Jump to content

Lirica (Ariosto)/Lirica latina/VII. - Ad Albertum Pium

Checked
E Wikisource

Ludovico Ariosto
Lirica (Ariosto)
1924
 VI. - Epitaphium Regis Ferdinandi VIII. - Nicolai Areosti epitaphium 

VII

Ad Albertum Pium

Esulta con l’amico Alberto Pio perchè presto rivedrá il maestro
carissimo, Gregorio di Spoleto.

     Alberte, proles inclita Caesarum,
utraque nam tu gente propagini
ostendis Augustos fuisse
nobile principium tuorum;
            5hac luce mecum laetitiam cape,
sed quae sit omni libera compede;
ne sit mero frontem severam
exhilarare pudor falerno;
     nimirum amamus si genio diem
       10sacrare, cum sint digna licentiá
exuberantis gaudii, atque
     immodicum petulantis oris,
quae mane nobis nuntius attulit,
fidelitatis nuntius integrae,
       15a gallico qui nuper orbe
principibus rediit latinis.

     Vidisse dixit Lugdunii meum
Gregorium, illuni cui per Apollinem
uterque nostrum debet ampie,
       20quamvis ego magis, et inagis te.
     Tu literae quod multum Echioniae
calles, tenentur primi aditus viro
huic; ast ego plus debeo, nam est
siquid inest mihi clari ab ilio.
            25Parantem aiebat quam citius potè
transferre se ad nos, cui timui, miseri
vale ultimum dixisse, cum olim
ad gelidas veheretur alpes.
     — Io! redibit qui penitus rude
       30ligoum dolavit me, et ab inutili
pigraque mole gratiorem
in speciem liane, Pie, me redegit!
     — Io! videbo qui tribuit magis
ipso parente, ut qui dedit optime
       35mihi esse, cum tantum alter esse
in populo dederit frequenti!
     — Virum, boni di, rursus amabilem
amplectar! An quid me esse beatius
potest beatum, o mi beate
       40nuntie, qui me hodie beasti?