Jump to content

Locutiones in Heptateuchum (ed. Migne)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Locutiones in Heptateuchum
(ed. Migne)
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 34


Locutiones in Heptateuchum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

LIBER PRIMUS. Locutiones de Genesi.

Locutiones Scripturarum, quae videntur secundum proprietates, quae idiomata graece vocantur, linguae hebraicae vel graecae.

[Gen. cap. I, V\ 14.] Et dividant inter medium diei, et inter medium noctis.

[Ib. 20, 26.] Volatilia volantia super terram secundum firmamentum coeli. Quaeritur quomodo accipiendum sit, secundum firmamentum. Sic etiam, Faciamus hominem secundum imaginem et secundum similitudinem: quod multi latini codices habent, ad imaginem et similitudinem.

(0486)[Ib. 28.] Implete terram, et dominamini ejus: latina enim locutio est, Dominamini ei.

[Ib. II, 5.] Et homo non erat operari terram: quod latini codices habent, qui operaretur terram.

[Ib. 8.] Plantavit Deus paradisum secundum orientem: quod latini habent, ad orientem.

[Ib. 9.] Quod habent multi latini codices, Et lignum sciendi bonum et malum, vel, lignum scientiae boni et mali, vel, lignum sciendi boni et muli; et si quae sunt aliae varietates de hac re interpretum, graecus habet, et lignum ad sciendum cognoscibile boni et mali: quod (0487)nescio utrum locutionis sit, et non magis certum sensum aliquem insinuet.

[Ib. 16.] Quod habent latini codices, Ex omni ligno quod est in paradiso, escae edes: non, in paradiso escae, distinguendum est; sed, escae edes: nam esca edes dici admittit latina locutio, quoniam pro dativo casu graeco, ablativum vel quem appellant septimum, in hujusmodi locutionibus solent ponere. Aut certe ordo verborum est, Ex omni ligno escae.

[Ib. III, 1.] Serpens erat prudentissimus omnium bestiarum, quod multi latini habent; in graeco scriptum est φρονιμώτατος, non σοφότατος.

[Ib. 7.] Quod scriptum est de Adam et Eva, Aperti sunt oculi eorum; cum absurde credatur eos in paradiso caecos, vel oculis clausis prius oberrasse, locutionis est, qua etiam de Agar scriptum est, Aperuit oculos suos, et vidit puteum (Gen. XXI, 19); neque enim clausis prius oculis sedebat: et quod in fractione panis aperti sunt oculi eorum qui cognoverunt Dominum post resurrectionem (Luc. XXIV, 31); neque enim per viam cum illo clausis oculis ambulabant.

[Ib. 15.] Quod habent multi codices, Inimicitiam ponam inter te et mulierem; graeci habent, in medio tui et in medio mulieris: quod locutionis est; nam tantumdem valet quantum cum dicitur, inter te et mulierem: hoc et in eo quod sequitur, in medio seminis tui, et in medio seminis ejus.

[Ib. 17.] Quod habent multi latini codices, Quia audisti vocem mulieris tuae, et edisti de ligno de quo praeceperam tibi, de eo solo non edere; graeci habent, edisti de ligno de quo praeceperam tibi, eo solo non edere ex eo: alii autem interpretes graeci habent, manducasti, vel edisti; ut ita sit sensus secundum ipsos, Quia audisti vocem mulieris tuae, et edisti de ligno de quo praeceperam tibi eo solo non edere, ex eo edisti.

[Ib. IV, 2.] Et apposuit parere fratrem ejus Abel: locutio est frequens in Scripturis, apposuit dicere.

[Ib. 8.] Et factum est, dum essent in campo, insurrexit Cain super Abel, et occidit eum: locutio est; nam etsi non haberet, Et factum est, posset integer sensus esse, et cum essent in campo.

[Ib. VI, 6.] Quod scriptum est in quibusdam latinis codicibus, Et poenituit, et dixit Deus, Deleam hominem, quem feci a facie terrae; in graeco invenitur διενοήθη, quod magis recogitavit, quam poenituit, significare perhibetur: quod verbum etiam nonnulli latini codices habent.

[Ib. 14.] Quod habent latini codices plurimi, Nidos facies in arcam; cum latina locutio sit non In arcam, sed In arca: graeci nec In arcam, nec In arca habent; sed, Nidos facies arcam; quod intelligitur, ut ipsa arca nidi essent.

[Ib. 16.] Quod habent plerique codices, Facies ostium arcae a latere; nonnulli habent, ex transverso: sic enim voluerunt interpretari quod graece dicitur, ἐκ πλαγίων.

[Ib. VII, 4.] Quod scriptum est, Adhuc enim septem dies, ego inducam diluvium aquae super terram, quod (0488)nonnulli latini codices habent, in graeco invenitur, ego inducam pluviam super terram: graeca locutio genitivum casum habet, non accusativum, ut si hoc in latinum exprimamus, ita dicatur, Adhuc enim septem dierum inducam pluviam super terram.

[Ib. 5.] Quod scriptum est, Et fecit Noe omnia quaecumque praecepit illi Dominus Deus, sic fecit, locutio est similis ei quod in conditione creaturae posteaquam dicitur, Et sic est factum, additur, Et fecit Deus.

[Ib. 4.] Quod scriptum est, Delebo omnem suscitationem, non creationem dictam notandum est: ἀνάστασιν enim graece scriptum est, quod nomen etiam resurrectionis assidue ponitur in scripturis graecis, cum posset ἐξανάστασις dici, ut suscitatio sit ἀνάστασις, resurrectio ἐξανάστασις. Quo verbo et Apostolus usus est, Si quo modo occurram in resurrectionem mortuorum (Philipp. III, 11): ibi enim Graeci non ἀνάστασιν, sed ἐξανάστασιν habent.

[Ib. 14.] Quod scriptum est, Et omnes bestiae secundum genus, et omnia pecora secundum genus, et omne repens quod movetur super terram secundum genus, et omne volatile secundum genus intrarunt ad Noe in arcam, bina ab omni carne in quo est spiritus vitae; non refertur in quo, nisi genus subaudias, id est, in quo genere: nam si carne subaudiremus, In qua fuerat dicendum; quod solus interpres Symmachus dixit.

[Ib. 23.] Quod iterum scriptum est, Et deleta est omnis suscitatio, notandum locutionis esse, pro eo ac si diceret, conditionem vel creaturam carnis. Cum dixisset, Et deleta est omnis suscitatio quae erat super faciem omnis terrae, ab homine usque ad pecudem et repentium et volatilium coeli, deinde addidit, Et deleta sunt de terra; locutionem illam esse repetitionis, qua familiariter utitur Scriptura, notandum est.

[Ib. VIII, 6, 7.] Quod scriptum est, Dimisit corvum videre si cessavit aqua, et exiens reversus non est, donec siccavit aqua a terra, locutio est usitata in Scripturis, quae jam nunc incipiat adverti: non enim postea reversus est, quia dictum est non reversum donec siccavit aqua.

[Ib. 9.] Quod scriptum est, Et extendit manum suam, accepit eam, et induxit eam ad semetipsum in arcam, locutio est, quam propterea hebraeam puto, quia et punicae linguae familiarissima est, in qua multa invenimus hebraeis verbis consonantia: nam utique sufficeret, Et extendit manum, etsi non adderet, suam. Tale est etiam quod paulo post dicit, Habebat olivae folia, surculum in ore suo.

[Ib. 12.] Et non apposuit reverti ad eum amplius: locutio est familiarissima in Scripturis.

[Ib. 21.] Quod scriptum est, Et non adjiciam adhuc maledicere super terram, simile est superiori, Et non apposuit reverti ad eum.

[Ib. 21.] Et non adjiciam percutere omnem carnem vivam: ipsa locutio est.

[Ib. IX, 5.] Etenim sanguinem vestrum animarum vestrarum; (0489)cum sufficeret aut sanguinem vestrum, aut sanguinem animarum vestrarum.

[Ib. 12.] Hoc signum testamenti quod ego ponam inter medium meum et vestrum; quod est, inter me et vos.

[Ib. X, 9.] Hic erat gigas venator contra Dominum Deum; incertum est utrum possit accipi, coram Domino Deo; quia et sic solet intelligi quod graece dicitur, ἐναντίον.

[Ib. 14.] Unde exiit inde Philisthiim; cum sufficeret, Unde exiit Philisthiim.

[Ib. XI, 1.] Et erat omnis terra labium unum; quod usitate nos dicimus, lingua una. Et erat omnis terra labium unum; notandum, omnem terram appellatam omnes homines qui tunc erant, quamvis nondum in omni terra.

[Ib. 3.] Et facti sunt illis lateres pro lapide: graecus habet, Et facti sunt illis lateres in lapidem; quod si latine diceretur, locutio minus intelligeretur.

[Ib. 4.] Venite, aedificemus nobis civitatem et turrim, cujus caput erit usque ad coelum; secundum hyperbolen dictum est, si locutionis genus hic accipiendum est: si autem, usque ad coelum, proprie dictum accipitur, inter quaestiones consideretur.

[Ib. 10.] Quod quidam latini codices habent, Sem filius Noe erat annorum centum cum genuit Arphaxad; graeci habent, Sem filius centum annorum cum genuit Arphaxad: ubi ellipsis est, quia deest erat. Sed quod non habent filius Noe, sed filius tantum, nova locutio est.

[Ib. 30.] Et erat Sara sterilis, et non generabat; cum posset sufficere, Et erat Sara sterilis.

[Ib. XII, 12.] Erit ergo cum te viderint Aegyptii, dicent, Quia uxor illius haec: genere locutionis adjunctum est, Quia; nam sufficere potuit, uxor illius haec.

[Ib. 14.] Quod ait Scriptura, Factum est autem statim ut intravit Abram in Aegyptum; sufficeret, Statim autem ut intravit Abram in Aegyptum.

[Ib. 18.] Quid hoc fecisti mihi, quia non annuntiasti mihi quia uxor tua est? cum sufficeret, non annuntiasti. Et ipsum, annuntiasti, more Scripturarum dictum est; nam latini habent plerique, non dixisti.

[Ib. XIII, 1.] Ascendit autem Abram de Aegypto, ipse et uxor ejus et omnia ejus, et Loth cum eo in desertum; subauditur, ascenderunt: nec tamen proprie dicitur ascendisse cum eo quod habebat exanime, sicut aurum et argentum et omnis supellex; ac per hoc intelligitur hic locutio, quae vocatur graece ζεῦγμα κατ' ἔλλειψιν.

[Ib. 7.] Et facta est rixa inter medium pastorum pecorum Abram et pecorum Loth: unde latini codices pene omnes non transtulerunt istam locutionem, sed ita loquuntur ut consuetudo nostra habet, et nobis deinceps eam notare non placuit; ipsa est enim per omnia in graeca scriptura, ubi tale aliquid dicitur.

[Ib. 8.] Quoniam homines fratres nos sumus, Abram dixit ad Loth: unde intelligitur morem esse Scripturae ita loqui, ut fratres appellentur unius cognationis, (0490)etiamsi gradu sanguinis differant, ut alter sit in superiore, alter in inferiore, sicut hoc loco; nam patruus ejus erat Abram.

[Ib. XIV, 1.] Factum est autem in regno Amarphal regis Sennaar; secundum nostrae locutionis consuetudinem sic incipere sufficeret, in regno autem Amarphal: ergo quod ait Scriptura, Factum est autem, more suo locuta est.

[Ib. 5.] Quarto decimo autem anno Chodollogomor et reges qui cum eo; subauditur, erant: unde a quibusdam latinis etiam additum est.

[Ib. 6.] Et Chorraeos qui in montibus Seir; subauditur, erant.

[Ib. 13.] Adveniens autem eorum qui evaserunt quidam, nuntiavit Abram transfluviali, ipse autem habitabat ad quercum Mambre, Amorrhis fratris Eschol, et fratris Aunan; qui erant conjurati Abram; obscurum hyperbaton: ordo est enim, Adveniens eorum qui evaserunt quidam Amorrhis fratris Eschol et fratris Aunan, qui erant conjurati, nuntiavit Abram transfluviali; ipse autem habitabat ad quercum. Hoc hyperbaton obscurius fit etiam per ellipsin: cum enim dictum esset, quidam Amorrhis fratris Aunan; non dictum est, quid fratris, sed intelligitur, filius: sicut cum dicitur Jacobus Alphei, quamvis non dicatur filius, nihil aliud intelligitur; et multae sunt tales locutiones Scripturarum ubi filius tacetur et intelligitur.

[Ib. 22.] Quod habent quidam latini codices, Et dixit Abram ad regem Sodomorum, Extendo manum meam ad Deum altissimum, qui creavit coelum et terram, si a sparto usque ad corrigiam calceamenti; fefellit interpretem, quod graecus habet σπαρτίου, quod latine filium intelligitur, ut ista Scripturarum locutio sit, Extendo manum meam ad Deum altissimum, qui creavit coelum et terram, si accipiam de omnibus tuis: si enim pro eo dixit, Extendo manum meam ad Deum altissimum, ac si diceret, juro, non est in latino usitata locutio, nisi ita dicatur, Extendo manum meam ad Deum altissimum, me non accipere de omnibus tuis.

[Ib. XV, 13.] Sciendo scies quia peregrinum erit semen tuum in terra: locutio quidem Scripturarum est usitatissima; sed graeci habent, Sciens scies, quod pene tantumdem est.

[Ib. XVI, 3.] Et dedit eam Abram viro suo ipsi uxorem: plus habet, ipsi.

[Ib. 4.] Cum autem vidit se conceptum habere, spreta sum coram illa: graeci habent hoc loco participium, quod latina lingua non habet, hoc est ἰδοῦσα: sed tanquam si diceretur, Videns autem se conceptum habere, spreta sum coram illa; quasi soloecismus sonat: sic etiam per illud participium quod dictum est, ἰδοῦσα, pro quo nos dicimus, Videns.

[Ib. XVII, 6.] Quod latini habent, Augeam te nimis valde; graeci habent, valde valde.

[Ib. 8.] Et dabo tibi et semini tuo post te terram in qua habitas, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam: videndum utrum locutio sit quod dicit, aeternam, graeci habent αἰώνιον: et quod ait, et semini tuo (0491)post te; ibi enim voluit intelligi quod dixerat, tibi.

[Ib. XVII, 9.] Tu autem testamentum meum conservabis, et semen tuum post te in progenies suas: conservabis, pro, conserva; promissivum pro imperativo modo posuit.

[Ib. 12.] Et puer octo dierum circumcidetur, omne masculinum: pro, omnis masculus; quasi posset circumcidi nisi masculus.

[Ib. 17.] Et procidit Abraham in faciem, et dixit in animo suo dicens, Si mihi centum annos habenti nascetur, et si Sara annorum nonaginta pariet? Admirantis esse istam locutionem, non dubitantis, dubitandum non est.

[Ib. 24.] Abraham autem erat annorum nonaginta novem cum circumcisus est carnem praeputii sui: non dixit, Carne; aut, in carne.

[Ib. XVIII, 7.] Et in boves accucurrit Abraham: non dixit, Ad boves.

[Ib. 11.] Abraham autem et Sara seniores progressi in diebus: quod graeci habent, progressi dierum.

[Ib. 20.] Dixit autem Dominus, Clamor Sodomorum et Gomorrhae impletus est, et delicta eorum magna valde. Clamorem Scriptura solet ponere pro tanta impudentia et libertate iniquitatis, ut nec verecundia, nec timore abscondatur.

[Ib. 28.] Et dixit, Quia non perdam si invenero ibi quadraginta quinque: superfluum videtur, quia, et ideo in codicibus nonnullis latinis non legitur.

[Ib. 30.] Numquid, Domine, si loquar: subauditur, irasceris, aut aliquid hujusmodi.

[Ib. XIX, 29.] Cum everteret Dominus civitates, in quibus habitabat in eis.

[Ib. XX, 13.] In omni loco ubi intraverimus ibi.

[Ib. XXI, 19.] Et aperuit Deus oculos ejus, et vidit puteum aquae vivae: locutio est, non enim clausis oculis erat; unde jam in principio libri locuti sumus, ubi scriptum est, Et aperti sunt oculi eorum.

[Ib. 23.] Et terra quam inhabitasti in ea.

[Ib. 27.] Et disposuerunt ambo testamentum, vel testati sunt ambo: amat Scriptura testamenti nomine pactum appellare.

[Ib. XXII, 2.] Accipe filium tuum dilectum: illa locutione dictum est, Accipe, qua etiam ad Agar de filio ejus.

[Ib. 4.] Et respiciens Abraham oculis; cum sufficeret, respiciens.

[Ib. 16.] Per memetipsum juravi, nisi benedicens benedicam te: ac si diceret, Per memetipsum juravi quod benedicens benedicam te; aut nullo verbo addito simpliciter, Per memetipsum juravi, benedicens benedicam te.

[Ib. 17.] Et multiplicans multiplicabo semen tuum; cum sufficere posset, multiplicabo.

[Ib. 20.] Et nuntiatum est Abrahae, dicentes; cum consuetudo loquendi habeat, Nuntiaverunt Abrahae dicentes, aut, nuntiatum est a dicentibus.

[Ib. XXIII, 3, 4.] Et surrexit Abraham a mortuo suo: non dixit, a mortua sua. Et iterum de eadem: Et sepeliam, (0492)inquit, mortuum meum: quod non neutro quasi corpus mortuum, sed masculino genere dictum graeca scriptura demonstrat.

[Ib. XXIV, 3.] Et adjurabo te per Dominum Deum coeli et Deum terrae: graeci non habent, per, sed, adjurabo Dominum Deum coeli.

[Ib. 3.] Cum quibus ego habito in eis.

[In 5.] Ne quando noluerit mulier ire mecum: mulierem feminam appellare proprium est illius linguae.

[Ib. 5.] In terram de qua existi inde.

[Ib. 6.] Attende tibi ne revoces filium meum illuc: his verbis solet comminatio declarari.

[Ib. 9, 8.] Et posuit puer manum suam sub femore Abrahae, et juravit ei de verbo hoc: ergo locutio est qua dixerat Abraham, adjuro te, ac si dixisset, jura mihi; non autem solemus sic loqui, sed observandum est utrum sint in Scripturis aliae similes locutiones: nam quod dixit Abraham, Si noluerit mulier venire tecum, purus eris a juramento hoc; manifestavit ita se dixisse, adjuro te, tanquam diceret, jura mihi.

[Ib. 16.] Quod scriptum est de Rebecca, Virgo autem erat speciosa valde, virgo erat, vir non cognoverat eam, ista repetitio commendationem virginitatis insinuat. Sed cur additum sit, vir non cognoverat eam, nisi locutionis sit, mirum si possit ita accipi ut virgo nomen sit aetatis, non integritatis. Graeci autem non habent, cognoverat, sed cognovit; quod videtur inconsequens.

[Ib. 26.] Adoravit Domino: quod nobis usitatum est dicere, Adoravit Dominum.

[Ib. 27.] Quoniam non dereliquit justitiam et veritatem a Domino meo: id est justitiam et veritatem quae est a Domino meo, ac si diceret, quam fecit Dominus meus.

[Ib. 28.] Et currens puella nuntiavit in domum matris suae: quasi non ipsa esset et patris domus.

[Ib. 32.] Et aquam lavare pedibus ipsius, et pedibus virorum qui cum eo erant.

[Ib. 40.] Dominus cui placui ante ipsum, ipse mittet angelum suum tecum; quasi non sufficeret, cui placui: an poterat ei placere nisi ante ipsum?

[Ib. 42.] Si tu prosperas viam meam, qua ego nunc ingredior in eam.

[Ib. 43, 44.] Cum verba sua narraret servus Abrahae, quae dixit accessurus ad fontem, ita narravit: Et erit virgo cui ego dixero, Da mihi bibere pusillum aquae de hydria tua, et dicet mihi, Et tu bibe, et camelis tuis hauriam: haec mulier est quam paravit Dominus famulo suo Isaac. Quibus verbis satis evidenter expressum est, etiam mulieres appellatas locutione hebraica, quae virgines essent.

[Ib. 48.] Et benedixi Dominum Deum domini mei Abraham: honorificentiae locutio est, et familiarissima Scripturis, sicut Deus Heliae.

[Ib. 49.] Renuntiate mihi ut redeam in dextram aut sinistram. Per dextram prosperitatem, per sinistram adversitatem significavit; id est dextram, si concesserint; sinistram, si non concesserint; nam utique ea via rediturus fuerat qua venerat: quam locutionem (0493)Scripturarum etiam caetera earum loca indicabunt; quia dextra nominatur in omnibus bonis, sinistra in malis, sive felicitas et infelicitas, sive justitia et injustitia, et aliquando dextra in aeternis, sinistra in temporalibus.

[Ib. XXV, 13.] Haec sunt nomina filiorum Ismael secundum nomina generationum eorum: tanquam dixisset, secundum quae nomina generationes eorum appellatae sunt.

[Ib. 20.] Accepit Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamia, sororem Laban Syri, sibi in uxorem: cum posset dici tantummodo, uxorem; aut, sibi uxorem.

[Ib. 24.] Et ei erant gemini in utero ejus; cum posset non addi quod dictum est, ejus.

[Ib. 27.] Creverunt autem juvenes. Est talis locutio et apud auctores saeculares, sicuti est, Et scuta latentia condunt (Virg. Aeneid. lib. 3, v. 237): id est, condendo latentia faciunt. Sic et hic, Creverunt juvenes, cum infantes essent, intelligitur, crescendo facti sunt juvenes.

[Ib. 31.] Jacob ad Esau, Vende mihi hodie primogenita tua mihi: sic enim habent codices graeci.

[Ib. XXVI, 28.] Videntes vidimus quia est Dominus tecum.

[Ib. 28.] Et disponemus tecum testamentum: amant Scripturae pro pacto ponere testamentum, id est διαθήκην. Quod latini habent, Et disponemus tecum testamentum ne facias nobiscum malum: tanquam diceretur, ut paciscaris non facere nobiscum malum.

[Ib. XXVII, 1.] Et vocavit filium suum seniorem Esau, et dixit: hoc loco senioris nomen non significat aetatem gravem, sed ex comparatione majorem.

[Ib. 3.] Nunc ergo sume vas tuum pharetramque et arcum: non dixit vasa, sed vas: quod autem intelligi voluit, non apparet, nisi forte locutio est, ut vas pharetram voluerit intelligi, et exponendo quid dixerit vas, adjunxerit pharetramque et arcum, tanquam dixerit, sume vas tuum et pharetram; veluti si diceret, sume vas tuum, id est pharetram: deinde aliud, et arcum, quod non ad illud vas pertineret quod est pharetra: aut certe pharetram et arcum vas voluit appellare, singularem ponens numerum pro plurali; tanquam si diceret, accipe vestem tuam, quo nomine intelligeremus plures vestes, sicuti intelligimus militem pro militibus, et multa sunt talia.

[Ib. 3.] Exi in campum, et venare mihi venationem.

[Ib. 9.] Et vade ad oves, et sume mihi duos haedos teneros et bonos: nomine ovium utriusque pecoris genus significavit, quod in eisdem pascuis simul erant.

[Ib. XXVIII, 4.] Et det tibi benedictionem patris tui Abraham: Isaac dicit filio suo de avo ejus patre suo.

[Ib. 5.] Et exiit in Mesopotamiam Syriae: quasi Mesopotamia dicatur nisi Syriae, quamvis hoc Septuaginta non habere perhibeantur Syriae, sed cum asterisco scriptum est.

[Ib. 15.] Deus ad Jacob, Non derelinquam te, donec faciam omnia quae tecum locutus sum: quasi dimissurus, (0494)cum fecerit; non utique, sed locutio est.

[Ib. XXVIII, 16.] Surrexit Jacob de somno suo, et dixit, Quia est Dominus in loco hoc, ego autem ignorabam: plenus sensus est, etsi non habeat, quia. Est Dominus in loco hoc; ac si diceret, est hic demonstratio Domini: non enim Dominus in loco est.

[Ib. XXIX, 5.] Jacob interrogans quod ait, Nostis Laban filium Nachor? cum esset filius Bathuel; intelligendum est nobiliorem fuisse Nachor, et merito dignitatis ejus factum esse ut de ipso interrogaret. Filium autem dici et avi et proavi et ultra majoris alicujus eum qui ex illo propagatur, usitatissimae locutionis est. Hinc est quod et Isaac patrem filii sui appellavit Abraham, sicut paulo ante commemoravi.

[Ib. 7.] Adhuc est dies multa, nondum est hora congregandi pecora.

[Ib. XXX, 4.] Et dedit illi Ballam ancillam suam ipsi uxorem: plenum esset, etsi ipsi non adderetur.

[Ib. 27.] Si inveni gratiam ante te, auguratus essem; benedixit enim me Deus in introitu tuo: non videtur consequens; quia hic dicendum fuit, Si invenissem gratiam ante te, auguratus essem; nunc autem Si inveni: ordo est, Si inveni gratiam ante te, permitte me augurari; ita enim dixit, auguratus essem, tanquam diceret, o si auguratus essem! id est, ad bonum augurium te in domo mea haberem.

[Ib. 33.] Et exaudiet me justitia mea in die crastino: id est, exaudiri me faciet.

[Ib. XXXI, 2.] Et vidit Jacob faciem Laban, et ecce non erat ad eum sicut hesterna et nudiustertiana die: familiarissima in Scripturis locutio, hesterna et nudiustertiana die, pro tempore praeterito posuit.

[Ib. 10.] Et vidi oculis meis in somno; cum clausi sint in somno oculi corporis.

[Ib. 13.] Ego sum Deus, qui apparui tibi in loco Dei, locutio est: an Deus in loco Dei sic accipiendum est, quomodo, Pluit Dominus a Domino (Gen. XIX, 24), Filius a Patre?

[Ib. 31.] Respondens autem Jacob dixit ad Laban, Dixi enim ne forte auferas filias tuas a me, et omnia mea.

[Ib. 33.] Intravit autem Laban et inscrutatus est in domo Liae: advertendum est quomodo dicatur domus uxoris, cum in itinere comprehensi sint a Laban; nisi forte consuetudo Scripturarum dicit domum pro cubiculo vel tentorio, quomodo etiam ancillarum domos dicit.

[Ib. 37.] Jacob dicit ad Laban, Quia scrutatus es omnia vasa domus meae: nunc unam domum dicit, cujus membra erant domus uxorum ejus et concubinarum; ut intelligatur domos appellatas, cum essent cubicula aut tentoria, quos etiam papiliones vocant.

[Ib. 42.] Nisi Deus patris mei Abraham et timor Isaac adfuisset mihi: patrem suum appellat avum suum, sicut ei dixerat Isaac pater ejus.

[Ib. XXXII, 3-5.] Misit autem Jacob nuntios ante se (0495)ad Esau fratrem suum in terram Seir in regionem Edom, mandavit illis dicens, Sic dicetis domino meo Esau, Sic dicit puer tuus Jacob, cum Laban habitavi et demoratus sum usque modo, et facti sunt mihi boves et asini et oves et pueri et puellae, et misi nuntiare domino meo Esau: non dixit, misi nuntiare tibi.

[Ib. XXXII, 17.] Si interrogaverit te Esau dicens, Cujus es? et quo vadis? et cujus haec quae antecedunt te? et dices, Pueri tui Jacob: plenum esset et integrum, etiam si et non haberet.

[Ib. 18.] Munera misit domino meo Esau, et ecce ipse post nos: dicendum autem fuerat usitata locutione, domino meo tibi, aut, domino suo tibi.

[Ib. 22.] Surrexit autem eadem nocte, et accepit uxores duas et duas ancillas: hic distinguuntur ab uxoribus, quas prius uxores Scriptura dixerat. Et accepit duas uxores et duas ancillas: notandum est quemadmodum dicatur consuetudine Scripturarum, accepit; non enim tunc eas duxit, aut tunc a socero accepit.

[Ib. XXXIII, 13.] Quod habent latini codices, Et oves et boves fetantur; graeci habent, fetantur super me: quod ea significatione dictum est, ut intelligatur, super sollicitudinem vel curam meam; quomodo solemus loqui, cum dicimus super caput nostrum esse aliquid, cujus maximam curam gerimus.

[Ib. XXXIV, 7.] Et filii Jacob venerunt de campo, et cum audissent, compuncti sunt viri, et triste erat illis valde quod turpe fecerat in Israel, quod dormisset cum filia Jacob, et non sic erit: difficile talis locutio reperitur in Scripturis, non inducta persona loquentium scriptorem verba eorum interposuisse: non enim ait, et dixerunt; sed hoc tacito verba dixit eorum: nam qui alii dicere potuerunt, et non sic erit, nisi qui graviter indignati vindictam moliebantur?

[Ib. 8.] Notandum quod Emmor loquens de Dina ad Jacob et filios ejus, filiam dicit vestram; non dicit, filiam tuam, sororem istorum.

[Ib. 15, 16.] In hoc similes erimus vobis, et habitabimus in vobis: id est, inter vos.

[Ib. 19.] Appositus enim erat filiae Jacob: id est, amabat eam.

[Ib. 26.] Et filium ejus Sichem interfecerunt in ore gladii: ac si diceret, gladio.

[Ib. 28, 29.] Quae abstulerunt filii Jacob de civitate Sichimorum Salem, cum eam expugnassent, sic enumerantur: Oves eorum, et boves eorum, et asinos eorum, quaecumque erant in civitate, et quaecumque erant in campo tulerunt; et omnia corpora eorum captivaverunt, et diripuerunt quaecumque erant in civitate, et quaecumque erant in domibus. Inter haec omnia non satis intelligitur quid dixit, et corpora eorum: neque enim suspicandum est, quod corpora abstulerunt peremptorum; sed rerum intelligenda sunt, quae corporaliter possidentur: ut eorum sit exsecutio quod sequitur, et supellectilem, et caetera, sicut in jure dicitur traditio corporum; quanquam graeci σωμάτια servos appellant usitatissima locutione, sed quia non σωμάτια, sed σώματα hic dictum est, non est temere confirmandum, (0496)servos significatos: fieri tamen potest, ut hoc magis sit.

[Ib. XXXVI, 40.] Cum gentem Edom, id est Idumaeorum, commemoret Scriptura, et qui in ea regnassent, postea dicit, Haec nomina principum Esau, secundum loca eorum in regionibus eorum, et in gentibus eorum: gentes appellans unius gentis, propter familiarum multiplicatas generationes, cum etiam ipse Edom vocaretur; unde et gens quam propagavit cognominata est, cujus utique pater fuit.

[Ib. XXXVII, 21.] Cum audisset autem Ruben, liberavit eum de manibus eorum, et dixit, Non feriamus eum in animam. Non ergo liberavit eum, et inde hoc dixit; sed hoc dicendo eum liberavit. Prius ergo dixit, liberavit eum, et deinde brevi recapitulatione quomodo eum liberaverit, insinuat.

[Ib. 22.] Non feriamus eum in animam: hoc loco nomine animae vitam corporis animati significat, per efficientem id quod efficitur. Secundum hoc videri potest etiam ad diabolum dictum esse de Job, Animam ejus ne tangas (Job II, 6); id est, ne occidas eum. Nam secundum illam significationem qua natura animae commemoratur, illud a Domino dicitur: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28).

[Ib. 27.] Quod Judas dicit, Manus autem nostrae non sint super eum, hoc est quod dici a nobis solet, Manus ei non inferamus.

[Ib. 27.] Quoniam frater noster et caro nostra est: non aliud, sed bis hoc idem dictum est, tanquam exponendo quid sit frater noster, id est caro nostra, quod ex eadem carne fuerant procreati.

[Ib. 31.] Occiderunt haedum caprarum: sic solet loqui Scriptura, quemadmodum in Psalmo, Sicut agni ovium (Psal. CXIII, 4). quasi possit esse aut haedus nisi caprarum, aut agni nisi ovium.

[Ib. XXXVIII, 13.] Et nuntiatum est nurui ejus Thamar dicentes: dicendum autem fuit, Nuntiaverunt dicentes.

[Ib. 14.] Et depositis vestimentis viduitatis suae a se: quid minus esset, si non adderetur, a se?

[Ib. 26.] Et non apposuit amplius scire eam: pro eo quod est misceri ei.

[Ib. XXXIX, 4.] Et invenit Joseph gratiam in conspectu domini sui: haec locutio nulli est ignota in Scripturis.

[Ib. 6.] Et nesciebat quae circa eum erant nihil: apud Graecos usitata est vulgo locutio, apud nos recta non est; sed, nesciebat aliquid, dicimus.

[Ib. 6.] Praeter panem quem ipse edebat: per panem utique omnia intelligi voluit ad victum ejus pertinentia; unde pro quotidiano victu, panis solus positus intelligitur in oratione Dominica (Matth. VI, 11).

[Ib. 7.] Et misit uxor Domini ejus oculos suos in Joseph: solet et apud nos vulgo esse usitata locutio, pro eo quod est, Amavit eum.

(0497)[Ib. XXXIX, 7.] Et ait, Dormi mecum: et ista usitata est locutio, pro eo quod est, Concumbe mecum.

[Ib. 22.] Et dedit carceris custos carcerem per manum Joseph: pro eo quod est, In manus Joseph; per quod significat, in potestate.

[Ib. XL, 8.] Et dixerunt, Somnium vidimus, et non est qui interpretetur illud: cum somnium suum unusquisque vidisset, non dixerunt, Somnia vidimus; sed, Somnium vidimus.

[Ib. 12.] Tres fundi, tres dies sunt: non dixit, tres dies significant. Et multum haec locutio notanda est, ubi aliqua significantia, earum rerum quas significant, nomine appellantur: inde est quod ait Apostolus, Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4); non ait, Petra significabat Christum.

[Ib. 13.] Et dabis calicem Pharaoni in manum ejus; cum plenum esset, etiamsi non adderetur, in manum ejus.

[Ib. 19.] Et auferet Pharao caput tuum abs te: plenum esset, etiam si non haberet, abs te.

[Ib. 19.] Et manducabunt aves coeli carnes tuas abs te: similis superiori locutioni.

[Ib. XLI, 1.] Et factum est post biennium dierum: quid minus esset si non haberet, dierum?

[Ib. 7.] Surrexit autem Pharao, et erat somnium: amant Scripturae sic loqui de somniis, cum fuerit evigilatum, tanquam reddita homini veritate vigilantium, tunc illud appareat somnium, quod cum videretur, quasi veritas fuit.

[Ib. 9.] Peccatum meum recordor hodie. Pharao iratus fuit pueris suis, et posuit nos in carcere: illi loquebatur tanquam de altero.

[Ib. 11.] Et vidimus somnium ambo nocte una, ego et ille: quasi non sufficeret, quod ambo dixerat. Deinde et hic, vidimus somnium dicit; non, vidimus somnia: tanquam unum ambo vidissent.

[Ib. 13.] Factum est autem sicut comparavit nobis, ita et contigit. Factum est autem; sic solet Scriptura ponere: nam plenum esset, sicut enim comparavit nobis, ita et contigit.

[Ib. 19.] Quales nunquam vidi tales in tota terra Aegypti turpiores: dici autem posset more nostro, quibus nunquam vidi turpiores; aut, quales nunquam vidi; aut, nunquam vidi tales. Exsurgens autem dormivit: exsurgens ait, pro expergiscens.

[Ib. 25.] Quanta Deus facit, ostendit Pharaoni: cum illi loqueretur, tanquam de altero dicit.

[Ib. 30.] Et consumet fames terram: pro, homines qui sunt in terra.

[Ib. 33.] Nunc ergo vide hominem prudentem et intelligentem, et constitue eum super terram Aegypti; et faciat Pharao et constituat locorum principes super terram: quasi alius sit cui dixit, Provide hominem prudentem, et alius de quo dixit, constituat Pharao.

[In. 35.] Et congregetur triticum sub manu Pharaonis: id est, sub potestate.

[Ib. 40.] Tamen thronum praecedam tui ego: sic se habent verba in graeco, quae dixit Pharao ad Joseph. Sed praecedam tui, usitata est apud Graecos locutio, (0498)apud nos autem dicitur, praecedam te: illud vero, praecedam te thronum, nec apud Graecos usitata perhibetur, sed, praecedam te throno, id est honore sedis; quod intelligitur, praecedam te regno, hoc enim illi et postea dicit.

[Ib. XLI, 44.] Ego Pharao; sine te nemo extollet manum suam super omnem terram Aegypti: tanquam diceret, ego sum rex, tu autem princeps vel praepositus Aegypti. Pharao quippe non hominis nomen est, sed regiae potestatis.

[Ib. XLII, 1, 2.] Videns autem Jacob quia est venditio in Aegypto, dixit filiis suis, Quare segnes estis? Ecce audivi quod est venditio in Aegypto: notandum quia id quod audisse se dicit, vidisse eum Scriptura dixerat.

[Ib. 2.] Emitte nobis pusillas escas, ut vivamus, et non moriamur: unum horum sufficeret, aut, vivamus, aut, non moriamur.

[Ib. 11.] Pacati sumus; non sunt pueri tui exploratores: quasi de aliis dixerint, non sunt pueri tui exploratores, cum possent dicere, non sumus: honorificentiae autem more maxime ita loquebantur.

[Ib. 13.] Duodecim sumus pueri tui fratres in terra Chanaan: cum posterius dicant, quod unus eorum non sit, ipsum scilicet Joseph non esse existimantes, id est, periisse. Hac locutione dictum est etiam illud, H filii Jacob qui facti sunt in Mesopotamia (Gen. XXXV, 26); cum ibi non fuerit natus Benjamin. Quod autem dixerunt, sumus in terra Chanaan, cum eo tempore quo loquebantur, in Aegypto essent, sumus dictum est, pro habitamus: inde enim venerant illico redituri, ibi commorantes.

[Ib. 14.] Hoc est quod dixi vobis, dicens quod exploratores estis: quid deesset, etiam si non adderet, dicens?

[Ib. 19.] Ipsi vero ite et ducite emptionem tritici vestri: ducite, pro eo quod est, ferte; quia enim ducuntur jumenta in quibus fertur, etiam hoc duci dictum est.

[Ib. 22.] Nonne locutus sum vobis, dicens, Ne noceatis puero, et non exaudistis me? Notandum exauditionem non eam solam dici qua exaudit Deus.

[Ib. 23.] Ipsi autem ignorabant quia audit Joseph: audit, pro intelligit; nam voces audit utique aure etiam qui non intelligit linguam. Repetitur illa locutio quando narrant patri suo quid eis acciderit in Aegypto, et quid dixerint ad Joseph.

[Ib. 32.] Duodecim sumus fratres filii patris nostri: unus non est, pusillus autem cum patre nostro hodie in terra Chanaan. Multa in his paucis verbis genera locutionum sunt, et illud quod paulo ante memoravi, duodecim sumus, cum ipsi dicant, unus non est: et, filii sumus patris nostri, quasi possent esse filii non patris sui. Pusillus autem cum patre nostro hodie in terra Chanaan, nec dixerunt, est, aut aliquid hujusmodi. Deinde notandum est, quod maxime necessarium videtur propter Evangelistarum narrationes, quomodo cum ea quae dicta sunt, dicta esse narrantur, non omnino eodem modo repetuntur, cum tamen in diversitate (0499)verborum nihil sententiae depereat veritatis. Nam quod dixerunt dictum sibi esse a Joseph, et in terra mercamini, non invenitur ab illo dictum. Sine mendacio autem dixerunt, quod ex verbis quae dixerat, in ejus voluntate cognoverant: neque enim verba sunt necessaria nisi ad expromendam, et in audientium notitiam perferendam, quantum possumus, voluntatem.

[Ib. XLII, 35.] Et erat uniuscujusque alligatura argenti in sacco eorum: non dixit, in sacco ejus, aut, in saccis eorum, sed quasi unus saccus omnium esset.

[Ib. 36.] Super me facta sunt omnia haec: id est, me miseria onerant.

[Ib. XLIII, 3.] Ait autem illi Judas, dicens: potuit plenum esse, etsi non haberet, dicens.

[Ib. 3.] Interrogans interrogavit nos homo: assidua est talis locutio in Scripturis, interrogans interrogavit nos homo; aut, interrogando interrogavit, et si qua similia.

[Ib. 16.] Mecum enim manducabunt homines panes meridie: numquid panes tantum? sed ab eo quod excellit et caetera est complexa locutio. Mecum enim manducabunt homines panes meridie: quod dicit meridie, prandium significat quod fit medio die, hoc est enim meridies.

[Ib. 18.] Ut accipias nos in servos et asinos nostros: non utique subauditur, servos; nam quod latini codices servos habent, in graecis παῖδας legitur, quod nullo modo asini possunt esse. Ergo asinos nostros tantummodo accipias subauditur.

[Ib. 21.] Aperuimus saccos nostros, et hoc argentum uniuscujusque in sacco suo: non addidit, inventum est; aut, apparuit; aut, erat, aut aliquid hujusmodi.

[Ib. 23.] Propitius vobis, nolite timere: in his verbis quibus dictum est, Propitius vobis, duo verba sunt quae subaudiuntur, et sit, et Deus. Plenum est enim, Propitius sit vobis Deus, quod omnino in graeco usitatissimum est.

[Ib. 28.] Salvus est puer tuus pater noster, adhuc vivit: hic expressius ostenditur pueri nomine servum solere significari; non enim in illo sene posset hoc esse nomen aetatis.

[Ib. 32.] Non enim poterant Aegyptii manducare cum Hebraeis panes: abominatio est enim Aegyptiis. Illa locutio frequentatur, ut in panibus omnes escae intelligantur.

[Ib. 34.] Magnificata facta est autem pars Benjamin prae partibus omnium quincupliciter ad illorum: jam quia dictum erat, prae partibus omnium, potuit non dici, ad illorum.

[Ib. XLIV, 6, 7.] Inveniens autem eos, dixit secundum verba haec: potuit dicere, dixit eis verba haec. An forte non locutionis genus est, sed interest etiam sententiae? Aliud enim est ipsa verba dicere, aliud secundum ipsa, ut quaecumque alia dicta fuerint, eadem sententia teneatur quae illis verbis comprehensa est: hoc est, secundum ipsa, etiamsi non ipsa. Sed quia sequitur illis respondentibus, Utquid loquitur dominus secundum verba haec? qui utique dicere debuerunt usitato (0500)more, Utquid loquitur dominus verba haec? constat esse locutionis genus.

[Ib. XLIV, 7.] Absit a pueris tuis facere secundum verbum hoc: potuerunt dicere, Absit a nobis; sed illa honorificentia est usitata in Scripturis sic dicere, tanquam de aliis: pueris autem, pro servis dictum est.

[Ib. 9.] Et nos autem erimus servi domino nostro. Etiam hic παῖδες, graeci habent, hoc est pueri, quod tam assidue Scriptura pro servis ponit, ut difficile inveniatur non isto nomine appellare servos.

[Ib. 34.] Quomodo autem ascendam ad patrem, cum puer non sit nobiscum, ut non videam mala quae invenient patrem meum? Magis consuetudo loquendi exigebat dici, Ut videam mala quae invenient patrem meum; hoc est, Quomodo ascendam ut videam! Novo itaque loquendi more id quod dixit, pro eo dixit ac si dixisset, non. Sic enim usitatus ordo iste verborum est: Non ascendam ad Patrem, cum puer non sit nobiscum, ut non videam mala quae invenient patrem meum.

[Ib. XLV, 2, 4.] Quando flevit Joseph, cum recognosceretur a fratribus suis, ait Scriptura, Audierunt autem omnes Aegyptii, et auditum est in domo Pharaonis. Deinde sequitur quod narrabat, Dixit autem Joseph ad fratres suos: prius itaque Scriptura dixit quod postea factum est; hoc enim famae celebritate accidit, ut omnibus Aegyptiis notum fieret; et postea reversa est narratio ad id quod dicebatur brevi recapitulatione.

[Ib. 16.] Et divulgata est vox in domo Pharaonis, dicentes, Venerunt fratres Joseph: dicentes, posuit pro dicentium; vox enim dicentium divulgata est, Venerunt fratres Joseph.

[Ib. XLVI, 2.] At ille respondit, Quid est, dicens? Ordo est, At ille respondit dicens, Quid est?

[Ib. 4.] Deus ad Jacob dicit, Ego descendam tecum in Aegyptum, et ego ascendere te faciam in finem: sic habent graeci, quod latini habent, et ego deducam te in finem.

[Ib. 28.] Judam autem misit ante se ad Joseph, ut veniret sibi obviam juxta Heroum civitatem: nescio utrum Heroum nomen facile in Scripturis reperiatur.

[Ib. 31, 32.] In verbis Joseph, quibus ait ad fratres suos, Ascendens nuntiabo Pharaoni et dicam ei, Fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me: viri autem sunt pastores (viri enim pecorum nutritores erant), et jumenta et oves et omnia sua adduxerunt, quod interpositum est, viri enim pecorum nutritores erant, ex persona sua scriptor interposuit, et redit ad verba Joseph, adjungendo, et jumenta et omnia sua adduxerunt, ut ordo sit in verbis Joseph - Viri autem sunt pastores, et jumenta et oves et omnia sua adduxerunt.

[Ib. XLVII, 8.] Dixit autem Pharao ad Jacob, Quot anni dierum vitae tuae? subauditur, sunt.

[Ib. 9.] Pusilli et mali fuerunt dies annorum vitae meae. Pussilli, pro paucis, positum est: neque enim vitae (0501)alicujus quam caeterorum dies possunt esse horarum spatio breviores. Hoc autem Jacob ex comparatione dixit vitae majorum suorum: nam utique centum triginta annos, quos ille jam agebat, nemo nunc vivit.

[Ib. XLVII, 12.] Triticum secundum corpus: id est, secundum numerum corporum. Per corpus etenim, numerum corporum; per numerum corporum, numerum hominum significat.

[Ib. 13.] Invaluerat autem fames valde, et defecit terra Aegypti: terram posuit pro hominibus qui erant in terra.

[Ib. 15.] Venerunt autem omnes Aegyptii ad Joseph dicentes, Da nobis panes: per panes triticum significat, locutione per id quod efficitur, id quod efficit.

[Ib. 20.] Et facta est terra Pharaoni: non ait, Pharaonis. Amat sic loqui Scriptura, sicut in Psalmo dictum est, Et custodivi legem tuam; haec facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi (Psal. CXVIII, 55, 56): de lege Dei dixit, haec facta est mihi, id est, in meam utilitatem.

[Ib. 22.] Praeter terram sacerdotum tantum non possedit Joseph: quasi dixisset, Praeter terram sacerdotum tantum, omnem terram possedit Joseph.

[Ib. 26.] Et posuit illis Joseph in praeceptum usque in hodiernum diem in terra Aegypti, ut praestent quintas Pharaoni: hinc intelligitur Pharaonis nomen potestatis fuisse regalis, quod dixit usque in hodiernum diem. Non enim illi qui tunc fuit, praestare poterant Aegyptii usque ad illum diem, quo ista scribebantur, quando ille jam non vivebat.

[Ib. 28.] Et fuerunt dies Jacob annorum vitae ejus: dies annorum saepe dicit Scriptura, cum semel posset annos dicere.

[Ib. XLVIII, 1.] Quod scriptum est, Nuntiatum est Joseph, quia pater tuus turbatur: aliqui codices habent vexatur, aliqui aestuatur, et aliud alii, sicut interpretari Latini potuerunt, quod graece scriptum est ἐνοχλεῖται. Ideo autem turbatur, accomodatius dici videtur, quia hoc dici solet de iis qui afflictatione corporis morte propinquante jactantur. Et ex hoc etiam turba ὄχλος dicitur: est enim turba, multitudo inordinata, non sicut populus, quod δῆμος dicitur, nec sicut plebs, quod λαὸς dicitur, sed sicut ὄχλος, quod turba dicitur.

[Ib. 16.] Jacob benedicens nepotes suos filios Joseph, ait inter caetera, Et invocabitur in his nomen meum, et nomen patrum meorum: unde notandum est, non solum exauditionem, sed etiam invocationem dici aliquando quae non Dei, sed hominum sit.

[Ib. 18.] Hic enim primitivus: minus habet, est, secundum codices graecos.

(0502)[Ib. XLIX, 24.] In benedictione Joseph ait inter caetera Jacob, Inde qui confortavit Israel: mirum si non subauditur, est, ut plenum sit, Inde est qui confortavit Israel.

[Ib. L, 2, 3.] Quod scriptum est, Dixit Joseph servis suis sepultoribus, ut sepelirent patrem ejus; non invenit lingua latina quemadmodum appellaret ἐνταφιαστὰς: non enim ipsi sepeliunt, id est, terrae mandant corpora mortuorum, quod non est graece ἐνταφιάσαι, sed θάψαι. Illi ergo ἐνταφιασταὶ id agunt quod exhibetur corporibus humanis, vel condiendo vel siccando vel involvendo et alligando, in quo opere maxime Aegyptiorum cura praecellit. Quod ergo dicit, Etiam sepelierunt; curaverunt, intelligere debemus. Et quod dicit, quadraginta dies sepulturae, ipsius curationis accipiendi sunt. Sepultus enim ille non est, nisi ubi se mandaverat sepeliri.

[Ib. 4.] Loquimini in aures Pharaonis: locutio est usitata in Scripturis.

[Ib. 6.] Et dixit Pharao ad Joseph, Descende et sepeli patrem tuum: etiam si per potentes illos per quos Joseph mandaverat, Pharao dixit quod perferrent ad Joseph, non utique dixit nisi ipsi Joseph. Unde illud est in Evangelio, quod unus Evangelistarum dicit, centurionem venisse ad Dominum et dixisse illi, Puer meus jacet in domo paralyticus (Matth. VIII, 5, 6): alius autem totum diligentius narrans, amicos eum ad Dominum misisse commemorat, qui hoc ei dicerent (Luc. VII, 3); in quibus amicis utique ipse venit, cujus in eis voluntas praesens fuit: unde est, Qui vos recipit, me recipit; et qui me recipit, recipit eum qui me misit (Matth. X, 40).

[Ib. 10.] Planxerunt eum planctum magnum et validum: planxerunt planctum, non planxerunt planctu; locutio est in latina lingua non ignota, sicut dicitur, servitutem servivit, militiam militavit, et similia.

[Ib. 15.] Et redditione reddet nobis omnia mala quae ostendimus ei. Ex hac locutione ait et Apostolus, Alexander aerarius multa mala mihi ostendit (II Timoth. IV, 14): ostendimus enim dictum est, vel ostendit, pro eo quod est, fecimus, vel fecit.

[Ib. 17.] Accipe iniquitatem servorum Dei patris tui: nova locutio est, Accipe iniquitatem, pro ignosce, aut remitte, aut obliviscere; sed puto inde esse dictum Accipe, ac si diceretur, aequo animo acccipe, hoc est, noli indigne ferre.

[Ib. 18.] Et venientes ad eum dixerunt: non iterum venerunt, sed quod dictum fuit iterum dictum est: solet hoc facere Scriptura.

LIBER SECUNDUS. Locutiones de Exodo.

(0501) [EXOD. cap. I, V\. 7-12.] Et invalescebant valde valde.

[Ib. 21.] Quid est quod dictum est de obstetricibus, Et fecerunt sibi domos, quoniam timuerunt Deum? Praedictum est enim, Benefaciebat Deus cum obstetricibus. (0502)Et ad hoc videtur pertinere, quod fecerunt sibi domos timendo Deum, tanquam beneficia Dei ad hoc eis profuerint ut facerent sibi domos. Numquid antea non eas habuisse domos intelligendum est? An ad divitias (0503)hoc verbum pertinet, vel potius ad aliquas rei familiaris idoneas facultates? Huic enim simile videtur, quod ait etiam Jacob post quatuordecim annos servitutis suae socero suo volenti eum adhuc apud se tenere: Nunc ergo quando faciam et ego mihi domum? Dixerat enim quod creverint pecora Laban sub illo; sicut et ipse Laban confessus fuerat dicens, Benedixit me Deus in introitu tuo (Gen. XXX, 29-31): cum ergo dicit, quando faciam et ego mihi domum? subintelligitur, sicut et tu. Hoc videtur enim valere quod ait, et ego, ut ad ipsam domum faciendam videatur pertinere quod consequenter ad Laban merces ipsa statuenda proponitur.

[Ib. I, 22.] Et omne femininum vivificate illud: sic enim habent graeci; latini non habent, illud.

[Ib. II, 1.] Erat autem quidam de tribu Levi, et sumpsit sibi de filiabus Levi: intelligitur uxorem, quod quidam latini interpretes etiam addendum putaverunt; sequitur autem, Et habuit eam, et concepit.

[Ib. 3.] Quid sit thibin, ideo difficile est nosse, quia nec graecus interpres ex hebraeo, nec latinus ex graeco vertit hoc nomen, sed sic transtulit ut invenit.

[Ib. 14.] Timuit autem Moyses et dixit, Si sic divulgatum est verbum hoc. Duo sunt in hac locutione attendenda: primo, quia pendet sententia, et sic dimissa est; deinde, quia verbum pro facto posuit.

[Ib. 25.] Et respexit filios Israel, et innotuit illis: pro eo positum est innotuit, quod egit in eis, quibus Dei curam erga se intelligerent.

[Ib. III, 7.] Videns vidi vexationem populi mei, qui est in Aegypto.

[Ib. 11, 12.] Et dixit Moyses ad Deum, Quis sum, quia ibo ad Pharaonem regem Aegypti, et quia educam filios Israel de terra Aegypti? Dixit autem, Quoniam ero tecum: sic habet graecus; latinus autem, Et quis ego, dixit: et non dixit, quia ibo, et quia educam; sed, ut eam, et educam. Et quod in graeco habet, Dixit autem, quia ero tecum, intelligitur utique quod dixerit ad Moysen: totum autem hoc latinus addidit, et ait, Dixit autem Deus ad Moysen.

[Ib. 16.] Deus dicit quod dicat Moyses filiis Israel, Visitans visitavi vos, et quaecumque contigerunt vobis in Aegypto: graecus habet, Visitatione visitavi vos.

[Ib. 18.] Deus dicit ad Moysen de filiis Israel, Et audient vocem tuam: graecus habet, Et exaudient vocem tuam, quia et exauditio dicitur hominis.

[Ib. 22.] Quod habet latinus, Poscet mulier a vicina, et ab inquilina sua vasa argentea et aurea et vestem; graecus habet a cohabitatrice sua, hoc est συσκήνου, quod latini aliqui interpretati sunt, a concellaria sua.

[Ib. IV, 1.] Moyses dicit, Quid si non crediderint mihi, neque exaudierint vocem meam: quod latinus, audierint interpretatus est.

[Ib. 4.] Extende manum, et apprehende caudam, graecus habet: latinus autem, manum tuam et caudam ejus, interpretatus est. Et extendens manum apprehendit caudam, et facta est virga in manu ejus.

[Ib. 5.] Et dixit illi: Ut credant tibi quoniam apparuit (0504)tibi Dominus Deus patrum ipsorum: graecus non habet, Et dixit illi; sed continuo adjunxit, ut credant tibi; id est, verba Dei, post illud factum miraculum: tanquam adhuc loqueretur, et modo sententiam verborum impleverit. Nam ordo est verborum, Extende manum et apprehende caudam, ut credant tibi: sed interposita est facti narratio, et postea redditum, ut credant tibi.

[Ib. IV, 6.] Quod latinus habet, Et facta est manus ejus leprosa tanquam nix; graecus non habet leprosa, sed tantum, facta est tanquam nix.

[Ib. 8.] Quod si non audierint vocem signi primi; graecus sic habet: latinus autem, vocem tuam signi primi; sic et sequitur, credent tibi in voce signi sequentis.

[Ib. 9.] Et erit aqua, quam sumes de flumine, sanguis super aridam: vel potius super aridum, id est, super id quod aridum est; quod latinus dixit, sanguis super terram.

[Ib. 10.] Moyses dicit: Precor, Domine, non sum eloquens ante hesternam et nudiustertianam diem.

[Ib. 17.] Et virgam hanc sumes in manum tuam, in qua facies in ea signa; cum dici posset, in qua facies signa; aut certe, Virgam hanc sumes in manum tuam, et facies in ea signa: nunc vero utrumque dictum est solita locutione Scripturarum.

[Ib. 18, 19.] Post dies autem illos multos, mortuus est rex Aegypti: dixit autem Dominus ad Moysen in Madian, Vade, perge in Aegyptum, mortui sunt enim omnes qui quaerebant animam tuam. Multa in his verbis genera locutionum notanda sunt: primo, Vade, perge in Aegyptum, tanquam non sufficeret tantum Vade, vel tantum perge; deinde, mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam, cum solum regem Aegypti Scriptura dixerit mortuum, et de solo antea dictum fuerit quod Moysen quaerebat occidere. An ipse post alios inimicos ultimus mortuus est? Quod si ita est, non locutio, sed sensus est. Item, qui quaerebant animam tuam, non in malo tantum, sed etiam in bono dici solet in Scripturis: nam sicut hic, in malo dictum est etiam in Psalmis, Confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam (Psal. XXXIX, 15); in bono, Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam (Psal. CXLI, 5): nisi forte aliquid distare dicitur inter quaerentes et requirentes, ut illud in malo, hoc in bono intelligendum sit.

[Ib. V, 10.] Et dicebant ad populum dicentes, Haec dicit Pharao: quam locutionem piguit latinum interpretari.

[Ib. 21.] Videat Deus vos et judicet, quoniam exsecrabilem fecistis odorem nostrum palam Pharaone, et palam servis ejus, dare gladium in manus ejus, ut occidat nos; sic enim habet graecus: latinus autem ait, quem pro optimo legebamus, ut daretis gladium in manibus ejus; qui soloecismus, nulla interpretationis necessitate factus est, quia in graeco non est.

[Ib. VI, 4.] Statui testamentum meum ad illos, ita ut darem illis terram Chananaeorum, et terram quam incoluerunt, in qua et incoluerunt in ea: sic enim habet (0505)graecus, quod utique et in graeca lingua absurde videtur sonare; et tamen Septuaginta interpretum auctoritas tanta est, quos ita loqui non piguit. Quid enim? et sensus hic latet? Quod si nullus est, ipsa locutio notanda est, ne alibi inventa sensum impediat, vel aliquid quaerere ubi quaerendum non est, compellat.

[Ib. VI, 5.] Quod habet latinus, Exaudivi gemitum filiorum Israel, quemadmodum Aegyptii affligerent eos; graecus habet καταδουλοῦνται, quod interpretari posset, in servitutem redigunt eos: nam uno verbo non potest.

[Ib. 9.] Et locutus est Moyses sic ad filios Israel, et non exaudierunt Moysen a defectione animi et ab operibus duris: exaudierunt ait, non, audierunt.

[Ib. 12.] Ego enim ineloquens sum, quod ait Moyses ad Dominum, ἄλογος dixit graecus, non, imperitus, quasi ἀμαθὴς vel ἀπαίδευτος.

[Ib. 26.] Hi sunt Aaron et Moyses, quibus dixit eis Deus ut educant filios Israel de terra Aegypti: sic enim habet graecus.

[Ib. 30.] Ecce ego gracili voce sum, et quomodo exaudiet me Pharao? Notandum quod exaudiet dixit, non, audiet.

[Ib. VII, 6.] Fecit autem Moyses et Aaron, sicut praecepit illis Dominus, ita fecerunt: quid deesset, si non diceretur, ita fecerunt?

[Ib. 9.] Si loquetur vobis Pharao dicens, Date nobis signum aut portentum, et dices Aaron fratri tuo, Sume virgam: nonne locutionis nostrae consuetudo poscebat et quaedam ejus integritas, ut ita diceretur, Si loquetur vobis Pharao dicens, Date nobis signum aut portentum, dices Aaron fratri tuo, Sume virgam? quid ergo ibi additum est, et, nisi aliqua proprietate locutionis hebraicae? nam neque graeca esse perhibetur.

[Ib. 11.] Non mihi videntur satis commode interpretati latini σοφιστὰς Pharaonis, ut dicerent sapientes: σοφοὶ enim sapientes dicuntur. Potuit enim latinus interpres sophistas dicere, quoniam non est quemadmodum id latine dicatur; et ideo isto verbo jam utimur pro latino, sicut philosophiam dicimus non solum graece, verum etiam latine: sophistas appellarunt latinarum litterarum eloquentissimi auctores.

[Ib. 12.] Et absorbuit virga Aaron virgas illarum: ac si diceret, draco Aaron.

[Ib. 15.] Quod dictum est de Pharaone, Ecce ipse exiit ad aquam; graecus habet, super aquam.

[Ib. 16.] Dimitte populum meum ut serviat mihi in deserto, et ecce non exaudisti usque adhuc: quoties dicitur exaudisti, cum homini dicatur?

[Ib. 22.] Fecerunt autem similiter et incantatores Aegyptiorum veneficiis suis. Et induratum est cor Pharaonis, et non exaudivit eos, sicut dixit Dominus: quia in usu Scripturae est, exaudivit, cum etiam de homine loquitur.

[Ib. VIII, 1.] Dimitte populum meum ut serviant mihi; non, ut serviat: qui loquendi modus non fere invenitur nisi ubi res ipsa singularis pluribus constat. Populus enim singulari nomine dicitur, sed constat ex multis. Sic etiam est, Omnis terra adorent te (Psal. (0506)LXV, 4); quia omnis terra dictum est, pro hominibus qui sunt in terra.

[Ib. VIII, 2.] Ecce ego ferio omnes fines tuos ranis: sic enim habet graecus elegantissima locutione, ut ranae ipsae, plaga intelligatur, qua feritur terra Aegypti.

[Ib. 3, 4.] Et eructabit flumen ranas, et ascendentes intrabunt in domos tuas et in promptuaria cubiculorum tuorum super lectos tuos, et in domos servorum tuorum, et populi tui, et in conspersis tuis, et in clibanis tuis; et super te et super populum tuum et super servos tuos ascendent ranae. Notandum quod in domos, etc. cum dixisset, accusativum casum tenuit; et super lectos, etc., ubi dixit, super, accusativum similiter servavit; in conspersis autem et in clibanis ad ablativum se transtulit: nam et graecus mutavit praepositionem, quam non mutat latinus. Ille enim habet εἰς τοὺς οἴκους, in domos; in conspersis autem ἐν τοῖς φυράμασιν: ubi mirum si non etiam sensus est, non locutio, ut in conspersionibus et in clibanis exortas ranas forsitan velit intelligi, non extrinsecus ascendisse vel irruisse, et quia eas fluvium eructaturum praedicit, inde implero omnia.

[Ib. 6.] Et extendit Aaron manum super aquas Aegypti et eduxit ranas, et educta est rana et operuit terram: repetitio a plurali ad singularem numerum trajecta est; nam utique rana, pro multitudine ranarum positum est; nescio quo autem modo per loquendi consuetudinem imbutis sensibus hominum, saepe plus videtur quod singulariter, quam quod pluraliter dicitur: nam plus accipitur cum dicitur, verbi causa, est illic miles, quam sunt illic milites; est illic piscis, quam sunt illic pisces.

[Ib. 14.] Et colligebant eas acervos acervos: haec repetitio multitudinem acervorum significat, et Scripturis est familiaris.

[Ib. 16.] Quod habent latini, Extende manu virgam tuam, et percute terra; non, percute terram: graecus habet aggerem terrae, si tamen hoc verbo recte interpretatur quod dictum est τὸ χῶμα τῆς γῆς.

[Ib. 18.] Fecerunt autem similiter et incantatores veneficiis suis, ut educerent cyniphes, et non poterant Notandum est, fecerunt dictum pro eo quod est, conati sunt facere. Nam utique si fecerunt similiter, procul dubio eduxerunt cyniphes: sed quia sequitur, ut educerent, et non poterant; non ergo similiter fecerunt, sed similiter facere conati sunt. Aut si forte et ipsi quamvis veneficiis agerent, eadem tamen agendi specie virgam extendebant, quod Scriptura non expressit, ad hoc referendum est, fecerunt similiter.

[Ib. 21, 22.] Et in terram super quam sunt super eam. Et gloriosam faciam in die illa terram Gessen, in qua populus meus inest super eam.

[Ib. 29.] Et dixit Moyses, Ego exeam a te, et orabo ad Deum, et exibit cynomyia a Pharaone et a servis ejus: quasi alteri diceret et exeam a te, et de altero Pharaone subsequeretur a quo esset exitura cynomyia.

[Ib. IX, 1.] Dimitte populum meum ut mihi serviant.

[Ib. 18, 24.] Ecce ego pluam hanc horam crastinam (0507)diem grandinem multam. Grando autem multa valde valde.

[Ib. IX, 29, 28.] Et desinent voces et grando. Notandum est Scripturam, voces solere appellare tonitrua, quas voces Dei etiam Pharao superius appellavit dicens, Orate pro me ad Dominum, ut desinant fieri voces Dei: ubi et illa locutio est quod dixit, desinant fieri voces.

[Ib. X, 2] Ut narretis in aures filiis vestris, et filiis filiorum vestrorum quaecumque illusi Aegyptiis: notandum quemadmodum dicatur illusi, ne forte ita sit dictum, Draco hic quem finxisti ad illudendum ei (Psal. CIII, 26); et illud in Job, Hoc est initium figmenti Domini quod fecit ad illudendum ab Angelis ejus (Job XL, 14).

[Ib. 4.] Ecce ego induco hanc horam crastino die locustam multam. Ecce quemadmodum superius dixit ranam, ubi diximus plerumque plus intelligi cum aliquod hujusmodi singulariter dicitur, quam si pluraliter diceretur. Manifestum est enim plus sonare, locustam multam, quam si diceret, locustas multas.

[Ib. 8.] Qui autem et qui sunt qui ibunt? quotidie dicimus consuetudine familiariore, Quam qui et qui ibunt?

[Ib. 15.] Non est relictum viride nihil in lignis: dicendum fuit more locutionis nostrae, Non est relictum viride aliquid in lignis.

[Ib. 16, 17.] Pharao ad Moysen, Peccavi ante Dominum Deum vestrum et in vobis; suscipite ergo delictum meum: hac locutione et ad Joseph usi sunt fratres ejus ubi dixerunt, Accipe iniquitatem servorum Dei patris tui (Gen. L, 17).

[Ib. 23.] Quod latini habent, Et nemo vidit fratrem suum tribus diebus; graecus habet, Et non vidit nemo fratrem suum: notandum etiam fratrem hominis quemlibet hominem dici.

[Ib. 24.] Pharao dicit ad Moysen et Aaron, Ite et servite Domino Deo vestro, praeter oves et boves, relinquite; sic enim habet graecus: valde inusitata locutio est, nisi post distinctionem inferatur, relinquite, et subaudiatur, ista; ut sit sensus, Ite praeter oves et boves, et relinquite ista: solet enim talis ellipsis fieri crebro in locutionibus Scripturarum.

[Ib. 26.] Et non relinquemus ungulam; quasi abductis pecoribus, posset ungula remanere: quid est enim aliud non relinquemus ungulam, nisi, nec ungulam relinquemus?

[Ib. 28.] Pharao ad Moysen, Attende tibi ultra apponere videre faciem meam: pro eo quod est, attende tibi ne ultra videas faciem meam.

[Ib. XI, 2.] Et petat unusquisque a proximo suo, et mulier a proxima vasa argentea et aurea et vestem: notandum et Aegyptios Hebraeis proximos dictos.

[Ib. 6, 7.] Et erit clamor magnus per omnem terram Aegypti, qualis non fuit, et talis non adhuc apponetur: in filiis autem Israel non mutiet canis lingua sua ab homine usque ad pecus. Elegantissima locutio est: per canem quippe extremum significavit vel hominum vel pecorum, ita commendans quanta in Hebraeis quies futura esset, Aegyptiis acerba orbitate clamantibus.

(0508)[Ib. XII, 3.] Accipiant singuli ovem per domos patriarum. Quas dicat patrias, non facile est intelligere; utrum civitates in quibus commanebant, an potius numerosas familias a cujusque velut paternitate propagatas: hoc enim magis in graeco significari perhibetur.

[Ib. 4.] Si autem pauci sint qui in domo, ita ut non sint idonei ad ovem, id est, ut ipsa paucitas non sit idonea ad ovem consumendam, assumet secum vicinum proximum suum, hoc est ipsa domus assumet vicinum: hominem proximum pro homine posuit, singularem autem pro plurali; non enim unum, sed quot sufficiunt: cum de ove consumenda Scriptura loqueretur, secundum numerum, inquit, animarum unusquisque quod sufficiat; animas pro hominibus, a parte totum.

[Ib. 7.] Sument a sanguine, et ponent super duos postes, et super limen in domibus in quibus manducabunt illas in eis. Cum dixerit, in quibus, dixit etiam, in eis, more usitatissimo: sed manducabunt illas, quaeritur quas, et intelligitur carnes; hoc enim sequitur, Et manducabunt carnes hac nocte assatas igni; quod habent latini codices, qui manducabunt carnem, graeci autem habent κρέας, id est carnem, sed genere neutro; ideo in graeco est, in domibus, in quibus manducabunt illa in eis. Est vero illa locutio, ut prius diceret illas, quam praediceret quid in consequentibus intelligeretur quas dixerit, similis ei locutioni quam de filio Moysi exposuimus (Lib. II Quaestionum de Exodo, quaest. 11), cum eum vellet angelus occidere, et exemplum adhibuimus de Psalmo, Fundamenta ejus in montibus sanctis; diligit Dominus portas Sion (Psal. LXXXVI, 1, 2): cujus enim fundamenta non intelligimus, nisi ex consequentibus; sic et hic, in quibus manducabunt illas in eis, id est in quibus domibus manducabunt illas, intelligitur carnes, de quibus consequenter loquitur.

[Ib. 22.] Sumetis autem vobis fasciculum hyssopi, et tingetis ex sanguine qui est juxta ostium, et linietis super limen et super ambos postes de sanguine. Etiam hic fasciculus hyssopi plures utique fasciculos significat, sicut rana plures ranas, et locusta plures locustas: tropus autem iste quando fit in rebus quae a nobis non ita dici solent, obscuritatem facit.

[Ib. 26, 27.] Et erit cum dicent ad vos filii vestri, Quae est servitus ista? Et dicetis eis, Immolatio pascha hoc Domino: etiam si non haberet, et, plenum esset, dicetis eis.

[Ib. 28.] Et advenientes fecerunt filii Israel sicut praecepit Dominus Moysi et Aaron; ita fecerunt: non adderet, ita fecerunt, nisi mos esset Scripturarum.

[Ib. 51.] Et factum est, in die illa eduxit Dominus filios Israel de terra Aegypti.

[Ib. XIII, 1.] Ait autem Dominus ad Moysen dicens.

[Ib. 12.] Omne adaperiens vulvam, masculina: pluralem numerum intulit singulari, quia ipsum quod dictum est, omne adaperiens, non utique in uno, sed in multis accipitur. Similis est locutio, Attendite, popule meus (Psal. LXXVII, 1). Tale est et quod paulo post sequitur, Omne quod adaperit vulvam de armentis (0509)et de pecoribus, quaecumque tibi nata erunt: omne quaecumque tibi nata erunt, ipse modus est locutionis.

[Ib. XIII, 13.] Omne adaperiens vulvam asinae: graecus habet, asini; modo illo locutionis, quem jam in Genesi notavimus, ubi masculinum pro feminino positum est, de morte Sarae dicente Scriptura, Surgens Abraham a mortuo, et, Sepeliam mortuum meum (Gen. XXIII, 3, 4); et talia ibi saepe dicuntur de mortua.

[Ib. 15.] Propter hoc ego immolo Domino omne quod aperit vulvam, masculina: similis locutio superiori.

[Ib. 16.] Et erit in signum super manum tuam: id est, super opera tua; ubi magis sensus est forsitan quam locutio.

[Ib. XIV, 27.] Et excussit Dominus Aegyptios in medium maris: graecus habet, Et excussit Dominus Aegyptios medium maris.

[Ib. 31.] Vidit autem Israel manum magnam, quae fecit Dominus Aegyptiis.

[Ib. XV, 1.] Tunc cantavit Moyses et filii Israel canticum hoc Domino, et dixerunt dicere: sic enim habet graecus, καὶ εἶπαν λέγειν.

[Ib. 22.] Et non inveniebant aquam, ut biberent: poterat non habere, ut biberent.

[Ib. 24.] Et murmuravit populus adversus Moysen dicentes: non, dicens; sed, dicentes: ex pluribus enim populus constat.

[Ib. XVI, 1.] Et venerunt omnis synagoga filiorum Israel in eremum: non dixit, venit, quia synagoga ex pluribus constat.

[Ib. 2.] Murmurabant omnis synagoga filiorum Israel adversus Moysen et Aaron: eadem est ista locutio.

[Ib. 4.] Dixit autem Dominus ad Moysen, Ecce ego pluam vobis panes de coelo. Manna pluiturus, panes promisit: locutio est qua panis pro alimento ponitur; amat autem Scriptura pluraliter magis panes, quam singulariter dicere.

[Ib. 7.] Mane videbitis, inquit, gloriam, dum exaudiet murmurationem vestram super Deum: id est, quia murmuratis super Deum, quod tantum valet ac si diceret, adversus Deum. Deinde notandum novo modo hic exauditionem dictam non precantium, sed murmurantium, cum reprehendat utique Scriptura murmurationem: tanquam hoc dixerit, quod cognoverit Deus murmurationem eorum, et ipsam Dei cognitionem dixit exauditionem.

[Ib. 9, 12.] Accedite ante Deum; exaudivit enim murmur vestrum: iterum exauditionem, non precum significat et petitionum, sed etiam murmuris malorum; hoc et postea dicit Deus, Exaudivi murmur filiorum Israel.

[Ib. 14.] Et ecce in facie eremi minutum tanquam coriandrum. Cum toties Deus dicat, faciem terrae, sicut hic faciem eremi, mirum est unde homines ita errent cum faciem audierint, ut aliquid tale opinentur, qualis hominis facies est, vel alicujus animantis.

[Ib. 16.] Secundum numerum animarum vestrarum unusquisque cum commanentibus vobis colligite. Quam saepe Scriptura animas, homines appellat, a parte totum: non facile autem carnes pro hominibus, sed (0510)carnem, sicuti est, Non timebo quid mini faciat caro; quod apertius in eodem psalmo ait, Quid mihi faciet homo (Psal. LV, 5, 11). Non autem diceret, secundum numerum carnium vestrarum, sicut dixit, secundum numerum animarum vestrarum.

[Ib. XVI, 21.] Et collegerunt illud mane mane: quomodo puteos puteos, acervos acervos, sic dictum est mane mane.

[Ib. 29.] Nullus vestrum egrediatur unusquisque de loco suo die septimo: quod interpositum est, unusquisque, potuit et non dici.

[Ib. XVII, 1.] Non erat autem populo aqua bibere: id est ad bibendum.

[Ib. 2.] Et maledicebat populus ad Moysen: id est, maledictis agebat Moysen; hoc est, maledicebant illi: nam hoc in consequentibus ipse dixit, Quid maledicitis mihi?

[Ib. 3.] Et murmuravit populus ad Moysen dicentes.

[Ib. 5.] Et virgam in qua percussisti flumen accipe in manu tua: in qua percussisti, dixit pro eo quod dicimus, de qua percussisti; et est ita locutio creberrima in Scripturis.

[Ib. XVIII, 12.] Et sumpsit Jothor socer Moysi holocaustomata et sacrificia Deo: sumpsit, pro eo quod est obtulit. An forte sensus est, non locutio, ut ea sumpsisse intelligatur, quae Moyses obtulisset? quanquam Moyses non legatur superius sacrificasse, nec Aaron nec quisquam Hebraeorum qui educti sunt de terra Aegypti; sed tantum superius scriptum est, quod altare constituerit Moyses, et appellaverit illud, Dominus meum refugium (Exod. XVII, 15). Istum autem Jothor legimus sacerdotem fuisse Madian, id est gentis Madian. Mirum est autem, si ejus adventu coepit sacrificare Moyses, et non potius ipse Jothor qui jam sacerdos erat.

[Ib. 18.] Grave tibi verbum hoc: subauditur, est.

[Ib. 20.] Et demonstrabis illis vias, in quibus ambulabunt in eis.

[Ib. 26.] Verbum autem grave referebant super Moysen: sic enim habet graecus, quod latini interpretati sunt, ad Moysen. Illa sane locutione ipsa etiam cura significatur, qua dictum est, super Moysen; velut onus ei significaretur impositum. Verbum autem grave dictum est, pro quaestione gravi: unde sequitur, Omne autem verbum leve judicabunt ipsi.

[Ib. XX, 24.] Quod graecus habet ἐπονομάσω, supernominavero aut annominavero expressius dicitur, quod usitatius cognominavero nonnulli interpretati sunt; sed non habet necessariam significationem cognominavero: propinquius autem dicitur cognominavero, quam nominavero; nam et hoc aliqui interpretes dixerunt.

[Ib. 24.] Et veniam ad te, et benedicam te: cum superius pluraliter loqueretur, facietis et immolabitis, dicit, veniam ad te, tanquam ipsi Israel, id est, populo.

[Ib. XXI, 1.] Et hae justificationes quas pones coram illis. Si emeris servum Hebraeum, etc. Notanda locutio, quemadmodum cum illud dictum sit ad Moysen, hoc est, hae sunt justificationes quas appones coram illis; (0511)jam ad populum ipsum caetera dicuntur quasi ad Moysen, Si emeris servum Hebraeum. Non enim hoc Moysi dictum est, sed quod populo diceret, tantum ipsi populo dicebat.

[Ib. XXI, 6.] Pertundet ei Dominus auriculam de subula, et serviet ei in sempiternum, vel in aeternum: quod graecus habet, εἰς τὸν αἰῶνα. Ecce quemadmodum Scriptura multis locis dicit secundum hoc verbum graecum, sempiternum, vel aeternum. Ubi non intelligitur aeternitas illa, secundum quam nobis aeterna promittuntur, vel secundum quam a contrario igne aeterno mali cremabantur: neque enim servus iste qui vivere in aeternum non posset, posset servire in aeternum; sed intelligitur aeternum dictum, cujus temporis finis non est; aut certe aliquid hoc sacramento significatur aeternum.

[Ib. 13.] Dabo tibi locum, in quem fugiat ibi qui occiderit.

[Ib. 20.] Si quis percusserit servum suum aut ancillam suam in virga: quod est, de virga.

[Ib. 28.] Lapidibus lapidabitur taurus: quasi possit lapidari nisi lapidibus. Differt aliquid ista locutio ab illa qua diceret more Scripturarum, lapidatione lapidabitur, sed tamen similis est.

[Ib. 29.] Si autem taurus cornupeta erat ante hesternam et nudiustertianam: pro tempore praeterito posuit partem pro toto, quantumcumque illud fuisset, more Scripturarum.

[Ib. 33.] Si quis autem aperuerit lacum, aut exciderit lacum, et non operuerit eum, et ceciderit illuc vitulus aut asinus, dominus laci reddet. Et haec locutio a parte totum intelligenda est: non enim si equus ceciderit in lacum aut ovis, ideo non reddet, quia hoc scriptum non est.

[Ib. 34.] Quod autem mortuum fuerit, ipsi erit: pro, ipsius erit.

[Ib. XXII, 5.] Si autem depaverit quis agrum aut vineam, et admiserit pecus suum depascere agrum alium; id est, alienum.

[Ib. 26.] Si autem pignus acceperis vestem proximi, ante solis occasum reddes ei: genus pro specie posuit; sic enim dictum est, ac si de omni veste pignus dederit, cum de illo specialiter se dicere ex consequentibus Scriptura testetur, qui non habet nisi eam vestem unde se nocte cooperiat.

[Ib. XXIII, 20, 21.] Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, ut servet te in via, et inducat te in terram quam paravi tibi. Ante te ibit, et exaudi eum. Angelum suum jubet Deus exaudiri a populo, non utique petentem, sed jubentem.

[Ib. 28.] Et mittam vespas ante te, et ejiciet Amorrhaeos: a plurali ad singularem numerum se convertit. Intelligitur autem, Ejiciet Amorrhaeos vespa, sicut rana, sicut locusta, non quod una sit, sed quod per singularem pluralis numerus intelligatur.

[Ib. 30.] Per partes ejiciam illos a te.

(0512)[Ib. XXIII, 32, 33.] Non dispones illis et diis eorum pactum; et non consident in terra tua, ne peccare te faciant ad me: non dixit, in me, idem tamen significat.

[In. XXIV, 3.] Respondit autem omnis populus voce una, dicentes.

[Ib. 10.] Et viderunt locum ubi steterat ibi Deus Israel; ubi steterat, posset sufficere, sed hebraicae dicuntur istae locutiones.

[Ib. XXV, 13:] Et inaurabis illa auro: similis est locutio, lapidibus lapidabitur.

[Ib. 29.] Cyathos in quibus immotabunt in eis.

[Ib. XXVI, 19.] Duas bases columnae uni in ambas partes ejus, et duas bases columnae uni in ambas partes ejus. Ne de omnibus diceret, de duabus dicit more suo geminando: sicut puteos puteos, acervos acervos, generationes et generationes, et similia.

[Ib. 29.] Et columnas inaurabis auro, et inaurabis seras auro.

[Ib. XXVII, 6.] Et inaerabis ea aeramento: talis locutio est, inaurabis auro.

[Ib. 21.] Extra velum, quod est super testamentum: de lucerna accendenda cum diceret, hoc ait, id est quod foris accenderetur ubi est sanctum, non intra velamen quod est super testamentum, hoc est Sanctum sanctorum. Ergo super non sic ait, tanquam est tectum, vel camera, vel firmamentum coeli, vel arcae cooperculum; sed etiam quod vice parietis oppositum esset, super dixit: sicut dicimus superiorem discumbere aut stare, non utique alterum portari ab altero.

[Ib. 21.] Legitimum sempiternum in progenies vestras: eo modo sempiternum, quo multa superius diximus.

[Ib. XXVIII, 22.] Et sumet Aaron nomina filiorum Israel super rationale judicii super pectus introeunti sanctum Consequens erat ut diceret, introiens in sanctum, hoc est sumet Aaron introiens, quod aliqui latini, soloecismum vitantes, interpretati sunt. Sed quia et graecus introeunti habet, et latini aliqui consonant, locutionem potius notandam credidi, quam corrigendam.

[Ib. 24.] Et pones super rationale judicii fimbrias catenata. Et hic latini nonnulli soloecismum caventes, fimbrias catenatas, interpretati sunt; graecus autem habet, τούς κρωσσοὺς τά ἁλυσιδωτά. Hanc solemus dicere absolutam locutionem, cum generi masculino vel feminino neutrum infertur; quemadmodum si dicamus, Justitiae terrenae non sunt stabilia.

[Ib. 35.] Et Aaron cum coeperit fungi sacerdotio, audietur vox ejus intranti in sanctum in conspectu Domini, et exeunti. Vocem ejus ex tintinnabulis dixit, qui magis sonus est ejus. Intranti et exeunti, pro intrantis et exeuntis, posuit dativum pro genitivo.

[Ib. XXIX, 13.] Et duos renes et adipem quae super eos - subauditur, est, quod nonnulli interpretes addiderunt.

[Ib. 26.] Et separabis illud separatione.

[Ib. XXX, 8.] Et cum accendet Aaron lucernas, sero (0513)incendet super illud: sero dixit pro vespere, et ideo notanda locutio est; ὀψὲ quippe graecus habet. Sero autem proprie non solet dici, nisi cum tempus transierit quo fieri debuit, quod sero dicitur factum.

[Ib. XXX, 12, 13.] Si acceperis computationem filiorum Israel in visitatione eorum, et dabunt singuli redemptionem animae suae Domino, et non erit in eis ruina in visitatione eorum, et hoc est quod dabunt tibi. Pendet ista locutio, quia interposita est conjunctio copulativa, quae si non interponeretur, non penderet. Tribus autem locis est posita quorum undelibet detracta, plenam facit esse sententiam. Rursus ubi dictum est, Si acceperis computationem filiorum Israel in visitatione eorum, et dabunt singuli redemptionem animae suae Domino: si enim non dixisset, et dabunt, sed tantummodo dixisset, dabunt, finiretur sententia nec penderet; ita enim diceretur, Si acceperis computationem filiorum Israel in visitatione eorum, dabunt singuli redemptionem animae suae Domino. Si autem hic ponitur haec conjunctio, deorsum tollenda est, ut ita dicatur, Si acceperis computationem filiorum Israel in visitatione eorum, et dabunt singuli redemptionem animae suae Domino, et non erit in eis ruina in visitatione eorum, hoc est quod dabunt. Aut certe in medio ubi dictum est, et non erit in eis ruina, si detrahas conjunctionem, non pendebit sententia: erit enim sensus, Si acceperis computationem filiorum Israel in visitatione eorum, et dabunt singuli redemptionem animae suae Domino, non erit in eis ruina. Cum vero ubique posita est eadem conjunctio, pendere facit locutionem: ideo eam notandam putavimus.

[Ib. XXXII, 1.] Consurrexit populus in Aaron, et dixerunt ei: usitata locutio est, quia ex multis populus constat. Deinde notandum, totum pro parte positum. Apostolus enim, sicut revera erat, quosdam eorum dixit hoc fecisse, non totum populum, ubi ait, Neque idolis serviamus, sicut quidam illorum (I Cor. X, 7).

[Ib. 1.] Surge, et fac nobis deos qui nos praecedant. Sedenti loquebantur? an potius locutio est notanda, propter quod saepe dicitur, Exsurge, Domine (Psal. XLIII, 26); aut, Surge, Deus, judica terram (Psal. LXXXI, 8)

[Ib. 10.] Et nunc sine me, et iratus ira; quomodo, morte morietur: amat ita loqui Scriptura.

[Ib. 24.] Cui sunt aurea demite: non dixit quid aurea, unde latini interpretes dixerunt, qui habet aurum demat.

[Ib. 26.] Quis ad Dominum, veniat ad me.

[Ib. 31.] Fecerunt sibi deos aureos: de uno virtulo; pluralem ergo numerum pro singulari posuit. Inde est et illud, Hi dii tui Israel qui eduxerunt te de terra Aegypti. Non sane locutiones istae reperiuntur ubi pluralis pro singulari ponitur, nisi in eo rerum genere in quo etiam de pluribus fieri vel intelligi potest. Non enim quia unus ille vitulus erat, ideo non et plures fieri poterant, aut ideo non multis idolis similis fuerat. Hac locutione dictum est latrones insultasse Domino (Matth. XXVII, 44), cum hoc unum fecisse Scriptura testetur (Luc. XXIII, 39), sed non solus fuerat (0514)latro. Quin etiam cum ista locutio fit per nomina propria, qualiter eam in Scripturis factam nondum comperimus, plures illic intelliguntur, sicut Phaedras et Medeas quidam dixerunt, cum fuerit una Phaedra et una Medea, sed Phaedras et Medeas appellaverunt omnes similes Phaedrae et Medeae. Ita non sine causa nec utcumque ac passim sicut ab imperitis vitiose fit, sed certo modo certisque regulis istae locutiones interponuntur.

[Ib. XXXIII, 1.] Vade, ascende hinc tu, et populus tuus, quos eduxisti de terra Aegypti: non, quem eduxisti, quod ita usitatum est ut rarius aliter dicatur.

[Ib. 5.] Et dixit Dominus, Deponite stolas gloriarum vestrarum et cultum, et ostendam quae facturus sum tibi. A plurali ad singularem numerum locutionem terminavit, quia multi erant et populus erat, sicut eis dixerat, Vos populus dura cervice: non dixit, tu populus, sed, Vos populus, cum vos, numeri sit pluralis, populus autem numeri singularis.

[Ib. XXXIV, 9.] Si inveni gratiam in conspectu tuo, simul ambulet Dominus meus nobiscum: tanquam de alio dicat. Assiduae sunt hae locutiones, sed cum dicitur ad Deum, putatur Patri dici de Filio. Cum autem talia dicerentur ad Pharaonem et ad Joseph et ad alios multis locis, genus locutionis intelligebatur.

[Ib. 15.] Nequando ponas testamentum iis qui sedent super terram: ac si diceret, sedes habent, quod est, habitant.

[Ib. 17.] Et deos fusiles ne feceris tibi: locutio est a parte totum significans; non enim quia fusiles tantummodo nominavit, fieri sculptiles, ductiles, fictilesque permisit, vel ullum genus simulacrorum, aut qualiumcumque factitiorum deorum.

[Ib. 19.] Omne adaperiens vulvam, masculina: id est, omne adaperiens vulvam mihi erit, ex iis quae sunt masculina.

[Ib. 20.] Primitivum subjugalis redimes ove: et hoc a parte totum est; neque enim si subjugale non sit jumentum quodlibet, cujus caro tanquam immunda respuitur, ideo non est redimendum, aut alio quam ove redimendum.

[Ib. 25.] Non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum: locutio est utique, occides sanguinem, pro eo quod est, occidendo effundes.

[Ib. 25.] Et non dormiet usque in mane immolatio solemnitatis Paschae: dormiet dixit, manebit; nam caro pecudis occisae et coctae quomodo dormiet? Quod ergo dicitur, Quare obdormis, Domine (Psal. XLIII, 34), hoc genere locutionis dicitur, et intelligitur, Quare cessas, id est, non vindicas.

[Ib. 28.] De quadraginta dierum jejunio Moysi Scriptura sic loquitur, Panem non manducavit, et aquam non bibit: a parte totum, pane omnem cibum, et aqua omnem potum significans.

[Ib. 1.] Excide tibi duas tabulas, sicut et primae: subauditur, fuerunt; unde hoc verbum nostri interpretes etiam abdendum putaverunt, quoniam inusitata est in lingua latina talis ellipsis.

[Ib. XXXV, 4.] Et ait Moyses ad omnem synagogam (0515)filiorum Israel, dicens: plenum esset, etsi non haberet, dicens.

[Ib. XXXV, 21.] Et attulerunt unusquisque quod afferebat cor eorum: poterat usitatius dici, Et attulit unusquisque quod afferebat cor ejus.

[Ib. 21.] Et quibus visum est animae eorum, attulerunt demptionem Domino: non dixit, et sicut visum est animae eorum.

[Ib. 23.] Et omnis cui inventum est apud eum coria arietum rubricata: quod diceretur usitate, omnes apud quos inventa sunt coria arietum rubricata.

[Ib. 24.] Omnis afferens demptionem, argentum et aes attulerunt demptiones Domino: usitatius diceretur, omnis attulit, quam, omnis attulerunt.

[Ib. 24.] Et apud quos inventu sunt apud eos ligna imputribilia: apud eos more Scripturarum additum est, nam sine hoc esset plena sententia.

[Ib. 25.] Et omnis mulier sapiens mente, manibus nere; quasi nere posset non manibus: et sapiens nere, elegans atque inusitata locutio est. Deinde, Omnis mulier attulerunt: more superiorum plurali concluditur singularis, quia, omnis mulier attulit, usitatius diceretur.

[Ib. 26.] Et omnes mulieres quibus visum est sensu suo, in sapientia nerunt pilos caprinos: notandum sapientiam in his artibus saepe apellare Scripturam, id est σοφίαν.

[Ib. 28.] Et compositiones et oleum unctionis et compositionem incensi: non compositiones aliquas extra debemus intelligere; sed cum dictum esset, et compositiones, per conjunctionem copulativam non aliud adjunxit, sed quod dixerat exposuit, ut sciremus quas compositiones, et oleum, inquit, unctionis et compositionem incensi: compositiones autem vocat, quia ex multis ista confecta sunt.

[Ib. 29.] Et omnis vir et mulier quorum afferebat sensus eorum, ut intrarent, et facerent omne opus quodcumque (0516)praecepit Dominus fieri illud per Moysen, attulerunt filii Israel demptionem Domino. Ergo omnis vir et mulier, intelliguntur filii Israel. Caeterae locutiones similes superioribus.

[Ib. 32, 33.] Facere aurum et argentum et aes: pro eo quod est facere ex auro et argento et aere; non enim aurum faciebant, sed ex auro. Tale est etiam quod paulo post dicit, Et operari ligna; hoc est, ex lignis.

[Ib. 35.] Facere omnia opera sancti textilia, et varia texere cocco et bysso, facere omne opus architectonicum varietatis. Ecce et in rebus textilibus architectonicum opus appellat: mirum nisi propterea, quia tabernaculum fiebat, quod aedificii simile fuit, et tanquam domus erigebatur. Quid autem dicat opera sancti, non evidenter apparet, utrum sancti sacerdotis, quoniam et de stola vel de stolis ejus haec dicuntur; an sancti Dei, in cujus cultum haec fiebant; an opera sancti, sicut dicebatur Sanctum et Sanctum sanctorum.

[Ib. XXXVI, 8.] Humeralia continentia ex utrisque partibus ejus: non dixit ex utrisque partibus eorum, quamvis illa humeralia, non humerale dixisset, sicut solet humerale dicere; ipsum enim appellavit pluraliter humeralia, sicut stolam et easdem stolas.

[Ib. 37.] Et Eliab filius Achisamach de tribu Dan, qui architectonatus est textilia et consutilia, et diversicoloria, texere de cocco et bysso. Novo more dicuntur architectonari textilia. Etiam illud a parte totum intelligendum est quod ait, texere cocco et bysso: ex his enim et caetera intelligimus, id est, purpuram et hyacinthum.

[Ib. XXXIX, 31.] Et fecerunt filii Israel sicut praecepit Dominus Moysi, ita fecerunt: plenum esset, etiamsi non adderetur, ita fecerunt.

[Ib. XL, 14.] Et fecit Moyses omnia quae praecepit ei Dominus, ita fecit: similiter ut dictum est de filiis Israel.

LIBER TERTIUS. Locutiones de Levitico.

(0515) [LEVIT. cap. I, V\ 2.] Homo ex vobis si obtulerit dona Domino a pecoribus, a bobus et ab ovibus offeretis: hoc est, si a pecoribus offeretis, a bobus, ab ovibus offeretis. Ovium nomine etiam caprarum genus inclusit, sicut in aliis locis solet.

[Ib. II, 6.] Et confringes ea fragmenta: id est, confringendo facies ea fragmenta.

[Ib. IV, 23.] Et cognitum ei fuerit peccatum quod peccavit in eo. Duo modi locutionis hic notandi sunt, et peccatum peccavit, et quod addidit, in eo. In quo enim nisi in ipso, id est peccato?

[Ib. V, 1.] Si autem anima peccaverit, et audierit vocem (0516)jurationis, et ipse testis fuerit, aut viderit, aut conscius fuerit, si non nuntiaverit, et accipiet peccatum: plus videtur habere, et; nam eo dempto integre sequitur, accipiet peccatum.

[Ib. 1.] Si autem anima peccaverit, et audierit vocem jurationis, et ipse testis fuerit, aut viderit, aut conscius fuerit non nuntiaverit: et positum est, pro id est: nam sic dici posset nostrae locutionis consuetudine, Si autem anima peccaverit, id est audierit vocem jurationis, et caetera.

[Ib. 3.] Aut tetigerit ab immunditia hominis, ab omni immunditia ejus, quam si tetigerit inquinetur, et latuit eum, post hoc autem cognoverit et deliquerit; cum recto ordine dicendum esset, et deliquerit, post hoc autem cognoverit.

(0517)[Ib. XV, 16.] Anima si latuerit eum oblivione, et peccaverit nolens: non ait, si latuerit eam, quoniam animam pro homine ponit, sicut facit et in aliis, ubi animam prius dicit, quae generis feminini est, postea masculinum infert genus ad hominem referens. Sed hic multo est haec locutio pressior, quoniam continuatim utrumque genus positum est, ut diceretur, Anima si latuerit eum. Haec locutio terruit interpretes latinos, et noluerunt eam transferre, sed ita posuerunt: Anima si qua latuerit, et peccaverit non volens, cum aliud sit utique si anima lateat, aliud si animam lateat: hoc autem Scriptura dicit, si lateat eam; non, si ipsa lateat. In graeco autem alio invenimus, Animam si latuerit ea oblivione; sed etiam ipse in consequentibus masculinum intulit dicens, Sacerdos exorabit pro eo, et dimittetur illi, quod ibi habet αὐτῷ. Unde apparet scriptorem timuisse soloecismum, nec tamen perseverare potuisse in genere feminino victum evidentia Scripturae consequentis.

[Ib. VI, 9.] Ista holocaustosis super incensionem ejus super altare totam noctem usque in mane, et ignis altaris ardebit super illud: potuit non habere et, atque ita dici, totam noctem usque in mane ignis altaris ardebit. Sed addita ista conjunctio facit obscuritatem his qui in talibus Scripturarum locutionibus non assuefacti sunt.

[Ib. 14.] Ista lex sacrificii, quod offerrent illud filii Aaron, sacerdotes ante Dominum: nihil deesset si non haberet, illud.

[Ib. 17.] Sancta sanctorum est. Sic habet et graecus, sed graeca locutio est, quam nostri quidam transferre nolentes dixerunt, Sancta sanctorum sunt.

[Ib. 32.] Occident arietem qui pro delicto ante Dominum. Latini interpretes addiderunt, est, et dixerunt, qui pro delicto est, quod graecus non habet.

[Ib. VII, 6.] Et si votum aut voluntarium sacrificaverit donum suum, quacumque die obtulerit sacrificium, edetur crastina die: pro eo quod est, postera die; unde alii, altera die, interpretati sunt.

[Ib. VIII, 31.] Coquite carnes in atrio tabernaculi testimonii in loco sancto, et ibi edetis eas, et panes qui sunt in canistro consummationis, quomodo praeceptum est mihi dicens, Aaron et filii ejus edent eam. Hanc locutionem quidam transferre nolentes dixerunt quomodo praecepit mihi dicens; quia hoc videtur consequens, ille autem in nostrae locutionis consuetudine soloecismus est.

[Ib. 35.] Et ad ostium tabernaculi testimonii sedebitis septem dies, die et nocte: pro eo quod est, habitabitis.

[Ib. IX, 7.] Et ait Moyses ad Aaron, Accede ad altare, et fac quod pro peccato tuo, et holocaustum: et exora pro te et domo tua, et fac dona populi, et exora pro eis quomodo praecepit Dominus Moysi. Non ait, Quomodo praecepit Dominus mihi; sed ita locutus est, quasi fuisset alter Moyses cui Dominus praecepit, et alter iste qui hoc ad Aaron loquebatur.

(0518)[Ib. X, 8, 9.] Et locutus est Dominus ad Aaron dicen., Vinum et siceram non bibetis, et caetera. Quam locutionem Domini ita concludit, Omnia legitima quae locutus est Dominus ad eos per manum Moysi: cum Dominus loqueretur, non ait, Quae locutus sum ad eos per manum Moysi; sed ea locutione usus est qua superius ipse Moyses.

[Ib. 9.] Legitimum aeternum in progenies vestras distinguere inter medium mundorum et contaminatorum, et caetera. Notandum quemadmodum dicat, aeternum, quod utique non erit sine fine.

[Ib. 14.] Moyses loquens ad Aaron, Eleazar et Ithamar filios ejus, inter caetera etiam hoc ait, A sacrificiis salutarium filiorum Israel brachium ablationis et pectusculum segregationis super hostias adipum offerent, segregationem segregare ante Deum. Et erit tibi et filiis tuis et filiabus tuis tecum legitimum aeternum; cum hoc totum finem fuisset habiturum.

[Ib. XI, 9.] Cum de animantibus quae in aquis sunt praeciperet, quae sint eorum munda vel immunda, In aquis, inquit, et in mari, et in torrentibus. Sed in mari latini codices habent, quia nimis insolens fuit pluralem numerum transferre de graeco, et non dicere in mari, sed in maribus, maxime propter ambiguitatem, ne non maria, sed mares intelligerentur, id est masculi: nam nihilo minus insolens est, sed tamen interpretatum est de sanguinibus, quia latina lingua sanguinis numerum pluralem non recipit, vel in ipso nominativo casu. Nam etsi ab eo quod est mare nemo dicit maribus, dicuntur tamen maria, cum sanguines non dicantur, et tamen scriptum est, Libera me a sanguinibus (Psal. L, 16); et, Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus (Psal. XV, 4). Ergo et maribus ita dici posset nisi, ut dixi, ambiguitas vitaretur. Torrentes vero isto loco pro fluminibus posuit Scriptura, cum torrentes proprie dicantur hiemales fluvii qui siccantur aestate, et ideo pisces habere non possunt. Unde nonnulli interpretes nostri non torrentes interpretari, sed flumina maluerunt. Poni autem in Scripturis torrentes pro fluminibus locus ille Psalmi satis ostendit ubi legitur, Et torrente voluptatis tuae potabis eos. Non enim tale aliquid intelligi voluit nomine torrentis quod ad tempus flueret, ac deinde siccaretur, cum sequatur et dicat, Quoniam apud te est fons vitae (Psal. XXXV, 9, 10); quae utique aeterna est et indeficiens.

[Ib. 21.] Sed haec edetis a repentibus volatilibus, quae ambulant super quatuor, quae habent crura superiora pedum ejus: non dixit, pedum suorum.

[Ib. 44.] Et eritis sancti, quoniam sanctus ego: subauditur, sum; unde plerique nostri interpretati sunt, quoniam sanctus sum ego.

[Ib. XII, 1.] Et locutus est Dominus ad Moysen dicens. Haec usitatissima locutio est et creberrima in Scripturis, locutus est dicens. Sed ea quae sequitur, rarius reperitur, et latini sermonis coarctat inopiam: graecus enim habet, καὶ ἐρεῖς πρὸς αὐτοὺς λέγων, quod latine exprimi posset, et dices ad eos dicens; minus autem offendit, si dicatur, et inquies ad eos dicens; et similius (0519)est graeco, quia et ille non dixit, λέξεις πρὸς αὐτοὺς λέγῶν, sed, ἐρεῖς πρὸς αὐτοὺς λέγων.

[Ib. XII, 2.] Mulier quaecumque semen receperit et pepererit masculum, et immunda erit septem dies: nostri plerique noluerunt transferre, sed ita dixerunt, Mulier quaecumque semen receperit et pepererit masculum, immunda erit septem dies. Illa ergo locutio quoniam et graeco eloquio inusitata est, posset nec in graeco transferri: quia vero eam Graecos transferre non piguit, cur Latinos piguerit, ignoro.

[Ib. 4.] Triginta et tres dies sedebit in sanguine mundo suo. Similiter et de illa quae feminam peperit, dictum est, sedebit in sanguine mundo suo, sed duplicatis eisdem diebus, id est, sexaginta sex diebus. Sedebit ergo dictum est manebit, non enim per tot dies de sella ei surgere non licebat.

[Ib. XIII, 2.] Homini si cui facta fuerit in cute corporis ejus cicatrix signi lucida. Notandum cicatricem dicere Scripturam non vulneris, sed etiam solius coloris notam.

[Ib. 2.] Et fuerit in cute coloris ejus tactus leprae: tactum dicit ipsam maculam, quod ipse homo lepra sit tactus.

[Ib. 3.] Et videbit eum sacerdos, et inquinabit eum: pro eo quod est, inquinatum pronuntiabit.

[Ib. 3.] Et pilus qui est in tactu convertatur albus: id est, convertatur in album.

[Ib. 6.] Et purgabit eum sacerdos; signum enim est: purgatum pronuntiabit; sicut, inquinabit, quod supra dixit, inquinatum pronuntiabit.

[Ib. 7, 8.] Et viderit eum sacerdos, et ecce commutata est significatio in cute, et inquinabit illum sacerdos: plus habet, et; nam ea conjunctione detracta integer sensus est hoc modo, Si autem conversa fuerit significatio in cute, posteaquam vidit eum sacerdos, ut purget illum, et visus fuerit denuo sacerdoti, et viderit eum sacerdos, et ecce commutata est significatio in cute, inquinabit illum sacerdos.

[Ib. 9, 10.] Et tactus leprae, si fuerit in homine, veniet ad sacerdotem, et videbit sacerdos, et ecce cicatrix alba in cute, et haec mutavit pilum album, et a sano carnis vivae in cicatrice: id est, mutavit pilum in album colorem in cicatricem, mutavit autem a sano carnis vivae, id est, quia non talem pilum habet, quod sanum est in carne vivat.

[Ib. 45, 46.] De leproso cum loqueretur, ait, Et immundus immundus vocabitur; quasi non satis esset semel dicere, immundus vocabitur. Quanquam nonnulli codices ita habeant, in alio graeco ita invenimus semel dictum, immundus vocabitur. Item paulo post dicit, Cum sit immundus, immundus erit; quod in latinum de graeco non sicut positum est exprimi potuit: ait enim Graecus, ἀκάθαρτος ὢν ἀκάθαρτος ἔσται: quasi diceret, immundus existens, immundus erit: sed non hoc est existens, quod graecus dicit ὢν, sed si dici posset, (0520)essens, ab eo quod est esse, non ab eo quod est existere.

[Ib. XIII, 47.] Et vestimento si fuerit in eo tactus leprae: potuit usitate ita dicere, Et in vestimento si fuerit tactus leprae.

[Ib. 51.] Aut in omni vase pelliceo, in quocumque fuerit in eo tactus; poterat satis esse, in quocumque fuerit tactus.

[Ib. 55.] Et ecce non commutavit tactus aspectum suum: id est colorem in quem aspicitur; non enim aspectum quo ipse aspicit: tactum quippe ipsam maculam dicit.

[Ib. XIV, 15.] Et accipiens sacerdos de hemina olei, superfundet in manum sacerdotis sinistram: non dixit, in manum suam sinistram, cum utique in suam faciet.

[Ib. XV, 2.] Viro, viro cuicumque fuerit fluor.

[Ib. 16.] Et homo cuicumque exierit ex eo concubitus seminis.

[Ib. 21.] Et omne super quodcumque dormit super illud: et omne super quod sederit super illud, immundum erit.

[Ib. XVI, 21.] Et emittet in manu hominis parati in eremum: id est, emittet in eremum in manu hominis ad hoc parati; de hirco emissario loquebatur cum hoc diceret: notandum est autem quomodo dicat Scriptura, in manu.

[Ib. XVII, 3.] Homo, homo filiorum Israel: id est, ex filiis Israel; ista autem repetitio quemlibet hominem videtur significare, id est, ille aut ille.

[Ib. XVIII, 7.] Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuae non revelabis: hac locutione concubitum vetuit cum his personis.

[Ib. 14.] Turpitudinem fratris patris tui non revelabis, et ad uxorem ejus non introibis: propinqua enim tua est: et posuit, pro id est; hanc enim dicit turpitudinem fratris patris ejus, id est, turpitudinem patrui, pudenda uxoris patrui.

[Ib. 25.] Et exhorruit terra eos qui insident super eam: id est, sedes habent, quod est habitant.

[Ib. XIX, 9.] Et permetentibus vobis messem terrae vestrae, non perficietis messem vestram agri tui permetere. Hoc quod a plurali coepit, et ad singularem numerum terminavit, plerique latini interpretari noluerunt, sed dixerunt, agri vestri, ubi dictum est agri tui, quasi graecus hoc non posset dicere: magis ergo locutio notanda fuit quam emendanda.

[Ib. XX, 17.] Quicumque acceperit sororem suam ex patre suo aut ex matre sua, et viderit turpitudinem ejus, et ipsa viderit turpitudinem ejus, turpitudinem sororis suae revelavit, peccatum suum accipient: peccatum posuit pro poena peccati.

[Ib. 25.] Et segregabitis vosmetipsos inter medium pecorum mundorum, et inter medium pecorum immundorum, et inter medium volucrum mundarum et immundarum. Segregabitis vosmetipsos, dixit, inter medium mundorum et immundorum, quoniam segregantur munda ab immundis, vel a mundis immunda: nova est omnino locutio. Aliud est enim, Segregabis inter medium (0521)pecorum mundorum, et inter medium pecorum immundorum, sicut saepissime loqui solet; aliud est quod modo ait, Segregabitis vosmetipsos, tanquam illa ab alterutris segregantes, seipsos segregent ab utrisque, tanquam judicando inter utraque.

[Ib. XXI, 1.] Dic sacerdotibus filiis Aaron, et dices ad eos, In animabus non inquinabuntur in gente eorum, nisi in propinquo qui proximus est eis: in luctu dicit qui debetur animabus defunctorum; ideo enim lugetur, quia excesserunt.

[Ib. 5.] Et calvitium non rademini super mortuum, et super carnes suas non secabunt sectiones: usitata esset locutio, carnes suas non secabunt sectionibus.

[Ib. 7, 8.] Mulierem fornicariam et profanam non accipient, et mulierem ejectam a viro suo; quoniam sanctus est Domino Deo suo: non dixit, quoniam sancti sunt, sed tanquam de uno loqueretur, cum coeperit a plurali. Deinde sequitur singulariter, Sanctificabit eum, dona Domini Dei vestri iste offeret; sanctus est, quoniam sanctus ego Dominus qui sanctifico eos: rursus ad pluralem conclusit.

[Ib. XXII, 11.] Si autem sacerdos possederit animam emptam pecunia, hic edet de panibus ejus: non dixit, haec edet, cum animam dixerit, quae generis est feminini; sed potius ad illud respexit quod per animam significare voluit, id est hominem.

[Ib. 12.] Et filia hominis sacerdotis si fuerit viro alienigenae: id est, si nupserit viro alienigenae.

[Ib. 26, 27.] Et locutus est Dominus ad Moysen dicens, Vitulum aut ovem aut capram, cum natum fuerit, et erit septem dies sub matre sua: plus videtur habere, et, secundum usitatissimas locutiones in Scripturis, quas latini plerique transferre noluerunt.

[Ib. 32.] Et sanctificabor in medio filiorum Israel: quod est, sanctus habebor; neque enim Dominus etiam praeter filios Israel non est sanctus. Eo sensu dictum est et in oratione dominica, Sanctificetur nomen tuum (Matth. VI, 9), id est, sanctum habeatur ab hominibus.

(0522)[Ib. XXIII, 2.] Loquere ad filios Israel, et dices ad eos, Solemnia Domini quae vocabitis vocata sancta, ista sunt solemnia mea: sex diebus facies opera: cum ad plures loquendum dixerit, tanquam ad unum postea loquitur.

[Ib. 15 et 16.] Et numerabitis vobis a die crastino sabbati qua obtulerit gremium superpositionis, septem septimanas integras numerabis: non dixit, numerabitis, cum ad plures superius loqueretur.

[Ib. XXIV, 11.] Et cum nominasset filius mulieris Israelitidis, nomen maledixit: cum hic non addiderit, Dei, manifestum est tamen nomen Dei esse intelligendum cui maledixit.

[Ib. 15.] Homo, homo si maledixerit Deum, suum peccatum accipiet. Ecce ubi satis apparet locutionis esse, cum dicitur, Homo, homo, tanquam dicat, homo ille aut ille, hoc est quicumque homo: non sicut quidam putaverunt, Homo, homo ita dici, tanquam laudabiliter nuncupetur, ac si diceretur, Homo, sed homo; id est, non qualiscumque velut similis pecori, sed qui vere sit homo: quem sensum non esse verum, sed locutionis hoc esse Scripturarum, aperte hic ostenditur, cum in eo dicitur qui culpatur, non qui laudatur.

[Ib. XXV, 46.] Cum de servis ageret, quos liceret habere Israelitis, Et erunt vobis, inquit, in possessionem in aeternum: cum utique aeterni moriendo esse non possent vel domini vel servi; aeternum ergo dixit, ubi non est temporis praestitutus modus quousque serviant sicut constitutus est eis, quos in remissione dimitti jubet libertati suae.

[Ib. XXVI, 3.] Si in praeceptis meis ambulaveritis, et mandata mea observaveritis, et feceritis ea, et dabo pluviam vobis in tempore suo: superfluum est, et, consuetudini locutionis nostrae, sed more Scripturarum additum; sequebatur enim, dabo vobis.

[Ib. 18.] Et si usque adhuc non obedieritis mihi, et apponam castigare vos septies in peccatis vestris: etiam hic superfluum est, et; sequebatur enim, apponam castigare vos: quod autem ait, septies, pro omni numero accipiendum est.

LIBER QUARTUS. Locutiones de Numeris.

(0521) [Num. cap. I, V\ 4.] Et vobiscum erun unusquisque secundum caput uniuscujusque principum.

[Ib. 22, 20.] Filiis Simeon secundum propinquitates eorum, secundum populos eorum, secundum domos familiarum eorum, secundum numerum nominum eorum, secundum caput eorum, omnia masculina, a viginti annis et supra, omnis qui procedit in virtute, recognitio eorum. Haec locutio quod non dicit, filii Simeon, vel, ex filiis Simeon, sed, filiis Simeon, dativo casu, et hoc servat deinceps in caeteris tribubus, non est translata ab interpretibus latinis quos inspicere potuimus. In sola autem tribu Ruben, quae prima numerata est, non est (0522)ista locutio: non enim ait, Filiis Ruben secundum propinquitates eorum, etc., sed ait, Et fuerunt filii Ruben primogeniti Israelis secundum propinquitates eorum; et deinde similiter ut in caeteris.

[Ib. 54.] Et fecerunt filii Israel secundum omnia quae mandavit Dominus Moysi et Aaron; ita fecerunt.

[Ib. III, 3.] Sacerdotes qui uncti sunt, quorum consummaverunt manus eorum sacerdotio fungi.

[Ib. IV, 14.] Et imponent super illud omnia vasa ejus, quibus ministrant in ipsis.

[Ib. V, 7.] Et reddet cui deliquit ei: quidam locutionem istam transferre nolentes, emendato ordine (0523)verba transtulerunt, dicentes, Et reddet ei cui deliquit.

[Ib. 6.] Vir aut mulier quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis: non ait, quaecumque fecerit; sed locutio est, ubi sexus masculinus pronomen vindicavit, quamvis posterius femininus sit positus, quae locutio usitata non est.

[Ib. 12.] Viri viri, si praevaricata fuerit uxor ejus: non solum quia geminavit nomen, ut diceret, Viri, viri, sed etiam quia addidit, ejus, notanda locutio est.

[Ib. 14.] Si superveniet illi spiritus zelandi, illa autem non fuerit inquinata, et adducet homo uxorem suam ad sacerdotem: superfluum est, et, sed Scripturis usitata locutio.

[Ib. 18.] Erit aqua argutionis, quae maledicitur haec: hanc locutionem inusitatam fecit ordo verborum; posset enim usitate ita dici, Erit aqua argutionis haec quae maledicitur, aut, Erit haec aqua argutionis quae maledicitur, vel si quid aliud usitata verba ordinando dici potest.

[Ib. 19.] Innocense sto ab aqua argutionis, quae maledicitur haec. In hac locutione non solus verborum ordo inusitate sonat, sed etiam casus mutatus est: esset enim integrum et usitatum, Innocens esto ab hac aqua argutionis, quae maledicitur; aut, ab aqua argutionis hac, quae maledicitur.

[Ib. 27.] Et inflabitur ventrem; pro, inflabitur ventre: haec locutio et apud latinos auctores frequentatur; sed interpretes nostri qui eam transferre noluerunt, dixerunt, Et inflabitur venter ejus.

[Ib. VI, 2.] Vir vel mulier quicumque magne voverit votum: non dixit, quaecumque.

[Ib. 9.] Et radetur caput suum, talis locutio est qualis superius, inflabitur ventrem.

[Ib. VII, 3.] Sex vehicula tecta et duodecim boves, vehiculum a duobus principibus, et vitulum a singulis: in hac locutione notandum putavi eosdem dictos vitulos quos boves dixerat; sed hoc etiam graecum idioma esse perhibetur.

[Ib. 11.] Princeps unus quotidie, princeps quotidie offerent dona sua: pro eo ut diceret, singulis diebus singuli principes.

[Ib. 15.] Vitulum unum pro bobus, et hircum ex capris unum.

[Ib. VIII, 19.] Et non erit in filiis Israel accedens filiorum Israel ad sancta: videtur potuisse sufficere, Et non erit in filiis Israel accedens ad sancta; aut certe, non erit filiorum Israel accedens ad sancta.

[Ib. 20.] Et fecit Moyses et Aaron et omnis synagoga filiorum Israel Levitis secundum quae praecepit Dominus Moysi de Levitis; ita fecerunt eis filii Israel.

[Ib. IX, 13.] Et homo, homo quicumque mundus fuerit, et in viam longinquam non est, et defuerit facere pascha, exterminabitur anima illa de populo suo: ergo homo, homo, locutio est, ac si diceret, quicumque homo, ille vel ille.

[Ib. 17.] Et cum ascendisset nubes a tabernaculo, et postea promovebant filii Israel: poterat plenum esse, Et cum ascendisset nubes a tabernaculo, promovebant filii Israel.

(0524)[Ib. X, 14.] Et promovebunt ordo castrorum filiorum Juda primi.

[Ib. 17.] Et promovebunt filii Gerson et filii Merari: futuri temporis verbum posuit, cum rem gestam praeteritam narret, sicut in superioribus cum de nube loqueretur, ad cujus motum vel stationem castra promovebant vel consistebant (Exod. XII, 21, 22), atque ita deinceps in plurium promotionibus hoc verbo utitur.

[Ib. 29.] Et dixit Moyses Obeth filio Raguel Madianitae genero Moysi: non ait, genero suo.

[Ib. 30.] Et dixit ad eum, Non ibo, sed ad terram meam et ad progeniem meam: subauditur, ibo.

[Ib. XI, 4.] Et promiscuus qui erat in eis, concupiverunt concupiscentiam: singularem posuit pro plurali, ut promiscuus diceret, non promiscui; et tamen pluralem reddidit, cum ait, concupiverunt.

[Ib. 6.] Nunc autem anima nostra arida, nihil praeter in manna oculi nostri: desunt verba, est et sunt; plenum quippe esset, Anima nostra arida est, nihil praeter in manna sunt oculi nostri: nam quidam interpretes ita transtulerunt, et addiderunt verba quae non sunt in graeco.

[Ib. 8.] Et molebant illud in mola.

[Ib. 21.] Sexcenta millia peditum, in quibus sum in eis.

[Ib. 25.] Et abstulit de spiritu qui super ipsum: subauditur, aut erat, aut erit. Sed hanc locutionem, quae dicitur ellipsis, graeco eloquio familiarissimam, et, quantum puto, etiam hebraeo, latinos interpretes transferre piguit, cum et in latina lingua frequentetur, quamvis minus quam in graeca.

[Ib. 33.] Et percussit Dominus plagam magnam valde: notanda fuit locutio, percussit plagam; non, percussit plaga, quod est usitatum.

[Ib. XII, 3.] Et homo Moyses lenis valde: subauditur, erat.

[Ib. 9.] Et ira animationis Domini super eos: subauditur, facta est.

[Ib. 10.] Et ecce Maria leprosa sicut nix: et hic subauditur, facta est.

[Ib. XIII, 20.] Et quae terra, in qua isti insident super eam; et quae civitates, in quibus isti habitant in ipsis.

[Ib. 25.] Locum ipsum quem nominaverunt vallem Botri; cum superius dixisset, Venerunt in vallem Botri; dictum est ergo per anticipationem, non quia jam hoc vocabatur quando venerunt, sed cum scriberetur hic liber, jam vocabatur.

[Ib. 32.] Quoniam fortior nobis est magis: usitata esset locutio si non haberet, magis.

[Ib. 33.] Et protulerunt pavorem terrae, quam exploraverunt eam.

[Ib. 33.] Terram quam transivimus eam explorare, terra comedens qui habitant super eam est: dicendum autem fuit usitate, terra quam transivimus explorare.

[Ib. XIV, 7.] Terra quam exploravimus eam, bona est valde valde.

[Ib. 10.] Et ait omnis synagoga lapidare eos in lapidibus: non dictum est, lapidibus; cum ipsum lapidare, posset usitata locutione sufficere.

(0525)[Ib. 11.] Et quousque non credunt mihi in omnibus signis, quibus feci in ipsis? non ait, quae feci in ipsis.

[Ib. 24.] Puer autem meus Chaleb, quoniam spiritus alius in eo, et assecutus est me, et inducam eum in terram: usitatum esset, si non haberet, et.

[Ib. 24.] Et inducam eum in terram, in quam intravit illuc: sufficeret usitata locutione, in quam intravit.

[Ib. 26.] Et ait Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: hoc illatum est, cum Dominus et superius loqueretur. Facit hoc saepe Scriptura, cum aliquid aliud vult dicere, iterum inducit loquentem, qui jam loquebatur.

[Ib. 29.] Quotquot murmuraverunt super me: non ait, de me, aut adversus me.

[Ib. 31.] Et haereditate possidebunt terram, quam vos abscessistis ab ea: usitatum esset, a qua vos abscessistis; nunc vero, et quam abscessistis dictum est novo more, et additum est, ab ea, sicut Scripturae loqui solent: sicut est, Penitusque sonantes accestis scopulos, id est, accessistis scopulos, non ait, ad scopulos; et, Devenere locos (Aeneid. lib. 1, vv. 200, 201; et lib. 6 v. 638), non ait, ad locos: ita et quam abscessistis, non ait, a qua abscessistis.

[Ib. 35.] Ego Dominus locutus sum, nisi ita fecero synagogae malignae isti. Quaerendum est sane quid sit quod graece positum est ἦ μὴν nostri enim interpretes hoc pene ubique interpretati sunt, nisi.

[Ib. XV, 18.] In terram in quam ego induco vos illuc.

[Ib. 27, 28.] Si autem anima una peccaverit non sponte, offeret capram unam anniculam pro peccato, et exorabit sacerdos pro anima invita, et quae peccaverit nolenter ante Dominum, exorare pro eo; et remittetur ei. In hac sententia, et illa locutio notanda erat, quod ait, exorabit sacerdos, et postea dixit, exorare, utrumque enim simul ita dici posset, exorabit exorare. Et illa, quod a feminino genere incipiens ad masculinum clausit. Cum enim dixisset, Si anima una peccaverit; conclusit dicens, exorare pro eo: ubi intelligitur, pro eo homine: nam et quod adjunxit, et dimittetur ei, in latino quidem non apparet, quia hoc pronomen generis omnis est; sed in graeco masculinum elucet, ubi habet αὐτῷ, quod hic positum est, ei. Quod vero hic dictum est, pro anima invita, intelligitur quae invita peccaverit, non quod nolit pro se offerri. Hoc enim etiam consequenter exposuit, cum ait, et quae peccaverit nolenter. Et ideo invita positum est, quia latine non potuit exprimi quod graece dictum est ἀκουσιασθείσης, non enim potuit dici nolentata, vel quid aliud ab eo quod nolens fecerit.

[Ib. 30.] Et anima quaecumque fecerit in manu superbiae; subauditur peccatum: notandum etiam quod ait, manu superbiae, manum ponens pro opere sive potestate.

[Ib. 35.] Morte moriatur homo; lapidate eum lapidibus, omnis synagoga: et morte moriatur, et lapidate lapidibus, et lapidate, omnis synagoga, locutiones sunt inusitatae nobis.

[Ib. XVI, 17.] Et accipite singuli thuribulum suum.

(0526)[Ib. 33.] Et descenderunt ipsi et omnia quae sunt eis: praesens posuit pro praeterito, sunt pro erant vel fuerunt.

[Ib. 34.] Et omnis Israel qui in circuitu eorum, fugerunt a voce eorum: subauditur erat; id est, omnis Israel qui erat in circuitu eorum.

[Ib. 37.] Quoniam sanctificaverunt thuribula peccatorum horum in animabus suis: non dixit, quia sanctificaverunt thuribula peccatores hi in animabus suis; sed quasi quaereretur quorum thuribula pro eo ut diceret sua, dixit, peccatorum horum. Qui autem sanctificaverint, intelligendum reliquit, id est, quia ipsi.

[Ib. XVII, 8.] Et ecce germinavit virga Aaron in domum Levi: latina consuetudo, in domo Levi exigeret dici.

[Ib. XVIII, 6.] Et ego accepi fratres vestros Levitas de medio filiorum Israel dationem datam Domino: haec locutio in latinum necessitate ita translata est. Nam graecus habet δόμα δεδομένον, quod si quisquam latine velit exprimere, dicturus est, datum datum, quia et δόμα datum est, secundum quod dicit Apostolus, Non quia quaero datum, sed requiro fructum (Philipp. IV, 17), quod in graeco δόμα scriptum est: et in Genesi, Dedit Abraham data filiis suis (Gen. XXV, 6); graecus habet, δόματα: et in Evangelio, Nostis bona data dare filiis vestris (Matth. VII, 11); δόματα est in graeco: et δεδομένον, datum est, non nomen, sed participium. Ac per hoc datum datum dici posset, tanquam datum quod datur, nisi ambiguitas vitanda esset. Hanc ambiguitatem quidam nostri interpretes vitare conantes, donum datum dixerunt; sed donum, graece δῶρον dicitur, non δόμα· unde hoc loco non recte diceretur, quia non sibi hoc donatum a filiis Israel dicit Deus, sed pro primogenitis sibi debitis redditum: unde et quae redduntur et quae donantur, data dici possunt; et ideo omne donum etiam datum est, non omne datum etiam donum est: quia non omne quod datur continuo etiam donatur.

[Ib. XVIII, 12] Omnis primitia olei, et omnis primitia vini et tritici, primitia eorum quaecumque dederint Domino, tibi dedi ea. Non dixit, omnem primitivum tibi dedi eum; sed cum dixisset, omnis primitia, et enumeraret de quibus rebus esset, intulit, tibi dedi ea: nec saltem, tibi dedi eam, aut, tibi dedi eas, id est primitias; sed neutrum genus intulit, quod quidem fieri absoluta locutione etiam in latina lingua solet. Neque hoc quod dictum est, primitia, latinum videtur: primitiae quippe numeri tantum pluralis dici solent. Sed si potuerunt interpretes nostri transferre quod in graeco invenerunt, Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus (Psal. XV, 4); et alio loco, Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus (Psal. V, 7); cum sanguis in latina lingua numeri sit tantum singularis; cur etiam hic pigeret singularem numerum primitia, sicut habet graecus, exprimere? Aliqui tamen interpretes primitias transtulerunt, et per accusativum casum, ut dicerent, omnes primitias tibi dabo. Ita utramque locutionem nobis inusitatam, quomodo in graeco inventa est, transferre noluerunt.

[Ib. XIX, 2.] Loquere filiis Israel, et accipiant a te juvencam rufam: pro eo ac si diceret, adducant ad te; (0527)aut certe utrumque usitate diceretur, accipiant et adducant ad te juvencam rufam.

[Ib. 7.] Et lavabit corpus suum aqua: hoc intelligeretur etiamsi non haberet, aqua.

[Ib. 9.] Et ponet extra castra in locum mundum: non in loco mundo dixit, quod latinae locutionis est.

[Ib. 15.] Omne vas apertum quaecumque non habent alligaturam alligatam super ea.

[Ib. XX, 9.] Et accepit Moyses virgam quae ante Dominum: subauditur, erat.

[Ib. 12.] Quia non credidistis sanctificare me in conspectu filiorum Israel: id est, sanctitatem meam declarare. Secundum istam locutionem dictum est, Et pro eis sanctifico meipsum (Joan. XVII, 19). et in oratione Dominica, Sanctificetur nomen tuum (Matth. VI, 9).

[Ib. 15.] Et incolae fuimus in Aegypto dies plures: pro, annis multis.

[Ib. 18.] Et dixit ad eum Edom: hoc est gens ipsa; non enim adhuc vivebat Edom qui erat Esau: sicut ipsi qui nuntios miserunt, Israel vocabantur, quod prius nomen unius hominis erat.

[Ib. 19.] Et dicunt ei filii Israel, Juxta montem transibimus: si autem de aqua tua biberimus ego et pecora mea, dabo pretium tibi: satis eleganter a plurali transit ad singularem numerum, tanquam Israel diceret, cum dixisset, filii Israel, et a verbis coepisset numeri pluralis, quod est, transibimus et biberimus.

[Ib. 30.] Et vidit omnis synagoga quia dimissus est Aaron: non facile hoc verbum reperitur in Scripturis, dimissus, pro eo quod est mortuus; hoc et in Evangelio est, ubi ait Simeon, Nunc dimittis servum tuum in pace (Luc. II, 29): verum tamen ἀπολύεις habet in graeco, quod magis a resolutione quam a dimissione dictum sonat; non enim dixit ἄφεις, quod sine dubio est, dimittis.

[Ib. 30.] Et fleverunt Aaron triginta dies omnis domus Israel: non dixit, flevit; nec dixit, tota vel universa, sed omnis, quasi plures essent; sicuti est, omnis homo, quod de omnibus dicitur, longe utique aliud quam totus homo, quod de uno dicitur: sed assidue ponit Scriptura omne pro toto.

[Ib. XXI, 5.] Et detrahebat populus ad Deum et adversus Moysen: non dixit, de Deo; sed, ad Deum. Quamvis hanc locutionem quidam transferre nolentes, detrahebant de Deo, transtulerunt.

[Ib. 7.] Ora ergo ad Deum ut auferat a nobis serpentem: sicut et in Exodo dictum est, ranam (Exod. VIII, 6), singulare pro plurali.

[Ib. XXI, 9.) Et factum est quando momordit serpens hominem, et aspexit in aeneum serpentem, et vivebat: non solum hoc habet ista locutio quod vertit modum verbi, et a specie perfecta praeteriti temporis ad imperfectam clausit, sed etiam quod plus habet, et.

[Ib. 11.] Et elevantes ex Oboth, castra collocaverunt in Achalgai trans in eremo: hoc est, in ulteriore eremo.

[Ib. XXII, 23.] Et percussit asinam in virga: non dixit, virga, sed, in virga.

[Ib. XXIII, 11.] In maledictionem inimicorum meorum vocavi te, et ecce benedixisti benedictionem: non dixit, (0528)benedictione, sed tanquam diceret, ecce dixisti benedictionem.

[Ib. 12.] Quaecumque miserit Deus in os meum, hoc observabo loqui: non dixit, haec observabo.

[Ib. 13.] Veni mecum adhuc in locum alium, de quo non videbis eum inde.

[Ib. XXV, 4.] Et ait Dominus ad Moysen, Accipe duces populi, et ostenta eos Domino contra solem, et avertetur ira animationis Domini ab Israel: cum Dominus loqueretur; non dixit, et ostenta eos mihi, et avertetur ira mea ab Israel.

[Ib. 15.] Domus familiae est Madian: de muliere hoc dixit, quae cum adultero Israelita percussa est; quibus verbis, quantum puto, intelligi voluit nobilem fuisse, ut diceret eam, domus familiae, sicut jam vulgo ad insigne divitiarum et paterfamilias et materfamilias dicitur.

[Ib. XXVI, 1.] Et locutus est Dominus ad Moysen et ad Eleazar sacerdotem dicens, Accipe principium totius synagogae filiorum Israel a viginti annis et supra: notandum quid appellaverit principium, robur scilicet aetatis in populo.

[Ib. XXVII, 20 et 21.] Ut exaudiant eum filii Israel; et, In ore ejus exibunt; et, In ore ejus introibunt, id est, cum jusserit.

[Ib. 22.] Et fecit Moyses secundum quae praecepit illi Dominus; et assumens Jesum statuit eum ante Eleazarum sacerdotem, etc., ubi hoc notandum fuit, quia cum jam dixisset, Et fecit Moyses secundum quae praecepit illi Dominus, eadem ipsa repetit.

[Ib. 23.] Et commendavit eum secundum quae praecepit Dominus Moysi: non ait, secundum quae praecepit illi Dominus.

[Ib. XXVIII, 13.] Decimam decimam similaginis consparsam in oleo agno uni: id est singulas decimas singulis agnis; quod enim ait, Decimam decimam, significavit quod repetendae sint decimae per singulos agnos.

[Ib. 16 et 17.] Et in mense primo quarta decima mensis hujus dies festus, septem dies azyma edetis: notandum diem festum per plures dies celebrari; et tamen diem festum dici, non dies festos, ipsius festivitatis celebrationem, quotquot dies tenuerit.

[Ib. XXIX, 1.] Et mense septimo una mensis. Secundum hanc locutionem dictum est in Genesi, Et facta est vespera, et factum est mane dies unus (Gen. I, 5): nam et ibi sicut hic graecus habet ἡμέρα μία, unde quidam hic interpretantes prima die mensis, necessariam locutionem praetermiserunt, quamvis a sententia verborum non recesserint.

[Ib. 2.] Vitulum unum ex bobus, arietem unum: non ait, ex ovibus, sicut illud ex bobus, cum et illud si deesset, plenum esset.

[Ib. 2.] Agnos anniculos sine vitio septem: hoc quod in agnis posuit, sine vitio, per omnia subauditur, et in vitulo scilicet, et in ariete.

[In 4.] Decima decima agno uni, septem agnis: id est, singula singulis.

[Ib. 39.] Exceptis votis vestris, et voluntaria vestra, et holocaustomata vestra, sacrificia vestra, et libamina vestra, et salutaria vestra. Hanc locutionem, si vel graeca (0529)esset, non notarem: non enim ait, Exceptis votis vestris et voluntariis vestris, et caetera, ut coeperat; sed neque, Excepta vota vestra, ut ab ipso velut soloecismo inciperet: sed cum prius recte usitata locutione dixisset, Exceptis votis vestris; ea deinde adjunxit per alium casum, ubi subaudiri non possit, exceptis, sed, excepta; quod non admittit nec graeca nec latina locutio.

[Ib. XXX, 3.] Homo, homo quicumque voverit votum Domino: pro eo quod est, omnis homo.

[Ib. 4.] Cum autem mulier voverit votum Domino, aut definierit definitione in domo patris sui in juventute sua. Hic mulierem feminam dicit etiamsi virgo sit, more Scripturarum: unde etiam de Christo est, quod ait Apostolus, Factum ex muliere (Galat. IV, 4).

[Ib. 4.] Et audierit pater ejus vota ejus et definitiones ejus, quas definivit. Definitiones definivit, locutio est.

[Ib. 4.] Definivit adversus animam suam: id est, adversus delectationes animae suae.

[Ib. 4.] Et tacuerit pater ejus, et stabunt omnia vota ejus: hic plus habet, et; nam integer sensus est, Si audierit et tacuerit pater ejus, stabunt omnia vota ejus.

[Ib. 7.] Si autem facta fuerit viro: intelligitur, nupserit; Scriptura sic loquitur.

[Ib. 7.] Et vota ejus super eam: subauditur, sunt, quod nonnulli interpretes etiam addiderunt.

[Ib. 13.] Omnia quaecumque exierint ex labiis ejus secundum vota ejus, et secundum definitiones quae adversus animam ejus, non manet ei, et cum exspectaretur numerus pluralis, ut diceret, non manent ei; nam ita nonnulli interpretati sunt, vitantes istum quasi soloecismum.

[Ib. XXXI, 4.] Mille ex tribu, et mille ex tribu, ex omnibus tribubus Israel. Numquid duodecies dixit mille? Et tamen repetitio ista millenos significat.

[Ib. 8.] Interfecerunt in gladio: quod usitate diceretur, interfecerunt gladio.

[Ib. 10.] Et omnes civitates eorum, quae in habitationibus eorum: subauditur, erant.

[Ib. 10.] Et villas eorum succenderunt in igni: quod usitate diceretur, succenderunt igni.

[Ib. 18.] Et omnem multitudinem mulierum, quae non novit concubitum masculi, vivificate. Nusquam certius apparet hebraea locutione mulieres etiam dici virgines solere.

[Ib. 28 et 29.] Et a dimidia parte eorum accipietis, et dabis ea Eleazar sacerdoti primitias Domini: non dixit, dabitis.

[Ib. 35.] Et animae hominum a mulieribus, quae non cognoverunt concubitum viri, omnis anima duo et triginta millia: et hic superior locutio confirmata est, mulieres dici etiam quae non cognoverunt concubitum viri, id est virgines.

[Ib. 54.] Et accepit Moyses et Eleazar sacerdos aurum a chiliarchis et a centurionibus, et intulit ea in tabernaculum testimonii. Videtur dicere debuisse, et intulit illud in tabernaculum testimonii; quoniam aurum acceptum esse praedixerat, et plerique latini codices sic (0530)habent: sed ideo pluraliter videtur illatum ut diceret, intulit ea, quia multa vasa fuerant superius commemorata, in quibus erat hoc aurum.

[Ib. XXXII, 1.] Et pecora, multitudo erat filiis Ruben et filiis Gad, multitudo copiosa valde: non dixit, et pecorum multitudo erat.

[Ib. 1.] Et viderunt regionem Jazer et regionem Galaad, et erat locus, locus pecoribus: non jungendum est in pronuntiatione quod bis dixit locus; sed subdistinguendum, et erat locus, et deinde inferendum, locus pecoribus. Quasi enim exspectaretur qualis locus, ita repetitio eleganter illata est.

[Ib. 2.] Et accedentes filii Ruben et filii Gad, dixerunt ad Moysen et Eleazar sacerdotem, et ad principes synagogae, dicentes: non est ista vel graeca vel latina locutio, dixerunt dicentes, sed hebraea videtur.

[Ib. 5.] Detur terra ista famulis tuis in possessionem: quasi de aliis dicerent, cum sibi peterent.

[Ib. 12.] Non enim secuti sunt post me, praeter Chaleb filius Jephone. Videtur dicere debuisse, praeter Chaleb filium Jephone; sed nominative intulit, quia praecessit, secuti sunt. Est autem ista locutio etiam latina, sed rara.

[Ib. 13.] Donec consumeretur omnis generatio facientes maligna in conspectu Domini: non dixit, faciens maligna; neque, facientium maligna.

[Ib. 16.] Et accesserunt ei, et dixerunt: non ait quod usitatum est, accesserunt ad eum.

[Ib. 24.] Et aedificabitis vobis ipsis civitates impedimentis vestris: ac si diceret, aedificabitis vobis ipsis civitates propter impedimenta vestra.

[Ib. 26, 27.] Impedimenta nostra et uxores nostrae et omnia pecora nostra erunt in civitatibus Galaad, pueri autem tui transibunt omnes armati: non dixerunt, nos autem transibimus omnes armati, sed tanquam de aliis dicerent.

[Ib. 28.] Et commendavit eis Moyses Eleazar sacerdotem et Jesum filium Nave, et principes familiarum tribuum Israel. Non ait, commendavit eos Moyses Eleazar sacerdoti, quod utique ordo locutionis usitatae exigebat: per hos enim introducti sunt in terram, quam petebant: unde magis illi istis a quibus introducebantur in terram postulatam, quam isti qui introducebant, illis quos introducebant, commendati videntur.

[Ib. 30.] Si autem non transierint armati vobiscum in bellum in conspectu Domini, et transferte impedimenta eorum: plus habet, et.

[Ib. 33.] Et dedit eis Moyses filiis Gad et filiis Ruben: plus habet, eis.

[Ib. XXXIII, 14.] Et non ibi erat aqua populo bibere: pro eo quod est, ad bibendum.

[Ib. 51.] Loquere filiis Israel, et dices ad eos: sufficere videtur, loquere filiis Israel.

[Ib. 52.] Et omnia idola fusilia eorum perdetis ea: plus habet, ea.

[Ib. XXXIV, 6.] Hoc erit vobis fines maris: non dixit, hi erunt vobis.

(0531)[Ib. 7. Et hoc erit vobis fines ad Aquilonem: eadem repetita locutio est.

[Ib. XXXV, 3.] Et erunt civitates eis habitare: pro eo quod dici solet, ad habitandum.

[Ib. 11.] Refugia erunt vobis fugere illo homicidam: quod usitate dici potest, ut fugiat illo homicida.

(0532)[Ib. 15.] Et incolae qui in vobis, istae civitates in refugium: singulari numero positum est incolae; id est, huic incolae qui in vobis, quoniam minus habet, est: non enim ait, qui in vobis est, notissima locutione, sed rariore in lingua latina quam in graeca.

LIBER QUINTUS. Locutiones de Deuteronomio.

(0531) [DEUTER. cap. I, V\ 7.] Usque ad flumen magnum, flumen Euphratem: non dixit, usque ad flumen magnum Euphratem.

[Ib. 17.] Et judicium quod durum fuerit a vobis, afferetis illud ad me: non dixit, quod durum fuerit vobis, sed, a vobis; id est, ita durum, ut a vobis judicari non possit.

[Ib. 35.] Si videbit aliquis virorum istorum terram optimam hanc, quam juravi patribus eorum, praeter Chaleb filius Jephone, hic videbit eam: et in libro Numerorum istam locutionem notavimus, quia non dixit, praeter Chaleb filium Jephone; sed, filius.

[Ib. II, 7.] Dominus enim Deus vester benedixit te in omni opere manuum tuarum: non ait, benedixit vos in omni opere manuum vestrarum, cum praedixisset, vester, non, tuus.

[Ib. 24.] Nunc ergo surgite, et promovete, et pertransite vos vallem Arnon; ecce tradidi in manus tuas Seon regem Esebon: non dixit, in manus vestras, sed a plurali ad singularem transiit.

[Ib. IV, 7.] Quoniam quae est gens magna, cui est ei Deus appropians illis: duo sunt hic notanda; vel quod ait, cui est ei, vel quod non ait, appropians illi, sed, appropians illis.

[Ib. 12.] Et similitudinem non vidistis, sed vocem: cum vox non possit videri, sed generaliter hoc verbum posuit, tanquam ad omnem corporis sensum videre pertineat.

[Ib. 5 et 14.] In quam vos ingredimini illo, haereditare eam: plenum esset etiamsi non additum esset, illo.

[Ib. 20.] Et eduxit vos de fornace ferrea ex Aegypto: fornacem ferream, duram tribulationem intelligi voluit: secundum hoc et de Joseph dictum est in Psalmis, Ferrum pertransiit animam ejus (Psal. CIV, 18).

[Ib. 22.] Et non transeo Jordanem hunc; quasi et alius sit Jordanis: ex hac locutione arbitror saepe dici etiam hunc mundum, quasi alius sit.

[Ib. 25.] Si autem genueris filios et filios filiorum tuorum: notanda locutio est, ubi et avos nepotes dicit gignere.

[Ib. 29.] Et quaeretis ibi Dominum Deum vestrum; et invenietis eum, quando exquiretis eum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua in tribulatione tua: non dixit, in toto corde vestro, et in tota anima vestra, in tribulatione vestra.

(0532)[Ib. 32.] Interrogate dies priores, qui fuerunt priores te: non dies, sed homines intelligendum est. Similiter et hoc notandum quod etiam superius cum dixerit, Interrogate pluraliter, priores te intulit singulariter; non, priores vobis.

[Ib. 34.] Si et tentavit Deus ingressus accipere sibi gentem de media gente: tentavit, pro eo quod est voluit, positum est, aut quid aliud: quod autem ait, de media gente, de mediis gentibus intelligendum est, singulari posito pro plurali; sicut serpentem, ranam, et locustam, pro serpentibus; ranis et locustis, scriptum legimus.

[Ib. 34.] Secundum omnia quae fecit Dominus Deus vester in Aegypto coram te vidente: nihil minus est, etsi non addatur, vidente.

[Ib. V, 5.] Et ego stabam inter Dominum et vos in tempore illo, annuntiare vobis verba Domini; quoniam timuistis a facie ignis, et non ascendistis in montem, dicens, Ego sum Dominus Deus tuus, etc. Dicens posuit pro, cum diceret.

[Ib. 14.] Et advena qui incolit in te: populo dictum accipiendum est, non quasi uni homini, quia in populo incolit advena.

[Ib. 15.] Propter hoc constituit tibi Dominus Deus tuus, ut observes diem sabbati, et sanctificare eum: si, et, non haberet, non videretur inusitata locutio, ut observes diem sabbati sanctificare eum; aut certe si ita esset, ut observes diem sabbati et sanctifices eum; aut ita, propter hoc constituit tibi Dominus Deus tuus observare diem sabbati et sanctificare eum: nunc vero, ut observes diem sabbati, et sanctificare eum, inusitata et notanda locutio est.

[Ib. VI, 13.] Attende tibi, ne dilatetur cor tuum, et obliviscaris Domini Dei tui: notandum etiam in malo dici posse dilatationem cordis; exsultatio quippe in dilatatione intelligitur, cui contrariae sunt angustiae, id est tristitia: utrumque autem potest et in bono et in malo accipi.

[Ib. 20.] Et erit cum interrogaverit te filius tuus cras dicens: cras posuit, pro futuro quocumque tempore.

[Ib. VII, 1.] Septem gentes magnas et multas: quomodo ergo multas, si septem? sed multas dixit multitudinem habentes.

[Ib. 2.] Non dispones ad eos testamentum; cum de gentibus diceret: testamentum ergo pro pacto posuit.

(0533)[Ib. 3 et 4.] Et filiam ejus non sumes filio tuo; discedere enim faciet filium tuum a me, et serviet diis aliis, et irascetur indignatione Dominus in vos: non ait, irascar, sed tanquam de alio diceret.

[Ib. IX, 1.] Civitates magnas et muratas usque in coelum: hyperbolice dictum.

[Ib. 4.] Ne dicas in corde tuo, cum consumpserit Dominus Deus tuus gentes istas ante faciem tuam, dicens, Propter justitias meas induxit me Dominus haereditare terram bonam istam: ordo est, Ne dicas in corde tuo dicens.

[Ib. 28.] Ne quando dicant inhabitantes terram, unde eduxisti nos inde: more Scripturae additum est, inde.

[Ib. XI, 3.] Quae fecit virtutem Aegyptiorum: hoc interpretes quidam latini minus intelligentes noluerunt dicere virtutem, sed virtuti, vel exercitui; quoniam id quod ait Graecus δύναμιν, nonnulli exercitum intellexerunt. Sed elegans locutio est, Quae fecit virtutem eorum; intelligendum est quid eam fecit; quoniam ad nihil eam redegit: sed quia pluraliter dictum est, ideo subobscurum est.

[Ib. 6.] Quos aperiens terra os suum deglutivit eos, et domos eorum, et tabernacula eorum: duae locutiones hic notandae sunt, quod et additum est, eos, cum sufficere posset quod ait superius, quos; et domos eorum cum dixisset, addidit et tabernacula eorum, quasi alias in eremo haberent domos nisi tabernacula. Sed nimirum domus intelligi voluit homines ad eos pertinentes, sicut ipsi populo dicitur, Et nunc tu, domus Jacob (Isai. II, 5). Nec ista locutio aliena est a latina lingua: nam et Romani dicti sunt domus Assaraci (Aeneid. lib 1, v. 284), quod ex Assaraco Trojano originem ducerent.

[Ib. 7.] Quoniam oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna, quae fecit in vobis hodie: cum de his operibus diceret, quae per eremum facta sunt eo tempore quo ibi circumducebantur per quadraginta annos; tamen hodie dixit, quod intelligi voluit hoc tempore, quotquot ibi annos idem tempus habere potuisset.

[Ib. 9.] Terram quam juravit Dominus patribus vestris dare eis, seminique eorum post eos: tanquam diceret, id est semini eorum post eos; non enim et ipsis dedit, sed ita ipsis dedit, cum semini eorum dedit.

[Ib. 13.] Si autem auditu audieritis omnia mandata ejus, quae ego mando tibi hodite; auditu videtur superfluum, sed locutio est Scripturae sanctae familiarissima.

[Ib. 14.] Et dabit pluviam terrae tuae in tempore suo matutinum et serotinum. Cum matutinum tempus dies dicatur, numquid hinc intelligi voluit tempus anni primum? Serotinum vero minus latinum est; sed non potuit magis proprie de graeco exprimi, quod illi dicunt ὄψιμον· tamen etiam in latina lingua vulgo usitatum est; ut dicatur serotinum, sed quod tardius quam oporteat factum est; hic vero tempus anni potius intelligi voluit.

(0534)[Ib. 15 et 16.] Et cum comederis, et satiatus fueris, attende tibi ipsi ne dilatetur cor tuum, et praevaricemini et serviatis diis aliis. Jam superius tales locutiones notavimus, sive quod a singulari ad pluralem transit, sive quod in malo voluit intelligi dilatetur, ubi noxiam prosperitatem significavit.

[Ib. 24.] Et flumen magnum flumen Euphratem, repetitiones istae usitatae sunt in Scripturis, et rem decenter commendant.

[Ib. 25.] Timorem vestrum et tremorem vestrum imponet Dominus Deus vester super faciem universae terrae: non timorem et tremorem quo ipsi timent et tremunt, sed quo timentur et alios tremere faciunt.

[Ib. XII, 17.] Non poteris manducare in civitatibus tuis decimationem frumenti tui: pro eo quod est, non debebis.

[Ib. XIII, 16.] Et incendes civitatem in igni: nos usitatius diceremus, igni.

[Ib. XIV, 24.] Si autem longe fuerit via a te: ac si diceret, longa via fuerit; adverbium posuit pro nomine.

[Ib. XV, 6.] Et fenerabis gentes multas. Fenerationem Scriptura dicit mutuo datam pecuniam, etiamsi usurae non accipiantur: unde est et illud in Psalmo, Beatus qui miseretur et commodat (Psal. CXI, 5). Hoc enim maluerunt interpretari nostri, qui sententiam potius quam verba sequenda putaverunt: nam in graeco habet δανείζει, quod est feneratur.

[Ib. 6.] Et principaberis gentium multarum; tui autem non principabuntur: tanquam diceret, tibi non dominabuntur, hoc est gentes: genitivus enim casus est singularis hujus pronominis quod ait tui, cujus dativus est tibi; non pluralis nominativus, cujus genitivus est tuorum.

[Ib. 7.] Si autem fuerit in te egenus in fratribus tuis; non uni homini, sed populo dicitur, ideo in te.

[Ib. 7, 8.] Si autem fuerit in te egenus in fratribus tuis in una civitatum tuarum, in terra quam Dominus Deus tuus dat tibi, non avertes cor tuum, neque constringes manum tuam a fratre tuo egente: aperiens aperies manus tuas ei, fenus fenerabis ei quantumcumque postulat, et quantum eget. Hic certe cum opera misericordiae praecipiat, non utique usurarum crudelitas suscipienda est: unde apparet quod ait, fenus fenerabis ei, mutuo dandum quod postularet, intelligi voluisse. Quod autem ait, aperiens aperies manus tuas, tale est et quod sequitur, fenus fenerabis, usitata locutio est in Scripturis sanctis.

[Ib. 17.] Cum de aure pertundenda servi praecepisset, Et ancillam, inquit, tuam facies similiter: accusativum pro dativo ponens; non ait, ancillae tuae facies, quod locutionis nostrae consuetudo poscebat.

[Ib. 21.] Si autem fuerit in eo vitium, claudum aut caecum, vel omne vitium malum: non ait, claudicatio aut caecitas, ipsa enim sunt vitia; sed claudum, et caecum, quod sunt non vitia, sed animalia quae habent vitia. Hoc quoque notandum est quod ait, vitium malum, quasi posset esse vitium bonum.

[Ib. XVI, 4.] Et non dormiet de carnibus, de quibus (0535)immolaveritis vespere die primo usque in mane: pro eo quod est, non remanebit ea nocte, non dormiet dictum est.

[Ib. XVII, 1.] Non offeres Domino Deo tuo vitulum vel ovem, in quo est in ipso vitium: usitata locutio esset, in quo est vitium; sed ista Scripturis est usitatior.

[Ib. 5.] Et lapidabis eos in lapidibus, et morientur: quod ex nostra consuetudine diceretur, lapidibus, non in lapidibus.

[Ib. 16.] Non multiplicabit sibi equum: pro equis vel pro equitatu, equum posuit; unde nonnulli equitatum interpretati sunt.

[Ib. 15.] Non poteris constituere super te hominem alienum, quia non est frater tuus: Non poteris, dictum est pro, non debebis.

[Ib. XVIII, 16.] Secundum omnia quae petiisti a Domino Deo tuo in Horeb, in die convocationis, dicentes: cum dixerit superius petiisti, dicentes subjecit, non, dicens.

[Ib. XX, 4.] Quoniam Dominus Deus noster, qui praecedit vobiscum: non dixit, vos.

[Ib. XXII, 6.] Si occurreris nido avis ante faciem tuam in via. Notandum quod occurreris dixit etiam non ambulanti.

[Ib. 8.] Si autem aedificaveris domum novam, facies coronam solario tuo, et non facies homicidium in domo tua, si cadat qui cecidit ab eo: id est, a solario cadat qui cecidit; nimis inusitata locutio est.

[Ib. XXIV, 2 et 3.] Et abiens fuerit viro alteri, et oderit eam vir novissimus. Notandum ex duobus posteriorem novissimum dici: talis locutio est et in Evangelio, quando quaeritur ex duobus fratribus quis eorum fecerit voluntatem patris, et respondetur novissimus, cum duo fuerint (Matth. XXI, 31).

[Ib. 6.] Non pignerabis molam, neque superiorem lapidem molae, quia animam iste pignerat: pro eo quod est, quia animam pigneras, si feceris. Deinde notandum animam dixisse, pro ea vita quam habet anima in corpore: ex qua locutione et illud est in Evangelio, Nonne anima plus est quam esca (Matth. VI, 25)?

[Ib. 7.] Si autem deprehendatur homo furans animam ex fratribus suis filiis Israel: animam pro homine posuit. Denique sequitur, et opprimens eum vendiderit; quae non minus notanda est locutio: noluit enim dicere, eam, quod esset magis consequens, quoniam animam dixerat; sed eum, id est hominem, in cujus significatione dixerat animam.

[Ib. 10.] Si debitum fuerit in proximo tuo, debitum quodcumque: repetitio verbi locutionem notandam facit.

[Ib. XXV, 7.] Si autem noluerit homo accipere uxorem fratris sui, et ascendet mulier in porta ad senatum et dicet, Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israel, noluit frater viri mei. Quamvis verborum repetitiones amet Scriptura, inusitatior est tamen repetitio haec: sed elegantius querelae ostentat affectum.

[Ib. XXVII, 21.] Maledictus omnis qui dormierit cum (0536)omni pecore: pro eo quod est, concubuerit. Deinde cum omni pecore, pro eo quod est, cum quolibet pecore.

[Ib. XXVIII, 48.] Et servies inimicis tuis, quos immittet Dominus Deus tuus super te. Graecus habet λατρεύσεις, ubi latinus interpretatus est, servies: solet autem hoc verbum in ea servitute Scriptura ponere, quae debetur Deo; unde idololatrae appellantur, qui ea servitute idolis serviunt: ergo hic inusitate positum est hoc verbum. Quanquam possit etiam hunc sensum habere, quod tam graviter multa dixerit, ut inimicis suis nimium superbientibus tanquam diis servisse cogantur.

[Ib. 49.] Gentem cujus non audies vocem ejus: et hoc notandum est, quod et cujus dixit, et ejus, sicut loqui Scripturae solent; et in quod ait, cujus non audies vocem, pro eo quod est, cujus linguam non intelliges.

[Ib. 54 et 55.] Mollis in te et tenera valde fascinabit oculo suo fratrem suum, et uxorem quae est in sinu ejus, et qui reliqui sunt filii quicumque relicti fuerint illi; ita ut det uni ex eis a carnibus filiorum suorum de quibuscumque edet, eo quod non derelictum sit ei quidquam in angustia et tribulatione, qua tribulabunt te inimici tui in omnibus civitatibus tuis. Notandum est quemadmodum hic dictum sit fascinabit, pro invidebit, et tanquam ad hoc derelicto, ut necesse sit ei dare de carnibus filiorum, quas cogit necessitas in cibum sumi a parentibus. Nam et in Proverbiis quod latini codices habent, Non coenabis cum viro invido (Prov. XXIII, 6); graecus habet, ἀνδρὶ βασκάνῳ· βάσκανος autem fascinus dicitur.

[Ib. 63.] Et erit sicut laetatus est Dominus in vobis, benefacere vobis. Graecus habet, benefacere vos, nec videtur esse saltem graeca locutio: accusativus tamen pro dativo positus intelligitur; unde maluerunt latini interpretes dicere vobis, quam vos.

[Ib. XXIX, 2.] Vos vidistis omnia quae fecit Dominus Deus vester in terra Aegypti, coram vobis, Pharaoni et servis ejus omnibus et omni terrae illius, tentationes magnas, quas viderunt oculi tui: notandum illas plagas etiam tentationes vocari.

[Ib. XXX, 4.] Si fuerit dispersio tua a summo coeli usque ad summum coeli, inde congregabit te Dominus Deus tuus. Mirum si non hoc dicit, a summo coeli usque ad summum coeli, quod solet etiam dicere, a summo terrae usque ad summum terrae: fortasse propterea quia secundum id quod et iste aer coelum dicitur, conjungitur terrae.

[Ib. 12 et 13.] Non in coelo est, dicens, Quis ascendet in coelum, et accipiet nobis illud, et audientes illud faciemus? Neque trans mare est, dicens, Quis transfretabit nobis trans mare, et accipiet nobis illud, et audientes illud faciemus? dicens pro eo posuit quod est, ut dicas: nova locutio.

[Ib. XXXI, 8.] Et Dominus qui comitatur tibi tecum.

[Ib. 16.] Et dixit Dominus ad Moysen, Ecce tu dormies cum patribus tuis: hoc verbo ejus mortem significavit.

[Ib. 27.] Amaricantes eratis quae ad Deum: id est, amaricabatis ea quae Dei sunt.

(0537)[Ib. 29.] Scio enim quia post obitum meum, iniquitate iniquitatem facietis: uno verbo autem graece dicitur, iniquitatem facietis, quod est ἀνομήσετε.

[Ib. 29.] Et occurrent vobis mala novissimum dierum: sic enim habet graecus, pro in novissimis diebus, aut in novissimo dierum.

[Ib. XXXII, 6.] Nonne hic ipse pater tuus possedit te, et fecit te, et creavit te? ordo notandus est; prius enim videtur dicere debuisse, creavit te et fecit te, et deinde, possedit te. Quomodo enim intelligitur posse possideri qui non est?

[Ib. 14.] Cum adipe renum tritici. Haec metaphora nimis inusitata est, ut renes tritici intelligantur velut interiora tritici, unde farina ejicitur: hoc enim et adipem dixit; nam hoc nomine etiam farinam solent Graeci dicere: hoc enim habet graecus in Exodo, ubi scriptum est, Elevantes farinam super humeros suos (Exod. XII, 34); graecus quippe interpres στέατα posuit, quod sunt adipes.

(0538)[Ib. 20.] Filii in quibus non est fides in eis: usitata Scripturis locutio.

[Ib. 36.] Quoniam judicabit Dominus populum suum, et in servis suis consolabitur: pro, servos suos consolabitur; nisi forte ipsum consolari dicit translato verbo, velut ab indignatione et offensione, qua eum offendunt mali. Sic autem ejus consolatio accipienda est, non ex more hominum, sicut nec ira et zelus, et caetera talia.

[Ib. 37.] Ubi sunt dii eorum, in quibus fidebant in ipsis: plenum esset et sine, in ipsis.

[Ib. 40.] Et jurabo dexteram meam: id est, per dexteram meam.

[Ib. 42.] Laetamini coeli simul cum eo, et adorent eum omnes Angeli Dei: alii codices habent, et adorent eum omnes filii Dei. Filios autem Dei dictos, qui Angeli sunt in coelis, non facile in Scripturis sanctis invenitur.

LIBER SEXTUS. Locutiones de Jesu Nave.


(0537)[Jos. cap. I, V\ 14.] Vos autem transibitis expeditiores fratribus vestris, omnis fortis: id est, omnis quicumque in vobis fortis est.

[Ib. III, 4.] Ut sciatis viam, quam ibitis eam: plenum esset, etiam si non haberet, eam.

[Ib. V, 13.] Et factum est, cum esset Jesus in Jericho: notanda locutio est; nondum quippe erant in eadem civitate, cujus portae contra illos clausae fuerant, unde factum est ut in eam intrare non possent, nisi muri ejus cecidissent circumacta arca Domini: ergo in Jericho dictum est, in terra quae pertineret ad Jericho.

[Ib. VI, 1.] De Jericho dictum est cum clausa esset, Nec quisquam ex illa prodibat, neque introibat: utique in illam subauditur, non ex illa; hoc appellatur graece ζεύγμα κατ' ἔλλειψιν .

[Ib. 21.] Dominus dicit ad Jesum: Ecce ego trado tibi subjugatam Jericho, et regem ejus qui est in ea, potentes fortitudine. Mirandum quod non hic posuit conjunctionem copulativam ut diceret, et potentes fortitudine, quam solet Scriptura tam assidue ponere, ut etiam ibi inveniatur ubi sensum solitae locutionis impediat: an et Jericho et rex ejus dicti sunt potentes fortitudine?

[Ib. 25, et IV, 9.] Et Raab meretricem et domum paternam ejus vivificavit Jesus, et commorata est in Israel usque in hodiernum diem. Notandum est quemadmodum dicat Scriptura, usque in hodiernum diem, quod assidue dicit; nam et de lapidibus illis duodecim qui positi sunt ubi Jordanis ex ima parte defluxerat, et ex parte superiore constiterat, arca transeunte vel populo, ita dictum est, quod essent ibi usque in hodiernum diem: quod videtur ita sonare, tanquam post plurimum temporis per hanc Scripturam (0538)ista narrentur, nec eo tempore ii libri conscripti fuerint quo erant haec recentissima. Quisquis autem putat hoc, quid de ista meretrice dicturus est, quae utique quantum est aetas unius hominis vixit, et tamen dicitur, usque in hodiernum diem? De his itaque rebus hoc dicitur, quae non ita constitutae sunt, ut postea mutarentur ab eis qui constituerunt: quomodo dicitur aliquis in exsilium perpetuum missus, quia non ad tempus praefinitum hoc supplicio plectitur; non quia quisquam potest esse perpetuus in exsilio, cum homo ipse non possit esse perpetuus. Sic ergo et ista meretrix non est praecepta ad tempus habitare in Israel; ideo dictum est, usque in hodiernum diem.

[Ib. VII, 11.] Dominus dicit ad Jesum: Peccavit populus, et transgressus est testamentum meum, quod disposui ad eos. Notandum quemadmodum testamentum appellet hoc quod praeceperat, ut anathema esset Jericho, et nemo sibi inde aliquid usurparet.

[Ib. VIII, 1 et 2.] Dominus loquens ad Jesum ait inter caetera: Ecce dedi in manus tuas regem Gai et terram ipsius, et facies Gai sicut fecisti Jericho et regi ejus, et praedam pecorum praedaberis tibi. Praecipue notanda locutio est, non solum quia praedaberis tibi dixit, tanquam unius futura esset illa praeda, cum omnium esset futura; nam tales locutiones usitatissimae sunt, cum Deus tanquam ad unum loquitur, quae ad populum loquitur: sed hoc novum est hic, quia praedixit Scriptura, Et dixit Dominus ad Jesum, quem constat unum hominem fuisse; quod tamen dixit praedaberis tibi, non utique ita dictum est, ut praeda illa hujus unius hominis esse praecepta sit, sed universi populi.

[Ib. 12.] Et insidiae erant civitati a mari. Qui nescit, putat istam civitatem maritimam. Consuetudinis est (0539)autem Scripturarum, ut occidentalem partem, a mari appellet, vel ad mare; quia ex ipsa parte terra ubi haec agebantur, propius habet mare quam a caeteris partibus.

[Ib. 18.] Extende manum tuam in gaeso, quod est in manu tua, contra civitatem. Ista locutio notanda non esset, nisi propter nomen quod obscurum est eis, in quorum consuetudine non est. Quid enim dicat gaeson, non facile intelligitur: hoc interpres Symmachus scutum appellasse perhibetur. Septuaginta autem interpretes, secundum quos ista tractamus, qui posuerunt gaeson, miror si et in graeca lingua hastam vel lanceam gallicanam intelligi voluerunt: ea quippe dicuntur gaesa, quorum et Virgilius meminit, ubi ait de Gallis in scuto Aeneae pictis, Duo quisque Alpina coruscant gaesa manu (Aeneid. lib. 8, VV. 661, 662).

[Ib. 22.] Et facti sunt inter medium castrorum, hi hinc et hi hinc. Duo notanda sunt in hac locutione: unum, quod cum hostes qui vincebantur, in medio essent, tanquam de his dictum est, quod hi essent hinc et hi hinc, cum potius ita Israelitae fuerint, qui eos in medio posuerant percutiendos; alterum, quod inter medium castrorum eos factos esse dicit Scriptura, castra appellans etiam productas acies in praelio constitutas, cum castra non soleant appellari, nisi ubi exercitus ad manendum consistit: nisi forte ideo castra appellata sunt, quia cum omnibus suis ibant.

[Ib. 27.] Exceptis pecoribus et spoliis, quae erant in civitate, praedati sunt filii Israel secundum praeceptum Domini, quemadmodum constituit Dominus Jesu: ita dictum est Exceptis pecoribus et spoliis, praedati sunt, quasi ipsa non fuerint praedati, cum potius ipsa praedati sint, et excepta ideo dicta sint, quia haec illo praelio sola consumpta non sunt.

[Ib. IX, 7.] Israelitae respondentes Gabaonitis dixerunt: Vide ne in me habites. Et quomodo disponam tibi testamentum? Jam et superius tales locutiones notavimus: hoc est enim Vide ne in me habites, quod est, apud me, id est in terra quam eis promiserat Deus. Et hic tanquam ad unum hominem videntur locuti, cum legatus ad eos non unus venerit: sed more suo genti et populo responsa reddentes, singulari numero loquuntur, sicut plerumque et ad ipsos Deus vel ductor ipsorum. Notandum etiam quod pactum pacis testamentum vocat Scriptura, more quidem suo; nam saepe ita loquitur.

[Ib. X, 17.] Et nuntiatum est Jesu dicentes, Inventi sunt quinque reges absconditi in spelunca: pro eo quod est, nuntiaverunt dicentes.

[Ib. 25.] Ita faciet Dominus omnibus inimicis vestris, quos vos debellabitis eos: nihil minus esset huic sententiae, etsi non haberet, eos.

[Ib. XI, 19 et 20.] Et omnes cepit in bello, quia per Dominum factum est confortari cor eorum, ut obviam irent ad bellum ad Israel, ut exterminarentur: notandum est, confortari cor, non semper in bono accipiendum.

[Ib. XIV, 6.] Tu scis verbum, quod locutus est Dominus (0540)ad Moysen hominem Dei de me et te: non dixit, hominem suum.

[Ib. XVII, 16.] Et dixerunt filii Joseph, Non sufficit nobis mons et equus electus, et ferrum Chananaeo qui habitat in Bethsan: equum electum dixit, pro equis electis, quod usitatum in nostro sermone non est; unde nonnulli latini interpretes noluerunt equum interpretari, sed equitatum. Sic autem dictum est, equus electus, pro equis, sicut in nostra consuetudine dicitur miles, pro militibus.

[Ib. XIX, 33 et 34.] Et facti sunt exitus illorum Jordanis, et revertentur fines ad mare: non dixit, reversi sunt, aut saltem, revertuntur, sicut solet de finibus dici; sed, revertentur, tanquam adhuc futurum sit, cum praeteritorum sit ista narratio: et in omnibus fere ipsis terrarum divisionibus, per singulas quasque tribus ita loquitur Scriptura, ut futuri temporis verbis utatur.

[Ib. XX, 9.] Refugere illuc qui percusserit animam nolens: hic animam, vel hominem intelligere debemus, vel vitam carnis quae fit per animam; qua locutione et illud dictum est a fratribus Joseph, Non percutiamus ejus animam (Gen. XXXVII, 22), id est, non eum occidamus. Nam si anima posset ab interfectore percuti, non diceret Dominus, Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem occidere non possunt (Matth. X, 28).

[Ib. XXI, 2.] Mandavit Dominus in manu Moysi: locutio familiarissima Scripturis; ita enim dicitur, Verbum quod factum est in manu illius vel illius prophetae, hoc est in potestate dicendi datum.

[Ib. 40.] Et accepit Jesus cultros petrinos, in quibus circumciderat filios Israel: non dixit, quibus circumciderat, sed in quibus.

[Ib. XXII, 7.] Et ubi dimisit eos Jesus in domos, suas, et benedixit eos dicens: plus videtur hic copulativa conjunctio, id est, et; nam ita dici posset, Et ubi dimisit eos in domos suas, benedixit eos dicens.

[Ib. 8.] Item alia locutio notanda est, quod cum dixisset Scriptura, Et benedixit eos Jesus dicens, atque his verbis intentos fecisset audire quid benedicendo dixit Jesus; hoc solum subjecit, In divitiis multis abierunt in domos suas, et pecora multa valde, et argentum et aurum et vestem multam valde, diviserunt praedam inimicorum suorum cum fratribus suis: quod magis esse narrantis quam benedicentis apparet.

[Ib. 10.] Aedificaverunt ibi aram super Jordanem, aram magnam videre: ista locutio etiam in sermone latino nota est.

[Ib. 11.] Et audierunt filii Israel dicentium: non ait, dicentem, vel dicentes.

[Ib. 27.] Servire servitutem Domini: in qua locutione duo notanda sunt, et servire servitutem, quae etiam latina locutio reperitur; et servitutem Domini, id est quae debetur vel exhibetur Domino.

[Ib. 30.] Et audientes Phinees sacerdos et omnes principes synagogae qui erant cum illo, verba quae locuti sunt filii Ruben et filii Gad et dimidium tribus Manasses, et placuerunt illis: audientes pro audierunt positum est; (0541)aut plus est hic, et; nam plenus est sensus, audientes verba haec, placuerunt illis: nec tamen sine inconsequentia; quia, cum audissent, dicendum fuit.

[Ib. XXIII, 1.] Et Jesus senior provectus diebus: hoc de Abraham dictum notavimus, seniorem in Scripturis non solum illum appellari qui est infra aetatem senis, sed etiam valde senem. Unde non omnis senior (0542)senex, omnis autem senex senior dici potest.

[Ib. XXIV, 7.] Et induxit super illos mare, et operuit super illos: non ait, operuit illos, quamvis nonnulli interpretes hoc maluerunt dicere.

[Ib. 17.] In omnibus gentibus quas transivimus per ipsas: usitatae in Scripturis sunt istae locutiones, nec tam crebro notandae quam crebro intercurrunt.

LIBER SEPTIMUS. Locutiones de Judicibus.

(0541) [JUD. cap. 1, V\ 1.] Et factum est postquam defunctus est Jesus, interrogabant filii Israel in Domino: non ait, Dominum, quod sermonis nostri consuetudo poscebat.

[Ib. 3.] Et bellemus in Chananaeo: non dixit, adversus Chananaeum, aut contra Chananaeum, aut saltem, in Chananaeum.

[Ib. II, 8.] Et mortuus est Jesus filius Nave servus Domini, filius centum decem annorum. Ista repetitio quod cum dixisset filius Nave, repetivit filius, et deinde addidit, centum decem annorum, inusitata est; ut potius filius centum decem annorum diceret, quam homo centum decem annorum: sed tamen et alibi reperitur.

[Ib. 10.] Et omnis generatio appositi sunt ad patres suos: notanda locutio est, quod non ait, apposita est, quia plures erant.

[Ib. 14.] Tradidit eos in manu praedantium: non dixit, in manum; quod videtur latina locutio postulare.

[Ib. 18.] Et cum suscitavit Dominus eis judices, et erat Dominus cum judice: solita locutione plus est hic, et; nam plenum esset, Et cum suscitavit Dominus eis judices, erat Dominus cum judice. Notandum est etiam hoc, quod a plurali ad singularem transiens, non ait, cum judicibus, sed, cum judice, id est, cum unoquoque judice.

[Ib. 19.] Et factum est, cum moreretur judex, et revertebantur, et iterum corrumpebant super patres suos. Recta locutio esse ita poterat secundum consuetudinem sermonis nostri, Et fiebat cum moreretur judex, et revertebantur, et iterum corrumpebant super patres suos. Si, et, non haberet, plenum esset, cum moreretur judex, revertebantur, et iterum corrumpebant super patres suos, id est plusquam patres eorum.

[Ib. 20.] Propter quod tanta dereliquit gens haec testamentum meum: tanta dixit, pro tantum, id est tam multum nomen pro adverbio, quod etiam in latinis locutionibus maxime poeticis invenitur.

[Ib. 20.] Et non obaudierunt vocis meae: graeca magis locutio est.

[Ib. III, 10.] Factus est super eum Spiritus Domini: cum Spiritus Domini utique factus non sit; sed super eum factus est, ita dictum est ac si diceretur, factum est ut esset super eum. Ex qua locutione et in Evangelio legitur. Ante me factus est (Joan. I, 27); id est, (0542)factum est ut esset ante me: quod alio modo diceretur, praelatus est mihi.

[Ib. 21.] Et sumpsit Aioth gladium de super femore suo dextro: sic interpretari potuit quod graecus habet: ὰπὸ ἄνωθεν, nam locutio minus latina est.

[Ib. 17.] Erat autem Eglom vir exilis valde: hoc κατ' ἀντίφρασιν dictum, id est locutione contraria, sequentia indicant; quando enim percussus est, dictum est quod concluserunt adipes vulnus, quia non eductus est gladius de ventre ejus.

[Ib. 31.] Et percussit alienigenas in sexcentos viros: non ait, alienigenarum sexcentos viros, aut certe alienigas in sexcentis viris.

[Ib. IV, 6.] Nonne praecepit Dominus Deus Israel tibi, et perges in montem Thabor? Non ait, ut pergas, quod videtur esse consequens; sed inusitata locutione, Nonne praecepit tibi, et perges, ut subaudiamus verbum quod supra positum est, et sit, Nonne perges? aut solita locutione plus habet, et; nam ista conjunctione detracta sensus currit, Nonne mandavit Dominus Deus Israel tibi, Perges in montem Thabor, et accipies tecum decem millia virorum? etc.

[Ib. 8.] Quoniam nescio diem in quo Dominus prosperat angelum mecum: utrum prosperat actus angeli ejus qui mecum est? an prospera mihi facit per angelum?

[Ib. 13.] Omnes currus suos, nongentos currus ferreos. Ubilibet distinguatur, elegans repetitio: utrum omnes currus suos, et deinde sequatur nongentos currus ferreos; an omnes currus suos nongentos, et deinde inferatur currus ferreos.

[Ib. 15.] Et pavefecit Dominus Sisaram, et omnes currus ejus, et omnia castra ejus, in ore gladii in conspectu Barach. Quomodo pavefecit currus, nisi eos intelligas qui erant in curribus? Et pavefecit Dominus Sisaram, et omnes currus ejus, et omnia castra ejus, in ore gladii in conspectu Barach. Pavefecit in ore gladii, ac si diceret, interfecit in ore gladii: pavefecit ergo, cum caederentur gladio.

[Ib. 16.] Et descendit Sisara desuper curru suo: ita dici latine potuit, quod est graece ἀπὸ ἄνωθεν.

[Ib. 19.] Et cooperuit eum in pelle sua: non dixit, pelle, aut de pelle; sic enim habet graecus ἐν τῇ δέῤῥει αὐτῆς.

[Ib. 20.] Et erit, si quis venerit ad te, et dixerit, Est hic vir? et dices, Non est. Detracta conjunctione consequentem habet sensum, Si quis venerit ad te, et dixerit, Est hic vir? dices, Non est.

(0543)[Ib. 24.] Et pergebat manus filiorum Israel pergens: solita et frequentata locutio est.

[Ib. 24.] Et indurabatur in Jabin regem Chanaan: novo modo positum est hoc verbum, indurabatur, pro eo quod est, fortis efficiebatur et praevalidus.

[Ib. V, 26.] Perforavit caput ejus, et percussit: id est, percussit caput ejus, et perforavit.

[Ib. 31.] Sic pereant omnes inimici tui, Domine; et diligentes eum sicut ortus solis in potentia ejus: non dixit, diligentes te, cum utique de Domino intelligi vellet.

[Ib. VI, 3.] Et factum est, quando seminavit vir Israel: non unum hominem significat, sed ipsam gentem.

[Ib. 3.] Ascendebat Madian et Amalech et filii Orientis, et ascendebat super eum: ista repetitio verbi non videtur habere solitam elegantiam vel affectum.

[Ib. 9.] Et liberavi vos de manu Aegypti: per manum, potestatem significat; per Aegyptum, Aegyptios.

[Ib. 13.] Et dixit ad eum Gedeon, In me, Domine mi: subintelligitur, intende, hoc est, In me intende; et est ista locutio Scripturis familiarissima.

[Ib. 13.] Et si est Dominus nobiscum, et utquid invenerunt nos omnia mala ista? Plus habet conjunctionem, et, sicut solet loqui Scriptura, quae si detrahatur, plena sententia est, Et si est Dominus nobiscum, utquid invenerunt nos omnia mala ista? Quamvis et superior conjunctio possit salva sententia detrahi, ut cum dixisset, In me, Domine mi; deinde subsequatur, si est Dominus nobiscum, utquid invenerunt nos omnia mala ista: magis enim hoc exigit nostrae locutionis consuetudo.

[Ib. 25.] Et vitulum annorum septem. Hic manifestum est quomodo vitulos appellet Scriptura: bos enim annorum septem, secundum consuetudinem locutionis nostrae, non est utique vitulus. Secundum hanc ergo locutionem dictum est de Samegar, quod occiderit sexcentos viros praeter vitulos boum (Jud. III, 31), hoc est praeter boves.

[Ib. 34.] Et cecinit in cornea: subauditur tuba; graecus enim non habet, tuba, sed tantum cornea.

[Ib. VII, 12.] Camelis eorum non erat numerus, et erant sicut arena quae est ad labium maris. In multitudine constat ὑπερβολικῶς dictum. Haec autem translatio, ubi labium maris posuit pro littore, assidua est in Scripturis, sed rara est in latinis codicibus, quia plerique littus interpretati sunt, magis quid significaret labium volentes ponere, quam ipsum labium. Nam littus si vellent Septuaginta interpretes dicere, non deesset linguae graecae quod dicerent.

[Ib. 16.] Et divisit trecentos viros per tria principia: pro partibus principia posuit.

[Ib. VIII, 1.] Et dixerunt ad Gedeon viri Ephraem: id est viri de tribu Ephraem.

[Ib. 1.] Quid verbum hoc fecisti nobis, ut non vocares nos cum exires pugnare in Madian? verbum pro facto posuit.

[Ib. IX, 4.] Et dederunt septuaginta argenti: subauditur, pondo, vel tale aliquid: interpretatio ex hebraeo, septuaginta pondo habet.

(0544)[Ib. 4.] Et conduxit in ipsis Abimelech viros: in ipsis dixit, pro ex ipsis, id est ex argenti pondo septuaginta conduxit viros.

[Ib. 4.] Viros inanes et perturbatos: inanes posuit pro levibus, quibus sunt contrarii graves; unde dicitur, In populo gravi laudabo te (Psal. XXXIV, 18).

[Ib. 5.] Et intravit in domum patris sui in Ephratha, et interfecit frates suos filios Jerobaal septuaginta viros super lapidem unum: quia jam superius septuaginta dixerat filios Jerobaal, id est Gedeon; et nunc eos septuaginta dicit occisos: quamvis minus occisi fuerint duo; id est, ipse qui occidit, et Joatham junior qui latuit, de quo adjungens dicit, et remansit Joatham filius Jerobaal junior, quoniam abscondit se: ac per hoc universum numerum posuit pro pene universo.

[Ib. 23.] Et spreverunt viri Sichimorum in domo Abimelech: non dixit, spreverunt domum Abimelech.

[Ib. 34.] Et insidiati sunt super Sichimam quatuor principia: id est, quatuor partes: jam istam locutionem superius etiam notavimus.

[Ib. 43.] Et accepit populum, et divisit eum in tria principia: accepit, dixit de illo populo qui cum illo erat; et hic tria principia pro tribus partibus posuit.

[Ib. 55.] Et abierunt viri locum suum: id est, unusquisque.

[Ib. XI, 8.] Et eris nobis in caput omnibus habitantibus Galaad: non dixit, eris nobis caput; sic enim solet loqui Scriptura: unde est, Esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii (Psal. XXX, 3), et multa hujusmodi.

[Ib. 34.] Et haec unica ei, et non est praeter ipsam filius aut filia: hoc est quod dictum est, unica ei; sed propter affectum repetita sententia est. Et non est ei praeter ipsam filius aut filia: non est ei, pro non erat ei dictum est; praeterita quippe narrantur.

[Ib. XIII, 2.] Et uxor ejus sterilis, et non pariebat: cum potuisset sufficere quod dictum est, sterilis.

[Ib. 8.] Et precatus est Manue Dominum et dixit, In me, Domine; homo Dei quem misisti, veniat nunc iterum ad nos: In me ita dictum est ut subaudiatur, intende.

[Ib. XV, 8.] Et percussit eos tibiam super femur: haec locutio inusitata est, tamen locutio est, non aliquis in corpore vulneris locus, sicut in Quaestionibus exposui; hoc est, percussit eos ad admirationem, ad stuporem (Quaest. in Jud. quaest. 55).

[Ib. 10.] Et dixerunt vir Juda, Quare ascendistis super nos: singularem posuit pro plurali, dixerunt enim viri Juda, non unus vir.

[Ib. 12.] Ne forte occurratis in me vos: pro eo quod est, occidatis me; et haec locutio iu Quaestionibus exposita est (Id. quaest. 56).

[Ib. 13.] Et reduxerunt eum de petra, et venit usque ad Maxillam: locus est sic appellatus postea ex eo facto quod ibi gessit ipse Samson, quando maxilla asini pugnans, mille prostravit: hoc ergo per prolepsim dictum est, quia post illa omnia gesta, haec historia conscripta est.

[Ib. 14.] Sicut stupa cum olefecerit ignem: metaphora (0545)ab animali ad inanimale; non enim stupa sensum habet olfactus: sed ita dictum est, ac si diceretur, cum ignem senserit; quamvis et hoc quod dixi, senserit, ad eamdem metaphoram pertineat, sed ad celeritatem intelligendam pertinet quod dictum est, olefecerit.

[Ib. 15.] Et extendit manum suam, et accepit eam: etsi non diceret extendit manum suam, utique extenta manu acceptam intelligeremus.

[Ib. XVI, 2.] Et nuntiatum est Gazaeis, dicentes: non ait, nuntiaverunt dicentes, aut nuntiatum est a dicentibus.

[Ib. 7.] Si ligaverint me in septem nervis humidis nondum siccatis, non ait, septem nervis, sed in septem nervis.

[Ib. 7.] Si ligaverint me in septem nervis humidis nondum siccatis; et infirmabor: plenum esset, etsi non haberet, et.

[Ib. 9.] Et insidiae ei sedebant in cubiculo: quod nonnulli (0546)interpretati sunt, obsidebant, sed graecus ἐκάθητο, hoc est sedebat, quia insidiae singulari numero graece dicuntur, nec potest latine dici insidia: locutio autem notanda erat, quia dictum est, insidiae sedebant, pro iis qui insidiabantur; ipsi enim sedebant.

[Ib. 10.] Nunc ergo indica mihi in quo ligaberis: non ait, quo ligaberis, aut unde ligaberis.

[Ib. 11.] Si ligaverint me in funibus novis: non dixit, funibus.

[Ib. 11.] Item, Si ligaverint me in funiculis novis, in quibus non est factum opus, et infirmabor: plenum esset, etsi non praeponeretur, et.

[Ib. 15.] Et hoc tertium fefellisti me: tertium, posuit pro tertio, sive ter, nomen scilicet pro adverbio, quod et in latinis locutionibus eleganter fieri solet.

[Ib. 26.] Dimitte me, et palpabo columnas, super quas domus confirmata est super eas.