Jump to content

Lictorium carmen

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Lictorium carmen
1938
editio: incognita
fons: FLT

Quam tu multa venis ad nos obscura remensus
Saecula, tu nostrae fatum patriae domiturus!
Quem modo Marcelli, modo nomine Caesaris aetas
Incluta iam superos aequantem discere norat,
Nunc autem ex humili rursus regina tuo plebs
Italiae nutu redeuntem facta salutat:
Ille es, qui genitor nos intra luminis oras
Duxisti capto nascentis omine Romae,
Ipse es Augustus, lenis si rite vocatus,
Urbem qui imperio donasti olim super orbem;
Tu pater ut Fabius, tu tamquam ferreus arces
Scipiadae, noster tu Sol, tu Romule, tu Dux!

URBES

[recensere]

Hesperium primo litus quod rege Saturno
Floruerat, lenta torpens tum messe iacebat;
Aurea nec sulcis ex altis munera campi,
Dulce quibus gremium crinesqe Ceres onerarat,
Amplius edebant, divini ut gloria ruris
Caecos dilueret dumos foedamque paludem.
Oblitum agricolam glebarum saepe videres
Blanditias urbis peregrino more sequentem,
Fraternis odiis eius dum cor vacat atrum,
Irriguosque hortos, maria adversus tria pronos,
Ausonii roseo recreatos iam pede veris
Tunc prope languentis somni squalore sepultos.
Ast ubi Dux coepit dubios rectore carentis
Italicae navis cursus moderare per altum,
Aevi lux prisci cultis renovata refulsit
Gramineique humilis terrae fructus viguerunt.
Quo ferus antea aper densis de saltibus ibat
Solus, et occulto vigilabat humida febris,
Hic flavo segetes fluitantes conspicis auro.
Rustica nec tantum deus haec nobis otia fecit:
Quin etiam ille novae finxit miracula formae
Sanatis in agris celebres cum condidit urbes.
Qualis in arenti scopulo nitidus oritur flos
Quem tenui caulis profert circumdatus herba,
Seu qualis media in caelo per nubila nocte
Apparet Venus et simul alte sidera rident:
Sic urbs ex putrido coeno Lictoria visa est
Candida nunc viridi nasci velamine cincta,
Sic tacito festa claudunt sub sole corona
Mira Sabaudia eam circum laetaeque sorores.

MARE

[recensere]

O mare nostrum olim sectum victrice carina,
Quae regum exuvias devictorum referebat
Effusis rediens velis Romam, orbe subacto!
Aeterno decus haec repetunt nostrum aequora canctu:
Tot clara egregios iuvenes virtute virosque,
Tot pelago gentes mersas urbesque revolsas,
Vastum cum saevit Boreas mare quot strepit undis.
Heu, quantum unda sinu volvebat caerula fatum!
Nam velut aëriis male fisa adlabitur alis
Cum subito costas aquila ictas vulnere sensit,
Et notam in rupem metuens fugit ardua caeli:
Iam domito cedens navalis gurgite colles
Romuleos petiit Fortuna, exutaque lauris
Almae clara diu divae delubra fuere.
Sancta sed aequoreas simul ac patefecerit oras
Afrum restituens nobis Victoria regnum,
Gentibus et magnum faustis illuxerit aevum:
Ultima Romanae cursu contingere ponti
Doctae maiores prorae celeresque celoces
Campos incipient iterum perarare marinos.

BELLUM

[recensere]

Heroum vixit legio fortissima Teucrum,
Ausoniumque manus heroum Martia vixit;
Donec utramque epos ad caeli sustulit aras.
Quo validae labens gentis magnanimus ille
Impetus Italicae periit? quo splendida virtus
Qua ferox valuit semper Romana iuventus?
Pauca triumphorum deleta minoribus exstant
Temporis incursu vestigia: sola perennem
Celsa docent famam nunc rudera, fractaque tantum
Templa manent priscae nunc virtutis monimenta.
Et nova solliciti superant tormenta doloris:
Quantam humeris atrox nostris dedit Adua molem!
Quantum post bellum, nos rupta fides sociorum
Perdidit incautos, viresque animosque retudit!
At gelido abstrusas cum Dux de marmore flammas
Traxit, et arripiens fasces durasque secures
Itala succendit generoso corda furore,
Victorum ex caecis consurgunt ossa sepulcris,
Cunctaque viventes, pugnam renovare parata,
Ducit quae in armis cecidit per saecula pubes.
Nunc est audendum. Vesani caedere fraudes
Nunc opus est regis; Dux fatum signaque movet:
Desertum litus completur milite, tota
Africa terribili tremit horrida terra tumultu.
Cum primum saeva confligunt agmina pugna,
Ictibus arma cadunt replicatis barbara nostris,
Aethiopumque ruunt, Roma gradiente, catervae:
Carminis antiqui sortes cursusque recludens
Laevis e caeli radiat regionibus alti
Imperium exoriens, ut sol, Romae redivivum.

VATES

[recensere]

Iam sane Stygia tandem si valle relicta
Maximus ad lucem posset remeare poëta
In maiusque sua factum spe versa tueri,
Quae pius audivit coramque favente Sybilla
Magna ex ore patris Aeneas verba recepit:
Iam regere imperium te, Roma, orbis meminisse
Cerneret, et veteres mirans tibi crescere laudes
«Integer – caneret – saeclorum nascitur ordo...»