Jump to content

Litteris Apostolicis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Litteris Apostolicis
1913

editio: Acta Apostolicae Sedis, annus V, volumen V, Romae, Typis Polyglottis Vaticanis, 1913
fons: AAS, vol. V (1913), n. 6, pp. 145-146.

PIUS PP. X

MOTU PROPRIO

LITTERIS APOSTOLICIS*

QUO ABBATI PRIMATI S. ANSELMI DE URBE COADIUTOR ADIUNGITUR


Litteris Apostolicis « Summum semper », die XII mensis iulii anno MDCCCXCIII datis, fel. rec. decessor Noster Leo XIII, pro singulari caritate qua Benedicti legiferi Patris inditum Ordinem prosequebatur, constituit, ut Congregationes omnes Benedictinorum, quos atratos vocant, fraternum foedus inirent - servatis tamen uniuscuiusque monasterii constitutionibus, iuribus ac privilegiis - iisdemque ita consociatis Abbas Primas praeesset, qui in hac alma Urbe commorare tur, et negotia expediret, quae ad totius Ordinis commoda et utilitatem directo pertinerent. Cum autem Pontifex Abbatis Primatis primum deligendi sibi ius reservasset, iis ipsis Apostolicis Litteris Primatem adeoque Abbatem sancti Anselmi de Urbe - elegit dilectum filium Hildebrandum de Hemptinne, qui- tum erat Abbas Maxedsoliensis e Beuronensi Congregatione, ea tamen lege, ut tamdiu honorifico functurus esset officio, quamdiu Pontifici eiusque successoribus placuisset. Quam vero egregius vir exspectationem sui fecerat, eam profecto explevit omnem; annos enim fere viginti tam diligenter susceptum munus sustinuit tamque assiduam Anselmiano collegio provehendo dedit operam, ut Nobis atque Ordini suo fuerit probatissimus. — Nunc autem, affectus valetudine, cui apte curandae nihil tam sit profuturum, medicorum sententia, quam si a labore omnino quieverit, postulat a Nobis, ut eum abdicare se officio sinamus. Quod Nos cum, ob viri promerita, aegre patiamur, simulque non desperemus posse eum denuo convalescere, Motu Proprio ac certa scientia statuimus, ut dilecto filio Hildebrando de Hemptinne tum titulus Primatis et Abbatis sancti Anselmi de Urbe tum iura omnia ac privilegia, ei titulo adnexa, constent quoad vixerit, addita facultate commorandi ubicumque maluerit ipse aut medicis visum erit; praeterea volumus, ut eidem Primati detur Coadiutor cum futura successione, qui, ad sancti Anselmi degens, omnia agat negotia quae Primatis sunt et collegio sancte regundo in primis consulat.

Itaque, cum proximo mense maio sancti Benedicti crypta ad Montem Cassinum sit dedicanda, omnibus ac singulis Congregationum Praesidibus et Abbatibus, qui ex memoratis Apostolicis Litteris suffragii iure potiuntur, auctores sumus, ut, eam nacti occasionem qua nulla sane praeclarior, Romam conveniant ad eligendum eiusmodi Coadiutorem, quem interim simplici Abbatis titulo honestabunt.

Quae vero videmur opportune decrevisse ut dignitatem tueremur cum dilecti filii Hildebrandi de Hemptinne, viri de Benedictinis atratis optime meriti, tum ipsius Ordinis qui Nobis utitur Patronis, confidimus fore ut ea Benedictini sodales religiose studioseque efficiant, ad communem Congregationum suarum utilitatem.

Datum Romae apud sanctum Petrum, die XXV mensis ianuarii anno MCMXIII , Pontificatus Nostri decimo.


PIUS PP. X.

  • AAS, vol. V (1913), n. 6, pp. 145-146.