Litterae Christiani Le Roy ad Antonium Sanderum (d. 10 m. Ian. a. 1636)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Reverendo in Christo Domino D. Antonio Sandero, canonico Iprensi.
IPRIS.

Commendatur Rde P. Joanni Herennio Societatis Jesu Insulis.

RDE IN CHRO DNE,

Quas ad R. D. abbatem nostrum nuper dedistis, vidi, et laudavi studium vestrum indefessum, quo prodesse bono publico non cessatis, ut fidem faciunt tot tamque praeclara opuscula vestra, quibus bibliotheca nostra ornatur. Aliud et novum opus (de re licet veteri) planeque insigne, meditatur R. D. V., nempe Bibliothecam Belgicam manu-scriptam, ab omnibus viris doctis summopere hactenus desideratam. Pergat, obsecro, neque absterreatur operis difficultate. Agnoscet sine dubio posteritas quam utile id sit futurum. Nostrorum manu-scriptorum indicem ex Rdi Dni abbatis nostri voluntate, jam colligimus ac propediem mittemus. Ante annos aliquot R. P. Philippus Bosquierus, Minorita Avesnensis, etiamnum sospes, edidit indices manu-scriptorum, quos in bibliotheca monasteriorum Cellensis (sive Sti Ghisleni), Altimontensis, Almensis, Camberonensis et Bonæ-Spei repererat, sed seorsim a se invicem. Eos R. D. V. non difficulter impetrabit a RR. DD. praefatorum monasteriorum praelatis et forte non sine quibusdam additionibus vel mutationibus. Neque enim ulla ratione probare possum, quod in iisdem indicibus subinde ponitur: Tractatus varii talis vel talis auctoris; aut vitae diversorum SS. etc., nisi et illorum argumenta et horum nomina exprimantur. Intelligenti pauca. R. D. V. diu bono publico incolumem, meique in SS. Sacrificiis memorem conservet ille, qui est omnium Salus. Laetiis, 10 januarii 1636.

R. D. V.
Servus in Christo.
CHRISTIANUS LE ROY, Monachus Laetiensis.

Has commendabo R. P. Johanni Herennio, Jesuitae Insulensi, avunculo meo; et R. V. D. suum responum (si quod habuerit) eadem via huc mittendum curet.