Ad representandum quomodo Sanctus Nich(o)laus Getron(is) Filium de manu Marmorini, Regis Agarenorum, liberauit, paretur in competenti loco cum Ministris suis armatis Rex Marmorinus in alta sede, quasi in regno sua sedens. Paretur et in alio Ioco Excoranda, Getronis civitas, et in ea Getron, et cum Consolatricibus suis, uxor eius, Eufrosina, et Filius eorum Adeodatus. Sitque ab orientali parte civitatis Excorande ecclesia Sancti Nicholai, in qua puer, rapietur.
His itaque paratis, ueniant Ministri Marmorini Regis coram eo, et dicant omnes, uel primus ex eis:
Salue, Princeps, salue, Rex optime !
Que sit tue uoluntas anime
servis tuis ne tardes dicere;
sumus que vis parati facere.
Rex dicet:
5 Ite ergo, ne tardaueritis,
et quascunque gentes poteritis
imperio meo subicite;
resistentes uobis occidite.
Interim Getron et Eufrosina, cum multitudine Clericorum, ad ecclesiam Sancti Nicholai, quasi ad eius sollempnitatem celebrandam, Filium suum secum ducentes, eant. Cumque Ministros Regis armatos illuc uenire uiderint, Filio suo pre timore oblito, ad ciuitatem suam confugiant. Ministri uero Regis, puerum rapientes, coram Rege ueniant, et dicant omnes, uel secundus ex eis:
Quod iussisti, Rex bene, fecimus;
10 gentes multas uobis subegimus,
et de rebus quas adquisiuimus
hunc puerum uobis adducimus.
Omnes dicant, uel tercius:
Puer iste, uultu laudabilis,
sensu prudens, genere nobilis,
15 bene debet, nostro iudicio,
subiacere uestro seruicio,
Rex:
Apolloni qui regit omnia
semper sit laus, uobisque gracia,
qui fecistis michi tot patrias
20 subiugatas et tributarias.
Rex Puero:
Puer bone, nobis edissere
de qua terra, de quo sis genere,
cuius ritu gens tue patrie:
sunt gentiles, sive Christicole?
Puer:
25 Excorande principans populo,
pater meus, Getron uocabulo,
Deum colit, cuius sunt maria,
qui fecit nos et vos et omnia.
Rex:
Deus meus Apollo; deus est
30 qui me fecit; verax et bonus est;
regit terras, regnat in ethere.
Illi soli debemus credere.
Puer:
Deus tuus mendax et malus est;
stultus, cecus, surdus et mutus est;
35 talem deum non debes colere,
qui non potest seipsum regere.
Rex:
Noli, puer, talia dicere;
deum meum noli despicere;
nam si eum iratum feceris,
40 euadere nequaquam poteris.
Interea Eufrosina, comperta obliuione Filii, ad ec(c)lesiam Nicholai redit; cumque Filium suum quesitum non inuenerit, lamentabili uoce (dicat):
Heu! heu! heu! michi misere!
Quid agam? Quid queam dicere?
Quo peccato merui perdere
natum meum, et ultra vivere?
45 Cur me pater infelix genuit?
Cur me mater infelix abluit?
Cur me nutrix lactare debuit?
Mortem michi quare non prebuit?
Consolatrices exeant et dicant:
Quid te iuuat hec desolacio?
50 Noli flere pro tue filio.
Summi Patris exora Filium,
quis conferat ei consilium.
Eufrosina, quasi non curans consolacionem earum:
Fili care, fili carissime,
fili, mee magna pars anime,
55 nunc es nobis causa tristicie
quibus eras causa leticie!
Consolatrices:
Ne desperes de Dei gracia,
cuius magna misericordia
istum tibi donauit puerum;
60 tibi reddet aut hunc aut alium.
Eufrosina:
Anxiatus est in me spiritus.
Cur moratur meus interitus?
Cum te, fili, non possum cernere,
mallem mori quam diu uiuere.
Consolatrices:
65 Luctus, dolor et desperacio
tibi nocent, nec prosunt filio;
sed pro eo de tuis opibus
da clericis atque pauperibus.
Nicholai roga clemenciam,
70 ut exoret misericordiam
summi Patris pro tuo filio;
nec falletur tua peticio.
Eufrosina:
Nicholae, pater sanctissime,
Nicholae, Deo carissime,
75 si vis ut te colam diucius,
fac ut meus redeat filius.
Qui salvasti multos in pelago,
et tres viros a mortis uinculo,
preces mei precantis audias,
80 et ex illo me certam facias.
Non comedam carnem diucius
necque uino fruar ulterius,
nullo modo letabor amplius,
donec meus redibit filius.
Getron:
85 Cara soror, lugere desine;
tue tibi nil prosunt lacrime;
sed oretur pro nostro filio
summi Patris propiciacio.
In crastino erit festivitas
90 Nicholai, quem Christianitas
tota debet deuote colere,
venerari et benedicere.
Audi ergo mea consilia:
adeamus eius sollempnia;
95 conlaudemus eius magnalia;
deprecemur eius suffragia.
Dei forsan est inspiracio
que me monet pro nostro filio;
est oranda cum Dei gracia
100 Nicholai magna clemencia.
Tunc resurgant; ad ecclesiam Sancti Nicolai eant, in quam cum introierint, tendat manus suas ad celum Eufrosina, et dicat:
Summe (Pater), regum Rex omnium,
Rex unicorum remoriencium,
nostrum nobis fac redi filium,
vite nostre solum solacium!
105 Audi preces ad te clamancium,
qui in mundum misisti filium,
qui nos ciues celorum faceret
et inferni claustris eriperet!
Deus Pater, cuius potencia
110 bona bonis ministrat omnia,
peccatricem me noli spernere,
sed me meum natum fac cernere!
Nicholae, quem sanctum dicimus,
si sunt vera que de te credimus,
115 tua nobis et nostro filio
erga Deum prosit oracio!
His dictis, exeat ab ecclesia, et eat in domum suam, et paret mensam, et super mensam panem et uinum, unde Clerici et Pauperes reficiantur.
Quibus uocatis et comedere incipientibus, dicat Marmorinus Ministris suis:
Dico uobis, mei carissimi,
quod ante hanc diem non habui
famem tantam quantam nunc habeo;
120 famem istam ferre non valeo.
Uos igitur quo uesci debeam
preparate, ne mortem sabeam.
Quid tardatis? ite uelocius;
quod manducem parate cicius.
Ministri euntes afferant cibos et dicant Regi:
125 Ad preceptum tuum paravimus
cibos tuos, et huc adtulimus;
nunc, si velis, poteris propere
qua gravaris famem extinguere.
His dictis, afferatur aqua, et lauet manus suas Rex, et incipiens comedere, dicat:
Esurivi et modo sicio;
130 uinum michi dari precipio;
quod afferat michi quam cicius
(seruus) meus Getronis filius.
Puer itaque, hoc audiens, suspiret grauiter et secum dicat:
Heu! heu! heu! michi misera!
Uite mee finem desidero;
135 uiuus enim quamdiu fuero,
liberari nequaquam potero.
Rex Puero:
Pro qua causa suspiras taliter?
Suspirare te uidi fortiter.
Quid est pro quo sic suspiraueris?
140 Quid te nocet, aut unde quereris?
Puer:
Recordatus mee miserie,
mei patris et mee patrie,
suspirate cepi et gemere,
et intra me talia dicere:
145 Annus unus expletur (h)odie
postquam seruus factus miserie,
potestati subiectus regie,
fines huius intraui patrie.
Rex:
Heu! miselle, quid ita cogitas?
150 Quid te iuuat cordis anxietas?
Nemo potest te | michi tollere
quamdiu te non uelim perdere.
Interea ueniat aliquis in similitudine Nicholai; Puerum, ciphum cum recentario tenentem, ap(p)rehendat, ap(p)rehensumque ante fores componat, et quasi non compertus, recedat. Tunc uero unus de Ciuibus ad Puerum dicat:
Puer, quis es, et quo uis pergere?
Cuius tibi dedit largicio
155 cyp(h)um istum cum recentario?
Puer:
Huc uenio, non ibo longius;
sum Getronis unicus filius
Nicholao sit laus et gloria,
cuius hic me reduxit gracia.
Quo audito, currat Ciuis ille ad Getronem et dicat:
160 Gaude, Getron, nec fleas amplius;
extra fores stat tuus filius.
Nicholai laudat magnalia,
cuius eum reduxit gracia.
Cumque huiusmodi nuncium audierit Eufrosina, ad Filium suum currat; quem sepius deosculatum amplexetur et dicat:
Dec nostro sit laus et gloria,
165 cuius magna misericordia,
luctus nostros uertens in gaudium,
nostrum nobis reduxit filium!
Si(n)tque patri nostro perpetue
Nicholao lau(des et gracie,
170 cuius erga Deum oracio
nos adiuuit in hoc negocio.
Chorus omnis:
Copiose karitatis, < Nicholae pontifex,
Qui cum Deo gloriaris in cœli palatio,
Condescende, supplicamus, ad te suspirantibus,
175 Ut exutos gravi carne pertrahas ad superos.>
Hic finit..
Livre de Jeux de Fleury/Filius Getronis
Appearance