PIUS PP.X
EPISTOLA
PII PP. X COMMENDANTIS VOLUMEN AB EPISCOPO RUPELLENSI EDITUM, IN QUO LOISYANI ERRORES REPELLUNTUR*
VENERABILI FRATRI AEMILIO PAULO EPISCOPO RUPELLENSI ET SANTONENSI - RUPELLAM
Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam benedictionem.
Librum, quem Nos ipsi ut conscriberes desideravimus, conscriptum inque lucem editum, cum litteris observantissimis, nuper a te accepimus. Argumentum sane scriptionis tuae necessarium quam quod maxime summique ponderis! De refellendis enim erroribus agebatur, qui in volumine quodam Loisyano continentur: quod equidem Apostolica auctoritate Nos damnavimus, at teri adhuc manibus imprudenterque nimis a quibusdam iuvenibus sacri cleri volutari dolemus. Decebat profecto ut ubi error ortus esset atque in primis glisceret, ibi etiam episcopali calamo refelleretur. Hoc te pro tua sapientia praestitisse gratulamur. Dumque tibi de suscepto exactoque labore laudem tribuimus, enixe cupimus et ominamur ut quos inde percipiendos fructus spectasti, uberrime Deus percipi concedat. Scimus plane qua tu diligentia sacri Seminarii alumnis prospicias, ut eam hauriant scientiam, quae non inflet, sed, amandatis delirantium fabulis, traditae a Deo veritati respondeat. Pergito atque urgeto, Venerabilis Frater, maximum hoc pastoralis officii munus. Quod ut abunde fortunetur tibi, Apostolicam Benedictionem, pignus benevolentiae Nostrae et caelestium gratiarum auspicem, tibi universoque clero tuo, praesertim vero sacri Seminarii doctoribus et alumnis, amantissime impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XXVIII Iunii MDCCCCIV, Pontificatus Nostri anno primo.
PIUS PP. X
- AAS, vol. XXXIX (1906), p. 137-138.