Jump to content

Liturgica (PL 098)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De gestis B. Caroli Magni
Saeculo IX

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 98

Liturgica (Auctores incerti), J. P. Migne

I. De beati Caroli publica veneratione. (Ex Actis Sanctorum, mens. Jan. tom. II.) (1357C)

1. Colitur consuetis divorum honoribus sacrisque anniversariis Carolus Magnus Francorum rex, primusque, revocata quarto demum saeculo in Occidentem imperii dignitate, Romanorum imperator. Relatum in sacras tabulas illius est nomen a Guidone Cremensi, Paschale III dicto: qui licet, Alexandro III Ecclesiam catholicam legitime administrante, schismaticorum factione Frederico Aenobarbo Caesari adhaerente, praeter jus fasque papa appellatus sit; Carolus tamen, propter illustria benefacta, et antea fortassis, et post saltem, conniventibus Romanis pontificibus, divus habitus est: templa illi dicata, officii ecclesiastici impensa celebritas.

2. Quod ita Henricus Spondanus Apameorum episcopus in Epitome Annalium Baronii, anno 814, n. 5, declarat: « Si quae de ipso scripta sunt spectes, (1357D)dignum virtutum exemplar intueberis, religionisque omnibus absolutum numeris simulacrum, cui nec (mea sententia) qui praecesserunt vel postea successerunt imperatores, aequari penitus valeant. Sed nec in moribus haberet aequalem, nisi conjugalem castitatem concubinarum introductione foedasset. Verum posterior maculas istas poenitentia abstersit, dum senilem carnem suam cilicino super nudum corpus inhaerente jugiter indumento attrivit. Cujus quidem egregiarum virtutum merito, Ecclesia Gallicana ejusdem natalem diem celebrat: eumdemque sub Frederico imperatore, Paschalis papa dictus in numerum sanctorum ascripsit. Sed quod is haud legitimus fuit pontifex, ejusmodi canonisatio non est recepta ab Ecclesia Romana. Quod tamen non reperiantur legitimi pontifices eam impugnasse, res sic tacita permissione, sive tolerantia, perseveravit, ut in propria ecclesia, ubi sepultus fuit, coleretur. (1358C)Ita enim canonum praecipui interpretes declararunt. Propagatus autem postea noscitur ejus cultus in alias Ecclesias Galliae, Belgii atque Germaniae, in quibus idem Carolus sanctitatis titulo colitur, faventque scripta plurimorum rerum Francicarum historicorum. » Haec Spondanus.

3. Vidimus certe complurium Ecclesiarum breviaria, in quibus XXVIII Januarii colitur sanctus Carolus, imperator, vel IX lectionum officio vel trium. Et in Ecclesia quidem Mindensi haec recitatur publica eo die precatio: Deus, qui superabundanti fecunditate bonitatis tuae beatum Carolum Magnum imperatorem et confessorem tuum, deposito carnis velamine, beatae immortalitatis gloria sublimasti, concede propitius, ut quem ad laudem et gloriam nominis tui honore imperii exaltasti in terris, pium ac propitium intercessorem semper habere mereamur in coelis. Per Dominum. Par ei antiquo Parisiensi Breviario, Rhemensi, Rothomagensi, Osnabrugensi, Tornacensi, aliisque honos habetur. In Rothomagensi haec legitur (1358D)oratio, quae et de sancto Ludovico Rege: Deus, qui beatum Carolum confessorem tuum de terreno regno ad coelestis regni gloriam transtulisti, ejus, quaesumus, meritis et intercessione, Regis regum Jesu Christi Filii tui facias nos esse consortes. Per eumdem Dominum.

4. Exstat et in plurimis Martyrologiis consignatum Caroli nomen. Antiquissimum est quod a Rabano sub Lothario Caroli nepote compositum creditur: in quo solum id habetur: « Obiit Carolus. » Brugense ms.: « Ipso die depositio domini Caroli Magni imperatoris. » Ms. sancti Lamberti Leodii: « Eodem die Caroli Magni imperatoris. » In ms. imperialis monasterii sancti Maximini Treviris, quod alioquin fere Rabani Martyrologio, ab Henrico Canisio publicato, in omnibus respondet, Caroli nulla mentio est. Verum in Necrologio atque in anniversariorum Catalogo ista habentur: « Carolus Magnus (1359A)imperator, qui dedit huic Ecclesiae tres curtes, id est, Stensele, Luniciacum, Wimariskirca. » Wandelbertus hoc die: Lux, decus, orbis amor, patriae cultusque dolorque, Excelso imperii caput exaltatus honore, Tum Carolus migrans Ludovico sceptra relinquit. Martyrologium Usuardi Parisiis excusum an. 1536: « Item sancti Caroli imperatoris. » Ferrarius: « Aquisgrani sancti Caroli Magni. Varia mss. Belgica, tum Latina, tum Teutonica lingua: Apud Aquasgrani, depositio sancti Caroli regis Francorum et imperatoris Romanorum. »

5. MS. Florarium: « Aquisgrani depositio beati Caroli imperatoris Romanorum, regis Francorum, et lucis Brabantinorum, qui pro magnitudine operum cognominatus est Magnus. Ab hoc denominatur inclyta stirps Carolidarum, qua generosior et religiosior, excepta genealogia Christi, non prodiit ulla sub coelo. Obiit anno salutis 814, aetatis suae 71. » (1359B)Ex hac immodica Carolidarum, sive Carlingorum, laudatione, et ducis Brabantinorum appellatione, conjicere licet auctorem illius Florarii Brabantinum fuisse. At neque peculiari quopiam jure aut titulo, provinciam, quae Belgicarum dignitate princeps, Brabantia appellatur, possedisse rexisseve, antequam patri in regnum succederet, legitur Carolus; neque tunc ea Brabantia dicebatur: quam nomenclationem multo post usurpavere comites Lovanienses, qui quod ejus ditionis, quae Bracbantum antiquis erat dicta, partem possiderent, caetera sui juris loca Brabantiam, et se inferioris Lotharingiae et Brabantiae duces vocavere, oriundi ipsi a comitibus Hagnoensibus; ab illis vero caeteri propagati Brabantiae duces longe celeberrimi, quibus Burgundi, his Austriaci successere. Habuere tamen et Pipinus et Carolus et caeteri illius familiae, privatas in Belgio toto, ac praesertim eo tractu qui Brabantia nunc dicitur, possessiones, sive allodialia, ut vocant, bona.(1359C)

6.Caroli natalem ita varia mss. Usuardi nomine insignita, sed in aliis quoque passim ampliata, celebrant. « Apud Aquisgrani depositio sancti Caroli regis Francorum et imperatoris Romanorum, qui regno et imperio suo pacato et dilatato, statu quoque sanctae Ecclesiae religiose ordinato, et fide studiosissime ampliata, anno Domini octingentesimo quarto decimo, aetatis suae septuagesimo primo, regni autem quadragesimo septimo, et imperii quarto decimo transivit ad Dominum. Hic pro magnitudine operum cognominatus est Magnus. » Eadem fere habent Carthusiani Colon. in addit. ad Usuardum. Aquisgranense Martyrologium citatum a Molano in Natalibus sanctorum Belgii et addit. ad Usuardum: « Eodem die Aquisgrani basilica, natale sancti Caroli confessoris primi de stirpe Francorum, ordinatione divina, Romanorum Augusti: qui ab ineunte aetate sua saeculi pompam despiciens, imperialis potentiae gladio, et sanctae praedicationis verbo, vitaeque (1359D)salutaris exemplo convertit Guasconiam, Germaniam atque Galliam. Convertit quoque ad Dominum Frisiam, Alemanniam, atque triplici tropaeo Saxoniam. Aedificavit quoque propriis sumptibus ad laudem et honorem sanctae et individuae Trinitatis viginti septem ecclesias, quarum excellentiae typhum obtinet Aquensis, praesentibus suffragiis gloriosa. » Galesinius: « Aquisgrani in Germania sancti Caroli regis, confessoris. Is multis aedificatis augustissimis templis et nationibus ad Christianam religionem a se conversis, aliisque summo pietatis studio praeclare gestis, Magni cognomen adeptus, tum demum in Domino quievit, in sanctorumque numerum a Paschali pontifice relatus est. » Imo pseudopontifice.

7. Alii quoque Carolum in divorum fastis honorifice referunt, Ghinius, Miraeus, Canisius, Felicius, Maurolycus, et omnium fusissimo elogio Saussaius. Quidam nonnulla de eo praedicant, quae correctione (1360A)egent, ex auctoribus non probatae fidei accepta. Ita Maurolycus: « Huc spectat memoria Caroli, cognomento Magni, imperatoris, cujus praeclara pro Christo gesta magnopere celebrantur a Turpino Rhemensi episcopo. Nam ex expeditione Hierosolymitana rediens, ex Byzantio partem crucis et clavum et spineam coronam asportavit in Galliam. Quatuor et viginti monasteria construxit. Quatuor praesules, Treverensem, Coloniensem, Maguntinum et Salzeburgensem, magnis opibus et honoribus dotavit. Et an. salutis 814, an. aetatis 71, regni 47, imperii 14, obiit Aquisgrani in Lotharingia. » Eadem fere habet Felicius; plura Martyrol. Germanicum, sed illud vitiose, quod terram sanctam vindicasse eum a Saracenorum servitute tradit: at plura longe peccat auctor libri qui Viola Sanctorum inscribitur. II. De Translatione sancti Caroli imperatoris. (Ex Actis Sanctorum, ibid.) 1. (1360B)Celebris est in Martyrologiis VI Kal. Aug. sancti Caroli memoria, quo die ejus elevatae translataeque reliquiae. Martyrol. Coloniense: « Eodem die translatio beati Caroli Magni imperatoris et confessoris apud Aquisgranum. » Meminerunt et Carthus. Colon. ac Molanus in Addit. ad Usuardum, Canisius, Saussaius. Tempus exprimit ms. Florarium: « Aquisgrani translatio sancti Caroli Magni imperatoris, facta sub Frederico imperatore hujus nominis primo, et Alexandro papa hujus nominis tertio, anno salutis 1163. » At nondum eo anno successerat Octaviano antipapae Guido Cremensis, dictus Paschalis, cujus auctoritate facta dicitur illa translatio, an. 1165.

2. Exstat de ea translatione et canonizatione diploma Frederici I, dicti Aenobarbi, sive Barbarossae, quod ex Petri Bekae Aquisgrano, et Autberti Miraei Fastis Belgicis damus. Huic miracula subjicimus ex Vita eo ipso tempore scripta. Porro cum Paschalis (1360C)antipapae auctoritate elevatum sancti Caroli corpus testetur Fredericus, mirum est apud Joannem Chapeawillum, t. II, de Episc. Leodiens. veluti ex magno Chronico Belgico (quod in hoc non reperimus) id factum dici « de voluntate et mandato Alexandri Papae: » nisi fortassis Alexander id dein, recepto in gratiam Frederico ann. 1177 ratum habuit. Ita ergo habet: « Praesulatus hujus Alexandri (episcopi Leodiensis) anno secundo, scilicet anno Domini 1166, de voluntate et mandato Alexandri papae et omnium cardinalium, quarto Kalendas Januarii, praesente Frederico imperatore, et multis praelatis, Aquisgrani ossa Caroli Magni imperatoris, a loco ubi quieverat annis 352, cum magna reverentia sunt elevata, et honorifice collocata in feretro argenteo per Raynaldum archiepiscopum Coloniensem, et Alexandrum Leodiensem episcopum, cum multis oblationibus, quas imperator et imperatrix et alii obtulerunt: ubi et canonizatus Carolus et sanctus confessor dictus est. »(1360D) 3.Translatum est Osnabrugum sancti Caroli caput. De eo Wernerus Rolewink, lib. de Moribus Westph., part. III, cap. 8: « Post hunc, inquit, gloriosus imperator sanctus Carolus apostolus noster, qui terram hanc plene convertit ad fidem. Ejus caput in Osnaburgis honorabiliter veneratur, cum sanctis Crispino et Crispiniano et aliis reliquiis pluribus. » III. Diploma Frederici I imperatoris de elevatione et canonizatione sancti Caroli. (Ex Actis Sanctorum, ibid.) 1. In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Fridericus, divina favente clementia, Romanorum imperator semper Augustus. Ex quo primitus, divina ordinante clementia, imperii Romani fastigia gubernanda suscepimus, voluntatis nostrae atque propositi summum desiderium fuit, ut reges et imperatores (1361A)qui nos praecesserunt, praecipue maximum et gloriosum imperatorem Carolum, quasi formam vivendi atque subditos regendi sequeremur, et sequendo prae oculis semper haberemus: ad cujus imitationem, jus Ecclesiarum, statum reipublicae incolumem, et legum integritatem, per totum imperium nostrum servaremus. 2. Ipse enim tota cordis intentione ad aeternae vitae praemia anhelans, ad dilatandam gloriam Christiani nominis, et cultum divinae religionis propagandum, quot episcopatus constituerit, quot abbatias, quot ecclesias a fundamento erexerit, quantis praediis ac beneficiis illas ditaverit, quantarum largitate eleemosynarum non solum in cismarinis, sed etiam in transmarinis partibus resplenduerit, ipsa ejus opera et gestorum volumina, quae plurima et maxima sunt, fide oculata, plenius declarant. In fide quoque Christi dilatanda, et in conversione gentis barbaricae fortis athleta fuit, et verus apostolus: (1361B)sicut Saxonia, et Fresonia, atque Westphalia, Hispani quoque testantur, et Wandali, quos ad fidem catholicam verbo convertit et gladio. Licet etiam ipsius animum non pertransierit gladius, diversarum tamen passionum tribulatio, et periculosa certamina, et voluntas moriendi quotidiana pro convertendis incredulis, eum martyrem fecit. Nunc vero electum et sanctissimum confessorem eum fatemur et veneramur in terris, quem in sancta conversatione vixisse, et pura confessione et vera poenitentia ad Dominum migrasse, et inter sanctos confessores, sanctum et verum confessorem credimus coronatum in coelis. 3. Inde est quod nos gloriosis factis et meritis sanctissimi imperatoris Caroli confidenter animati, et sedula petitione charissimi amici nostri Henrici regis Angliae inducti, assensu et auctoritate domini Paschalis, et ex consilio universorum principum tam saecularium quam ecclesiasticorum, pro elevatione et exaltatione sanctissimi corporis ejus atque canonizatione, (1361C)solemnem curiam in natale Domini apud Aquisgranum celebravimus: ubi corpus ejus sanctissimum, prae timore hostis exteri, vel inimici familiaris, caute reconditum, sed divina revelatione manifestatum ad laudem et gloriam nominis Christi, et ad corroborationem Romani imperii, et salutem dilectae consortis nostrae Beatricis imperatricis et filiorum nostrorum Friderici et Henrici, cum magna frequentia principum, et copiosa multitudine cleri et populi, in hymnis et canticis spiritualibus cum timore et reverentia elevavimus et exaltavimus IV Kalendas Jan. 4. His autem omnibus gloriose peractis, cum in praedicto loco, cujus ipse fundator exstiterat, de ipsius loci libertate, institutis legum et pacis atque justitiae, quibus totum orbem rexerat, diligenter inquireremus, ecce fratres ejusdem ecclesiae privilegium sancti Caroli de fundatione et dedicatione ipsius nobilissimae ecclesiae, et de institutionibus legum (1361D)humanarum, et civilis juris ejusdem civitatis, nobis in medium protulerunt, quod ne vetustas aboleret, vel ne per oblivionem deperiret, nostra imperiali auctoritate renovavimus. Ejusdem vero privilegii tenor et institutio talis est. Privilegia Aquisgranensibus confirmata.

Laetetur igitur et exsultet ineffabili gaudio Aquisgranum, (1362A)caput civitatum, venerabilis clerus cum devotissimo populo, quod in diademate regni, aliis principibus et gloriosis locis speciosissimo ornamento distinctis, in capite coronae positum, quasi perlucidarum gemmarum splendore coruscat, et illo singulari et corporali gaudet patrono, qui christianae fidei illustratione, et legis, qua unusquisque vivere debeat, Romanum decorat imperium. Haec enim mutatio est dexterae Excelsi, quod pro Grano, fratre Neronis, fundatorem habet sanctissimum Carolum; pro pagano et scelesto, imperatorem catholicum. Cujus nos, quantum propitia Divinitas concesserit, pietatis vestigiis inhaerentes, venerabilem clerum Aquensem, cum ecclesia sanctissimae Dei Genitricis Mariae, excellentissimo opere constructa, et omnibus praediis ejus, nec non et ipsam civitatem Aquisgranum, quae caput et sedes regni Teutonici est, una cum omnibus civibus ejus, tam minoribus quam majoribus, sub nostram imperialem tuitionem suscipimus, (1362B)et omnem libertatem et justitiam, quam sanctissimus Carolus ejusque successores eis dederunt, eis confirmamus: statuentes et lege perpetuo valitura confirmantes, ut omnes cives nostri Aquenses per omne Romanum imperium negotiationes suas ab omni telonii, pedagii, curardiae, vectigalis exactione liberi, absque omni impedimento, libere exerceant; et sicut sanctissimus Carolus imperator instituit, indigenas hujus civitatis sacrae et liberae nemo de servili conditione impetat; nemo libertate privare praesumat. Insuper omnes ad hanc sedem pertinentes, nullus regum vel imperatorum, ubicunque morentur, alicui personae in feudum concedendi potestatem habeat. Caeterum, ut omnes sanctissimae constitutiones beatissimi Caroli totius perennitatis robur obtineat, praesentem inde paginam conscribi, et aurea bulla signique nostri charactere signari jussimus.

Signum domini Friderici Romanorum imperatoris. Ego Henricus sacri palatii protonotarius, vice Christiani archicancellarii et Moguntinae sedis electi, (1362C)recognovi.

Datum Aquisgrani, anno Dominicae incarnationis millesimo centesimo sexagesimo sexto, indictione decima quarta, sexto Idus Januarii, regnante domno Friderico Romanorum imperatore, anno regni ejus decimo quarto, imperii vero undecimo. Actum in Christo feliciter. Amen.

IV. Miracula beati Caroli Magni. (Ex Actis Sanctorum, ibid.) 1. Fidelis igitur sermo et omni acceptione dignus de vita et moribus signisque coelestibus sanctissimi imperatoris Caroli Magni, pro minima gestorum ejus parte, inopia librorum nos angustante, productus ad nostri temporis digne memorabiles eventus usque defluxit. Quos etsi opportunitas, congruo naturae dicendi ordine oblata, evolvere zelo charitatis impellit. Audivimus namque, et celebri sermone diu multumque (1362D)apud nos vulgatum, idoneorum et fidelium virorum relatione didicimus nostris temporibus Aquisgrani gloriosum contigisse miraculum, quod ad laudem Dei et beatissimam memoriam orthodoxi Caroli Magni sub silentio premere nullatenus praesumpsimus, ne judicio Dominicae pecuniae in terram defossae merito arguamur. 2. Fuit igitur in praefata regia civitate adolescens (1363A)quidam, juvenis quidem aetate, clericus professione, subdiaconus ordine, Guibertus nomine, cujus vita plerumque nimis fuerat dedita inconsultae et intemperanti lasciviae. Accidit autem sorte quadam die praefatum clericum sanctum Aquensem, non orationis causa, sed ex consuetudine sola, intrare ecclesiam: qui etiam ausu temerario, nocturni admissi excessu neglecto, sacrarium contra reverendam loci ejus et clericorum consuetudinem irrumpere praesumpsit, et ante venerandam effigiem venerabilis Caroli reclinato capite, propter noctis praecedentis vigilias, somno dormitionis irreverenter et infrunite [ Id est, imprudenter] oppressus, somnum mortis adinvenit. Repente enim manus quaedam, ut viderunt, qui hoc nobis retulerunt, praefatum juvenem, super quoddam scrinium in praefato venerabili oratorio reclinatum, tanta virtute repulit, longe a loco incircumscriptae reclinationis rejecit in opposito adversae partis. Subito igitur ibidem gravi aegritudine oppressus, sui (1363B)excessus humiliter errorem confessus; pauco dierum numero interposito, divinae ultionis judicio condemnatus, viam universae carnis est ingressus: caeteris exemplum debitae relinquens reverentiae. Praefatam vero justae ultionis manum scholares quidam tunc forte praesentes viderunt, et pavidi trepidique ac profugi, quod viderant vulgaverunt. Quidam etiam divinitus visione tali admoniti, saecularis vitae habitum mutaverunt. 3. Brevi autem temporis successu, accidit quemdam virum, facie venustum, morum honestate et urbanitate affabilitatis verendum, Aquisgrani venire; qui generis quidem schemate clarus merito argui poterat, et possessione rerum fuisse non modicus. Erat vero Theutonicus, ut ipse asserebat, de Theutonica Burgundia oriundus, miles officio, Thiethmarus nomine. Hic igitur, cujusdam praepotentis comitis terrae suae violenta invasione, possessionibus suis injuste exhaeredatus, omnibus rebus suis immisericorditer (1363C)spoliatus; cum spiritualis aut materialis gladii nusquam imploraret clementiam, ut condignam de damno et injuria sua reciperet justitiam, votivo affectu, spe firma, fide non ficta, ad justissimi Caroli, divina revelatione admonitus, apud Aquisgrani tandem convolavit suffragia. Positis igitur, ex abundantia magis cordis quam rerum, ante venerandam effigiem praefati imperatoris, scriptuosis breviaribus, in multa ac devotissima missarum et orationum continuatione, item jejuniorum irrequieta afflictione, eleemosynarum quoque (prout possibile exsuli erat) largitione, aliquot ibidem expletis diebus, nocturnae visionis consolatorio admonitus oraculo; forte cernuus in multa lacrymarum profusione inter luminaria dormiret medius, ampliori spe et meliori fide roboratus repatriavit. Eodem autem referente, post anni circulum ad beati Caroli gloriosam memoriam reverso, certissime comperimus quod precibus et meritis justissimi imperatoris ampliorem justitiae satisfactionem consecutus fuerit, quam vel sperare vel (1363D)orare praesumpserit. Non solum enim sua plene et integre cum omnimoda satisfactione gloriabatur se recepisse, sed etiam suae possessionis suarumque rerum violentum invasorem, dignas dignae ultionis, meritae violentiae poenas, sub publico populi testimonio, miserrima morte protestabatur expendisse. Insuper etiam brevi successu temporis nullum haeredum sui injuriatoris usquam in terra illa asseruit comparere. Annuatim namque quotquot denuo vixit annis diem memoriae beatissimi Caroli devotissimus obibat. Insuper etiam ad laudem et gloriam tanti sui ultoris liberali munificentia copiosam in pavimento ecclesiae plerumque nummorum Basiliensium sparsit pecuniam. 4. Inter tanta namque praeclara Dei magnalia, quibus in suo fideli athleta divina usquequam resplenduit clementia, laeta et pene immortali tripudiamus (1364A)gaudio, exsultantes in Domino, qui beatissimi sui Caroli beatam vere translationem, sua mirabili virtute, mirabilis ipse mirabiliter canonizare dignum judicavit. Cum igitur tam celebrem, tam gloriosam divinae mejestatis operationem ad posteros usque transmittere, quantum in nobis, et scripto aeternare, affectu charitatis intendimus: quatenus ubique et semper admiranda Dei potentia constantius et devotius praedicetur. Gloriose etenim quam plura praefatae canonizationis insignia sub silentio prementes, aliquid in luce proferendum et late longeque in fines orbis personandum, divinae nutu providentiae evenisse sub fideli testimonio perscripsimus. Tertia namque nocte post exaltationem charissimi Deo Caroli Magni, tres candelae divinitus accensae super pinnaculum templi, mirabili fulgore mirifice fulgurantes, a multis gentibus et populis visae sunt in gaudio exsultationis. Eadem vero tria coelestis splendoris luminaria quasi exstincta trina revolutione (1364B)crucem turris ejusdem ecclesiae in gyrum ambierunt: et loca longe lateque distantia, nova novi luminis claritate, in novum novae translationis gaudium stupescente noctis caligine illustraverunt. O admiranda, o veneranda sanctae Trinitatis trina apparitio! O vere beata canonizationis exsultatio, divino coelitus comprobata testimonio; quae trino trium luminum ambitu tertia gloriose est revelata, et coelitus sanctae Trinitatis in omnibus oraculo roborata! 5. Vere igitur exsultandum et gaudendum sibi constare noverit in Domino, ille verus Christi cultor Romanorum imperator Augustus, qui ejusdem translationis in Spiritu sancto fuit auctor, cujus summae Trinitatis Deus tam manifestis indiciis praedicatur assertor. Eadem igitur tanta tamque beata revelatione idem imperator merito exhilaratus et inaestimabili repletus gaudio, praeter caetera suae imperialis munificentiae ampla et larga munera, annuatim decem (1364C)marcas ad usus refectorii tam canonicis quam hospitibus clericis obtulit: et hanc suam largitionem firma et perennem in remedium animae suae suorumque instituit. 6. Sed quia jam continua series operis in nostri temporis eventus usque defluxit, finem praesenti negotio imponentes, veniam non cujusquam prolixitatis, sed circumcisae et intercisae brevitatis imploramus, eo quod de innumera sanctitatis beatissimi Caroli Magni multitudine perpauca attigimus. Vix enim sanctitatis imperatoriae, et laudabilium ipsius morum, et coelestium signorum in ejus gloriam conscriptorum, summa degustavimus. Qua in re id nobis solatium relinquimus, quod Christi fideles in laudem et honorem ejusdem principis constantius et devotius animatos esse in Domino confidimus, et exemplo nostro lectores et scriptores ad haec et iis similia excitavimus, quibus sine invidia in iis hiantia supplere intervalla annuimus. Consulto vero humanae (1364D)imperfectionis defectu non in aciem nostrae orationis, sed ardentem affectum nostrae intentionis pii judices advertant et approbent, et qui sperant idem in similibus nostrum sudorem degustent et suppleant. Sunt enim et alia quam plurima, quae praeterea in gestis Francorum, et ante nostra tempora, nostris quoque diebus divinis laudibus plena audivimus et cognovimus, passim et varie in odorem suavitatis, meritis ejusdem justissimi imperatoris, mirifice et magnifice obtigisse: quibus omnibus et singulis gloriosus et mirabilis in sancto suo Deus apparuit, et quotidie suae benignitatis fecunda revelatione apparere non desinit, cui decus, honor et imperium per infinita saecula saeculorum. Amen. V. Officium in festo sancti Caroli Magni imperatoris et confessoris. (Ex Florezio, España Sagrada.) Ad Vesperas. (1365A) Regali natus de stirpe Deoque probatus Carolus illicitae sprevit contagia vitae. Psalmi feriales. Cap. Non est inventus. R\. Te secutus miles. Hym. Iste Confessor. V\. Amavit eum. Ad Magnif. Ant. O spes afflictis, timor hostibus, hostia victis, regula virtutis, juris via, forma salutis Carole servorum pia suscipe vota tuorum. Oratio. Deus, qui superabundanti fecunditate bonitatis tuae beatum Carolum Magnum imperatorem et confessorem tuum deposito carnis velamine beatae immortalitatis trabea sublimasti, concede nobis supplicibus tuis, ut quem ad laudem et gloriam nominis tui honore imperiali exaltasti in terris, pium ac perpetuum intercessorem (1365B)habere mereamur in coelis. Per.

Postea fit Comm. de beata Agnete, et de sanct. Maria.

Ad Mat. Invit. Confessorum regem. Hyms. Jesu Redemptor. In noct. psal. Beatus vir, cum sequentibus, et Psalm. et V\. ut in communi confessorum.

Lectio prima. Cupiens sanctus Carolus Magnus beati Jacobi apostoli monitis obedire, disposuit ire usque in Spaniam, et eam catholicae fidei subjugare. Capta vero civitate Narbona et munita, in qua Ispania inchoatur, perveniens ad terram Rossilionis, quae est principium Cathaloniae, Christi auxilium, et beatae Virginis Mariae humiliter imploravit. R\. Euge, serve bone.

Lectio secunda. Oratione vero completa, intendens in coelum vidit beatam Mariam, Christum ejus Filium deferentem. Vidit etiam beatos Jacobum et Andream manentes unum a dextris, et alium a sinistris. Quos cum inspiceret sanctus Carolus, stupens in splendoribus, percepit beatam Virginem sic loquentem: (1365C)Ne paveas, Christi miles Carole, brachium et defensor Ecclesiae, quoniam nos tecum in bello erimus, et liberabimus te cum victoria. R\. Qui me confessus.

Lectio tertia. Sed cum montes transieris Pirineos obsidebis civitatem Gerundae et eam licet cum laboribus obtinebis. In qua ad meum honorem et reverentiam aedificabis ecclesiam cathedralem. Benedicam tibi, et dirigam te super omnes milites hujus mundi. Et habebis sanctum Jacobum nepotem meum directorem, et totius Ispaniae protectorem. Quibus dictis disparuit visio praemonstrata. R\. Sancte Carole. R\. Cum sequentibus IV et V ut in sancto Benedicto.

Lectio quarta. Tunc sanctus Carolus suum exercitum animavit, et cum in fervore spiritus exercitum infidelium invasisset, coeperunt terga vertere, et totis viribus fugere, non valentes resistere Christianis. Finaliter obtenta victoria in campo quod dicitur Milet, (1365D)aedificavit ecclesiam sub invocatione beati Andreae apostoli. In qua nunc religiosorum monasterium est constructum. Captis insuper castris, et villis vallis Piri et Rossilionis, et ad locum qui dicitur Saclusa sanctus Carolus devenisset, scivit regem Marcilium iterum fuisse inclusum. Ideoque Saclusa vocatur, quod mons acutus antea vocabatur. R\. Sanctus Carolus.

(1366A)Lectio quinta. Infidelibus tandem inde fugatis, pervenit ad montis verticem qui vocatur Albarras. Postea nominatus est mal partus, ubi invenit resistentiam ne transiret. Tunc sanctus Carolus aciem divisit per partes, unam per collum de panissas ubi ad honorem sancti Martini ecclesiam fabricavit. Aliam vero partem per abrupta montium destinavit. Saraceni vero divisam aciem intuentes coeperunt fugere usque in civitatem Gerundae, timentes ne capti in medio remanerent inclusi. R\. Sanctissime confessor Christi Carole.

Lectio sexta. Quod audiens sanctus Carolus destruxit omnia fortalicia de quibus Christianis transeuntibus periculum imminebat. Qui persequendo impios usque Gerundam arripuit viam suam. Et perveniens ad locum de ramis in honorem sancti Juliani ecclesiam aedificavit. Rotulando etiam capellam sanctae Teclae virginis in eisdem terminis ordinavit. Beatus vero Turpinus Remensis archiepiscopus (1366B)altare sancti Vincentii ibidem exaltavit. R\. Ecce homo.

Lectio septima. Tunc sanctus Carolus devote consurgens ivit versus vallem hostallesii. Et egressus de loco qui dicitur Sen madir, exivit obviam Saracenis, de quibus obtinuit victoriam et honorem, et propter hoc ibidem constituit monasterium monachorum. Construendo altare majus sub invocatione Virginis gloriosae. Sed quia locus ille Sara cenis fuit amarus, ideo Sancta Maria de Amer ex tunc fuit ab incolis nominatus. R\. Beatus Carolus, ut in sancto Nicolao.

Lectio octava. Recedens inde sanctus Carolus rediit ad montem de barrufa qui est juxta vallem tenebrosam, et obsedit civitatem Gerundae. Quam nequivit tunc capere, licet eam multis vicibus debellasset. Contingit tamen quadam die veneris hora completorii coeli facie clarescente crucem magnam et rubeam lumine undique adornatam super mesquitam civitatis Gerundae ubi nunc aedificata est (1366C)ecclesia cathedralis, per quatuor horas cunctis videntibus permansisse, guttas etiam sanguinis concidisse. R\. Te secutus miles iste, et acceptus tibi Christe. Comparatus Eliseo, opus egit dignum Deo. V\. Qui dum orat languor cedit, mors fugatur, vita redit. V\. Comparatus. Gloria. Hymnus. Te Deum. V\ Cap. Non est inventus. In laudibus. Antiphona.

Praecinctus fortitudine, et potitus victoria donavit sanctitudine rex Carolus in gloria. Psalm. Dominus regnavit cum sequentibus A. Jubilemus Altissimo in athleta sanctissimo cum missa per Spiritum cerva duxit exercitum. A. Inde sero dum devias, et disponis excubias, tibi Deus aperuit, ales fidem exhibuit. A. Passionis Dominicae veneratur miracula, regem virtutis coelicae benedixit in saecula. A. In cithara et tympano laudemus Domino, qui culpae immisit regiae quartam latricem veniae. Cap. Non est inventus, et dicit. per omn. horas.

VI. Item officium alterum. (Ex Jacobo Basnagio.) (1366D) In virtute tua, Domine, vs. Magna est gloria. Oratio. Deus qui superabundati fecunditate bonitatis tuae beatum Carolum Magnum imperatorem et confessorem tuum deposito carnis velamine beatae immortalitatis trabea sublimasti, concede nobis supplicibus (1367A)tuis, ut quem ad laudem nominis tui honore imperii exaltasti in terris, pium ac propitium intercessorem habere mereamur in coelis. Lectio Libri Sapientiae. Beatus vir qui in sapientia morabitur. Gradu. Domine praevenisti. vs. Vita petiit. Alleluia. Domine in virtute. Si infra LXX pone. Sequent. R\. Beatus vir qui timet Dominum. vs. Potens in terra. vs. Gloria et divitiae. Sequentia. Urbs Thuregum ( Zurich in Belvetia ) urbs famosa, quam decorant gloriosa sanctorum suffragia. Regi regum pange laudes, quae de magni regis gaudes, Caroli memoria. Iste coetus psallat laetus, psallat chorus hic sonorus vocali concordia. At dum manus operatur bonum, quod cor meditatur dulcis et psalmodia. Hac in die, die festa magni regis magna gesta recolat Ecclesia, reges terrae et populi simul plaudant ac singuli celebri laetitia. Hic est Christi miles fortis, hic invictae dux cohortis decem sternit millia: terram purgat a lolio, atque metet cum gladio ex messe zizania. Hic (1367B)est magnus imperator boni fructus bonus sator et prudens agricola. Infideles hic convertit, fana, deos, hic evertit, et confringit idola. Hic superbos domat reges, hic regnare sacras leges facit cum justitia. Quam tuetur eo fine ut et justus, sed nec sine sit misericordia. Oleo laetitiae unctus dono gratiae caeteris prae regibus. Cum corona gloriae majestatis regiae, insignitur fascibus. O rex mundi triumphator, Jesu Christi conregnator, sis pro nobis exorator, sancte pater Carole, emundati a peccatis ut in regno claritatis nos plebs tua cum beatis coeli simus incolae. Stella maris, o Maria, mundi salus, vitae via, vacillantum (1368A)rege gressus, et ad Regem des accessus in perenni gloria. Christi splendor Dei Patris, incorruptae Fili matris, per hunc sanctum cujus festa celebramus, nobis praesta sempiterna gaudia.

Evangelium secundum Lucam. In illo tempore, dixit Jesus discipulis: Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, etc. Credo in unum, non canitur ni sit Dominica. Offerto. Posuisti, Domine, in capite. Secreta. Hostias tibi, Domine, quas pro sancti Caroli Magni imperatoris et confessoris tui commemoratione deferimus * tui suppliciter exorantes, ut peccatorum indulgentiam nobisque pariter mentis et corporis conferant salutem. Commun. Magna est gloria. Complet. Sanctificet nos quaesumus omnipotens Deus sacri corporis tui veneranda perceptio, ut intercedente beato Carolo Magno imperatore et confessore tuo, per haec mysteria nostrae salutis et fidei in praesenti peccatorum veniam, et in futuro vitam consequi mereamur aeternam. Per Dominum, etc.

VII. Hymnus de sancto Carolo. (Ex Daniele. Thes. hymn.) (1368B)

O rex orbis triumphator,
Terrae regum imperator,
Tui gregis nostri coetus
Pios audi pie fletus.
Cujus prece mors fugatur,
Languor cedit, vita datur,
Qui de petra ducis undas
Et baptismo gentes mundas.
(1369A)Arte duros et natura
Frangis muros prece dura,
Devotosque Christo dicas
Et rebelles ense necas.
O quam dignus verna coelis,
Servus prudens et fidelis,
(1370A)Urbe turri se munivit
Et ad pacis locum ivit.
Ergo rupem ferro fode,
Fontem vivum nobis prode,
Ora prece pia Deum
Et fac pium nobis eum.