Locatio oppidi Sokolow, terra Podlassia

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
IN NOMINE DOMINI AMEN.

Ad perpetuam rei memoriam. Nos Alexander magnus dux Lithvaniae terrumque Russiae. Significamus tenore praesentium quibus expedit, universis praesentibus et futuris praesentium notitiam habituris. Quomodo attentis et diligenter consideratis fidelibus et continuis obsequis nobilis Nicolai Depenski secretari et consiliarii nostri fidelis dilecti, quibus nobis hactenus complacuit et in futurum amto fidelitatis studio praesentibus poterit complacare, harum intuitu volens ipsum gratiae nostrae prosequi favoribus et ad obseequia nostra confirmo redere promptiorem sibi et suis successoribus legitimis oppidum nostrum Sokolow cum villis nostris Kupiatin et Rogow in terra Drohiciensi sitis et locatis prout in suis limitata et distincta cum omnibus ipsorum utilitatibus, fructibus, censibus, tributis, proventibus, redditibus, campis, agris, pratis, pascuis, silvis, mericis, borris mellificis, nemoribus, venationibus, aucupationibus, aquis, fluviis, rivis, torrentibus, lacubus, stagnis, piscinis, piscatoris aquarum decursibus, molendinis, emolumentis et generaliter cum omnibus et singulis petinentiis et cohaerentis, universis quibuscungue nominibus appelentur, quae in eisdem oppido et villis nunc sunt et in futurum fieri possunt meliori provisione mediante dedimus, assignavimus, donavimus et inscripsimus, praesentibusque damus, assignavimus et largimur perpetuo et in aevum cm omni iure et dominio per Nicolaum Depenski praefatum et suis haeredfes legitimos habenda, tenenda, utifruenda, possidenda pacifice et quiete, nec non tenenda. vendenda, obliganda, et commutanda, alienanda, donanda et in usus liberos convertenda, prout sibi et suis successoribus legitimis melius et utilius videbitur expedire.

Absolvimus etiam dicti oppidi et villarum quovis incolas oppidanos et inhabitatores ab omnibus laboribus castrorum nostrorum aedificationibus, reformationibus, angariis, contributionibus quibuscunque pre duos grossos latos quos visilani praedictarum villarum libertate expirata eis danda vel data de quolibet manso sive laneo in quolibet festo beati Martini potificis annis singulis nobis et successoribus nostris solvere tenebuntur ratione cuius donationis idem Nicolaus Depenski et successores sui legittimi et nostris successoribus ad quamlibet expeditionem generalem iuxta terrestris consvetudinem servire tenebitur et debebit, ut autem praedictum oppidum Sokolow cum villis Kupiatin et Rogow eo citius ingabitare valeant hominibus et locari ipsa et eorum quovis incolas, oppidanos, villanos, hortulanos, tabernatores, Polonos vel Theutonicos, Ruthenisis tantum exceptis, quos in eorum iure volumus remanere de iure Polonico et Ruthernico in ius Theutonicum, quod Sredense dicitur transferimus perpetuo duraturum, removentes ibidem omnia iura Polonicalia et Ruthernica, modos et consvetudines universas, quae ispum Theutonicum plerumque perturbare consveverunt eximimus, insuper et perpetuo liberamus omnes et singulo dicti oppidi oppidanos, villarumque cmethones et quovis incolas ab omni iurisdictione et potestate omnium ducatus nostri palatinorum, castellanorum, iudicum, subiudicum, et quorumvis officialium et ministerialium eorundem ut coram ipsis et ipsorum aliquo pro causis tam magnis, quam parvis, puto sicut incendii, sangvinis, membrorum mutilationes et quibusvis enormibus excessibus, citati nomine respondeant nec aliquas poenas solvere teneantur sed tantum dicti oppidani coram ipsorum advocato villarumque cmethones et quivis incola coram ipsorum scultetis, qui pro tempore fuerint. Advocatus vero et sculteti coram ipsorum domino aut nobis vel iudicio nostro generali dum tamen per nostram litteram nostro sigillo sigillatam fuerint vel remissi, tunc non aliter, quam suo iure Theutonico Sredensi de se quaerulantibus respondere tenebuntur. In causis autem criminalibus et capitalibus superius expressis memoratorum oppidi et vbillarum et scultetis in Theutonicum in omnibus suis punctis, sententiis, articulis, conditionibus et clausilis postulat et requirit. Harum quibus sigillum nostrum maius appensum est testimonio litterarum. Actum in Grodno feria quinta Caenae Domini anno eiusdem millesimo quadragentesimo vigesimo quarto. Praesentibus magnifico et strenuis Joanne palatino Trocensi, Gnielgisio de Dalenicz subdapifero Cracoviensi, Gnitoldo de Ziruntin, Darigerdo mareschalco curiae, Andruschone subpincerna, Bartholomeo de Gorka notario aliisque pluribus fidelibus nostris dilectis. Datum per manus Nocolai Maldrzuce seretarii sincere nostri dilecti et fidelis.