Litteras in quibus universos vos

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Litteras in quibus universos vos
eo modo quo conscriptum est in Ymaginibus historiarum Radulphi de Diceto
1184
editio: incognita
fons: Ymagines historiarum

Reverendo in Christo patri et domino E.[1] Dei gratia Sanctae Resurrectionis ecclesiae patriarchae, magistro quoque Templi A.[2] Et magistro sanctae domus Hospitalis Ierusalem R.[3] Dilectis suis, Baldewinus per eandem rex Ierosolimitanus, salutem et continuis successibus abundare.

Litteras in quibus universos vos sanos et hilares Brundusium applicuisse cognovimus, gaudenter recepimus. Cuius rei cognitio spiritum meum lætantem reddidit et iocundum. Salahadinus circiter nonum aut decimum diem intrante Iulio terram Crati intravit, et per tres ebdomadas fines eius vastavit et deprædavit et cibaria collegit et congregavit. Vigilia Sancti Petri ad vincula civitatem Crati intravit, castrum obsedit, et per quatuor septimanas tenuit obsessionem, quatuordecimque petrarias erexit. Cognito adventu nostro Salahadinus petrarias suas, et vias quas extruxerat, ipse combussit, iterque arripiens, Neapolim venit, et villam vastavit atque cremavit quæ igne potuit consumere. Huius adventum comperientes viri et mulieres villæ illius fugerunt ad castram et salvati sunt. Exiende progrediens, perrexit ad civitatem quæ vocatur Sebasten. Fugitque populus ad villam non ut resisterent, sed quia fuga alias non imminebat. Hanc confusionem videns, episcopus eiusdem civitatis, acceptis induciis, Salahadino obviam exiit, villamque suam et ecclesiam lxxx captivis redemit. Inde recedens, venit Arabiam, eamque destruxit, viris ac mulieribus captivatis. Postea venit ad Magnum Gerinum, fugitque omnis populus ad castrum, et ipse perfodi fecit et dirui, paucisque captivatis, mulieres et parvuli in ore gladii mortui sunt, sed et villa igne consumpta est. A qua recedens, venit per Parvum Gerinum, quæ villa Templi erat, eaque omnino vastata recessit per quoddam castrum Hospitalis quod Belverium dicitur, quibusdam qui foris exierant captis, et quibusdam interfectis, recessit ad propria. [...]


Insequens pars harum litterarum perdita est.

Notae[recensere]

  1. Heraclius, patriarcha Ierusalem
  2. Arnaldus de Turre Rubea fuit magister Ordinis Templariorum
  3. Rogerius Molendinis, magister Hospitalariorum