Jump to content

Logica ingredientibus/1/02

E Wikisource

(178 32) LI 1.02 TRACTATUS DE GENERE

VIDETUR AUTEM NEQUE GENUS NEQUE SPECIES SIMPLICITER DICI.

GENUS ENIM DICITUR ET ALIQUORUM QUODAMMODO SE HABENTIUM AD UNUM ALIQUID ET AD SE INVICEM COLLECTIO.

SECUNDUM QUAM SIGNIFICATIONEM ROMANORUM DICITUR GENUS, AB UNIUS SCILICET HABITUDINE - DICO AUTEM ROMULI - ET MULTITUDINIS HABENTIUM ALIQUO MODO AD INVICEM EAM QUAE AB ILLO EST COGNATIONEM SECUNDUM DIVISIONEM AB ALIIS GENERIBUS DICTAM.

Dicitur autem et aliter rursus genus quod est uniuscuiusque generationis principium uel ab eo qui genuit uel a loco in quo quis genitus est. Sic enim Oresten quidem dicimus a Tantalo habere genus, Illum autem ab Hercule, et rursus Pindarum quidem Thebanum esse genere, Platonem uero Atheniensem.

ETENIM PATRIA PRINCIPIUM EST UNIUSCUIUSQUE GENERATIONIS QUEMADMODUM PATER. HAEC AUTEM VIDETUR PROMPTISSIMA ESSE SIGNIFICATIO; ROMANI ENIM QUI EX GENERE DESCENDUNT ROMULI, ET CECROPIDAE QUI EX GENERE DESCENDUNT CECROPIS ET HORUM PROXIMI. ET PRIUS QUIDEM APPELLATUM EST GENUS UNIUSCUIUSQUE GENERATIONIS PRINCIPIUM, DEHINC ETIAM MULTITUDO EORUM QUI SUNT AB UNO PRINCIPIO; UT A ROMULO, DIVIDENTES ET AB ALIIS SEPARANTES, DICEBAMUS OMNEM ILLAM COLLECTIONEM ESSE ROMANORUM GENUS.

Aliter autem rursus genus dicitur cui supponitur species, ad horum fortasse similitudinem dictum; et enim principium quoddam est huiusmodi genus earum quae sub se sunt specierum; uidetur etiam multitudinem continere omnem quae sub eo est. Tripliciter igitur cum genus dicatur, de tertio apud philosophos sermo est, quod etiam describentes adsignauerunt genus esse dicentes quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quid sit praedicatur, ut 'animal'. Eorum enim quae praedicantur alia quidem de uno dicuntur solo, sicut indiuidua sicut Socrates et hic et hoc, alia uero de pluribus, quemadmodum genera et species et differentiae et propria, et accidentia communiter sed non proprie alicui. Est autem genus quidem ut 'animal', species uero ut 'homo', differentia autem ut 'rationale', proprium ut 'risibile', accidens ut 'album', 'nigrum', 'sedere'.

Ab his ergo quae de uno solo praedicantur differunt genera eo quod de pluribus adsignata praedicentur, ab his autem quae de pluribus: ab speciebus quidem quoniam species, etsi de pluribus praedicantur sed non de differentibus specie sed numero (homo enim cum sit species de Socrate et Platone praedicatur qui non specie differunt a se inuicem sed numero, animal uero cum genus sit de homine et boue et equo praedicatur qui differunt a se inuicem et specie quoque, non numero solo); a proprio uero differt genus quoniam proprium quidem de una sola specie, cuius est proprium, praedicatur et de his quae sub una specie sunt indiuiduis (quemadmodum risibile de homine solum et de particularibus hominibus), genus autem non de una specie praedicatur sed de pluribus et differentibus; a differentia uero et ab his quae communiter sunt accidentibus differt genus quoniam, etsi de pluribus et differentibus specie praedicantur differentiae et communiter accidentia sed non in eo quod quid sit praedicantur sed in eo quod quale quid sit (interrogantibus nobis enim illud de quo praedicantur haec, non in eo quod quid sit dicimus praedicari sed magis in eo quod quale sit; interrogati enim qualis est homo, dicimus "rationalis", et in eo quod qualis est corurus dicitur quoniam niger; est autem 'rationale' quidem differentia, 'nigrum' uero accidens; quando autem quid est homo interrogamur, "animal" respondemus; erat autem hominis genus animal).

Quare "de pluribus praedicari" diuidit genus ab his quae de uno solo eorum quae sunt indiuidua praedicantur, "differentibus" uero "specie" separat ab his quae sicut species praedicantur uel sicut propria, "in eo" autem "quod quid sit praedicari" diuidit a differentiis et communiter accidentibus quae non in eo quod quid sit sed in eo quod quale est uel quodammodo se habens praedicantur de his de quibus praedicantur. Nihil igitur superfluum neque minus continet generis dicta descriptio.

VIDETUR AUTEM NEQUE GENUS NEQUE SPECIES SIMPLICITER DICI.

[1] Praemisso prooemio, in quo ostendit materiam suam, illa scilicet uniuersalia, accedit ad tractatus eorum. In primo tractat genus, quia scilicet prius est aliis uel quantum ad dignitatem, quia scilicet caetera continet et non continetur ab eis, uel quantum ad naturam, quia scilicet in statu naturaliter priori rem demonstrat. Unde et peremptum necessario perimit illa sed eis peremptis ‹non› necessario perimitur. Si enim non sit res animalis, non est res ulla specierum eius nec diuersarum differentiarum nec propriorum specierum neque accidentium ipsorum generum, ut est album corporis, sanum animalis.

Sed quia tractatus de genere hoc nomine quod est genus, usurus est, ne quandoque diuersae eius significationes nos protrahant, distinguit eas et eam quae necessaria est ei, tandem a caeteris secernit. Ostendit autem ad tria aequiuocari hoc nomen genus, ad generationem scilicet ac principium eius, siue illud sit pater qui generat, siue locus in quo quis generatus, et ad philosophicum genus, de quo intendit. Quod autem aequiuocationem speciei tangit nec tamen hic eam exsequitur, ideo facit, ne solum genus aequiuocari crederetur et non alia quatuor. Quod autem de caeteris mentionem non facit sed de sola specie, propter longitudinem loquacitatis uitandam factum est. Magis etiam speciei nomen generi copulari debuit, quia quodammodo ex ui relationis magis est ei affine, secundum quod etiam tractatus generis et speciei coniunxit.

Sic continua: Tractandum est de genere etc. sed hoc nomen genus uel hoc nomen species non uidetur simpliciter dici, hoc est in una tantum significatione accipi. Quod statim comprobat ab oppositis, cum supponit tres eius significationes, ac si diceret: uere non dicitur simpliciter, quia his tribus modis, et prius de generatione ostendit dicens:

GENUS ENIM DICITUR ET ALIQUORUM QUODAMMODO SE HABENTIUM AD UNUM ALIQUID ET AD SE INVICEM COLLECTIO.

GENUS DICITUR COLLECTIO ALIQUORUM HABENTIUM SE AD UNUM ALIQUID, a quo scilicet significata sunt, HABENTIUM, inquam, QUODAMMODO, secundum hoc scilicet, quod ei per consanguinitatem quamcumque coniuncti, alii scilicet ut filii, alii ut nepotes, et etiam habentium se ad inuicem, quia et sic coniuncti sunt per diuersas consanguinitatis lineas. Cuius significationis exemplum supponit dicens:

SECUNDUM QUAM SIGNIFICATIONEM ROMANORUM DICITUR GENUS, AB UNIUS SCILICET HABITUDINE - DICO AUTEM ROMULI - ET MULTITUDINIS HABENTIUM ALIQUO MODO AD INVICEM EAM QUAE AB ILLO EST COGNATIONEM SECUNDUM DIVISIONEM AB ALIIS GENERIBUS DICTAM.

SECUNDUM QUAM SIGNIFICATIONEM ROMANORUM, scilicet collectio, DICITUR GENUS AB HABITUDINE ROMULI, per hoc scilicet, quod ad Romulum sese habet per cognationem.

AB HABITUDINE ROMULI, id est ex eo quod est multitudo habens eam cognationem, quae est ab illo, id est consanguinitatem, quam habent per illum ad inuicem. Non enim soli patri coniuncti sunt semper per consanguinitatem sed etiam sibi.

SECUNDUM DIVISIONEM MULTITUDINIS dico, DICTAE, scilicet Romanorum, et ita determinate SECUNDUM DIVISIONEM AB ALIIS GENERIBUS, id est propter differentiam ostendendam ab aliis generationibus, ut est generatio Thebanorum uel Atheniensium. uel ita: multitudinis dictae ab aliis generibus, id est secundum hoc, quod est diuersa una signifcatio generis ab aliis duabus, quarum scilicet duarum illam quidem, quam principium uocat, statim supponit dicens:

DICITUR AUTEM ALITER etc. AB EO.

Et PRINCIPIUM dico VEL EX EO, id est propter hoc, QUOD GENUIT, VEL A LOCO etc. , id est secundum hoc, quod est locus, in quo aliquis est genitus. Nota autem, quod cum quatuor sint proprie principia teste Boethio, quatuor scilicet causae, efficiens uidelicet, materialis, formalis, finalis, et duo alia sunt principia per accidens et non ita proprie, locus scilicet et tempus, pro eo scilicet, quod omne quod fit uel existit, in loco uel in tempore est. Hic in principio unum de propriis accipit, scilicet patrem qui efficiens est, et unum de accidentalibus, scilicet locum.

Nota tamen, quod non multum proprie pater efficiens causa dicitur filii, quia scilicet et formam humanitatis operatione sua non adaptat, sed infuso semine natura de eo occulte operatur nec ipsum minus formaret, etiamsi pater non esset. Unde filii substantia non hominis opus est sed naturae. Quodam tamen modo efficere filium pater dicitur, cum quadam actione ad esse est perductus.

SIC ENIM ORESTEN QUIDEM DICIMUS A TANTALO HABERE GENUS, ILLUM AUTEM AB HERCULE, ET RURSUS PINDARUM QUIDEM THEBANUM ESSE GENERE, PLATONEM VERO ATHENIENSEM.

SIC ENIM. Probat a partibus tam patrem quam locum dici genus, id est principium generatorum, quia uidelicet Tantalus et Hercules Orestis et Hylli, (34) Thebae et Athenae Pindari ‹et› Platonis.

HABERE GENUS A TANTALO, id est habet Tantalum ut genus suum.

ETENIM PATRIA PRINCIPIUM EST UNIUSCUIUSQUE GENERATIONIS QUEMADMODUM PATER. HAEC AUTEM VIDETUR PROMPTISSIMA ESSE SIGNIFICATIO; ROMANI ENIM QUI EX GENERE DESCENDUNT ROMULI, ET CECROPIDAE QUI EX GENERE DESCENDUNT CECROPIS ET HORUM PROXIMI.

ETENIM PATRIA. Reddit causam, quare in una significatione generis patrem et patriam coniunxit, secundum hoc scilicet, quod utrumque dicitur principium ipsius generati; sed ne tam proprie locus principium esse uideatur quam pater, supponit hanc significationem principii quam nouissimam ponit, scilicet de patre, esse promptissimam, id est magis propriam, ac si diceret: licet utrumque uocem principium, proprie tamen patrem. Locus uero per accidens sic uocatur. Et statim quare pater proprie, supponit dicens: ROMANI ENIM, ac si diceret: quia ipsi generati melius ad patrem se habent, ex quo nomen contrahunt et consanguinitatem, quam ad patriam. De nominis hereditate ‹habet› prius, cum ait Romanos dici a Romulo, Cecropidas a Cecrope, de consanguinitate uero cum supponit: ET HORUM PROXIMI, id est ipsi generati sunt proximi horum, scilicet patrum, id est consanguinei.

ET PRIUS QUIDEM APPELLATUM EST GENUS UNIUSCUIUSQUE GENERATIONIS PRINCIPIUM, DEHINC ETIAM MULTITUDO EORUM QUI SUNT AB UNO PRINCIPIO; UT A ROMULO, DIVIDENTES ET AB ALIIS SEPARANTES, DICEBAMUS OMNEM ILLAM COLLECTIONEM ESSE ROMANORUM GENUS.

ET PRIUS QUIDEM. Quia superius primam significationem generis posuit generationem, ne ideo ipsa hoc nomen quod est genus, prius accepisse uideretur, quam illud, quod est principium ipsius, idcirco ostendit hoc nomen genus prius impositum fuisse principio quam generationi. Namque diuidentes. Probat ab effectu, quod generatio dicatur genus, quia scilicet hoc superius dixit distinguens hanc significationem generis et ponens ut diuersam ab aliis significationibus. Quod etiam ait: DIVIDENTES ET SEPARANTES COLLECTIONEM ROMANORUM AB ALIIS GENERIBUS, ad diuersa referri potest, ut uidelicet per 'diuidentes' diuersam hanc esse significationem a caeteris duabus significationibus generis innuamus, per 'separantes' uero in eo scilicet quod Romanorum dicitur, a caeteris generationibus.

ALITER AUTEM RURSUS GENUS DICITUR CUI SUPPONITUR SPECIES.

ALITER AUTEM. Post duas significationes generis tertiam ponit nouissimam, de qua intendit et in qua moratus est, ad quam etiam ex similitudine aliarum duarum transferri uocabulum generis insinuat. Quae est: Illud CUI SUPPONITUR SPECIES. Ut autem haec definitio sit generalis nominis, 'SUPPONITUR' in quid intelligendum est sicut proprium generis inferius.

AD HORUM FORTASSE SIMILITUDINEM DICTUM.

AD HORUM FORTASSE. Genus dico hoc dictum fortassis genus AD SIMILITUDINEM HORUM praedictorum, principii scilicet et generationis. 'Fortassis' tempreamentum est philosophicum, licet certum ei esset, quod dicit. uel etiam dubitatiue potuit dicere, ignorans scilicet si propter hanc similitudinem esset translatum uocabulum.

ET ENIM PRINCIPIUM QUODDAM EST HUIUSMODI GENUS EARUM QUAE SUB SE SUNT SPECIERUM.

ETENIM PRINCIPIUM. uere ad similitudinem horum praedictorum, quia ad similitudinem tam principii quam collectionis. A partibus. De principio autem similitudinem praemittit dicens etiam GENUS QUODDAM (35) esse PRINCIPIUM SPECIERUM uel in eo scilicet, quod cum res easdem significet quas species, in priori naturaliter statu eas significat, species uero in posteriori, uel in eo quod sententia generalis nominis sententiam specialis nominis quodammodo constituit.

VIDETUR ETIAM MULTITUDINEM CONTINERE OMNEM QUAE SUB EO EST.

VIDETUR AUTEM. Similitudinem supponit, quam habet ad collectionem, in eo scilicet, quod sicut in collectione multa comprehenduntur, ita sub genere diuersae species quantum ad nominationem rerum continentur, licet diuersus sit continentiae modus, multitudinis quidem in quantitate suae praesentiae, generis uero in comprehensione nominationis.

TRIPLICITER IGITUR CUM GENUS DICATUR, DE TERTIO APUD PHILOSOPHOS SERMO EST, QUOD ETIAM DESCRIBENTES ASSIGNAVERUNT GENUS ESSE DICENTES QUOD DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS SPECIE IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICATUR, UT ANIMAL.

TRIPLICITER IGITUR. Quandoquidem has tres significationes habet genus, et cum tres habeat, de tertio genere, id est de tertia significatione generis, est sermo apud philosophos. Iure autem, ut ait Boethius, tertium genus philosophi ad disputationem sumunt, ‹quod› non ex accidenti denotat. Ex quo etiam ad interrogationem per 'quid' factam, quae frequenter a philosophis fiebat inquirentibus, quid quaeque res esset, conuenienter genus hoc respondetur. Quod statim in definitione generis declarabit.

Et notandum quod cum ait genus monstrare, id est significare, substantiam, quod genera uoces sint intelligenda, patenter demonstrauit.

QUOD ETIAM DESCRIBENTES, id est quam significationem generis philosophi DESCRIBENTES etiam, hoc est non tantum diuidentes uel aliis modis naturam eius demonstrantes sed etiam per descriptionem, quae quanto difficilior est ad componendum, tanto certior est ad demonstrandum, ASSIGNAVERUNT ipsum, id est demonstrauerunt, DICENTES scilicet GENUS ESSE QUOD DE PLURIBUS etc. Merito 'describentes' dixit, et non definientes, quia ea tantum proprie definitio dicitur, quae secundum substantiam rei facta genus sumit ac differentias, haec uero secundum quandam accidentalem formam uocum quae generalitas dici potest, inducitur, ut scilicet determinetur, quibus uocibus ea insit, unde ipsae uoces genera appellentur. Inde quoque, ut Boethius ‹dicit›, bene describentes, non definientes dixit, quia nil in quantum genus est, definiri substantialiter potest, alioquin quodlibet genus aliud genus usque in infinitum haberet.

Nunc autem uerba definitionis prosequamur. Tria itaque ponit, per quae generale uocabulum ab omnibus aliis diuidit, scilicet (i) praedicari de pluribus, quod est esse uniuersale, per quod a singularibus, id est diuersis, separatur; et (ii) praedicari de differentibus specie, hoc est de nominibus res tantum diuersarum specierum naturaliter continentibus, per quod differt a specialissimis et eorum propriis; et (iii) praedicari ‹in› eo quod quid sit, id est reddi conuenienter ad interrogationem (36) factam per 'quid', non per 'quis' uel 'quae' uel 'quod', quae magis propria nomina requirunt, uel per 'quale' uel 'quomodo se habet', quae sumpta tantum uocabula exigunt, ut rationale, album sedet, iacet.

Quid autem sit, quod praedicatur de pluribus, in definitione uniuersalis diligenter superius est expeditum, id est esse illud tam uoce quam sensu simplex, quod habile est ex impositione propria et natura subiectarum rerum ad enuntiandum ueraciter de pluribus in nominatione diuersorum.

Sequitur: DIFFERENTIBUS SPECIE. Sicut tres rerum differentiae considerantur secundum naturam substantiae eorum, quod scilicet naturaliter uel genere differunt uel specie uel numero, ita etiam nominum secundum subiectarum rerum naturam tres sunt differentiae in eo scilicet, quod haec significant res naturaliter diuersis generibus distinctas, eo scilicet quod in se habeant naturam illam, secundum quam generalia possunt eis aptari uocabula, illa uero demonstrant res naturaliter diuersis speciebus subiectas, alia res personaliter discretas, quod est differre numero. Unde omnia in computationem numeri secundum personalum discretionem ueniunt, cum dicitur unus, duo, tres. Etsi enim Socrates diuersis sit formis occupatus, quia una tantum personaliter substantia permanet, nullo modo ipsum tantum secundum quamcumque naturam aut proprietatem attendentes, unus, duo, tres dicimus.

In quid uero proprie ea sola redduntur substantiae nomina, quae in generali uel speciali statu res subiectas appellant. Unde maxime ad naturam 'quid' pertinet, id est naturaliter multorum conuenientiam requirendam, 'quis' uero uel 'quae' uel 'quod' ad personam.

Quod autem opponi solet indiuidua quoque quaedam de pluribus praedicari, cum dicitur: hoc grammaticum est Socrates, hoc musicum est Socrates, cassatum est per aptationem illam, qua uocabula plura in nominatione determinauimus. Quippe haec grammatica et hoc musicum eiusdem penitus sunt nomina.

Illud quoque, quod oppositur: haec albedo est hoc clarum et hoc corpus est hoc clarum, id est sustentans hanc claritatem, in eo refellitur, quod hoc clarum, si pro sustenante claritatem accipitur, non est idem in significatione uocabulum cum eo quod huic albedini ex claritate eam informante conuenit, sicut nec nomen Socratis, quae de diuersis aequiuoce dicuntur.

Praeterea nullum accidentale uocabulum secundum sustentationem sed tantum informationem praedicari uolumus, sicut in Praedicamento substantiae demonstrabimus. (37) Unde claritatis nomen, quae tantum forma est albedinis, ei soli conuenit, non etiam corpori.

Notandum uero secundum eorum sententiam, qui res quoque uniuersales proprie dicunt easdem etiam, quae sunt singulares, 'praedicari de pluribus' ad differentiam singularium poni non posse. Quippe eaedem quae singulares sunt, uniuersales conceduntur. Si ergo 'praedicari de pluribus' simpliciter generi aptetur atque ideo propter differentiam simpliciter a singularibus remoueatur, ut scilicet indiuidua de pluribus omnino non praedicentur, falsum est. Si uero generi non simpliciter aptet 'praedicari de pluribus' sed in respectu generis atque indiuiduis in respectu indiuiduorum auferat, profecto in definitione generis cum 'praedicari de pluribus' oportet subintelligi: in eo quod genus est. Unde iam sequentes differentiae superfluerent.

Praeterea ‹si› respectus attendamus, ut uidelicet dicamus genera in eo quod genera sunt, praedicari de pluribus, indiuidua uero non in eo quod sunt indiuidua, non ualet differentia magis ad indiuidua, quam ad accidentia. Quippe nullum accidens, in quantum est accidens, de pluribus praedicatur. Unde 'in quid' suppositum ad differentiam accidentium nullo modo esset. Similiter etiam rationale in definitione hominis ad exclusionem mortalis bene ponitur, quia nullum ratione in eo quod rationale est, mortale est. Idem de caeteris differentiis, quae in definitione generis sequuntur, opponi potest, secundum hoc scilicet, quod eandem rem et genus et speciem et differentiam et accidens esse concedunt. Quippe albedinem quam et specialissimum et accidens dicunt et de hoc cygno et hac margarita specie differentibus praedicari annuunt, per quod tamen specialissima excludunt atque ideo ipsam albedinem et hoc quod species est, in secunda differentia ut speciem specialissimam excludunt, in ultima uero quae est 'in quid', ipsam quoque excludunt ut accidens.

Nos uero eandem uocem accidentalem et generalem nolumus esse uel specialem nec endem differentialem dicimus quam generalem uel specialem; accidentia uero et differentias sumpta tantum uocabula dicimus, genera autem uel species tantum substantiua sunt.

Sed et nobis fortasse opponetur, quod saepe contingat eandem uocem in alia et alia significatione uniuersalem esse et singularem et rursus eandem genus esse uel speciem et differentiam esse uel accidens. Unde nec nos per simplicem remotionem has differentias possumus accipere, ut scilicet dicamus uocem uniuersalem nullo modo esse singularem nec specialem esse accidentalem.

Ad quod respondemus illud quod conuenit, quod hic uoces (38) ut res non tractantur sed eorum proprietates secundum significationem distinguuntur; dum autem uocis significatio attenditur, eadem uocis materia quae in se una est, multae uoces diiudicatur secundum multiplicem eius sensum. Secundum quod Priscianus dicit multa nomina in unam uocem concidere. Et rursus diuersae uoces in materia eadem esse iudicantur in significatione. Unde substantia et usia unum generalissimum dicuntur. Nomen etiam et uerbum siue oratio eadem uocis materia frequenter esse inuenitur. Unde eadem uox quasi ipsi opposita secundum diuersam significationem et cum tempore esse et sine tempore dicitur et significatiua per partes et non, alioquin nomen et uerbum siue oratio opposita non dicerentur. Adeo autem quantum ad significationem uocis identitas siue diuersitas accipitur, quod Aristoteles hanc orationem: 'Socrates sedet' prolatam eo sedente et consimilem in significatione prolatam, postquam surrexit, ut unum numero sumit, non essentiam quidem uocis diiudicans sed significationem. Ex quo etiam illud friuolum refellitur, quod opponi solet de communi praedicatione eiusdem uocis. Quia cum dicitur 'Socrates est homo' et rursus 'Plato est homo', diuersae potius uoces materialiter praedicantur. Unde nulla uniuersalis uidetur. Sed profecto, ut dictum est, uocis identitas uel diuersitas, cum ut uox accipitur, secundum proprietatem significationis tantum distinguitur.

Possumus autem fortasse et eandem materialiter uocem de pluribus praedicabilem dicere, non ut prius enuntiata de uno iterum enuntietur de alio sed ipsa eodem tempore quo de ipso enuntiatur, apta erat ex inuentione sua ad copulandum alii ueraciter, ut cum de Platone dicitur, posset eadem prolatione Socrati uere copulari. Potest etiam et simul de duobus singillatim dici hoc modo: 'Et Socrates et Plato est homo'.

Alio itaque modo uoces ut uoces tractantur, alio modo eaedem ut res, id est in essentia sua considerantur, quia cum indiscretae res sint, secundum significationem quaedam communes, quaedam singulares dicuntur et quaedam substantiales, quaedam accidentales et eaedem, si quandoque haec nomina simul habent, ipsae a se diuersae et quodammodo sibi oppositae iudicantur.

Res uero ut res tractare ‹oportet›, quia secundum hoc quod in essentia sua habent, considerantur. Ipsae autem ‹cum› in essentia sua a se diuersae non sint, nullo modo ut diuersae a se uel secundum oppositionem accipi debent sed simplicem habent acceptionem, uoces uero duplicem. Unde bene non dicitur de eadem re eam et esse uniuersalem et non uel accidens esse et non, quod quidem oporteret, si supra posita generis definitio rebus aptaretur. (39)

Si quis autem quaerat de generalitate et specialitate et caeteris accidentibus uocum, quomodo in eis subsistant, cum ipsae uoces res permanentes non sint, animaduertat, quod omnes sensu ipso experimur uoces, scilicet ex pluribus elementis compositas, numquam uere subsistere nec uera accidentia in se habere sed sicut semper attenduntur uoces existentes, postquam sunt semel impositae, ita earum proprietates, quasi uere existant, cogitantur, sicut et dies uel annus, quae continue quantiates dicuntur, quae tamen numquam uere subsistunt. Nisi enim ut existentia sumerentur, nulla de eis doctrina fieret.

EORUM ENIM QUAE PRAEDICANTUR ALIA QUIDEM DE UNO DICUNTUR SOLO, SICUT INDIVIDUA, SICUT SOCRATES ET HIC ET HOC, ALIA VERO DE PLURIBUS, QUEMADMODUM GENERA ET SPECIES ET DIFFERENTIAE ET PROPRIA. ET ACCIDENTIA COMMUNITER SED NON PROPRIE ALICUI.

EORUM ENIM. Ostendit quid singulae differentiae operentur in definitione generis, ac si diceret: Bene apposui 'praedicari de pluribus' ad differentiam quorundam, quia scilicet ea quae praedicantur, alia de uno solo etc. Et ‹est› redditio causae.

UT SOCRATES ET HIC ET HOC. 'Hic et hoc' pro quibuslibet aliis in diuersis ponit, ac si diceret; hic lapis, hoc corpus. Nota tamen quod si neque corpus neque lapidem adiungi intelligas pronominibus uel aliquod aliud nomen, ipsa tamen pronomina discretiua sunt semper et personalia, licet nullam naturam uel proprietatem determinent, ueluti cum dico: 'ego', 'hic', singularis sunt significationis, nullius tamen superioris proprie indiuidua dicuntur, quia ex sola discretione inuenta sunt et meras significant substantias, quarum nullam naturam uel proprietatem determinant, quia 'hic' per se dictum neque dicit 'haec substantia' neque 'hic homo' neque 'hoc rationale' uel 'hoc album' sed simpliciter secundum discretionem personalem inuentum est. Unde ex toto pura ex ui uocis sunt pronomina et priora quodammodo naturaliter in significatione caeteris sermonibus.

Nota cum ait Socratem praedicari de uno solo, quidam sumptum uolunt intelligi a socratitate, pro eo scilicet quod ait Aristoteles a prima substantia nullam esse praedicationem. Sed profecto ibi praedicationem accepit praedicamentalem, ut de inferiori scilicet, secundum quam et species de genere praedicari negatur.

ET ACCIDENTIA COMMUNITER, id est communia accidentalia nomina, ut album, non propria, ut hoc album.

EST AUTEM GENUS QUIDEM UT ANIMAL, SPECIES VERO UT HOMO, DIFFERENTIA AUTEM UT RATIONALE, PROPRIUM UT RISIBILE, ACCIDENS UT ALBUM, NIGRUM, SEDERE.

EST AUTEM GENUS QUIDEM. Positio est exemplorum.

AB HIS ERGO QUAE DE UNO SOLO PRAEDICANTUR DIFFERUNT GENERA EO QUOD DE PLURIBUS ASSIGNATA PRAEDICENTUR.

AB HIS ERGO. Quia per 'praedicari de pluribus' differunt genera ab indiuiduis, ergo differunt. De pluribus assignata, id est enuntiata.

AB HIS AUTEM QUAE DE PLURIBUS: AB SPECIEBUS QUIDEM QUONIAM SPECIES ETSI DE PLURIBUS PRAEDICANTUR SED NON DE DIFFERENTIBUS SPECIE SED NUMERO.

AB HIS AUTEM. Ostensum a quibus differat genus per primam differentiam, quae est praedicari de pluribus, ostendit, a quibus per secundam, scilicet a specialissimis et propriis, dicens: AB HIS QUAE DE (40) PLURIBUS PRAEDICANTUR, id est a quibusdam eorum, ut uidelicet a speciebus solis, id est specialissimis, differt genus, QUONIAM SPECIES ETSI, id est, quamuis etc.

HOMO ENIM CUM SIT SPECIES DE SOCRATE ET PLATONE PRAEDICATUR QUI NON SPECIE DIFFERUNT A SE INVICEM SED NUMERO, ANIMAL VERO CUM GENUS SIT DE HOMINE ET BOVE ET EQUO PRAEDICATUR QUI DIFFERUNT A SE INVICEM ET SPECIE QUOQUE, NON NUMERO SOLO.

HOMO ENIM. Vere species praedicatur de differentibus numero, non specie, quia homo de istis. A partibus. QUI DIFFERUNT A SE INVICEM SPECIE, id est de his nominibus: BOVE, EQUO, quorum res differunt specie.

A PROPRIO VERO DIFFERT GENUS QUONIAM PROPRIUM QUIDEM DE UNA SOLA SPECIE CUIUS EST PROPRIUM PRAEDICATUR ET DE HIS QUAE SUB UNA SPECIE SUNT INDIVIDUIS (QUEMADMODUM RISIBILE DE HOMINE SOLUM ET DE PARTICULARIBUS HOMINIBUS), GENUS AUTEM NON DE UNA SPECIE PRAEDICATUR SED DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS.

A PROPRIO VERO. Ostenso per 'praedicari de differentibus specie' differre genus a specialissimis, ostendit in eodem ipsum differre a propriis eorum.

A DIFFERENTIA VERO ET AB HIS QUAE COMMUNITER SUNT ACCIDENTIBUS DIFFERT GENUS QUONIAM ETSI DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS SPECIE PRAEDICANTUR DIFFERENTIAE ET COMMUNITER ACCIDENTIA SED NON IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICANTUR SED IN EO QUOD QUALE QUID SIT.

A DIFFERENTIA VERO. Ostendit quid excludat ultima differentia, scilicet differentias et accidentia quae diuersarum specierum indiuidua continent, quae non in quid sed in quale praedicantur uel in 'quomodo se habent', ut sedet, iacet, uel ad aliam interrogationem, ut bicubitum, tricubitum in quantum.

COMMUNITER ACCIDENTIBUS, id est communibus accidentibus, quae diuersa continent. Ideo determinat, quia particularia nomina accidentalia per 'praedicari de pluribus' iam sunt exclusa, ut hoc grammaticum, hoc album.

INTERROGANTIBUS NOBIS ENIM ILLUD DE QUO PRAEDICANTUR HAEC, NON IN EO QUOD QUID SIT DICIMUS PRAEDICARI SED MAGIS IN EO QUOD QUALE SIT; INTERROGATI ENIM "QUALIS EST HOMO?" DICIMUS "RATIONALIS", ET IN EO QUOD "QUALIS EST CORVUS?" DICITUR QUONIAM NIGER.

INTERROGANTIBUS ENIM. Probat ab effectu differentias et accidentia praedicari in quale, non in quid, quia scilicet nos ita ea respondeamus. Et hoc est: interrogantibus aliquibus illud de quo haec praedicantur, id est dum faciunt interrogationem de eo de quo praedicari habent, non respondemus ea ad interrogationem in quid factam sed in quale. Quod statim in partibus ostendit sic: INTERROGANTI ENIM etc.

EST AUTEM RATIONALE QUIDEM DIFFERENTIA, NIGRUM VERO ACCIDENS; QUANDO AUTEM "QUID EST HOMO?" INTERROGAMUR, "ANIMAL" RESPONDEMUS; ERAT AUTEM HOMINIS GENUS ANIMAL.

EST AUTEM. Commendatio est exemplorum et redditio causae ita: Bonum dedi exemplum de differentia per rationale, de accidenti per nigrum, quia hoc est differentia, illud accidens.

QUARE "DE PLURIBUS PRAEDICARI" DIVIDIT GENUS AB HIS QUAE DE UNO SOLO EORUM QUAE SUNT INDIVIDUA PRAEDICANTUR; "DIFFERENTIBUS" VERO "SPECIE" SEPARAT AB HIS QUAE SICUT SPECIES PRAEDICANTUR VEL SICUT PROPRIA; "IN EO" AUTEM "QUOD QUID SIT PRAEDICARI" DIVIDIT A DIFFERENTIIS ET COMMUNITER ACCIDENTIBUS QUAE NON IN EO QUOD QUID SIT SED IN EO QUOD QUALE EST VEL QUODAMMODO SE HABENS PRAEDICANTUR DE HIS DE QUIBUS PRAEDICANTUR. NIHIL IGITUR SUPERFLUUM NEQUE MINUS CONTINET GENERIS DICTA DESCRIPTIO.

QUARE DE PLURIBUS etc. Epilogum facit recolligens breuiter, quid operentur singulae differentiae. Sic iunge: quia prolixe diximus genus, breuiter recolligamus. Et est causa uel a partibus secundum exempla proposita fit illatio sic: Quia differt genus a Socrate per 'praedicari de pluribus', ergo ab indiuiduis, et ita de aliis. Nil igitur. Quandoquidem omnes partes in definitione generis positae differentiam ab aliquibus faciunt, igitur ipsa nihil continet superfluum. Ab oppositis. Ac sicut ipsa non est superflua, ita nec diminuta, ut minus scilicet contineret quam definitum.