Litterae Ioannis abbatis Parcensis ad Antonium Sanderum (d. 10 m. Ian. a. 1636)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

REVERENDE DOMINE CANONICE,

Nolui deesse petitioni vestrae in descriptione librorum manu-scriptorum ecclesiae nostrae; sed quod forte non tam cito quam R. V. desideravit, et quod etiam ordine forte minus concinno, condonat tempori et tristibus nostris, quibus placuit Altissimo visitare regiminis mei primordia, nunc per bellicos tumultus nunc per contagionem nobis cum Lovaniensibus communem. Rogo Deum ut tam R. V., quam nobis, det hunc annum placabilem et felicem, fundatumque optumis vestris pro Ecclesia laboribus.

Re Ve obsequentissimus,
Joannes Abbas PARCENSIS.

Ex Parco, hac 10 januarii 1636.