Jump to content

Litteras, quas

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Litteras, quas
1907

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1907 p. 68]

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PIUS X LAUDAT ARCHIEPISCOPUM URBINATENSEM
OB EXCITATUM SEMINARIUM MAIUS*


VENERABILI FRATRI IOANNI MARIAE ARCHIEPISCOPO URBINATUM - URBINUM


Venerabilis frater, salutem et Apostolicam benedictionem.

Litteras, quas ob memoriam suavissimam Iesu Christi in terris nascentis, nuper dabas, fuerunt Nobis iucunditatis plenae. Eminet enim in iis filialis pietas, quam erga Sedem Apostolicam foves. Libet igitur Nobis animum Nostrum et memorem et benevolentissimum mutuo profiteri ac simul ob ea effuse laetari, quae sunt a te interea gesta praeclare. Enim vero singulari expectationi Nostrae quam antea magna cum laude sustinueras, in munere difficillimo, iniuncto a Nobis, naviter obeundo varias Italiae ex Apostolica auctoritate lustrandi dioeceses, nunc quoque plane perfecteque respondes in iis procurandis regendisque dioecesibus quae curae ac vigilantiae tuae concreditae sunt. Toto enim pectore in id incumbís ut nihil unquam quaeras quam quod maxime est cum Nostris votis coniunctum. Ac sane inter opera feliciter incoepta, Nos magnopere ephebeum maius delectat, a te Urbini excitatum, ubi sacrorum alumni, ex iisdem dioecesibus confluentes, altiora studia cumulate absolvant ac sacerdotio ineundo, tamquam in praestantiori palaestra, se perfectius comparent. Quod opus, veluti haud Nos latet, eiusmodi esse, in quo condendo multum fuit antea insudandum, ac deinceps in perficiendo multum etiam curae et diligentiae requiratur, ita plenissime laudamus. Verum te, praeceptores praesidesque novensilis ephebei hortamur ne vos ipsos occursu difficultatum frangi sinatis, Deipara Virgine opitulante. Alumnos vero qui in Ecclesiae spem succrescentes potiorem partem excipiunt animi Nostri, consilio excitamus ut quae sit dignitas, qui splendor, quae pulchritudo sacerdotii, te magistro, intelligant atque in dominica excolenda vinea, non servi inutiles sed solertissimi facti, uberrimos ferant fructus ad salutem hominum sempiternam. Interea, pignus amoris, quo te complectimur, benedictionem Apostolicam tibi, praeceptoribus alumnisque maioris Seminarii ac simul gregibus tuis libentissime impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die IV Ianuarii ann. MCMVII, Pontificatus Nostri quarto.


PIUS PP. X


  • AAS, vol. XL (1907), pp. 68-69.