Jump to content

Litteris ad te

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Litteris ad te
1889

editio: Acta Sanctae Sedis
fons: ASS, vol. XXI (1888), pp. 709-710

LITTERAE SANCTISSIMI D. N. LEONIS XIII

AD ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM QUOAD DECRETUM
DAMNANS QUADRAGINTA PROPOSITIONES

EX OPERE POSTHUMO ANT. ROSMINI DEPROMPTAS*

Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam Benedictionem

Litteris ad te, Venerabilis Frater, et ad Archiepiscopos Taurinensem et Vercellensem itemque ad Episcopos provinciarum istarum, datis die XXV Januarii an. MDCCCLXXXII, officii Nostri duximus, vobiscum agere de quibusdam dissentionum initiis deque periculis quae imminere videbamus ob graves istis ipsis in provinciis exortas, praesertim inter ephemeridum auctores de philosophicotheologicis Antonii Rosmini doctrinis disceptationes. Providentiae curaeque vestrae esse diximus, nihil omittere quod ad modum aliquem animorum ardori imponendum magis aptum videretur, ne veritatis inquirendae studium in detrimento evaderet caritatis et iustitiae. Illud etiam addebamus, satius esse, ut catholici praesertim ephemeridum scriptores ab huiusmodi quaestionibus tractandis abstinerent, et hanc Sedem Apostolicam de gravioribus negotiis, potissimum quae ad sanctitatem atque integritatem catholicae veritatis pertinent, pro sui officii ratione sollicitam evigilare, ea adhibita consilii maturitate, in qua quemlibet catholicum virum par est conquiescere.

Propositum quidem Nobis erat, iteratis quamplurium doctorum virorum, etiam ex ordine Episcoporum, votis satisfacere, qui nempe enixis precibus postularunt, ut placeret Nobis de Antonii Rosmini scriptis cognoscere ac decernere. Enimvero Nos istiusmodi curam demandavimus Consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum Cardinalium S. R. et U. Inquisitioni praepositorum: norunt autem omnes huius Praefecturam Consilii ab ipso geri Pontifice maximo. Illi autem voluntati praeceptisque Nostris obsequuti sunt ea, quam negotii gravitas desiderabat, prudentia et iudicii maturitate adhibita: nimirum pluribus conventibus habitis, sententias omnes, quotquot ipsis erant ad examinandum propositae, cura fuit cognoscere penitus et multa deliberatione perpendere. De iis vero quae singulis conventibus acta ac deliberata, continuo Nos, uti iusseramus, eiusdem sacri Consilii Assessor accurate fidelissimeque edocebat. Demum, die XIV Decembris an. MDCCCLXXXVII fieri placuit Decretum, Post Obitum, quo nimirum Propositiones quadraginta ex Antonii Rosmini operibus posthumis magnam partem depromptae, eidemque Decreto adiectae, damnantur. Hoc Decretum, profecto ad doctrinam pertinens, prout est una cum Dispositionibus supra dictis editum, plene approbavimus et Nostra confirmavimus auctoritate : illud tamen, certis de caussis, non ante evulgari iussimus, quam quo evulgatum est die, scilicet VII Martii an. MDCCCLXXXVIII.

Haec tibi, Venerabilis Frater, per has litteras significanda censuimus: neque enim desunt qui tueri ac persuadere verbo scriptovecontendant, quum de Decreto Post Obitum agitur, de decreto agi, cui refragari impune liceat; illud prope inscientibus Nos factum, itemque latum promulgatumque sine approbatione Nostra esse.

Praeterea hac ipsa in re sacrum Inquisitionis Consilium a Pontifice maximo seiungunt ac separant : in quo sane apparet callidior quaedam tergiversatio cum suspicionibus non aequis temere coniuncta. Nos quidem propensi ad clementiam natura et officio sumus; consuevimus etiam benevole atque amanter complecti quotquot esse promptos ad obediendum voluntate vidimus; nec facile patiemur talem in Nobis consuetudinem lenitatis exsolescere, sed tamen eam, quam diximus nonnullorum agendi rationem Nobismetipsis et Apostolicae Sedi iniuriosam, non possumus non improbare vehementer. Probe cognitum Nobis est, Venerabilis Frater, haud exiguas a te curas susceptas, ut Decretum illud sincero ac prompto, ut catholicae Ecclesiae filios decet, mentis et voluntatis obsequio ab omnibus e clero populoque tuo exciperetur: dolendum tamen, hisce curis tuis non eum, quem velimus, respondisse exitum. Maiorem itaque in modum te hortamur, ut coeptis alacriter insistas, ac modis omnibus studeas quamlibet in hoc genere caussam offensionis removere. Divini autem favoris auspicem, paternaeque benevolentiae Nostrae tamquam pignus, Apostolicam benedictionem tibi, Venerabilis Frater, universaeque Archidioecesi tuae peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die I Junii an. MDCCCLXXXIX Pontificatus Nostri duodecimo.


LEO PP. XIII

  • ASS, vol. XXI (1888), pp. 709-710.