Litterae ad Henricum archiepiscopum Remensem

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Litterae ad Henricum archiepiscopum Remensem
1239
editio: incognita
fons: incognitus

Gregorius IX papa Henrico archiepiscopo Remensi et suffraganeis

eius fuse scribit, encyclicae, quam Fridericus imperator

propalavit, seriatim et ad capitula respondens calumniasque,

quas ibidem iste congessit, in adversarium retorquens.


... archiepiscopo Remensi et suffraganeis eius.


Ascendit de mari bestia blasphemie plena nominibus, que pedibus ursi et leonis ore deseviens ac membris formata ceteris sicut pardus, os suum in blasphemias divini nominis aperit, tabernaculum eius et sanctos qui in celis habitant similibus impetere iaculis non omittit.

Hec unguibus et dentibus ferreis cuncta confringere et suis pedibus universa desiderans conculcare, ad diruendum murum catholice fidei occultos olim paravit arietes, at nunc apertas machinas instruit, Ismaelitarum ginnasia animas interimentia construit, et in Christum, humani generis redemptorem, cuius testamenti tabulas stilo pravitatis heretice nititur abolere, fama testante consurgit.

Igitur ammirari desinite omnes, ad quos ab hac bestia contra nos edita perveniunt obloquia blasphemie, si nos omni Deo servitute subiecti detractionum sagittis impetimur, cum nec ab hiis obprobriis immunis Dominus relinquatur.

Ammirari desinite, si iniuriarum in nos mucronem exerit, qui ad perdendum de terra nomen Domini iam assurgit.

Set potius ut eius resistere aperta veritate mendaciis ac illius confutare fallacias puritatis argumento possitis, caput, medium et finem huius bestie Fr[ederici] dicti imperatoris diligenter inspicite, et in eis abominationes dumtaxat invenientes et scelera, contra ipsius dolos sinceros animos scuto veritatis armate, attendentes qualiter sinceritatem apostolice sedis et nostram, litteris per diversa climata mundi transmissis, pollutis nisus maculare narratibus, dictus F[redericus], figulus falsitatis, modestie nescius et pudoris ignarus, nec veritate confusus nec aliquo perfusus rubore mentitur, quod nos ipsum, nobis in minori officio constitutis amicum, pristinos fidem et mores adepto apostolatus officio relinquentes, quia, sicut sacramento prestito et lata in ipsum excommunicationis sententia tenebatur, prefixo tempore in Terre Sancte succursum infirmitate non potuit prohibente transire, vinculo excommunicationis astringere, postulatum ab ipso sanitate resumpta absolutionis beneficium denegare, ipsumque in dictum transeuntem subsidium, per nuntios et legatos nostros litteras processui contrarias ... soldano mittentes, impedire curavimus, ut sic esset de regni Ierosolimitani recuperatione concepta frustratus, regnum Sicilie, pro eo quod Rainaldus olim filius ... ducis Spoleti preter ipsius conscientiam terram invasit ecclesie, nos iniuste et violenter intrasse ac ipsius homines provocasse ad periurium falso conqueritur, seque de Siria in Apuliam redeuntem illate iniurie omisisse vindictam, acceptasse concordiam et redisse ad matrem ecclesiam gloriatur.

Licet autem hec figmenta publica notitia reprobet, quia tamen nonnunquam rectitudinis sedem velatum occupat in aure sincera mendacium, apud quam pro se veritas non invenit advocatum: ne in corda vestra falsitas quacunque possit fraude subrepere, dignum est vos verum rei per nos geste modum et ordinem non latere, qui dictum F[redericum], ante et postquam apostolice nostros subiecimus humeros servituti, sub vulpe latentem omni curavimus gratia prosequi, donec spe que patri de filio solet innasci sublata, idem F[redericus] fremens in magnitudine sua et ex adepta fortitudine infronitus, matri ecclesie pro bonis mala retribuit, et in eam, quam fucatis delinivit aliquando verborum fallaciis, virus effundere caude aculeo more scorpionis incepit.

Nam cum olim Terre Sancte necessitas, predicta sententia et iuramentum ac prefixus terminus transitum eius exposcerent, et illud idem multa milia crucesignatorum ipsum Brundusii expectantia cum instantia postularent, idem dictos crucesignatos inibi, donec sub ignoti aëris intemperie diversis lugende mortis casibus periere, detinuit, et periurium ac excommunicationis sententiam gratis incurrens, infirmus fide set sanus corpore, ut securius mentiretur Deo et ecclesiam falleret, omisso promisso passagio in lecto egri diebus aliquibus simulati recubuit ac Terram Sanctam incursibus hostium Christi exponere minime dubitavit, ex eo nulle dolore perculsus, quod ibi clare memorie Turingie langravius, utinam non veneni poculo, sicut mundus clamat! extitit interemptus.

Cumque de conficta egritudine et aliis premissis nobis per litteras prelatorum ibi morantium constitisset, ne, discipline virga tanto subtracta facinori, nos et apostolica sedes redderemur inde notabiles, crucesignatorum mortem et Terre Sancte pericula deplorantes et cupientes saltim in altero ecclesie lacrimas dextra debite consolationis abstergi, ipsum late in eum de consensu suo auctoritate bone memorie H[onorii] pape predecessoris nostri excommunicationis sententie subiacere denuntiavimus, summo prestolantes desiderio ut eum postmodum emendatum tantorum relevationi dampnorum optatam prestare operam audiremus, litteris nostris offerentes eidem quod impertiremur sibi iuxta formam ecclesie absolutionis beneficium, quam cito iter arriperet in prefate terre succursum.

Set ipse, in cuius erat super hiis pectore cura minor, claues ecclesie parvipendens, non absolutus in Siriam transiit.

Ubi cum soldano, solis sibi meniis Ierusalem restitutis et illi grandi ad impugnationem Christianorum transmisso equorum et armorum exennio, fedus feriens et templum Dominicum Sarracenorum ibi laudes exclamantium Machometi cure relinquens, ex defensore mutatus in hostem, venerabilem fratrem nostrum patriarcham Ierosolimitanum et Templarios pro viribus impugnavit.

Illud autem non debet ad sane mentis credulitatem accedere, quod eum in recuperatione regni Ierosolimitani nos vel legati nostri, cum ad hoc multo labore sudauerit grandiumque ecclesia subierit onera expensarum, studuerimus impedire.

Set istud in notitiam omnis terre pervenit, quod idem F[redericus], sicut in Sirie partibus in propria persona Dei persequebatur ecclesiam, sic citra mare ipsam diversis tribulationibus dicti Rainaldi ministerio, quem contra consilium nostrum suum in regno vicarium reliquerat, affligebat; cuius terram cum litteris aurea bulla munitis, pecunia et vassallis ipsius F[rederici] prefatus Rainaldus invadens, nonnullos sacerdotes et clericos suspendere, mutilare ac fustibus cedere, necnon, statu nostro turbato, Perusium partem ipsius terre occupare presumpsit.

Quem licet fideles et devoti nostri, non valentes id ulterius sustinere, a parte terre predicte, Christo sponse sue indulgente victoriam, eiecissent, quia tamen idem R. nequaquam ab incepta persecutione cessabat, consultius extimantes, si originalis malitie venas inciderent, quam quod iam exsiccati torrentis impetus novis repleri rivulis expectarent, dictum regnum Sicilie, quod est spirituale patrimonium ecclesie, ne inde nos percuterent iacula unde potius erat expectandum subsidium, intraverunt; multique ex ipsius regni habitatoribus obedientes apostolice sedi nequaquam ob id reputari debent periurium incurrisse, cum a iuramento fidelitatis, quod eidem F[rederico] prestiterant, ex lata in eum excommunicatione absoluti fuissent.

Dicto quoque F[rederico] redeunti de partibus transmarinis et ad sinum matris ecclesie revertenti pietatis aperuimus apostolice gremium, ipsique ad expetitam inclinati concordiam absolutionis beneficium curavimus impertiri.

Ad hec idem mendacii filius, falsitates falsitatibus cumulans, ut quo plura mendaciorum retia orditus fuerit, eo gravioribus se doleat periculis irretitum, de nobis mendaci scriptura pronuntiat, quod ei, ut Lombardiam pacificus et inermis intraret, promittentes quod aspera sibi converteremus in plana, pro sua confusione suggessimus et non permisimus obice nuntiorum et litterarum nostrarum intentionis sue metas attingere.

Ac deinde, quia sibi potentia non suffragabatur armorum, in regnum redire coactus, ad instantiam nostram Romanos tunc Viterbium impugnantes diffidasse et in Viterbiensium subsidium strenuam misisse militiam se falso asserit; nosque scripsisse Romanis id preter conscientiam nostram fieri, et cum ipsis eo irrequisito reformasse concordiam in querelam adducit, novo sibi blanditus mendacio, quod dissidentibus iterum ab ecclesie pace Romanis, idem non vocatus cum Corrado nato suo, quem nobis obtulerit obsidem, ad presentiam nostram personaliter veniens et arbitrio nostro motam inter ipsum et Lombardos discordie causam exponens, terram sedis apostolice occupatam eius iuri restituit et libertatem ecclesiasticam in statum primum et debitum reformavit.

O utinam iste falsidicus esset vir habens spiritum! O utinam huiusmodi propositio falsitatis verum habuisset eventum!

Ipsius vero negotium, quod per venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Ravennatem de restituendis ei et dicto Corrado iuribus ipsis in regno Ierosolimitano subtractis ordinatum fuerat, nos, quam cito delata potuit numerari pecunia, destruxisse, fidelibus suis, quos non sine ecclesiarum incendiis et hominum stragibus hostilis devastabat insultus, ipsius interdixisse succursum, et ob id nos nuntium noluisse vel litteras destinare, contrarius veritati conqueritur.

Ac Civitatem Castelle contra formam pacis et fratrum nostrorum consilia in sui iuris preiudicium detineri a nobis, suis exarare litteris stilo mendacii non veretur.

Quanquam autem hiis figmentis modica veritas intermixta aliquid coloris adiciat, ut tamen intelligatis apertius, quod totam huius commenti seriem non modica falsitatis adiectio decolorat, pro certo scitote, quod cum, sicut nunc ex temporum eventu convincitur, discrete menti verisimilius videretur ipsum de Lombardis suum potius consequi propositum potuisse, si se illis, quos populorum numerositas profunditasque vallorum, armorum copia ac murorum reddit altitudo munitos, pietatis patrem exhibuisset et clementie dominum, quam si trementibus pro culpa imposita subditis ultionis exerto mucrone terribilis in cuneis occurreret armatorum, ei nos, qui bona pacis procurare tenemur, bona fide suasimus, ut armate militie omisso terrore sub indictarum omissione penarum et beneficiorum oblatione illos ad imperii devotionem reduceret.

Qui etsi in Lombardiam famulis stipatus inermibus accessisset, quia tamen consilii fidelis oblitus in partem Cremonensium cedens actor factus est scismatis, scissamque in discordias Lombardiam fortius scindere et Mediolanenses a se terroribus et minis abigere studuit, quos cum adversa parte ad unitatem trahere potius debuit in funiculis caritatis, non est quod nostre imputetur innocentie, si spe frustratus in Apuliam rediit; ipso spei concepte interitum procurante.

Post hec super tuitione libertatis ecelesiastice, super extirpanda heretica pravitate nostris beneplacitis paratum se obtulit; ad quem recurrens littera nostra respondit, quod cum in regno suo, ubi nullus manum vel pedem absque ipsius movet imperio, in fidem catholicam heresis latius venena diffunderet et libertas ecclesie quasi penitus conculcata iaceret, non credebatur capiti salutis adhibere remedium, qui pedem suo reddiderat contactu morbosum.

Sicque responsum huiusmodi lapsu modici temporis approbante, audito quod quidam pravo seducti consilio ecclesie terram intrare volebant, in Siciliam, quasi fuga capta ne rupta promissio eum falsitatis argueret, protinus abiit, ac contra illos verbo vel opere in aliquo non processit, nobis improperans quod revertentes ad Urbem Romanos filios speciales ecclesie ad matris devotionem paterna curavimus diligentia revocare.

Idem insuper, intellecto quod illos ab ecclesie caritate seiungere quidam iniquitatis filii nitebantur, et excogitato quod facilius hanc et ipsos opprimeret, si prefatam caritatem acerbius fraude solita vulneraret, nobis tunc Reate presentibus and sedem cucurrit apostolicam etiam non rogatus, ubi sub multa humilitate promittens quod terram ecclesie perditam in primum statum reduceret et ipsam pro viribus defensaret, in Tuscia, ad quam vires suas contulit, recuperationem cuiusdam castri, quod ad ius ecclesie modico reduci labore poterat, impedivit.

Et cum adhuc manus tradentis nobiscum essent in mensa, cum hostibus ecclesie, sicut ex consequentia facti et litteris suis, que a nobis in tante proditionis testimonium reservantur, aperte convincitur, hoc signo dato Iude vicarius pepigit, ut ipso certo die exinde recedente, illi ad arma consurgerent et beati Petri patrimonium occuparent.

Videte igitur, que nobis sub pardi varietate iste mons pestifer devotionis obsequia prestitit.

Attendite, quales ecclesie famulatus occultus hostis impendit, qui in ecclesiasticum transformari non erubuit famulum, ut nobis efficacior fieret ad nocendum.

Pro firmo tamen tenere vos cupimus, quod nos, hiis sub dissimulatione preteritis, circa ipsum adhuc non permittentes immutari affectum apostolice puritatis, per dictum archiepiscopum, commisso sibi legationis officio, iura ei et prefato Corrado in eodem regno Ierosolimitano mandavimus subtracta restitui.

Qui licet id fecerit, quia tamen formam sibi datam, propter quod ab eo ad nos extitit appellatum, excedens, Terram Sanctam, quod non est auditum a seculo, post appellationem huiusmodi sententie supposuit interdicti, nos, attendentes quod ob id in maximum eiusdem terre periculum peregrini ex ipsa recederent et alii inceptos ad illam transitus retardarent, dictam sententiam, que utpote lata post appellationem legitimam ipso iure nulla fuerat, in omnibus aliis prefati archiepiscopi intacto remanente processu, sufficienti a baronibus, nobilibus et communitatibus regni predicti cautione recepta, in omni sinceritate de fratrum nostrorum consilio duximus relaxandam.

Quod ergo ipse de nobis ob hoc labiis pollutis obloquitur, vester animus non turbetur, quia cum sit vas repletum vitiorum spurcitia, ea que ipsius infecerunt animum putat in aliis criminum desevire tormenta; ex quo cum malorum obprobria laudem, laudes quoque obprobrium resonent, a viro, cuius fere omnis lingua clamat infamiam, fame suggillationibus impeti eligimus multo fortius quam laudari.

Set forsan maculam opinionis sue hiis credit abolere convitiis, qua se dura Viterbii moraretur inficiens, a facie hostium ecclesie non verecundus aufugit, et ad defensionem suorum fidelium, quos ipsius hostes in oculis eius obsederant, et obsessorum terram nullo prohibente vastarant, affirmans suum per nos ad illos interdici progressum, imperialis honoris prodigus, set timore prohibitus non accessit; ex eo innocentiam nostram accusans, quod ad evitanda huiusmodi guerrarum dispendia nuntium a latere nostro non misimus.

Set nec mirum, cum eo tempore status ecclesie multiplici fuisset persecutorum afflictione turbatus.

     Venimus autem ad Civitatem Castellanam, cuius cives se illi violato sacramento fidei, ecclesia ignorante, prodentes, nullum ius ei per hoc in seipsis acquirere, nullum nobis circa possessionem, cum iurisdictionem civitatis, et civium quasi possideret ecclesia, prodendo potuerunt preiudicium generare, quia illi, a quibus, alteri potius quam sibi possidentibus, non requiritur possessionis initium, leges possessionum evertere et extraneis iura conferre nequeunt possessorum.
     

Necnon qui de reddendis possessionibus ecclesie Romane ad eum pervenientibus pluries iuramentum prestiterat, satis improvide a nobis videbatur petere, quod non poterat absque periurio retinere.

     Nec credi debet in hoc nos, sibi omnimodam coram arbitris vel alio modo iustitiam exhibere paratos, fratrum nostrorum despexisse consilium, quod, nuntiis eius inceptum iudicium recusantibus prosequi, non fuerat requirendum; quimpotius hanc petitionem ea duntaxat fraude intentasse proponitur, ut sic, ei obloquendi de ecclesia et pacem inter ipsam et eum initam irritandi occasio preberetur.
     

Illud quidem, quod super facto imperii inter cetera sua detestabilis testatur epistola, noster edisserit hiis litteris calamus, ut quo pluribus eius fictio cognita fuerit, eo fortius ex suo maneat comento confusus, dum de nobis obtrectat, quod ad nostrum translato notitiam eum ad recuperanda iura imperii cum multis bellatorum intrare milibus Lombardiam, sibi, ne Italiam intraret armatus et de negotio Lombardorum in nos precise compromitteret, apostolico scripto mandavimus, ut illud perpetuo suspendere vel ius imperii libere suffocare possemus, contra ipsum venerabilem fratrem nostrum Penestrinum episcopum, per quem eius vacuaremus propositum, transmittentes, sibi impedimentis clandestinis per legatos et litteras nostras per orbem undique procuratis.

Iste vero, cui, ne veritatem fateri aut enarrare possit, iudicium a divina forsan est indignatione negatum, sicut obtrectationes persone nostre non verecundatur ex falsis assumere, sic et excusationes suas ex similibus propositionibus non veritus ordinare, se per nuntios suos, venerabilem fratrem nostrum Panormitanum archiepiscopum et quosdam alios, ad apostolicam sedem missos devotionem omnimodam super ecclesiastica libertate et reformandis ecclesie et imperii iuribus obtulisse, nosque id acceptantes et promittentes a cuiuslibet ipsius impedimento cessare, nuntiis suis ad eum redeuntibus dilecto filio Gregorio de Monte Longo, notario nostro, in suorum eversionem fidelium legationis officium commisisse asserit; ipsoque nichilominus ad nos prefatos archiepiscopum et alios nuntios suos ad sedem apostolicam remittente et offerente satisfactionem omnimodam, nos eum, contradicente saniori parte fratrum nostrorum, contra traditiones sanctorum patrum et sollempnem morem ecclesie iniuste excommunicasse falso concludit, pro sua confusione subiungens se nos, beati Petri vicarium, iudicem non habere, quasi velit asserere nos concessa apostolorum principi carere clavium potestate.

Quesumus igitur, libram rationis assumite, et in ea perpetratis per dictum F[redericum] contra ecclesiam excessibus et beneficiis que ab ipsa recepit appensis, clarius luce videte, quod licet draco iste, qui ad illudendum nobis formatus et in escam populo Ethyopum datus existit, aquas persecutionum in subversionem ecclesie ex ore quasi fluvium miserit, apostolica tamen sedes ipsius nequitiam inextimabili beneficiorum misericordia superavit.

Nam olim eum ab annis teneris illorum morsibus, qui terram eius et sanguinem sitiebant, in cuna confusionis expositum, parentum et amicorum solatio penitus pene nudum videns mater ecclesia, protinus circa ipsum nutricis et baiule officium executa, illum pallio apostolice protectionis operuit, de laqueo venantium eripuit, multis sudoribus, multis laboribus et expensis ad regni solium et coronam imperii sublimavit.

Insuper hoc ei fecisse modicum reputans, et sibi regnum Ierosolimitanum subici et illum undique per orbem exaltari procurans, licet ab eodem se multiplici lesam afflictione doleret, a paucis tamen retroactis temporibus sibi contra Henricum natum eius, qui partem non modicam Alamannie eius iurisdictioni subtraxerat, potenter astitit, et inflictorum sibi per eum oblita vulnerum ipsum quasi de novo in imperatorem erigens, Theutoniam apostolicis litteris ipsius desiderio reformavit, hiis ac aliis que non sufficimus recordari beneficiis ipsius construens munimenta decoris.

Set iste baculus impiorum, terre malleus universe, conturbare terram, regna concutere et orbem desertum ponere cupiens, libertatem ecclesiasticam in dicto regno Sicilie, in obprobrium servitutis extreme deducens, et ecclesias, quas ut earum teneritudine suum ventrem impleret, quasi iam penitus exossavit, sordidis oneribus et angariis opprimens, eas bonis sacris deputatis usibus spoliavit, personas ecclesiasticas carceri mancipat ipsosque in examine vetito actiones suscipere, tallias solvere et bona ecclesiastica, ut se a vexationibus redimant, exaurire et postremo exulare coartat; ecclesias pastorum solacio viduatas non permittit sibi sponsum eligere, viduitatis vestimenta deponere, donec alicuius adulterinis amplexibus per impressionem extiterint copulate.

De Christianorum habitaculis construens menia Babilonis et edificia, in quibus divinum nomen excolitur, illuc transferens, ubi Machometus perditus adoratur, turbis undecumque collectis Crucifixi fidem et nomen publice predicari in eodem regno prohibuit.

Recuperationem Terre Sancte et negotium crucis impediens, ad eius consumationem de bonis suorum conferri fidelium interdixit.

Contra iuramentum prestitum et pacis inter ipsum et ecclesiam reformate federa nobiles privatos castris et aliis bonis suis, uxoribus et liberis captivatis, loca sua proscriptos relinquere, domicilia in aliorum transferre coloniam, nutritos in croceis amplexari stercora et ad extremam coegit inopiam devenire.

Necnon dum afflictione comprimit simili pauperes, id tanto fortius Deo displicere putamus, quanto verius ipsos credimus innocentes.

Quid plura? Baronibus, militibus et aliis hominibus eiusdem regni Sicilie ad fortunam et conditionem servorum inaudita crudelitate redactis, iam pro maiori parte ipsius regni habitatores non habent de proprio, unde stramine vili quiescere, nuditates suas rudi sacco contegere vel ventrem pane possint miliacio saturare.

Cumque ululatus et clamores dictorum ecclesiarum et hominum a tempore dicti H. predecessoris nostri ecclesie cures continua deploratione pulsassent, et iam vix possemus eos absque lesione conscientie sub dissimulatione transire, ipsum super correctione dictorum scelerum non semel set pluries nuntiis et litteris nostris monuimus, ac longa patientia temporibus expectavimus retroactis, si forsitan oculos suos ad celum erigeret, et exutus veterem novumque indutus hominem manus suas a tanta perpetratione facinorum cohiberet.

De petita insuper emendatione dubii adhuc, volentes statum eius processu prospero gratulari, eo Lombardiam cum armis intrante mandavimus, ut in locis pro quacunque causa interdicto subiectis ipso presente interdictum minime servaretur, eundem F[redericum] nostris litteris ammonentes, ut, ne crucis negotium, quod ad utilitatem ecclesie, imperii et totius populi Christiani fuerat ordinatum, impediri valeret, precise in nos compromitteret, ne si contra Lombardos armata manu procedens tantam daret exempli perniciem, presumeretur a pluribus, quod ceteros ecclesia fefellisset.

Ceterum, quia reintegrare scissuras scismatis nostre incumbit officio servitutis, pro sedanda imperii et Lombardorum discordia dictum Penestrinum episcopum, commisso sibi legationis officio, illa consideratione potissime duximus destinandum, ut sibi et quibuscumque discordantibus minori haberetur ratione suspectus, quo suis actibus minus fermenti odii vel amoris ingereret, qui a mundo et carne ex susceptione sancte religionis abstractus in divini amoris altitudinem evolasset.

Noster igitur detractor respondeat, quid ex hoc nobis, et eidem episcopo poterit imputari, si Placentie inter patres, filios, affines, consanguineos et germanos ordinata concordia, eo presente et protestante quod id salvis honore et iuribus imperii et imperatoris et quorumlibet aliorum fieret, consumationem accepit.

Quinimmo idem blasphemus intelligat sibi ad infamiam merito reputari, quod cum ad ipsius et nuntiorum suorum instantiam venerabilem fratrem ... Ostiensem episcopum et dilectum filium nostros T. tituli Sancte Sabine presbyterum cardinalem pro pace iuxta formam acceptatam ab eisdem nuntiis inter Lombardos et imperium reformanda ad partes misissemus easdem, idem, dictis legatis petita et ampliora adimplere paratis et delusis nobis, reformationem pacis per ipsos noluit acceptare.

Ecce nunc intelligite, qualiter imperii iura conculcavimus.

Ex premissis advertite, qualiter hic a nobis fuerit impeditus, qui longo et inani labore suos et suorum humeros decrevit potius conteri, quam passus extiterit per nos iura imperii reformari.

Preterea idem, illatis ecclesie non contentus iniuriis, data quibusdam rebellibus nostris non modica summa pecunie, seditionem contra nos in Urbe molitus pluries commovere, ut nobis et fratribus nostris a sede nostra repulsis et concusso capite fidei, quod superedificavit Dominus, impulsu eius F[rederici] rueret leviori, Ferrariam et quasdam alias terras ecclesie in Lombardia contra iuramentum prestitum temere veniens occupavit.

Super quo et aliis nos credens detinere verbis inanibus, dictos Panormitanum archiepiscopum et alios nuntios suos cum litteris de credentia ad nostram duxit presentiam delegandos.

Quibus offerentibus nobis satisfactionem super premissarum offensarum emendatione verbalem, ante et post ipsorum a curia nostra recessum terram Sardinie et Massam Lunensis diocesis occupare, ad Romanam pertinentes ecclesiam, non omittens, ipso facto, ne ultra eius expectaremus correctionem, edocuit, ac non debere fidem sibi vel suis nuntiis adhiberi operis evidentia demonstravit.

Ex quo id solum in conscientia sua legens, quod cor eius ad conterendum ecclesias et catholicam fidem dirigitur, de nobis, quibus se iam quocumque fraudis vellere occultare non potest, non immerito suspicatur, quod ipsius potentiam habentes iusta ratione suspectam, cum melius sit ante tempus occurrere quam post inflicta vulnera remedium invenire, ad avertendas suorum progressuum semitas officium legationis dicto notario commiserimus; qui nequaquam iuxta ipsius suspitionem id fecimus, set ut per eum bellorum cladibus, animarum corporumque periculis obviare possemus.

Ex premissis igitur et aliis nequeuntes de ipsius correctione sperare et dolentes nos eius promissionibus totiens fuisse delusos, prefatum Fredericum de fratrum nostrorum consilio sententia excommunicationis duximus innodandum; qui quamquam ex hoc perditum intellectum resumere et coram Deo potius humiliari deberet, eo tamen amplius inde furens, quo iam suam confusionem agnoscens veretur fortius, ut ecclesie obstetricante manu educatur coluber tortuosus, nos ex persone nostre meritis indignos asserens qualibet officii auctoritate papalis, per nos predicta ligari sententia minime, potuisse suis presumptuose litteris asserit; et nos, qui temporibus nostris patrimonium ecclesie per gratiam Dei non modicum ampliavimus, super dilapidatione bonorum ecclesiasticorum, inordinato dispensationum processu, receptione munerum et avaritie vilitate redarguit, ac contra eum ex illo, quod contrahendis inter ... neptem nostram et Henricum naturalem eius filium sponsalibus petitum subtraxit assensum, provocari falso confingit; illud apertius mentiens, quod Lombardis contra eum et imperium corporale prestiterimus iuramentum, seu quod totius orbis decimas, Terre Sancte utilitatibus reservatas, convertere promiserimus in eius compendium, si arbitrio nostro negotium exponeret Lombardorum.

Fatemur etenim nos defectu meritorum nostrorum indigne Christi esse vicarium; fatemur nos oneri tanto insufficientes existere, quod humana conditio non potest absque divino suffragio supportare; nichilominus tamen vices nobis commissas, prout melius nostra permittit fragilitas, exequentes, secundum quod locorum, temporum, personarum et negotiorum qualitas et natura requirunt, disponenda disponimus et cum excellentibus personis pure et secundum Deum, cum necessitas id exposcit, de nostre potestatis plenitudine dispensamus.

Verumtamen non est dolor, qui sic profundo gladio eius feriat animum, sicut quod dum terminos regum transgreditur, non potest aggredi officia sacerdotum.

Propter quod idem, qui pro auri fame dictum regnum Sicilie iam redegit in cinerem, credens ex se, qui omni tempore vite sue paucis pure, pluribus vero iustitiam pretii venalitate corruptus exhibuit, quod in persona sua resuscitans magum Simonem luto temporalium maculare posset ecclesie puritatem, ut sic in spiritualibus crassari et in suis permitteretur sordibus remanere, murum integritatis ecclesie multis modis et specialiter oblatione castrorum ac parentela inter suos et nostros contrahenda, pro qua nos per quosdam magnos prelatos et nuntios suos pluries requisivit, temptavit infringere.

Nunc vero quia id nulla instantia nulloque ingenio, sicut est in curia nostra quasi notorium, a nobis potuit obtinere, quimpotius se cum suis perditioni relictum artium suarum fallaciis in peius proficere iam agnoscit, quasi nesciat ultra quid faciat, se ipsum mendacio suo in aliorum detractione deturpat, more meretricis Egyptie, que Ioseph invitavit ad stuprum et ab ipso contempta apud virum suum volens accusavit invitum.

Unum quidem est, de quo, etsi pro homine perdito sit dolendum, letari non modicum et Deo regratiari debetis, quod volente Domino, qui diutius occultari non patitur umbram mortis, iste, qui gaudet se nominari preambulum Antichristi, non expectans propinquum sue confusioni iudicium, manibus propriis effosso suarum abhominationum pariete, per dictas litteras eius suarum producit in lucem opera tenebrarum, in eis constanter proponens quod per nos, tanquam Christi vicarium, vinculo excommunicationis astringi non potuit.

Sicque affirmans non esse apud ecclesiam a Domino beato Petro et eius successoribus ligandi atque solvendi traditam potestatem, dum heresim asserit, proprio sibi argumento concludit, consequenter ostendens quod male sentiat de ceteris fidei orthodoxe articulis, dum ecclesie, super quam fides fundata consistit, auferre nititur concessum verbo Dei privilegium potestatis.

Set quia minus bene ab aliquibus credi posset, quod se verbis non illaqueaverit oris sui, probationes in fidei victoriam sunt parate, quod iste rex pestilentie a tribus barattatoribus, ut eius verbis utamur, scilicet Christo Iesu, Moyse et Machometo, totum mundum fuisse deceptum, et duobus eorum in gloria mortuis, ipsum Iesum in ligno suspensum manifeste proponens, insuper dilucida vote affirmare vel potius mentiri presumpsit, quod omnes illi sunt fatui, qui credunt nasci de virgine Deum, qui creavit naturam et omnia, potuisse; hanc heresim illo errore confirmans, quod, nullus nasci potuit, cuius conceptum viri et mulieris coniunctio non precessit, et homo nichil debet aliud credere, nisi quod potest vi et ratione nature probare.

Hec et alia multa, quibus verbis et factis catholicam fidem impugnat, suo loco et tempore, sicut et debet et expedit, manifeste poterunt comprobari.

Quocirca universitatem vestram rogamus, monemus et hortamur attente, in virtute obedientie districte precipiendo mandantes, quatinus ne dictus F[redericus] corda fidelium fallacibus verbis subvertere vel contagione sui possit quomodolibet gregem Dominicum maculare, clero et populo vobis subditis supradicta plene ac fideliter exponatis.


Dat. Lat. Kal. Iulii, anno XIII.

In eundem modum universis archiepiscopis et episcopis.

In eundem modum ... illustri regi Francie etc. usque : comprobari, verbis competenter mutatis. Quocirca serenitatem regiam monendam duximus et hortandam, quatinus supradicta tibi facias diligenter exponi, ne regalis innocentie puritas possit verbis fallacibus maculari.

In eundem modum universis regibus.

______________