Libri contra Symmachum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Libri contra Symmachum
Saeculum IV
editio: incognita
fons: incognitus


Contra Symmachum


LIBER 1


Paulus, praeco Dei, qui fera gentium
primus corda sacro perdomuit stilo,
Christum per populos ritibus asperis
inmanes placido dogmate seminans,
inmansueta suas ut cerimonias 5
gens pagana Deo sperneret agnito,
actus turbinibus forte nigerrimis
hibernum pelagus iam rate debili
et vim navifragi pertulerat noti.
sed cum caerulei proelia gurgitis 10
iussisset Domini dextra quiescere,
ad portum fluitans cumba relabitur
exponitque solo litoris uvidi
contractos pluvio frigore remiges,
tunc de litoreis saepibus algidi 15
arentum propere bracchia palmitum
convectant rapidos unde focos struant:
fascem quisque suum congerit ignibus
expectans calidi luxuriam rogi.
Paulus, dum fragiles cogere surculos 20
et densere foci congeriem studet,
incautam cumulis inseruit manum,
torpebat glacie pigra ubi vipera (v.1.p.346)
sarmentis laqueos corporis inplicans.
quae postquam intepuit fomite fumeo 25
laxavitque ferox colla rigentia,
iam flecti facilis, rettulit ad manum
vibrato capite spicula dentium.
haerentem digiti vulnere mordicus
pendentemque gerens Paulus inhorruit. 30
exclamant alii, quod cute livida
virus mortiferum serpere crederent.
at non intrepidum terret apostolum
tristis tam subiti forma periculi.
adtollens oculos sidera suspicit 35
Christum sub tacito pectore murmurans,
excussumque procul discutit aspidem,
abiectus coluber verberat aera
atque oris patuli solvit acumina.
mox omnis sanies deserit et dolor 40
ceu nullo laceram vulnere dexteram,
siccatusque perit vipereus liquor,
hydrum praecipitem dum rotat inpetus,
arsurum mediis intulit ignibus.
sic nunc post hiemem vimque trucis freti, 45
quo iactata ratis tunc Sapientiae est,
cum sub sacricolis territa regibus
vix panso poterat currere carbaso
adflictosque suos turbine saeculi
vectarat rabidis fluctibus innatans, 50
morsum vulnificum lex pia pertulit.
occultabat enim se prius abditum
virus nec gravidum protulerat caput,
contentum involucris atque cubilibus
subter conprimere clausa silentia. 55
sed, dum forte latens inpietas riget,
dextram Iustitiae pigra momorderat (v.1.p.348)
succensi stomacho fellis inaestuans.
heu, quam catholicam nil prope profuit
puppem nasse sacri remigio stili 60
quem Paulus variis gentibus edidit!
vix portu placido tuta quieverat
victrix edomitis mille furoribus,
vix adstricta suis iam retinaculis
vectores stabili condiderat solo: 65
erumpit subito triste periculum,
nam dum praecalidos igniculos sibi
solvendis adolent et senio et gelu,
dum virgas steriles atque superfluas
flammis de fidei palmite concremant, 70
ut concreta vagis vinea crinibus
silvosi inluviem poneret idoli,
palpavit nimius perniciem tepor.
seps insueta subit serpere flexibus
et vibrare sagax eloquii caput: 75
sed dextra inpatiens vulneris inritos
oris rhetorici depulit halitus;
effusum ingenii virus inaniter
summa Christicolis in cute substitit.
Salvator generis Romulei, precor, 80
qui cunctis veniam das pereuntibus,
qui nullum statuis non operis tui
mortalem, facili quem releves manu,
huius, si potis est, iam miserescito
praeruptam in foveam praecipitis viri. 85
spirat sacrilegis flatibus inscius
erroresque suos indocilis fovet,
obtestor, iubeas ne citus inpetus
arsurum mediis inferat ignibus. (v.1.p.350)
Credebam vitiis aegram gentilibus urbem 90
iam satis antiqui pepulisse pericula morbi
nec quidquam restare mali, postquam medicina
principis inmodicos sedarat in arce dolores,
sed quoniam renovata lues turbare salutem 5
temptat Romulidum, patris inploranda medella est,
ne sinat antiquo Romam squalere veterno
neve togas procerum fumoque et sanguine tingui.
inclitus ergo parens patriae, moderator et orbis,
nil egit prohibendo vagas ne pristinus error 10
crederet esse deum nigrante sub aere formas,
aut elementorum naturam, quae Patris ars est
omnigeni, summa pro maiestate sacraret,
vir solus cui cura fuit ne publica morum
plaga cicatricem summa leviter cute clausam 15
duceret, et latebram tabentis vulneris alte
inpressam penitusque putri de pure peresam
iuncta superficies medico fallente foveret,
sed studuit quo pars hominis generosior intus
viveret atque animam letali peste piatam 20
nosset ab interno tutam servare veneno?
illa tyrannorum fuerat medicina, videre
quis status ante oculos praesentibus ac perituris
conpeteret rebus, nec curam adhibere futuris.
heu, male de populo meriti, male patribus ipsis 25
blanditi, quos praecipites in Tartara mergi
cum Iove siverunt multa et cum plebe deorum! (v.1.p.352)
ast hic imperium protendit latius aevo
posteriore suis cupiens sancire salutem.
nimirum pulchre quidam doctissimus esset 30
publica res, inquit, tunc fortunata satis, si
vel reges saperent vel regnarent sapientes.
estne ille e numero paucorum qui diadema
sortiti aetheriae coluerunt dogma sophiae?
contigit ecce hominum generi gentique togatae 35
dux sapiens, felix nostrae res publica Romae
iustitia regnante viget. parete magistro
sceptra gubernanti. monet ut deterrimus error
utque superstitio veterum procul absit avorum,
nec putet esse deum, nisi qui super omnia summus 40
emineat magnique inmensa creaverit orbis.
num melius Saturnus avos rexisse Latinos
creditur, edictis qui talibus informavit
agrestes animos et barbara corda virorum?
sum deus. advenio fugiens, praebete latebras, 45
occultate senem nati feritate tyranni
deiectum solio, placet hic fugitivus et exul
ut lateam, genti atque loco Latium dabo nomen,
vitibus incurvum, si qua est ea cura, putandis
procudam chalybem, necnon et moenia vestri (v.1.p.354)
   50fluminis in ripa statuam Saturnia vobis.
vos nemus adpositasque meo sub honore sacrantes
(sum quianam Caelo genitus) celebrabitis aras.
inde deos, quorum patria spectata sepulcra
scimus, in aere hebetes informavere minores, 55
advena quos profugus gignens et equina libido
intulit Italiae: Tuscis namque ille puellis
primus adhinnivit simulato numine moechus.
mox patre deterior silvosi habitator Olympi
Iuppiter incesta spurcavit labe Lacaenas, 60
nunc bove subvectam rapiens ad crimen amatam,
nunc tener ac pluma levior blandosque susurros
in morem recinens suave inmorientis oloris,
capta quibus volucrem virguncula ferret amorem,
nunc foribus surdis, sera quas vel pessulus artis 65
firmarat cuneis, per tectum dives amator
imbricibus ruptis undantis desuper auri
infundens pluviam gremio excipientis amicae,
armigero modo sordidulam curante rapinam
conpressu inmundo miserum adficiens catamitum, 70
pelice iam puero magis indignante sorore,
haec causa est et origo mali, quod saecla vetusto
hospite regnante crudus stupor aurea finxit,
quodque novo ingenio versutus Iuppiter astus
multiplices variosque dolos texebat, ut illum, (v.1.p.356)
   75vertere cum vellet pellem faciemque, putarent
esse bovem, praedari aquilam, concumbere cycnum,
et nummos fieri et gremium penetrare puellae,
nam quid rusticitas non crederet indomitorum
stulta virum, pecudes inter ritusque ferinos 80
dedere sueta animum diae rationis egenum?
in quamcumque fidem nebulonis callida traxit
nequitia, infelix facilem gens praebuit aurem.
successit Iovis imperio corruptior aetas,
quae docuit rigidos vitiis servire colonos. 85
expertes furandi homines hac inbuit arte
Mercurius, Maia genitus; nunc magnus habetur
ille deus, cuius dedit experientia fures,
necnon Thessalicae doctissimus ille magiae
traditur extinctas sumptae moderamine virgae 90
in lucem revocasse animas, Cocytia leti
iura resignasse sursum revolantibus umbris,
ast alias damnasse neci penitusque latenti
inmersisse chao. facit hoc ad utrumque peritus
ut fuerit geminoque armarit crimine vitam; 95
murmure nam magico tenues excire figuras
atque sepulcrales scite incantare favillas,
vita itidem spoliare alios ars noxia novit,
artificem scelerum simplex mirata vetustas
supra hominem coluit, simulans per nubila ferri 100
aligerisque leves pedibus transcurrere ventos. (v.1.p.358)
ecce deum in numero formatus et aeneus adstat
Graius homo augustaque Numae praefulget in arce.
strenuus exculti dominus quidam fuit agri
hortorumque opibus memorabilis; hic tamen idem 105
scortator nimius multaque libidine suetus
rusticolas vexare lupas interque salicta
et densas saepes obscena cubilia inire;
indomitum intendens animum semperque paratum
ad facinus nunquam calidis dabat otia venis. 110
hic deus e patrio praenobilis Hellesponto
venit ad usque Italos sacris cum turpibus hortos;
sinum lactis et haec votorum liba quotannis
accipit ac ruris servat vineta Sabini,
turpiter adfixo pudeat quem visere ramo. 115
Herculeus mollis pueri famosus amore
ardor et in transtris iactata efferbuit Argo,
nec maris erubuit Nemea sub pelle fovere
concubitus et Hylan pereuntem quaerere caelebs.
nunc Saliis cantuque domus Pinaria templum 120
collis Aventini convexa in sede frequentat.
Thebanus iuvenis superatis fit deus Indis,
successu dum victor ovans lascivit et aurum
captivae gentis revehit spoliisque superbus (v.1.p.360)
diffluit in luxum cum semiviro comitatu 125
atque avidus vini multo se proluit haustu,
gemmantis paterae spumis mustoque Falerno
perfundens biiugum rorantia terga ferarum,
his nunc pro meritis Baccho caper omnibus aris
caeditur et virides discindunt ore chelydros 130
qui Bromium placare volunt, quod et ebria iam tunc
ante oculos regis satyrorum insania fecit,
et fecisse reor stimulis furialibus ipsas
maenadas inflammante mero in scelus omne rotatas.
hoc circumsaltante choro temulentus adulter 135
invenit expositum secreti in litoris acta
corporis egregii scortum, quod perfidus illic
liquerat incesto iuvenis satiatus amore.
hanc iubet adsumptam fervens post vina Neaeram
secum in deliciis fluitantis stare triumphi, 140
regalemque decus capitis gestare coronam.
mox Ariadnaeus stellis caelestibus ignis
additur: hoc pretium noctis persolvit honore
Liber, ut aetherium meretrix inluminet axem.
tantum posse omnes illo sub tempore reges 145
indocilis fatui ducebat ineptia vulgi,
ut transire suis cum sordibus induperator
posset in aeternum caeli super ardua regnum,
regia tunc omnis vim maiestatis et omnis,
parva licet, caeli imperium retinere potestas 150
credita: ture etiam ducibus parvoque sacello
inpertitus honos, quem dum metus aut amor aut spes
adcumulant, longum miseris processit in aevum (v.1.p.362)
mos patrius: coepit falsae pietatis imago
ire per ignaros nebuloso errore nepotes; 155
tum quia, quae vivis veneratio regibus ante
contigerat, functis eadem iam munere lucis
cessit et ad nigras altaria transtulit urnas.
inde puellarum ludibria, pignera, partus,
et furtivus amor iuvenum et deprensa iugalis 160
corruptela tori, quoniam regalibus aula
fervere tunc vitiis solita est, nec perdita luxu
divorum suboles sancti meminisse pudoris.
atque ut, Roma, tuos caelesti ex sede parentes,
quis te semideam iactant auctoribus ortam, 165
praestringam breviter, Gradivum vel Cytheream,
ille sacerdotem violat, contra illa marito
subcumbit Phrygio, coitus fuit inpar utrique:
nec terrestre deam decuit mortalis obire
coniugium, nec caelicolam descendere ephebum 170
virginis ad vitium furtivoque igne calere,
sed venus augusto de sanguine femina vili
privatoque viro vetitum per dedecus haesit;
et, si Rhea sacram lascivi Martis amore
lusa pudicitiam fluviali amisit in ulva, 175
crediderim generosae aliquem stirpis, sed eundem
moribus infamem, conpressa virgine per vim
se dixisse deum, ne stuprum numinis ullus
obicere auderet turpi miseraeque puellae,
haec Italos induxit avos vel fama vel error, 180
Martia Romuleo celebrarent ut sacra campo, (v.1.p.364)
utque Palatinis Capitolia condita saxis
signarent titulo proavi Iovis atque Pelasgae
Palladis et Libyca Iunonem ex arce vocarent,
cognatos de Marte deos, Veneris quoque nudum 185
accirent proceres Erycino e vertice signum,
utque deum mater Phrygia veheretur ad Ida,
Bacchica de viridi peterentur ut orgia Naxo.
facta est terrigenae domus unica maiestatis,
et tot templa deum Romae quot in orbe sepulcra 190
heroum numerare licet; quos fabula manes
nobilitat, noster populus veneratus adorat.
hos habuere deos Ancus, Numitor, Numa, Tullus,
talia Pergameas fugerunt numina flammas,
sic Vesta est, sic Palladium, sic umbra penatum, 195
talis et antiquum servavit terror asylum.
ut semel obsedit gentilia pectora patrum
vana superstitio, non interrupta cucurrit
aetatum per mille gradus, tener horruit heres
et coluit quidquid sibimet venerabile cani (v.1.p.366)
   200monstrarant atavi; puerorum infantia primo
errorem cum lacte bibit, gustaverat inter
vagitus de farre molae, saxa inlita ceris
viderat unguentoque lares umescere nigros.
formatum Fortunae habitum cum divite cornu 205
sacratumque domi lapidem consistere parvus
spectarat matremque illic pallere precantem,
mox umeris positus nutricis trivit et ipse
inpressis silicem labris, puerilia vota
fudit opesque sibi caeca de rupe poposcit, 210
persuasumque habuit, quod quis velit, inde petendum.
numquam oculos animumque levans rationis ad arcem
rettulit, insulsum tenuit sed credulus usum,
privatos celebrans agnorum sanguine divos,
iamque domo egrediens, ut publica festa diesque 215
et ludos stupuit celsa et Capitolia vidit
laurigerosque deum templis adstare ministros
ac Sacram resonare Viam mugitibus ante
delubrum Romae (colitur nam sanguine et ipsa
more deae, nomenque loci ceu numen habetur, 220
atque urbis Venerisque pari se culmine tollunt
templa, simul geminis adolentur tura deabus),
vera ratus quaecumque fiant auctore senatu,1
contulit ad simulacra fidem dominosque putavit (v.1.p.368)
aetheris, horrifico qui stant ex ordine vultu. 225
illic Alcides, spoliatis Gadibus hospes
Arcadiae, fulvo aere riget, gemini quoque fratres
corrupta de matre nothi, Ledeia proles
nocturnique equites, celsae duo numina Romae,
inpendent retinente veru, magnique triumphi 230
nuntia suffuso figunt vestigia plumbo,
adsistunt etiam priscorum insignia regum,
ros, Italus, Ianusque bifrons, genitorque Sabinus,
Saturnusque senex, maculoso et corpore Picus,
coniugis epotum sparsus per membra venenum. 235
omnibus ante pedes posita est sua cuique vetusta
arula. Iano etiam celebri de mense litatur
auspiciis epulisque sacris, quas inveterato,
heu miseri, sub honore agitant, et gaudia ducunt
festa Kalendarum, sic observatio crevit 240
ex atavis quondam male coepta, deinde secutis
tradita temporibus serisque nepotibus aucta,
traxerunt longam corda inconsulta catenam,
mosque tenebrosus vitiosa in saecula fluxit.
hunc morem veterum docili iam aetate secuta 245
posteritas mense atque adytis et flamine et aris
Augustum coluit, vitulo placavit et agno,
strata ad pulvinar iacuit, responsa poposcit. (v.1.p.370)
testantur tituli, produnt consulta senatus
Caesareum Iovis ad speciem statuentia templum. 250
adiecere sacrum fieret quo Livia Iuno,
non minus infamis thalami sortita cubile
quam cum fraterno caluit Saturnia lecto,
nondum maternam partu vacuaverat alvum
conceptamque viri subolem paritura gerebat. 255
pronuba iam gravidae fulcrum et geniale parantur;
iam sponsus saliente utero nubentis amicos
advocat, haud sterilem certus fore iam sibi pactam.
vitricus antevenit tardum praefervidus ortum
privigni nondum geniti; mox editur inter 260
Fescennina novo proles aliena marito,
idque deum sortes, id Apollinis antra dederunt
consilium: nunquam melius nam cedere taedas
responsum est, quam cum praegnans nova nupta iugatur.
hanc tibi, Roma, deam titulis et honore sacratam 265
perpetuo Floras inter Veneresque creasti!
nec mirum: quis enim sapiens dubitaverat illas
mortali de stirpe satas vixisse, et easdem
laude venustatis claras in amoribus usque
ad famae excidium formae nituisse decore? 270
quid loquar Antinoum caelesti in sede locatum,
illum delicias nunc divi principis, illum (v.1.p.372)
purpureo in gremio spoliatum sorte virili,
Hadrianique dei Ganymedem, non cyathos dis
porgere sed medio recubantem cum Iove fulcro 275
nectaris ambrosii sacrum potare Lyaeum,
umque suo in templis vota exaudire marito?
ergo his auspicibus Traianus, Nerva, Severus
et Titus et fortes gesserunt bella Nerones,
quos terrena viros inlustres gloria fecit 280
et virtus fragilis provexit in ardua famae,
adscita e 1 terris sub religione iacentes!
quam pudet hoc illis persuasum talibus, ut se
Romanasque acies censerent Martis amore
posse regi, dum se Paphiae male blandus adulter 285
venditat Aeneadasque suos successibus auget!
felices, si cuncta Deo sua prospera Christo
principe disposita scissent, qui currere regna
certis ducta modis Romanorumque triumphos 2
crescere et inpletis voluit se infundere saeclis! 290
sed caligantes animas et luce carentes
in Iovis Augustique adytis templisque duarum
Iunonum Martisque etiam venerisque sacellis
mactatas taetro leti inmersere barathro,
supremum regimen crassis in partibus orbis 295
esse rati mersoque poli consistere fundo.
quidquid humus, quidquid pelagus mirabile gignunt,
id duxere deos. colles, freta, flumina, flammas,
haec sibi per varias formata elementa figuras
constituere patres, hominumque vocabula mutis (v.1.p.374)
   300scripserunt statuis, vel Neptunum vocitantes
oceanum, vel Cyaneas cava flumina Nymphas,
vel silvas Dryadas, vel devia rura Napaeas.
ipse ignis, nostrum factus qui servit ad usum,
Vulcanus perhibetur et in virtute superna 305
fingitur ac delubra, deus et nomine et ore
adsimilatus, habet, necnon regnare caminis
fertur et Aeoliae summus faber esse vel Aetnae
est qui conspicuis superos quaesivit in astris,
ausus habere deum solem; cui tramite certo 310
condicio inposita est vigilem tolerare laborem
visibus obiectum mortalibus, orbe rotundo
praecipitem teretique globo per inane volantem
et, quod nemo negat, mundo caeloque minorem,
area maior enim quam qui percurrit in illa, 315
et longe campi spatium diffusius in quo
emicat ac volucri fervens rota volvitur axe.
quamvis nonnullis placeat terram breviorem
dicere circuitu quam sit pulcherrimus ille
circulus, et flammas inmensi sideris ultra 320
telluris normam porrecto extendere gyro,
numne etiam caeli minor et contractior orbis,
cuius planitiem longo transmittere tractu
circinus excurrens meta interiore laborat?
ille Deus verus, quo non est grandior ulla 325
materies, qui fine caret, qui praesidet omni
naturae, qui cuncta simul concludit et inplet.
solem certa tenet regio, plaga certa coercet,
temporibus variis distinguitur: aut subit ortu (v.1.p.376)
aut ruit occasu, latet aut sub nocte recurrens; 330
nec torquere facem potis est ad signa trionum
orbe nec obliquo portas aquilonis adire
nec solitum conversus iter revocare retrorsum,
hic erit ergo deus, praescriptis lege sub una
deditus officiis? libertas laxior ipsi 335
concessa est homini, formam cui flectere vitae
atque voluntatis licitum est, seu tramite dextro
scandere seu laevo malit decurrere campo,
sumere seu requiem seu continuare laborem,
seu parere Deo sive in contraria verti. 340
ista ministranti regimen solemne dierum
haudquaquam soli datur a factore potestas,
sed famulus subiectus agit quodcumque necesse est.
hoc sidus currum rapidasque agitare quadrigas
commenti et radios capitis et verbera dextrae, 345
et frenos phalerasque et equorum pectora anhela
aeris inaurati vel marmoris aut orichalci
iusserunt nitido fulgere polita metallo.
post trabeas et eburnam aquilam sellamque curulem
cernuat ora senex barbatus et oscula figit 350
cruribus aenipedum, si fas est credere, equorum,
inmotasque rotas et flecti nescia lora
aut ornat redimita rosis aut ture vaporat.
hoc tamen utcumque est tolerabile, quid,
quod et ipsae 355
dant tibi, Roma, deos inferni gurgitis umbrae? 355
Eumenidum domina Stygio caput exerit antro
rapta ad tartarei thalamum Proserpina regis,
et, si quando suos dignatur adire Quirites,
placatur vaccae sterilis cervice resecta, (v.1.p.378)
et regnare simul caeloque Ereboque putatur, 360
nunc bigas frenare boves, nunc saeva sororum
agmina vipereo superis inmittere flagro,
nunc etiam volucres caprearum in terga sagittas
spargere, terque suas eadem variare figuras,
denique cum Luna est, sublustri splendet amictu; 365
cum succincta iacit calamos, Latonia virgo est;
cum subnixa sedet solio, Plutonia coniunx
imperitat Furiis et dictat iura Megaerae.
si verum quaeris, Triviae sub nomine daemon
tartareus colitur, qui te modo raptat ad aethram 370
sidereoque deum venerandum suadet in astro,
per silvas modo mortiferi discurrere mundi
erroresque sequi subigit nemorumque putare
esse deam, quae corda hominum pavitantia figat
quaeque feras perimat letali vulnere mentes, 375
depressos modo subter humum formidine sensus
obruit, inplorent ut numina lucis egena
seque potestati committant noctis opertae.
respice terrifici scelerata sacraria Ditis,
cui cadit infausta fusus gladiator harena, 380
heu, male lustratae Phlegethontia victima Romae!
nam quid vesani sibi vult ars inpia ludi?
quid mortes iuvenum? quid sanguine pasta voluptas?
quid pulvis caveae semper funebris, et illa
amphitheatralis spectacula tristia pompae? 385
nempe Charon iugulis miserorum se duce dignas (v.1.p.380)
accipit inferias placatus crimine sacro,
hae sunt deliciae Iovis infernalis, in istis
arbiter obscuri placidus requiescit Averni.
nonne pudet regem populum sceptrisque potentem 390
talia pro patriae censere litanda salute,
religionis opem subternis poscere ab antris?
evocat, heu, poenis tenebrosa ex sede ministrum
interitus, speciosa hominum cui funera donet.
incassum arguere iam Taurica sacra solemus: 395
funditur humanus Latiari in munere sanguis,
consessusque ille spectantum solvit ad aram
Plutonis fera vota sui. quid sanctius ara
quae bibit egestum per mystica tela cruorem?
anne fides dubia est tibi sub caligine caeca 400
esse deum, quem tu tacitis rimeris in umbris?
ecce, deos manes cur infitiaris haberi?
ipsa patrum monumenta probant: Dis Manibus illic
marmora secta lego, quacumque Latina vetustos
custodit cineres densisque Salaria bustis. 405
dic, quibus hunc scribis titulum, nisi quod trucis Orci
imperium verae ceu maiestatis adoras?
en quibus inplicita squalebat regia summi
imperii fractis maiorum ab origine sacris,
cum princeps gemini bis victor caede tyranni 410
pulchra triumphali respexit moenia vultu. (v.1.p.382)
nubibus obsessam nigrantibus aspicit urbem
noctis obumbratae caligine; turbidus aer
arcebat liquidum septena ex arce serenum,
ingemuit miserans et sic ait: exue tristes, 415
fida parens, habitus! equidem praedivite cultu
inlustrata cluis spoliisque insigne superbis
attollis caput et multo circumfluis auro;
sed nebulis propter volitantibus obsitus alti
verticis horret apex, ipsas quoque livida gemmas 420
lux hebetat spissusque dies, et fumus ob ora
subfusus rutilum frontis diadema retundit.
obscuras video tibi circumferrier umbras
caeruleasque animas atque idola nigra volare,
censeo sublimem tollas super aera vultum 425
sub pedibusque tuis nimbosa elementa relinquas,
omne quod ex mundo est tibi subiacet; hoc Deus ipse
constituit, cuius nutu dominaris et orbi
imperitas et cuncta potens mortalia calcas.
non decet ut submissa oculos regina caducum 430
contemplere solum maiestatemque requiras
circa humiles rerum partes, quibus ipsa superstas.
non patiar veteres teneas ut me duce nugas,
ut cariosorum venereris monstra deorum.
si lapis est, senio dissolvitur aut crepat ictu 435
percussus tenui; mollis si brattea gypsum
texerat, infido rarescit glutine sensim;
si formam statuae lamnis conmisit aenis
lima terens, aut in partem cava membra gravato
pondere curvantur, scabra aut aerugo peresam 440
conficit effigiem crebroque foramine rumpit. (v.1.p.384)
nec tibi terra deus, caeli nec sit deus astrum,
nec deus oceanus, nec vis quae subter operta est
infernis triste ob meritum damnata tenebris,
sed nec virtutes hominum deus aut animarum 445
spirituumve vagae tenui sub imagine formae,
absit ut umbra deus tibi sit geniusve locusve,
aut deus aerias volitans phantasma per auras,
sint haec barbaricis gentilia numina pagis,
quos penes omne sacrum est, quidquid formido tremendum 450
suaserit; horrificos quos prodigialia cogunt
credere monstra deos, quos sanguinolentus edendi
mos iuvat, ut pinguis luco lanietur in alto
victima visceribus multa inter vina vorandis.
at te, quae domitis leges ac iura dedisti 455
gentibus, instituens, magnus qua tenditur orbis,
armorum morumque feros mansuescere ritus,
indignum ac miserum est in religione tenenda
hoc sapere, inmanes populi de more ferino
quod sapiunt nullaque rudes ratione sequuntur. 460
seu nos procinctus maneat, seu pace quietas
dictemus leges, seu debellata duorum
colla tyrannorum media calcemus in urbe,
agnoscas, regina, libens mea signa necesse est,
in quibus effigies crucis aut gemmata refulget 465
aut longis solido ex auro praefertur in hastis.
hoc signo invictus transmissis Alpibus ultor
servitium solvit miserabile Constantinus,
cum te pestifera premeret Maxentius aula. (v.1.p.386)
lugebas longo damnatos carcere centum, 470
ut scis ipsa, patres, aut sponsus foedera pactae
intercepta gemens diroque satellite rapta inmersus
tenebris dura inter vincla luebat;
aut si nupta torum regis conscendere iussa
coeperat inpurum domini obiectare furorem, 475
morte maritalis dabat indignatio poenas,
plena puellarum patribus ergastula saevi
principis; abducta genitor si virgine mussans
tristius ingemuit, non ille inpune dolorem
prodidit aut confessa nimis suspiria traxit. 1 480
testis Christicolae ducis adventantis ad urbem
Mulvius exceptum Tiberina in stagna tyrannum
praecipitans, quanam victricia viderit arma
maiestate regi, quod signum dextera vindex
praetulerit, quali radiarint stemmate pila. 485
Christus purpureum gemmanti textus in auro
signabat labarum, clipeorum insignia Christus
scripserat, ardebat summis crux addita cristis,
ipse senatorum meminit clarissimus ordo,
qui tunc concrete processit crine catenis 490
squalens carcereis aut nexus conpede vasta,
conplexusque pedes victoris ad inclyta flendo
procubuit vexilla iacens, tunc ille senatus
militiae ultricis titulum Christique verendum (v.1.p.388)
nomen adoravit, quod conlucebat in armis. 495
ergo cave, egregium caput orbis, inania post haec
prodigia et larvas stolido 1 tibi fingere cultu,
atque experta Dei virtutem spernere veri.
deponas iam festa velim pueritia, ritus
ridiculos tantoque indigna sacraria regno. 500
marmora tabenti respergine tincta lavate,
o proceres: liceat statuas consistere puras,
artificum magnorum opera: haec pulcherrima nostrae
ornamenta fuant 2 patriae, nec decolor usus
in vitium versae monumenta coinquinet artis. 505
talibus edictis urbs informata refugit
errores veteres et turbida ab ore vieto
nubila discussit, iam nobilitate parata
aeternas temptare vias Christumque vocante
magnanimo ductore sequi et spem mittere in aevum. 510
tunc primum senio docilis sua saecula Roma
erubuit; pudet exacti iam temporis, odit
praeteritos foedis cum religionibus annos,
mox ubi, contiguos fossis muralibus agros
sanguine iustorum innocuo maduisse recordans, 515
invidiosa videt tumulorum millia circum,
tristis iudicii mage paenitet ac dicionis
effrenis nimiaeque sacris pro turpibus irae.
conpensare cupit taeterrima vulnera laesae
iustitiae sero obsequio veniaque petenda; 520
ne tanto imperio maneat pietate repulsa
crimen saevitiae, monstrata piacula quaerit, (v.1.p.390)
inque fidem Christi pleno transfertur amore.
laurea victoris Marii minus utilis urbi,
cum traheret Numidam populo plaudente Iugurtham, 525
nec tantum Arpinas consul tibi, Roma, medellae
contulit extincto iusta inter vincla Cethego,
quantum praecipuus nostro sub tempore princeps
prospexit tribuitque boni. multos Catilinas
ille domo pepulit, non saeva incendia tectis 530
aut sicas patribus, sed Tartara nigra animabus
internoque hominum statui tormenta parantes.
errabant hostes per templa, per atria passim,
Romanumque forum et Capitolia celsa tenebant,
qui coniuratas ipsa ad vitalia plebis 535
moliti insidias intus serpente veneno
consuerant tacitis pestem miscere medullis.
ergo triumphator latitante ex hoste togatus
clara tropaea refert sine sanguine, remque Quirini
adsuescit supero pollere in saecula regno. 540
denique nec metas statuit nec tempora ponit:
imperium sine fine docet, ne Romula virtus
iam sit anus, norit ne gloria parta senectam.
exultare patres videas, pulcherrima mundi
lumina conciliumque senum gestire Catonum 545
candidiore toga niveum pietatis amictum
sumere et exuvias deponere pontificales.
iamque ruit, paucis Tarpeia in rupe relictis,
ad sincera virum penetralia Nazareorum (v.1.p.392)
atque ad apostolicos Evandria curia fontes, 550
Anniadum suboles et pignera clara Proborum.
fertur enim ante alios generosus Anicius urbis
inlustrasse caput: sic se Roma inclyta iactat,
quin et Olybriaci generisque et nominis heres,
adiectus fastis, palmata insignis abolla, 555
martyris ante fores Bruti submittere fasces
ambit et Ausoniam Christo inclinare securem,
non Paulinorum, non Bassorum dubitavit
prompta fides dare se Christo stirpemque superbam
gentis patriciae venturo attollere saeclo. 560
iam quid plebicolas percurram carmine Gracchos,
iure potestatis fultos et in arce senatus
praecipuos, simulacra deum iussisse revelli
cumque suis pariter lictoribus omnipotenti
suppliciter Christo se consecrasse regendos? 565
sescentas numerare domos de sanguine prisco
nobilium licet ad Christi signacula versas
turpis ab idolii vasto emersisse profundo,
si persona aliqua est aut si status urbis, in his est;
si formam patriae facit excellentior ordo, 570
hi faciunt iuncta est quotiens sententia plebis
atque unum sapiunt plures simul et potiores,
respice ad inlustrem, lux est ubi publica, cellam: (v.1.p.394)
vix pauca invenies gentilibus obsita nugis
ingenia, obtritos aegre retinentia cultus, 575
et quibus exactas placeat servare tenebras
splendentemque die medio non cernere solem,
posthinc ad populum converte oculos, quota pars est
quae Iovis infectam sanie non despuat aram?
omnis qui celsa scandit cenacula vulgus 580
quique terit silicem variis discursibus atram
et quem panis alit gradibus dispensus ab altis,
aut Vaticano tumulum sub monte frequentat,
quo cinis ille latet genitoris amabilis obses,
coetibus aut magnis Lateranas currit ad aedes, 585
unde sacrum referat regali chrismate signum.
et dubitamus adhuc Romam tibi, Christe, dicatam
in leges transisse tuas omnique volentem
cum populo et summis cum civibus ardua magni
iam super astra poli terrenum extendere regnum? 590
nec moveor quod pars hominum rarissima clausos
non aperit sub luce oculos et gressibus errat.
quamlibet inlustres meritis et sanguine clari
praemia virtutum titulis et honoribus aucti
ardua rettulerint fastorumque arce potiti 595
annales proprio signarint nomine chartas,
atque inter veteres cera numerentur et aere, (v.1.p.396)
attamen in paucis, iam deficiente caterva,
nec persona sita est patriae nec curia constat;
et quodcumque fovent studii privata voluntas 600
ac iam rara tenet, sed publica vota reclamant
dissensu celebri trepidum damnantia murmur,
si consulta patrum subsistere conscriptorum
non aliter licitum prisco sub tempore, quam si
ter centum sensisse senes legerentur in unum, 605
servemus leges patrias: infirma minoris
vox cedat numeri parvaque in parte silescat.
aspice quam pleno subsellia nostra senatu
decernant infame Iovis pulvinar et omne
idolium longe purgata ex urbe fugandum. 610
qua vocat egregii sententia principis, illuc
libera cum pedibus tum corde frequentia transit,
nec locus invidiae est, nullum vis aspera terret;
ante oculos sic velle patet cunctique probatum,
non iussum, sola capti ratione sequuntur. 615
denique pro meritis terrestribus aequa rependens
munera sacricolis summos inpertit honores
dux bonus et certare sinit cum laude suorum,
nec pago inplicitos per debita culmina mundi
ire viros prohibet, quoniam caelestia numquam 620
terrenis solitum per iter gradientibus obstant.
ipse magistratum tibi consulis, ipse tribunal
ontulit auratumque togae donavit amictum,
cuius religio tibi displicet, o pereuntum (v.1.p.398)
adsertor divum, solus qui restituendos 625
Vulcani Martisque dolos venerisque peroras
Saturnique senis lapides Phoebique furores,
Iliacae matris Megalesia, Bacchica Nysi,
Isidis amissum semper plangentis Osirim
mimica ridendaque suis sollemnia calvis, 630
et quascumque solent Capitolia claudere larvas.
O linguam miro verborum fonte fluentem,
Romani decus eloquii, cui cedat et ipse
Tullius! has fundit dives facundia gemmas!
os dignum aeterno tinctum quod fulgeat auro 635
si mallet laudare Deum! cui sordida monstra
praetulit et liquidam temeravit crimine vocem,
haud aliter quam, si rastris quis temptet eburnis
caenosum versare solum, limoque madentes
excolere aureolis si forte ligonibus ulvas, 640
splendorem dentis nitidi scrobis inquinat atra,
et pretiosa acies squalenti sordet in arvo.
non vereor ne me nimium confidere quisquam
arguat ingeniique putet luctamen inire,
sum memor ipse mei, satis et mea frivola novi; 645
non ausim conferre pedem nec spicula tantae
indocilis fandi coniecta lacessere linguae.
inlaesus maneat liber excellensque volumen
obtineat partam dicendi fulmine famam,
sed liceat tectum servare a vulnere pectus (v.1.p.400)
   650oppositaque volans iaculum depellere parma,
nam si nostra fides, saeclo iam tuta quieto,
viribus infestis hostilique arte petita est,
cur mihi fas non sit lateris sinuamine flexi
ludere ventosas iactu pereunte sagittas? 655
sed iam tempus iter longi cohibere libelli,
ne tractum sine fine. ferat fastidia carmen.

LIBER 2


(v.1.p.400) [prooemium]

Simon, quem vocitant Petrum,
summus discipulus Dei,
lucis forte sub exitu,
cum vesper croceus rubet,
curvam vulserat ancoram 5
captans flamina linteis
et transnare volens fretum,
nox ventum movet obvium
fundo qui mare misceat,
iactatam quatiat ratem. 10
clamor nauticus aethera
plangens atque ululans ferit
cum stridore rudentium,
nec quidquam suberat spei
mergendis prope naufragis, 15
cum Christum procul aspicit
pallens turba periculis
calcantem pedibus mare,
ac si per solidam viam
siccum litus obambulet. (v.2.p.4)
   20Haec miracula ceteri
vectores pavidi stupent,
solus non trepidus Petrus
agnoscit Dominum poli
terraeque et maris invii, 25
cuius omnipotentiae est
plantis aequora subdere.
tendit suppliciter manus,
notum subsidium rogat.
ast ille placide adnuens 30
puppi ut desiliat iubet.
iussis obsequitur Petrus,
sed vestigia fluctibus
summis tingere coeperat
et lapsante gradu pedes 35
pessum mergere lubricos.
mortalem Deus increpat
quod sit non stabili fide
nec calcare fluentia
nec Christum valeat sequi. 40
tum dextra famulum levat
sistitque et docet ingredi
tergum per tumidum freti.
sic me tuta silentia
egressum dubiis loquax 45
infert lingua periculis,
non, ut discipulum Petrum,
fidentem et merito et fide,
sed quem culpa frequens levem
volvat per freta naufragum. 50
sum plane temerarius,
qui noctis mihi conscius
quam vitae in tenebris ago,
puppem credere fluctibus (v.2.p.6)
tanti non timeam viri; 55
quo nunc nemo disertior
exultat, fremit, intonat,
ventisque eloquii tumet:
cui mersare facillimum est
tractandae indocilem ratis, 60
ni tu, Christe potens, manum
dextro numine porrigas,
facundi oris ut inpetus
non me fluctibus obruat,
sed sensim gradiens vadis 65
insistam fluitantibus.


(v.2.p.6) 2


Hactenus et veterum cunabula prima deorum
et causas quibus error hebes conflatus in orbe est
diximus, et nostro Romam iam credere Christo;
nunc obiecta legam, nunc dictis dicta refellam.
unde igitur coepisse ferunt aut ex quibus orsum, 5
quo mage sancta ducum corda inlice flecteret arte?
armorum dominos vernantes flore iuventae,
inter castra patris genitos, sub imagine avita
eductos, exempla domi congesta calentes,
orator catus instigat, ceu classica belli 10
clangeret, exacuitque animos et talia iactat:
si vobis vel parta, viri, victoria cordi est
vel parienda dehinc, templum dea virgo sacratum
obtineat vobis regnantibus, ecquis amicus
hostibus hanc vestro sancte negat esse colendam 15
imperio, cui semper adest, quod laudibus inplet? (v.2.p.8)
haec ubi legatus, reddunt placidissima fratrum
ora ducum: scimus quam sit victoria dulcis
fortibus, Ausoniae vir facundissime linguae,
sed quibus illa modis, qua sit ratione vocanda . 20
novimus; hac primum pueros pater imbuit arte,
hanc genitore suo didicit puer ipse magistro,
non aris, non farre molae victoria felix
exorata venit: labor inpiger, aspera virtus,
vis animi excellens, ardor, violentia, cura 25
hanc tribuunt, durum tractandis robur in armis,
quae si defuerint bellantibus, aurea quamvis
marmoreo in templo rutilas Victoria pinnas
explicet et multis surgat formata talentis,
non aderit, versisque offensa videbitur hastis. 30
quid, miles, propriis diffisus viribus aptas
inrita femineae tibimet solacia formae?
numquam pinnigeram legio ferrata puellam
vidit, anhelantum regeret quae tela virorum,
vincendi quaeris dominam? sua dextera cuique est, 35
et Deus omnipotens, non pexo crine virago
nec nudo suspensa pede strophioquc recincta
nec tumidas fluitante sinu vestita papillas.
aut vos pictorum docuit manus adsimulatis
iure poetarum numen conponere monstris, 40
aut lepida ex vestro sumpsit pictura sacello
quod variis imitata notis ceraque liquenti (v.2.p.10)
duceret in faciem, sociique poematis arte
aucta coloratis auderet ludere fucis.
sic unum sectantur iter, sic inania rerum 1 45
somnia concipiunt et Homerus et acer Apelles
et Numa, cognatumque volunt pigmenta, Camenae,
idola, convaluit fallendi trina potestas.
haec si non ita sunt, edatur, cur sacra vobis
ex tabulis cerisque poetica fabula praestat? 50
cur Berecyntiacus perdit truncata sacerdos
inguina, cum pulchrum poesis castraverit Attin?
cur etiam templo Triviae lucisque sacratis
cornipedes arcentur equi, cum Musa pudicum
raptarit iuvenem volucri per litora curru, 55
idque etiam paries tibi versicolorus adumbret?
desine, si pudor est, gentilis ineptia, tandem
res incorporeas simulatis fingere membris,
desine terga hominis plumis obducere: frustra
fertur avis mulier magnusque eadem dea vultur. 60
vis decorare tuum, ditissima Roma, senatum?
suspende exuvias armis et sanguine captas, (v.2.p.12)
congere caesorum victrix diademata regum,
frange repulsorum foeda ornamenta deorum:
tunc tibi non terris tantum victoria parta 65
sed super astra etiam media servabitur aede.
talia principibus dicta interfantibus ille
prosequitur magnisque tubam concentibus inflat;
allegat morem veterem, nil dulcius esse
affirmat solitis populosque hominesque teneri 70
lege sua. sicut variae nascentibus, inquit,
contingunt pueris animae, sic urbibus adfert
hora diesque suus, cum primum moenia surgunt,
aut fatum aut genium, cuius moderamine regnent.
addit et arcanum rerum verique latebras 75
prosperitate aliqua deprendi posse secundi
per documenta boni, si sint felicia quae quis
experiendo probet: cessisse parentibus omne
idolium semper feliciter et pede dextro,
enumerat longi vim temporis, excitat ipsam 80
crinibus albentem niveis et fronte vietam,
ore reposcentem querulo sua numina Romam.
libera sum, liceat proprio mihi vivere more.
ecquis erit, qui mille meos reprehenderit annos?
uno omnes sub sole siti vegetamur eodem 85
aere, communis cunctis viventibus aura.
sed qui sit qualisque Deus, diversa secuti
quaerimus atque viis longe distantibus unum
imus ad occultum, suus est mos cuique genti, (v.2.p.14)
per quod iter properans eat ad tam grande profundum. 90
his» tam magnificis tantaque fluentibus arte
respondit vel sola Fides doctissima primum
pandere vestibulum verae ad penetralia sectae,
nam cum divinis agimus de rebus et illum,
qui vel principio caruit vel fine carebit 95
quique chao anterior fuerit mundumque crearit,
coniectare animo contendimus, exigua est vis
humani ingenii tantoque angusta labori,
quippe minor natura aciem si intendere temptet
acrius ac penetrare Dei secreta supremi, 100
quis dubitet victo fragilem lassescere visu
vimque fatigatae mentis sub pectore parvo
turbari invalidisque hebetem subcumbcre curis?
sed facilis fidei via provocat omnipotentem
credere qui bona non tantum praesentia donat, 105
sed ventura etiam longisque intermina saeclis
promittit, ne totus eam resolutus inane
in nihilum pereamque brevem post luminis usum.
muneris auctorem 1 ipso de munere pendas:
aeterna aeternus tribuit, mortalia confert 110
mortalis, divina Deus, peritura caducus.
omnia quae tempus peragit quaeque exitus aufert
vilia sunt brevitate sui, nec digna perenni
largitore, cui propria est opulentia numquam
desinere idque homini dare quod non desinat umquam. (v.2.p.16)
   115nam si corruptum corrumpendumve Deus quid
praestat habetque nihil quod sit pretiosius istis,
pauper et infirmus et summo indignus honore
et non omnipotens sed inanis numinis umbra est.
hac ratione Fides sapienter conicit, immo 120
non dubitat verum esse Deum, qui quod sumus et quod
vivimus inlaesum semper fore, si mereamur,
nos sperare iubet. caelestia si placet, inquit,
scandere, terrenas animo depellite curas,
nam quantum subiecta situ tellus iacet infra 125
dividiturque ab humo convexi regia caeli,
tantum vestra meis distant mundana futuris,
dira bonis, scelerata piis, tenebrosa serenis.
quidquid obire potest fugiatis censeo, quidquid
naturae ratione capit vitium atque senescit 130
pro nihilo, in nihilum quia sunt reditura, putetis,
cuncta equidem quae gignit humus, quae continet, ipse
principio institui nitidoque insignia mundo
ornamenta dedi speciosaque semina finxi.
sed tamen esse modum volui parcisque fruenda 135
moribus indulsi, quantum moribundus et aeger
corporis ac vitae volucris sibi posceret usus;
non ut captus homo studiis et inaniter ardens
duceret omne bonum positum in dulcedine rerum
et specie tenui quas currere tempore iussi; 140
atque aevum statui, sub quo generosa probarem
pectora, ne torpens et non exercita virtus
robur enervatum gereret sine laude palaestrae. 1 (v.2.p.18)
inlecebrosus enim sapor est et pestifer horum,
quae, dum praetereunt, miro oblectamine mentes 145
inplicitas vinctasque tenent, vincenda voluptas,
elaqueanda animi constantia, ne retinaclis
mollibus ac lentis nexa et captiva prematur.
luctandum summis conatibus, inter acerba
sectandum virtutis iter, ne suavia fluxae 150
condicionis amet, nimium ne congerat aurum,
ne varios lapidum cupide spectare colores
ambitiosa velit, ne se popularibus auris
ostentet pulchroque inflata tumescat honore,
ne natale solum, patrii ne iugera ruris 155
tendat et externos animum diffundat in agros,
et ne corporeis addicat sensibus omne
quod vult aut quod agit, ne praeferat utile iusto,
spemque in me omnem statuat numquam peritura
quae dedero, longoque die mea dona trahenda. 160
haec igitur spondente Deo quis fortis et acer
virtutisque capax breve quidque perennibus in se
praetulerit? vel quis sapiens potiora putarit
gaudia membrorum quam vivae praemia mentis?
nonne hominem ac pecudem distantia separat una, 165
quod bona quadrupedum ante oculos sita sunt, ego contra
spero quod extra aciem longum servatur in aevum?
nam si tota mihi cum corpore vita peribit
nec poterit superesse meum post funera quidquam,
quis mihi regnator caeli, quis conditor orbis, 170
quis Deus aut quae iam merito metuenda potestas?
ibo per inpuros fervente libidine luxus, (v.2.p.20)
incestabo toros, sacrum calcabo pudorem,
infitiabor habens aliquod sine teste propinqui
depositum, tenues avidus spoliabo clientes, 175
longaevam perimam magico cantamine matrem
(tardat anus dominum dilata morte secundum)
nec formido malum, falluntur publica iura;
lex armata sedet, sed nescit crimen opertum;
aut, si res pateat, iudex corrumpitur auro. 180
rara reos iusta percellit poena securi,
sed quid ego haec meditor? revocat Deus ecce severa
maiestate minax, negat interitura meorum
per mortem monumenta operum. non occidet, inquit,
interior qui spirat homo; luet ille perennc 185
supplicium quod subiectos male rexerit artus,
nec mihi difficile est liquidam circumdare flammis
naturam; quamvis perflabilis illa feratur
more noti, capiam tamen et tormenta adhibebo
ipse incorporeus ac spirituum sator unus. 190
quin et corporibus parilis consortia poenae
decernam, possum quoniam renovare favillas
antiquam in faciem, nec desperanda potestas:
qui potui formare novum, reparabo peremptum.
non desunt exempla meae virtutis in ipsis 195
seminibus: natura docet revirescere cuncta
post obitum, siccantur enim pereunte vigore
quo vixere prius: tunc sicca et mortua sulcis
aut foveis mandata latent et more sepulcri
obruta de tumulis redivivo germine surgunt. (v.2.p.22)
   200numquid nosse potes, vel coniectare, quis istud
tam sollers opifex struat aut quae vis agat intus?
nil vos, o miseri, physicorum dogmata fallant.
en ego gignendi Dominus ac restituendi
quod periit Auxitque potens, arentia quaeque 205
in veteres formas aut flore aut fronde reduco;
idque ipsum quandoque homini facturus, inani
surgat ut ex cinere structuraque pristina constet,
quae mihi pro meritis vel per tormenta rependat
crimina vel summae virtutis in arce coruscet 210
non peritura dehinc quacumque in sorte manebit,
interea, dum mixta viget substantia in unum,
sit memor auctoris proprii, veneretur et oret
artificem submissa suum. non condidit alter
halantis animae figmentum et corporis alter, 215
nec bona praesentis vitae numerosa gubernant
numina; non alius segetes et spicea farra
subpeditat deus ast 1 alius dat musta racemis
purpureumque gravi fundit de palmite sucum,
ipse ego sum, virides oleas pinguescere bacis 220
qui facio, Graia quas Pallade fingitis ortas,
et qui Lucinas tribuo nascentibus horas,
duplex lege mea per mutua foedera sexus
gignere amat subolem generisque propagine gaudet;
quem vos lascivis violatis amoribus ignem 225
et stupra vestra deae veneris praetexitis umbra,
unus ego elementa rego, nec mole laboris,
ut miser infirmusve aliquis fragilisve, fatigor.
lux inmensa mihi est et non resolubilis aetas
sensibus et vestris haud intellecta vetustas. (v.2.p.24)
   230inde ministeriis ad tot moderamina mundi
non egeo, nec participes sociosve requiro,
porro autem angelicas legiones, quas mea fecit
dextera, nosse meum est, et quae natura creatis
subsistat qualesque mihi serventur ad usus. 235
tu me praeterito meditaris numina mille,
quae simules parere meis virtutibus, ut me
per varias partes minuas, cui nulla recidi
pars aut forma potest, quia sum substantia simplex,
nec pars esse queo. solis divisio rebus 240
conpositis factisque subest; me nemo creavit,
ut scindi valeam cunctorum conditor unus.
crede, quod ex nihilo formavi, pars mea non est.
quare age, mortalis, soli mihi construe templum,
meque unum venerare Deum. caementa remitto, 245
et quae saxa Paros secat et quae Punica rupis,
quae viridis Lacedaemon habet maculosaque Synna;
nativum nemo scopuli mihi dedicet ostrum,
templum mentis amo, non marmoris: aurea in illo
fundamenta manent fidei; structura nivali 250
consurgit pietate nitens, tegit ardua culmen
iustitia, interius spargit sola picta rubenti
flore pudicitiae pudor almus et atria servat,
haec domus apta mihi est, haec me pulcherrima sedes
accipit, aeterno caelestique hospite digna. 255
nec novus hic locus est; fluxit mea gloria in artus
et lux vera Dei. Deus inlustravit alumnam
materiem, corpusque parens habitabile fecit (v.2.p.26)
ipse sibi, placito ut posset requiescere templo,
condideram perfectum hominem; spectare superna 260
mandaram totis conversum sensibus in me
recto habitu celsoque situ et sublime tuentem;
sed despexit humum seque inclinavit ad orbis
divitias pepulitque meum de pectore numen,
restituendus erat mihimet; summissus in illum 265
Spiritus ipse meus descendit et edita limo
viscera divinis virtutibus informavit,
iamque hominem adsumptum summus Deus in deitatem
transtulit ac nostro docuit recalescere cultu.
scire velim praecepta Patris quibus auribus haec tu 270
accipias, Italae censor doctissime gentis.
an veterem tantum morem ratione relicta
eligis et dici id patitur sapientis acumen
ingeniumque viri? potior mihi pristinus est mos
quam via iustitiae, pietas quam prodita caelo, 275
quamque fides veri, rectae quam regula sectae.
si, quidquid rudibus mundi nascentis in annis
mos habuit, sancte colere ac servare necesse est,
omne revolvamus sua per vestigia saeclum
usque ad principium, placeat damnare gradatim 280
quidquid posterius successor repperit usus.
orbe novo nulli subigebant arva coloni:
quid sibi aratra volunt? quid cura superflua rastri?
ilignis melius saturatur glandibus alvus,
primi homines cuneis scindebant fissile lignum: (v.2.p.28)
   285decoquat in massam fervens strictura secures
rursus et ad proprium restillet vena metallum.
induvias caesae pecudes et frigida parvas
praebebat spelunca domos: redeamus ad antra,
pellibus insutis hirtos sumamus amictus. 290
inmanes quondam populi feritate subacta
edomiti iam triste fremant iterumque ferinos
in mores redeant atque ad sua prisca recurrant.
praecipitet Scythica iuvenis pietate vietum
votivo de ponte patrem (sic mos fuit olim), 295
caedibus infantum fument Saturnia sacra
flebilibusque truces resonent vagitibus arae.
ipsa casas fragili texat gens Romula culmo:
sic tradunt habitasse Remum, regalia faeno
fulcra supersternant aut pelle Libystidis ursae 300
conpositam chlamydem villoso corpore gestent.
talia Trinacrius ductor vel Tuscus habebant.
Roma antiqua sibi non constat versa per aevum (v.2.p.30)
et mutata sacris, ornatu, legibus, armis.
multa colit quae non coluit sub rege Quirino; 305
instituit quaedam melius, nonnulla refugit,
et morem variare suum non destitit, et quae
pridem condiderat iura in contraria vertit.
quid mihi tu ritus solitos, Romane senator,
obiectas cum scita patrum populique frequenter 310
instabilis placiti sententia nexa novarit?
nunc etiam quotiens solitis decedere prodest
praeteritosque habitus cultu damnare recenti,
gaudemus conpertum aliquid tandemque retectum,
quod latuit; tardis semper processibus aucta 315
crescit vita hominis et longo proficit usu.
sic aevi mortalis habet se mobilis ordo,
sic variat natura vices: infantia repit,
infirmus titubat pueri gressusque animusque,
sanguine praecalido fervet nervosa iuventa, 320
mox stabilita venit maturi roboris aetas;
ultima consiliis melior, sed viribus aegra,
corpore subcumbit mentem purgata senectus.
his genus humanum per dissona tempora duxit
curriculis aevum mutabile, sic hebes inter 325
primitias mersumque solo ceu quadrupes egit; 1
mox tenerum docili ingenio iamque artibus aptum
noscendis varia rerum novitate politum est;
inde tumens vitiis calidos adolevit in annos, 330
donec decocto solidaret robore vires. (v.2.p.32)
tempus adest ut iam sapiat divina, serenae
mentis consilio vivacius abdita sollers
quaerere et aeternae tandem invigilare saluti,
quamquam, si tantus amor est et cura vetusti 335
moris et a prisco placet haud discedere ritu,
exstat in antiquis exemplum nobile libris,
iam tunc diluvii sub tempore vel prius uni
inservisse Deo gentem quae prima recentes
incoluit terras vacuoque habitavit in orbe; 340
unde genus ducit nostrae porrecta propago
stirpis et indigenae pietatis iura reformat,
sed quia Romanis loquimur de cultibus, ipsum
sanguinis Hectorei populum probo tempore longo
non multos coluisse deos rarisque sacellis 345
contentum paucas posuisse in collibus aras.
innumeros post deinde deos virtute subactis
urbibus et claris peperit sibi Roma triumphis;
inter fumantes templorum armata ruinas
dextera victoris simulacra hostilia cepit 350
et captiva domum venerans ceu numina vexit,
hoc signum rapuit bimaris de strage Corinthi,
illud ab incensis in praedam sumpsit Athenis,
quasdam victa dedit capitis Cleopatra canini
effigies, quasdam domitis Hammonis harenis 355
Syrtica cornutas facies habuere tropaea.
Roma triumphantis quotiens ducis inclyta currum
plausibus excepit, totiens altaria divum
addidit et spoliis sibimet nova numina fecit —
numina, quae patriis cum moenibus eruta nullum (v.2.p.34)
   360praesidium potuere suis adferre sacellis!
cernis ut antiqui semper vestigia moris
gressibus incertis varie titubasse probentur
adsciscendo deos maioribus inconpertos,
seque peregrina sub religione dicasse, 365
nec ritus servasse suos? quodcumque sacrorum est
exulat externumque inimicam venit in urbem,
frustra igitur solitis, prava observatio, inhaeres:
non est mos patrius, quem diligis, inproba, non est.
sed sollers orator ait fataliter urbem 370
sortitam quonam genio proprium exigat aevum.
cunctis nam populis seu moenibus inditur, inquit,
aut fatum aut genius nostrarum more animarum,
quae sub disparili subeunt nova corpora sorte.
iam primum qui sit genius vel qui status illi 375
conpetat ignoro, quid possit et unde oriatur,
spiritus informis sine corpore formave et ulla
sit species, et quid sapiat, quae munera curet,
contra animas hominum venis vitalibus intus (v.2.p.36)
sic interfusas intellego, sanguis ut ex his 380
accipiat motumque levem tenerumque vaporem,
unde pererratis vegetet praecordia membris,
frigida succcndat, riget arida, dura relaxet.
sic hominis vitam sibi temperat atque gubernat
vivida mens, quam tu ficto conponere temptas 385
murorum 1 genio, qui nusquam est nec fuit umquam,
quin et corporibus versat mens viva regendis
summum consilium, fida ut tutacula nudis
invalidisque paret, metuenda pericula vitet,
utile prospiciat, varias agitetur ad artes, 390
consultet cui se domino submittat et orbis
quem putet auctorem, quem rerum summa sequatur,
at tuus hic urbis genius, dicas volo, quando
coepit adhuc parvae primum se infundere Romae?
fluxit ab uberibus nemorosa in valle lupinis 395
infantesque aluit, dum nascitur ipse, gemellos?
an cum vulturibus volitans ignota per auras
umbra repentinam traxit de nube figuram?
culminibus summis sedet, an penetralia servat?
instituit mores et iura forensia condit, 400
an castrorum etiam fossis intervenit, acres
cogit ad arma viros, lituis ciet, urget in hostem?
quae quis non videat sapientum digna cachinno?
fingamus tamen esse aliquam, quae talia curet,
umbram sive animam, per quam respublica fatum (v.2.p.38)
   405hauserit et calidis animetur tota medullis.
cur non haec eadem de religione colenda
consultat? cur non suspectat libera caelum?
cur sibi praescriptum non commutabile fatum
ut captiva putat? genesis cur vincula fingit? 410
cui iam nolle licet quod tunc voluisse licebat,
erroresque abolere suos ac flectere sensus.
sic septingentis erravit circiter annis
lubricaque et semper dubitans quae forma placeret
imperii, quae regnandi foret aequa potestas. 415
regius exortam iam tunc habuit status urbem
non sine grandaevis curarum in parte locatis.
mox proceres de stirpe senum tractasse videmus .
clavum consilii; plebeias inde catervas
conlatas patribus mixtim dicionibus aequis 420
imperitasse diu belloque et pace regendis.
consule nobilitas viguit, plebs fisa tribuno est.
displicet hic subito status et bis quina creantur
summorum procerum fastigia, quos duodeni
circumstant fasces simul et sua quemque securis. 425
rursus se geminis reddit ductoribus omnis
publica res et consulibus dat condere fastos.
ultima sanguineus turbavit saecla triumvir. (v.2.p.40)
fluctibus his olim fatum geniusve animusve
publicus erravit; tandem deprendere rectum 430
doctus iter caput augustum diademate cinxit
appellans patrem patriae, populi atque senatus
rectorem, qui militiae sit ductor et idem
dictator censorque bonus morumque magister,
tutor opum, vindex scelerum, largitor honorum. 435
quod si tot rerum gradibus totiens variatis
consiliis aegre tandem pervenit ad illud
quod probet ac sancto reverentia publica servet
foedere, quid dubitat divina agnoscere iura
ignorata prius sibimet tandemque refecta? 440
gratemur, iam non dubitat; nam subdita Christo
servit Roma Deo cultus exosa priores.
Romam dico viros, quos mentem credimus urbis,
non genium, cuius frustra simulatur imago,
quamquam cur genium Romae mihi fingitis unum, 445
cum portis, domibus, thermis, stabulis soleatis
adsignare suos genios perque omnia membra
urbis perque locos geniorum milia multa
fingere, ne propria vacet angulus ullus ab umbra?
restat ut et fatum similis dementia cunctis 450
aedibus inponat, paries ut quisque sub astro
fundatus structusque suo, qua sorte maneret,
quando autem rueret, primis acceperit horis,
adscribunt saxis Lachesis male fortia fila,
tectorumque trabes fusis pendere rotatis (v.2.p.42)
   455credunt, atque ipsis tribuunt decreta tigillis,
ceu distet cuius stellae sit fraxinus ortu
eruta, quae summum conscenderet ardua culmen,
denique nulla hominum res est, nulla actio mundi,
cui non fatalem memorent incumbere sortem. 460
quae quia constituunt, dicant cur condita sit lex
bis sex in tabulis aut cur rubrica minetur,
quae prohibet peccare reos, quos ferrea fata
cogunt ad facinus et inevitabile mergunt.
quin et velle adigunt pravum insinuantia votum, 465
ne liceat miseris vetitum committere nolle.
cedite, si pudor est, gladiumque retundite vestrum,
aspera nil meritos poenis plectentia iura;
antrum carcereum dissolvite, corpora sub quo
agminis innocui fato peccante tenetis. 470
nemo nocens, si fata regunt quod vivitur ac fit:
immo nocens quicumque volens quod non licet audet,
alterutrum quia velle suum est nec fata reatum
inponunt homini, sed fit reus ipse suopte
arbitrio, placitumque nefas et facta rependit 475
inpia suppliciis merito non sorte peremptus.
quisque putat fato esse locum, sciat omniparentem
nosse Deum nulli vetitum fatalibus astris,
nec mathesis praescripto aliquo pia vota repelli.
spirat enim maiora animus seque altius effert 480
sideribus transitque vias et nubila fati, (v.2.p.44)
et momenta premit pedibus, quaecumque putantur
figere propositam natali tempore sortem,
huc ades, omne hominum genus, huc concurrite et urbes:
lux inmensa vocat, factorem noscite vestrum! 485
libera secta patet: nil sunt fatalia: vel si
sunt aliqua, opposito vanescunt irrita Christo.
sed multi duxere dei per prospera Romam,
quos colit ob meritum magnis donata triumphis,
ergo age, bellatrix, quae vis subiecerit, ede, 490
Europam Libyamque tibi; dic nomina divum.
Iuppiter ut Cretae domineris, Pallas ut Argis,
Cynthius ut Delphis, tribuerunt omine dextro.
Isis Nilicolas, Rhodios Cytherea reliquit,
venatrix Ephesum virgo, Mars dedidit Hebrum, 495
destituit Thebas Bromius, concessit et ipsa
Iuno suos Phrygiis servire nepotibus Afros,
et quam subiectis dominam dea gentibus esse,
si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque
iussit Romuleis addictam vivere frenis. 500
perfidiane deum indigenum cecidere tot urbes,
destructaeque iacent ipsis prodentibus arae? (v.2.p.46)
o pietas, o sancta fides! traduxit alumnos
maiestas infida locos, et creditur istis
numinibus quae transfugio meruere sacrari! 505
an voluit servare suos luctataque multum
religio infestas temptavit pellere turmas
Romanis obnixa globis, sed fortior illam
virtus luctifico camporum in pulvere fregit?
immo ita est, armis et viribus indiga veri 510
victa superstitio est et inanem gloria fugit.
sed nec difficilis fuit aut satis ardua genti
natae ad procinctus victoria frangere inertes
molliaque omnigenum colla inclinare deorum.
num cum Dictaeis bellum Corybantibus asper 515
Samnitis Marsusque levi sudore gerebat?
num mastigophoris oleoque et gymnadis arte
unctis pugilibus miles pugnabat Etruscus?
nec petaso insignis poterat Lacedaemone capta
Mercurius servare suas de clade palaestras. 520
Appenninicolam peditem Cybeleius hostis
congressu excipiens Asiam defendere et Idam
qui potuit cogente acies in proelia Gallo?
Idalias nisi forte rosas, laurum citharoedi
vatis, silvicolae calamos arcumque puellae 525
dedere servitio calcataque sacra domare
difficilis operis fuit inmensique laboris. (v.2.p.48)
fluctibus Actiacis signum symphonia belli
Aegypto dederat, clangebat bucina contra.
institerant tenues cumbae fragilesque phaseli 530
inter turritas Memphitica rostra Liburnas:
nil potuit Serapis deus et latrator Anubis.
stirpis Iuleae ductore exercitus ardens
praevaluit, gelido quem miserat Algidus axe.
non armata Venus, non tunc clipeata Minerva 535
venere auxilio, non divum degener ordo
et patria extorris Romanis adfuit armis,
victus et ipse prius inimica nec agmina iuvit,
si tamen antiquum norat retinere dolorem.
sed dicis legisse deos ubi sanctior usus 540
templorum cultu celebri sine fine maneret,
Aeneadumque ultro victricia signa virorum
regis amore Numae nullo cogente secutos.
num Diomedis item tentoria et acris Ulixi
castra volens Pallas caesis custodibus arcis 545
legit, ubi umenti sudaret maesta sigillo? (v.2.p.50)
aut quotiens ductor Macetum fortissimus altos
templorum cineres victis cumulavit Amyclis,
optarunt praedis domini se numina capta
misceri Assyriaeque vehi Babylonis ad arcem? 550
non fero Romanum nomen sudataque bella
et titulos tanto quaesitos sanguine carpi,
detrahit invictis legionibus et sua Romae
praemia deminuit, qui, quidquid fortiter actum est,
adscribit veneri, palmam victoribus aufert. 555
frustra igitur currus summo miramur in arcu
quadriiugos stantesque duces in curribus altis
Fabricios, Curios, hinc Drusos, inde Camillos,
sub pedibusque ducum captivos poplite flexo
ad iuga depressos manibusque in terga retortis 560
et suspensa gravi telorum fragmina trunco,
si Brennum, Antiochum, Persen, Pyrrhum, Mithridatem
Flora, Matuta, Ceres et Larentina subegit.
his tamen auspicibus successus dextra dederunt
omina laetificos et felix adfuit ales. 565
quid sibi vult virtus, quid gloria, si Corvinum (v.2.p.52)
corvus Apollineus pinna vel gutture iuvit?
sed tamen hic corvus cur defuit exitiali
forte die, infaustas tegerent cum funera Cannas
oppeteretque super congesta cadavera consul? 570
cur Cremerae in campis cornice vel oscine parra
nemo deum monuit perituros Marte sinistro
tercentum Fabios vix stirpe superstite in uno?
nullane tristificis Tritonia noctua Carrhis
advolitans praesto esse deam praenuntia Crasso 575
prodidit, aut Paphiam niveae vexere columbae,
cuius inauratum tremeret gens Persica limbum?
sed video quae te moveant exempla vetustae
virtutis: dicis domitum terraque marique
orbem, res laetas et prospera quaeque retexis, 580
mille triumphorum memoras ex ordine pompas
ductaque per mediam spoliorum fercula Romam,
vis dicam quae causa tuos, Romane, labores
in tantum extulerit, quis gloria fotibus aucta
sic cluat inpositis ut mundum frenet habenis? 585
discordes linguis populos et dissona cultu
regna volens sociare Deus subiungier uni
imperio, quidquid tractabile moribus esset, (v.2.p.54)
concordique iugo retinacula mollia ferre
constituit, quo corda hominum coniuncta teneret 590
religionis amor; nec enim fit copula Christo
digna, nisi inplicitas societ mens unica gentes.
sola Deum novit concordia, sola benignum
rite colit tranquilla Patrem: placidissimus illum
foederis humani consensus prosperat orbi, 595
seditione fugat, saevis exasperat armis,
munere pacis alit, retinet pietate quieta.
omnibus in terris quas continet occidualis
oceanus roseoque Aurora inluminat ortu,
miscebat Bellona furens mortalia cuncta 600
armabatque feras in vulnera mutua dextras.
hanc frenaturus rabiem Deus undique gentes
inclinare caput docuit sub legibus isdem
Romanosque omnes fieri, quos Rhenus et Hister,
quos Tagus aurifluus, quos magnus inundat Hiberus, 605
corniger Hesperidum quos interlabitur et quos
Ganges alit tepidique lavant septem ostia Nili.
ius fecit commune pares et nomine eodem
nexuit et domitos fraterna in vincla redegit.
vivitur omnigenis in partibus haud secus ac si 610
cives congenitos concludat moenibus unis
urbs patria atque omnes lare conciliemur avito.
distantes regione plagae divisaque ponto
litora conveniunt nunc per vadimonia ad unum
et commune forum, nunc per commercia et artes 615
ad coetum celebrem, nunc per genialia fulcra
externi ad ius conubii; nam sanguine mixto (v.2.p.56)
texitur alternis ex gentibus una propago.
hoc actum est tantis successibus atque triumphis
Romani imperii: Christo iam tunc venienti, 620
crede, parata via est, quam dudum publica nostrae
pacis amicitia struxit moderamine Romae.
nam locus esse Deo quis posset in orbe feroci
pectoribusque hominum discordibus et sua iura
dissimili ratione tuentibus, ut fuit olim? 625
sic inconpositos humano in pectore sensus
disiunctasque animi turbato foedere partes
nec liquida invisit sapientia nec Deus intrat.
at si mentis apex regnandi iure potitus
pugnacis stomachi pulsus fibrasque rebelles 630
frenet et omne iecur ratione coerceat una,
fit stabilis vitae status, et sententia certa
haurit corde Deum domino et subiungitur uni.
en ades, Omnipotens, concordibus influe terris:
iam mundus te, Christe, capit, quem congrege nexu 635
pax et Roma tenent, capita haec et culmina rerum
esse iubes, nec Roma tibi sine pace probatur,
et pax ut placeat facit excellentia Romae,
quae motus varios simul et dicione coercet
et terrore premit; nec enim spoliata prioris 640
robore virtutis senuit nec saecula sensit,
nec tremulis, cum bella vocant, capit arma lacertis,
nec tam degeneri venerandis supplicat ore (v.2.p.58)
principibus, quam vult praenobilis ille senator
orandi arte potens et callida fingere doctus 645
mentitumque gravis personae inducere pondus,
ut tragicus cantor ligno tegit ora cavato,
grande aliquod cuius per hiatum crimen anhelet.
si vocem simulare licet, nempe aptior ista
vox Romae est, quam nunc eius sub nomine promam. 650
quae quia turpe putat templorum flere repulsam
aegidaque in dubiis pro se pugnasse periclis
dicere seque gravem senio inclinante fateri,
ductores conplexa suos sic laeta profatur:
O clari salvete duces, generosa propago 655
principis invicti, sub quo senium omne renascens
deposui vidique meam flavescere rursus
canitiem: nam cum mortalia cuncta vetustas
inminuat, mihi longa dies aliud parit aevum,
quae vivendo diu didici contemnere finem. 660
nunc, nunc iusta meis reverentia conpetit annis,
nunc merito dicor venerabilis et caput orbis,
cum galeam sub fronde oleae cristasque rubentes
concutio viridi velans fera cingula serto
atque armata Deum sine crimine caedis adoro. 665
crimen enim, piget heu, crimen persuaserat atrox
Iuppiter, ut sacro iustorum sanguine tincta
adsuetum bellis scelerarem funere ferrum,
illius instinctu primus Nero matre perempta
sanguinem apostolicum bibit ac me strage piorum 670
polluit et proprium facinus mihi saevus inussit. (v.2.p.60)
post hunc et Decius iugulis bacchatus apertis
insanam pavit rabiem; mox et sitis arsit
multorum similis, per vulnera tristia flagrans
extrahere insignes animas ac ludere poenis 675
undantesque meum in gremium defundere mortes
et sub iure fori non noxia colla secare.
hac me labe ream modo tempora vestra piarunt.
vivo pie vobis auctoribus, inpia pridem
arte Iovis, fateor; quid enim non ille cruentum 680
tradidit? aut quid mite sibi placidumve poposcit?
qui, dum praemetuit cultus inolescere Christi,
saeviit ac miserum foedavit sanguine saeclum.
et sunt qui nobis bella exprobrare sinistra
non dubitent, postquam templorum sprevimus aras, 685
adfirmentque Libyn Collinae a cardine portae
Hannibalem Iovis imperio Martisque repulsum,
victores Senonas Capitoli ex arce fugatos
cum super e celso pugnarent numina saxo!
qui mihi praeteritam cladem veteresque dolores 690
inculcant iterum, videant me tempore vestro
iam nil tale pati: nullus mea barbarus hostis
cuspide claustra quatit, non armis, veste comisque
ignotus capta passim vagus errat in urbe
transalpina meam rapiens in vincula pubem. (v.2.p.62)
   695temptavit Geticus nuper delere tyrannus
Italiam patrio veniens iuratus ab Histro
has arces aequare solo, tecta aurea flammis
solvere, mastrucis proceres vestire togatos;
iamque ruens Venetos turmis protriverat agros 700
et Ligurum vastarat opes et amoena profundi
rura Padi Tuscumque solum victo amne premebat,
depulit hos nimbos equitum non pervigil anser,
proditor occulti tenebrosa nocte pericli,
sed vis cruda virum perfractaque congredientum 705
pro patria et pulchram per vulnera quaerere laudem,
numquid et ille dies Iove contulit auspice tantum
virtutis pretium? dux agminis imperiique
Christipotens nobis iuvenis fuit, et comes eius 710
atque parens Stilicho, Deus unus Christus utrique,
huius adoratis altaribus et cruce fronti
inscripta cecinere tubae: prima hasta dracones
praecurrit, quae Christi apicem sublimior effert.
illic ter denis gens exitiabilis annis 715
Pannoniae poenas tandem deleta pependit. (v.2.p.64)
corpora famosis olim ditata rapinis
in cumulos congesta iacent; mirabere seris,
posteritas, saeclis inhumata cadavera late,
quae Pollentinos texerunt ossibus agros. 720
si potui manibus Gallorum excisa levare
de cinerum squalore caput, redeunte Camillo
signa renidenti fumans si fronte recepi,
si potui miseras sertis redimire ruinas
et male pendentes lauro praecingere turres, 725
quo te suscipiam gremio, fortissime princeps?
quos spargam flores? quibus insertabo coronis
atria? quae festis suspendam pallia portis,
inmunis tanti belli ac te stante sub armis
libera et aure tenus Geticos experta tumultus? 730
scande triumphalem currum, spoliisque receptis
huc Christo comitante veni. date, vincula demam
captivis gregibus; manicas deponite longo
tritas servitio, matrum iuvenumque catervae.
dediscat servire senex laris exul aviti, 735
discat et ad patrium limen genetrice reversa
ingenuum se nosse puer. timor omnis abesto;
vicimus, exultare libet, quid tale repulso
Poenorum quondam duce contigit? ille petitae
postquam perculerat tremefacta repagula portae, 740
Baianis resolutus aquis durissima luxu (v.2.p.66)
robora destituit ferrumque libidine fregit.
at noster Stilicho congressus comminus ipsa
ex acie ferrata virum dare terga coegit.
hic Christus nobis Deus adfuit et mera virtus, 745
illic lascivum, Campania fertilis, hostem
deliciae vicere tuae; non Iuppiter acrem
protexit Fabium, sed iuvit amoena Tarentus,
quae dedit inlecebris domitum calcare tyrannum.
his ego pro meritis quae praemia digna rependam, 750
non habeo: membra statuis effingere vile est;
virtutem nil vile decet; nam vile, quod aetas
eripit: aera cadunt aut fulvum defluit aurum
aut candor perit argenti si defuit usus,
et fuscata situ corrumpit vena colorem. 755
viva tibi, princeps, debetur gloria, vivum
virtutis pretium decus inmortale secuto.
regnator mundi Christo sociabere in aevum,
quo ductore meum trahis ad caelestia regnum.
nil te permoveat magni vox rhetoris, oro, 760
qui sub legati specie sacra mortua plorans
ingenii telis et fandi viribus audet,
heu, nostram temptare fidem nec te videt ac me
devotos, Auguste, Deo, cui sordida templa
clausimus et madidas sanie deiecimus aras. (v.2.p.68)
   765unus nostra regat servetque palatia Christus;
ne quis Romuleas daemon iam noverit arces,
sed soli pacis Domino mea serviat aula.
sic adfata pios Roma exoravit alumnos
spernere legatum non admittenda petentem, 770
legatum Iovis ex adytis ab haruspice missum,
at non a patria; patriae sua gloria Christus,
persistit tamen adfirmans iter esse viandi
multifidum variumque, Deus cum quaeritur unus;
hinc alios, ast inde alios properare seorsum, 775
quemque per anfractus proprios; sed conpeta eodem
fine coartari simul et concurrere in unum;
quin etiam caelum atque solum, ventos, mare, nubes
omnibus in commune dari, vel qui colimus te,
Christe, vel exta litant sculptis qui tabida saxis. 780
non nego communem cunctis viventibus usum
aeris, astrorum, pelagi, telluris et imbris.
immo etiam iniustus pariter iustusque sub uno
axe habitant, unas capit inpius et pius auras,
castus et incestus, meretrix et nupta, nec alter 785
ore sacerdotis quam myrmillonis anhelat i
spiritus, aerio vitam qui temperat haustu. I
nubis verna pluit zephyro inpellente, sed aeque I
furis et innocui fecundat rura coloni.
gurgitis aestivi sic pura fluenta viator, 790
ut latro, fessus adit; sic piratis mare servit
ut mercatori, nec fluctus secius hosti
obsequitur, quam cum licitae fert transtra carinae.
ergo capax utriusque rei natura creandis
se praebet populis, nec habet discernere dispar (v.2.p.70)
   795viventum meritum, quos tantum pascere iussa est.
servit enim mundus, non iudicat; hoc sibi summus
naturae Dominus praescripta in tempora servat,
nune adsunt homini data munera legibus isdem
quis concessa semel: fons liquitur, amnis inundat, 800
velivolum ratibus mare finditur, influit imber,
aura volat tenuis, vegetatur mobilis aer,
et res naturae fit publica promptaque cunctis,
dum servant elementa suum famulantia cursum,
sic probus atque reus capitalis criminis isdem 805
sideribus facilisque poli bonitate fruuntur.
vivere commune est, sed non commune mereri,
denique Romanus, Daha, Sarmata, Vandalus, Hunnus,
Gaetulus, Garamans, Alamannus, Saxo, Galaula,
una omnes gradiuntur humo, caelum omnibus unum, 810
est, ' unus et oceanus, nostrum qui continet orbem.
addo aliud: nostros potant animalia fontes;
ipso rore mihi seges est, quo gramen onagris,
spurca suis nostro amne natat, nostra intrat et ipsos
aura canes animatque levi fera corpora flatu. 815
sed tantum distant Romana et barbara, quantum
quadrupes abiuneta est bipedi vel muta loquenti;
tantum 1 etiam qui rite Dei praecepta sequuntur,
cultibus a stolidis et eorum erroribus absunt,
non facit ergo pares in religione tenenda 820
aeris et caeli communio; corpora tantum (v.2.p.72)
gignit, alit, reparat, recidivaque semina servat.
nec refert, cuius generis cuiusve figurae
aut cuius meriti: modo sint ut corpora terra
edita terrenis quibus est vigor ex elementis; 825
artificis quia Patris opus discrimine nullo
influit in medium nec avaro munere currit,
ante datum quam primus homo sordesceret Adam. .
nec vitio utentum restrictum deficit aut se
subtrahit indignis, nec foeda et turpia vitat. 830
haud aliter solis radius, cum luminat omnes
diffuso splendore locos, ferit aurea tecta,
sed ferit et nigro sordentia culmina fumo.
intrat marmoribus Capitolia clara, sed intrat
carceris et rimas et taetra foramina clausi 835
stercoris et spurcam redolenti in fornice cellam.
sed non illud erunt obscura ergastula, quod sunt
regia gemmato laquearia fulva metallo.
nempe magis non illud erunt, qui numen in urnis
quaerunt ac tumulis et larvas sanguine placant, 840
quod sunt qui summum caeli Dominum venerantur
iustitiamque litant et templum pectoris ornant.
secretum sed grande nequit rationis opertae
quaeri aliter quam si sparsis via multiplicetur
tramitibus, et centenos terat orbita calles 845
quaesitura Deum variata indage latentem.
longe aliud verum est; nam multa amba go viarum
anfractus dubios habet et perplexius errat; (v.2.p.74)
sola errore caret simplex via, nescia flecti
in diverticulum, biviis nec pluribus anceps. 850
Non tamen infitior duplex occurrere nobis
semper iter, geminis mortalia partibus ire,
cum dubitant quonam ferat ignorantia gressum,
altera multifida est, at simplex altera et una;
una Deum sequitur, divos colit altera plures, 855
et tot sunt eius divortia quot templorum
signa, quot aereis volitant phantasmata monstris,
aut hos thyrsigeri rapit ad Dionysia Bacchi,
inlicit aut alios ad Saturnalia festa,
aut docet occultus quae sacra Diespiter infans 860
inter tinnitus solvi sibi poscat aenos.
iamque Lupercales ferulae nudique petuntur
discursus iuvenum; Megalesius hinc spado diris
incensus furiis caeca ad responsa vocatur,
sunt qui quadriviis brevioribus ire parati 865
vilia Niliacis venerantur holuscula in hortis,
porrum et caepe deos inponere nubibus ausi,
albaque et senapin 1 caeli super astra locare. (v.2.p.76)
Isis enim et Serapis et grandi simia cauda
et crocodilus idem quod Iuno, Laverna, Priapus. 870
hos tu, Nile, colis, illos tu, Thybris, adoras:
una superstitio est, quamvis non concolor error,
hinc alia exoritur tenebrosis tecta frutectis
semita, quam pecudes et muta animalia carpunt
uaeque latent silvis: operitur nescia caeli 875
mens hominum saevo vivens captiva tyranno,
haec putat esse Deum nullum, namque omnia verti
casibus, et nullo sub praeside saecla rotari.
hoc iter haudquaquam magno discrimine distat
hisce viis quas vos teritis, qui numina multa 880
et portenta deum summum numerosa putatis,
simplicis ergo viae dux est Deus, ille per unam
ire iubet mortale genus, quam dirigit ipse
sublimem dextro celsa ad fastigia clivo,
prima viae facies inculta, subhorrida, tristis, 885
difficilis, sed fine sui pulcherrima et amplis
praedita divitiis et abundans luce perenni,
et quae praeteritos possit pensare labores,
multiplici dux daemon adest, qui parte sinistra
centifidum confundit iter; trahit inde sophistas 890
barbatos, trahit hinc opibus vel honore potentes;
inlicit et volucrum linguis et haruspice fallit,
instigat bacchantis anus ambage Sibyllae,
involvit mathesi, magicas inpellit in artes, (v.2.p.78)
omine sollicitat, capit augure, territat extis. 895
cernis ut una via est multis anfractibus errans,
talem passa ducem qui non sinat ire salutis
ad Dominum, sed mortis iter per devia monstrat,
devia picta bonis brevibus, sed fine sub ipso
tristia et in subitam praeceps inmersa Charybdem? 900
ite procul, gentes! consortia nulla viarum
sunt vobis cum plebe Dei; discedite longe
et vestrum penetrate chaos, quo vos vocat ille
praevius infernae perplexa per avia noctis!
at nobis vitae Dominum quaerentibus unum 905
lux iter est et clara dies et gratia simplex.
spem sequimur gradimurque fide fruimurque futuris,
ad quae non veniunt praesentis gaudia vitae,
nec currunt pariter capta et capienda voluptas.
ultima legati defleta dolore querella est 910
Palladiis quod farra focis, vel quod stipis ipsis
virginibus castisque choris alimenta negentur,
Vestales solitis fraudentur sumptibus ignes,
hinc ait et steriles frugescere rarius agros
et tristem saevire famem, totumque per orbem 915
mortales pallere inopes ac panis egenos,
quae tanta extiterit praesenti tempore tamque (v.2.p.80)
invidiosa fames, quam Triptolemi Cererisque
moverit ira penu pro virginis ulciscendo,
non memini nec tale aliquid vel fama susurrat. 920
audio per Pharios Nilum discurrere campos
more suo viridisque sata stagnare Canopi.
aut veniat sicco qui flumine nuntius adfert
ieiunam squalere siti sub pulvere Memphim.
nec Pelusiacae limum sudare paludis. 925
num fons arcano naturae tectus operto
aruit, et tenuem vix stillat vena liquorem?
num refugus nostras odit praestringere ripas
amnis et exustos cursum deflectit ad Indos?
num tractu in medio bibulus vorat alveus undam 930
fluminis et subito stagna absorbentur hiatu,
ne sulcos operire vadis neve arida possint
Aegypti per plana trahi glebasque rigentes
infusis ad pingue lutum mollire fluentis,
unde seges late crinitis fluctuet agris, 935
densius et gravidis se vestiat aequor aristis?
respice, num Libyci desistat ruris arator
frumentis onerare rates et ad ostia Thybris
mittere triticeos in pastum plebis acervos,
numne Leontini sulcator solvere campi 940
cesset frugiferas Lilybeo ex litore cumbas, (v.2.p.82)
nec det vela fretis Romana nec horrea rumpat
Sardorum congesta vehens granaria classis.
ergo piris mensas silvestribus inplet arator
Poenus et evulsas Siculus depascitur herbas, 945
iamque Remi populo quernas Sardinia glandes
subpeditat, iam coma cibus lapidosa Quintum?
quis venit esuriens magni ad spectacula circi?
quae regio gradibus vacuis ieiunia dira
sustinet? aut quae Ianiculi mola muta quiescit? 950
quantos quaeque ferat fructus provincia quamque
ubere fecundo large fluat orbis opimus,
indicio est annona, tuae quae publica plebi,
Roma, datur tantaeque manus longa otia pascit.
sit fortasse aliquis paulo infecundior annus: 955
nil mirum nec in orbe novum, didicere priores
perpessi plerumque famem, si tabidus aer
siccavit tenues ardenti sidere nubes
nec vernas infudit aquas creberrimus imber
fruge nova et viridi, si messis adulta priusquam 960
conceptas tenero solidaret lacte medullas,
adflatum calido sucum contraxit ab euro
ieiunosque tulit calamos atque inrita vota
agricolae sterilis stipularum silva fefellit.
his, ni fallor, ager vitiis corruptus et ante 965
subiacuit quam Palladium, quam Vesta penates
sub lare Pergameo servarent igne reposto, (v.2.p.84)
quam Priami genitor conductis moenia fabris
extrueret, quam virgo suas fundaret Athenas
Pallas; in his quoniam vestalis origo favillae 970
urbibus, ut memorant, primo de fomite sumpta est
sacraruntque focos aut Phryx aut Graius alumnos.
antiquis elementa labant erroribus, ac de
legitimo discussa modo plerumque feruntur
in casus alios quam lex habet aut iter anni. 975
nunc consumit edax segetem rubigo maligni
aeris ex vitio, nunc culpam vere tepenti
post zephyros gelidi glacies aquilonis inurit
ambustumque caput culmi fuligine tinguit;
seminis aut teneri turgens dum germinat herba, 980
continuis nimiisque perit constricta pruinis
nec potis est tenuem telluri adfigere fibram;
mox eiecta solo glacie sidente superfit
nudaque subducto radix avellitur arvo.
ancipites tribuli subeunt et carduus horrens; 985
hos fert sicca sitis, hunc ebrius educat umor.
temperies effusa minus vel plus agit istos
terrarum morbos et mundum vulnerat aegrum.
non aliter nostri corruptus corporis usus
in vitium plerumque cadit nec in ordine recto 990
perstat et excessu moderaminis adficit artus;
unus enim status est mundique et corporis huius
quod gerimus; natura eadem sustentat utrumque.
edita de nihilo crescunt, nihilumque futura (v.2.p.86)
aut titubant morbis aut tempore victa senescunt, 995
nec natura caret vitio, cui terminus instat.
semper, crede, polus variis proventibus annos
texuit: hos multa ditavit fruge fluentes,
quosdam infelices astris damnavit iniquis,
spe cassa et sterili curam frustratus agrestem. 1000
sed si vestales ulciscitur ista puellas
pestis, ab infido quae gignitur inproba mundo, .
cur non Christicolum tantum populatur agellos,
per quos virginibus vestris stata dona negantur?
utimur et ruris reditu et ratione colendi, 1005
exercere manum non paenitet: et lapis illic
si stetit, antiquus quem cingere sueverat error
fasceolis vel gallinae pulmone rogare,
frangitur et nullis violatur Terminus extis,
et quae fumificas arbor vittata lucernas 1010
servabat, cadit ultrici succisa bipenni.
nec tamen idcirco minor est aut fructus agelli
aut tempestatis clementia laeta serenae,
temperet aut pluvius qui culta novalia ventus.
sed nec magno opus est frugi viventibus, et eum 1015
maxima proveniunt non amplo in gaudia censu
solvimur inque lucrum studio exultamus avaro.
nam quibus aeternum spes informatur in aevum,
omne bonum tenue est quod praesens ingerit aetas. (v.2.p.88)
o felix nimium, sapiens et rusticus idem, 1020
qui terras animumque colens inpendit utrisque
curam pervigilem, quales quos inbuit auctor
Christus, et adsumptis dedit haec praecepta colonis:
semina cum sulcis committitis, arva cavete
dura lapillorum macie, ne decidat illic 1025
quod seritur, primo quoniam praefertile germen
luxuriat, suco mox deficiente sub aestu
sideris igniferi sitiens torretur et aret;
neve in spinosos incurrant semina vepres,
aspera nam segetem surgentem vincula texunt 1030
ac fragiles calamos nodis rubus artat acutis;
et ne iacta viae spargantur in aggere grana,
haec avibus quia nuda patent passimque vorantur
inmundisque iacent foeda ad ludibria corvis.
his Deus agricolam confirmat legibus; ille 1035
ius caeleste Patris non summa intelligit aure,
sed simul et cordis segetem disponit et agri,
ne minus interno niteant praecordia cultu
quam cum laeta suas ostentant iugera messes.
extirpamus enim sentos de pectore vepres, 1040
ne vitiosa necent germen vitale flagella,
ne frugem segetemque animae spinosa malorum
inpediat sentix scelerum peccamine crebro,
glarea ne tenuis ieiunis siccet harenis
marcentem sub corde fidem, ne pectoris aestus 1045
flagret et effetis urat charismata venis,
denique ne iecoris detrita in parte relinquat
vilis cura Deum, ne spem, qua vescimur intus,
deserat obscenisque avibus permittat edendam,
et proiecta fides hosti sit praeda volucri. (v.2.p.90)
   1050talis nostrorum sollertia centiplicatos
agrorum rediget fructus, quibus acrius instat,
nec metuit ne congestum populetur acervum
curculio vel nigra cavis formica recondat.
sunt et virginibus pulcherrima praemia nostris: 1055
et pudor et sancto tectus velamine vultus,
et privatus honos nec nota et publica forma,
et rarae tenuesque epulae et mens sobria semper,
lexque pudicitiae vitae cum fine peracta.
hinc decies deni rediguntur in horrea fructus, 1060
horrea nocturno non umquam obnoxia furi,
nam caelum fur nullus adit, caelestia numquam
fraude resignantur; fraus terris volvitur imis.
quae nunc Vestalis sit virginitatis honestas
discutiam, qua lege regat decus omne pudoris. 1065
ac primum parvae teneris capiuntur in annis,
ante voluntatis propriae quam libera secta,
laude pudicitiae fervens et amore deorum,
iusta maritandi condemnet 1 vincula sexus,
captivus pudor ingratis addicitur aris, 1070
nec contempta perit miseris sed adempta voluptas
corporis intacti: non mens intacta tenetur,
nec requies datur ulla toris, quibus innuba caecum
vulnus et amissas suspirat femina taedas;
tum quia non totum spes salva interficit ignem, (v.2.p.92)
   1075nam resides quandoque faces adolere licebit
festaque decrepitis obtendere flammea canis;
tempore praescripto membra intemerata requirens
tandem virgineam fastidit Vesta senectam.
dum thalamis habilis tumuit vigor, inrita nullus 1080
fecundavit amor materno viscera partu;
nubit anus veterana sacro perfuncta labore,
desertisque focis, quibus est famulata iuventas,
transfert emeritas ad fulcra iugalia rugas,
discit et in gelido nova nupta tepescere lecto. 1085
interea dum torta vagos ligat infula crines
fatalesque adolet prunas innupta sacerdos,
fertur per medias ut publica pompa plateas
pilento residens molli, seque ore retecto
inputat attonitae virgo spectabilis urbi. 1090
inde ad consessum caveae pudor almus et expers
sanguinis it pietas hominum visura cruentos
congressus mortesque et vulnera vendita pastu
spectatura sacris oculis, sedet illa verendis
vittarum insignis phaleris fruiturque lanistis. 1095
o tenerum mitemque animum! consurgit ad ictus
et, quotiens victor ferrum iugulo inserit, illa
delicias ait esse suas, pectusque iacentis
virgo modesta iubet converso pollice rumpi,
ne lateat pars ulla animae vitalibus imis, (v.2.p.94)
   1100altius inpresso dum palpitat ense secutor.
hoc illud meritum est, quod continuare feruntur
excubias Latii pro maiestate Palati,
quod redimunt vitam populi procerumque salutem,
perfundunt quia colla comis bene vel bene cingunt 1105
tempora taeniolis et licia crinibus addunt,
et quia subter humum lustrales testibus umbris
in flammam iugulant pecudes et murmura miscent?
an quoniam podii meliore in parte sedentes
spectant aeratam faciem quam crebra tridenti 1110
inpacto quatiant hastilia, saucius et quam
vulneribus patulis partem perfundat harenae
cum fugit, et quanto vestigia sanguine signet?
quod genus ut sceleris iam nesciat aurea Roma,
te precor, Ausonii dux augustissime regni, 1115
et tam triste sacrum iubeas, ut cetera, tolli.
perspice, nonne vacat meriti locus iste paterni,
quem tibi supplendum Deus et genitoris amica
servavit pietas? solus ne praemia tantae
virtutis caperet, partem tibi, nate, reservo 1120
dixit, et integrum decus intactumque reliquit.
adripe dilatam tua, dux, in tempora famam, (v.2.p.96)
quodque patri superest, successor laudis habeto.
ille urbem vetuit taurorum sanguine tingui:
tu mortes miserorum hominum prohibeto litari. 1125
nullus in urbe cadat, cuius sit poena voluptas,
nec sua virginitas oblectet caedibus ora.
iam solis contenta feris infamis harena
nulla cruentatis homicidia ludat in armis.
sit devota Deo, sit tanto principe digna 1130
et virtute potens et criminis inscia Roma,
quemque ducem bellis sequitur, pietate sequatur.