Litaniae de Sacro Corde Iesu

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Litaniae de Sacro Corde Iesu
1898 p.Ch.n.

editio: in Acta Sanctae Sedis vol XXXI, p. 192.
fons: librum vide
Litaniae de Sacro Corde Iesu

Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudinos.

Pater de coelis Deus,
Fili Redemptor mundi Deus,
Spiritus Sancte Deus,
Sancta Trinitas, unus Deus,
1. Cor Iesu, Filii Patris aeterni
2. Cor Iesu, in sinu Virginis Matris a Spiritu Sancto formatum
3. Cor Iesu, Verbo Dei substantialiter unitum
4. Cor Iesu, Maiestatis infinitae
5. Cor Iesu, Templum Dei Sanctum
6. Cor Iesu, Tabernaculum Altissimi
7. Cor Iesu, Domus Dei et porta coeli
8. Cor Iesu, fornax ardens caritatis
9. Cor Iesu, iustitiae et amoris receptaculum
10. Cor Iesu, bonitate et amore plenum
11. Cor Iesu, virtutum omnium abyssus
12. Cor Iesu, omni laude dignissimum
13. Cor Iesu, rex et centrum omnium cordium
14. Cor Iesu, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae
15. Cor Iesu, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis
16. Cor Iesu, in quo Pater sibi bene complacuit
17. Cor Iesu, de cuius plenitudine omnes nos accepimus
18. Cor Iesu, desiderium collium aeternorum
19. Cor Iesu, patiens et multae misericordiae
20. Cor Iesu, dives in omnes qui invocant Te
2 1 . Cor Iesu, fons vitae et sanctitatis
22. Cor Iesu, propitiatio pro peccatis nostris
23. Cor Iesu, saturatum opprobriis
24. Cor Iesu, attritum propter scelera nostra
25. Cor Iesu, usque ad mortem obediens factum
26. Cor Iesu, lancea perforatum
27. Cor Iesu, fons totius consolationis
28. Cor Iesu, vita et resurrectio nostra
29. Cor Iesu, pax et reconciliatio nostra
30. Cor Iesu, victima peccatorum
31. Cor Iesu, salus in Te sperantium
32. Cor Iesu, spes in Te morentium
33. Cor Iesu, deliciae Sanctorum omnium

miserere nobis
        «
        «
        «
        «
        «
        «
        «
        «
        «
        «
        «
        «
        «
        «
        «
        «
        «
        «
        «
        «
        «
        «
        «
        «
        «
        «
        «
        «
        «
        «
        «
        «
        «
        «
        «
        «

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.

f. Iesu mitis et humilis Corde,
R). Fac cor nostrum secundum Cor tuum.

Oremus

Omnipotens sempiterne Deus, respice in Cor dilectissimi Filii tui, et in laudes et satisfactiones, quas in nomine peccatorum tibi persolvit, iisque misericordiam tuam petentibus, Tu venima concede piscatus, in nomine eiusdem Filii tui Iesu Christi, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.