Litterae ad priorem Bucardum et fratrem Theodoricum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Litterae ad priorem Bucardum et fratrem Theodoricum
1231
editio: incognita
fons: incognitus

L i t t e r a e a d p r i o r e m B u c a r d u m e t f r a t r e m T h e o d o r i c u m

1 2 3 1

_____________________________________


Gregorius episcopus servus servorum dei

dilectis filiis ... priori Buccardo et Theodorico

fratribus ordinis predicatorum Ratisponensis

salutem et apostolicam benedictionem.


Ille humani generis pervicax inimicus omnium malorum incentor quem de supremis ad ima superbia sua prostravit, non contentus, quod sue fraudis nequitia hominem produxit ad casum erumpnis et miseriis applicandum, callide eum nititur pestiferis retibus irretire astute sibi parans insidias, ne resurgat locum a quo ipse ceciderat, obtenturus. Novissime autem diebus istis fidem nisus perfidia depravare per ministros suos iniquitatis operarios venena (spar)sit mortifera seditiose considerans, quod familiaris hostis sit efficax ad nocendum qui quasi dulcia premittentes cauda pungunt, ut scorpio in aureo tandem calice Babilonis virus pestilentie infusuri.

Licet enim heretici hactenus diutius latitantes, sicut cancer serperent in occulto et velut vulpes latenter niterentur vineam domini Sabaoth demoliri, iam tamen peccatis exigentibus in aperto quasi equi parati ad prelium presumunt manifeste insurgere contra eam in quibusdam locis publice predicando querentes in cibum simplices et in predam edoctos ac illaqueare nichilominus fideles quoslibet suis circumventionibus cupientes facti magistri erroris qui numquam fuerant discipuli veritatis. Unde expedit, quod insurgatur viriliter contra eos, ut eorum omnino heresi confutata per totum vigeat fides Christi, nam corona sequetur premii temptationibus resistentes.

Cum igitur hactenus resplenduerit in Alamannia fida fides ac per hoc formidemus ibi potius animalia venenosa, ne forte simplices ipsorum callidis seductionibus circumventi et astuti pravis circumventionibus periculose decepti ad profundum malorum deveniant sicque ibidem violetur fidei firmanentum nos qui circa horam undecimam inter operarios immo verius supra operarios vinee domini sumus a patrefamilias evangelico deputati moniti voce sponsi capere vulpes parvulas que demoliri vineam domini moliuntur, et tacti dolore cordis intrinsecus non valentes sustinere tantam contumeliam creatoris ac volentes tot animarum periculis obviare, discretionem vestram rogamus monemus et hortamur attente per apostolica vobis scripta sub divini obtestatione iudicii districte precipiendo mandantes, quatinus prelatis clero et populo convocatis generalem faciatis predicationem, ubi comodius videritis expedire, et adiunctis vobis discretis aliquibus ad hec sollicitius exequenda diligenti perquiratis sollicitudine de hereticis et etiam infamatis et, si quos culpabiles vel infamatos inveneritis, nisi examinati velint absolute mandatis ecclesie obedire, procedatis contra eos iuxta statuta nostra contra hereticos noviter promulgata, in receptatores defensores et fautores hereticorum secundum eadem statuta nichilominus processuri.

Si vero aliqui heretica labe penitus abiurata ad ecclesiasticam redire voluerint unitatem, ipsis iuxta formam ecclesie absolutionis beneficium impendatis et iniungatis eisdem quod talibus consuevit iniungi, attentius provisuri, ne qui videntur reverti, sub palliata specie pietatis impietatem committant et angelus sathane in lucis angelum se transformet, propter quod statuta, que super huiusmodi duximus promulganda per fratrem Hugonem predicatorem verbi dei in theutoniam destinata, inspicere poteritis et ab eorum insidiis secundum discretionem vobis datam a domino precavere.

Ad hec ut super premissis omnibus officium vobis commissum liberius et efficacius exercere possitis, omnibus qui ad predicationem vestram accesserint in singulis stationibus, viginti dies, illis vero qui ad impugnandum hereticos fautores receptatores et defensores eorum in munitionibus et castellis vel alias contra ecclesiam rebellantes vobis ex animo auxilium consilium prestiterint vel favorem, de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi tres annos de iniuncta sibi penitentia relaxamus.

Et si qui ex hiis in prosecutione huiusmodi negotii forte decesserint, eis omnium peccatorum de quibus corde contriti ac ore confessi sunt, plenam veniam indulgemus. Ne vero aliquid vobis desit ad predictum negotium prosequendum, in contradictores et rebelles ecclesiasticam proferendi censuram tenore vobis sacerdotio fungimur, gladium adversus hostes fidei et in exterminium presentium liberam concedimus facultatem. Predicatores quoque questuarios quorum interest caritativa tantum subsidia simpliciter petere ac indulgentiam si quam forsan habent, exponere, a predicationis officio quod ad ipsos nullatenus pertinet, compescendi vobis nichilominus licentiam indulgemus. Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nichilominus exequantur.

Dat. Reate, X. kl. decembris,
pontificatus nostri anno quinto.

______________