Jump to content

Logica ingredientibus/1/03

E Wikisource

(178 40) LI 1.03 TRACTATUS DE SPECIE

SPECIES AUTEM DICITUR QUIDEM ET DE UNIUSCUIUSQUE FORMA, SECUNDUM QUAM DICTUM EST: "PRIMUM QUIDEM SPECIES DIGNA IMPERIO."

SPECIES AUTEM. Post genus statim speciem tractat, non differentiam. De quo quaestio est. Quippe eisdem causis differentia ante speciem tractanda uidetur, quibus genus ante alia, cum uidelicet ipsa quoque differentia prior sit specie, quam constituit, tam dignitate continentiae quam natura. Praeterea si statim differentiam post genus assumeret, ordinem propositi sui exsequeretur, qui ait superius: "Nosse quid sit genus et quid differentia". Quem etiam ordinem ipse in Communitatibus seruat, cum scilicet prius generis ad differentiam communitates et prorpietates assignat, quam generis ad speciem.

Sed sciendum, quod cum genus et species relatiua sint, ita sunt naturaliter adiuncta, ut et suam permanentiam ab inuicem ducant et suam cognitionem. Unde Aristoteles in Ad aliquid docet, quod si quis nouerit unum relatiuum definite, et alterum. Unde merito, cum ita sint adiuncta naturaliter relatiua, et tractatus eorum coniuncti sunt, alioquin minus genus cognosceretur, quod per speciem definitum est, si uidelicet speciei tractatus differretur.

Sed hic quoque maior occurrit quaestio, quomodo scilicet non sit speciei tractatus superfluus, quam primitus oportuit cognosci, ut per eam genus definiretur. Ignotum enim per ignotum certificari non potest sed quaecumque quod ad notitiam alterius afferuntur, certiora uidentur. Unde iam relatiua per se non uidentur posse definiri, quorum scilicet notitia quoque ab inuicem pendet. Ideoque quamdiu unum ignoratur, et alterum.

Ad quod respondemus non necesse esse, ut ea quae alia certificant, priora sint cognitione. Plura namque ita simul cognosci possunt, ut tamen unius notitia per alterum consistat. Ut si alicui patrem ignoranti uel filium, demonstrarem utrumque per alterum dicens patrem esse, qui refertur ad filium, filium qui ad patrem, simul utrumque per alterum certifico, dum hunc ad filium se habere et illum rursus ad istum ostendo, alioquin nulla fieret relatiuorum cognitio. Boethius quoque super definitionem qualitatis docet non esse inconueniens in huiusmodi descriptionibus definientia non esse certiora definitio. Itaque non inconuenienter genus per speciem definitur nec superfluit speciei tractatus, quia etsi necesse erat speciem cognosci in eo quod species est et ad genus refertur, ut per eam genus cognosceretur, plures tamen poterant ignorari proprietates specierum quas hic docet, ueluti (42) cum ostendit alias subalternas, alias specialissimas et praedicationes utrorumque et pleraque alia.

Sicut autem generis aequiuocationem monstrauit, ita et speciei, ostendens scilicet hoc nomine species duo includi, scilicet conpositionem cuiuslibet indiuidui, secundum quam dicimus aliquem terribilem specie, et philosophicam speciem, de qua intendit. Compositionem autem possumus accipere siue ex conuentu partium in quantitate, sicut ex membris coniungentibus Priamum, siue ex informatione apparentium accidentium, secundum quam ipse maxime disnoscitur et speciosus uel terribilis iudicatur. Et hanc ultimam compositionem, quae ab accidentibus uenit, Boethius magis uidetur attendere, qui ait de Porphyrio, quod dicat speciem uocari uniuscuiusque figuram, quae ex accidentium congregatione perficitur.

Et attende quod idem Boethius praeter duas significationes speciei, quas Porphyrius ponit, aliam dicit esse, quam substantialem formam appellat, ut rationalitas et mortalitas in homine, quas humanitatis nomine uocat, eo uidelicet quod humanam substantiam compleant, id est hominem aduenientes animali perficiant sicut eius differentiae constitutiuae. De qua quidem humanitate ipse ita ambigue loquitur, ut eam speciem animalis esse uideatur annuere, dicens:

Si uero sub animali eam intelligendo locaueris, deducit animalis ‹in sese› participationem separaturque a caeteris animalibus ac fit species generis.

In quibus tamen uerbis nihil aliud demonstrare intendit, nisi eandem humanitatem, quam prius speciem esse ostenderat secundum naturam essentiae suae, in qua est qualitas, eandem esse formam substantiae humanae, quae tunc deducit animal participatione in se, quando substantiae animalis copulatur. Et quod ait: 'separatur a caeteris animalibus', 'separatur' impersonale ponit, ac si diceret: fit separatio per eam cuiusdam animalis ab aliis atque ita per eam fit species generis.

Quidam autem hanc compositionem, quae humanitas dicitur, aliter accipiunt, quandam scilicet formam, quae innascitur, ita hanc substantialem, quia a substantialibus formis uenit.

Sed occurrit quaestio, cum sit forma in homine, utrum substantialis an accidentalis. Sed si substantialis, quomodo ex conuentu substantialium innascitur, cum ipsa quoque sit una substantialium? Quod si accidentalis, profecto posset homo sine ‹illa› permanere. Quod fortasse poterit concedi. Sic namque rationalitas et mortalitas caeteraeque formae substantiales hominis, per quas solas homo subsistit, (43) ad animal possent adiungi in constitutione hominis, ut non necesse sit ex conuentu earum uel humanitatem uel aliam formam innasci. Alioquin et ex humanitate rursus alia forma et ex illa iterum alia usque in infinitum simili ratione nasceretur.

SPECIES AUTEM DICITUR QUIDEM ET DE UNIUSCUIUSQUE FORMA, SECUNDUM QUAM DICTUM EST: "PRIMUM QUIDEM SPECIES DIGNA IMPERIO."

Sic iunge: Genus dicitur tribus modis supradictis; sed species his duobus. Et hoc est: SPECIES, hoc nomen, DICITUR DE FORMA UNIUSCUIUSQUE, id est conuenit compositioni cuiuslibet indiuidui, exteriori scilicet et sensui subiacenti.

DICITUR AUTEM SPECIES ET EA QUAE EST SUB ASSIGNATO GENERE, SECUNDUM QUAM SOLEMUS DICERE HOMINEM QUIDEM SPECIEM ANIMALIS CUM SIT GENUS ANIMAL, ALBUM AUTEM COLORIS SPECIEM, TRIANGULUM VERO FIGURAE SPECIEM.

DICITUR AUTEM. Aliam supponit significationem speciei, quae est philosophica species.

QUAE EST SUB GENERE ASSIGNATO, id est superius descripto. SECUNDUM QUAM, scilicet speciei significationem etc. , HOMINEM, id est hoc nomen speciei, quod est homo.

ALBUM AUTEM COLORIS. In alio praedicamento exemplificat ponens album pro hoc nomine albedo, triangulum pro triangulatione siue pro trianguli figura. Nota quod ait 'sub assignato genere', ut possit esse definitio speciei, ita esse accipiendum, ut genus in substantia in primo loco accipiatur.

QUOD SI ETIAM GENUS ASSIGNANTES SPECIEI MEMINIMUS DICENTES QUOD DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS SPECIE IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICATUR, ET SPECIEM DICIMUS ID QUOD SUB GENERE EST. NOSSE AUTEM OPORTET QUONIAM ET GENUS ALICUIUS EST GENUS ET SPECIES ALICUIUS EST SPECIES.

QUODSI. Cum superius de genere satis egisset, uidetur superflue hic ipsum repetere, cum ait: "sub assignato genere". Unde se excusat dicens quod sicut ius rationis exigit, ut genus definiretur per speciem, ita et species per genus.

Sic iunge: Repeto genus in definitione speciei sed non sine causa, quia si, id est cum, nos assignantes, id est definientes, genus superius fecimus mentionem de specie dicentes: genus esse etc. , similiter definientes speciem de genere facere debemus. Unde hoc si ibi bene factum est, et hic est propter eandem scilicet causam, quia relatiua sunt. Et hoc est: NOSSE OPORTET QUONIAM GENUS ALICUIUS EST speciei ET SPECIES ALICUIUS EST, scilicet generis.

IDCIRCO NECESSE EST ET IN UTRORUMQUE RATIONIBUS UTRISQUE UTI.

ET IDCIRCO NECESSE EST, id est conuenit, ponere et alterum in definitione alterius.

ASSIGNANT ERGO ET SIC SPECIEM: SPECIES EST QUOD PONITUR SUB GENERE ET DE QUA GENUS IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICATUR.

ASSIGNANT ERGO. Quandoquidem oportet alterum assignari per alterum, ergo sic definiunt speciem, facientes scilicet mentionem de genere. Quae ponitur sub genere hoc, id est in sensu, quo dixi superius esse sub genere. Et de qua genus. Ut et hoc sit definitio speciei, supplendum uidetur 'ut de supposita sibi proximo loco' propter indiuidua et 'in substantia' propter accidentia et alia multa. Si enim quaeratur: 'quid est album', uel rationale uel substantia uel corpus uel animal respondetur.

AMPLIUS AUTEM SIC QUOQUE: SPECIES EST QUOD DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS NUMERO IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICATUR.

AMPLIUS AUTEM. Datis definitionibus, quae omnes includunt species, supponit eam quae solius est specialissimae speciei. In qua cum ait 'differentibus numero', 'solo' et 'tantum' subintelligenda sunt ad exclusionem generis. Si enim 'tantum' apponamus per se sine (44) 'solo' ‹'uel solo'› sine 'tantum', non ualet. Nam et genus tantum praedicatur de differentibus numero, id est ‹non› de aliis nisi de differentibus numero. Quippe omnia quae genere uel specie differunt, numero quoque differunt sed non conuertitur. Et omnia quae genere differunt, specie sed non e conuerso. Si enim etiam dicamus 'differunt solo numero' nec subintelligamus, 'tantum', hoc etiam generibus conuenit. Nam animal quoque de Socrate et Platone praedicatur, qui solo numero a se differunt, hoc est non etiam genere uel specie. Unde 'solo' et 'tantum' simul ad unam generum differentiam coniungenda sunt. 'In quid' uero propria excludit et quaedam alia, ut dialecticam, grammaticam et, ut quibusdam uidetur, hominem album, quando scilicet pro uno nomine sumitur. Nam '‹homo› albus', cum oratio est, exclusa est per 'illud' praemissum, sicut in definitione generis determinauimus. Cum itaque quaeritur: 'quid est Socrates', non bene uel 'homo albus' uel 'homuncio' respondetur, cum haec in substantia nullo modo praedicentur. Non enim homo albus peremptus corruptionem facit substantiae, cum scilicet albedine perempta homo albus peremptus sit nec tamen ideo specialem statum, res quae alba erat, amittat sed homo tunc quoque permaneat sicut ante. Praeterea sola ‹nomina› eorum quae in substantia praedicantur generaliter uel specialiter, in quid praedicantur, ut supra in genere determinauimus.

Nota autem hanc interrogationem: 'quid est Socrates', uel: 'quid est homo', dupliciter accipi posse, ut uidelicet modo 'quid' quasi praedicati loco sit, modo quasi subiecti; praedicati quidem, ac si dicamus: 'quid est homo', id est 'quae essentia inhaeret'; subiecti uero loco ita: 'quid est homo, cui scilicet essentiae inhaeret homo'. Siue autem loco praedicati positum praedicatum aliud requirat siue loco subiecti aliud subiectum reddi, semper speciem uel genus responderi exigit, siue etiam obliquum ponatur hoc modo: 'quid uides' 'hominem'.

Sed opponitur, cum quaeritur: 'quid currit', et respondetur: 'homo currit' uel 'equus currit', quia 'currit' in quid praedicatur, id est ad interrogationem factam per in 'quid' redditur. Sed profecto non est dictum simpliciter, 'in quid' sed 'in eo quod quid sit', id est ad interrogationem, in qua 'quid' quasi praedicatum per substantiuum uerbum copulatur.

Nota autem, quod in sequentibus Boethius supra illum locum: Extrema autem unam habent habitudinem etc. , ubi hanc differentiam generis ad speciem ponit, quod species indiuiduo uno, ut phoenix scilicet, contenta esse potest, genus uero numquam una specie, has quoque species uocat, quae unum tantum habent indiuiduum et eas quoque ad speciei definitionem retorquet, ubi scilicet ipse Porphyrius (45) in sequentibus eandem repetit definitionem specialissimi dicens: 'et quod de pluribus et differentibus numero' etc. Ait enim propter huiusmodi species sic:

Quod diximus de pluribus differentibus numero speciem praedicari, duobus id recte excusatur modis, uno quidem, quia multo plures sunt species quae de numerosis indiuiduis praedicantur ‹quam hae quibus unum tantum indiuiduum uidetur esse suppositum, dehinc hoc quia multa secundum potestatem dicuntur, cum actu non semper ita sint,› ut risibilis homo dicitur, etsi non rideat, quoniam ridere potest. Ita igitur recte species de numero differentibus praedicatur; nihil enim minus phoenix de pluribus phoenicibus praedicaretur, si plures essent, quam nunc, quando unus esse perhibetur... etc.

In quo tamen ipse Boethius nec bene secum neque cum Porphyrio constans uidetur. Ipse namque Porphyrius in sequentibus filium Sophronici indiuiduum dicit, si solus ei Socrates sit filius, licet Sophronici filius in natura de pluribus praedicetur, quemadmodum phoenix. Quippe sicut plures phoenices esse possunt, ita et plures filii Sophronici. Ipse etiam a se dissidere rationabiliter uidetur, si 'praedicari de pluribus' secundum potentiam, non secundum actum continentiae multorum accipiat. Sicut enim phoenicem praedicabilem de differentibus numero dicit, quantum ad naturam, ita et genus etiam ad unam speciem reductum praedicabile est de differentibus numero in quid. Unde et tunc quoque est genus, quando ei definitio generis aptatur, quod tamen ipse Boethius negat.

Quid igitur dicemus, ut et rationale teneamus et utriusque auctoritatem seruemus? Nihil profecto 'praedicari de pluribus', id est uniuersale, Porphyrius accipit, nisi quod multa actualiter continet. Unde et Phoenicem sicut filium Sophronici propter unius tantum rei continentiam indiuiduum intelligit. Boethius tamen 'praedicari de pluribus' largius accipiens haec quoque uniuersalia dicit secundum communem impositionis causam, quae ad plura se habere possunt, et ea quoque recte praedicari de pluribus astruit, quod licet Porphyrius non dicat, nec tamen negat. Et ratio quidem uidetur, ut non ita singulare phoenix dicatur, sicut hic phoenix, etsi eiusdem penitus rei unicae sint nomina. Quippe 'phoenix' non ita personaliter rem determinat, sicut 'hic phoenix' neque homo, si ad unam tantum personam caeteris omnibus peremptis neduceretur, sententiam immutaret nec personalem discretionis significationem assumeret sed simpliciter semper animal rationale mortale proponeret. Porphyrius autem personale quidem esse concedit phoenicis nomen secundum significationem discretionis, (46) quod tamen uult esse singulare secundum unitatem praedicationis, diuersus quidem a Boethio, non aduersus, cum aliter definitionis uerba hic, aliter ille accipiat, quam quidem definitionem in Topicis suis Aristoteles inducit. Non enim Boethius dicit Porphyrium sic accepisse, ut ipse accipit sed ad hunc sensum definitionis uerba accomodari posse ostendit. Qui etiam illud quod ait genus contentum una specie non posse consistere, magis secundum aliorum opinionem accepisse uidetur, quam secundum suam sententiam. Aut fortasse in definitione generis 'praedicari de pluribus' quantum ad actum continentiae tantum accepit, non quantum ad naturam.

Notandum uero quod haec definitio speciei specialissimae data est secundum inferiora indiuidua, non secundum relationem specialitatis ad genus. Unde non necesse est speciem generis esse, cuicumque haec definitio aptetur. Sola namque albedine permanente caeteris qualitatibus destructis animali tota conueniret definitio nec tamen species esset, cuius genus diuersas species continens non inueniretur. Quantum ad actum tamen quaelibet specialissima species genus aliquod habet naturaliter saltem generalissimum. 'Naturaliter' autem dicimus, quia saepe impositis specialibus nominibus generalia deficiunt uel e conuerso. Unde imposito generali nomine specialibus deficientibus non minus tamen in natura genus est, quamdiu res ita differentes continet, ut in natura suae substantiae causam habeant, secundum quam species possent imponi.

Hoc etiam attendendum, quod haec speciei definitio secundum eorum sententiam, qui res proprie uniuersales dicunt, non omnibus specialissimis aptatur. Quippe albedo quam rem communem dicunt et speciem simul et accidens concedunt, non tantum de differentibus numero praedicatur, uerum etiam de margarita et cygno. Quod si in definitione subintelligitur 'ut species', ac si dicamus: quod ut species praedicatur etc. , superfluit 'in quid'.

Sed fortasse sic melius ordinatur definitio, ut post praedicari statim intelligatur: 'in quid', hoc modo: Species est quod praedicatur in quid de pluribus etc. Quod (47) tamen in definitione generis non ita construendum uidetur, ut praeponatur 'de pluribus etc'. Quippe 'differentibus specie' iam ad exclusionem propriorum non poneretur, quae iam scilicet per 'in quid' praepositum essent exclusa. Poterit tamen fortasse dici, quod non dicat Porphyrius 'differentibus specie' poni ad exclusionem propriorum sed facere tantum differentiam a propriis. Multa enim in definitionibus ponuntur, quae ab aliquibus differentiam faciunt nec tamen ad differentiam eorum ibi ponuntur. Veluti in definitione animalis, quae est substantia animata sensibilis, sensibile ad differentiam lapidis non ponitur, qui iam per 'animatum' exclusus est, cum tamen animal per 'sensibile' quoque a lapide differat. Similiter cum per 'differre specie' genus a proprio differat, non tamen ad hoc ponitur sed gratia specialissimorum tantum proprium inducitur, ut scilicet ostendatur per simile genus a specialissimo differre sicut et a proprio, quod speciei est aequale. At uero cum in specie solas uoces accipimus, non est ordo transponendus, quia hoc nomen 'albedo' tantum species est, non hoc nomen 'album', quod de differentibus specie dicitur.

SED HAEC QUIDEM ASSIGNATIO SPECIALISSIMAE EST ET QUAE SOLUM SPECIES EST, ALIAE VERO ERUNT ETIAM NON SPECIALISSIMARUM.

SED HAEC QUIDEM ASSIGNATIO. Diuidit hanc descriptionem speciei a caeteris. quas praemisit, quod scilicet illae omnes includunt species tam subalternas quam speciales, hae uero solas specialissimas.

ASSIGNATIO, id est descriptio.

PLANUM AUTEM ERIT QUOD DICITUR HOC MODO.

PLANUM AUTEM. Fecit mentionem specialissimis et non specialissimis speciebus sed hoc ita planum fiet, quae scilicet sint specialissimae quae non.

IN UNOQUOQUE PRAEDICAMENTO SUNT QUAEDAM GENERALISSIMA, ET RURSUS ALIA SPECIALISSIMA, ET INTER GENERALISSIMA ET SPECIALISSIMA ALIA.

IN UNOQUOQUE. Nota praedicamentum duobis modis accipi, simpliciter, scilicet in designatione generalissimorum, quae teste Boethio idcirco Aristoteles praedicamenta uocat, quod de caeteris praedicentur, et in collectione, scilicet in designatione cuiuslibet generalissimi cum sibi suppositis inferioribus, sicut hic Porphyrius docet. Quod ait generalissima pluraliter, sic est accipiendum: aliquod de generalissimis, sicut cum dicitur: locus ab oppositis, id est ab aliquo oppositorum. Si autem sic dicamus 'in unoquoque praedicamento', hoc est in tota collectione omnium simul praedicamentorum, pluraliter quidem generalissima possumus accipere. Nam fortasse in singulis praedicamentis media non sunt, sicut in Ad aliquid uidetur, quod alias ostendemus, propter quod scilicet ipse Porphyrius in sequentibus dicet: "Si plura sint media in subalternis".

EST AUTEM GENERALISSIMUM QUIDEM SUPER QUOD NULLUM ULTRA ALIUD SIT SUPERVENIENS GENUS, SPECIALISSIMUM AUTEM POST QUOD NON ERIT ALIA INFERIOR SPECIES; INTER GENERALISSIMUM AUTEM ET SPECIALISSIMUM ET GENERA ET SPECIES SUNT EADEM, AD ALIUD QUIDEM ET ALIUD SUMPTA.

EST AUTEM. Generalissimum describit dicens illud esse genus supra quod etc. Nisi enim genus praeponas, enti et multis aliis conueniret.

SPECIALISSIMA etc. Nota haec nomina generalissimum et specialissimum quasi superlatiua esse a generali (48) et speciali, ac si inferius genus dicamus generale, medium generalius, supremum generalissimum. Similiter species superior specialis, media specialior, infima specialissima dicitur.

SIT AUTEM IN UNO PRAEDICAMENTO MANIFESTUM QUOD DICITUR.

SIT AUTEM. Exempla de praedicamento substantiae ponit.

SUBSTANTIA EST QUIDEM ET IPSA GENUS, SUB HAC AUTEM EST CORPUS, SUB CORPORE VERO ANIMATUM CORPUS SUB QUO ANIMAL, SUB ANIMALI VERO RATIONALE ANIMAL SUB QUO HOMO, SUB HOMINE VERO SOCRATES ET PLATO ET QUI SUNT PARTICULARES HOMINES. SED HORUM, SUBSTANTIA QUIDEM GENERALISSIMUM EST ET QUOD GENUS SIT SOLUM, HOMO VERO SPECIALISSIMUM ET QUOD SPECIES SOLUM SIT; CORPUS VERO SPECIES QUIDEM EST SUBSTANTIAE, GENUS VERO CORPORIS ANIMATI; ET ANIMATUM CORPUS SPECIES QUIDEM EST CORPORIS, GENUS VERO ANIMALIS; ANIMAL AUTEM SPECIES QUIDEM EST CORPORIS ANIMATI, GENUS VERO RATIONALIS; SED RATIONALE ANIMAL SPECIES QUIDEM EST ANIMALIS, GENUS AUTEM HOMINIS; HOMO VERO SPECIES QUIDEM EST RATIONALIS ANIMALIS, NON AUTEM ETIAM GENUS PARTICULARIUM HOMINUM SED SOLUM SPECIES.

SUBSTANTIA EST QUIDDAM. 'Quiddam' per excellentiam dicit, quia dignius id est caeteris, quae continet, et prius naturaliter. Vel ideo 'quiddam' dicit, ut simplicitatem sententiae eius ostendat. 'Animatum corpus' uel 'rationale animal', ut species sint, composita nomina intellige.

ET QUI SUNT PARTICULARES HOMINES, id est particularia nomina hominum.

Solet hoc loco quaeri de hac diuisione substantiae ‹secundum› quam alia corporea, alia incorporea, quae hic solet adscribi, utrum sit sufficiens. Quod non uidetur propter hominem compositum ex anima et corpore, quippe ipse nec corporeus nec incorporeus est, alioquin corpus simul esset spiritus uel incorporeum. Sed profecto corpus et spiritus simul neque corpus sunt neque spiritus. Si enim corpus et spiritus corpus essent, item corpus et non corpus essent corpus, et ita uel animatum uel inanimatum. Quod si utrumque animatum est, simul per animam uiuificantur, quod falsum est, cum solum corpus anima uiuificet.

Amplius. Si est animatum, uel sensibile uel insensibile; quod si sensibile, tunc est animal, et ita mortale uel immortale. Quod si mortale, uel tale mortale, quod quandoque moriatur, uel tale, quod numquam morietur. Sed si quandoque morietur, quandoque erit mortuum, et ita uel homo mortuus uel aliud. Quod si homo mortuus utrumque erunt simul corpus et anima, utrumque erit cadauer, quod aperte falsum est. Si quis autem dicat corpus et animam mori nihil aliud esse quam ea separari ab inuicem, tum utrumque separatum ab altero utrumque mortuum dicetur, et ita anima, cum tamen eam immortalem omnino constituant philosophi et solum corpus mori uelint, quia nihil est aliud mori quam exstingui recedente anima, qua uiuificabatur.

Sunt autem qui praedictam substantiae diuisionem per corporeum et incorporeum sufficientem esse de simplici substantia, id est ea quae una res est per naturam, dicunt, hominem uero compositum non unam substantiam uocant sed multiplicem, id est multas pluraliter dicunt, sicut hunc hominem et hunc asinum, qui simul accepti neque rationale sunt que irrationale sed utrumque simul, cum tamen animal simpliciter acceptum per rationale et irrationale sufficienter diuidatur. Nos tamen unam rem per naturam hominem compositum dicimus, qui solius operatione naturae in unam penitus personam unitur, teste autem Boethio in libro de Trinitate. Unde et (49) Anastasius ad unitatem personae Christi ex diuinitate et humanitate coniunctae similitudinem ex unitate compositi hominis inducit dicens:

Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita deus et homo unus est Christus.

Cum ergo homo compositus una sit per naturam substantia, nullo modo per corpoream et incorpoream substantiam diuidi sufficienter uolumus, nisi quis forte incorporeum infinitum corporei intelligat, id est 'non-corpus', quod hominem compositum continet. Sed nec ipse Porphyrius hanc diuisionem ponit, quod substantia alia corporea, alia incorporea sed una praedicamenti catena sunt, quod ad ostendendum propositum sufficit, quae scilicet specialissima sint, quae non.

ET OMNE QUOD ANTE INDIVIDUA PROXIMUM EST, SPECIES ERIT SOLUM, NON ETIAM GENUS.

ET OMNE. Probat a toto, quod homo est specialissimum, quia omne proximum ante indiuidua. Indiuidua uocat hic praedicamenti, quae scilicet propter discretionem substantiae tantum imposita sunt, nullum accidens notantia, ut est hoc animal uel hic homo uel Socrates, quippe hoc album uel hic homo albus hoc non habet. Proxima ante indiuidua ea dicit, quae eis ut superiora praeiacentia magis similia sunt ipsis ex modo significationis. Cum enim 'Socrates' hoc corpus in tota substantia sua denotet et personaliter determinet, quia ei soli conuenit, magis ex modo significationis species ei similis est quam aliud uocabulum, quae scilicet totam eius substantiam ita continet, ut personali tantum dicretione ab eo differat. Nihil quippe 'Socrates' de forma aliqua uel de natura determinat, nisi quam 'homo' denotat sed in modo tantum personalis discretionis ab eo differt. Hoc autem modo Aristoteles in Substantia propinquiorem primae substantiae speciem dicit quam genus, id est magis ad significationem eius accedere.

Si quis autem opponat animalis nomen proximum esse ante indiuidua: 'hoc animal' et non nomen hominis, fallitur, immo magis homo ad significationem huius nominis, quod est hoc animal, accedit, licet hoc animal nil de natura hominis determinet. Quanto enim homo pauciora nominet quam animal, tanto minus confusam significationem habet et magis ad nominationem personalem cuiuslibet indiuidui accedit.

QUEMADMODUM IGITUR SUBSTANTIA QUAE CUM SUPREMA SIT EO QUOD NIHIL SIT SUPRA EAM, GENUS EST GENERALISSIMUM, SIC ET HOMO CUM SIT SPECIES POST QUAM NON SIT ALIA INFERIOR SPECIES NEQUE ALIQUID EORUM QUAE POSSUNT DIVIDI SED SOLUM INDIVIDUORUM.

QUEMADMODUM IGITUR. Quandoquidem omne quod est proximum ante indiuidua, est solum species. Igitur homo erit solum species etc. Quod a simili quasi per contrarium ostendit ita, quod quemadmodum substantia generalissimum, quia species non habet supra se, sic homo specialissimum, quia speciem non habet post se sed sola indiuidua. 'Sola' ad exclusionem speciei dicit.

INDIVIDUUM ENIM EST SOCRATES ET PLATO; SPECIES ERIT SOLA ET ULTIMA SPECIES ET, UT DICTUM EST, SPECIALISSIMA.

INDIVIDUUM. Vere indiuidua sunt post hominem, quia ista, et unde hoc, assignat, quia scilicet ista sunt (50) indiuidua. Et hoc est: INDIVIDUUM ENIM EST etc.

QUAE VERO SUNT IN MEDIO, EORUM QUIDEM QUAE SUPRA IPSA SUNT, ERUNT SPECIES, EORUM VERO QUAE POST IPSA SUNT, GENERA.

QUAE VERO SUNT. Homo tantum est species, substantia tantum est genus. Sed ea quae sunt in medio, utrumque sunt, scilicet genus et species.

QUARE HAEC QUIDEM DUAS HABENT HABITUDINES: EAM QUAE EST AD SUPERIORA SECUNDUM QUAM SPECIES IPSORUM ESSE DICUNTUR, ET EAM QUAE EST AD POSTERIORA SECUNDUM QUAM GENERA IPSORUM ESSE DICUNTUR.

QUARE HAEC, scilicet media, DUAS HABENT HABITUDINES, quia scilicet istas duas generalitatem et specialitatem EAM scilicet QUAE EST etc.

EXTREMA VERO UNAM HABENT HABITUDINEM.

EXTREMA VERO. Extrema uocat de habentibus has duas habitudines generalissimum et specialissimum. Quidam autem hinc coniciunt indiuidua non esse de praedicamento uolentes Porphyrium extrema praedicamenti hic assignare et adhaerentes huic nomini praedicamentum, quod a praedicatione dicitur, cum a prima substantia nulla est praedicatio. Quibus cum dicitur, quod indiuidua Porphyrius quoque supponat, gratia ostendendae praedicationis speciei ea induci dicunt, non quod ea Porphyrius de praedicamento esse uelit ‹ut› partes. Boethius uero ideo specialissima dicit extrema, quod quodammodo et indiuiduis posita sint, quia plura contineant quam singula indiuidua, quae quodammodo posita sunt nulli quantum ad significationem substantiae, quia scilicet nulla sequuntur propter naturam substantiae demonstrandam inuenta scilicet, cum indiuidua propter personalem discretionem tantum sint imposita. Unde tota substantia indiuidui sui species dicitur, quia scilicet nullam uel naturam uel formam indiuiduum notat, quam species non contineant.

NAM ET GENERALISSIMUM AD EA QUIDEM QUAE POSTERIORA SUNT HABET HABITUDINEM, CUM GENUS SIT OMNIUM ID QUOD EST SUPREMUM, EAM VERO QUAE EST AD SUPERIORA NON HABET, CUM SIT SUPREMUM ET PRIMUM PRINCIPIUM; SPECIALISSIMUM AUTEM UNAM HABET HABITUDINEM, EAM QUAE EST AD SUPERIORA QUORUM EST SPECIES, EAM VERO QUAE EST AD POSTERIORA NON DIVERSAM HABET

NAM GENERALISSIMUM. Unde extrema unam tantum habent habitudinem, quia tam generalissimum quam specialissimum. A partibus. Et primum de generalissimis ostendit et postea de specialissimis supponens. De generalissimis: ET OMNE, quod scilicet genus supra se non habeat, CUM SIT SUPREMUM etc. Cur autem supremum, deinde aperiemus.

SED ETIAM INDIUIDUORUM SPECIES DICITUR (SED SPECIES QUIDEM INDIVIDUORUM VELUT EA CONTINENS, SPECIES AUTEM SUPERIORUM VELUT QUAE AB EIS CONTINETUR).

SED ETIAM INDIVIDUORUM. Dixi, quia species non habet eam de his habitudinibus, quae est ad inferiora sed tamen ad indiuiduorum etiam quodammodo dicitur species, quod statim determinat, id est continens indiuidua. Hic enim species non est sumptum a specialitate, quae erat una habitudinum, sicut quando dicitur: species generis sed est sumptum a continentia.

DETERMINANT ERGO GENERALISSIMUM ITA QUOD, CUM GENUS SIT, NON EST SPECIES; ET RURSUS: SUPRA QUOD NON EST ALIUD SUPERUENIENS GENUS. SPECIALISSIMUM VERO QUOD, CUM SIT SPECIES, NON EST GENUS; ET QUOD, CUM SIT SPECIES, NUMQUAM DIVIDITUR IN SPECIES.

DETERMINANT GENERALISSIMUM. Quandoquidem extrema unam habet habitudinem, media uero duas, ergo philosophi describentes extrema unam tantum eis assignat habitudinem, mediis uero duas. A causa.

ET QUOD DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS NUMERO IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICATUR.

ET QUOD DE PLURIBUS. Data definitione specialissimi secundum relationem superioris repetit aliam secundum continentiam inferiorum.

EA VERO QUAE IN MEDIO SUNT EXTREMORUM SUBALTERNA VOCANT GENERA ET SPECIES.

EA VERO etc. Proprietatem mediorum assignat secundum utramque habitudinem eorum. (51)

ET UNUMQUODQUE IPSORUM SPECIES ESSE ET GENUS PONUNT AD ALIUD QUIDEM ET AD ALIUD SUMPTA.

ET UNUMQUODQUE. Ne uiderentur esse genera ita et species ea quae in medio sunt, quod illud quod genus, non esset species, ostendit ea utraque esse sed non eodem respectu.

EA VERO QUAE SUNT ANTE SPECIALISSIMA USQUE AD GENERALISSIMUM ASCENDENTIA ET GENERA DICUNTUR ET SPECIES ET SUBALTERNA GENERA, UT AGAMEMNON ATRIDES ET PELOPIDES ET TANTALIDES ET ULTIMUM IOVIS.

EA QUAE SUNT. Dixit indefinite ea quae sunt in medio, esse subalterna, quae repetit, ut de omnibus ostendat, quae sunt, scilicet a specialissimis usque ad generalissima. Vel ideo etiam repetit, ut quandam similitudinem ostendat inter praedicamenta et familias, id est generationes, quod uidelicet quemadmodum in familiis ultimi dicuntur eisque cognatione iunguntur, ita in praedicamentis inferiora superioribus per praedicationem mediorum conectuntur. Nam quia homo animal est et omne animal substantia, ‹homo› quoque substantia esse monstratur, et quia Agamemnon est de genere Atrei, Atreus de genere Iouis, ipse quoque Agamemnon a Ioue descendere conuincitur.

ET ULTIMUM IOVIS, Iouis est filius scilicet.

Iouem, inquit Boethius, pro reuerentia numinis posuit ultimum. Nam quantum ad ueteres theologos Iupiter refertur ad Saturnum, Saturnus ad Caelium, Caelius uero ad antiquissimum Ophionem ducitur, cuius Ophionis nullum principium est.

SED IN FAMILIIS QUIDEM PLERUMQUE AD UNUM REDUCUNTUR PRINCIPIUM, VERBI GRATIA IOVEM.

SED IN FAMILIIS. Ne propter similitudinem ascensus datam inter praedicamenta et familias uideantur diuersa praedicamenta ad unum genus posse reduci, sicut diuersae familiae ad unum patrem, ideo hoc remouet per ens, id est de quo magis uideretur, quod genus omnium esset, quia scilicet de omnibus praedicatur. Sic iunge: in supradicto conueniunt familiae et praedicamenta sed in hoc differunt, quod in familiis diuersis homines plerumque reducuntur ad unum principium, id est ad unum patrem. Sed quare plerumque, id est aliquando, cum omnes generationes ad unum, scilicet ad primum hominem, reduci possunt?

Ad quod respondemus, quia reduci generationes non uult, nisi quamdiu certi gradus consanguinitatis computari possunt uel per patres, per filios, nepotes, cognatos. Praesens uero hominum generatio ab Adam iam ualde est remota, ut nulli sint in ea qui certum cognationis gradum ad ipsum habeant. Vel ideo 'plerumque' dicit, quia defuncto patre iam ad eum reduci non possunt, quia iam nec pater dicitur.

IN GENERIBUS AUTEM ET SPECIEBUS NON SE SIC HABET.

IN GENERIBUS AUTEM ET SPECIEBUS, diuersorum scilicet praedicamentorum, NON SIC SE HABET, quod scilicet sicut illi ad unum patrem, ita haec ad unum genus reducuntur. Habet, subaudis: rei ueritas, uel potius impersonale sit, sicut 'est' uerbum aliquando iuxta illud Prisciani: 'Est quando Aeoles. '

NEQUE ENIM EST COMMUNE UNUM GENUS OMNIUM ENS, NEC OMNIA EIUSDEM GENERIS SUNT SECUNDUM UNUM SUPREMUM GENUS, QUEMADMODUM DICIT ARISTOTELES SED SINT POSITA (QUEMADMODUM IN PRAEDICAMENTIS) PRIMA DECEM GENERA QUASI PRIMA DECEM PRINCIPIA.

NEQUE ENIM. Probat diuersa (52) praedicamenta non habere idem genus, quia scilicet non habent hanc uocem 'ens' genus, de quo magis uideretur, cum scilicet de omnibus praedicetur. A maiori secundum uisum uel a partibus uocis sic: quia neque ens neque aliam uocem. Sed quia de ente magis uidebatur, demonstrat dicens ipsum non esse genus omnium ‹in› praedicamentis psotiorum. Quod statim quasi a relatiuis ostendit dicens: NEC OMNIA SUNT EIUS GENERIS, SECUNDUM UNUM scilicet GENUS, ita quod UNUM SUPREMUM GENUS habeant omnia.

Vel a toto potest esse ostensio, quod ens non habent commune genus, quia nihil. Quod statim auctoritate Aristotelis probat dicens: QUEMADMODUM DICIT ARISTOTELES SED potius SUNT POSITA etc. Potius sunt DECEM GENERA diuersorum quam unum omnium.

Dictum est, id est ostensum est per instructionem ex dictis Aristotelis, qui tamquam diuersa genera decem genera omnium sermonum significantium aperit. Qui etiam in Ad aliquid, ubi priorem definitionem correxit, quia ex ea sequebatur res unius praedicamenti supponi alteri, quodammodo insinuauit ex diuersitate naturae eorum diuersa praedicamanta ad unum genus non reduci sed magis ex inscriptione tituli quae est de decem praedicamentis, id est de decem primis generibus.

PRIMA DECEM GENERA. Principia aliorum nominum etiam prima dicuntur haec decem nomina pro eo, quia omnium aliorum tam generum quam specierum significationes in his decem nominibus incipiant. Quippe corpus hoc nomen idem proposuit quod substantia corporea, animalis uero idem sentit quod substantia corporea animata sensibilis, homo autem quod substantia animata sensibilis rationalis mortalis. At uero horum decem nominum significationes a se ipsis sunt nec in aliis nominibus neque res alterius nominis in se tenent. Cum enim ens participium inflexum ab est uerbo Boethius dicat, unde tempus significat, oportet quoque substantiae nomen designaret, si sententiam entis teneret. Cum ergo haec decem nomina in aliis per significationem inclusa sint, quasi principia eorum dicuntur, quorum uidelicet sensus quodammodo conficiunt, et prima, cum aliunde ipsa sententiam non contrahant. Unde eorum refellitur sententia qui in nomine substantiae generalissimae susceptibilitatem contrariorum uolunt intelligere. Alioquin primum non esset in significatione, cuius significatio aliunde descenderet.

VEL, SI OMNIA QUIS ENTIA VOCET, AEQUIVOCE (INQUIT) NUNCUPABIT, NON UNIVOCE. SI ENIM UNUM ESSET COMMUNE OMNIUM GENUS ENS, UNIVOCE ENTIA DICERENTUR.

VEL SI OMNIA. Post auctoritatem Aristotelis supponit eiusdem rationem, quare ens non esset genus aliorum commune, dicens: VEL INQUIT, id est Aristoteles, SI (53) QUIS OMNIA VOCET ENTIA, non est genus ad illa. Quod statim per destructionem consequentis et antecedentis probat dicens: SI ENIM etc.

CUM AUTEM DECEM SINT PRIMA, COMMUNIO SECUNDUM NOMEN EST SOLUM, NON ETIAM SECUNDUM DEFINITIONIS RATIONEM QUAE SECUNDUM NOMEN EST.

CUM VERO. Assumptio est subintellecta prioris et sequentis, qua dicebat: si non praedicatur uniuoce, non est genus, ac si dicens ita assumeret: Sed non praedicatur uniuoce. Quod patenter ostendit, cum ait ipsa praedicamenta communicare tantum in hac uoce ens sine ratione substantiae eius communi, hoc est cum solum nomen commune habeant et non aliquam eius definitionem datam in substantia. In substantia autem data est ea definitio, quae in substantia praedicatur, cum uidelicet sententia definitionis in subiecto, de quo ipsa definitio dicitur, continetur, ut definitio animalis uel rationalis de homine uel Socrate in substantia sicut earum definita, animal scilicet et rationale. Unde in substantia homo uel de Socrate ipsa dicuntur, albus uero cum de homine praedicatur uel de Socrate, in substantia non dicitur, quia sensus eius in uocabulo hominis non continetur, quippe homo nil de albedine uocat. Cum itaque omne genus de specie uel indiuiduo in substantia praedicatur, ita uidelicet, quod suus sensus in illis concludatur, substantia uero uel qualitas nil de sententia entis denotat, ut supra diximus, non potest ulla definitio data secundum nomen entis in substantia de praedicamentis praedicari. Unde entis nomen Aristoteles ad praedicamenta uniuocum non appellat, sicut nec album uniuoce de subiectis substantiis praedicari uult, non quia habeat diuersas definitiones sed quia non habet communem substantiae rationem ad primas substantias, rationem definitionis, id est rationem intransitiue, quae sit definitio, quam uidelicet ipse in Praedicamentis rationem substantiae uocat, scilicet in substantia praedicabilem, ut determinatum est.

Sunt autem qui uocabulum entis ita aequiuoce praedicari uelint de praedicamentis, ut ita multiplicem sensum habeat quod cum dicitur: substantia est substantia, et quantitas est quantitas, qualitas est qualitas et similiter de caeteris praedicamentis, praedicamentum generalissimorum singulorum significationem tenet. Nobis autem haec multiplicitas non placet sed idem ubique dicens in eo tantum ad praedicamenta non esse uniuocum dicitur, quod ens communem rationem substantiae ad illa, ut determinatum est, ‹non› habet atque ideo eorum genus esse non potest.

Hinc etiam nullius genus esse conuincitur, quod scilicet non in quid praedicatur; nil quippe quod ipsa interrogatione perpenditur, constans esse interroganti debet ad eam responderi; haec autem interrogatio: (54) 'quid est', rationabiliter non fit nisi ab eo qui iam credit rem eam existere, de qua quaerit. Cum itaque quis quaerit de aliquo, quid sit, certum ei esse iam debet, quod existat. Unde ens ei responderi non conuenit.

Probat etiam Boethius super hunc locum, ea scilicet ratione id quod dicimus per ens, praedicamentorum genus esse non posse:

Unius enim rei duo genera esse non possunt, nisi alterum alteri subiciatur. Ac si duo sibimet ita aequalia sunt, ut numquam alterum alteri supponatur, haec utraque eiusdem speciei genera esse non possunt. Ens igitur atque unum neutrum neutri supponitur. Si igitur quoniam ens de omnibus praedicatur, omnium genus erit, et unum similiter. Sed unum atque ens demonstratum est minime alterum alteri praeponi. Duo igitur aequalia singulorum praedicamentorum genera sunt, quod fieri non potest.

Sed in hac quidem ratione Boethii istud contradicendum uidetur, quod ‹dicit› unius rei duo genera esse non posse, nisi alterum alteri subiciatur, cum scilicet animal rationale et animal mortale homini sint genera et neutrum sit sub altero, nisi forte esse sub altero large accipiat, scilicet pro supponi quacumque praedicatione alteri, scilicet ita, ut ab eo aliqua rerum continentia sit diuersum, sicut 'rationale mortale' quodammodo subicitur et quaedam continet quae 'mortale' non includit. Illud etiam fortassis calumniam habet, quod ait aequalia genera non posse eiusdem esse ‹speciei›. Nam fortasse substantia sensibilis et corpus sensibile quodammodo diuersa sunt genera et aequalia sicut animal rationale mortale et animal gressibile bipes diuersa sunt quantum ad significationem speciei sed non oppositae et cum sint aequales in nominatione, sunt in sententia diuersae. Sed fortasse si ad uocum impositionem magis quam ad naturam rerum hoc quod ait Boethius referamus, absoluemus eum, dicentes scilicet nulla generalia uocabula quae aequalia fuerint inuentione, adhuc habuisse, non tamen hoc natura rerum recusante sed magis impositione nominum deficiente.

Notandum uero quod haec denaria praedicamenta nullam uim ex natura rerum contrahere uidentur, ut uidelicet secundum rerum naturam non possent uel plura esse uel pauciora. Sed fortasse cum proprietatem inuentionis decem generum diligenter attendamus, secundum eam decem generum multitudinem bene esse institutam inueniemus, (55) in quibus scilicet decem generibus, omnium aliorum, tam generum quam specierum, significationes incipiant quasi in supremis eorum principiis.

DECEM QUIDEM GENERALISSIMA SUNT, SPECIALISSIMA VERO IN NUMERO QUIDEM QUODAM SUNT NON TAMEN INFINITO, INDIVIDUA AUTEM QUAE SUNT POST SPECIALISSIMA INFINITA SUNT.

DECEM QUIDEM. Confirmauit ratione et auctoritate Aristotelis decem esse generalissima. Illud idem repetit, ut addat et ostendat, quod licet generalissima certum numerum habeant, specialissima sub certo non clauduntur. Quod fortasse inde uideretur, quod eundem numerum habitudinum illi superius assignauerat dicens: "Extrema unam habent habitudinem. " Ne ergo uideretur, quod quemadmodum haec in quantitate habitudinum conueniunt, cum singula unam tantum habeant habitudinem, ita etiam in numero conuenirent suae multitudinis, ostendit numerum istorum non esse definitum, sicut est illorum, quae sunt genera decem. Indiuidua uero omnino infinita dicit. Nota uerbum 'infinita' duobus modis accipi posse, uel quantum scilicet ad naturam, ut tanta dicatur multitudo, quod nec in natura sit numerus definitus, quod pessimum est inconueniens, uel quantum ad hominum cognitionem, ut est arena maris, quae licet in natura suae essentiae certas habeat metas, numerus tamen lapillorum homini non est definitus. Et hoc modo indiuidua dicit esse infinita, specialissima uero non dicit infinita, sed negat esse in mumero definito, aliud quidem intendens per 'infinita', aliud per 'non finita'. Per 'non definita' enim tantum remouet certitudinem numeri a nostra cognitione, per 'infinita' uero, cum idem innuat, hoc insuper denotat contingere ex mutatione significationis singularium uocum, quae modo scilicet significationes sunt rerum, dum ipsae permanent, modo non. Unde specialissimorum et caeterorum uniuersalium non est uariabilis significatio, quia si quaedam substantiarum pereant, in significatione aliquorum permanent, cum sint multotum communia.

Notandum hanc infinitatem ad omnia indiuidua non reduci sed maxime ad separabilia accidentia et ad animata, quae frequenter pereunt. Indiuidua uero lapidis uel animarum permanere semper uidentur. Sed fortasse dicitur quod quemadmodum indiuidua quaedam contingit deperire atque ideo per ea diuidendum non est, ita et quaedam specialissima, quibus tamen diuidere relinquit. Nam rosa et lilium non semper permanere uidentur, nisi forte quando apud nos non sunt, apud alios esse dicantur pro natura terrae et tempore caeli. Si quis itaque dicat figuratiue sic species semper permanere in sua significatione per aliquam rem subiectam, poterit obiectionem utramque effugere. Qui uero infinita esse indiuidua hinc quoque notabit, quod maxime uariabilia sint, pro eo scilicet quod frequenter pereunt speciebus permanentibus, species uero numquam sine (56) istis decidunt, poterit rationem Platonis in eo fulcire quod cum et plura sint indiuidua speciebus et magis instabilia, ideo praecipue diuisionem fieri inhibuit, considerans scilicet eorum multitudionem, multo ampliorem et magis in significatione instabilem. Praeterea in descensu a generalissimis ad specialissima, quem praecepti fieri per media, non est umquam diuidentium specierum infinita multitudo, cum uidelicet unumquodque genus, sicut in Diuisionibus dicitur, duas proximas species habere naturaliter habeat, quibus sufficienter diuidatur. At uero ad diuisionem speciei duo indiuidua ita non sufficient sed quot sint, enumeranda.

SPECIALISSIMA VERO IN NUMERO QUIDEM QUODAM SUNT. Haec similiter habent numerum suum sed non infinitum.

INDIVIDUA AUTEM INFINITA SUNT, quia scilicet non definita sunt, quemadmodum specialissima simul anima collecta, et maxime instabilia in significatione sua, ut minus in ea possint cognosci.

QUAPROPTER USQUE AD SPECIALISSIMA A GENERALISSIMIS DESCENDENTEM IUBET PLATO QUIESCERE, DESCENDERE AUTEM PER MEDIA DIVIDENTEM SPECIFICIS DIFFERENTIIS; INFINITA, INQUIT, RELINQUENDA SUNT, NEQUE ENIM HORUM POSSE FIERI DISCIPLINAM.

QUAPROPTER quia ita infinita sunt indiuidua, IUBET PLATO terminari diuisionem in specialissimis et non porrigi ad indiuidua. Et hoc est: hominem DESCENDENTEM A GENERALISSIMIS AD SPECIALISSIMA diuidendo IUBET PLATO QUIESCERE in ipsis, scilicet specialissimis. Locus est a causa, quia scilicet infinita sunt indiuidua. Quam etiam causam mox supponit dicens: INFINITA, INQUIT (scilicet Plato), RELINQUENDA SUNT. Et quare relinquenda? Quia scilicet inquit non posse fieri disciplinam eorum, id est doctrinam per ea quae et tam multa sunt et non stabilia, ut uidelicet antequam perficeretur diuisio, multa iam perirent, per quae diuidere uellemus.

Sed quaeritur, quomodo Boethius in Libro diuisionum hanc diuisionem nos doceat et tractet quae est speciei per indiuidua, cum Plato eam reprobet.

Ad quod respondemus, quod non omnia, ut diximus, indiuidua instabilia sunt in significatione sed quoniam ipse Boethius exemplum de instabilibus quoque supposuit, hoc est de indiuiduis hominis, dicamus eum hanc diuisionem maxime quantum ad naturam tractare, Platonem uero eandem quantum ad actum uariationis reprobare. Non enim tam debilis est hominum natura, ut non fortasse possit diuisionem exspectare. Vel 'in natura' dicimus, quia omni tempore species diuisa in natura certum numerum indiuiduorum habet. Praeterea sic possumus indiuidua colligere, ut facilis sit diuisio, sicut et ipse Boethius facit dicens: hominum alii sint hi, qui sunt in Europa, alii qui sunt in Asia. Plato uero negat fieri, cum singula indiuidua computantur.

DESCENDERE AUTEM. Non solum de quiete Plato (57) instruit, uerum etiam de ascensu. Et hoc est: IUBET PLATO DIVIDENTEM SPECIFICIS DIFFERENTIIS DESCENDERE PER MEDIA, hoc est per genera subalterna, quae scilicet genera, ut contra se poni possint in eadem diuisione tanquam opposita, habent ex significatione differentiarum praecipue. Cum enim singulae species in sententia superioris generis, quam in se habent, non discrepent, in sensu oppositarum differentiarum, quem etiam continent, maxime oppositae esse monstrantur. Et hoc est: ipsum [in] DIVIDENTEM, id est uolentem diuidere, IUBET DESCENDERE PER MEDIA, scilicet genera, SPECIFICIS DIFFERENTIIS, id est secundum uim specificarum differentiarum, quae uidelicet, quia maxime sunt oppositae, ex ui earum specierum quibus insunt, ad diuidendum et diuersificandum res generis ualent.

DESCENDENTIBUS IGITUR AD SPECIALISSIMA NECESSE EST DIVIDENTEM PER MULTITUDINEM IRE, ASCENDENTIBUS VERO AD GENERALISSIMA NECESSE EST COLLIGERE MULTITUDINEM.

DESCENDENTIBUS IGITUR. Quandoquidem per media descendere oportet, ergo necesse est, id est determinatum, ire per multitudinem. A parte multitudinis. Et hic quidem diligenter naturam descensus et ascensus distinguit, quod in descensu scilicet unum per multa dispergimus, in ascensu uero multa sub uno colligimus. Unde statim supponit: ASCENDENTIBUS VERO AD GENERALISSIMA NECESSE EST multa sub uno COLLIGERE hoc modo: rationale et irrationale sunt animal et sensibile et insensibile sunt corpus. In ascensu itaque multa sub uno unimus, quia dissimilia conuenire monstramus. In descensu uero qui fit per diuisionem, conuenientium rerum differentiam e contrario monstramus.

COLLECTIVUM ENIM MULTORUM IN UNAM NATURAM SPECIES EST, ET MAGIS ID QUOD GENUS EST.

COLLECTIVUM ENIM. Duo probat quae dixit, scilicet quod in ascensu colligitur et in descensu dispergitur, quia uidelicet genera et species, sub praedicatione quorum inferiora eorum uniuntur, collectiua sunt. Ipsa uero inferiora sunt distributiua. A causa. Et hoc est: SPECIES EST COLLECTIVUM MULTORUM IN UNAM NATURAM, id est speciale uocabulum res subiectas nominat secundum id quod conueniunt et sibi similes sunt. Natura enim est teste Boethio similitudo rerum nascentium.

ET MAGIS ID QUOD GENUS, quia scilicet plura conueniunt in genere, quam in specie.

PARTICULARIA VERO ET SINGULARIA SEMPER IN MULTITUDINEM E CONTRARIO DIVIDUNT QUOD UNUM EST; PARTICIPATIONE ENIM SPECIEI PLURES HOMINES UNUS, PARTICULARIBUS AUTEM UNUS ET COMMUNIS PLURES.

PARTICULARIA VERO, id est specialia, et singularia, id est indiuidua, diuidunt quod unum est, hoc est res illas nominant ut differentes. Quod statim in partibus ostendit dicens: Nam PLURES HOMINES sunt UNUS conuenientes PARTICIPATIONE SPECIEI, id est secundum hoc quod speciale uocabulum participant. Quippe ex eo quod singuli sunt animal rationale mortale ac per hoc inuicem conuenientes, nomen hoc quod est homo, singulis est impositum. Nec hoc loco dicimus res diuersas in communi nomine conuenire sed magis naturalem earum conuenientiam attendimus secundum communem causam impositionis nominis, quod non minus permanent nomine quoque (58) non imposito.

PARTICULARIBUS AUTEM, ac si diceret: UNUS homo est COMMUNIS, hoc est, res huius nominis 'homo' nominatae ab eo ut unae et communes, id est conuenientes, sunt PLURES, id est differentibus PARTICULARIBUS, id est secundum hoc quod inferioribus nominibus distinguuntur.

DIVISIVUM ENIM EST SEMPER QUOD SINGULARE EST, COLLECTIVUM AUTEM ET ADUNATIVUM QUOD COMMUNE EST.

DIVISIVUM ENIM. Duo probat, quae nouissime dixit, scilicet quod particularia uocabula, quae sub homine sunt, distributiua sunt, et quod hominis nomen adunatiuum est, quia scilicet omnia particularia illud habent, et esse commune, id est uniuersale, hoc habet. A totis. Et hoc est: SINGULARE SEMPER, id est omne, EST DIVISIVUM, hoc est rem suam nominans ut differentem a re alterius, et QUOD COMMUNE EST, id est uniuersale uocabulum, EST COLLECTIVUM ET ADUNATIVUM, quod uidelicet sic plura nominat, ut ea adunet, id est ut conuenientia appellet.

Nota autem quod, ut ait Boethius supra Topica Ciceronis, Plato hanc scientiam diuidendi et coniungendi *dialecticen* appellat, Aristoteles uero logicam uocat, quam Cicero definiuit diligentem rationem disserendi.

ASSIGNATO AUTEM GENERE ET SPECIE QUID EST UTRUMQUE, CUMQUE SIT GENUS UNUM, SPECIES VERO PLURIMAE (SEMPER ENIM IN PLURES SPECIES DIVISIO GENERIS EST), GENUS QUIDEM SEMPER DE SPECIE PRAEDICATUR ET OMNIA SUPERIORA DE INFERIORIBUS, SPECIES AUTEM NEQUE DE PROXIMO SIBI GENERE NEQUE DE SUPERIORIBUS (NEQUE ENIM CONVERTITUR). OPORTET AUTEM AEQUA DE AEQUIS PRAEDICARI UT HINNIBILE DE EQUO, AUT MAIORA DE MINORIBUS UT ANIMAL DE HOMINE; MINORA VERO DE MAIORIBUS MINIME (NEQUE ENIM ANIMAL DICIS ESSE HOMINEM QUEMADMODUM HOMINEM DICIS ESSE ANIMAL).

ASSIGNATO AUTEM. Postquam definiuit genus et speciem, determinauit, quae sint genera generalissima, quae subalterna, quae species specialissimae, quae non, et pleraque alia tam de generibus quam de speciebus monstrauit, ad determinandam praedicationem tam generum quam specierum accedit, ostendens scilicet genera non solum de proximis speciebus praedicare, uerum etiam de omnibus, quae supposita sunt speciebus et omnia superiora de quibuslibet inferioribus praedicari monstrat, inferiora uero de superioribus minime. Hic enim 'praedicari' ut de contento accepit, quantum maioribus uel aequalibus conuenit, quod ipse determinat, ibi scilicet: OPORTET AUT DE AEQUIS AEQUA PRAEDICARI etc. Quod autem de predicatione nos instruit - de scilicet praedicatione tam genus quam speciem definiendo mentionem fecerat - maxime ad argumentationes ualet, ut uidelicet ad eas componendas ueram complexionem terminorum sciamus eligere, ut scilicet nouerimus, qui termini de quibus ueraciter praedicentur.

Sed hic quidem praedicationis modos diligenter distinguamus.

Accipitur autem praedicari uno modo quantum ad enuntiationem solam, siue ueram scilicet siue falsam, siue affirmatiuam siue negatiuam, secundum quod quidem in omni praedicatione categorica praedicatiua dicitur uel in omni categorica propositione praedicatum esse dicitur. Alio modo praedicari sumitur non tantum (59) secundum simplicem constructionis enuntiationem, uerum potius secundum ipsius inhaerentiae ueritatem, secundum quam scilicet animal de homine praedicari dicitur, non etiam lapis, cum hoc uidelicet nomen homini ueraciter coniungibile sit, illud uero minime.

Hic autem secundus modus in praedicatione, quantum scilicet ad ueritatem inhaerentiae, plures alios modos sub se continet. Eorum enim quae de aliis praedicabilia sunt, quaedam de eis ut de prorsus contentis praedicantur, sicut maiora uel aequalia, quae totam subiecti termini nominationem continent. Alia uero minime ut de contentis praedicantur de his de quibus uere enuntiantur, sicut species de genere particulariter uel definite uel excedens uel excessum de excedenti et excesso. Quae uero de aliquo ut de contento uere praedicantur, de ipso ut de minori in quid praedicantur, ut animal de homine, de Socrate uero non. Et hoc quidem modo, quo alterum de altero ut de minori in quid praedicatur, Aristoteles primam substantiam praedicari negat.

Videtur itaque ex usu auctorum praedicari secundum diuersas significationes aequiuoce sumi, modo scilicet large quantum ad quamlibet enuntiationem, modo strictius ad inhaerentiae ueritatem, modo paulo strictius, ut de contentis secundum hunc locum Porphyrii, modo strictius quantum ad illa quae de minoribus in quid praedicantur, secundum quod Aristoteles indiuidua praedicari, ut diximus, negat.

Nunc autem de ueritate praedicationis pauca perquiramus et quae obici solent, et ponamus et dissoluamus.

Quaeritur enim cum genus de specie praedicatur uel uoces diuersae sententiae sibi coniunguntur, quodmodo uera esse possit enuntiatio, cum dicitur:

Homo est animal

Homo est albus

Quippe est homo ‹‹in›› eo tantum rem nominat quod homo est, album uero in eo simpliciter, quod album est. Si enim in ista acceptione uoces sibi coniunguntur per 'est' uidetur hic esse sensus, quod in quantum est homo, sit albus, quod falsum est. Vel cum animal rem simpliciter in eo notet, quod est substantia, animalis scilicet, homo uero in eo quod est rationalis, inde uidetur hic enuntiatio, qua dicitur:

Homo est animal

omnino falsa, ne scilicet dicatur: animal formatum, rationalitate scilicet et mortalitate, est animal simplex et informe.

Si quis autem dicat animal, quando homini copulatur, non simpliciter sumi sed formas quoque inferiores determinare, utpote rationale (60) et mortale, iam non genus de specie praedicatur sed potius idem de se ipso praedicatur. Quippe animal formatum rationalitate et mortalitate idem est penitus quod homo.

Siue itaque animal simpliciter acceptum siue differentiis inferioribus affectum praedicari dicamus, inconuenientia incurrere uidemur.

Sed ad hoc respondendum est, quod cum dicitur:

Homo est albus

ne uera homo rem simpliciter notat in eo quod homo est, nil penitus de significatione animalis tenens, et animal album nil penitus de humanitate innuit, et in hac ui simpliciter singula accipiuntur, dum copulantur. Non tamen tanta est uis uerbi copulantis uel totius enuntiationis, ut hominem esse album in eo quod homo est, proponat, sed simpliciter denuntiet idem quod est homo, esse id quod album est. Alioquin modalis enuntiatio esset, non simplex et uere proponi posset nullum animal esse hominem uel album, quia nullum animal in quantum est animal, uel homo uel album, et licet animalis praedicatio nil de humanitate notet, eam tamen non remouet. Unde cum dicitur:

Homo est animal

neque esse animal, quod non habeat sed simpliciter habeat formas, neque esse animal, quod non habet sed simpliciter dicitur esse animal, et licet ipse homo semper sit animal formatum rationalitate et mortalitate, non id tamen semper proponitur sed modo simpliciter dicitur ipse esse animal, modo etiam esse animal rationale mortale, et utrumque uerum est. Nam istud 'simpliciter' non ad essentiam rei sed ad uim enuntiationis refertur, ut uidelicet homo simpliciter dicatur esse animal, non ut sit simpliciter animal.

Sed fortasse opponetur quod aliter enuntiatio proponit quam acilicet res se habeat, cum uidelicet ipsa simpliciter ‹‹proponat›› nec tamen res se simpliciter habeat. Unde falsa uidetur enuntiatio.

Quod non est, quia id quod in re non est, non proponit. Nam sicut uerum est hominem esse hominem, ita etiam esse animal neque refert ad ueritatem, si alius est nodus enuntiationis propositionis quam substantiae rei. Nam cum solus Socrates non sit grammaticus, solus tamen quandoque dicitur esse grammaticus, quod de eo solo quandoque agitur, ut uidelicet de nullo alio loquamur. Neque id quidem proponimus, quod ipse solus sit grammaticus, quod falsum est sed de eo solo dicimus, quod sit grammaticus, quod uerum est. De nullo scilicet alio loquentes et solus dicitur esse grammaticus et uera est enuntiatio, nec tamen solus est grammaticus, et tantum dicitur loqui, et uera est enuntiatio, nec tamen tantum loquitur sed etiam ridet. (61)

Quaeritur autem quid praedicetur uel subiciatur per uniuersalem uocem. Sed sicut nullam rem intelligi uolumnus in uniuersali uoce, ita nec aliquam praedicari uel subici. Cum enim res animalis nulla sit, nisi haec uel illa, hanc autem uel illam non intelligamus, nullam rem penitus praedicare per nomen 'animal' possumus nec similiter de re aliqua agere per nomen, hominis scilicet.

Sed huic quidem sententiae plane auctoritas uidetur aduersari. Ait enim Boethius in primo Hypotheticorum, quod id quod in praedicatiua propositione subicitur, illius suscipere nomen uidetur, quod in eadem propositione, praedicatur, ut cum dicimus:

Homo est animal.

Ex quibus uerbis rem subici et rem praedicari per uniuersalia quoque uocabula patenter monstrare uidetur. Sed ualet, quod ait rem subiectam suscipere nomen rei praedicatae uocis, ut his uerbis totum sensum propositionis aperiret, ac si diceret hominem esse animal.

Et nota quod aliud est dicere hominem esse animal, aliud de homine quod sit animal, et aliud est dicere de quodam homine quod currat, aliud quod quidam homo currit. Quid enim dicit:

Quidam currit

de nullo ostendit, quod currat. Quippe neque de hoc neque de alio, et tamen dicit, quod quidam currit. At uero qui dicit:

Socrates currit

non dicit quod quidam currit sed ostendit de quodam quod currit, quia de Socrate et ita de homine. Qui uero dicit uel:

Homo currit

uel:

Quidam homo currit

neque de homine quodam dicit quod currat sed tamen hic dicit quod homo currit, ibi quod quidam. Unde aperit aliud ‹esse› dicere de quodam, aliud dicere quod quidam, sicut et aliud est dicere de nullo, aliud dicere, quod nullus. Qui enim omnino tacet, de nullo homine dicit quod currat, nec tamen dicit quod nullus currat, cum omnino taceat.

Sic continua: Assignaui, id est monstraui, superius genus etc. et hoc assignato et insuper assignato uno genere super multas species, speciebus uero pluribus sub uno genere assignatis, et quod plures species sunt sub uno genere naturaliter semper, probat ab effectu, quia scilicet omne genus diuisibile per multas species. His uidelicet ostensis hoc insuper determinandum est, quod GENUS SEMPER praedicabile est etc.

ET OMNIA SUPERIORA DE omnibus suis INFERIORIBUS, ut de contentis scilicet, praedicantur.

NEQUE ENIM. Probat ab effectu, quod species non praedicetur de genere ut de contento, quia non fit conuersio de specie ad genus.

OPORTET AUTEM. Quomodo praedicationem hic accipiat, determinat, scilicet ut de contneto, quod est (62) maioris tantum uel aequalis. Alioquin falsum uideretur speciem non praedicari de genere, NEQUE ENIM. In partibus ostendit, quod minora non praedicantur de maioribus, uel ab effectu, quod scilicet non dicimus ita animal esse hominem, id est uniuersaliter etc.

DE QUIBUS AUTEM SPECIES PRAEDICATUR, DE HIS NECESSARIO ET SPECIEI GENUS PRAEDICABITUR ET GENERIS GENUS USQUE AD GENERALISSIMUM.

DE QUIBUS AUTEM. Exemplificauit de praedicatione generis ad speciem et uult exemplificare de praedicatione generis ad indiuidua supposita speciei. Ideo sic ait: DE QUIBUS AUTEM etc. , ac si diceret: Non solum autem genus praedicatur de specie sed etiam de suppositis speciei.

NECESSARIO siue 'semper' ad uniuersalitatem respicit, ac si diceret: esse genus.

USQUE AD GENERALISSIMUM. Inclusiuum est illud 'usque', non exclusiuum, quia inter praedicabilia includuntur etiam generalissima.

SI ENIM VERUM EST SOCRATEM HOMINEM DICERE, HOMINEM AUTEM ANIMAL, ANIMAL VERO SUBSTANTIAM, VERUM EST HOMINEM ANIMAL DICERE ATQUE SUBSTANTIAM.

SI ENIM. In partibus ostendit genus praedicari de suppositis speciei et generis, genus illud etiam, quod remotius est ut generalissimum, quia scilicet animal de Socrate et substantia praedicatur. Et hoc est: Cum uerum sit DICERE SOCRATEM esse HOMINEM, omnem AUTEM HOMINEM uerum sit dicere esse ANIMAL, et rursus cum uerum sit dicere omne ANIMAL SUBSTANTIAM, uerum erit Socratem quoque dicere substantiam, et est forma syllogismi.

SI ENIM. Vere tam animal quam substantia praedicatur de Socrate, quia omnia superiora de inferioribus suis a triplici toto.

SEMPER ENIM SUPERIORIBUS DE INFERIORIBUS PRAEDICATIS SPECIES QUIDEM DE INDIVIDUIS PRAEDICABITUR, GENUS AUTEM ET DE SPECIE ET DE INDIVIDUO, GENERALISSIMUM AUTEM ET DE GENERE (ET DE GENERIBUS SI PLURA SINT MEDIA ET SUBALTERNA) ET DE SPECIE ET DE INDIVIDUO.

SPECIES QUIDEM. Quod ait superiora de inferioribus praedicari, diligenter distinguit, quae scilicet de quibus habeant praedicari.

SI PLURA SINT MEDIA, id est cum plura sint, ac si probatio sit. Non enim dubitatiue dixit, quod superius dixerat in unoquoque praedicamento esse subalterna. Poterit fortasse et dubitatiue dici propter praedicamentum Ad aliquid, in quo sub generalissimo sola dicuntur esse specialissima, quod alias conuenientius ostendemus. Quod si uerum est, hoc quod hic dicit, quasi correctio et quaedam determinatio est illius, quod superius dixerat secundum alios.

Vel etiam ideo dixit: SI PLURA SINT, quod subalterna maxime deficiunt in uoce.

DICITUR ENIM GENERALISSIMUM QUIDEM DE OMNIBUS SUB SE GENERIBUS SPECIEBUSQUE ET DE INDIUIDUIS, GENUS AUTEM QUOD ANTE SPECIALISSIMUM EST DE OMNIBUS SPECIALISSIMIS ET DE INDIVIDUIS.

DICITUR ENIM. Vere generalissimum dicitur de generibus, speciebus, indiuiduis, quia de omnibus suppositis. A toto.

SOLUM AUTEM SPECIES DE OMNIBUS INDIVIDUIS, INDIVIDUUM AUTEM DE UNO SOLO PARTICULARI.

SOLUM AUTEM SPECIES, id est quae est tantum species, non etiam genus.

INDIVIDUA, ut Socrates de albo uel hoc animali dicitur ut de contento et non de pluribus particularibus, id est plura nominantibus, sicut et superius in definitione uniuersalis plura secundum nominationem uocabula determinauimus.

INDIVIDUUM AUTEM DICITUR SOCRATES ET HOC-ALBUM ET HIC-VENIENS, UT SOPHRONISCI FILIUS, SI SOLUS EI SIT SOCRATES FILIUS.

INDIVIDUUM ENIM. Vere indiuidua de uno praedicabilia sunt, quia ista, et unde hoc? Quod, scilicet quia, ista, quod ideo indiuidua, quia uidelicet ista sunt indiuidua: Assignatio consequentiae uel argumentationis secundum habitudinem subiecti.

SOLUS SIT. Nota hic indiuiduum manifeste (63) accipi secundum actum continentiae, non secundum naturam, secundum quod et phoenix indiuiduum bene dicitur et quodlibet uniuersale, si ad unicam significationem sit reductum.

INDIVIDUA ERGO DICUNTUR HUIUSMODI QUONIAM EX PROPRIETATIBUS CONSISTIT UNUMQUODQUE EORUM QUORUM COLLECTIO NUMQUAM IN ALIO EADEM ERIT; SOCRATIS ENIM PROPRIETATES NUMQUAM IN ALIO QUOLIBET ERUNT PARTICULARIUM.

INDIVIDUA ERGO. Dixit indiuidua de uno praedicari, species autem siue genera de pluribus. Quod bene dictum esse monstrat, cum scilicet proprietates indiuidui quibus simul iunctis res sua a caeteris omnibus diuiditur, unicae sint, proprietates uero speciei communes pluribus. Proprietates autem uocat nomina a proprietatibus, scilicet a formis aliquibus, sumpta, per quae simul iuncta singulare uel uniuersale uocabulum secundum rem subiectam determinatur, cum uidelicet ad nominationem eius a caeteris rebus separandam integre sumpta maxime afferimus uocabula, ut cum Socratem a caeteris omnibus diuidere uolumus, dicimus: caluus, simus, senex, filius Sophronici, ad significationem uero hominis diuidendam a caeterarum significationibus dicimus: rationale, mortale. Vocabula autem proprietates hoc loco uocamus, quia si ad rerum naturam respiciamus, nulla erit proprietas, quae sit Socratis quae non sit hominis, uel quae sit hominis, quae non sit alicuius hominum, uel quae sit communis pluribus.

Sic continua: Dixi indiuidua de uno tantum praedicari, et merito, quod ex eo apparet, quia proprietates indiuiduorum, hoc ‹est› illa nomina sumpta a proprietatibus quae afferuntur ad significationem indiuidui proprie et integre demonstrandam atque a caeteris omnibus separandam, numquam simul omnes alii conueniunt, quia scilicet nullus alius inuenitur, qui sit caluus, simus etc. Et licet sub illatione hoc ex superioribus pendere uideatur, tamen ad probationem superioris in sensu ponitur, ut magis haec coniunctio hoc loco comprobatiua sit quam illatiua, sicut frequenter tam in Prisciano quam alibi habetur. Quod autem indiuidua constare ‹‹dicit›› ex proprietatibus, tale est habere naturaliter tot proprietatum (animarum) nomina, quae nulli alii simul per praedicationem aptari queant.

Notandum uero quod ex hoc loco, ubi scilicet ait indiuidua constare EX PROPRIETATIBUS, quidam conuincunt ita indiuidua per accidentia effici, sicut species per differentias, nisi quod differentiae substantialiter informant, accidentia uero non.

Sed tamen et accidentia indiuidua faciunt et ea quoque in nomine indiuiduali intelligi uolunt, sicut rationale, mortale in nomine speciali. Unde et Priscianus propria nomina ad designandas proprietates respondere dicit. Quod etiam ex hoc comprobat, quod cum Aeneas uiso Marcello (64) quaereret:

Quis pater ille uirum qui sic comitatur euntem?

et responderetur:

Marcellus

non propter substantiam quam uidebat, responsum est 'Marcellus' sed propter ignoratam qualitatem quam sensu percipere non poterat. Cui etiam Boethius consentire uidetur in editione secunda super Perihermeneias, ubi proprietatem Platonis ficto nomine platonitatem appellat.

At uero si indiuidua hominis per accidentales proprietates effici dicamus, ut Socratem uel hunc hominem, profecto accidentia quae perfectiua sunt indiuidui, priora sunt naturaliter indiuiduis, quibus esse conferunt, sicut rationalitas homine uel albedo albo corpore. Quare accidentia ei inesse non possunt. Si autem ‹in› indiuiduis non fundantur, nec in speciebus, quippe species tota est indiuidui substantia, et quaecumque in secundis fundantur et in primis etiam substantiis earum.

Amplius cum Socratis nomen aliquod accidens notet, quomodo illud per accidens inerit Socrati, cui non potest adesse et abesse praeter corruptionem? Quippe cum Socrates dicatur homo talis, accidenti uero perempto per quod talis est, non possit talis remanere, profecto nec Socrates remanere poterit accidenti destructo, sicut nec homo in eo quod homo est, perempta rationalitate, per quam existit.

Dicimus itaque indiuidua in personali tantum discretione consistere, in eo scilicet quod in se res una est discreta ab omnibus aliis, quae omnibus etiam accidentibus remotis in se una personaliter semper permaneret nec alia efficeretur nec minus hic homo esset, si omnia quoque separarentur accidentia, ut si hic caluus non esset uel hic simus.

Et sunt plerique qui hunc hominem non per accidentia effici uolunt, sed Socratem, ‹quia Socrates› est non in eo quod est hic homo sed in eo quod est Socrates. Non enim uolunt hoc uocabulum quod est 'hic homo' aliud notare nisi hominem in hac personali essentia; hoc uero nomen quod est Socrates, accidentis designatiuum dicunt et quidam omnium accidentium eius siue separabilium siue inseparabilium, quidam inseparabilium tantum, quidam cuiusdam propriae formae ex accidentibus innatae, quam socratitatem proprie uocant. At uero alii, qui in nomine Socratis omnia esse accidentia intelligunt, sic quoque ipsum impositum fuisse dicunt, ut omni tempore quo proferuntur, omnia quae tunc haberet accidentia, significaret, et eius significationem frequenter uariari concedunt secundum accidentium uariationem. Et hi quoque socratitatem totam accidentium collectionem uocant. Nec tunc socratitas una res est per naturam sed compositum indiuiduum. Hi uero qui socratitatem uocant proprietatem ex accidentibus, in natura eam indiuiduum appellant humanae compositionis ex accidentibus innatae. (65)

Sed cum uelint omne indiuiduum per accidentia effici, oportebit rursus ipsam socratitatem per propriam formam effici et illam iterum per aliam usque in infinitum Praeterea si nomen Socratis accidentis designatiuum uelint, non magis indiuidui hominis quam 'hic homo albus' nec iam substantiale uocabulum est, cum accidens notet. Unde pro eodem penitus haec duo nomina Socrates et hic homo in hac arte accipimus et nullius accidentis Socratis designatiua esse hic uolumus sed tantum hominis substantiam in personali discretione designare. Si quis tamen ad significationem quoque accidentium nomen Socratis detorqueat, non licet alteram nominis acceptionem fieri sed in ea significatione eam non proprie hominis indiuiduum dici concedimus.

Notandum etiam quod ait: INDIVIDUA HUIUSMODI, id est indiuidua substantiae, quippe cum caeterorum praedicamentorum indiuidua non ita proprietatibus iterum informantur, ut in infinitum proprietates extendantur.

HAE VERO QUAE SUNT HOMINIS (DICO AUTEM EIUS QUI EST COMMUNIS) PROPRIETATES ERUNT EAEDEM IN PLURIBUS, MAGIS AUTEM ET IN OMNIBUS PARTICULARIBUS HOMINIBUS IN EO QUOD HOMINES SUNT.

HAE VERO PROPRIETATES QUAE HOMINIS. Et ne rem acciperemus quae eadem est cum rebus indiuiduorum, addit 'communis', hoc est uniuersalis nominis, quod est homo. Eaedem simul pluribus insunt, uidelicet nomina 'rationale, mortale' a proprietatibus sumpta, et quia dixerat 'in pluribus', ne ideo uideretur, quia non essent in omnibus, subdit: MAGIS, id est melius, dicere possum IN OMNIBUS HOMINIBUS.

CONTINETUR IGITUR INDIVIDUUM QUIDEM SUB SPECIE, SPECIES AUTEM SUB GENERE.

CONTINETUR IGITUR. Epilogat breuiter quod dixerat, sic inferens: Quandoquidem diffuse de praedicatione uel subiectione egimus, ergo breuiter re colligamus quae diximus. A causa uel secundum exempla a partibus fiat illatio.

TOTUM ENIM QUIDDAM EST GENUS, INDIVIDUUM AUTEM PARS, SPECIES VERO ET TOTUM ET PARS.

TOTUM ENIM. Probat utraque quae dixit, quod scilicet indiuidua sub specie sunt, species sub genere quasi partes, quia scilicet genus est totum specierum et species indiuiduorum. A relatiuis.

SED PARS QUIDEM ALTERIUS, TOTUM AUTEM NON ALTERIUS SED ALIIS; PARTIBUS ENIM TOTUM EST.DE GENERE QUIDEM ET SPECIE, ET QUID GENERALISSIMUM ET QUID SPECIALISSIMUM ET QUAE GENERA EADEM ET SPECIES SUNT, QUAE ETIAM INDIVIDUA, ET QUOT MODIS GENUS ET SPECIES DICATUR, SUFFICIENTER DICTUM EST. SED PARS QUIDEM ALTERIUS, hoc est generis, TOTUM VERO NON eiusdem SED ALIIS, hoc est indiuiduis. Et uere aliis est totum, quia partibus est totum. A parte aliorum. Nam partes proprie hic accipit, sicut in Diuisionibus, quae non sunt species.