Jump to content

Litteras accepimus

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Litteras accepimus
1904

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1906 p. 20

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PONTIFEX LAETATUR DE SENSIBUS ANIMI ABBATIS POTHIER

CIRCA PRAESCRIPTIONES DE MUSICA SACRA INSTAURANDA*

DILECTO FILIO

IOSEPHO POTHIER ABBATI EX ORDINE S. BENEDICTI


Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem.

Litteras accepimus, quibus gratum Nobis animum significabas ob ea quae nuper de musica sacra ad veteres liturgiae leges exigenda, ac praesertim de cantu Gregoriano ad prístinos modulos revocando praescripsimus. Iucundum fuit istud a te exhibitum officium, in quo obsequium agnovimus pietatemque erga Nos tuam: eo iucundius, quod a viro exhibitum erat, liturgiae in primis perito ac de Gregoriani cantus disciplina praeclare merito. Quod autem polliceris non defuturam deinceps in hac causa navitatem Nobis tuam, paterno studio istam complectimur voluntatem, Deumque, ut labores tuos benignus adiuvet, precamur. Horum porro laborum novum fructum gratulamur; Cantus Mariales intelligimus, a te Nobis muneri missos; de quo munere et suavi et opportuno gratiam habemus. Auspicem caelestium bonorum, eandemque benevolentiae Nostrae testem, tibi, dilecte fili, et sodalibus istis tuis Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimur.

Datum Romae apud S. Petrum die XIV Februarii anno MDCCCCIV, Pontificatus Nostri anno primo.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XXXIX (1906), p. 20.