Logica ingredientibus/2

E Wikisource


 LIBER 1 LIBER 3 

- LIBER 2

- INCIPIUNT GLOSSAE MAGISTRI PETRI ABAELARDI SUPER PRAEDICAMENTA ARISTOTELIS

- LI 2.01 DE AEQUIVOCIS

- LI 2.02

- LI 2.03

- LI 2.04

- LI 2.05 DE SUBSTANTIA

- LI 2.06 DE QUANTITATE

- LI 2.07 DE RELATIVIS

- LI 2.08 DE QUALI ET QUALITATE

- LI 2.09

- LI 2.10 DE OPPOSITIS

- LI 2.11

- LI 2.12 DE PRIORI

- LI 2.13 DE MODIS SIMUL

- LI 2.14 DE SPECIEBUS MOTUS

- LI 2.15

2[recensere]

INCIPIUNT GLOSSAE MAGISTRI PETRI ABAELARDI SUPER PRAEDICAMENTA ARISTOTELIS


LI 2.00

/111/ Auctor iste cum tractandae logicae curam praecipue suscepisset, nihil intactum reliquit, quod eius doctrinae necessarium iudicauerit. Unde cum logica ratio sit disserendi, hoc est discretio argumentandi, argumentationes uero propositionibus iungantur, propositiones uero ex dictionibus et constitutionem suam et significationem contrahant, ita singula diligenter tractauit, ut prius simplicium sermonum significationem utramque aperiret, eam quidem quae de rebus est, in hoc opere, illam uero quae de intellectu est, in Perihermeneias, in quibus etiam propositionum proprietates diligentius prosequitur. Argumentationum uero doctrinam in Topicis complet et Analyticis. Et hoc quidem ordo naturalis exigebat, ut sicut partes naturaliter praecedunt suum compositum, ita eorum doctrina tam in tractando quam in legendo praecedat. Unde bene teste Boethio liber qui simplicium sermonum doctrinam tradit, prior legendus inter caetera Aristotelis opera ingredientibus logicam occurrit.

Cuius etiam teste Boethio in hoc opere intentio est de primis uocibus prima rerum genera significantibus in eo quod res significant, disputare, hoc est earum significationem secundum naturas subiectarum rerum aperire. Hoc autem hac consideratione facit, quod cum uideret tam rerum quam nominum infinitam multitudinem nec propter infinitatem suam singula posset prosequi, considerauit decem nomina, in quibus omnes res sint inclusae quibuscumque uocabulis subiectae, quorum etiam decem nominum, dum significationem aperiret, in ipsis decem naturas omnium rerum quibuscumque modis subiectarum demonstraret et quodammodo omnium nominum significationes in his /112/ decem nominibus aperiret. Haec autem sunt decem generalissima, scilicet substantia, qualitas, quantitas etc., quae praedicamenta appellat eo, ut ait Boethius, quod de caeteris tam generibus quam speciebus praedicentur.

Haec autem decem nomina Boethius intentionem huius libri aperiens primas appellat uoces prima rerum genera significantes, cuius quidem intentionis supra annotatae singula uerba diligenter prosequamur. Quod igitur haec decem nomina primas uoces uocauit, multis de causis accipi potest. Possunt namque primae dici in eo quod de eis hic intenditur secundum primam nominum impositionem, quae rebus facta est. Est namque duplex uocum impositio, una quidem quae prima est naturaliter, quando scilicet ad significationem rerum uoces institutae fuerunt, ut uidelicet haec rerum uocaretur homo, illa equus. Est autem alia impositio secunda, quando uidelicet uoces iam in rerum designationem inuentae aliis iterum nominibus sunt appellatae, ueluti cum hae nomina, illae uerba uocatae sunt. Est itaque prima uocum impositio, secundum quam ipsae in designatione rerum sunt inuentae, secunda uero impositio est, secundum quam ipsae uoces aliis nominibus sunt appellatae. Hic autem de uocibus secundum primam impositionem quae rebus facta est, intenditur, quod haec uidelicet substantiam, illa qualitatem significat, ideoque dictum est intendi de uocibus primis, hoc est de uocibus secundum primam earum impositionem. Nam etsi substantia et qualitas quodammodo sint nomina uocum, non in ea significatione hic tractantur. In Peri hermeneias uero cum de simplicibus quoque sermonibus sicut hic agatur, in ea potius de eis tractatur, quod a uocibus aliis significantur, quod uidelicet nomina uel uerba dicuntur, hoc est secundum impositionem secundam, non secundum primam.

Possunt etiam in eo primae uoces accipi, quod in ea significatione tractantur hic quae prior est naturaliter, cum uidelicet earum significatio, quae de rebus est, aperitur. Cum enim uoces duplicem habeant significationem, de rebus scilicet et de intellectibus, res intellectibus naturaliter priores sunt; prius enim in rerum natura oportet constare, quod possit intellectus concipere, et qui uocabulum inuenit, prius rei naturam considerauit, ad quam demonstrandam nomen imposuit. Intellectus itaque, qui rei naturam sequi debent, naturaliter posteriores sunt, res uero priores. Quantum tamen ad causam impositionis nominis prima et principalis significatio intellectus dicitur, quia scilicet ideo tantum uocabulum rei datum est, ut intellectum constituat. Sed cum sit in causa impositionis nominum significatio intellectus prior, ipse tamen intellectus in natura suae substantiae re /113/ naturaliter posterior est. Unde bene quantum etiam ad significationem rerum, quae naturaliter priores sunt intellectibus, primae quoque uoces hic dicuntur.

Primae etiam dici possunt ex modo significandi dupliciter, tum uidelicet quia rem in essentia significant, non in adiacentia, tum etiam cum in essentia rem significent, in eo statu essentiae qui naturaliter aliis prior est, eam significant. Omnis enim res in essentia sua prius subsistit, quam ab subiecto suscipiatur. Unde ea uocabula priora sunt naturaliter ex modo significandi, quae significationem tenent essentiae quam quae adiacentiae, ut homo uel albedo quam album. At uero cum in hac prioritate significationis essentiae haec decem nomina cum omnibus generibus et speciebus conueniant, hanc insuper prioritatem habent, quod in priori statu essentiae rem subiectam nominant. Cum enim eadem res uocetur homo, animal corpus, substantia, per hoc nomen 'substantia' in statu essentiae caeteris naturaliter priore appellatur.

Possunt etiam quantum ad sententiam haec decem nomina caeteris generalibus et specialibus priora dici, eo uidelicet quod secundum sententiam suam quae in caeteris includitur, quasi partes aliorum definitiuae et quodammodo constitutiuae sunt. Corpus enim id totum dicit quod substantia corporea, animal uero quod substantia corporea animata sensibilis, homo autem hoc totum et insuper rationale et mortale continet.

His omnibus de causis et fortasse pluribus haec decem nomina primae uoces hoc loco dici possunt.

Quod autem in uerbis intentionis supponitur 'prima rerum genera significantibus', determinat uoces istas intelligendas esse decem generalissima, quae scilicet rerum naturas significant ut primas, hoc est in statu caeteris naturaliter priore, sicut iam diximus. In eo autem quod res significant, ideo suppositum est, ut ostendatur differentia inter huius libri et Peri hermenias, quia scilicet ibi de sermonibus secundum significationem intellectuum, hic uero secundum significationem rerum intenditur.

Materia uero sunt huius auctoris partim res, partim uoces. Nam quoniam de uocibus secundum significationem rerum intendit, eam modo agendo de uocibus, modo de rebus aperit.

Utilitas uero est, quod per hunc tractatum omnium sermonum significatio quodammodo declaratur, cum uidelicet rerum omnium naturae in his decem nominibus aperiuntur. Quod etiam ad discretionem ueritatis proponit, plurimum prodest ad inuestigationem naturae cuiuslibet rei.

Utrum autem haec scientia praedicamentorum logicae /114/ supponenda sit, quaeritur. Sed neque logica esse neque pars logicae dicitur. Omnis namque logica duas habet partes integrales nec alias habere inuenitur, scientiam scilicet inueniendi argumenta et diiudicandi, id est comprobandi, inuenta. Haec autem scientia praedicamentorum nec argumenta docet inuenire nec inuenta confirmare. Unde nullo modo logicae supponi dicitur, licet tamen logicae ualde necessaria sit. At uero Boethius huic consentire non uidetur. Cum enim ait hunc librum apponendum esse ingredientibus logicam, profecto insinuat eum qui hunc librum legit, in ipso iam ingredi logicam, quod nequaquam esset, nisi iste de logica esset. Quod etiam his uerbis manifestius aperit:

    Quoniam, inquit, ars logica de oratione est et in hoc opere de
    uocibus principaliter pertractatur -- quamquam enim sit huius
    libri relatio ad caeteras quoque philosophiae partes --
    <principaliter tamen refertur ad logicam, de cuius quodammodo
    simplicibus elementis, id est de sermonibus, in eo> principaliter
    disputatur.

At uero cum haec scientia de logica esse concedatur, restat quaestio, utrum scientiae inueniendi an iudicandi sit supponenda. Sed ad inuentionem recte refertur, quia hic praecipue instruimur ad inuenienda argumenta eius quaestionis quae teste Boethio prior est. Ipse enim in primo secundae editionis super Porphyrium tali ratione quaestiones partitur dicens: primum inquirendum esse de aliquo an sit, postea quid sit uel quale, in quo caeterorum quoque accidentium quaestiones includit, denique cur ita sit. Ad eam uero quaestionem quam primam diximus, argumentis firmandam haec praedicamentorum distinctio maxime necessaria est, secundum quam potest ostendi de aliquo an sit aliquid, si uidelicet aliquid praedicamentorum poterimus ei aptare, an non sit, si nullum, ac fortasse quid etiam sit, si uidelicet caeteris remotis unum assignemus, sicut facit Aristoteles in Qualitate dicens:

    Nullum enim aliorum praedicamentorum aptabitur iniustitiae neque
    quantitas... etc.

<Boethius>:

    Restat inscriptio, quae uaria fuit. Inscripsere namque alii de
    rebus, alii de generibus (id est maneriis rerum) quos eadem
    similisque culpa confundit.

Quod enim de uocibus tantum intendat, ipse manifestat dicens:

    Eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur, singulum aut
    significat substantiam... etc.

Illud quoque ualidissimo est argumento, eum scilicet de uocibus intendisse, quod ait: /115/

    Horum autem ad se inuicem complexione affirmatio fit

quippe non ex rebus, sed ex uocibus affirmatio iungitur. Unde potius teste Boethio inscribendus est liber de decem praedicamentis.

Et nota quod hoc nomen praedicamentum modo simpliciter accipitur, modo in collectione. Simpliciter quidem accipitur in designatione singulorum generalissimorum iuxta illud Boethii in secundo secundae editionis super Porphyrium:

    Praediximus ab Aristotele decem praedicamenta esse disposita,
    quae idcirco praedicamenta uocantur, quia de caeteris omnibus
    praedicantur.

Secundum quam etiam acceptionem tituli ponit inscriptionem de decem praedicamentis. Collectim uero in designatione cuiuslibet generalissimi cum omnibus sibi suppositis generibus et speciebus hoc nomen praedicamentum Porphyrius accepit dicens:

    In unoquoque praedicamento sunt quaedam generalissima... etc.

Cum autem in collectione hoc nomen praedicamentum sumitur, quaeri solet, utrum omnes simplices sermones etiam praedicabiles secundum aliquam suam significationem in aliquo sint praedicamento. De quo quidem diuersae sunt opiniones. Alii namque in praedicamento substantialia tantum uocabula ponunt, quae scilicet rem subiectam in essentia nominant, ut homo, albedo, animal, color. Alii etiam sumpta in praedicamento esse uolunt secundum principalem significationem de forma adiacente et tam 'albedo' quam 'album' in praedicamento qualitatis ponunt, quia utrumque albedinem significat licet diuersis modis, illud quidem in essentia, istud in adiacentia. Sed qui eorum uerum dicant, definire necessarium non est nec aliter possumus, nisi nouerimus, quid per 'esse in praedicamento' utrique uelint accipere. Si enim 'esse in praedicamento qualitatis' nihil aliud est quam 'qualitatem significare', profecto tam 'album' quam 'albedo' qualitatis in praedicamento est.

Sed fortasse dicetur, quia 'album' quoque substantiam per nominationem significat, et 'homo' uel 'animal' qualitatem quoque circa substantiam determinant. Unde et 'homo' in praedicamento qualitatis ponetur et 'album' in praedicamento substantiae. Sed dicitur, quod quando contingit idem uocabulum res diuersorum praedicamentorum significare, secundum principalem significationem in praedicamento ponendum est, ut album quod albedinem principaliter significat, propter quam maxime repertum est atque ubique eam tenet, quam etiam praedicare dicitur. At uero si ad principalem significationem secundum causam impositionis respicimus, uni praedicamento poterunt omnia supponi secundum significationem intellectus, quae principalis est. /116/ Hinc etiam propter qualitatem maxime imponi nomina uult Priscianus. Sed dicetur secundum significationem quam praedicant, uocabula praedicamento supponi. Unde 'homo' tantum substantiae, 'album' uero tantum qualitati supponetur, et ita nihil aliud dicetur uocem esse in praedicamento substantiae uel qualitatis, quam esse inuentam secundum significationem substantiae uel quantitatis uel qualitatis quam praedicat, ut sic sumpta etiam in praedicamento sint. Licet enim Porphyrius in praedicamento nonnisi genera uel species computet, ea tamen sola esse non dicit. Si quis autem 'esse in praedicamento' nihil aliud dicat quam 'esse genus uel speciem res tantum alicuius praedicamenti nominantia', constat sumpta a praedicamentis excludi. Quae cum in quid non praedicentur, nec genera sunt nec species. Quid ergo per 'esse in praedicamento' tam isti quam illi accipiant, prius est cognoscendum, quam definiendum, utrum omnes sermones in praedicamentis esse conueniat an non. Sed nec istud definire est magnae utilitatis. Solum illud scire sufficit quod Aristoteles ait:

    Singulum aut significat substantiam aut quantitatem... etc.

Fuit etiam dissensio de auctore praedicamentorum, utrum scilicet hoc opus Aristotelis fuisset an alterius. Boethius uero Aristotelis esse tribus modis ostendit, tum quia ipse in caeteris operibus suis consentit his quae ibi dicuntur, tum quia breuitas atque subtilitas ab Aristotele non discrepat, tum quia aliter interruptum imperfectumque opus edidisset, si de argumentationibus scribens aut de propositionibus aut de sermonibus tractatum omitteret, quamquam exstet alter Aristotelis liber de eisdem disputans, eadem fere continens, cum perstet oratione diuersus. Archytas autem duos composuit libros quos categoriae inscripsit, quorum in primo haec decem praedicamenta instituit. Unde posteriores quidam Aristotelem non esse huius diuisionis inuentorem suspicati sunt eo quod Pythagoricus uir eadem conscripsisset, in qua sententia Iamblichus philosophus est immobilis. Cui cum non consentit Themistius neque concedit eum Architam fuisse, qui Pythagoreus Tarentinusque esset quique cum Platone aliquantulum uixisset sed Peripateticum aliquem Architam, qui nouo operi auctoritatem uetustate nominis conderet.

Arbitror autem hanc disiunctionem praedicamentorum magis consideratam secundum significationem uocum quam secundum naturas /117/ rerum. Si enim rerum naturas attenderet, nulla apparet ratio quare non plura aut pauciora praedicamenta disponeret. Sed profecto secundum nominum significationem haec ratio uisa est, quod decem considerauit nomina, in quibus omnium aliorum nominum tam generalium quam specialium significatio inciperet, ideoque ea superposuit caeteris quasi prima naturaliter et digniora rerum continentia, cum uidelicet caeteris uniuersaliora sint.

Modus uero tractandi qui ad praedicamenta pertinet huiusmodi est, quod facta annumeratione simplicium sermonum secundum naturas decem praedicamentorum in eo scilicet quod hi substantiam, illi quantitatem, alii alia significant, statim praedicamenta disponit ac tractat. Cum autem de praedicamentis intendat, non statim de ipsis agit sed quaedam praemittit ad tractatum eorum necessaria, quibus positis facilior de sequentibus possit esse doctrina, utpote descriptionem aequiuocorum, uniuocorum, denominatiuorum et quaedam alia de quibus omnibus suo loco rationem reddemus et quomodo ad tractatum sequentem pertineant, ostendemus. Nunc autem primum de aequiuocis et uniuocis.


LI 2.01

DE AEQUIVOCIS

/117/ Quod itaque in sequentibus, ubi de secundis substantiis et differentiis et accidentibus agitur, daturus erat differentiam inter ea quae dicuntur de subiecto et ea quae sunt in subiecto, per hoc scilicet quod haec uniuoce praedicantur, illa quidem aequiuoce, determinandum prius fuit, quid aequiuocum esset, quid uniuocum. Quod hoc loco facit.

    Cur autem prius de aequiuocis, post de uniuocis tractat? Idcirco
    (teste Boethio) quod ipsa decem praedicamenta, cum definitionibus
    diuersa sint, uno tamen praedicationis uocabulo nuncupantur.
    Cuncta enim praedicamenta dicimus, ipsa uero praedicamenta,
    quoniam rerum genera sunt, de subiectis rebus uniuoce
    praedicantur.  Omne enim genus de speciebus propriis uniuoce
    dicitur.  Quare rectius primo de omnium praedicamentorum communi
    uocabulo tractat, quasi quemadmodum singula de speciebus propriis
    praedicarentur, exponeret.

Et nota hoc nomen praedicamentum in eo aequiuocum dici, quod album et quodlibet accidentale sumptum aequiuocum hoc loco Aristoteles accipit, non quod multiplicem sensum habeat sed quia rationem substantiae non habet. Quo etiam modo ens et unum et quodlibet nomen res diuersorum praedicamentorum continens de ipsis praedicamentis aequiuoce dicitur, non quod multa sint uocabula in sensu, sicut est canis sed quia definitionem non habent in substantia /118/ de praedicamentis praedicabilem. Hic enim Aristoteles aequiuoca large, uniuoca stricte accipit, illa uidelicet tantum uniuoca dicens quae habent nomen commune et eandem secundum illud nomen definitionem substantiae.

Definitio uero substantiae dicitur ea quae abesse secundum significationem non potest praeter corruptionem rei subiectae, id est egressum a substantia, ut sunt definitiones datae secundum nomen quodlibet generale uel speciale uel differentiale. Si enim aliquid deserat esse substantia animata sensibilis, id est animal, uel animal rationale mortale, id est homo, uel potens uti ratione, quod est esse rationale, necesse est ipsum in substantia corrumpi. Illa itaque tantum aequiuoca appellat quae habent commune nomen et non habent eandem rationem substantiae, ut expositum est, secundum illud scilicet nomen. Bene autem 'secundum nomen' apponit multis de causis, tum quia aliae definitiones ad uniuocationem uel aequiuocationem non pertinent, nisi quae secundum sententiam nominis datae sunt, tum quia aliter bene uniuoca uel aequiuoca non determinaret, sicut in expositionibus definitionum ostendemus.

Illa autem definitio secundum sententiam nominis data est, cuius sensus in sententia definiti nominis includitur, ut in hoc nomine 'homo' rationale mortale, non animal sensibile et in hoc nomine 'rationale' potens uti ratione et in hoc nomine 'album' affectum albedine, licet haec definitio albi, cum secundum nomen sit, non tamen sit substantiae, ut ostensum est. Si quis autem hominem determinans dicat: animal risibile, rerum subiectarum uocabulo hominis continentiam determinat sed sententiam nominis non aperit per 'risibile', cuius sensus in sententia hominis non tenetur. Potest itaque haec descriptio hominis esse quantum ad rerum continentiam, non quantum ad nominis sententiam. Sic et fortasse hoc nomen 'canis' et quodlibet aequiuocum secundum rerum continentiam definiri potest, id est determinari, quibus rebus conueniat, ueluti si dicamus hoc nomine 'canis' appellari id quod sit latrabile animal uel hoc caeleste sidus uel illa marina belua. Sed haec quidem definitio in sententia nominis non tenetur, quippe canis nomen non est impositum alicui ex hac communi causa, quod sit aliquid illorum trium, quia iam uidelicet multiplex uox in sensu non esset, si idem ubique proponeret. Cum autem Aristoteles uniuoca tantum dicat, quantum ad rationem substantiae, strictius uniuoca accipit, quam Porphyrius, ubi propria quoque uniuoce praedicari dicit, uel Boethius, qui diuisionem accidentis in subiecta aequiuocationis esse non dicit. Sicut autem uniuoca strictius Aristoteles accipit, ita aequiuoca largius, omnia scilicet illa dicens aequiuoca quae commune nomen habent sine communi ratione substantiae, quorum definitionem nunc exponamus. /119/

    AEQUIVOCA DICUNTUR QUORUM NOMEN SOLUM COMMUNE EST, SECUNDUM NOMEN
    VERO SUBSTANTIAE RATIO DIVERSA, UT ANIMAL HOMO ET QUOD PINGITUR.

Aequiuocae DICUNTUR res illae quae habent NOMEN idem secundum materiam COMMUNE sibi.

Bene autem dicit: DICUNTUR, et non dicit 'sunt', quia res ex se aequiuocationem non habent sed ex nomine quo aequiuocantur, quod proprie aequiuocatio, id est aequiuocans, dicitur, res uero proprie aequiuocae, id est aequiuocatae.

NOMEN autem hoc loco accipe teste Boethio secundum omnem rerum significationem, qua rebus imposita uocabula praedicamus, hoc est omnem dictionem naturaliter declinabilem.

Cum autem ait: QUORUM NOMEN COMMUNE EST, tam multiuoca quam diuersiuoca excludere uidetur, quorum potius sunt diuersa nomina. Sunt enim multiuoca quae sub eadem definitione diuersis designantur nominibus, ut gladius, ensis, mucro, quae quidem pluraliter multiuoca dicimus, non secundum rerum pluralitatem, cum sit res subiecta penitus eadem sed magis secundum uocabulorum diuersitatem. Diuersiuocae autem res illae dicuntur, quae secundum diuersa nomina diuersas definitiones secundum illa habent, ut homo et asinus, quod etiam fortasse eidem rei potest accidere, si ipsa diuersis uocetur nominibus, quae eadem non sint in sententia, ut homo et nauigabilis dicitur et risibilis, cum tamen haec duo nomina eiusdem sententiae non sint, sicut sunt illa: gladius, ensis, mucro, quae idem dicunt penitus.

Quod autem supponit: SOLUM, uniuoca separat, quae cum NOMEN COMMUNE habeant, sicut aequiuoca, non solum nomen communicant, uerum etiam eandem definitionem substantiae habent.

Quod subiungitur: RATIO SUBSTANTIAE EST DIVERSA, determinat, ad exclusionem cuius 'SOLUM' sit appositum, quod, uidelicet 'solum', modo ad exclusionem omnium ponitur, ueluti cum dicitur:

    Solus Deus est omnipotens

ita scilicet quod nulla alia res, modo ad exclusionem alicuius, ueluti cum dicitur:

    Solam tunicam habeo

id est non etiam pectulam.

Quod autem ait: RATIO SUBSTANTIAE EST DIVERSA, negatiue accipe, hoc est non est eadem, alioquin non conueniret omnibus sub quocumque nomine aequiuocis, ut 'amplectenti et amplexo' aequiuocis sub 'amplector', quia 'amplector' diuersas definitiones substantiae non habet, cum nullam penitus definitionem datam secundum substantiam habeat, hoc est datam secundum talem statum, qui dum perit, in substantia perimat. Similiter nulla sumpta nomina accidentalia, sub quibus res subiectas aequiuocas hoc loco dicimus, nullam substantiae rationem, hoc est definitionem, habent. Tale est ergo: definitio substantiae est diuersa, hoc est non est eadem, ut simpliciter neges illud quod uniuoca, quorum definitioni relinquitur.

Quod autem apponitur: SECUNDUM ILLUD NOMEN DATAM, non uacat. Si enim identitatem /120/ definitionis substantiae omnino remoueret, siue quantum ad illud commune nomen, siue quantum ad alia, non omnibus aequiuocis conueniret, quippe res saepe quae sub uno nomine sunt aequiuocae, sub alio sunt uniuocae, ueluti tres significationes canis et sub hoc nomine canis aequiuocae sunt et sub hoc nomine corpus uel substantia uniuocae. Praeterea si dicamus ratione substantiae diuersam affirmatiue, ut uidelicet diuersas definitiones eidem nomini relinquamus, uidetur hominis nomen aequiuocationem habere, quod et istam habet definitionem 'animal rationale mortale' et insuper 'animal gressibile bipes', quae quidem in sensu diuersae sunt, licet res easdem contineant, quas scilicet definitum uocabulum nominat. At uero cum negatiue accipimus, nulla relinquitur obiectio.

Nota autem plura uocabula aequiuoce praedicari quae aequiuocationem non habent, ueluti 'hoc forte', quod est nomen Socratis, siue propter uires siue propter hoc quod animam fortem habeat, aequiuoce de ipso dicitur, cum diuersis definitionibus determinetur nec tamen ad ipsum aequiuocationem habet, cum non sit commune. Similiter subiectum pro significato et subiectum pro fundamento de ipso Socrate aequiuoce dicitur nec tamen ad ipsum aequiuocationem habet, cum propter ipsum commune non sit. Commune enim nonnisi pluribus esse potest. Ex quo apparet Socratis nomen in designatione unius tantum acceptum, cum non sit commune, nec aequiuocum dici nec uniuocum.

UT ANIMAL HOMO. Exemplificat de aequiuocis per hominem uerum et pictum, quae hoc nomen animal aequiuoce habent, dicens: UT HOMO, uerus scilicet, ET QUOD PINGITUR, dicitur animal.

    HORUM ENIM SOLUM NOMEN COMMUNE EST, SECUNDUM NOMEN VERO
    SUBSTANTIAE RATIO DIVERSA.

HORUM ENIM. Commendat exemplum, ac si diceret: Bonum exemplum dedi per ista de aequiuocis, quia scilicet ista sunt aequiuoca. A causa. Quod autem sint aequiuoca sub hoc nomine animal, ostendit per definitionem aequiuocorum, dicens scilicet illa habere hoc nomen commune quod est animal et non eandem definitionem secundum illud.

    SI ENIM QUIS ASSIGNET QUID EST UTRUMQUE EORUM QUO SINT ANIMALIA,
    PROPRIAM ASSIGNABIT UTRIUSQUE RATIONEM.

SI QUIS ENIM. Vere non eandem, quia diuersas tantum. Quod probat ab effectu, quia uidelicet assignantur eis diuersae definitiones. Et hoc est: SI aliQUIS ASSIGNET, id est demonstret, QUID EST UTRUMQUE EORUM, tam uersus scilicet homo quam pictus, in eo quod SINT ANIMALIA, PROPRIAM definitionem unicuique dabit, dicens scilicet uerum esse hominem substantiam animatam sensibilem, picturam uero assimilationem substantiae animatae sensibilis.

Sciendum uero quod aequiuocorum alia fiunt casu, alia consilio. Casu namque contingit, ut quo nomine uocatur unus apud nos, uocetur alius apud barbaros, illis quidem ignorantibus impositionem /121/ nominis a nobis iam factam. Consilio uero et deliberatione quaedam aequiuocatio fit, quando de una re scienter ad aliam transferimus non ornatus gratia sed necessitatis causa. Duobus namque modis translatio fit aut secundum ornatum aut propter necessitatem significandae rei, cum uidelicet ipsa nomen non habet per quod designetur. Et haec quidem translatio quae propter penuriam nominis fit, in aequiuocatione semper consistit. Illam uero quae ad ornatum sermonis fit, in aequiuocatione teste Boethio Aristoteles non recipit, ueluti si quis ornatus gratia gubernatorem dicat aurigam, non erit auriga nomen aequiuocum, licet id diuersa significet, scilicet moderatorem currus et nauis. De quo haec ratio est, quod quando sermonem exornamus, uulgaria uerba et omnibus nota propter curialitatem uitantes, non nouam impositionem uocis facimus sed ad tempus ad nouam significationem eam accommodamus, quam quidem significationem per se non habet sed magis ex aliquo sibi adiuncto. Si enim dicamus:

    Aurigam suum nauis amisit

per adiunctionem nauis in auriga rectorem intelligimus. Si uero dicamus:

    Auriga uenit

nonnisi moderator currus intelligitur. Similiter cum dicimus:

    Prata rident

pro "Prata florent", in 'ridere' florere intelligimus non ex ui uocis, cum per se hoc non habeat sed ex adiunctione pratorum, quorum scilicet florere esse scimus, non ridere. Si uero diceremus substantiam ridere, nullo modo nisi risum intelligeremus. Quod itaque in 'auriga' uel in 'ridere' quandoque aliud intelligimus ex adiunctis sibi, quam habeat eorum propria impositio, non est hoc aequiuocationis multiplicitati deputandum, cum uox etiam per se dicta diuersos non habeat sensus. Si quis autem quaerat, quando in auriga gubernator intelligitur, utrum auriga ipsum significet naturaliter an ad placitum, si large ad placitum sumat, pro omni scilicet quod naturaliter non significat, dicimus ad placitum significare. Si uero ad placitum proprie accipiat, pro eo scilicet quod ex propria inuentione sic accommodatum est, ut per se quoque prolatum significationem non perdat, dicimus aurigam neque naturaliter neque ad placitum significare rectorem sed ad tempus per adiunctionem alicuius ad hanc significationem per translationem quandam esse accommodatum nec tunc proprie in ui dictionis esse configuratam orationem, <quia> reddit aliud intra quam extra significans. Unde si quis ei definitionem dare uelit, secundum significationem gubernatoris etiam potest, cum uidelicet eam per se non habeat.

Nota autem, quod <cum> ait Boethius aequiuocationem fieri non solum in nominibus et uerbis, uerum etiam in praepositionibus et coniunctionibus frequenter, large aequiuocationem accepit pro omni /122/ multiplicitate sensus, ex quo etiam illud uidetur ostendere praepositiones quoque et coniunctiones per se etiam significationem habere. De quo in Peri ermenias definiemus.

DE UNIVOCIS

    UNIVOCA VERO DICUNTUR QUORUM ET NOMEN COMMUNE EST ET SECUNDUM
    NOMEN EADEM SUBSTANTIAE RATIO, UT ANIMAL HOMO ATQUE BOS.

UNIVOCA. Post aequiuoca definit res uniuocas.

Quod autem ait definitionem eandem esse, superius non, 'esse eandem' quantum ad naturam, non quantum ad actum intellige; saepe enim tam uniuocorum nominum quam aequiuocorum definitiones penitus ignoramus ut lapidum et multorum aliorum, nec tamen minus ideo uniuocum est nomen lapidum, quod in natura suae impositionis definitionem habet, etsi eam ignoremus. Ex ea enim communi causa impositum est, secundum quam ex natura rerum una queat definitio assignari.

Quod etiam supponit: SECUNDUM illud NOMEN, ideo fit quia aliter aequiuocationem ex illo nomine contingere non determinaret, quippe, ut iam super meminimus, eadem quae sub hoc nomine canis aequiuoca sunt, sub aliis sunt uniuoca. Quaeritur autem si animal rationale mortale uel animal gressibile bipes, cum totam hominis sententiam singulae non contineant, utrum ad uniuocationem sufficiant. Et fortasse ad hoc proferuntur, ac si in eis omnes hominis differentiae continerentur. Fortasse etiam nihil ad uniuocationem refert, si non sint conuertibiles, cum tantum id quod in sententia definitur, teneant, non totum simul contineant.

    COMMUNI ENIM NOMINE UTRIQUE ANIMALIA NUNCUPANTUR, ET EST RATIO
    SUBSTANTIAE EADEM.

COMMUNI ENIM. Commendat exemplum per hoc quod bos atque homo uniuoca sunt sub hoc nomine animal. Quod ostendit ad definitionem uniuocorum, quia scilicet habent illud nomen commune et secundum illud eandem rationem substantiae.

    SI QUIS ENIM ASSIGNET UTRIUSQUE RATIONEM, QUID UTRISQUE SIT QUO
    SINT ANIMALIA, EANDEM ASSIGNABIT RATIONEM.

SI QUIS ENIM. Probat ab effectu, quod eandem est definitio in homine et boue, quia scilicet nos eandem assignamus.

DE DENOMINATIVIS

    DENOMINATIVA VERO DICUNTUR QUAECUMQUE AB ALIQUO, SOLO DIFFERENTIA
    CASU, SECUNDUM NOMEN HABENT APPELLATIONEM, UT A GRAMMATICA
    GRAMMATICUS ET A FORTITUDINE FORTIS.

DENOMINATIVA VERO. Denominatiuorum quoque tractatus necessarius est, quia in sequentibus et qualia dici denominatiue et iacere et stare dici denominatiue a positionibus dicturus erat, quod nullo modo intelligi posset, nisi prius, quae sint denominatiua, ostenderet. Sunt autem omnia denominatiua uocabula sumpta, non autem omnia sumpta sunt denominatiua. Sumpta autem uocabula ea dicimus quae simpliciter propter adiacentem formam significandam reperta /123/ sunt, ut rationale, album. Non enim 'rationale' dicit animal rationale uel 'album' corpus album sed simpliciter 'rationale' ponit affectum rationalitate, 'album' affectum albedine, non etiam substantiam rei, quid sit, determinat.

Sumptorum uero tria sunt genera, quia quaedam cum nomine formae in materia uocis ex toto conueniunt, ut grammatica nomen mulieris cum grammatica nomine scientiae. Quaedam uero penitus a nomine formae differunt, ut studiosus a uirtute, quaedam autem cum per principium conueniant, per finem disiuncta sunt, ut fortis fortitudo, quae cum in primis syllabis conueniant, in ultimis differunt. Et haec tantum sumpta quae scilicet principio conueniunt cum nomine formae et fine differunt, denominatiua esse determinat dicens: DENOMINATIVA DICUNTUR ea, scilicet uocabula, quae HABENT APPELLATIONEM AB ALIQUO, hoc est inuenta sunt ex participatione formae adiacentis, per quod sumpta esse ostenduntur, SECUNDUM NOMEN, id est secundum similitudinem nominis formae, per quod illa sumpta excluduntur quae prorsus differunt, ut studiosus, qui a uirtute dicitur; qui enim uel hoc nomen uirtus inuenit uel hoc nomen studiosus, nullam alterius ad alterum similitudinem uocis attendit.

Sed quia hoc totum habent illa quae prorsus conueniunt cum nomine formae, ut grammatica nomen mulieris, addit: DIFFERENTIA in CASU, id est in fine nominis SOLO, hoc est: non etiam in principio. Vel etiam potest accipi 'solo', ut notet conuenientiam significationis sumpti uocabuli ad nomen formae, ac si dicamus: 'casu solo', hoc est non etiam significatione formae differentia. Poterat etiam haec conuenientia notari secundum nomen, id est sequendo similitudinem nominis in significatione formae, et si alio modo sumptum nomen eam significet, etiam tunc 'solo' differentiam principii tantum excluderet. Potest etiam haec definitio sic exponi, ut denominatiua sit nomen rerum, non nominum, ut uidelicet illa res quae fortitudine participat et fortis inde uocatur, denominatiue dicatur denominatiua, id est denominatiue inde uocata, et sic in designatione rerum definitio haec tunc exponitur.

DENOMINATIVA DICUNTUR subiecta illa quae HABENT APPELLATIONEM AB ALIQUO, hoc est uocabulum quodcumque significans ex forma adiacente SECUNDUM NOMEN, id est similitudinem nominis ipsius formae, ut iam est expositum. Illa subiecta dico differentia tantum in casu sui nominis a nomine formae. Nam etsi uocabula proprie per diuersas terminationes suas differant, quodammodo tamen etiam res subiectae nominibus et terminatione suorum nominum a se differunt, per hoc scilicet quod haec res habet uocabulum aliter terminatum et illa aliter. In hac autem significatione, hoc est in designatione rerum, Boethius hoc nomen denominatiua accipere uidetur, cum ait:

    Quaecumque re /124/ non participant, denominatiua esse non
    possunt.

Et rursus:

    Quicquid denominatiuum esse dicitur, illud et re participabit et
    nomine et aliqua transfiguratione uocabuli discrepabit.

At uero multa opponuntur contra hoc quod ait esse denominatiuum re etiam participare. Multa enim participare denominatiuo nomine uidentur quae rem non habent. Nam 'amaturus' propter actionem futuram dicitur, quam nondum habet, et 'amatus' propter passionem praeteritam. Sed fortasse, cum ait 'participat', indifferenter pro omni tempore usus est, ac si diceret: uel participat modo uel participabit uel participauit. Fortasse etiam nihil impedit, si neque denominatiua neque sumpta dicamus, quae ex forma praesentialiter adiacente non sunt inuenta.

Opponitur etiam, quod unitas quoque una dicitur et accidentalitas accidens et potentia potens et alteratio alterans et significatio significari dicitur et specialitas species appellatur. Quae omnia cum denominatiuis nominibus participent, rem tamen adiacentem non habent propter infinitatis inconueniens. Nam cum omnis unitas una dicatur, si inde unitatis adiacentia participaret, nullus unitatum terminus in natura contingeret sed ubicumque una esset unitas, cum unaquaeque unitas unitate alia adiacente participaret, infinitas unitates esse contingeret. Dicimus itaque unum, quando de unitate praedicatur, non esse denominatiuum nec sumptum ab aliquo sed tantundem ualere quantum discretum, secundum quod dicitur omne quod est, unum esse, id est discretum personaliter in se a caeteris, non ut discretionem formam aliquam intelligamus sed potius caeterarum rerum essentias ab eo quod unum dicimus remouemus, ac si diceremus: est tale quid quod non est aliqua aliarum rerum. Et est quidem uocabulum commune ex communi causa datum sicut 'non-homo' uel 'non-equus', licet non sit subiectum uel substantiale. Sed nec accidens, hoc nomen, sumptum est ab aliqua proprietate quam suscipiant, uerum secundum hoc quod subiectis sic insunt, ut etiam abesse queant praeter corruptionem. Nec cum dicitur:

    Albedo est accidens

aliquid albedini attribuere intendimus sed potius subiecto copulare. Potentia quoque cum dicitur posse inesse alicui, talis est sensus quod eam subiectam habere queat, hoc est naturae eius non repugnat, ut habeat, nec iam posse uel potens sumptum est ab aliqua forma sicut nec possibile, quod modales propositiones constituit. Alteratio quoque cum alterare dicitur, nullam ei proprietatem dare intendimus sed potius subiectum secundum eam mutari dicimus. Nec quando significationem /125/ significari dicimus aliquam ei proprietatem coniungimus sed potius nomen aliquod eius esse ostendimus uel intellectum illius haberi ab aliquo. Quod autem dicitur:

    Specialitas est species

secundum sententiam nostram, qua solas uoces genera uel species appellari uolumus, nulla est absurditas, quia alia consideratur essentia uocis, alia specialitatis ei adiacentis, per quam genus suum uox ipsa respicit.

Secundum uero eorum sententiam qui res proprie genera et species appellant, quaestio occurrit. Cum enim relatio generalitatem respectu specialitatis habeat, oportet specialitatem respectu relationis specialitatem suscipere. At uero quomodo eadam res se ipsam informabit?

Sed fortasse facilius se expedient, qui dicunt genus et species, quando sunt nomina rerum, non accipi ut sumpta ab aliquibus formis, quod ex ipsis definitionibus generis et speciei secundum hoc quod rebus eas applicant, potest ostendi. Ita enim exponunt 'genus est quod praedicatur de pluribus etc.', hoc est ea res dicitur genus quae est essentia diuersarum specierum, species uero dicitur quod est sub genere etc., id est quae primo loco generi in essentia supponitur, quod totum in substantia rerum subsistere posset omnibus quoque remotis accidentibus. Etsi enim corporis et spiritus substantiam omnibus accidentibus suis spoliari contingeret, non minus definitio generis substantiae aptaretur uel definitio speciei spiritui uel corpori. Unde et tunc quoque genus uel species dicerentur, cum tamen nec generalitatem uel specialitatem nec aliquod accidens haberent. Unde haec nomina apparet genus et species a proprietatibus sumpta non esse nec ea relatiua dici quantum ad significationem relationum sed magis quantum ad modum impositionis, eo uidelicet quod haec res hoc nomine sit uocata respectu illius. Sic enim chimaeram remotam ab homine uel oppositam homini dicimus secundum hoc tantum, quod ipsa non est homo, eamque hoc nomine quod est oppositum, respectu hominis nominamus nullam ei proprietatem relationis attribuentes sed magis hoc nomine respectum hominis demonstrantes. Si quis autem hoc nomen 'generalitas' uel 'specialitas' quandoque inueniat, non sunt alicuius formae designatiua sed tantundem ualent quantum genus uel species, quae neque esse sumpta secundum posteriorem sententiam de rebus ostendimus. Nam 'uniuersalitas' uel 'singularitas' siue 'particularitas' pro uniuersali uel singulari uel particulari Boethius frequenter utitur. Ait enim in secundo Commento super Porphyrium, cum ostenderet eandem rem uniuersali et particulari nomini subiacere, ut Socratem qui et homo et animal uocatur et Socrates:

    Eadem (inquit) linea caua et eadem curua est. Ita quoque
    generibus et speciebus, id est singularitati et /126/
    uniuersalitati unum quidem subiectum est.

Qui etiam in Commento super illam diuisionem quae sequitur: 'eorum quae sunt, alia dicuntur de subiecto etc.', sic ait:

    At uero neque particularitas neque uniuersalitas in se
    transeunt. Namque uniuersalitas potest de particularitate
    praedicari, ut animal de Socrate uel Platone, et particularitas
    suscipiet uniuersalitatis praedicationem sed <non> ut
    uniuersalitas sit particularitas nec rursus quod particulare est,
    uniuersalitas fiat.


LI 2.02

    EORUM QUAE DICUNTUR ALIA QUIDEM SECUNDUM COMPLEXIONEM DICUNTUR,
    ALIA VERO SINE COMPLEXIONE. ET EA QUAE SECUNDUM COMPLEXIONEM
    DICUNTUR SUNT UT HOMO CURRIT, HOMO VINCIT; EA VERO QUAE SINE
    COMPLEXIONE, HOMO, BOS, CURRIT, VINCIT.

EORUM QUAE DICUNTUR. /126/ De sermonibus intendens omnium uocum significatiuarum ad placitum diuisionem praemittit, ut has de quibus intendit, scilicet quae simplices sint uoces, ab aliis diuidat atque conuenientius ad praedicamenta disponenda descendat, per hanc uidelicet diuisionem et per illam aliam quae est subdiuisio membri, quam longe postea ponit dicens: "Eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur, singulum... etc."

SINE COMPLEXIONE dicuntur teste Boethio quaecumque secundum simplicem sonum nominis proferuntur, ut sunt singulae dictiones; SECUNDUM uero COMPLEXIONEM dicuntur quecumque aliqua coniunctione dictionum aliquid demonstrant, ut quaelibet orationes. De complexione uero duos modos ad exemplum apponit, quando scilicet aliquid coniungitur alicui per se ipsum hoc modo:

    Ambulat

quippe 'ambulat' dicitur et praedicatur et est copula, uel quando coniungitur per alterum, siue illud alterum sit uerbum, ut:

    Hic est Socrates, est ambulans

siue coniunctio, ut:

    Aut Socrates aut Plato.

Ait autem sic: EORUM QUAE DICUNTUR, id est uocum significatiuarum ad placitum, alia SECUNDUM COMPLEXIONEM dicuntur, id est complexae sunt uoces et ex pluribus dictionibus iunctae, aliae non. Dici autem non habent uoces naturaliter significantes sed illae per quas loquamur.

    EORUM QUAE SUNT ALIA DE SUBIECTO QUODAM DICUNTUR, IN SUBIECTO
    VERO NULLO SUNT, UT HOMO DE SUBIECTO QUIDEM DICITUR ALIQUO
    HOMINE, IN SUBIECTO VERO NULLO EST.

EORUM QUAE SUNT. Daturus in praedicamento substantiae quasdam uocum proprietates uel differentias per 'esse in subiecto uel non esse', per 'dici de subiecto uel non dici', diuisionem per haec quattuor praemittit, in qua teste Boethio omnium sermonum multitudinem comprehendit. Quae quidem diuisio, cum sit quadrifaria, ex duabus bifariis naturaliter nascitur eorum membris ad inuicem permixtis, ex his uidelicet, quod simplicium sermonum alii dicuntur de subiecto, alii non et rursus alii sunt in subiecto, alii non.

Sed nunc quid sit uocem dici de subiecto uel esse in subiecto aperiamus, ex quo econtrario quid sit non dici uel non esse apparebit. Vox itaque illa dicitur, id est praedicatur, de aliquo ut de subiecto, quae cum sit uniuersalis et sua sententia in sensu subiectae uocis includatur, non potest ipsa secundum causam suae impositionis abesse rei subiectae uocis praeter ipsius rei corruptionem, ueluti homo /127/ uel animal uel rationale, haec nomina, quae uniuersalia sunt, ita de hoc nomine quod est <Socrates>, praedicantur singula, quod eorum sententia tota in hoc nomine 'Socrates' includitur nec possunt ipsa nomina abesse rei quae Socrates est, secundum causam suae impositionis praeter corruptionem ipsius Socratis. Ubi enim Socrates aliquid horum amiserit, perempto uidelicet in se eo statu ex quo conueniebant, ut si hominem esse amittat uel esse animal uel rationale, non solum mutabitur, uerum etiam in substantia corrumpetur. At uero si hoc album deserat esse album, non ideo in substantia corrumpetur, cum nullum ideo generalem uel specialem statum necesse sit perimi. Dici itaque de subiecto conuenit omnibus tam generibus quam speciebus, cuiuscumque sint praedicamenti, respectu suorum inferiorum et insuper differentiis respectu specierum uel indiuiduorum earum.

IN SUBIECTO autem esse uox illa dicitur quae formae accidentalis nomen est uel substantiale uel sumptum, ut albedo uel album; non dici uero de subiecto uel non esse in subiecto per contrarium intellige.

Et nota quod dici de subiecto, quod scilicet conuenit uniuersalibus, proprie uocum est; esse uero in subiecto, licet etiam in uocibus hoc loco attribuatur, tamen proprie rerum est, quia proprie res uel fundamenta dicuntur uel fundata. Quodam tamen modo gratia rerum significatarum haec quoque uocabula uocibus aptantur. Quia itaque dici de subiecto uocibus proprie et per se inest, non uidelicet gratia alicuius rei subiectae quae de subiecto dicatur, esse uero in subiecto gratia rerum uocibus aptatur, bene illud uoces ex se habere innuit, cum ait: DICUNTUR, quia scilicet dici proprie uocum est, illud uero ex rebus, cum dixit: 'esse', quia uidelicet esse proprie rerum est.

Cum autem membra diuisionis, scilicet dici DE SUBIECTO etc., non solum substantialibus nominibus, uerum etiam sumptis conueniant, ipse tamen de substantialibus tantum nominibus hanc diuisionem facit. Unde bene ait: EORUM QUAE SUNT, id est nominum quae in essentia rem significant, non scilicet ex adiacenti tantum forma. In quo differentiam insinuat inter istam et superiorem diuisionem. Nam quoniam illa omnia nomina tam sumpta quam alia includebat, non dicit 'sunt' sed 'dicuntur', quod commune est omnium. Hic uero dixit 'sunt', ut sola substantialia acciperet, cum tamen membra diuidentia non solum substantialibus conueniant. Nam rationale et dici de subiecto et non esse in subiecto dicturus est in Substantia et album quoque sumptum ut accidens praedicari. Nihil autem impedit, si diuidentia excedant diuisum, immo hoc proprietas huius diuisionis exigit quae est accidentis in accidentia. /128/

Sic lege: EORUM QUAE SUNT, id est nominum substantialium, ALIA praedicantur, quod totum est uniuersalium secundum Aristotelem dicentem quod "A prima substantia nulla est praedicatio", praedicantur in quid de aliquo ut DE SUBIECTO, hoc est ut de supposito in substantia, sicut supra expositum est, et in nullo sunt subiecto, quia non sunt nomina accidentalium formarum uel substantialia uel sumpta, UT HOMO, hoc nomen, praedicatur DE ALIQUO HOMINE, id est de particulari nomine, id est alicuius hominis, ut de subiecto. Et in hoc quidem membro includit secundas substantias cum uniuersalibus differentiarum nominibus substantialibus, ut est rationalitas, animatio.

    ALIA AUTEM IN SUBIECTO QUIDEM SUNT, DE SUBIECTO AUTEM NULLO
    DICUNTUR.

ALIA AUTEM IN SUBIECTO etc. Hoc membrum priori penitus est contrarium, sub quo includit indiuidua accidentalium generum uel specierum, formas uidelicet accidentales significantium, ut haec nomina: haec albedo, hic color.

    IN SUBIECTO AUTEM ESSE DICO QUOD, CUM IN ALIQUO SIT NON SICUT
    QUAEDAM PARS, IMPOSSIBILE EST ESSE SINE EO IN QUO EST.

IN SUBIECTO AUTEM. Hoc ad praesens praetermitte, donec exsecuti simus diuisionis membra.

    UT QUAEDAM GRAMMATICA IN SUBIECTO QUIDEM EST IN ANIMA, DE
    SUBIECTO VERO NULLO DICITUR.

UT QUAEDAM GRAMMATICA, id est particulare nomen grammaticae.

IN SUBIECTO QUIDEM EST IN ANIMA, id est rem significat fundatam in anima. De subiecto uero nullo dicitur.

    ET QUODDAM ALBUM IN SUBIECTO EST IN CORPORE (OMNIS ENIM COLOR IN
    CORPORE EST).

ET QUODDAM ALBUM. Post accidens animae exemplificat de accidenti corporis. Quod autem particulare nomen albedinis significet rem fundatam IN CORPORE, id est quod res sua fundetur in corpore, ostendit a toto dicens: OMNIS ENIM COLOR IN CORPORE EST.

    ALIA VERO ET DE SUBIECTO DICUNTUR ET IN SUBIECTO SUNT, UT
    SCIENTIA IN SUBIECTO QUIDEM EST IN ANIMA, DE SUBIECTO VERO
    DICITUR UT GRAMMATICA.

ALIA VERO etc. Sub hoc tertio membro comprehendit genera uel species, quae formas accidentales continent, id est superiora eorum indiuiduorum, quae secundum membrum continebat.

    ALIA VERO NEQUE IN SUBIECTO SUNT NEQUE DE SUBIECTO DICUNTUR, UT
    ALIQUIS HOMO VEL ALIQUIS EQUUS.

ALIA VERO. Hoc quartum membrum tertio penitus aduersum est et continet indiuidua eorum uniuersalium quae sub primo membro comprehensa sunt, ut est hic homo, hoc animal, haec rationalitas.

UT ALIQUIS HOMO, id est particulare nomen alicuius hominis.

    NIHIL ENIM HORUM NEQUE IN SUBIECTO EST NEQUE DE SUBIECTO DICITUR.
    SIMPLICITER AUTEM QUAE SUNT INDIVIDUA ET NUMERO SINGULARIA NULLO
    DE SUBIECTO DICUNTUR, IN SUBIECTO AUTEM NIHIL EA PROHIBET ESSE;
    QUAEDAM ENIM GRAMMATICA IN SUBIECTO EST.

NIHIL ENIM. Commendatio est exemplorum, ac si diceret: bona exempla dedi in particularibus istis de his uocibus quae neque dicuntur de subiecto, et ita in istis. Et hoc est: NULLUM HORUM etc.

Quod ait 'nihil' et 'neque', secundum usum locutionis dicitur sicut illud Porphyrii: NEQUE NIHIL HORUM EST pro 'nihil horum est'. Cum particularibus istis aequaliter abstulisset dici de subiecto et esse in subiecto, determinat, quo illorum ex natura singularitatis careant, scilicet dici de subiecto, altero uero non. Et hoc est: SIMPLICITER AUTEM, id est uniuersaliter, ea QUAE SUNT INDIVIDUA. Sed quia indiuidua pluribus modis dicimus, uel propter paruitatem scilicet uel propter duritiam uel propter singularem et personalem significationem, determinat se indiuidua accipere in hac ultima significatione ut SINGULARIA NUMERO, /129/ id est personalis significationis.

IN SUBIECTO AUTEM NIHIL EA, ac si diceret: istud quod dicantur de subiecto, natura singularitatis non permittit sed ad hoc quod in subiecto sint, non repugnat. Et uere non repugnat ad hoc, quia quaedam singularia sunt in subiecto. Ab oppositis.

Quod ostendit in parte dicens, quod QUAEDAM GRAMMATICA, id est particulare nomen grammaticae, EST IN SUBIECTO.

Nota quod cum haec singularia, hoc animal, hoc rationale, hoc corpus, haec substantia de hoc homine ita praedicentur, quod in sententia eius includi uidentur, de subiecto tamen, ut superius determinatum est, dici non possunt, cum uniuersalia non sint.

IN SUBIECTO AUTEM ESSE dico. Nunc illud aperiamus quod superius intermisimus. Et sciendum est quod hoc loco naturam rerum quae in subiecto sunt, quandam aperit, in qua duas opiniones falsas quae de eis erant, recidit. Quibusdam namque uidebatur, quod partes ita in totis essent quasi in subiectis, ut manus ita esset in homine quasi in fundamento, de quo ipse in sequentibus dicet: "nisi nos non conturbent substantiarum partes... etc." Alia quoque opinio falsa erat de accidentibus, quod mutare subiecta uidebantur et, cum in uno essent, ad aliud transire. Quam quidem opinionem Boethius in Commento tangit loquens de odore pomi, qui ad manum transire uidetur, cum potius alium odorem inferat, sicut dulcedo mellis, quae naturalis est, aliam dulcedinem palato gustantis ingerit, quae naturalis non est. Has quidem duas opiniones Aristoteles maxime curauit recidere, quando hanc proprietatem supposuit. Qui cum diuisionem praemissam de uocibus, ut dictum est, faceret et quasdam in Socrate esse diceret, quia hic uoces gratia significatarum rerum habet, transfert se ad res, quae proprie sunt in Socrate, et ostendit ita eas in Socrate esse, quod non sunt ibi sicut pars aliqua subiectae substantiae et insuper,cum sint in eo, impossibile est ea esse sine eo. Et nota quod non ait simpliciter: 'non possunt esse sine eo' sed ita ait: 'postquam sunt in eo, non possunt esse sine eo', hoc est: non potest natura eorum pati, ut cum accidentia prius sint in aliquo, postea sine eo queant subsistere. Fortasse autem si simpliciter dixisset accidens non posse esse sine subiecto, in quo modo est, falsum esset. Videtur enim, ut huius corporis albedo, quando huic corpori innata est, aliis similiter posset aduenire. Sed cum in isto sit, nullo modo amplius in alio potest esse. Falsa itaque simplici negatione uera potest esse determinata. Veluti si dicamus:

    Eum qui caecus est, non est possibile uidere uel qui curtatus
    est, non est possibile pedes habere

falsum est. Si uero cum /130/ determinatione dicamus:

    Non est possibile uidere, postquam caecus est, uel habere pedes,
    postquam amiserit

uerum est. Similiter si dicamus simpliciter:

    Eum qui stat, non est possibile sedere, dum stat

uerum est. Sic quoque falsum uidetur, si simpliciter proponamus accidens quod in hoc subiecto est, nullo modo posse esse in alio. Posset fortasse contingere, ut cum huic subiecto aduenerit, alii aduenisset, et ita semper in alio esset, quod numquam huic contigisset. Sed non potest natura pati, ut cum iam alii insit, in alio iterum sit, hoc est subiectum mutare non potest de uno transeundo ad aliud. Videtur autem haec proprietas non solis accidentibus conuenire, licet Boethius in Commento ad hoc niti uideatur, ut hoc sit definitio, ubi scilicet opponitur hoc non omnibus accidentibus conuenire uideri sicut odori pomi neque solis propter Socratem, qui sic in loco uidetur esse, ut non sit pars eius nec sine loco queat esse. Sed nihil obest, si non sit hoc definitio accidentis, sed quaedam proprietas inducta ad cognitionem eorum et maxime propter duas opiniones praedictas recidendas. Nam sicut illud quod supponit de his quae de subiecto dicuntur, sic nec istud definitionem esse conuenit: 'eorum quae sunt in subiecto', quippe id quoque substantialibus formis conuenit sicut rationalitati et aliis, quae in subiecto esse hic nullo modo uolumus. Quod autem Boethius uel opponit uel soluit atque niti uidetur, quod sit definitio magis secundum aliorum opinionem facit quam secundum suam sententiam. Cum enim ipse nouem modos 'esse in aliquo' computet, secundum unum quorum dicit totum esse in partibus, profecto si hoc definitionem esse uellet, oporteret eum concedere totum in partibus esse ut in subiecto, cui uidelicet respectu partium tota haec definitio aptari potest, quippe domus, cum sit in partibus suis, non est sicut pars eorum nec potest esse sine ipsis. In obiectis etiam soluendis de Socrate, qui in loco est, et de odore pomi maxime patet eum magis opinionem aliorum ponere quam ueritatem aperire. Quod enim ab obiectis sese liberat per hoc quod non ait Aristoteles, quod mutare accidens locum non potest, nec ita dixit 'impossibile est esse sine eo in quo erat' sed 'sine eo in quo est', quod, inquit, significat accidens mutare quidem locum posse, sed sine aliquo subiecto esse non posse, patenter ostendit in tam debilibus rationibus magis opinionem quam ueritatem se insistere. Quid enim ualet hoc quod obiectionem euitat de odore pomi qui ad manum uenit, per hoc quod ait non esse dictum 'sine eo in quo erat sed sine eo in quo est'? Dum enim adhuc in pomo esset odor, si futurus erat in manu, tunc quoque iam dici uere poterat, quod sine eo in quo est, id est sine pomo, esse potest, cum /131/ uidelicet ita futurum esset, quod adhuc sine pomo esset. Unde in istis opponendis uel soluendis Boethius magis secutum esse opinionem uolumus quam rationem, quippe in prioribus commentis, quae ad simplicem rudium introductionem scripta sunt, sic indiscrete omnium ponit sententias, ut in secundis, quid corrigere possit, discretioni suae reseruet. Unde nec multum in caeteris libris priorum commentorum auctoritates insistimus, ubi scilicet secunda commenta habemus. Nihil itaque impediat, si ad hoc Boethius niti uideatur, ut hoc sit accidentis definitio, magis opinionem quam ueritatem insistens.

Illud quoque nunc consideremus quod ait idem Boethius in eodem de hac quadrifaria diuisione loquens:

    Ait Aristoteles non posse fieri minorem hac quadrifaria
    diuisione...

cum tamen minores sint quantum ad unum membrorum illae duae bifariae ex quibus hanc quadrifariam nasci monstrauimus. Ubi etiam ait non posse maiorem hac diuisionem inueniri quae rerum uocabula in decem praedicamenta distribuit, respectu cuius denariae diuisionis hanc quadrifariam paruissimam uocat. Qui in utroque falsus uidetur. Si enim pro substantia species substantiae ponam, dicens scilicet incomplexorum alia significare corpus, alia spiritum, alia quantitatem etc., potest maior diuisio fieri sed non inueniri, quia scilicet nulla maior inuenitur ab auctoribus disposita. Vel etiam in hoc maiorem fieri negamus, quod istis decem membris inuentis undecimum addi non conuenit. Quod uero diximus eundem dare minorem diuisionem, a quadrifaria non posse fieri ipse satis determinat, cum supponit: 'his quattuor', id est per haec quattuor membra, quae sunt: esse in subiecto, non esse, dici de subiecto, non dici. Possumus autem haec quattuor membra in una diuisione simul ponere nec tamen sufficientem eam facere, ueluti si diceremus: substantialium nominum alia dicuntur de subiecto et sunt in subiecto, alia neque dicuntur de subiecto nec sunt in subiecto, quippe homo et haec albedo, quae sub duobus aliis membris quadrifariae diuisionis continentur, neutrum habent. Quod itaque ait per haec quattuor membra non posse fieri minorem diuisionem, quae scilicet totidem contineat, uerum est, quia cum haec quattuor in una diuisione ponamus, nisi ita ea ad minorem coniungamus, ut Aristoteles facit, non erit sufficiens diuisio, nisi scilicet 'dici de subiecto' iungamus cum 'esse in subiecto et non esse' et rursus 'non dici de subiecto' copulemus cum 'esse in subiecto et non esse'.

Illud etiam falsum uidetur quod ait Boethius Aristotelem collegisse multitudinem omnium sermonum in hac quadrifaria diuisione, /132/ cum uidelicet eam de substantialibus tantum uocibus, non de sumptis fieri dixerimus. Sed quod ait 'omnium sermonum', tale est: sermonum negatiuae significationis, tam eorum scilicet qui significant substantiam quam eorum qui significant quantitatem uel res aliorum praedicamentorum.

Quaerendum autem utrum in hac diuisione quadrifaria omnia substantialia uocabula includantur. Quod non uidetur uerum, quippe ens, quod in essentia cuncta significat et de hoc ente in substantia praedicatur, neque in subiecto esse neque non esse secundum significationem suam uidetur, cum scilicet partim ea quae in subiecto sunt, contineat, partim ea quae in subiecto non sunt. Similiter qualitas quasdam formas accidentales continet, quasdam substantiales, quae in subiecto non sunt. Ac fortasse nihil impedit, si non omnia substantialia haec diuisio includat. Si quis etiam haec nomina uel in subiecto esse dicit, quia scilicet significant accidentia, licet non ea tantum significent, uel potius non esse in subiecto pro eo quod non sola accidentia significent, nihil fortasse impedit. Illud insuper diligenter considera, quod ait Boethius dici de subiecto idem esse quod uniuersale, non dici quod particulare, et rursus esse in subiecto idem esse quod accidens, non esse idem esse quod in substantia, nec quidem quemquam mouere potest, si ipse aliter utitur uocibus quam Aristoteles. Quippe Aristoteles in definitione uniuersalis, quam in Peri ermeniis ponit, quae est: 'aptum natum praedicari de pluribus', consentire uidetur, ut album quoque, quod sumptum est, uniuersale sit, quod tamen ipse in tractatu substantiae de subiecto dici non concedit. Qui etiam substantiales differentias in subiecto non esse dicet, quas tamen substantias esse denegat. Et fortasse Boethius magis in hoc quoque opinionem secutus est quam rei ueritatem, sicut et in eo quod ait, quod quoniam generalissimorum generum definitiones non poterat inuenire, descriptionibus usus est, id est substantiam esse dicens, quod in subiecto non est, accidens uero quod in subiecto est, cum tamen certum sit accidens generalissimum non esse nec substantiam, nomen uocum, in quod resoluit non esse in subiecto, generalissimum esse posse. Quid ergo mirum, si idem accipiat hoc loco Boethius per hoc nomen 'substantia', <quod> Aristoteles per 'non esse in subiecto' et per 'uniuersale', quod Aristoteles per 'non dici de subiecto'?


LI 2.03

    QUANDO ALTERUM DE ALTERO PRAEDICATUR UT DE SUBIECTO, QUAECUMQUE
    DE EO QUOD PRAEDICATUR DICUNTUR, OMNIA ETIAM DE SUBIECTO DICITUR,
    UT HOMO DE QUODAM HOMINE PRAEDICATUR, ANIMAL VERO DE HOMINE, ERGO
    ET DE QUODAM HOMINE ANIMAL PRAEDICABITUR; QUIDAM ENIM HOMO ET
    HOMO EST ET ANIMAL EST.

QUANDO ALTERUM. /132/ Sicut superius, cum de his quae in subiecto /133/ sunt, loqueretur, quandam eorum proprietatem aperuit dicens: "In subiecto esse dico... etc.", ita hic eorum quae de subiecto dicuntur, quandam regulam ponit, quae quidem necessaria est propter praedicationes, quas ostensurus est in tractatu substantiae, ubi scilicet monstrabit genera non solum de speciebus ut de subiectis praedicari, uerum etiam de indiuiduis. Est autem praedicari de subiecto teste Boethio praedicari in substantia, quod nos diligenter supra exposuimus. Regula uero sic est intelligenda, quod quoties aliquid praedicatur de altero in substantia et aliud rursus de ipso praedicato praedicatur in substantia, illud idem praedicatur de subiecto in substantia. Et praeponuntur duae propositiones ad tertiam, quod exempla aperte indicant, cum dicitur: UT HOMO DE QUODAM HOMINE particulari, id est de particulari nomine alicuius hominis etc.

ERGO ET DE QUODAM secundum formam syllogismi.

QUIDAM ENIM HOMO. Propositionem et conclusionem probat a causa per naturam rerum, ac si diceret: Vere homo, hoc nomen, praedicabile est secundum rei naturam de aliquo particulari uocabulo hominis, quia quidam homo est homo et quidam homo est animal. Et nota quod illud 'quando', quod praemittitur, temporale est, non conditionale, ac si dicatur 'quotiens', et est regula magis argumentationibus quam consequentiis seruiens, ueluti illi argumentationi quam propter exemplum supposuit. Opponit autem Boethius aduersus hanc regulam, quod fortasse quis dicat eam minime ueram esse, quia cum Socrates sit homo, homo autem species, Socrates tamen species non est. Ad quod soluendum illud respondet, quod species de homine in substantia non dicitur. Sed nec etiam homo, medius terminus, in eadem significatione retinetur sed cum prius esset nomen rei, postea transfertur ad significationem sui ipsius. Unde ipse idem Boethius ait homo et animal etc., generalia uel specialia uocabula, quodammodo nomina esse nominum, quando uidelicet ipsa ad <se> significandum transferuntur, sicut et quaelibet uox in designatione sui accipi potest.

    DIVERSORUM GENERUM ET NON SUBALTERNATIM POSITORUM DIVERSAE
    SECUNDUM SPECIEM ET DIFFERENTIAE SUNT, UT ANIMALIS ET SCIENTIAE.

DIVERSORUM GENERUM. Aliud capitulum ingreditur, quod praemittitur propter quandam opinionem falsam recidendam, quae Platonis esse uidetur, uolentis scilicet easdem species et in 'ad aliquid' esse et in substantia siue qualitate, sicut est animal uel disciplina. Quod per hoc falsum ostendit quod docet generum non alternatim positorum non esse easdem species uel easdem differentias diuisibiles. Et nota, quod plures in hoc capitulo regulas tradit, illam scilicet praemissam quam iam diximus, de non positis subalternatim et illam de subalternis /134/ quam postea dabit, contrariam et illam de constitutiuis differentiis quam nouissime ponet, quod scilicet quaecumque fuerint praedicati, erunt etiam subiecti.

Nunc autem primam consideremus quae ait: DIVERSORUM GENERUM etc. Non uidetur idem esse 'non poni subalternatim', quod est 'non esse subalterna', alioquin irrationale animal et bipes uel gressibile non haberent secundum hanc regulam easdem species uel differentias diuisibiles, de quibus tamen constat, quod non sunt inuicem subalterna, cum nullum eorum alteri tamquam species supponatur. Vocat itaque genera non subalternatim posita, quorum neutrum nullo modo praedicationem alterius recipit, id est quae sunt omnino a se remota. Cum itaque praemisisset 'diuersorum generum', ne diuersitatem qualemcumque acciperemus, quia insubalterna genera diuersa sunt in significatione sed non opposita, addit: ET NON SUBALTERNATIM POSITORUM, ac si diceret: 'oppositorum'.

Quod ait: DIFFERENTIAE SECUNDUM SPECIEM, diuersis modis accipi potest, uel ita scilicet, quod secundum speciem determinet differentias, ac si diceret: differentiae, quae sunt secundum speciem, id est constitutiuae specierum. Et tunc non necessarium, ut suppleatur 'diuisibiles', quia quae constitutiuae sunt proprie specierum, eaedem sunt diuisiuae generum. Potest aliter accipi 'secundum speciem', hoc est ad similitudinem specierum, ut uidelicet quemadmodum species non sunt eaedem, ita nec differentiae, scilicet constitutiuae.

Quod autem ait: DIVERSAE SUNT, negatiue accipe, hoc est: non sunt eaedem; non enim differentias esse concedimus in speciebus nouem praedicamentorum. Praeterea cum ait diuersas esse differentias, si affirmatiue sumeret, ut uidelicet singulis generibus non positis subalternatim aliquas relinqueret, non ualeret probatio quam supponit, cum uidelicet ostendit animal et scientiam habere diuersas differentias per hoc quod illae quae sunt animalis, non sunt scientiae. Sic namque posset ostendi quod ego et rex diuersas ciuitates haberemus, quia scilicet illas quas rex habet, ego non habeo.

Nota ex hoc loco illos confutari qui dicunt rationale differentiam animae simul et hominis esse, cum uidelicet homo et anima corporis et spiritus sint species. Iam enim genera non subalternatim posita easdem haberent differentias diuisiuas. Sed profecto alterius significationis est rationale in homine, alterius in anima. Sic enim anima dicitur rationalis, ut possit discernere, sic homo rationalis, ut rationalem animam habeat, <quam> non tantum habitum sed qualitatem intelligimus, alioquin differentia non esset, si qualitatem non designaret. Sic quoque et grammaticum nomen animae et corporis /135/ diuersa significant, in anima quidem scientiam, in corpore uero habitum animae grammaticae.

    ANIMALIS QUIDEM DIFFERENTIAE SUNT UT GRESSIBILE ET VOLATILE ET
    BIPES, SCIENTIAE VERO NULLA EORUM EST; NEQUE ENIM SCIENTIA AB
    SCIENTIA DIFFERT IN EO QUOD BIPES EST.

ANIMALIS QUIDEM. Cum illis quas ponit, caeteras quidem diuisiuas animalis intellige, ut scilicet omnes animalis remoueas a scientia.

NEQUE ENIM. Vere SCIENTIA, hoc nomen, non habet istas differentias diuisibiles, quia res ipsae, quae scientiae sunt, non differunt inuicem per res istarum differentiarum. A causa. Et hoc est: una SCIENTIA non DIFFERT ab alia IN EO QUOD sit BIPES.

    SUBALTERNORUM VERO GENERUM NIHIL PROHIBET EASDEM ESSE
    DIFFERENTIAS.

SUBALTERNORUM VERO. Post regulam generum non subalternatim positorum dat subalternorum, quod uidelicet possunt easdem differentias diuisiuas habere.

Et nota quod non ita ait quod habent easdem sed quod nihil prohibet ea habere easdem. In quo quidem innuit, quod quasdam communes habeant, quasdam non. Quaecumque enim diuisiuae sunt inferioris generis, sunt etiam superioris sed non conuertitur.

    SUPERIORA ENIM DE SUBTERIORIBUS GENERIBUS PRAEDICANTUR, QUARE
    QUAECUMQUE PRAEDICATI DIFFERENTIAE FUERINT, EAEDEM ERUNT ETIAM
    SUBIECTI.

SUPERIORA ENIM. Vere nihil prohibet, quia superiora genera de inferioribus praedicantur. Ab oppositis uel a causa, quia propter hoc quod praedicantur de se, easdem habent.

QUARE. Haec res plures maximis alligauit erroribus, ut emendandum crederent hunc locum hoc modo: quaecumque subiecti differentiae fuerint, eaedem erunt etiam praedicati. Putabant enim quod sicut de diuisiuis differentiis superius egerat, ita hic quoque faceret. Quod si esset, falsum uidebatur, quod dicitur, ut uidelicet, quaecumque diuisiuae essent superioris, essent etiam inferioris generis, Ideoque transferebant sic: quaecumque sunt subiecti, et praedicati. Sed non est necesse, quia hic transfert se Aristoteles ad constitutiuas differentias, ut uidelicet non solum diuisiuarum differentiarum naturam tradat, uerum etiam constitutiuarum. Illatio fit a causa ex eodem quod ait superiora de inferioribus praedicari. Idem enim causa est, ut quae sunt diuisiuae inferioris, sint etiam superioris et quae sunt constitutiuae superioris, sint inferioris. Nota quod ait Boethius in Commento, cum post constitutiuas differentias de diuisiuis loqueretur dicens:

    Sunt autem aliae quae ipsae quidem nihil complent nec ullam
    speciem reddunt sed genus tantum diuidunt, ut rationale et
    irrationale.

Quod ita est intelligendum, quod in quantum diuisiuae dicuntur, nihil constituunt, sed tantum diuidunt, quippe nullius sunt constitutiuae, cuius sunt diuisiuae.

LI 2.04

    EORUM QUAE SECUNDUM NULLAM COMPLEXIONEM DICUNTUR SINGULUM AUT
    SUBSTANTIAM SIGNIFICAT AUT QUANTITATEM AUT QUALITATEM AUT AD
    ALIQUID AUT UBI AUT QUANDO AUT SITUM AUT HABITUM AUT FACERE AUT
    PATI.

EORUM QUAE SECUNDUM. /135/ Haec subdiuisio est illius subdiuisionis quam superius primam posuit per complexum et incomplexum. Quia hic de incomplexis tantum intenditur, hoc opere incomplexas uoces /136/ subdiuidit secundum decem rerum naturas subiectarum decem nominibus, de quibus intendit. Et quidem hanc diuisionem conuenienter ante praedicamenta reseruauit ultimam, ut facta annumeratione secundum significationes decem generum quae praedicamenta appellat, statim ipsa praedicamenta disponeret. In hac autem diuisione praecipue utilitatem operis aperit. Ubi enim ostendit quamlibet dictionem cuiuscumque rei designatiuam aut substantiam significare etc., ostendit in his decem nominibus rem cuiuscumque nominis esse inclusam ideoque se aperiendo significationes horum nominum decem naturas rerum quibuslibet uocibus subiectarum aperire.

Nota quod si ad praedicata respicias in hac diuisione, non est per opposita; plura enim sunt nomina quae res diuersorum praedicamentorum significant. Si uero ad determinationes, in quibus est uis diuisionis, id est ad substantiam, quantitatem etc., per opposita fit. Sic quoque et in diuisione uocis contingit, ueluti cum dicitur: canis significat latrabile animal etc. Significare namque hoc et hoc non sunt opposita, sed res significatae. Quia uero praedicata opposita non sunt, proprie diuisionis uerba non ponit sed categoricam facit habentem disiunctiuam determinationem dicens: omne incomplexum SIGNIFICAT VEL SUBSTANTIAM etc. Ibi enim bene disiunctio ponitur, ubi est uis oppositionis et diuisionis.

Quaeritur autem de incomplexis non-existentia significantibus, ut chimaera, hircoceruus, utrum in hac diuisione cadant. Et sunt, qui hoc uelint, qui quidem substantiam tam in designatione uerae quam fictae substantiae dicunt hic accipi. Sed iam profecto non erit substantia nomen generalissimum, cum excedat significationem entis, cui omnia generalissima uniuersaliter supponi omnium auctoritas uoluit, unde etiam ens genus omnium uidebatur.

Dicamus itaque, quod cum ait: EORUM QUAE DICUNTUR, id est uocum, quae ad loquendum et significandum rem aliquam institutae sunt, 'dici' stricte accepit, sicut etiam significare quandoque sumitur. Cum enim significare sit intellectum constituere, intellectus autem modo large sumatur, pro omni scilicet conceptione animi, secundum quod dicitur alius uerus, alius falsus, modo stricte pro sanis uidelicet tantum conceptionibus, secundum quod omnes intellectus eosdem apud omnes dicimus et Boethius dicit illum non intellexisse qui decipitur, sic etiam significari uel dici secundum acceptiones intellectus large et stricte potest accipi. Si autem hic et in superiori diuisione stricte 'dici', id est significare, accipimus, quantum scilicet ad sanam conceptionem, non ad uanam opinionem, dicemus hic nullo modo chimaeram contineri, quod non proprie intellectum constituit sed opinionem. Unde Boethius in Commento /137/ cum ait:

    Sine complexione dicuntur quaecumque singulari intellectu et uoce
    proferuntur

ad opinionem remouendam intellectum posuit.

    EST AUTEM SUBSTANTIA QUIDEM, UT FIGURALITER DICATUR, UT HOMO,
    EQUUS; QUANTITAS UT BICUBITUM, TRICUBITUM; QUALITAS UT ALBUM; AD
    ALIQUID UT DUPLUM, MAIUS; UBI VERO UT IN LOCO; QUANDO AUTEM UT
    HERI; SITUS VERO UT SEDET, IACET; HABERE UT CALCIATUS, ARMATUS;
    FACERE VERO UT SECARE, URERE; PATI UT SECARI, URI.

EST AUTEM SUBSTANTIA. Hoc uerbo 'figuraliter' quo Aristoteles utitur, quid uelit, definitum satis non est sed cum exempla de substantiis et caeteris rebus significatis poneret atque hominem et equum tantum ad exemplum substantiae adduceret, ne ideo tantum ipsi substantiae uiderentur, adiecit: UT FIGURALITER DICATUR, hoc est: ut in istis exemplis figures tibi et subintelligas alias quoque res quae similiter substantiae sunt.

Vel si est exemplum non de substantia significata, sed de uoce significante substantiam, sic dicemus: est substantia, id est uox significans substantiam, UT HOMO, EQUUS, istae uoces, et tunc homo et equus translata sunt ad significandum nomina rerum, et est quaedam figura facta in translatione uocis de re, cuius proprie nomen est, ad se ipsam significandam.

QUANDO, UT HERI, proprietatem praesentem significat, quae innata est rei ex eo quod fuit heri.

    SINGULA IGITUR EORUM QUAE DICTA SUNT IPSA QUIDEM SECUNDUM SE IN
    NULLA AFFIRMATIONE DICUNTUR, HORUM AUTEM AD SE INVICEM
    COMPLEXIONE AFFIRMATIO FIT.

SINGULA IGITUR. Quandoquidem singula quae dicta sunt, secundum nullam complexionem dicuntur, id est non sunt complexae uoces, ergo non sunt affirmatio. A toto.

PER SE, scilicet dicta, quia uidelicet cum aliis coniuncta complent affirmationem. Quod statim supponit dicens: SED COMPLEXIONE, id est coniunctione, horum incomplexorum AD INVICEM FIT AFFIRMATIO.

    VIDETUR AUTEM OMNIS AFFIRMATIO VEL FALSA ESSE VEL VERA; EORUM
    AUTEM QUAE SECUNDUM NULLAM COMPLEXIONEM DICUNTUR NEQUE VERA NEQUE
    FALSA SUNT, UT HOMO, ALBUM, CURRIT.

VIDETUR AUTEM. Probat quodam syllogismo, quia nulla incomplexa sunt affirmatio dicens: Omnis affirmatio est uera uel falsa sed incomplexa neque sunt uera neque falsa, quare affirmatio non sunt. Propositionem <et> assumptionem habemus, continuationem extra.

Sed uidetur assumptio falsa, quippe 'lego' et 'legis' et 'legitur' impersonale uera uel falsa uidentur in sensu, cum tamen singulae non sint uoces complexae. Unde fortasse quidam dicent affirmationis nomen in praedicato quoque esse subintelligendum hoc modo: Omnis affirmatio est uel affirmatio uera uel affirmatio falsa, sed incomplexa neque sunt affirmatio uera neque falsa, et tunc erit uera assumptio. Licet enim quaedam incomplexa sensum compleant affirmationis, tamen nec affirmationem nec propositionem dicimus, nisi sit oratio, quam quidem necesse est aliquid significatiuum extra habere.

Sed opponetur quod cum 'non lego' uel 'non legitur' sit oratio nec non propositio atque etiam negatio, omnis autem negatio teste Aristotele affirmationem habet, quam etiam ut partem quandam in se includit, oportet aliquas affirmationes esse istarum negationum et dicentur quidem affirmationes habere quantum ad sensum. Nam 'lego' est sensu affirmatio, etsi non in uoce, quod tantundem ualet quantum 'ego lego' et 'curritur' quod 'cursus fit', teste Prisciano.

At uero istud nobis non /138/ placet, ut 'lego' umquam sensum propositionis impleat ex ui uocis sed fortasse ex discretione nostra, qui scimus ipsum primae tantum personae copulari. Unde Priscianus quantum ad discretionem nostram superfluere dicit 'ego', si apponatur propter personam, quia tantundem in 'lego' intelligimus quantum si diceretur 'ego lego', non tamen quod 'lego' ex ui suae significationis id totum proponat: 'ego lego' sed quia certum est ipsum sine 'ego' complexionem non facere nec perfectionem sensus habere. Sic autem, si dicerem 'coruus niger' uel 'homo risibilis', superflua additio uideretur quantum ad nostram discretionem, qui scilicet scimus omnes coruos nigros esse uel omnes homines risibiles esse, non quantum ad praecedentium nominum uim, quippe neque homo significationem risibilis tenet neque coruus nigri. Aristoteles tamen in Peri ermenias superfluam additionem non iudicat nisi secundum uim significationis, quando scilicet sensus alicuius uocis adiunctae alteri in quadam parte orationis in praecedenti uoce continetur, ut si dicatur 'homo animal, homo bipes'. Quod autem 'lego' hoc totum non dicat: 'ego lego', inde conuincitur quod numquam amplius iunctum cum 'ego' orationem faceret. Quis enim orationis sensus esset 'ego lego'?

Praeterea si uerba propositionum quoque significationem tenerent, ut non solum formam, uerum etiam subiectam substantiam significarent, sumpta non essent, sicut nec 'homo', quod non solum formam, uerum etiam substantiam significat, nec magis 'lego' sumptum esset in significatione quam 'ego legens' uel 'ego albus'. Tum uidelicet ista in significatione sua non solum formam contineant, uerum etiam substantiam, nec si quis dicat: 'ego sum ego albus', formam praedicabit sed substantiam, sicuti si diceret 'homo albus est homo albus'.

Amplius si 'lego' et 'legis' substantiae certam personarum significationem continerent, tertiae uero personae uerbum nullam definiret personae substantiam, non esset a toto, si quis diceret, quod ego uiuo, quia omnis homo uiuit, quippe hic substantiam mei uiuentis, ibi uitam tantum copulabit.

Dicimus itaque 'uiuo' et 'uiuis' et 'uiuit' nullam substantiam in sensu continere, sicut nec caetera sumpta sed simpliciter uitam coniungere. Unde nullo modo propositionem etiam in sensu perficiunt. Sunt itaque idem penitus in sententia 'curro' et 'curris' et 'currit', licet diuersis constituantur personis, sicut recti casus et obliqui et similiter 'curro' uniuersale sicuti 'currit', quod quidem non esset, si certas definiret personas. Nam 'ego' caeteraque pronomina secundum personarum diuersitatem multiplicia sunt; unde nullo modo 'curro' uel 'curris' sensum propositionis per significationem subiectae personae perficiunt, quia nullam ex ui sua determinarent sed /139/ fortasse ex nostra discretione, ut diximus. Unde et Aristoteles in Peri ermeniis:

    Nomen (inquit) et uerbum sit dictio sola, quoniam non <est
    dicere> aliquem significantem sic uoce enuntiare... etc.

Sed nec 'curritur' sensum propositionis implet nec habet diuersum sensum a caeteris personalibus uerbis, unde in ea resoluitur, ueluti cum dicitur 'curritur a me, a te, ab illo', id est: 'ego curro, tu curris, ille currit'. Si enim proponeret: 'cursus fit' uel 'cursus est', cursum in essentia significaret, non in adiacentia. Apparet itaque nullum uerbum uel uocem aliquam incomplexam sensum propositionis proponere, id est neque affirmare aliquid neque negare, quantum ad uim uocis pertinet. In quibusdam tamen ad discretionem nostram sensus propositionis innuitur, ut in 'curroego curro', in 'curritur' uel in 'currit' 'aliquid currit'. Scimus enim 'curro' sine 'ego' perfectionem cursus non habere nec 'currit' uel 'curritur' dici posse, nisi aliquid currat. Nulla itaque differentia est in sensu uerborum, quae ex eadem sumpta sunt proprietate quantum ad numeros uel tempora uel modos, id est affectus animi. Unde 'curro, curris, currit' uel 'curritur' in nullo differunt secundum sensum.

LI 2.05 DE SUBSTANTIA

    SUBSTANTIA AUTEM EST, QUAE PROPRIE ET PRINCIPALITER ET MAXIME
    DICITUR, QUAE NEQUE DE SUBIECTO DICITUR NEQUE IN SUBIECTO EST, UT
    ALIQUI HOMO VEL ALIQUI EQUUS. /139/

Facta annumeratione incomplexorum per decem praedicamentorum significationes conuenienter statim praedicamenta disponit incipiens a praedicamento substantiae, pro eo scilicet quod substantiae naturaliter caeteris rebus priores sunt; ipsae namque omnino in natura substantiae sine aliis rebus subsistere in se possent, aliae uero sine substantiis, in quibus ut in subiecta materia sunt, nullatenus esse ualent.

Modus uero tractandi in hoc praedicamento talis est quod quasi talem fecisset diuisionem de nominibus substantiarum quod alia sunt primae substantiae, alia secundae, tractat alternatim primas et secundas modo exsequens proprietates primarum, modo secundarum. Deinde inuestigat generaliter omnium substantiarum communitates tam in uocibus quam in rebus, donec perueniat ad proprie proprium, per quod maxime queamus substantiam cognoscere.

Et attende quod in hoc praedicamento maxime uocum proprietates aperit, in caeteris uero praecipue rerum naturas ostendit. Nec quidem sine causa hic de uocibus, in aliis de rebus tractat. Nam fortasse substantiarum natura magis est cognita quam accidentium uel caeterarum formarum ideoque minus circa res quae substantiae sunt, immorandum erat. Unde praetermissis rebus maxime uoces persequitur et bene tractatum uocum huic praedicamento reseruauit, quia scilicet circa substantias magis abundabat nominibus, quippe hic multa genera et /140/ species reperiebat et differentias in speciebus substantiae contineri uidebat, quas alibi negamus esse, ideoque circa hoc praedicamentum maiorem uocum doctrinam facere poterat.

Sed quoniam hoc nomine substantia in diuersis significationibus usurus est, rerum scilicet et uocum, uarias eius significationes distinguamus.

Habet autem in rebus duas consuetas significationes, quia modo pro omni essentia sumitur iuxta illud Prisciani:

    Significans substantiam cum qualitate

modo pro illis tantum essentiis quae per se subsistunt, nulli scilicet subiectae materiae adhaerentes ut formae eorum. Et in hac quidem secunda significatione acceptum generalissimum est et habet talem descriptionem: substantia est id quod per se subsistit. Per remotionem aliorum praedicamentorum describi potest sic: Substantia est id quod neque est quantitas neque qualitas etc.

Accipitur quoque hoc nomen substantia in designatione nominum tam generalium quam specialium quam singularium, quae scilicet ipsas substantias in essentia significant. Secundum quam quidem tertiam significationem dicturus est quasdam magis esse substantias, quasdam minus et illud quod omnis substantia uidetur hoc aliquid significare, quod in primis quidem substantiis indubitabile et uerum est. Et in hac quidem ultima significatione sumptum est hoc nomen substantia a substantiali significatione substantiae, secundum scilicet generalem uel specialem statum uel singularem. In qua etiam significatione accipitur in hac diuisione: substantia alia prima, alia secunda, hoc est substantiale nomen substantiae aliud est particulare, aliud uniuersale. Ea namque quae particularia sunt, primam et principalem significationem tenent. Quanto enim determinatius rem subiectam nominant, tanto melius et certius eam significant, secundum quod in sequentibus dicturus est species substantiae magis esse substantias quam sua genera, quia scilicet familiarius et determinatius res subiectas appellant. Particularia uero nomina, quae unicam habent significationem, rem omnino certificant atque principalem et digniorem modum nominationis habent, uniuersalia uero secundarium. Unde etiam dicet, quod merito post principales substantias sola aliorum species et genera secundae substantiae dicuntur. Haec enim sola indicant principalem substantiam eorum quae praedicantur, ac si aperte diceret: cum particularia nomina primae dicantur substantiae ex primo et principali modo nominationis, uniuersalia merito dicuntur secundae ex secundario modo nominationis.

Quidam autem hanc diuisionem per primas et secundas substantias de rebus primo loco faciunt, hi uidelicet qui res principaliter /141/ uniuersales esse iudicant, et accipiunt hoc nomen substantia in designatione rerum dicentes res quae substantiae sunt, quasdam uniuersales esse, quasdam singulares, ac si diceretur: homo, id est res quae homo est, alia uniuersalis, alia particularis. Sed profecto nobis res uniuersales esse non placet, quae scilicet de pluribus praedicentur, sicut in expositione Porphyrii monstrauimus. Praeterea cum dicitur: 'homo alius uniuersalis, alius singularis,' qualiter bene dicitur, cum idem sit penitus singularis qui est uniuersalis? Sed fortasse dicitur, quod alius et alius non accipiuntur secundum diuersitatem substantiae sed secundum modos acceptionis, ut potius <sit> diuisio uocis in modos, ac si ita diceretur: res quae homo est, alio modo est uniuersalis, alio singularis. Similiter substantia alio modo dicitur uniuersalis, alio particularis, et est uocis in modos diuisio. Sed qualiter etiam diuisio possit esse, nescio, quippe uniuersalis substantia secundum eorum sententiam ipsum diuisum penitus continet eo quoque modo quo diuiditur. Nam eo modo acceptum quo diuiditur, uniuersalis est, cum de pluribus praedicetur. Boethius quoque in secundo Peri ermenias primam et secundam substantiam species substantiae dicit, id est inferiora. Sed quomodo prima substantia inferius erit eius de quo uniuersaliter praedicatur? Omnis enim substantia, id est omne indiuiduum substantiae, prima substantia est. Et quomodo secunda substantia in diuisione eius ponetur sicut inferius, quod continet eo quoque modo acceptum quo diuiditur? At uero si ad uoces hanc diuisionem referamus, nulla est absurditas, quippe non omne uocabulum, quod substantiam enuntialiter significat, uel uniuersale est uel particulare. Est autem haec diuisio de uocibus intellecta accidentis in accidentia. Nam et substantia nomen uocum sumptum est et uniuersale et particulare ab formis accidentalibus. Si uero in diuidentibus substantiae nomen repetatur ut dicatur: 'substantia alia est substantia uniuersalis, alia particularis', irregularis diuisio, ueluti si dicatur uir alius est uir uigilans, alius uir dormiens. Et attende quod secundum uocis proprietatem bene particulares uocat primas substantias, secundum scilicet digniorem modum significandi, ut determinatum est, uniuersales uero secundas. Si uero ad naturas rerum consideraret, uniuersalia uocabula prima uocare deberet, quae scilicet rem in statu naturaliter priori significant, particularia uero secunda.

Quasi autem hanc diuisionem praemisisset nominum substantialium /142/ quod alia prima, alia secunda, proprietates singulorum aperit et prius ostendit primas substantias, id est particularia nomina substantiarum, huiusmodi esse quod neque dicuntur de subiecto neque sunt in subiecto, quia scilicet neque sunt uniuersalia nomina de aliis in substantia praedicabilia neque substantialia formarum accidentalium nomina nec ab eis sumpta. Haec autem ostensio proprietatis est, non definitio; non enim haec rationalitas uel hoc rationale uel hoc ens uel hic non-homo hoc habet. Si quis tamen uelit definitionem accipere, repetat substantiae nomen dicens: substantia prima est ea substantia quae non dicitur de subiecto, et hoc ad definitionem sufficit.

Quod autem supponitur: NEC EST IN SUBIECTO, de definitione non est sed ad maiorem cognitionem primae substantiae supponitur. Has uero uoces particulares tribus hoc loco nominibus appellat eandem penitus significationem tenetibus; tantundem enim in sensu ualet prima substantia quantum propria uel principalis uel maxima. Boethius enim in Commento diuersas impositionis causas annotat. Proprias enim dicit eas appellare, quia ex cognitione earum secundas colligimus; principales uero quia primo loco accidentia recipiunt; maximas autem, quia maxime supponuntur. Sed quomodo has causas uocibus aptemus, uidendum est. Quomodo enim ex cognitione uocum particularium intelligimus uniuersales uoces? Sed hoc est quod sensit, quod res ut discretae, secundum quod significantur particularibus uocibus nostrae se ingerunt cognitioni, qui per sensus res cogniscimus et prius earum intellectum ut <de> discretis habemus, postea ad communem intelligentiarum per abstractionem formarum et abiecta personali discretione ascendimus. Est itaque uniuersale ex particularibus colligere: praeiacentibus prius intellectibus discretorum ad intellectum conscendere conuenientium. Primo etiam loco accidentia in primas substantias ueniunt, quia principaliter accidentalia nomina eis copulantur, secundum id scilicet quod magis ad significationem accidentium indiuidua quam uniuersalia pertinent. Audito enim nomine Socratis caluum quendam intelligo nec ex ui tamen uocis proprie sed ex discretione rei. Maxime uero supponuntur tam superioribus suis per praedicationem quam accidentibus per fundationem. Sicut enim res proprie rerum fundamenta dicuntur, ita uoces quaedam aliarum secundum rerum significatarum naturam.

Sic lege: SUBSTANTIA QUAE DICITUR, id est PROPRIE profertur etc., id est quae primam et principalem significationem substantiae tenet, est ea uox QUAE NEQUE DICITUR etc., UT ALIQUIS HOMO, id est particulare nomen alicuius hominis.

    SECUNDAE AUTEM SUBSTANTIAE DICUNTUR SPECIES, IN QUIBUS SPECIEBUS
    ILLAE QUAE PRINCIPALITER SUBSTANTIAE DICUNTUR INSUNT, HAE ET
    HARUM SPECIERUM GENERA; UT ALIQUIS HOMO IN SPECIE QUIDEM EST IN
    HOMINE, GENUS VERO SPECIEI ANIMAL EST; SECUNDAE IGITUR
    SUBSTANTIAE DICUNTUR, UT EST HOMO ATQUE ANIMAL.

Ostensa proprietate primarum ostendit secundas dicens secundas substantias esse species /143/ uel genera continentia primas tamquam in sententia sua, et haec quidem definitio potest esse.

UT ALIQUIS HOMO, id est particulare nomen hominis in hoc nomine homo continetur ut inferius.

SECUNDAE IGITUR. Quandoquidem homo est species continens primam substantiam et animal genus continens primam substantiam, ergo sunt secundae substantiae. A partibus, uel si illud 'ut' similitudinis est, fiet illatio a simili de caeteris secundis hoc modo: Quandoquidem HOMO ET ANIMAL sunt SECUNDAE SUBSTANTIAE, quia sunt species uel genus continentia primas substantias, ERGO alia quae sunt UT HOMO ET ANIMAL.

    MANIFESTUM EST AUTEM EX HIS QUAE DICTA SUNT QUONIAM EORUM QUAE DE
    SUBIECTO DICUNTUR NECESSE EST ET NOMEN ET RATIONEM DE SUBIECTO
    PRAEDICARI, UT HOMO DE SUBIECTO ALIQUO HOMINE, ET PRAEDICATUR
    NOMEN; HOMINEM NAMQUE DE ALIQUO HOMINE PRAEDICABIS.

MANIFESTUM EST AUTEM. Ostensis per descriptionem secundis substantiis ostendit hanc earum proprietatem quod ipsae uniuoce praedicantur, quod est praedicari nomine et ratione data secundum substantium, ut superius in definitione aequiuocorum uel uniuocorum expositum est. Nec solum hoc secundis substantiis attribuit, uerum etiam omnibus quae de subiecto dicuntur, hoc est quae in substantia praedicantur, ut supra quoque exposuimus. Sic lege: MANIFESTUM EST, QUONIAM NOMEN de numero EORUM QUAE DE SUBIECTO DICUNTUR NECESSE EST, id est determinatum est, PRAEDICARI DE ipso SUBIECTO ET etiam RATIONEM, id est definitionem substantiae ipsius nominis.

NOMEN EORUM, id est nomen de numero eorum quae dicuntur de subiecto sicut est illud quod in sequentibus dicuntur: "Secundarum substantiarum species", scilicet species de numero secundarum substantiarum, ac si diceret: quae est secunda substantia.

EX quibus AUTEM sit MANIFESTUM, supponit cum ait: EX HIS QUAE DICTA SUNT superius. Quae uero sint illa, nec ipse Boethius in expositione nec Aristoteles determinat, in serie sed de <his> diuersae sunt opiniones. Potest hoc innui ex illa regula quam superius praemisit: 'quando alterum de altero' etc. Ubi enim nomen generis de specie ut de subiecto dicitur et omnia superiora de inferioribus, apparet quoque eorum definitiones, quae cum eis sunt conuertibiles, de subiectis ipsis praedicari. Potest etiam inde hoc manifestum esse quod ait superiora de omnibus suis inferioribus praedicari, uel ex hoc etiam quod nouissime dixit, primas scilicet substantias in secundis includi. Quae enim continentur ab aliquibus uel eis supponuntur, in eorum quoque definitionibus clauduntur.

    RATIO QUOQUE HOMINIS DE ALIQUO HOMINE PRAEDICABITUR; QUIDAM ENIM
    HOMO ET HOMO EST.

UT HOMINIS NOMEN, id est hoc nomen homo uel nomen rei quod homo est, de aliquo homine, id est de aliquo particulari nomine hominis.

QUIDAM ENIM HOMO. Probat per naturam rerum praedicationem nominis uel definitionis, ac si ita diceret: Vere homo, hoc /144/ nomen, praedicabile est de particulari aliquo nomine hominis et similiter definitio ipsius, quia uidelicet res subiecta particulari nomini est res subiecta uniuersali et eius definitioni. Et hoc est: QUIDAM HOMO EST HOMO etc. Locus a causa.

    QUARE ET NOMEN ET RATIO PRAEDICABITUR DE SUBIECTO.

QUARE ET NOMEN. Quia hoc nomen et haec ratio, ergo nomen et ratio. A partibus.

Quaeritur quomodo sit uerum quod omnes secundae substantiae praedicentur definitione, cum omnes definire nesciamus. Sed tamen omnes, quantum in ipsis est, definitiones habent. Sed rursus quaeritur, quomodo substantia possit habere definitionem substantiae.

    EORUM VERO QUAE IN SUBIECTO SUNT IN PLURIMIS QUIDEM NEQUE NOMEN
    DE SUBIECTO NEQUE RATIO PRAEDICABITUR, IN ALIQUIBUS AUTEM NOMEN
    QUIDEM NIHIL PROHIBET PRAEDICARI ALIQUANDO DE SUBIECTO, RATIONEM
    VERO IMPOSSIBILE EST; UT ALBUM, CUM IN SUBIECTO SIT CORPORE,
    PRAEDICATUR DE SUBIECTO (DICITUR ENIM CORPUS ALBUM), RATIO VERO
    ALBI NUMQUAM DE CORPORE PRAEDICABITUR.

EORUM VERO. Ostensa hac proprietate secundarum substantiarum quod ipsae praedicantur de primis nomine et ratione substantiae, assignat per hoc differentiam inter eas et accidentia, dicens scilicet omnia quae de subiecto dicuntur, de ipso sic praedicari. Sed quae sunt in subiecto, nequaquam ratione data secundum substantiam praedicantur de ipso subiecto in quo sunt, secundum significationem suam. Nomine tamen quandoque praedicantur de fundamentis, quandoque non. Sed siue nomen de numero eorum quae in subiecto sunt, id est accidentia, uel uocabulum praedicetur de subiecto siue non, ratio substantiae numquam praedicari potest, quippe accidentale uocabulum, cum de fundamento in substantia non praedicetur, sua definitio non poterit esse res substantiae.

Quod Aristoteles ait accidentale uocabulum quandoque praedicari, quandoque non, tribus modis accipi potest. Et prius illud quod Boethius ponit, consideremus.

Dicit autem accidentia quandoque proprio et recto nomine praedicari, ut quia album est in corpore, ut ait Aristoteles, dicitur corpus album, et album, hoc nomen, ita sumptum, quod etiam accipitur quandoque pro ipso substantiali nomine albedinis, tantundem ualens quantum albedo, sicuti ibidem: ALBUM, id est albedo, est IN SUBIECTO CORPORE.

Et ita accidens quandoque praedicatur per tale sumptum quod in quadam acceptione accipitur proprie nomen ipsius accidentis. Aliquando uero accidens praedicatur nomine denominatiuo tantum, ut cum homo grammaticus dicitur; numquam enim hoc nomen grammaticus substantiue ponitur pro grammatica. Aliquando uero nullo nomine fit praedicatio, quando scilicet sumptum uocabulum deest ut in uirtute. Nam studiosus, quod pro sumpto ponitur, proprie propter uirtutem non est inuentum sed propter perseuerationem studii, licet eo quandoque pro sumpto uirtutis abutamur, ac si uirtuosus diceretur, quod numquam in usu fuit. Itaque haec accidentia aliquando recto nomine praedicantur de subiectis, aliquando denominatiuo tantum, aliquando nullo nomine. Sed quidquid horum sit, ratione substantiae praedicari non possunt, id est definitione /145/ eius quod in substantia dicatur de ipsis fundamentis sed sicut Boethius dicit accidentia quandoque non praedicari nomine, quia scilicet nomini deest impositio, ita etiam secundum sententiam rationalem possumus dicere illas res uniuersales quas de subiecto concedunt non praedicari nomine, quia saepe multis speciebus uel generibus desunt nomina.

Potest sic quoque accipi, quod ait nomen modo praedicari, modo non. Nam cum tam substantiale nomen accidentis quam sumptum sit accidentale, tam scilicet albedo quam album, sumptum tamen praedicatur de subiecto, non substantiuum, quia corpus album dicitur, non albedo.

Potest etiam de sumptis accipi quantum ad subsistentes substantias. Nam aliquando sumpta nomina accidentium de substantiis praedicantur, aliquando non. Si enim tale est accidens quod substantiae per se insit, ut albedo homini, a quo non solum sustentatur, uerum etiam per se ei inest atque ipsum proprie informt, sumptum albedine de homine praedicabitur. Si uero tale est, ut alio accidenti mediante insit sicut claritas uel fortasse contrarietas quae mediante albedine insunt, eorum sumpta non necesse est praedicari de substantia, sustentatione enim sumptum uocabulum secundum informationem rei simpliciter praedicatur, non secundum sustentationem. Unde albedo contraria dicitur secundum hoc quod informatur contrarietate, non corpus contrarium uocatur, quod contrarietate non informatur, licet eam quoque una cum albedine sustentet. Informari autem aliquo accidente subiecta materia non potest, nisi ipsum per se habeat non alio accidenti mediante.

Sic iunge et lege: ea quae de subiecto dicuntur, PRAEDICANTUR DE SUBIECTO ipso nomine et ratione substantiae sed ea quae in subiecto sunt, de eo in quo sunt ut in subiecto, non ita praedicantur, et hoc est: nomen de numero eorum nominum quae accidentalia sunt, quandoque praedicatur, quandoque non, ut expositum est tribus modis, ratio uero substantiae, quae sit scilicet illius nominis, praedicari non potest.

Potest etiam sic dici: nomen EORUM QUAE SUNT IN SUBIECTO, id est designatiuum rerum quae in subiecto sunt, UT ALBUM, hoc nomen scilicet, CUM SIT in CORPORE ut IN SUBIECTO, hoc est significet rem fundatam in corpore, praedicabile est DE subiecto CORPORE.

DICITUR ENIM. Vere est praedicabile, quia nos ipsum pronuntiamus. Ab effectu uel a causa.

Potest etiam sic dici, ut nuncupatiuum uerbum in substantiuum resoluatur ita: CORPUS DICITUR ALBUM, hoc est: est album.

RATIO VERO ALBI, id est definitio substantiae, quae sit huius nominis quod est album, numquam de corpore praedicatur.

    ALIA VERO OMNIA AUT DE SUBIECTIS DICUNTUR PRINCIPALIBUS
    SUBSTANTIIS AUT IN SUBIECTIS EIS SUNT.

ALIA VERO. Hic ad proprietates primarum substantiarum redit et hanc eorum proprietatem ostendit, quia ipsae sunt subiectae omnibus aliis nominibus siue his quae de /146/ subiecto dicuntur siue his quae in subiecto sunt. In subiecto sunt, inquam, siue per praedicationem tantum siue per foundationem. Unde rebus primarum substantiarum peremptis res quoque aliorum nominum necesse esset destrui.

Quod autem ait: OMNIA ALIA, ad uocabula tantum illa respicit quae accepit per 'dici de subiecto uel esse in subiecto', et tria uocum genera hic distinguit, primas scilicet substantias et ea quae de subiecto dicuntur uel ea quae in subiecto sunt, a quibus si separarentur primae substantiae, remanent tantum ea quae dicuntur de subiecto uel quae sunt in subiecto, quibus duobus cum primae substantiae supponantur uel secundum praedicationem substantialem uel secundum sustentationis subiectionem, constat rebus primarum destructis destrui res caeterorum nominum. Et nota quod illud quod de primis substantiis ut de subiectis <praedicatur>, non solum est secunda substantia, uerum etiam differentia, licet Boethius in Commento per 'secunda substantia' idem uideatur accipere quod per 'dici de primis substantiis ut de subiectis'. Nec est inconueniens si ipse hanc uocem 'secunda substantia' largius quandoque accipiat quam Aristoteles.

Sic iunge et lege: Hae praedictae proprietates sunt secundarum substantiarum sed istae sunt primarum, quod uidelicet primae substantiae caeteris omnibus tam uidelicet his quae dicuntur de subiecto quam his quae sunt in subiecto, aliquo modo supponuntur. Et hoc est: OMNIA ALIA a primis SUBSTANTIIS uocabula, quae scilicet superius accepta sunt, AUT DE SUBIECTIS etc. Hoc autem manifestum est ex exemplis singulis superius appositis.

    HOC AUTEM MANIFESTUM EST EX HIS QUAE PER SINGULA PROPONENTUR; UT
    ANIMAL DE HOMINE PRAEDICATUR, ERGO ET DE ALIQUO HOMINE ANIMAL
    PRAEDICATUR; NAM SI DE NULLO ALIQUORUM HOMINUM, NEC OMNINO DE
    HOMINE.

UT ANIMAL. Exemplum est de his quae dicuntur de primis substantiis ut de subiectis, ut animal de hoc homine <nomine> ac uoce in substantia praedicatur. Magis autem genus ponere uoluit quam speciem, quia minus genus de indiuiduo praedicari uidetur quam species, quae est proxima, ideoque mediante specie praedicationem generis indiuiduo adaptat, dicens scilicet 'animal' hoc nomen praedicabile esse de hoc nomine quod est homo.

ERGO ET DE ALIQUO HOMINE, id est de particulari nomine alicuius. Locus a parte. Quod enim de indiuiduo in substantia praedicatur, aliud est tale quod de specie praedicatur in substantia, aliud est ipsa species.

NAM SI. Confirmat argumentationem quam fecit, hanc quod quia praedicatur de homine in substantia, praedicatur de aliquo eius indiuiduo, ac si ita diceret: quia omne quod praedicatur de homine, et de aliquo eius indiuiduo. A causa.

Cum autem hanc propositionem deberet ponere, ponit eius conuersam per contra positionem, hanc scilicet: quidquid de nullo indiuiduo hominis praedicatur, non praedicatur de homine, quae licet ponatur hypothetica in uoce, tamen categorica in sensu est.

    RURSUS COLOR IN CORPORE EST; ERGO ET IN ALIQUO CORPORE.

RURSUS /147/ COLOR. Postquam exemplificauit de his nominibus quae dicuntur de primis substantiis ut de subiectis, exemplificat de his quae sunt in primis substantiis ut in subiectis. Sed quia esse in subiecto proprie rerum est, transfert se ad res dicens, quia color est in corpore ut in subiecto, ERGO IN ALIQUO CORPORE, id est uel in hoc uel in illo fundatur. Locus a diuerso uel a pari.

    NAM SI NON IN ALIQUO SINGULORUM, NEC OMNINO IN CORPORE.

NAM SI NON. Confirmat hanc argumentationem, scilicet quod quia in corpore fundatur, in hoc uel in illo fundatur, ac si diceret: quia omne quod fundatur in corpore, fundatur in hoc uel in illo. A causa.

Pro hac autem propositione ponit eius conuersam per contrapositionem, ac si diceret: quia quicquid non fundatur in hoc uel in illo corpore, non fundatur in corpore. Et hoc est: NAM SI NON aliquid est IN ALIQUO SINGULORUM etc.

Nota quod ex hoc loco talis habetur regula, quod quicquid fundatur in secundis substantiis, fundatur in primis, id est quicquid fundatur in re secundae substantiae, fundatur in re alicuius primae substantiae illius. Nam quicquid fundatur in re huius nominis quod est homo, fundatur in re aliqua particularium nominum hominis, ac si diceret: quicquid est in homine, est uel in hoc uel in illo. Et attende quod ubique secundas substantias cum primis iungit, siue ostendat suppositionem primarum per praedicationem siue per fundationem. Quod ideo quidem facit, ut patenter ostendat non alias res esse quae uniuersalibus nominibus appellantur quam quae singularibus.

    QUARE ALIA OMNIA AUT DE SUBIECTIS PRINCIPALIBUS SUBSTANTIIS
    DICUNTUR AUT IN SUBIECTIS EIS SUNT.

QUARE ALIA OMNIA. A partibus infert secundum proposita exempla sic: Quandoquidem animal de primis substantiis dicitur ut de subiectis, in quo apparet etiam de aliis, et color est in primis substantiis ut in subiectis et similiter alia accidentia, ergo OMNIA ALIA a primis SUBSTANTIIS, quae scilicet proposita sunt, AUT DE SUBIECTIS etc.

    NON ERGO EXISTENTIBUS SUBSTANTIIS, IMPOSSIBILE EST ESSE ALIQUID
    ALIORUM.

NON ERGO. Infert a causa sic: Quandoquidem alia nomina sic se habent ad primas substantias, quod dicuntur de eis ut de subiectis uel sunt in eis ut in subiectis, ergo non est possibile res caeterorum nominum existere non existentibus rebus primarum substantiarum. Et uidetur possibile secundum actum remoueri, non secundum naturam, ac si ita diceremus: numquam continget illas res existere non existentibus istis. Nam fortasse grammatica quae in hac anima est, alteri similiter inesse posset, ita tamen ut numquam prius isti animae infuisset. At uero non est possibile res secundarum substantiarum esse ita, quod non sit res primarum, quia scilicet non est possibile rem quae est homo, existere ita, quod nullus istorum existat, quippe res huius nominis homo eaedem penitus sunt cum rebus particularium nominum. Si quis itaque dicat:

    Possibile est hominem esse ita quod non sit aliquis istorum qui
    modo sunt

atque affirmatiuam intelligat, falsum est. Si uero negatiuam intelligeret consequens, ac si ita diceret: non hoc quod homo existit, exigit hunc /148/ uel illum esse, uerum est.

    OMNIA ENIM ALIA AUT DE SUBIECTIS EIS DICUNTUR AUT IN SUBIECTIS
    EIS SUNT.

OMNIA ENIM. Submissio est illationis eadem quae fuit a causa. Cum omnia quae in subiecto sunt, sint in primis substantiis ut in subiectis, quomodo dicunt quidam opinabilitatem quam uere esse concedunt, fundari in chimaera quam non esse concedunt omnino? Si enim omnino chimaera non est, substantia non est.

    SECUNDARUM VERO SUBSTANTIARUM MAXIME SUBSTANTIA EST SPECIES QUAM
    GENUS; PROPINQUIOR ENIM EST PRIMAE SUBSTANTIAE.

SECUNDARUM. Redit iterum ad secundas substantias et ostendit quasdam earum inter se magis et minus esse substantias, quasdam aequaliter esse substantias. Magis enim substantia species est quam genus, ex eo scilicet quod species eius est, quia scilicet determinatius rem subiectam nominat quam generale uocabulum; quanto enim paucioribus conuenit, tanto determinatiorem nominationem habet. Species uero specialissimae aequaliter inuicem substantiae sunt. Nulla namque earum ex eo quod specialissimae sunt, certiorem significationem alia habet nec ex eo quod species est. Determinauimus, quia si simpliciter negaremus, falsum esset, cum una species plures res quam alia contineret. Plures namque sunt quercus quam laurus.

Sic iunge et lege: in hoc omnes secundae substantiae conueniunt, quod dicuntur de primis substantiis ut de subiectis sed in hoc differunt quod quaedam substantiae sunt magis substantiae aliis, id est determinatiorem nominationem nominationis habentes. Et hic quidem substantia, nomen uocum quod sumptum est, ad comparationem uenit.

SPECIES SECUNDARUM SUBSTANTIARUM, id est de numero secundarum substantiarum, EST MAGIS SUBSTANTIA, id est determinatius nominans rem quae substantia est, QUAM suum GENUS.

PROPINQUIOR ENIM. Vere EST MAGIS SUBSTANTIA SPECIES QUAM suum GENUS, quia est propinquior, id est affinior primae substantiae in modo nominationis quam genus. A parte.

Quod enim EST MAGIS SUBSTANTIA QUAM GENUS, aliud est propinquius primae substantiae quam genus, aliud est ipsa prima substantia. In eo autem species est affinior indiuiduo quam genus, quia cum indiuiduum rem ex toto determinate nominet, quia uni soli per se datum est, magis ad significationem eius accedit species quam genus, quae paucioribus conuenit.

    SI QUIS ENIM ASSIGNET PRIMAM SUBSTANTIAM QUID EST, EVIDENTIUS ET
    CONVENIENTIUS ASSIGNABIT SPECIEM PROFERENS QUAM GENUS, UT QUENDAM
    HOMINEM ASSIGNANDO, MANIFESTIUS ASSIGNABIS HOMINEM ASSIGNANDO
    QUAM ANIMAL; ILLUD QUIDEM PROPRIUM MAGIS ALICUIUS EST HOMINIS,
    HOC AUTEM COMMUNIUS.

SI QUIS ENIM. Vere affinior est primae substantiae quam genus, quia nos certius rem primae substantiae nominamus per speciem quam per genus. Ab effectu. Et hoc est: SI QUIS ASSIGNET PRIMAM SUBSTANTIAM, id est demonstret rem primae substantiae, QUID SIT etc.

UT QUENDAM HOMINEM, id est rem particularis nominis, proferens hanc uocem 'homo' quam animal.

ET QUARE HOC, supponit, quia illud nomen, scilicet homo, EST MAGIS proprium alicuius hominis, id est conuenit eis cum paucioribus, HOC AUTEM, scilicet ANIMAL, COMMUNIUS, quia scilicet conuenit et compluribus.

    ET CUM ALIQUAM ARBOREM REDDIDERIS, MANIFESTIUS ASSIGNABIS CUM
    ARBOREM ASSIGNAVERIS QUAM ARBUSTUM.

ET CUM /149/ ALIQUAM. Sicut ostendit specialissimam speciem magis esse substantiam quam suum genus, ita etiam ostendit subalternam.

REDDIDERIS ALIQUAM, id est significaueris appellans illam aliquo nomine suo, MANIFESTIUS APPELLABIS, id est certius nominabis.

    AMPLIUS PRINCIPALES SUBSTANTIAE, EO QUOD ALIIS OMNIBUS SUBIECTAE
    SINT ET ALIA OMNIA DE HIS PRAEDICENTUR, AUT IN EIS SUNT, IDEO
    MAXIME DICUNTUR SUBSTANTIAE.

Illud amplius quod ostendit, scilicet quod species est magis substantia quam genus, alio modo confirmat, per hanc scilicet maiorem similitudinem quam habent cum primis substantiis quam genera, quod cum primae substantiae maxime sint suppositae atque ex eo dicantur maxime substantiae et similiter species magis sint suppositae quam genera, magis sunt in suppositione similes primis substantiis quam genera. Et ex hac quoque maiori similitudine magis substantiae debent dici. Et hoc est quod ait: AMPLIUS, id est adhuc idem ostendo alia uia, quod scilicet species magis est substantia quam genus.

PRINCIPALES SUBSTANTIAE EO QUOD ALIIS OMNIBUS SUBIECTAE sunt, siue per praedicationem siue per fundationem etc.

    SICUT AUTEM PRINCIPALES SUBSTANTIAE AD ALIA OMNIA SE HABENT, SIC
    ET SPECIES AD GENUS SE HABET.

SICUT AUTEM. Hic adaptat similitudinem specierum ad primas substantias, in eo scilicet quod sicuti primae substantiae maxime sunt suppositae, ita species magis quam genera sunt suppositae, quia cum ipsae quoque species generibus per praedicationem supponantur, genera ei non submittuntur eodem modo.

    SUBIACET ENIM SPECIES GENERI; GENERA NAMQUE DE SPECIEBUS
    PRAEDICANTUR, SPECIES AUTEM DE GENERIBUS NON CONVERTUNTUR.

SUBIACET ENIM. Vere species eodem modo se habet ad genus, quia haec eodem modo quod SUBIACET, id est supponitur, GENERI. Et uere supponitur, quia per praedicationem. A parte. Quod a relatiuis ostendit dicens: GENERA NAMQUE, SPECIES AUTEM, ut scilicet de genere praedicentur ut de contentis.

    QUARE ET EX HIS SPECIES GENERE MAGIS SUBSTANTIA EST.

QUARE ET EX HIS. Quandoquidem species magis conueniunt in suppositione cum primis substantiis quam genera, ergo apparet ex his quae nouissime diximus etc. A causa. Quod enim ita est, causa est, quare illud iudicetur.

    IPSARUM VERO SPECIERUM QUAECUMQUE NON SUNT GENERA, NIHIL MAGIS
    ALTERUM ALTERIUS SUBSTANTIA EST; NIHIL ENIM FAMILIARIUS
    ASSIGNABIS DE ALIQUO HOMINE HOMINEM ASSIGNANDO QUAM DE ALIQUO
    EQUO EQUUM.

IPSARUM VERO. Postquam ostendit de secundis substantiis, quae magis uel minus substantiae sint, ostendit quae aequaliter substantiae sint, scilicet species specialissimae, ita uidelicet quod altera eorum ex eo quod species sunt, non determinatius rem subiectam nominat quam altera. Quod ostendit in partibus dicens: NIHIL ENIM, id est non certius nominabit aliquem hominem enuntiando hoc nomen homo quam aliquem equum enuntiando equum.

    SIMILITER AUTEM ET PRINCIPALIUM SUBSTANTIARUM NIHIL MAGIS ALTERUM
    ALTERIUS SUBSTANTIA EST; NIHIL ENIM MAGIS ALIQUI HOMO SUBSTANTIA
    EST QUAM ALIQUI BOS.

SIMILITER AUTEM. Sicut species specialissimas inter se comparatas ostendit aequaliter esse substantias, <ita etiam principales substantias,> cum uidelicet singularem rem suam secundum personalem discretionem certificent, licet plura quandoque determinet una quam alia; nam hic homo plures innuit formas quam hoc animal uel hoc corpus nec istud etiam ex natura primae substantiae contingit, quia scilicet haec plures formas quam illa determinat. /150/

    MERITO AUTEM POST PRINCIPALES SUBSTANTIAS SOLA ALIORUM SPECIES ET
    GENERA SECUNDAE SUBSTANTIAE DICUNTUR; SOLA ENIM HAEC INDICANT
    PRINCIPALEM SUBSTANTIAM EORUM QUAE PRAEDICANTUR. ALIQUEM ENIM
    HOMINEM SI QUIS ASSIGNAVERIT QUID EST, SPECIEM QUIDEM QUAM GENUS
    ASSIGNANDO FAMILIARIUS DEMONSTRABIT, ET MANIFESTIUS FACIET
    HOMINEM ASSIGNANDO QUAM ANIMAL.

MERITO AUTEM. Quare genera et species tantum, quae primas substantias continent, dicantur secundae substantiae et non etiam accidentalia uocabula, causam reddit, quia scilicet ista post primas substantias secundam significationem habent et dignius rem subiectam nominant quam accidentalia uocabula. Haec enim in essentia rem appellant et secundum naturam substantiae sunt imposita, accidentalia uero nomina extranea et aduentitia proprietate conueniunt.

Sic iunge: Genera tantum et species uocaui secundas substantias respectu primarum, et merito, et quare merito, subiungit causam dicens: HAEC ENIM SOLA de numero eorum quae praedicantur de primis substantiis, INDICANT, id est principaliter significant, rem primae substantiae. Quod ostendit in parte dicens, quod si quis demonstrauerit ALIQUEM HOMINEM in essentia suae substantiae, hoc est in QUID EST, conuenienter id FACIET ASSIGNANDO, id est enuntiando, SPECIEM siue GENUS. Sed non ita dixit 'conuenienter' sed determinatius loquitur dicendo per SPECIEM FAMILARIUS id fieri QUAM per GENUS. In quo etiam de utroque ostendit, quod conuenienter id faciant.

    ALIORUM VERO QUICQUID ASSIGNAVERIT QUILIBET, ASSIGNABIT EXTRANEE,
    VELUT ALBUM AUT CURRIT AUT QUODCUMQUE TALIUM REDDENS.

ALIORUM VERO. Secundae substantiae ita in substantia suae essentiae indicant primas, id est res primarum, <ut> enuntient de illis sed caetera nomina quae de primis praedicantur, id non habent. Et hoc est: QUODCUMQUE ALIORUM nominum ASSIGNAVERIT, id est enuntiauerit, QUISLIBET, de primis scilicet substantiis, ASSIGNABIT EXTRANEE, id est enuntiabit non ad substantialem statum essentiae denotandum, sicut est rationale uel album, quae non in essentia rem nominant sed ex qualitate tantum conueniunt, quae scilicet qualitas, quia non est essentia rei, extraneae naturae dictur.

VELUT ALBUM... REDDENS, scilicet ad interrogationem has uoces, hoc modo: 'quid agit?' 'currit', 'qualis est?' 'albus'.

    ERGO MERITO HAE SOLAE SUBSTANTIAE DICUNTUR.

ERGO MERITO. Infert a parte meriti, quia si hoc merito, dicuntur secundae et merito.

    AMPLIUS PRINCIPALES SUBSTANTIAE, EO QUOD ALIIS OMNIBUS
    SUBIACEANT, PROPRIAE SUBSTANTIAE DICUNTUR; SICUT AUTEM PRIMAE
    SUBSTANTIAE AD ALIA OMNIA SE HABENT, ITA SPECIES ET GENERA
    PRINCIPALIUM SUBSTANTIARUM AD RELIQUA OMNIA SE HABENT.

AMPLIUS. Adhuc ostendit alia uia, quod recte genera et species dicuntur secundae substantiae post primas, quia uidelicet ipsae quoque eodem modo accidentibus supponuntur quo primae substantiae. Sicut enim 'Socrates' hoc nomen subiectum siue fundamentum dicitur huius nominis quod est album, quantum ad significationem, ita homo uel animal, et sicut Socrates albo per praedicationem supponitur, ita etiam homo uel animal. Quia ergo maiorem similitudinem habent cum primis, recte secundae substantiae dicuntur post illas et prius primarum substantiarum proprietatem ponit, quam iam quoque supra posuerat, quae tamen hoc loco /151/ non superfluit, quia ad aliud monstrandum inducta est. Nam superius ad hoc inducta fuit, ut per eam ostenderet species magis substantias esse quam genera, hic uero ad hoc, ut ostendat tam species quam genera recte secundas substantias appellari. Potest tamen haec proprietas diuersa uideri ab illa quam supra posuit. Ibi enim de suppositione egit tam secundum praedicationem quam secundum fundationem, dicens scilicet OMNIA ALIA de primis substantiis dici uel in eis esse, non solum comprehendens sumpta accidentium nomina, uerum etiam substantiua. Hic uero de subiectione per praedicationem tantum agere uidetur, cum supponit: DE HIS ENIM RELIQUA OMNIA PRAEDICANTUR. Sed <si> de subiectione tantum praedicationis agimus, quomodo dicit 'omnibus aliis' nominibus? Quippe formarum nomina substantialia de eis non praedicantur. Sed fortasse tale est quod ait 'omnibus aliis', ac si diceret: nominibus cuiuscumque naturae praedicamenti designatiuis.

Posita uero proprietate primarum substantiarum adaptat similitudinem secundarum ad primas dicens: SICUT AUTEM PRIMAE SUBSTANTIAE AD ALIA OMNIA SE HABENT, in eo scilicet quod eis supponuntur tamquam subiecta etc.

    DE HIS ENIM RELIQUA OMNIA PRAEDICANTUR; ALIQUEM ENIM HOMINEM
    DICES GRAMMATICUM ESSE, ERGO ET HOMINEM ET ANIMAL GRAMMATICUM
    DICIS; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS.

DE HIS ENIM. Vere supponuntur secundae aliis, per praedicationem scilicet, quia alia praedicantur de secundis. A relatiuis. Et hoc est: DE HIS ENIM RELIQUA OMNIA PRAEDICANTUR, omnia scilicet quae de primis dicuntur, quippe quaedam sumpta supra diximus de substantiis non praedicari, quae scilicet accidentia aliarum formarum significant. Ut autem innueret id esse intelligendum de his quae de primis praedicantur, ostendit per primas etiam suppositionem secundarum dicens: ALIQUEM HOMINEM dicimus GRAMMATICUM, ERGO HOMINEM. Et hoc est: ALIQUEM ENIM. Locus fit a partibus ita: Vere alia praedicantur de secundis substantiis, quia grammaticum de homine et animali. Et hoc est: tu ALIQUEM DICIS HOMINEM ESSE GRAMMATICUM, quia DICIS ALIQUEM, id est uel hunc uel illum, ESSE GRAMMATICUM.

    COMMUNE AUTEM EST OMNI SUBSTANTIAE IN SUBIECTO NON ESSE.

COMMUNE EST. Postquam diuisionem substantiarum per primas et secundas exsecutus est, dilignter modo istarum, modo illarum distinguens proprietates, communitates uel proprietates secundarum tam in rebus quam in uocibus incipit aperire, ad maiorem scilicet tam rerum quam uocum cognitionem. Et hanc primam communitatem uocibus substantialibus attribuit, tam primis scilicet substantiis quam secundis, quae est non esse in subiecto.

Et nota quod 'esse in subiecto' duobus modis accipitur sicut hoc nomen accidens. Modo enim nomen est rerum, modo uocum. Quando autem nomen est rerum, omnibus uocibus conuenit secundum hoc quod quantitates dicuntur; quando autem nomen est uocum, ex eo scilicet quod designatiuae sunt accidentalium formarum uel sicut earum nomina substantiua uel /152/ sumpta, non omnibus conuenit uocibus. Et secundum hanc quidem acceptionem in hac proprietate remouetur 'esse in subiecto' a substantiis tam primis quam secundis quam a differentiis; quippe neque Socrates neque homo uel rationalis accidentale est uocabulum, quod satis ostendimus exponentes diuisionem illam quadrifariam superius, quo ait: "eorum quae sunt, alia dicuntur de subiecto... etc."

Sic iunge: In supradictis substantiarum nomina substantialia differunt ab inuicem, quorum aliae primae sunt substantiae, aliae secundae sed in hoc omnia conueniunt quod nullum est IN SUBIECTO, id est accidentale uocabulum. Quod statim <probat> a partibus substantiarum, id est substantialium nominum, quia scilicet neque primae substantiae neque secundae sunt in subiecto, id est sunt accidentalia uocabula, et primum de primis ostendit, postea de secundis.

    PRINCIPALIS NAMQUE SUBSTANTIA NEQUE DE SUBIECTO DICITUR NEQUE IN
    SUBIECTO EST; SECUNDARUM VERO SUBSTANTIARUM CONSTAT QUIDEM ETIAM
    SIC QUIA NULLA EST IN SUBIECTO.

PRINCIPALIS, id est prima. Quod autem addit, quod NON DICITUR DE SUBIECTO et postea quod secunda substantia dicitur de subiecto, nihil ad communitatem pertinet sed potius ad differentiam assignandam inter primas et secundas substantias.

    HOMO ENIM SECUNDUM SUBIECTUM QUIDEM ALICUIUS HOMINIS EST, IN
    SUBIECTO AUTEM NULLO EST; NON ENIM IN ALIQUO HOMINE HOMO EST.
    SIMILITER AUTEM ET ANIMAL DE SUBIECTO QUIDEM DICITUR ALICUIUS
    HOMINIS, NON EST AUTEM ANIMAL IN ALIQUO HOMINE.

HOMO ENIM. Vere secunda substantia non est IN SUBIECTO, quia nec ea quae species nec quae genus est. A partibus. Et de specie per hominem, de genere ostendit per animal.

HOMO ENIM. Vere homo non est accidentale uocabulum, quia non est accidentale uel <in> his rebus in quibus sua significatio reperitur, uel in aliis; sed quia de aliis constabat, de illis non ostendit.

    AMPLIUS AUTEM EORUM QUAE IN SUBIECTO SUNT NOMEN QUIDEM NIHIL
    PROHIBET ALIQUANDO PRAEDICARI DE SUBIECTO, RATIONEM VERO
    IMPOSSIBILE EST. SECUNDARUM VERO SUBSTANTIARUM PRAEDICATUR ET
    RATIO DE SUBIECTO ET NOMEN.

AMPLIUS. Adhuc de secundis substantiis agit ostendens eas non esse in primis substantiis ut in subiectis, secundum scilicet significationem, et hoc modo syllogismum disponit: ea nomina quae secundum significationem sunt in aliquibus ut in subiectis, non praedicantur de illis nomine et ratione substantiae sed secundae substantiae praedicantur de primis nomine et ratione, quare secundae substantiae non sunt in primis ut in subiectis. Propositionem habemus hic: 'eorum quae in subiecto sunt', hoc est nomen de numero accidentalium nominum uel nomen designatiuum alicuius accidentalis formae.

    RATIONEM NAMQUE HOMINIS DE ALIQUO HOMINE PRAEDICABIS ET ANIMALIS.

RATIONEM NAMQUE. Vere ratio secundarum substantiarum praedicatur de subiecto, quia ratio hominis et animalis. A partibus.

    QUARE NON ERIT SUBSTANTIA HORUM QUAE IN SUBIECTO SUNT. NON EST
    AUTEM HOC SUBSTANTIAE PROPRIUM; SED ET DIFFERENTIA ILLUD EST QUOD
    IN SUBIECTO NON EST.

QUARE NON ERIT. Ostenso neque primas neque secundas substantias esse in subiecto, ad propositionem communitatis quam substantiis dederat, <redit>. Unde nunc a partibus ipsam communitatem concludit, ac si diceret, quod quia neque prima neque secunda substantia est in subiecto, ergo nulla. Et praecipue ideo ipsam communitatem supponit, ut ostendat eam non esse proprie proprium, cum non solis conueniat subtantiis, id est solis substantialibus nominibus substantiarum, quia etiam differentiis conuenit. Haec enim nomina 'rationalis', 'bipes' accidentalia non sunt, quia formam accidentalem /153/ non denotant. Et hoc est quod intendit dicens: NON EST AUTEM, id est: 'esse in subiecto' non a solis substantiis remouetur.

    BIPES ENIM ET GRESSIBILE DE SUBIECTO QUIDEM DICITUR HOMINE, IN
    SUBIECTO AUTEM NULLO EST; NON ENIM IN HOMINE EST BIPES NEQUE
    GRESSIBILE.

BIPES ENIM. Vere non est tantum substantiarum non esse in subiecto, quod est etiam differentiarum. Ab oppositis.

Et hoc est: BIPES ET GRESSIBILE, haec nomina, IN NULLO sunt SUBIECTO quantum ad significationem, quippe non significant accidentalem formam. Quod autem apponit, quod de subiecto dicuntur, id est in substantia praedicantur de hoc nomine 'homo', nihil ad propositionem sed expressius naturam differentiarum determinat, quas et dici de subiecto et non esse in subiecto demonstrat, in quo et a primis et ab accidentibus diuiduntur et cum secundis substantiis uniuntur.

NON ENIM IN HOMINE. Vere bipes et gressibile non sunt accidentalia uocabula, quia formae quas significant, non sunt accidentales. A causa. Quod autem non sint accidentales, ostendit per hominem, cui magis accidentales uidentur, quia in eo sunt, quam caeteris rebus, in quibus non sunt. Et hoc est: NON sunt IN HOMINE, ut scilicet IN SUBIECTO, BIPES ET GRESSIBILE.

    RATIO QUOQUE DIFFERENTIAE DE EO DICETUR DE QUOCUMQUE IPSA
    DIFFERENTIA PRAEDICATUR, VELUT SI GRESSIBILE DE HOMINE DICITUR,
    ET RATIO GRESSIBILIS DE HOMINE PRAEDICATUR; EST ENIM HOMO
    GRESSIBILE.

RATIO QUOQUE. Duo dixit de differentiis, quod dicuntur de speciebus ut de subiecto et quod in nullo sunt subiecto. Quod autem in nullo sint subiecto, iam probauit per partes. Nunc illud ostendit quod dicuntur de speciebus ut de subiecto, quia scilicet cum ratione substantiae de ipsis praedicantur. Et hoc est: RATIO QUOQUE, id est non tantum nomen DIFFERENTIAE, uerum etiam ratio substantiae eius.

DE QUOCUMQUE. Sed uidetur falsum, quia si dicamus:

    Hoc animal est rationale uel potens uti ratione

non uidetur in substantia praedicari. Sed licet de hoc animali rationale non praedicetur in substantia, quippe eius sensus non continetur in subiecto nomine, tamen definitio rationalis quae substantialis <est>, de hoc animali praedicatur.

VELUT SI, id est cum, GRESSIBILE.

EST ENIM. Vere GRESSIBILE, hoc nomen, de hoc nomine HOMO praedicabile est, quia res ipsa quae homo est, EST GRESSIBILIS. A causa.

Notandum uero quod quidam suprapositam communitatem substantiae, quam et substantiis et differentiis assignat easque per hoc ab accidentibus separat, in rebus hoc loco, non in uocibus accipiunt et cum uelint res ipsas quae differentiae sunt, fundari in genere, non in speciebus, differentias tamen in subiecto non esse dicunt non simpliciter et ex toto sed ex respectu quo differentiae sunt substantiales, id est respectu specierum, quas constituunt, quibus sunt substantiales.

Sed ad haec dico quod si differentiis omnino subiectum non aufert, non ostendit eas sub communitate substantiarum quam dederat, includi. Cum enim dixerat substantias non esse in subiecto, concedunt hominem in nullo penitus subiecto esse. Quod si ostendit non /154/ esse proprium substantiarum, quia differentiae est, mentitur, quia simpliciter dici non potest differentias in nullo penitus esse subiecto, sicut substantiis assignauerat, et insuper falsum est quod non sit proprium substantiarum, quia secundum eorum sententiam nulla est res praeter substantiam, quae omnino subiecto careat.

Dicunt tamen quod differentiae omnino subiecto carent, in quantum sunt differentiae scilicet substantiales. Sed illud 'in quantum' duobus modis accipi potest. Si enim indicatur, quod id quod sunt differentiae substantiales, aufert eis ex toto subiectum nec ullo modo permittit eas esse in subiecto, falsum est, quia simul et differentiae sunt speciebus et accidentia conceduntur generibus. Si uero dicatur negatione praeposita, quod non in quantum sunt differentiae, sunt in subiecto, hoc est non sunt in illis ut in subiectis quibus sunt substantiales, uerum est quidem sed nihil ad communitatem substantiae. Ibi enim subiectum omne remouebatur, hic non omne sed tantum dicuntur non esse in speciebus ut in subiectis rebus; <ibi> dicebatur, quod substantiae nullum penitus fundamentum habent, hic dicit, quod differentiae non habent subiectas species quas constituunt. Unde nulla conuenientia monstratur inter subtantias et differentias per generalem et non generalem remotionem magis, quam si diceretur homo et albedo in eo conuenire quod homo in nullo dicitur subiecto et albedo in nullo est coruo ut in subiecto. Praeterea si negatione praeposita dicamus, quod substantiales differentiae non sunt in subiecto, in quantum sunt substantiales, id totum etiam accidentibus omnibus aptatur. Quae enim nullo modo sunt substantialia, non sunt insubiecto, in quantum sunt substantialia. Ut igitur differentiis quoque communitas substantiarum conueniat, quae scilicet eas etiam ab accidentibus separet, simplex ubique intelligenda est remotio subiecti et nullo modo differentias in subiecto esse concedit, pro eo scilicet quod accidentalem formam non significant.

Illud quoque notandum est quod Boethius in Commento dicit differentiam neque substantiam tantum esse neque accidens sed quoddam ex utroque confectum, id est quod utriusque naturam habet, quod tam in rebus quam in uocibus assignari potest. Res namque ipsa quae rationalitas est, in eo cum rebus quae substantiae sunt, conuenit quod non est in subiecto, hoc est non est accidentalis forma quae in substantiam scilicet non promoueat. In eo uero quod forma, est uel qualitas et subiecta materia indiget cui insit, cum accidentalibus formis conuenit. Vocibus quoque uerba Boethii aptari possunt, quia hoc nomen rationale et cum substantialibus nominibus conuenit in eo quod non est accidentale et de subiecto dicitur, in eo uero cum /155/ accidentalibus quod formam significat. Quod autem ait eundem calorem aquae accidens esse et igni substantialem, 'eundem' secundum nominis identitalem, non rei dixit. Alterius namque naturae est calor qui substantialis elemento est et naturalis, alterius ille qui in elemento accidentalis infertur ex naturali et alterius est significationis calor siue calidus in designatione illius et istius.

    NON NOS VERO CONTURBENT SUBSTANTIARUM PARTES QUAE ITA SUNT IN
    TOTO QUASI IN SUBIECTO SINT NE FORTE COGAMUR NON EAS ESSE
    SUBSTANTIAS CONFITERI.

NON NOS VERO CONTURBENT. Quia dixit superius: commune est omni substantiae non esse in subiecto, partes uero substantiarum quae etiam substantiae sunt, ita uidebantur esse in toto, quasi sint in subiecto, ut manus in corpore humano, ideo perturbaretur aliquis apud se ex superiori dicto Aristotelis et ex opinione sua ideoque Aristoteles hanc perturbationem remouet dicens: NON NOS VERO CONTURBENT etc.

Et nota quod superius suprapositam communitatem uocibus attribuebamus gratia quidem significationis, hic uero 'esse in subiecto' rebus aufert, per quas uocibus conuenire uidebatur. Si enim ala uel manus, res ipsae, in subiecto essent, profecto haec nomina 'ala' uel 'manus', quae secundae sunt substantiae, in subiecto essent gratia significationis.

NE FORTE. Ideo inquit: NON CONTURBENT NOS, NE FORTE COGAMUR CONFITERI EAS, scilicet partes, NON ESSE SUBSTANTIAS; quod quidem esset, si confiteremur eas esse in subiecto.

    NON ENIM SIC QUAE IN SUBIECTO SUNT DICUNTUR QUAE TAMQUAM PARTES
    INSUNT IN ALIQUO.

NON ENIM. Reddit causam quare partes substantiarum NON debent NOS CONTURBARE, quia scilicet, quaecumque sunt IN ALIQUO TAMQUAM PARTES, non sunt in eo ut in subiecto. Quod ostendit superius cum ait: 'in subiecto esse dico' etc.

    INEST AUTEM SUBSTANTIIS ET DIFFERENTIIS AB HIS OMNIA UNIVOCE
    PRAEDICARI.

INEST AUTEM. Post illam communitatem 'non esse in subiecto' quam dedit substantiis omnibus et differentiis, aliam adnectit, quae est 'praedicari uniuoce', id est nomine et ratione substantiae, quae secundis substantitis et differentiis conuenit.

Sic iunge: Non solum substantiis et differentiis commune est non esse in subiecto, uerum etiam INEST, id est conuenit, SUBSTANTIIS ET DIFFERENTIIS OMNIA praedicata ex his, id est omnia praedicabilia de numero substantiarum uel differentiarum, PRAEDICARI UNIVOCE. Praedicata autem determinamus propter particularia, quae praedicari non habent, quod subintelligendum esse ipse quoque statim indicat subdens: QUAE AB HIS praedicata SUNT, id est de numero horum praedicabilia. Et quare hoc etiam determinet, supponit causam, cum ait, quod nulla est praedicatio a principali substantia, quia scilicet nullum habet inferius de quo praedicetur.

    OMNIA ENIM QUAE AB HIS SUNT PRAEDICAMENTA AUT DE INDIVIDUIS
    PRAEDICANTUR AUT DE SPECIEBUS.

OMNIA ENIM. Probat quod omnes substantiae praedicabiles, scilicet uniuersales, et omnes differentiae praedicantur uniuoce, et talem syllogismum disponit: Omnes uniuersales differentiae uel substantiae praedicantur de diuersis tantum indiuiduis uel etiam diuersis /156/ speciebus sed et illae substantiae uel differentiae quae praedicantur de primis indiuiduis et quae praedicantur de diuersis speciebus, praedicantur uniuoce. Quare omnes uniuersales substantiae et differentiae praedicantur uniuoce. Propositionem uero huius syllogismi habemus his: OMNIA ENIM, assumptionem uero ibi: 'Secundis substantiis. Rationem quoque. De differentiis autem similiter', conclusionem uero de utrisque communiter ibi supponet: QUARE OMNIA.

Sic lege: OMNIA praedicata AB HIS, id est praedicabilia de numero subtantiarum uel differentiarum, et PRAEDICANTUR DE INDIUIDUIS tantum, id est non de diuersis speciebus, uel etiam DE diuersis SPECIEBUS.

    A PRINCIPALI NAMQUE SUBSTANTIA NULLA EST PRAEDICATIO (DE NULLO
    ENIM SUBIECTO DICITUR).

Et quare determinauit praedicata, causam reddit, propter scilicet particulares substantias, quae non praedicantur scilicet de inferiori. Et hoc est: A PRIMA QUIDEM SUBSTANTIA NON EST PRAEDICATIO, hoc est prima substantia de nullo praedicatur. Quod ostendit a descriptione 'praedicari', quod accipit dicens: DE NULLO ENIM.

    SECUNDARUM VERO SUBSTANTIARUM SPECIES QUIDEM DE INDIVIDUO
    PRAEDICATUR, GENUS AUTEM ET DE SPECIE ET DE INDIVIDUO.

SECUNDARUM VERO. Antequam assumat de propositione, ponit exempla quaedam de illa, ostendens scilicet quae substantiae praedicentur de indiuiduis tantum diuersis, quae de diuersis quoque speciebus. Et hoc est: species specialissima de numero SECUNDARUM etc.

    SIMILITER AUTEM ET DIFFERENTIAE ET DE SPECIEBUS ET DE INDIVIDUIS
    PRAEDICANTUR.

SIMILITER AUTEM. Contingit in differentiis sicut in secundis substantiis, quod uidelicet quaedam differentiae praedicantur de indiuiduis tantum et non scilicet diuersis speciebus, quaedam etiam de diuersis speciebus.

    RATIONEM QUOQUE SUSCIPIUNT PRIMAE SUBSTANTIAE SPECIERUM ET
    GENERUM, ET SPECIES GENERIS.

RATIONEM QUOQUE. Hic assumit et prius de secundis substantiis docet, quod uniuoce praedicantur tam de speciebus scilicet praedicantur quam de indiuiduis quam de generibus. Cum autem deberet ponere 'uniuoce', ponit aequipollens, scilicet 'praedicari nomine et ratione', uidelicet substantiae, cum ait: PRIMAE SUBSTANTIAE SUSCIPIUNT in praedicatione RATIONEM QUOQUE SPECIERUM etc. Innuit per illud quoque praedicationem specialis nominis uel generalis.

    QUAECUMQUE ENIM DE PRAEDICATO DICUNTUR, EADEM ET DE SUBIECTO
    DICENTUR.

QUAECUMQUE ENIM. Dixit genera etiam praedicari de primis substantiis, quibus tamen proxima non erant. Quod confirmat a toto dicens, quod omnia quae praedicantur de praedicato, et de subiecto. Unde genera cum de speciebus praedicantur, species uero de indiuiduis, oportet et genera de indiuiduis.

    SIMILITER AUTEM ET DIFFERENTIARUM RATIONEM SUSCIPIUNT SPECIES ET
    INDIVIDUA.

SIMILITER AUTEM. Alteram partem assumptionis, quae restabat de differentiis, quod scilicet quemadmodum secundae subtantiae, quae praedicantur uel de indiuiduis uel de speciebus, praedicantur uniuoce, ita etiam differentiae, <probat> cum ait 'et rationem'. Innuit etiam de nomine.

    UNIVOCA AUTEM SUNT QUORUM ET NOMEN COMMUNE ET RATIO EADEM EST.

UNIVOCA AUTEM. Quare <pro> 'praedicari uniuoce' posuit 'praedicari nomine et ratione', assignat per definitionem uniuocorum: hoc tantundem ualet quantum illud.

    QUARE OMNIA QUAE A SUBSTANTIIS ET DIFFERENTIIS SUNT UNIVOCE
    DICUNTUR.

QUARE OMNIA. Hic est conclusio praemissi syllogismi. Supple: 'praedicabilia', quod iam supra determinauit. /157/

    OMNIS AUTEM SUBSTANTIA VIDETUR HOC ALIQUID SIGNIFICARE.

OMNIS AUTEM SUBSTANTIA. Aduersus illam diuisionem de nominibus subtantiarum quam fecit, quod scilicet sunt aliae primae substantiae, aliae secundae, oppositionem facit ac dissoluit, ac si ita diceret: Dixi quasdam substantias, id est quaedam substantiarum nomina, uniuersales esse, non particulares. Sed nulla substantia uniuersalis nisi particularis, quia scilicet nullam uidetur rem subiectam SIGNIFICARE, nisi ut HOC ALIQUID, id est personaliter discretam ab omnibus aliis rebus, pro eo scilicet quod nulla res est nisi ut discreta.

Et hoc est quod ait: OMNIS SUBTANTIA VIDETUR SIGNIFICARE HOC ALIQUID, id est rem subiectam nominare ut HOC ALIQUID, id est personaliter discretam. Nisi et inde faceremus in modo significandi, non esset falsum, quod uideretur, quippe non aliae res nominantur ab uniuersalibus quam a particularibus.

    ET IN PRIMIS QUIDEM SUBSTANTIIS INDUBITABILE ET VERUM EST QUONIAM
    HOC ALIQUID SIGNIFICAT.

ET IN PRIMIS QUIDEM, id est in particularibus nominibus substantiarum, indubitabile est. <Quia> posset esse tamen et falsum, addit: et uerum est.

    INDIVIDUUM ENIM ET UNUM NUMERO EST QUOD SIGNIFICATUR.

INDIVIDUUM ENIM. Probat a pari, quod significant rem ut hoc aliquid, quia significant eam ut indiuiduum, et quia indiuiduum accipi posset uel propter duritiam uel propter paruitatem, determinat se indiuiduum accipere secundum personalem discretionem, cum supponit: UNUM NUMERO,id est personaliter discretum.

    IN SECUNDIS VERO SUBSTANTIIS VIDETUR QUIDEM SIMILITER
    APPELLATIONIS FIGURA HOC ALIQUID SIGNIFICARE, QUANDO QUIS DIXERIT
    HOMINEM VEL ANIMAL; NON TAMEN VERUM EST SED MAGIS QUALE ALIQUID
    SIGNIFICAT

IN SECUNDIS VERO. In primis uidetur et est, sed IN SECUNDIS VIDETUR SIMILITER, ut scilicet significent rem subiectam ut personaliter discretam sed non est uerum. Et unde uideretur similiter, supponit: ex FIGURA APPELLATIONIS, id est ex similitudine nominationis. Similes namque sunt secundae substantiae cum primis in eo quod easdem res quae discretae sunt, nominant sed in modo quidem nominandi differunt, quia primae, in quantum hoc aliquid sunt, nominant eas, id est ut personaliter discretas et ab omnibus differentes, secundae uero easdem appellant ut conuenientes.

SED MAGIS. Secundae non significant res suas ut hoc aliquid sed potius ut quale aliquid, quia cum primae substantiae maxime propter discretionem substantiae sint impositae, secundae impositae sunt propter qualitatem substantiae. Licet enim Socrates qualitates easdem determinet quas continent superiora nomina, non tamen propter eas impositum fuit sed propter personalem substantiae discretionem, quam communia nomina non denotabant. Secundum eos tamen qui uolunt indiuidua accidentalium quoque formarum continere significationem, similiter propter qualitates indiuidua reperta sunt sicut uniuersalia.

Et attende quod non ait secundas substantias significare quale SIMPLICITER sed adiunxit ALIQUID. Non enim qualitatis tantum significationem tenent, uerum etiam certam esentiae naturam designant; non enim 'homo' dicit simpliciter affectum rationalitate uel mortalitate, uerum animalis quoque naturam determinat, alioquin sumptum esset uocabulum, non substantiuum, nec 'corpus' /158/ proponit simpliciter quod corporeum, uerum etiam substantiae significationem includit tantundem dicens quantum dicit substantia corporea. Bene ergo et QUALE dixit propter qualitatem et ALIQUID propter essentiae naturam, quia et intellectum constituunt secundae substantiae pertinentem ad statum certum essentiae et pertinentem ad informationem qualitatis.

    NEQUE ENIM UNUM EST QUOD SUBIECTUM EST QUEMADMODUM PRIMA
    SUBSTANTIA SED DE PLURIBUS HOMO DICITUR ET ANIMAL.

NEQUE ENIM. Vere secundae substantiae non significant rem suam ut hoc aliquid, quia res non significatur ab ea ut hoc aliquid. A pari uel quasi a relatiuis. Et hoc est: NEQUE ENIM eo QUOD SUBIECTUM EST, id est nominatum a secunda substantia, SUBIECTUM ei ut UNUM, et ne 'unum' acciperemus pro conuenienti iuxta illud: 'plures homines unus', UNUM dico QUEMADMODUM PRIMA SUBSTANTIA, id est unum personaliter, sicut est primae substantiae, in quantum ab ea significatur.

SED DE PLURIBUS HOMO DICITUR ET ANIMAL, quod scilicet non esset, si rem ut personaliter differentem significarent.

    NON AUTEM SIMPLICITER QUALE QUID SIGNIFICAT, QUEMADMODUM ALBUM;
    NIHIL ENIM ALIUD SIGNIFICAT ALBUM QUAM QUALITATEM.

NON AUTEM SIMPLICITER. Quare dixit QUALE aliQUID et non simpliciter 'quale' determinat, quia scilicet non tantum qualitatis significationem tenent secundae substantiae, uerum etiam certum statum secundae continent. At uero ALBUM etiam sumptum, licet substantias uel corpora tantum nominet, non tamen uel naturam substantiae uel naturam corporis determinat nec determinat uel albam substantiam uel album corpus, id est uel sumptam uel affectam albedine uel corpus affectum albedine sed simpliciter dicit affectum albedine, alioquin numquam compararetur nec formam praedicaret sed substantiam. Nec dicitur corpus ALIUD ALBUM etc. Diuisio esset per accidentia. Omne itaque sumptum significationis est quantum ad naturam essentiae.

    GENUS AUTEM ET SPECIES CIRCA SUBSTANTIAM QUALITATEM DETERMINANT
    (QUALE ENIM QUANDAM SUBSTANTIAM SIGNIFICAT).

GENUS AUTEM ET SPECIES etc., id est intellectum constituunt concipientem imaginem essentiae affectae qualitate.

QUALEM ENIM. A pari. Non tamen omne genus uel species hoc habet, quia uniuersalia caeterorum praedicamentorum formas uolumus determinare nec species eorum differentias habere. Generalissimum quoque, quod est substantia, nullam determinat qualitatem.

    PLUS AUTEM IN GENERE QUAM IN SPECIE DETERMINATIO FIT; DICENS
    ENIM ANIMAL PLUS COMPLECTITUR HIC QUAM HOMINEM.

PLUS AUTEM. Ostendit in eo conuenire genera et species quod qualitatem determinant circa substantiam. Modo inter eadem dat differentiam, hanc scilicet quod plura nominantur a GENERE QUAM a SPECIE.

Sic iunge: In hoc conueniunt sed in hoc differunt quod plus fit determinatio in genere quam in specie, id est amplior est nominatio generis quam speciei, quod ostendit in partibus: DICENS ENIM ANIMAL, hoc nomen, plura COMPLECTITUR nominando QUAM proferens HOMINEM.

    INEST AUTEM SUBSTANTIIS ET NIHIL ILLIS ESSE CONTRARIUM.

INEST AUTEM. Aliam communitatem substantialium nominum /159/ ponit, quod scilicet sunt contraria quantum ad significationem suam, quippe non sunt uel substantialia nomina contrariarum formarum uel sumpta ab eis.

    PRIMAE ENIM SUBSTANTIAE QUID ERIT CONTRARIUM? UT ALICUI HOMINI;
    NIHIL ENIM EST CONTRARIUM; AT VERO NEC HOMINI NEC ANIMALI NIHIL
    EST CONTRARIUM.

PRIMAE ENIM. Vere nullum substantiale nomen est contrarium in significatione, quia neque prima substantia neque secunda. A partibus.

UT ALICUI HOMINI, id est particulari nomini alicuius hominis.

AT VERO. Non solum primae non sunt contrariae uoces, uerum etiam secundae, ut hoc nomen 'homo' uel 'animal'.

    NON EST AUTEM HOC SUBSTANTIAE PROPRIUM SED ETIAM MULTORUM
    ALIORUM, UT QUANTITATIS.

NON EST AUTEM. Communitatem ostendit non esse proprie proprium substantialium nominum, quia conuenit etiam aliis, ut huic nomini 'bicubito', quod est sumptum uel a cubitatione, quae fortasse qualitas est, uel a cubita linea.

    BICUBITO ENIM NIHIL EST CONTRARIUM, AT VERO NEC DECEM NEC ALICUI
    TALIUM, NISI QUIS FORTE MULTA PAUCIS DICAT ESSE CONTRARIA, VEL
    MAGNUM PARVO; DETERMINATORUM VERO NULLUM NULLI EST CONTRARIUM.

BICUBITO ENIM. Vere est aliorum nominum, quia istorum et aliorum similiter significantium quantitates.

NISI FORTE. Dixi nulla talia, quae scilicet significant qualitatem, ESSE CONTRARIA, et bene, quia nulla est in talibus controuersia, NISI FORTE in magno et paruo, quae fortasse quibusdam et quantitates significare uidentur et contraria esse. Sed quicquid de istis sit, confitetur: dicere possum, quia DETERMINATORUM, id est illorum nominum de quibus determinatum et certum est omnibus, quod significant quantitates, NULLUM NULLI, id est nullum alicui, EST CONTRARIUM. De magno autem et paruo in Quantitate definiet et probabit eam neque contrariam esse neque quantum significare.

    VIDETUR AUTEM SUBSTANTIA NON SUSCIPERE MAGIS ET MINUS.

VIDETUR AUTEM. Aliam communitatem ponit substantialium nominum, hanc scilicet quod non comparantur. Sic iunge: Non solum substantialia nomina substantiarum contrarietatem non habent sed nec comparationem suscipiunt.

    DICO AUTEM HOC NON QUIA SUBSTANTIA NON EST A SUBSTANTIA MAGIS ET
    MINUS (HOC ENIM DICTUM EST QUIA EST); SED QUONIAM UNAQUAEQUE
    SUBSTANTIA HOC IPSUM QUOD EST NON DICITUR MAGIS ET MINUS.

DICO AUTEM HOC. Quia hic dixerat substantialia nomina substantiarum <non> comparari et superius dixerat quaedam eorum magis esse substantias, queda minus, uidetur negare, quod superius posuerat; ideo dicit se non esse sibi contrarium, quippe hoc nomen substantia quod comparatur, nomen est uocum, non rerum et sumptum a proprietate quadam, ut supra docuimus, ideoque ipsum comparari licet. Nec est inconueniens sed nomina substantialia substantiarum ipsum nomen suum cum magis et minus recipiunt, licet in se non comparentur. Et hoc est quod ait: DICO AUTEM HOC, scilicet nomina substantialia substantiarum non suscipere magis et minus, NON ita quod una SUBSTANTIA NON SIT MAGIS VEL MINUS substantia AB alia SUBSTANTIA, hoc est non ita quod negem unum nomen substantiale determinatius rem subiectam nominare quam aliud. Et quare id non neget reddit causam, quia id superius confirmaui, hoc est: HOC ENIM DICTUM EST superius, QUIA EST, SED ita dico et intelligo, QUONIAM UNAQUAEQUE SUBSTANTIA, id est unumquodque substantiale /160/ nomen substantiae, HOC IPSUM QUOD EST, NON DICITUR MAGIS ET MINUS, hoc est ipsi per se ad ipsum comparandum non potest adiungi magis uel minus, licet nomini eius coniungatur.

    UT EST HAEC SUBSTANTIA HOMO, NON EST MAGIS ET MINUS HOMO, NEQUE
    IPSE NEQUE ALTER AB ALTERO.

UT HAEC SUBSTANTIA homo non est magis homo uel minus. Ex rei namque natura uocabuli comparationem improbat.

    NEQUE IPSE NEQUE ALTER AB ALTERO. NON ENIM EST ALTER ALTERO MAGIS
    HOMO, SICUT EST ALBUM ALTERO MAGIS ALBUM ET BONUM ALTERUM ALTERO
    MAGIS.

NEQUE IPSE. Duos modos comparationis ab homine remouet; comparatur namque uocabulum modo circa diuersa etiam eodem tempore, ueluti cum dicitur:

    Iste est magis albus illo

uel circa eandem personam per successionem temporis hoc modo: magis est hic hodie albus quam heri, atque ideo utrumque comparationis modum ab homine remouet dicens: NEQUE idem HOMO MAGIS secundum diuersa tempora uel minus homo A SE, id est respectu sui, dicitur neque alterum respectu alterius, sicut e contrario in hoc nomine quod est album.

    SED ET IPSUM A SE MAGIS ET MINUS DICITUR, UT CORPUS, CUM ALBUM
    SIT, MAGIS ALBUM ESSE DICITUR QUAM PRIUS, ET CUM CALIDUM SIT,
    MAGIS ET MINUS CALIDUM DICITUR.

SED ET IPSUM. Non solum una res dicitur alia magis alba sed etiam eadem respectu sui in diuersis temporibus.

    SUBSTANTIA VERO NON DICITUR; NIHIL ENIM HOMO MAGIS NUNC HOMO QUAM
    PRIUS DICITUR, NEQUE ALIORUM QUICQUAM QUAE SUBSTANTIA SUNT.

SUBSTANTIA VERO. Album et bonum et calidum et talia sumpta dicuntur magis et minus sed SUBSTANTIA, hoc est substantiale aliquod substantiae nomen, non dicitur magis uel minus, id est comparatur. Quod statim ostendit in partibus, quia scilicet neque hoc nomen homo, quod habemus ibi: NIHIL HOMO etc., neque aliud, quod est ibi: NEQUE QUICQUAM ALIORUM nominum QUAE SUBSTANTIAE SUNT, id est substantialia nomina substantiarum.

    QUAPROPTER NON RECIPIET SUBSTANTIA MAGIS ET MINUS.

QUAPROPTER. De eodem quod iam probauerat a partibus, illationem supponit similiter a partibus eisdem, quia scilicet neque homo neque aliud, ergo nulla substantia. Et conuenienter hoc facit consummans scilicet capitulum in eodem in quo incipit.

    MAXIME VERO SUBSTANTIAE PROPRIUM VIDETUR ESSE QUOD, CUM IDEM ET
    UNUM NUMERO SIT, CONTRARIORUM SUSCEPTIBILE EST.

MAXIME AUTEM. Dedit superius substantiis quasdam communitates quarum nulla fuit proprie proprium, uel quia non conueniebant solis <uel> quia non omnibus. Unde nunc assignat illam quae sit proprie proprium, per quam maxime queamus rerum substantialium naturam cognoscere. Nam cum suprapositae communitates uocibus superius sint adscriptae, haec tamen rebus proprie assignatur, quae est huiusmodi, quod scilicet unaquaeque substantia una et eadem numero permanens, hoc est in tota sua personali discretione consistens, diuersorum contrariorum in diuersis temporibus susceptibilis est, quia eadem personaliter substantia quae modo est alba, potest fieri nigra nec etiam hac personali discretione mutata. Hoc autem proprie proprium dicit, cum et omnibus substantiis et solis inesse affirmat, solis quidem, cum ait: ET IN ALIIS QUIDEM NON HABEBIT QUISQUAM etc.

Sed praeter illud quod de ratione intellectus opponit, uidetur hoc multo conuenientius in multis aliis quae substantiae non sunt, reperiri. Eadem namque albedo et claritatem et obscuritatem suscipere uidetur diuersis temporibus. /161/

Sed dicitur a quibusdam quod susceptibilis dicitur substantia quantum ad sustentationem, non quantum ad informationem. Albedo uero nec aliqua forma sustentare non habet. Unde Boethius in Topicis:

     Albedo (inquit) nullis accidentibus subiecta est.

Sed opponitur quod si in proprietate substantiae 'susceptibilis' sumitur quantum ad sustentationem, pro nihilo Aristoteles in sequentibus ad exclusionem orationis uel intellectus apponit: "secundum sui mutationem". Et dicunt hanc denominationem non ideo apponi, quod sit necessaria, ut orationem uel intellectum caeteraque quae substantiae non sunt, excludat; quippe iam omnia per SUSCEPTIBILE sunt exclusa sed potius ut satisfaciat importunitati aduersarii, qui quidem aliter non adquiesceret, nisi aliquem modum suscipiendi diuersum assignaret istis quam substantiis. Quam etiam importunitatem satis innuere uidetur dicens: "Nisi quis forsitan instet dicens"; instare enim importunorum proprie uidetur dici. Similiter cum replicat frequenter: "Sed et si quis hoc suscipiat", importunitatem insinuare uidetur.

Quod itaque apponit: "secundum sui mutationem", non est necessarium, ut orationem uel intellectum caeteraque excludat sed potius, ut satisfaciat. Nam in eo quod ait: 'unum numero' uel quod apposuit: 'contrariorum' iam erat exclusa oratio uel intellectus, quippe oratio, quae profertur sedente Socrate et quae profertur eo stante, non est eadem numero, similiter nec intellectus, qui tunc et tunc haberetur, idem est essentialiter sed magis secundum hominum acceptionem haec identitas consideratur. Verum quoque et falsum, quae orationi conueniunt, contraria non sunt, quia eadem simul et uerum significat et falsum sicut multiplices propositiones; sed quia pro contrariis reputabantur, sic de istis quasi de contrariis opposuit. Praeterea et cum hic de oratione quantitatiua agat, non de substantiali-- quippe substantiali quoque conuenire debet haec proprietas, quia aliter non conueniret omni substantiae nec ulla esset oppositio, nisi de alia re quam de substantia opponeret--quod ait quantitatiuam ueram esse uel falsam, magis opinionem sequi uidetur quam rei ueritatem. Quippe quantitas ipsa neque sonare uideur neque audiri neque significare sed aer tantum cui ipsa adiacet, nisi forte quis in eo quantitatem significare dicat quod adiacet aeri significanti. Sed cur non similiter color ipsius aeris uel quaelibet ipsius forma significare dicetur.

Cum itaque Aristoteles orationem uel intellectum esse unum /162/ numero ponat atque insuper orationem quantitatiuam esse ueram uel falsam ac per hoc contraria suscipere etiam sustentando, opinionem magis quam ueritatem insistit et licet secundum rei ueritatem ab obiectis Aristoteles sese posset multis modis liberare, magis uoluit qualemcumque determinationem ponere, ut satisfaceret, quam ueritatem tenendo nihil proficere, nec quidquam ad finem promouere. Simul ergo duo considerauit, ut ueritatem rei integre loqueretur bene intelligentibus et insuper aliqua determinatione sese ab imperitis uel importunis liberaret, cum uidelicet adiunxit: "secundum sui mutationem". Quod quidem qualiter intelligendum sit, nec ipse Aristoteles nec Boethius satis determinat.

Quidam autem sunt qui sic accipiunt "secundum sui mutationem" ut uelint substantias ex propria natura sui uariabiles esse et circa contraria quoque permutari ex propria instabilitate. Accidentia uero sic quandoque permutari contingit non ex natura sua sed ex instabilitate substantiae subiectae, ut quod albedo modo clarescit, modo obscuratur, id faciat natura fundamenti, quod facile uariatur ex inconstantia propriae naturae. Quam quidem sententiam dicunt Boethium in prologo Arithmeticae innuisse, ubi scilicet accidentibus uerum esse adscribit et incommutabile, quantum in ipsis est, nec ipsa uariari nisi ex natura substantiae subiectae asserit his uerbis:

    Quae ipsa quidem natura incorporea sunt et immutabilis
    substantiae ratione uigentia, participatione uero corporis
    permutantur et tactu uariabilis rei in uertibilem inconstantiam
    transeunt. Haec igitur quoniam, ut dictum est, naturam
    immutabilem substantiamque sortita sunt, uere proprieque esse
    dicuntur. Horum igitur, id est quae proprie sunt proprieque, id
    est suo nomine, essentiae nominantur, scientiam sapientia
    profitetur.

His itaque Boethii uerbis adhaerentes dicunt accidentia numquam uariari secundum sui mutationem, quia, quantum in se est atque ad naturam eorum pertinet, numquam uariarentur sed in se ipsis immutabilia semper permanent et quod mouentur, ex natura substantiae contingit, quae ex propria natura inconstans est omnibus accidentibus sese aequaliter, in quantum substantia est, afferens. Variantur itaque substantiae secundum propriam mutationem, quia ex propria earum natura est, quod uariantur, accidentia uero non sed magis ex natura subiecta.

Sed etsi hoc uerum sit, non multum Aristoteles ideo uidetur insinuare. Cum enim orationem uel intellectum dicit permutari gratia alterius rei, uidelicet de qua loquimur uel intelligimus, non accipit /163/ fundamentum orationis uel intellectus. Haec enim oratio:

    Socrates sedet

uel intellectus ipsius, in Socrate, de quo agitur, non fundatur et aeque loquimur de accidentibus sicut de substantiis eaque intelligimus sicut substantias et orationes et intellectus ad accidentia pertinentes. Ita etiam secundum ea permutantur sicut secundum substantias.

Potuimus fortasse conuenientius accipere "secundum sui mutationem" ad differentiam accidentium et substantiarum, ut scilicet dicamus substantias posse permutari circa contraria secundum propriam mutationem, ita scilicet quod nihil aliud permutetur. Sic enim hoc corpus circa albedinem uel nigredinem possibile est uariari, ut nihil aliud eo necesse sit permutari; sic namque albedinem perdere potest et nigredinem sumere, ut nihil cum eo permutetur. At uero si albedo circa obscuritatem uel claritatem permutetur uel quaelibet forma quocumque modo uarietur, necesse est cum ipsa aliud etiam permutari et ipsam et subiectam saltem substantiam. Si enim diuersa fiat albedo per hoc quod modo clara est, modo obscura, et diuersa fit substantia in eo, quod modo claram albedinem, modo obscuram habet. Quia itaque substantiae sic uariari possunt, ut nihil aliud permutetur, formae uero non possunt, bene hoc substantiae habere dicuntur secundum propriam mutationem, ita scilicet quod earum tantum sit mutatio, formae uero bene negantur.

Sic iunge et lege: praedictae communitates quodammodo propria dici possunt, quia earum quaedam, etsi non conueniunt solis substantiis, tamen omnibus, quippe proprium quadrifariam diuiditur. Sed hoc maxime proprium, id est proprie proprium, uidetur esse substantiae, quod uidelicet ipsa eadem permanens in tota personali discretione suae essentiae, est susceptibilis contrariorum, hoc est potest diuersis temporibus diuersa suscipere contraria.

    ET IN ALIIS QUIDEM NULLIUS HABEBIT QUISQUAM QUID PROFERAT
    QUAECUMQUE NON SUNT SUBSTANTIAE, QUOD CUM SIT UNUM NUMERO
    SUSCEPTIBILE CONTRARIORUM EST.

IN ALIIS QUIDEM. Ostendit id proprie proprium esse, per hoc scilicet quod monstrat ipsum non solum omnibus, uerum etiam solis conuenire substantiis.

QUAECUMQUE NON SUNT SUBSTANTIAE, NON HABEBIT QUISQUAM, QUID PROFERAT, hoc est inter res alias nullus reperiret aliquid cui possit aptare.

    VELUT COLOR, QUOD EST UNLLM ET IDEM NUMERO, NON ERIT ALBUM ET
    NIGRUM.

VELUT COLOR. Si album et nigrum sumpta sint ab albedine et nigredine, uerum est quidem, quod numquam idem color erit albedo et nigredo, quia corporum tantum est colorari. Sed non uidetur habere pondus, cum utrumque aequaliter constet, nullo modo posse inesse colori, ideoque quidam sunt, qui 'album' et 'nigrum' sumunt hic pro 'facere album' et 'facere nigrum', quae conuenire coloribus possunt sed non eisdem diuersis quoque temporibus.

    NEC EADEM ACTIO ET UNA NUMERO ERIT PRAVA ET STUDIOSA; SIMILITER
    AUTEM ET IN ALIIS QUAE NON SUNT SUBSTANTIAE.

NEC EADEM ACTIO. Hoc falsum uidetur, quod eodem quoque tempore eadem actio bona uidetur et mala, ut suspensio latronis et bona dicitur esse ei qui iustitiam facit, et mala uidetur /164/ quantum ad iniquum impatientiae. Nos talem dicimus eandem fortasse secundum diuersos utilem esse et inutilem, bonam uero simul et malam esse non concedimus. Bona enim esse tantum res quaelibet dicitur, quae a summo loco approbatur atque eius concordat uoluntati, eadem uero actio Deo simul placere et non placere non potest. Sed quod zelo iustitiae fit, solummodo bonum est, etsi quibusdam sit inutile. Fortasse autem cum ait: PRAVA ET STUDIOSA, non accepit bonam et malam sed fieri peruersa intentione et recta, quod nullo modo eidem actioni conuenire <potest>.

    SUBSTANTIA VERO, CUM UNUM ET IDEM SIT NUMERO, CAPAX CONTRARIORUM
    EST; UT AUIDAM HOMO, CUM UNUS ET IDEM NUMERO SIT, ALIGUANDO
    QUIDEM NIGER ALIQUANDO AUTEM FIT ALBUS, ET CALIDUS ET FRIGIDUS,
    ET PRAVUS ET STUDIOSUS.

SUBSTANTIA VERO. Quod remouit a caeteris, attribuit substantiis. Quod cum superius iam dixisset, ideo repetit, ut exemplificet.

    IN ALIIS AUTEM NULLIS ALIQUID TALE VIDETUR, NISI QUIS FORSITAN
    INSTET DICENS ORATIONEM ET VISUM EIUSMODI ESSE.

IN ALIIS AUTEM. Hoc quoque iam dixerat sed repetit ut exponat de his in quibus fallere uidebatur.

NISI QUIS. Attende quod irrationabiles iudicat has obiectiones, cum ait: 'Instet forsitan', ac si diceret se diffidere, ut aliquis adeo desipiat, ut de istis opponat, pro eo scilicet quod diximus, quia neque eadem numero permanent neque suscipiunt sustentando neque sunt uerum et falsum circa orationem contraria et uisum siue opinionem idem uocat quod intellectum.

    EADEM ENIM ORATIO ET IDEM VISUS VERUM ET FALSUM ESSE VIDETUR,
    VELUTI, SI UERA SIT ORATIO SEDERE QUENDAM, SURGENTE EO FALSA
    ERIT; SIMILITER AUTEM ET DE VISU.

EADEM ENIM. Reddit causam quare opponeretur de istis. Et nota quod non ait 'est' sed 'uidetur'.

    SI QUIS ENIM UERE PUTET SEDERE ALIQUEM, SURGENTE EO FALSE VIDETUR
    EI, EUNDEM HABENTI DE EO PLACITUM.

SI QUIS ENIM. Vere idem intellectus uidetur diuersis tamen temporibus et uerus et falsus, quia intellectus iste qui concipit aliquem sedere. A parte.

    SED ET SI QUIS HOC SUSCIPIAT SED TAMEN MODO DIFFERT.

SED SI QUIS. Bene uidentur posse opponi. SED ETSI uideantur obicienda, habemus tamen remedium quoddam circa obiecta, quod uidelicet possumus assignare substantiis et istis duobus diuersum modum suscipiendi. Et hoc est: SED TAMEN MODO DIFFERT, id est in modo suscipiendi est differentia.

SED TAMEN. Una pars est pro 'tamen'.

    NAM EA QUAE IN SUBSTANTIIS SUNT IPSA MUTATA SUSCEPTIBILIA SUNT
    CONTRARIORUM.

NAM EA. Vere diuersis modis substantiae suscipiunt contraria et ista suscipiunt et uerum et falsum, quia substantiae suscipiunt contraria ipsae mutatae, hoc est ex propria natura secundum priorem sententiam, uel ipsae tamen mutatae, hoc est ita susceptibiles sunt contrariorum, ut nihil aliud necesse sit mutari, quod planius determinabit inferius, cum dicet: "secundum suam mutationem", id est propriam. Saepe enim suum <pro> proprio ponitur. Oratio uero et intellectus numquam ipsae mutatae, ut determinatum est, suscipiunt ista. Locus est a parte diuersorum modorum suscipiendi.

ET QUAE SUNT IN SUBSTANTIIS, id est in numero substantiarum, inter ipsas substantias continentur.

    FRIGIDUM ENIM DE CALIDO FACTUM MUTATUM EST -- ALTERUM ENIM FACTUM
    EST --- ET NIGRUM EX ALBO ET STUDIOSUM EX PRAVO.

FRIGIDUM ENIM. Vere substantia mutatur circa contraria, quia circa frigidum et calidum. A partibus.

ALTERATUM ENIM. Vere EST MUTATUM, quia EST ALTERATUM. A parte. /165/ Alteratio namque species est motus.

    SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS UNUMQUODQUE MUTATIONEM SUSCIPIENS EST
    SUSCEPTIBILE CONTRARIORUM.

SIMILITER quidem ET IN ALIIS substantiis contingit, quod scilicet UNUMQUODQUE subiectum etc.

    ORATIO AUTEM ET PLACITUM IPSA QUIDEM IMMOBILIA OMNINO PERMANENT,
    CUM VERO RES MOVETUR CONTRARIUM CIRCA EAM FIT.

ORATIO AUTEM. Quod ait: IPSA OMNINO PERMANENT IMMOBILIA... CONTRARIUM, intellige duabus praepositis sententiis, uel ita scilicet quod ex natura sua non uariantur uel ita quod non est mutatio ipsorum propria, uerum etiam alterius et primo loco. Naturaliter enim prius hominem contingit permutari circa sedere et non sedere quam orationem uel intellectum circa uerum uel falsum, quae gratia ipsius rei suscipiunt. Unde subditur: CUM VERO ipsa RES MOVETUR, ad sedendum scilicet uel non sedendum, contrarium circa eam fit, scilicet circa opinionem uel etiam circa orationem, non quidem quantum ad rei ueritatem sed secundum hominum existimationem, quibus quoque ueritas et falsitas orationis contraria uidebantur.

    ORATIO NAMQUE PERMANET EADEM EO QUOD SEDEAT ALIQUIS, CUM VERO RES
    MOTA SIT, ALIQUANDO QUIDEM VERA ALIQUANDO AUTEM FALSA FIT;
    SIMILITER AUTEM ET IN PLACITO.

ORATIO NAMQUE. Vere ORATIO PERMANET immobilis in se, ut expositum est, quia ista oratio:

    Socrates sedet

PERMANET EADEM. A parte et a pari. Paria namque sunt hic idem esse et immobile, et 'Socrates sedet' pars est orationis.

    QUAPROPTER MODO SOLO PROPRIUM SUBSTANTIAE EST QUOD SECUNDUM SUAM
    MUTATIONEM CAPABILIS SIT CONTRARIORUM.

QUAPROPTER. Quandoquidem caeteris rebus non etiam conuenit suscipere contraria secundum sui mutationem, ergo solis substantiis. Ab immediatis. Et hoc proprium est solummodo, id est tale proprium, quod solis conuenit substantiis.

    SI QUIS AUTEM ETIAM HAEC RECIPIAT, PLACITUM ET ORATIONEM DICENS
    SUSCEPTIBILIA ESSE CONTRARIORUM; NON EST VERUM HOC.

SI QUIS AUTEM. Propter additamentum, quod adiunxit proprietati substantiae, quod est scilicet secundum sui mutationem, singula rursus adaptat substantiis. Vel est quasi submissio probationis, ac si diceret: uere substantiarum tantum est istud, quia aliorum non. Sic enim saepe probatio praemissa supponitur, ut appareat, unde probetur, sicut ibi superius factum est: Omnia enim alia aut de subiectis dicuntur principalibus substantiis aut in subiectis eisdem sunt. Repetit etiam ut addat de caeteris permutationibus circa alia contraria, quod facit ibi: "Simpliciter autem a nullo... etc."

    ORATIO NAMQUE ET PLACITUM NON IN EO QUOD IPSA ALIQUID RECIPIANT
    CONTRARIORUM SUSCEPTIBILIA ESSE DICUNTUR SED EO QUOD CIRCA
    ALTERUM ALIQUA PASSIO FACTA SIT. NAM IN EO QUOD RES EST AUT NON
    EST, IN EO ETIAM ORATIO VERA AUT FALSA DICITUR, NON IN EO QUOD
    IPSA CAPABILIS SIT CONTRARIORUM.

ORATIO NAMQUE. Vere non recipiunt haec secundum sui scilicet mutationem, quia in eo recipiunt quod circa alteram rem facta est passio, id est motio. Ab oppositis. Et uere secundum mutationem alterius, quia secundum mutationem rei de qua agitur uel quae intelligitur. A parte. Et hoc est: IN EO QUOD RES mouetur de esse aliquo ad non esse uel e conuerso, ORATIO VERA ET FALSA DICITUR, NON IN EO QUOD IPSA etc., sicut dupliciter est expositum.

    SIMPLICITER AUTEM A NULLO NEQUE ORATIO MOVETUR NEQUE PLACITUM,
    QUAPROPTER NON ERUNT SUSCEPTIBILIA CONTRARIORUM, CUM NULLA IN EIS
    PASSIO FACTA SIT. VERUM SUBSTANTIA, IN EO QUOD IPSA CONTRARIA
    RECIPIAT, IN HOC SUSCEPTIBILIS DICITUR ESSE CONTRARIORUM.

SIMPLICITER. Hoc est additamentum, quod scilicet ostendit orationem et intellectum non tantum circa uerum et falsum non moueri secundum sui mutationem sed etiam uniuersaliter circa nulla contraria. A toto.

CUM NULLA. Submissio est illationis.

    LANGUOREM ENIM ET SANITATEM SUSCIPIT, ET CANDOREM ET NIGREDINEM;
    ET UNUMQUODQUE TALIUM IPSA SUSCIPIENDO CONTRARIORUM ESSE
    SUSCEPTIBILIS DICITUR.

LANGUOREM ENIM. Vere contrariorum, quia istorum. A parte.

    QUARE PROPRIUM ERIT SUBSTANTIAE QUOD, CUM IDEM ET UNUM NUMERO
    SIT, SECUNDUM SUI MUTATIONEM CONTRARIORUM EST SUSCEPTIBILIS. DE
    SUBSTANTIA QUIDEM HAEC DICTA SINT.

QUARE PROPRIUM, quandoquidem substantiis conuenit hoc omnibus sed et solis, ut ostensum est. Ergo est proprie proprium a descriptione proprii quod accipit. Largius enim proprie proprium accipit quam Porphyrius qui solis specialissimis assignat propria.

LI 2.06 DE QUANTITATE

    QUANTITATIS AUTEM ALIUD QUIDEM EST CONTINUUM, ALIUD DISCRETUM.

QUANTITATIS ALIUD. /166/ Post tractatum substantiae statim de quantitate et non de qualitate multis de causis disserit. In omni enim re tam quantitati quam qualitati subiecta uidetur tam natura quam consideratione quantitas praecedere. Omnis namque substantia, dum cogitatur, uel ut una res in se uel ut multiplex attenditur; unum autem uel plura secundum quantitatem accipiuntur. Sed non omnis res statim cum aliqua attenditur qualitate. Ipsa namque materia, dum pura ab omni qualitate intelligitur, ut una tamen in se cogitatur. <Quantitas etiam> natura <non> minus quam consideratione qualitatem praecedere uidetur. Omnis namque substantia prius est in se naturaliter una, quam qualitate afficiatur aliqua, nec aliter affici potest qualitate, nisi prius naturaliter ad hoc per quantitatem ipsam praeparetur. Ut enim rationale sit, unum esse oportet; non autem necesse est rationale esse, ut unum permaneat.

Sed fortasse opponetur quod ex necessitate perempto uno perimitur rationale uel etiam homo. Unde unum homini accidens esse non uidetur, sed magis substantiale. Sed sicut in Diuisionibus dicitur, multa sunt quae nec ratione etiam diuiduntur, nec tamen sunt substantialia. Nihil porro substantiale dicitur nisi quantum ad specialem statum. Unitas uero in substantiam speciei nihil promouet, quia per se nullius speciei statum complet, sicut rationalitas, mortalitas ad complendam substantiam rationalem sufficit, etiamsi omnes aliae formae deessent.

Si quis etiam opponat definitionem accidentis non posse aptari unitati, pro <eo> scilicet quod non possit adesse uel abesse praeter corruptionem, fortasse non est uerum. Haec namque margarita attrita uel fracta in lapillos multos dissoluitur ac per <hoc> tantum unitatem uidetur amittere, non substantiam margaritae perdere, cum uidelicet minutissimi quoque lapilli margaritae nunc etiam dicantur sicut ante. Sed ante quidem non solum singulae erant margaritae, uerum etiam omnes simul una erant margarita. Nunc autem amissa unitate margarita iam non dicuntur sed margaritae pluraliter nec quicquam eis deest, ut non margaritae dicantur, nisi unitas. Si ergo unitas alicui rei adesse et abesse praeter corruptionem subiecti possit, accidens omnino esse conuincitur. Sed non ita fortasse homini accidens esse potest ostendi, quia illi abesse praeter corruptionem non potest, et plura uidentur esse huiusmodi, sicut capitatum, quod cuiusdam /167/ habitus designatiuum uidetur, et armatum et cappatum et calciatum habere etiam cor uel animam homini deesse non potest, nec tamen haec omnino substantialia dicimus, quia cum sint species, habere substantiales formas nullo modo uidentur, quippe solis qualitatibus auctoritas id adscribit, quae si etiam accidentia non dicantur, eo scilicet modo quo Porphyrius describit accidens, nihil fortasse impedit. Sic enim stricte uisus est accidentia descripsisse, ut nec propria colligeret uel quaecumque natura separari non permittit. Et secundum hanc fortasse strictam acceptionem accidentis non est incongruum, si nec unum homini dicamus accidens nec tamen Socrati substantiale.

Inde etiam fortasse priores bene dicentur quantitates qualitatibus, quia propinquiores subiectae substantiae uidentur, ut linea uel superficies uel corpus quasi proximo loco substantiae adhaerent, albedo uero quasi supposita uidetur et quantitates quasi ex ipsa substantiae essentia statim prodire uidentur, qualitates uero licet quaedam sint substantiales, quasi postea subsequuntur; unitas etiam uel numerus secundum ipsam essentiam rei cogitatur, quia in essentia sua res quaelibet una est, uelut plebs sed non qualis secundum essentiam dicitur sicut quanta. Unde et Boethius diuisionem totius quae in partes essentiae fit, secundum quantitatem fieri dicit, qualitatis nomen ad ipsam massam essentiae retorquens, quod plures etiam aliae qualitates uel aliae formae ex aliis innascantur proprietatibus, quantitates uero ex formis aliis non inferuntur. Quia itaque, ut supra docuimus, tam natura quam consideratione quantitates priores sunt qualitatibus in re, prius etiam ad tractandum assumptae sunt.

Inde etiam post substantiam statim quantitatem tractare decreuit, quod magis est similis quantitas substantiae quam res caeterorum praedicamentorum et de uno simili facilior sit transitus ad alterum. Quantitas namque sicut substantia omnino contrarietate eget nec nomina quantitatis designatiua ad comparationem ueniunt sicut nec uocabula substantiarum subiectarum, quae etiam Aristoteles substantias appellat.

Inde etiam post substantiam statim bene quantitatem tractat, quia in praecedenti tractatu substantiae quantitatis praedicamenti mentionem habuerat, quare eius tractatum differre non debuit, ut de quibus loqueretur rebus, statim aperiret.

Modus uero tractandi quantitates huiusmodi, quod duas quantitatum /168/ diuisiones proponit ac diligenter tractat, deinde ostendit res nullis diuisionibus comprehendendas proprie quantitates dici et non alias res, tandem inuestigat proprium quantitatis. Et attende quod hoc nomen quantitatis in designatione rerum uarias significationes habet. Accipitur enim hoc nomen quantitatis quod non est generalissimum, in designatione mensurarum, tantundem ualens quantum mensura, et tunc sic potest describi: Quantitas est ea res per quam naturaliter subiecti sui mensuratur ac terminatur essentia. Accipitur etiam hoc nomen quantitas in designatione quorundam accidentium, quae mediantibus quantitatibus insunt, ut longitudo per lineam, multitudo per numerum. Unde et grammatici longum et magnum siue paruum quantitatem significare uidentur. Tertio quoque modo uidetur Aristoteles quantitatis uocabulum accipere in designatione scilicet fundamentorum suprapositorum quantitates significantium, secundum id scilicet quod uel album dicitur multum uel actio nimia. In designatione etiam uocum significantium quantitates quidam hoc nomen quantitas accipi iudicant, secundum quod illud accipiendum uidetur quod ait quantitatem non comparari, id est nomina propter quantitates inuenta ad comparationem minime uenire.

In prima autem significatione acceptum nomen quantitatis duabus diuisionibus ab Aristotele distribuitur. Unde Boethius:

    Unum, inquit, idemque quantitatis nomen diuerse partitus est.

In utraque autem diuisione solas compositas includit quantitates, quas quidem compositas ad tractandum maxime elegit et non eas quae simplices sunt, quia per has quae magis cognitae erant et in maiori consuetudine loquendi, facilius naturam quantitatis poterat aperire. Simplices uero quae uix etiam cogitantur, minus idoneae ad faciendam doctrinam uidebantur. Quae etiam quia in compositis continentur, satis per compositas earum natura quoque monstrabitur. Quandoque et de ipsis agitur, ut de puncto uel simplici loco ipsius siue etiam instanti, quod continuat praeteritum et futurum. Est itaque prior quaedam naturaliter diuisio quantitatum, quod aliae sunt simplices, quae uidelicet partibus omnino carent, aliae ex his compositae. Simplices autem quinque uidentur, unitas scilicet, elementum, id est tenor soni indiuiduus, punctum, instans, hoc est praesens tempus indiuisibile, simplex locus. Ex his autem quinque simplicibus quantitatibus septem compositae nascuntur, quas Aristoteles tractat, ex unitate quidem numerus; plures enim unitates unus numerus sunt; ex elemento similiter /169/ oratio; ex puncto linea, superficies, corpus; ex instanti tempus compositum; ex loco simplici locus compositus.

Sic iunge: Substantiarum aliae sunt primae, aliae secundae sed QUANTITATIS ALIUD etc. Vel ita: Substantiae illius naturae sunt quae superius ostensa est sed quantitates huius quod aliae sunt continuae etc.

ALIUD QUANTITATIS, id est alia quantitas etc.

    ET ALIUD QUIDEM EX HABENTIBUS POSITIONEM AD SE INVICEM SUIS
    PARTIBUS CONSTAT, ALIUD AUTEM EX NON HABENTIBUS POSITIONEM.

ET ALIUD QUIDEM. Hanc diuisionem secundam differemus ad praesens et priorem tantum exsequamur. Quaeritur autem cum hae duae diuisiones compositas tantum quantitates includant, utrum omnes. Et uidetur non esse uerum. Bipunctalis enim linea uel locus eius uel tempus ex instanti et praeterito compositum neque continuae quantitates dici uidentur neque discretae. Continua enim uocat, quae habent partes ad communem terminum copulatas. Ubi uero tertium non est, communis terminus non inuenitur. Sed neque discretae sunt quantitates in partibus, cuius nulla est distantia. Unde nec omnes compositas Aristoteles uidetur includere, quia illas tantum de continuis ponit, quae pluribus partibus quam tribus coniunctae sunt, pro eo fortasse quod et istae minus sicut simplices excogitantur et cognoscantur, quae etsi respectu simplicium compositae dicantur caeteris tamen compositis comparatae quasi simplices iudicantur. Sic Aristoteles et Boethius in Hypotheticis, cum omnes hypotheticas propositiones compositas uocet respectu categoricarum, inter se tamen earum quasdam simplices, quasdam compositas uocat. Fortasse autem quod ait continuam quantitatem, cuius partes ad communem terminum copulamus, exemplum ponit continuae quantitatis in parte, non descriptionem. Unde non necesse est omne continuum communem terminum habere, quia omnia sunt continua quorum partes ita sibi adhaerent, ut nulla sit inter eas distantia, discretum uero ex contrario dicitur.

    EST AUTEM DISCRETA QUANTITAS UT NUMERUS ET ORATIO, CONTINUUM VERO
    LINEA, SUPERFICIES, CORPUS; AMPLIUS AUTEM PRAETER HAEC TEMPUS ET
    LOCUS.

EST AUTEM DISCRETA. Exemplificat primum de discretis quantitatibus, quae duae sunt, numerus uero et oratio, continuae uero quinque, quas postea ponet. Prius autem de discretis, quia pauciores sunt, se expedit ac prius de numero quem ponit, disseramus.

<De numero>

Numerus autem est collectio unitatum. Plures enim unitates quilibet numerus dicuntur. Duae enim unitates nil aliud sunt quam binarius, tres nil aliud quam ternarius. Et uidetur numerus, hoc nomen, plurale esse in significatione tantundem ualens quantum unitates, licet in materia uocis singularis numeri copulatur, cum dicitur:

    Numerus est.

Sed si numerus pluralis in significatione, tantundem scilicet ualens quantum unitates, iam idem nomen quod est unitas, /170/ diuersa habet pluralia, numerus scilicet et numeri, quae etiam significatione discrepant. Nam numerus quaelibet collectio est unitatum, numeri uero sunt collectio tantum numerorum. Unde et binarius numerus dicitur sed non numeri, et ternarius similiter, quaternarius uero caeterique maioris numeri singuli omnes tam numerus dicuntur quam numeri. Omnes quippe numeri sunt numerus sed non omnis numerus est numeri. Nihil autem fortasse impedit si eiusdem diuersa sunt pluralia, unum quodammodo indefinitum, alterum uero determinatum. Numerus autem ad quamlibet unitatum multitudinem aeque se habet, numeri uero non dicuntur nisi plures collectiones unitatum.

Similiter fortasse omne uniuersale uocabulam naturaliter ita diuersa pluralia habet. Nam sicut 'homines', hoc plurale, quamlibet hominum collectionem nominat, ita posset aliud superaddi plurale quod tantum diuersas hominum collectiones comprehenderet, licet impositio defecerit. 'Unus' etiam, hoc nomen, multa secundum significationem habere pluralia uidetur, unum infinitum quod est plures, alia determinata multa, sicut duo, tres et quorumlibet numerorum sumpta. Possumus etiam dicere quod non sint eiusdem diuersa pluralia sed numerus tantum sit plurale unitatis, huius autem pluralis qui est numerus, numeri tantum sit plurale et sit numerus quantum ad 'numeri' quodammodo singularis numeri, quia scilicet illas collectiones numerorum singillatim significat quas numeri et iunctim. Ac fortasse iterum secundum significationem posset esse istius plurale qui est numerus, aliud plurale tantundem ualens quantum collectiones collectionum numerorum, sicut apparet in octonario.

Ac rursus nil impedit, quin quantum uolumus, pluralia possint aliorum pluralium inueniri. Proprie itaque numeri plurale fit non ad hoc nomen quod est unitas sed ad hoc quod est numerus, quia plurale omnia pluralia nominare debet simulque singulare suum singillatim. Numeri uero non quaelibet plurales unitates dicuntur sed numerus. Unde potius numerus plurale est ad unitas, numeri uero ad 'numerus', secundum quod etiam dicemus plures tantum plurale esse ad unus, duo uero non ad unum simpliciter sed ad unum de duobus et tres ad unum de tribus.

Nota autem hoc loco differentiam nominum plura significantium tribus modis. [1] Quaedam enim uocabula sunt propter solam pluralitatem pluribus imposita, ut 'homines' et pluralia quaecumque dicuntur. Nam licet 'homines' humanitatis quoque significationem teneat nec simpliciter multa significet, sicut facit hoc nomen 'plures', qui tamen pluralis numeri uocem post inuentionem singularis adiecit, propter solam pluralitatem rerum denotatam, quas suum singulare singillatim significabat, id fecit. Unde 'homines' et 'homo', cum utrumque naturam hominis significet, sola numeri distantia differunt, quia eosdem quos /171/ nominat 'homo' singillatim, 'homines' appellat collectim et licet naturam humanam significat et hoc nomen 'homines', praecipua tamen inuentionis eius causa pluralitas fuit; nam et 'homo' eandem naturam iam denotabat. [2] Sunt autem quaedam nomina plura significantia simul non ex pluralitate sola sed ex aggregatione quadam, quae collectiua uel comprehensiua dicuntur, ut 'populus', 'rosetum'. Non enim quaelibet hominum pluralitas sicut homines dicitur, ita et populus sed tantum populus uocantur qui in uno loco congregati sunt. Unde populi nomen a collectione hominum sumptum uidetur. [3] Sunt autem alia nomina res plures simul significantia non ex pluralitate sola uel ex aggregatione sed ex certa rerum compositone, siue illa compositio sit naturae, ut illa quae est in humanis membris, quae homo omnia simul dicuntur, siue sit artificialis, ueluti ea quae est in domo. Non enim ad proprietatem domus sufficit uel rerum pluralitas uel aggregatio. Si enim paries et tectum super fundamentum iacent aggregata in unum locum, non ideo domus dicerentur, nisi ea quae ad domum pertinent, compositionem haberent. Illa autem duo nomina, quae scilicet uel propter pluralitatem tantum reperta sunt uel collectiua sunt, cum uerbis pluralibus construuntur. Nam et:

    Homines currunt

et:

    Plures currunt

dicimus. Illa uero quae secundum quandam compositionis unitatem inuenta sunt, non construuntur cum pluralibus; non enim dicimus:

    Domus uel nauis sunt.

Sunt autem huius pluralis qui est numerus, binarius et ternarius inferiora, sicut huius pluralis qui est plures, duo uel tres inferiora sunt uel huius qui est homines, duo homines uel tres homines. Tantundem enim ualet numerus, ut dictum est, quantum unitates, tantundem binarius, quantum duae unitates, uel ternarius, quantum tres unitates et sicut ab unitate unum sumptum est, a numero uero plures, ita a ternario tres, a binario duo. Cum tamen dicimus duas unitates uel tres, non circa duas unitates duas unitates intelligimus, ut uidelicet binarius binario adiaceat, sed tres uocamus unitates secundum trinam rerum discretionem. Sicut enim unum' uel 'plures' diuersas habent significationes, ita etiam 'duo' uel 'tres'. Unum namque modo ab unitate sumptum est, modo pro discreto ponitur, et plures modo a numero est, modo a multitudine, quam Aristoteles ad aliquid uocat, modo tantundem ualet quantum discreti. Similiter duo potest et a binario sumi et secundum rerum certam discretionem accipi. Cum autem unum uel plures secundum discretionem accipiuntur, de omnibus rebus singillatim uel coniunctim dici possunt. Nam et unitas una est, id est personaliter a caeteris rebus discreta, et unitates sunt plures, id est discretae res in se a caeteris. Similiter 'duo', cum secundum discretionem ponitur, ad quorumlibet /172/ multitudinem significandam possumus dicere et hunc hominem et hanc unitatem duo esse et has duas unitates duo esse, eas scilicet attendentes non secundum binarium adiacentem sed secundum certam capacitatem discretionis essentiae.

Nota quod cum unitates et unitas dicantur singularis et pluralis numeri, secundum discretionem id accipiendum est, non secundum adiacentium unitatum participationem. Unitas enim rem nominat ut unam in se et discretam, unitates uero personaliter in essentiis suis differentes. Ac fortasse id omnibus generaliter nominibus adscribi potest nec aliter numeri designatiua dicuntur, nisi quia uel ut unum aliquid et in se discretum rem aliquam nominant uel ut multa, hoc est in se discreta. Si enim homo singularis 'quantum' ad unitatem diceretur, oportet etiam unitatem 'quantum' nomine appellari, quod nullorum habet auctoris.

Amplius: Si nomen hominis significationem quoque unitatis teneret, ac si diceretur: 'animal rationale, mortale unum, id est affectum unitate', profecto unum quod accidentale nomen est, in substantia de homine diceretur, sicut et rationale, cuius sensus in homine clauditur.

Sed similiter opponetur, quod unum pro discreto substantiale sit homini, cum uidelicet homo significationem quoque discreti teneat. Sed si hoc est, superflue apponitur ei 'quidam' ad particularem propositionem faciendam, cum dicitur: 'homo <quidam>.'

Sed ad hoc fortasse poterit dici quod nil oberit, si substantiale dicatur hoc nomen discretum ad hoc nomen homo secundum sententiae suae continentiam nec tamen genus est nec differentia, sicut est etiam hoc uocabulum quod est quale. Si enim differentia esset, formam aliquam designaret, per quam res hominis a re alterius speciei eiusdem generis distaret. Discretum autem a nulla re facit differentiam, cum unaquaeque res sit discreta. Quod autem circa hominem 'quidam' apponitur, quod idem est quod discretum, non est necessarium, quando recte huius nominis 'homo' significatio tenetur, sed quia modo indefinita ad uniuersalem abusiue transfertur, sicut illa quam Boethius in Topicis falsificat:

    Qui scit malum, malus est

ut hic quoque abusio excludatur, 'quidam' apponitur.

Quaeri autem potest, cum dicitur: numerus, hoc <est> unitates, est quantitas, si quantitatis nomen pluraliter sumatur, ac si diceretur: quantitates. Quod si est, similiter quantitas dici poterunt quaelibet diuersae quantitates, ueluti hic numerus et haec linea, et iam in diuisionibus quantitatis suprapositis uidetur quantitatis nomen pluraliter etiam sumi et ideo multa quae quantitates dicuntur, neque continua uidentur neque discreta, uelut haec linea simul et locus ei adiacens /173/ uel numerus. Dicimus itaque nomine quantitatis non quamlibet pluralitatem quantitatum appellari sed illas tantum quae ad unam mensurationem accomodari solent, ut quilibet numerus per se uel linea. Ex his uero simul neque unum subiectum neque diuersa uel semel uel eodem tempore mensurantur.

<De oratione>

Nunc autem de oratione superest agere, quam simul cum numero discretae quantitati supposuit. Est autem hoc loco oratio nomen cuiusdam mensurae aeris strepentis et sonantis, secundum quam eum auditu metimur. Nam praeter lineas uel superficies caeterasque mensuras, quas habet aereum corpus communes cum caeteris corporibus, habet quandam propriam, quae mensuratur, dum sonat, tenorem uidelicet quendam ei adiacentem, qui modo maior, modo minor discernitur pro eo quod aer uehementius uel remissius percutitur. Hic autem tenor ipse est strepitus aeris, quem hoc loco Aristoteles quantitatem uocat.

Est autem in uoce aliud tenor ipse qui quantitas dicitur, aliud tempus uocis siue accentus. Tenorem enim ipsum strepitum appellamus, tempus uero moram ipsam tenoris, secundum quam aer in sono plus minusue permanet. Sicut enim secundum tempus caeterarum rerum permanentiam mensuramus, ita etiam aerem uel tenorem ipsum aeris secundum tempus dimetimur. Accentum uero modum ipsum pronuntiandi dicimus, quo uidelicet acute uel grauiter uel circumflexe sonus uocis ducitur.

Et attende quod quidam hoc nomen quod est oratio, quando est quantitatis nomen, ita large sumunt quod in eo quemlibet aeris tenorem includunt, tam scilicet indiuisibiles, ut sunt soni singulorum elementorum, id est literarum, quam diuisibiles, ut syllabarum uel dictionum uel orationum, secundum quam quidem acceptionem non dicitur omnis oratio discreta, quia quaedam sunt indiuisibiles, nec etiam omnis significatiua. Hoc autem dicentes, quod oratio quoslibet tenores significat, illud effugiunt quod uocis nomen ad quantitates significandas transferatur. Nam aerem tantum uocem appellant nolentes exire nominis acceptionem quam auctoritas habet; quippe Priscianus aerem tantum uocem appellat. Tenorem uero aeris omnem generaliter orationem uocant, nec tamen negant hoc nomen 'oratio' in designatione aeris quandoque acceptum speciem uocis esse iuxta illud Aristotelis:

    Oratio est uox significatiua ad placitum... etc.

Hi itaque nomen orationis et ad aerem et ad tenorem aequiuocari uolunt, uocem autem tantum aerem dici concedunt. Cum autem in designatione cuiuslibet tenoris orationem sumant, strictiorem tamen /174/ quandam eius significationem facere coguntur ex uerbis auctoriatis. Ait namque Boethius orationem quantitatem esse, <quod> dicit idcirco quod omnis oratio ex nomine et uerbo constat sed haec ex syllabis constant. Omnis autem syllaba uel longa uel breuis est, longum uero uel breue sine ulla dubitatione quantitas est. Quocirca <quia> ex quantitatibus constat, quantitatem esse quis dubitat? Secundum itaque hanc strictiorem acceptionem orationis omnem orationem quantitatem discretam appellant et ita secundum eos duas acceptiones in designatione quantitatis hoc nomen habet oratio. Alii uero sunt qui haec quoque nomina 'sonus', 'uox', tam in designatione aeris quam aeris fundamenti tenoris accipiunt scilicet et accentus. Sed non est magna de controuersia nominum quaestio, dummodo rei naturam teneamus.

Quod autem supra tetigimus, quosdam scilicet tenores indiuisibiles esse secundum partes, non uidetur uerum. Si enim proferam 'a' uel quodlibet literale elementum, quod indiuiduam uocem Priscianus uocat, non uidetur tenor uocis indiuiduus, quippe plures simul aeris partes sicut percuti, ita etiam quantulumcumque sonum habere uidentur, licet auditus eos non distinguat neque discernat. Sicut enim uisus indiuisibilia corpora non percipit, ita fortasse nec auditus indiuisibiles tenores et omnino simplices potest percipere, qui quidem indiuisibiles tenores proprie fortasse elementa orationis tamquam primae partes dici possunt, secundum quod in pronuntiatione unius literae multa reperiemus elementa in natura, licet tamen et litera indiuisibile quodammodo elementum dicatur, quod non habeat partes quas auditus percipiat. Possumus fortasse confiteri singulas aeris particulas sonum non habere, licet singulae percussae sint sed unum in omnibus sonum esse indiuisibilem omnino, ut iam litera uel elementum in nullas omnino partes diuidi possit.

Quaeritur autem utrum ipsi tenores auditu discernantur et significent. Et sunt nonnulli qui solum aerem uelint sonare, audiri, significare. Nos uero tenorem praecipue auditu discerni uolumus et proprie significare. Sicut enim in expositione Porphyrii super tractatum accidentis docuimus, anima quae res incorporea est, maxime res incorporeas percipit. Praeterea cum auditus per tenorem aerem mensuret, quomodo id faceret, nisi tenorem praecipue conciperet, per quem mensuraret aerem Macrobius etiam huic /175/ plane consentire uidetur, ut ipsum tenorem sonum appellemus, non aerem, ubi uidelicet de motu planetarum loquens sonum fieri dicit ex duorum corporum uiolenta collisione, qui diuersus est a collisis corporibus. Ex quo et illud conuincitur, quicquid ex collisione linguae et aeris factum sonat, diuersum esse tam ab aere ipso quam a lingua. Id uero est tenor qui aerem in prolatione mensurat. Si quis tamen aerem quoque audiri dicat uel significare, fortassis concedi poterit, sicut et corpus cum colore ipso uideri dicimus sed praecipue tenorem significare.

Quaeri etiam solet, siue tenor siue aer significat, quando significare dicantur uoces compositae, sicut oratio ipsa:

    Socrates sedet.

Sed cum significare sit intellectum constituere, intellectus autem per uocem haberi non possit nisi ea prolata, oportet dicta oratione tunc prius per eam intellectum haberi et ita orationem, postquam iam non est, significare. Sed ubi iam ipsa significatio erit, cum iam non subsistat oratio Sed si aerem uocemus orationem et significare dicamus, poterit fortasse in eo significatio fundari post prolationem, quippe nec tunc quoque minus aeris substantiam retinet, quae fundamentum esse potest, licet sonus in eo iam praeteriit. Si uero quantitatem significare dicamus, cuius partes Aristoteles non permanere dicit, quando in ea significationem esse dicemus, cum ipsa numquam tota permaneat? Si quis autem in aliqua indiuisibili parte ipsius dicat significationem esse, ueluti in ultimo elemento, quando profertur, oportet ipsum quod significatiuum non est, significare.

Dicimus itaque orationem tum primum significare, quando eius omnes partes praeteritae sunt. Dum enim profertur aliqua pars orationis, ad nullun certum <sensum> adhuc se applicare potest animus audientis. Unde cum dicitur mihi:

    Tu sede

dum sonat 'e' non possum certus esse, utrum imperet uel non. Si enim addat his dicendo:

    Tu sede hic

utrum enuntiationem impleat, nescio ideoque numquam de significatione orationis certi possumus esse, nisi ea tota prolata. Unde etiam contingit, ut saepe audita oratione nil statim intelligamus sed longe postea id totum quod audiuimus, ad memoriam reducentes intelligere incipimus. Tunc itaque agere, tunc significare oratio uidetur, quando tota praeteriit ac iam oratio non est. Et fortasse significatiue est accipiendum, ut scilicet, cum dicimus orationem significare, non sit sensus ut oratio significationem habeat sed potius ut anima alicuius per eam quae iam non est, intellectum habeat. Sic etiam cum dicimus chimaeram esse opinabilem, nil attribuimus chimaerae sed potius monstramus animam alicuius opinari chimaeram. Illud etiam /176/ rationabilius uidetur ut dicamus saepe ad doctrinam ita de rebus non existentibus agi, quasi existentes essent, uelut cum dicitur:

    Totum annum unum continuum appellamus

sic de ipso agimus, quasi esset ex pluribus partibus simul existentibus coniunctum et in fictis substantiis fictas proprietates attendimus nec tamen decipimur, quia ita, ut cogitamus, esse non credimus. Similiter et orationem cum dicimus uel quantitatem discretam esse uel totum atque aliquo modo de se ipsa ad similitudinem existentium loquimur, quasi existentem eam attendimus et quasi proprietatem aliquam aut ueram essentiam in se habentem. Sic enim ad doctrinam saepe de rebus aliter agunt philosophi, quam sese rei ueritas habeat, sicut ipse Macrobius, qui mathematica quaedam et doctrinalia corpora ex numeris considerat et superficies quasdam uel lineas in numeris assignat, quae omnino in eis non sunt.

Solet quaeri de natura soni utrum scilicet auditus sicut et uisus remota quoque concipiat an tantum praesentia. Sed uidetur magis ad rationem accedere, ut praesentia tantum, sicuti in caeteris sensibus uidetur esse praeter in uisu. Foetor enim cadaueris, nisi alio foetore aera inficeret qui naribus attrahitur, numquam per olfactum deprehenderetur. Unde etiam contingit, ut <in> illa parte in quam uentus agitat aerem, foetor maxime sentiatur. Similiter et uox in illa parte maxime auditur ad quam uentus aerem defert. Aer itaque oratione emissus et sonans alios aeres percutit eisque consimiles sonus confert, qui circumque diffusi ad aures diuersorum ueniunt et ita audiuntur. Unde Priscianus de uoce agens:

    Ipsa, inquit, tangit aurem

et Boethius in Arte musica dicitur ad naturam uocis demonstrandam conuenientem similitudinem inducere de lapillo proiecto in aqua, qui dum aquam percutit, quam inuenit, ipsa statim aqua percussa, dum in orbem diffunditur, orbicularem formam assumit undisque aliis quas ad ripas impellit, consimilem formam attribuit, dum ipse quoque in orbem diffunditur. Sic et aer aerem impellit et consimilem sonum ei confert, qui diffusus ad aures diuersorum peruenit per partes, quae singulae consimilem sonum habent, et ita <a> diuersis adstantibus uox eadem, id est consimilis in sono, audiri dicitur et ad aures diuersorum peruenire. Itaque auditus praesentia tantum percipit, non remota. Unde etiam saepe contingit, ut /177/ si quis longe a nobis remotus percutiendo aliquid cum ligno sonum faciat, nos qui remoti erimus, post ictum statim sonum non audiemus, quia non tam cito aer diffundi potest, ut sonum differat.

<De continuo>

CONTINUA VERO, ut LINEA. De continuis istis plenius in sequentibus exsequemur. Praeter haec autem has duas fortasse separat a tribus supradictis continuis, quia aliunde nascuntur, quippe non constituuntur ex punctis, sicut illae. Vel ideo etiam has ab illis separauit, quia de istis duabus dubium erat, utrum continuae essent uel discretae. Sicut enim tempus per successionem continuationem habet, ita et oratio uidebatur habere; partes quoque, cum non existerent, nec coniungi uidebantur nec continuari, quippe nec partes. De loco quoque dubitabatur utrum continuus esset, pro eo scilicet quod sicut Aristoteles probat locum esse continuum propter partes corporis coadiacentes particulis loci, quae scilicet partes corporis, quia continuantur, ostendit et per partes loci continuari, ita uidetur de numero posse monstrari quod sit continuus, quippe diuersae unitates quae sunt numeri partes, eisdem subiectis adiacent quibus particulae corporis, quippe unaquaeque pars subiecti habet suam unitatem.

    PARTIUM ETENIM NUMERI NULLUS EST COMMUNIS TERMINUS AD QUEM
    COPULES PARTICULAS EIUS; UT QUINQUE ET QUINQUE, SI EST AD DECEM
    PARTICULA, AD NULLUM COMMUNEM TERMINUM COPULAT QUINQUE ET QUINQUE
    SED SEMPER DISCRETA SUNT.

PARTIUM ETENIM. Ad discretas redit et probat numerum non esse continuum, quia scilicet non habet partes copulatas ad communem terminum. A definitione continui secundum hoc quod sola illa continua uocantur quae medium terminum habent. Si autem et bipunctalem lineam uocemus continuam, non uidetur argumentum cogens, nisi ita dicamus: Vere non est continuus numerus, quia non habet partes continuatas siue per medium terminum siue sibi naturaliter insertas. Sed quod magis fortasse uideretur, illud remouet dicens: non continuari partes numeri per medium terminum, ueluti in quinario habetur binarium et illum per quintam unitatem.

UT QUINQUE. Exemplum est de partibus numeri, quae non copulantur, ut in denario quinarius ad nullam partem eiusdem numeri continuatur. Et hoc est: QUINQUE ET QUINQUE, hoc est quinarius et quinarius, cum unusquisque sit PARTICULA denarii etc. Particulam dicit, quia maiores sunt partes in denario, quam sit quinarius, ut est senarius et reliqui maiores numeri usque ad ipsum denarium.

    SED ETIAM TRIA ET SEPTEM AD NULLUM COMMUNEM TERMINUM PARTICULARUM
    SED SEMPER DISCRETA ET SEPARATA SUNT.

SED ETIAM TRIA. Ostensa de aequalibus partibus denarii, quod non continuantur, ostendit <de> inaequalibus, ac si diceret: Non solum quinarius in denario continuatione caret ad aliquid, uerum etiam ternarius uel septenarius.

    QUAPROPTER NUMERUS QUIDEM DISCRETORUM EST.

QUAPROPTER. Conclusio est per consequens, quam Tullius fieri iubet, quando ea conclusio quae naturaliter prior est, minus est euidens; quasi enim iam certum, /178/ quia numerus non est continuus, ex praemisso argumento concludit ab immediatis, quod sit discretus.

Notandum uero quod sicut ostendit denarium non habere partes copulatas ad communem terminum, facta scilicet eius diuisione per duas partes quae eum sufficienter diuidunt, ita etiam uidetur posse ostendi de quolibet continuo, facta scilicet diuisione sufficienter per duas partes. Si enim totum sit oratio comprehensum duabus partibus, quid tertium restat, quod eas partes continuet? Veluti si quis tripunctalem lineam diuidat in bipunctalem lineam et punctum, non inueniet inter has partes communem terminum, <uel> si tempus compositum ex tribus instantibus diuidat in praeteritum instans et in reliquam partem ex duobus aliis instantibus constantem, non habebit medium terminum inter praeteritum instans, <quod> non continuabitur per medium terminum ad compositum reliquum tempus sed tamen habebit copulationem ad aliquam partem per medium terminum, hoc est ad futurum instans, quod est extrema pars, per praesens quod in medio est. Nec dixit Aristoteles: 'quinarium ad alium quinarium non est continuari per medium terminum', sed omnino negauit quinarium continuari ad partem aliquam denarii, nec scilicet ad ternarium nec ad alium numerum uel ad aliquam partem numeri.

    SIMILITER QUIDEM ET ORATIO DISCRETORUM EST (QUIA ETENIM QUANTITAS
    EST ORATIO MANIFESTUM EST; MENSURATUR ENIM SYLLABA BREVIS ET
    LONGA; DICO AUTEM CUM VOCE ORATIONEM PROLATAM); AD NULLUM ENIM
    COMMUNEM TERMINUM PARTICULAE EIUS COPULANTUR; NON ENIM EST
    COMMUNIS TERMINUS AD QUEM SYLLABAE COPULANTUR SED UNAQUAEQUE
    DIVISA EST IPSA SECUNDUM SE IPSAM.

SIMILITER QUIDEM. Hic repetit, ut probet. Et duo quidem de oratione ostendit, scilicet quod et quantitas sit et quod discreta.

ORATIO EST DISCRETORUM, id est de numero discretarum quantitatum. Quaeritur etenim quid ad rem diceret aliquis de oratione, cum non sit quantitas sed potius substantia, secundum hoc quod omnis uox est aer. Ad hoc respondet, ac si diceret: Bene ad rem, quia et ipsa est quantitas. A causa. Et hoc est manifestum bene intelligentibus, quod etiam oratio quantitas est. Quod ostendit per partes ipsius, secundum quas syllabae mensurantur, id est aeres ipsi, quibus syllabici tenores adiacent, atque ideo ipsi syllabici tenores singuli sunt quantitas. Unde et oratio, quae ex eis componitur, quantitas est. A causa uel a partibus secundum hanc regulam:

    Cuicumque generalissimo singulae partes supponuntur, et totum
    quod <ex> eis constat.

Cum autem deberet ostendere syllabicos tenores esse quantitates, id est mensuras, ponit aequipollens, quod scilicet syllaba breuis uel longa secundum tempora sua mensuratur, per partes scilicet orationis, et est syllaba nomen aeris, qui syllabicum tenorem habet qui mensuratur.

DICO AUTEM. Quia apud Graecos, ut ait Boethius, logos cuius loco apud nos ponitur oratio, duplicem habet significationem, ad intellectum scilicet et ad orationem /179/ quae eum manifestat, determinat Aristoteles, in qua significatione logos ponatur, cum dicit logos esse quantitatem, hoc est in designatione tenoris, non intellectus. Apud nos uero ipso teste Boethio orationis nomen hanc aequiuocationem non habet sed tantum quae fit uoce significatiua. Unde haec determinatio apud nos necessaria non erat, sicut apud Graecos, quae tamen etiam apud nos non est praetermissa, ne culparetur mendax translatio.

DICO, id est accipio hic orationem PROLATAM CUM VOCE, id est PROLATAM ita quod sit uox. Nam et res et intellectus per uoces quodammodo proferri dicuntur, id est significari. Illi uero qui hoc nomen quod est uox, in designatione tantum aeris retinent, ut supra meminimus, sic exponunt ORATIONEM PROLATAM CUM VOCE, id est tenorem simul emissum cum subiecto aere, et tunc quidem uox nomen est aeris, oratio uero quantitatis quae in aere est.

AD NULLUM ENIM. Postquam probauit de oratione quod quantitas sit, ostendit, quod sit discreta, sicut ostendit de numero. Sic iunge: Oratio est quantitas sed non est continua, ex quo relinquitur satis quod sit discreta, cum constet eam alteram esse. Et uere non est continuum, quia neque per COMMUNEM TERMINUM neque aliter. Sed de communi termino tantum ostendit, dicens scilicet quod eius partes AD NULLAM etc.

NON ENIM. Vere non copulantur partes orationis ad communem terminum, quia non est communis terminus ad quem copulentur. A causa.

SED UNAQUAEQUE syllaba SECUNDUM SE IPSAM DIUISA EST ab altera, ita scilicet tota in se consistens, ut alteri per continuationem non cohaereat. Non enim tam celer motus est linguae ad uerberandum aerem, ut non sit aliqua mora in prolationibus syllabarum.

<De continuo>

    LINEA VERO CONTINUUM EST; POTEST ENIM SUMERE COMMUNEM TERMINUM AD
    QUEM PARTICULAE EIUS COPULENTUR, ID EST PUNCTUM, ET SUPERFICIEI
    LINEA (PLANI NAMQUE PARTICULAE AD QUEM COMMUNEM TERMINUM
    COPULANTUR).

LINEA VERO. Post discretas quantitates tractat continuas, quarum et nos naturam diligenter inquiramus. Ac primum lineae, superficiei et corporis, quae tria ex puncto nasci ac constitui uidentur, licet id auctoritas non habeat. Punctum uero est teste Boethio quoddam paruissimum, quod in partes diuidi secarique non potest. Quod cum nullam trium dimensionum habeat, quia scilicet neque longum neque latum neque spissum, linea ab eo una dimensione abundat, scilicet longitudine. Unde Boethius <ait> lineam esse longitudinem sine latitudine, id est quantitatem longam et non latam. Superficies uero quae est latitudo sine spissitudine, duabus dimensionibus punctum superat, quippe et longa est et lata, corpus uero tribus, quia scilicet et longum et latum et spissum, secundum quas tres dimensiones solidam quantitatem corpus uocamus.

Nunc autem rationes afferamus quibus lineam uel superficiem uel corpus ex punctis constare ostendamus et contraria huic sententiae diluamus. Dicit Boethius in Commento, si linea diuidatur in /180/ partes, post diuisionem puncta apparere quae prius coniuncta fuisse intelliguntur. Cum itaque linea ubique possit incidi, ubique per lineam puncta sunt. Sed fortasse dicitur, quod ita sunt per totam lineam puncta, quod non sunt de essentia lineae atque ideo nec partes. Sed si de essentia non sunt, quomodo magis partes lineae continuabunt quam particulae ipsae albedinis, quae similiter insertae sunt inter se. Praeterea si inserta lineae partibus ita sunt, ut non sint de essentia lineae, quomodo permittent eam esse continuam? Non enim si partibus albedinis nigredo aliqua etiam sine interuallo inserta esset, albedo continua diceretur.

Amplius. Cum per totum corpus puncta sint tamquam mensurae indiuisibilium corporum, quam compositam quantitatem simul coniuncta conficient nisi lineam uel aliquam aliarum? Ipse quippe Aristoteles in sequentibus dicet has solas quas ponit, proprie dici quantitates. Haec itaque ratio uidetur cogere lineam ex punctis constare, quae terminos partium eius Aristoteles uocat, atque eadem ratione superficiem ex lineis, corpus ex superficiebus, quia et linea superficiei terminus dicitur et superficies uel linea corporis.

Omnia itaque ex punctis nascuntur et constituuntur. In longum namque porrecta puncta lineam faciunt, quod et ipse Aristoteles innuit, cum ait: ET AD QUEM PARTICULAE CAETERAE COPULANTUR, in longum simul et latum superficiem, in spissum corpus quantitatiuum. Sicut enim duo puncta ad minus in longum porrecta una sunt linea, ita duae lineae ad minus collateraliter sibi iunctae una sunt superficies, superficies uero sibi suppositae corpus reddunt. Tria itaque haec ex punctis constant, siue in longum dispositis siue in latum siue in spissum. Longum autem et latum et spissum per situs nostros distinguimus considerantes quidem longitudinem inter ante et retro, latitudinem inter dextrorsum et sinistrorsum, spissitudinem inter sursum et deorsum. Non sunt autem quantitates ista, sicut nec magnum nec paruum uel aequale uel inaequale sed potius relatiua uidentur, sicut et illa sunt. Sicut enim magnum ad paruum Aristoteles dicit referri, ita etiam longum ad breue, latum ad strictum, spissum ad tenue.

Sunt qui lineam ex punctis nullo modo constare uelint fulcientes se magis auctoritate quam ratione. Ait enim Boethius in Commento:

    Non autem nunc hoc dicitur, quod linea constet ex punctis aut
    superficies ex lineis aut solidum corpus ex superficiebus sed duo
    lineae termini puncta sint uel superficiei lineae uel solidi
    corporis superficies nullaque res suis terminis constat. Quocirca
    /181/ punctum lineae non erit pars sed communis terminus
    partium... etc.

Ipse etiam Boethius in Arithmetica dicit quod si punctum puncto supponas, nil efficies, tamquam si nihilum nihilo iungas. Si autem suppositum nullum facit compositum, quomodo magis praepositum? His itaque auctoritatibus quidam adhaerentes negant omnino lineam ex punctis sed omnem compositam lineam ex minoribus lineis constare uolunt, ut infinitatem deuitent. Dicunt etiam fortasse quandam lineam quae ultima est, simplicem esse, sicut est etiam punctum, quae neque continua quantitas neque discreta, sicut et in tempore uel loco contingit, quae simplicia sunt. Sed utrum indiuisibilis sit linea sicut et punctum eidemque indiuisibili subiecto adiaceat et utrum subiecti ipsius sit mensura, in quo aliter per lineam, aliter per punctum mensuretur, definiri non potest. Unde ex hoc quoque hanc sententiam non comprobamus, quae scilicet negat punctum esse partem lineae.

Obiectas autem auctoritates ita absoluimus: Cum ait duo puncta terminos ex quibus ipsa constat, terminos accepit terminantes extrinsecus, non intrinsecus, ad quos scilicet, non in quibus linea terminatur. Et hi quidem termini numquam sunt de essentia rei, cuius sunt termini, nec partes sunt ipsius. Hi uero qui intrinsecus terminant, semper sunt in partes, ut praedicatum et subiectum propositionis uel hoc praesens temporis compositi et pars est et terminus inter partes extremas, quae sunt praeteritum et futurum. Idem autem terminus extrinsecus terminans et intrinsecus ad diuersa dici potest, ut in linea tripunctali extremum punctum quantum ad ipsam totam terminus est intrinsecus terminans, quia est de essentia lineae tripunctalis, quantum uero ad bipunctalem lineam extrinsecus est terminans, ideoque de eius essentia ut pars non est. Similiter punctum inter duas lineas positum, quibus communis est terminus terminans utramque extrinsecus, nullius earum pars est, quae tamen cuiusdam magnae lineae constantis ex ipso et duabus aliis lineis quas ipsum copulat, pars sit. Quod autem ait in Arithmetica qualiter sit intelligendum, ipse satis ostendit ex similitudine, quam statim supponit de duobus senariis in constitutione duodenarii. Sicut enim inter senarium et senarium nullum est interuallum, id est nulla distantia magnitudinis, quia tantus est iste senarius quantus ille, ita etiam dicit esse inter punctum et punctum superpositum, quia tantum est istud quantum illud. Quod ergo ait: "nil efficies", ipse statim determinat supponens nullum fieri interuallum, hoc est haberi quantitatis differentiam. Si enim ita simpliciter dicatur nil omnino fieri uno puncto superposito alteri umquam, aperte falsum esset, quippe si quid cuilibet rei sit additum, totum maius efficitur. /182/

Quaerendum autem uidetur, cum linea constet ex punctis quae indiuisibilia sunt, uel quodlibet compositum ex indiuisibilibus partibus continue positis, qualiter inter ipsas partes quantumcumque a se remotas ulla possit esse spatii distantia. Si enim aliquid indiuisibile aliquibus continuetur interpositis, nulla per ipsum distantia uidetur esse inter extrema. Quippe cum duo exteriora puncta ad medium continuantur atque ipsum quod partibus caret, totum tangant, singula uidentur etiam ipsa sese contingere. Cum enim hoc punctum totum illud quod medium est, tangat et rursus illud medium terminum totum tangat, oportet, ut primum quoque ultimum totum tangat. Sed non est ita. Nam etsi istud, cum tangit illud, totum tangit, quia partibus caret, totum, inquam, non quantum ad partes sed quia nil est illius quod <non> tangatur, non tamen istud quod tangit, in eo loco est in quo et illud quod tangitur, ideo terminum non tangit, etsi totum medium tangat per hoc quod ei indiuisibili coniunctum est sine interuallo.

De incisione quoque lineae sermo est, per quam partem fieri possit. Non enim acumen ferri per punctum quod indiuisibile est, transire potest; inter duo etiam puncta cum nihil sit, quomodo transire poterit? Sed dici poterit quod transeat inter duo puncta, non ea quidem quae sibi proxima sunt sed a se aliquantulum remota, ueluti inter extrema puncta ita fortasse, quod illud quod in medio est, super quod ferrum positum fuerat, dum imprimitur ipsum ferrum simul cum fundamento prosternat, ut semper in incisione pars aliqua eius quod inciditur, quantulumcumque auferatur et iam in aliam uertatur. Possumus etiam dicere quod nil auferatur sed dum imprimitur ferrum, rumpitur subiectum corpus et diuiduntur ab inuicem puncta cum subiectis et transit ferrum per spatium, quod facit inter duo puncta, quod prius inter ea non erat.

Nota illud quoque quod ait Boethius esse ad signum continui corporis, quod si una pars mota fuerit, totum corpus mouetur, non satis certitudinis habere. Non enim solum continuis uel omnibus conuenire uidetur. Duo namque ligna ita ad inuicem colligari poterunt, ut parte unius mota totum moueatur, nec tamen continuum corpus faciunt, ita ut non sit aliqua in coniunctis distantia. Omnibus etiam non conuenire uidetur continuis, cum sint quaedam continua ita flexibilia, ut una pars moueri uideatur non omnibus aliis commotis, sicut in tenui corrigia patet. Quod tamen qua ratione stare possit, quaerendum uidetur. Cum enim ubique per totum lineae corpus indiuisibiles partes sint, quomodo una moueri poterit ea quae proxima est, non commota? Quod si unaquaeque, dum mouetur, proximam promouet, /183/ non potest esse, ut prima mota non moueatur extrema. Et fortasse uerum est licet nos motum extremae partis non percipiamus aliquo sensu. Fortasse etiam non est necesse, ut mota una moueatur proxima. Adeo namque paruus esse motus poterit, ut non continuet proximam partem.

Quaeri etiam illud potest, cum linea uel aliquod continuum dicatur quod partes eius ad communem terminum copulentur, utrum ideo quod omnes eius partes per medium terminum coniungantur, dicatur continuum uel quia aliquae. Sed non omnes copulantur per medium terminum, utpote ipse medius terminus. Praeterea omne compositum duabus sufficienter partibus secundum aliquam diuisionem potest comprehendi, ut tripunctalis linea, cum eius diuisio in punctum et bipunctalem lineam attenditur, unum inter has partes medium terminum non habet. Quod si dicamus in eo continuam esse non quod omnes partes eius copulantur per medium terminum sed aliqua, uidentur praeterea plura continua esse quae non sunt, ut totum, corpus, domus, quod continuum est in quibusdam partibus, medium terminum habet ad eas partes coniungendas. Dicimus itaque illud quod continuum dicitur per medium terminum, neque inde continuum sic dici, quod omnes eius partes ita coniungantur, neque ideo quia quaedam sed in eo potius, quo extremae sic sibi copulantur. Extrema uero esse non possint, nisi medium habeant. Diuersis autem respectibus diuersa extrema uel diuersa media in eodem poterunt esse, ueuti in quadripunctali linea possumus duo exteriora puncta dicere extrema et lineam ex duobus mediis punctis medium terminum constituere. Possumus etiam secundum punctum uel tertium punctum considerare medium terminum inter punctum et lineam bipunctalem, quibus interiacet, et tunc extrema accipiemus exterius punctum et exteriorem lineam bipunctalem.

Illud etiam mirabile uidetur, quomodo in corpore tres superficies uel plures sibi suppositae continuentur sine interuallo. Quippe inter superficies ipsa fundamenta iacent, partes scilicet substantiales corporis quae non sunt de essentia quantitatiui corporis. Unde ipsum quantitatiuum corpus dici continuum uidetur. Sed non est ita. Sicut enim pars media substantialis corporis ad extremas continuatur, ita et superficies media duabus extremis conectitur, quippe media substantia, cui media superficies adiacet, tenuissima est nec ullas in spisso partes habet. Unde superficies quae ei inest, totam eam sic occupat, ut ex ista parte superiorem superficiem attingat non interposito ullo fundamento, ex illa parte inferiorem.

De poris etiam, id est quibusdam inuisibilibus foraminibus, quae /184/ esse dicuntur in singulis corporibus, quae sensu percipimus, quaestio est, qualiter corpus continuum esse permittant, ut sunt ea foramina per quae sudor ex homine procedit. Sed profecto non ubique per corpus occurrunt pori. Sed est tanta inter porum et porum distantia, ut multa possint interesse corpora quantitatiua, quae recte continua dici possint, etsi totum corpus humanum non sit continuum. Fortasse autem multae sunt naturae corporum, in quibus nullus omnino porus est, ut <in> auro purissimo et in marmore quae ualde solida sunt. De marmore tamen et aqua uidetur exire, ex qua saepe humidum fit. Sed magis uerisimile est ex humore aeris exterioris marmor humidum esse, cum tempore pluuiali quo aer humescit, humor eius prae soliditate marmoris ipsum penetrare non potest.

Nunc autem literam insistamus. Numerus et oratio, praedictae scilicet quantitates, sunt discretae; linea et sequentes sunt continuae.

EST ENIM. Vere LINEA EST continua, quia habet partes, extremas scilicet AD COMMUNEM TERMINUM copulatas. A parte continui, secundum hoc scilicet quod non omnis continua medium terminum habet, ut bipunctalis linea. Vel etiam a pari poterit esse secundum eos qui continuum hoc loco non accipiunt, nisi quod medium habet terminum.

Sic lege: Est SUMERE, id est contingit nos intelligendo accipere etc. Et EST SUMERE lineam COMMUNEM TERMINUM SUPERFICIEI.

PLANI NAMQUE. Vere partes superficiei copulantur ad communem terminum, quia partes planae quantitatis. A pari. Idem enim est hoc loco planum quod superficies, quia proprie planitiem sola superficies habet sicut et latitudinem.

    SIMILITER AUTEM ET IN CORPORE POTERIS SUMERE COMMUNEM TERMINUM,
    LINEAM AUT SUPERFICIEM ALIQUAM QUAE CORPORIS PARTICULAS COPULAT.

SIMILITER AUTEM. Ostendit etiam continuationem corporis quantitatiui per superficiem, quae alias exteriores copulat.

    EST AUTEM TALIUM ET TEMPUS ET LOCUS; PRAESENS ENIM TEMPUS
    COPULATUR ET AD PRAETERITUM ET AD FUTURUM.

EST AUTEM TALIUM. Hic quoque diuisim a caeteris continuis ponit tempus et locum propter eas fortasse casas quas supra reddidimus.

<De tempore>

Nunc primum de tempore agendum est. Tempus autem hoc loco quaedam quantitas appellatur, secundum permanentiam cuius rerum quarumcumque dimetimur existentiam, cum monstramus esse aliquid, fuisse uel fore tempore aliquo existente, ut per annum uixisse uel per annum hominem fuisse uel album. Tempus autem aliud est indiuisibile, ut hoc praesens momentum, quod instans appellamus, aliud compositum, ueluti hora, dies, hebdomada, mensis, annus, quae ex diuersis instantibus tam praeteritis quam praesentibus quam futuris sibi inuicem succedentibus attenduntur composita. Est autem communis sententia singulas substantias habere in se sua tempora, quibus mensurantur, ut in me ipso meum est instans, quo mensuror, /185/ et in illo suum, et similiter mensis, dies circa me attenditur per successionem suarum partium et similiter circa illum suus, ita quidem, ut uno die existente multae dierum essentiae permaneant, quae tamen omnes secundum unam reuolutionem solis ab oriente in occidentem tamquam una dies accipiuntur. Maxime enim tempora distinguimus secundum reuolutiones et cursus planetarum. Nobis tamen necessarium non uidetur, ut singulae substantiae suos habeant dies quibus mensurentur, nec plures dies simul esse ponamus. Potest enim una dies toti simul mundo, id est omnibus temporalibus substantiis, inesse, secundum quam uel totus mundus mensuretur uel quaelibet singularum rerum. Non enim sicut caeteras mensuras inesse oportet rebus quas mensuratur, nisi secundum permanentiam ipsius, quocumque in subiecto consistat, ut si dicamus:

    Quanto tempore legit?

"Per diem" respondemus, hoc est diei singulis partibus permanentibus, nec quicquam ad mensurandum attinet, siue dies in ipsa re sit quae mensuratur, siue in altera, dum in re fiunt, ubicumque uis, permanente. Unde etiam et tempora ipsa secundum se ipsa mensuramus, ut dicatur:

    Quantum durat dies?

"Per duodecim horas", Unde et tempus annuum dicimus sicut actionem uel diurnum. Ex quo fortasse quaestio nascitur, quomodo scilicet dicamus uel tempus uel actionem annuum uel diurnum, cum tempora in singulis rebus non ponamus nec sibi eadem res adiaceat, quippe haec nomina a temporibus sumpta uidentur. Nisi enim a quantitatibus sumpta sint, quomodo in quantum praedicarentur hoc modo:

    Quanta est actio, diurna uel annua?

Aliae uero quantitates ostendi non possunt, a quibus sumpta sint nisi tempora quae in eis significantur, dies scilicet et annus. Sed fortasse non omnia quae in quantum praedicantur, a quantitatibus sumpta sunt, sicut <non> omnia sumpta sunt a qualitatibus, quae in quale praedicantur. Si quis enim quaerat:

    Quanta est linea?

"Bicubita" dicimus nec tamen bicubitatio sicut longitudo dicitur quantitas sed quantitatis forma. Vel si quaeratur:

    Quantus est Socrates

uidetur bene responderi "Par Ciceroni", sicut diceretur "Tantus est quantus Cicero", nec tamen paritas est quantitas sed relatio. Similiter si dicamus:

    Quanta est actio?

et respondeatur "Annua", id est per annum durans, non est fortasse necesse annuum sumptum esse ab anno qui lectioni aliquo modo adiaceat, sicut nec quando dicitur "Dies hodierna", nemo eandem diem in se ipsa ponit sed idem omnino sentimus per hodiernum, id est permanentem ex hac die existente. Haec itaque nomina 'annuum', 'diurnum', licet tempora significent, tamen a temporibus sumpta non sunt, sicut nec aureum ab auro nec Priameum a Priamo sed si forte sumpta sint, ab aliis potius proprietatibus sumpta dicenda sunt quam a quantitatibus, aut fortasse /186/ rationabilius est, ut non sumpta sint sed ex communi causa inuenta, quia tamen quantitatem significant, licet non sint a quantitatibus sumpta, ad quantum respondentur, annuus quidem propter annum, bicubitum propter binarium cubitorum. Fortasse etiam duplum et triplum quae relatiua dicit, in quantum praedicantur propter numerum, quem quodammodo significant. Videntur etiam nulla a quantitatibus sumpta in quantum praedicari. Nam duo uel tres in quot potius quam in quantum redduntur. Quis etiam si quaeratur:

    Quantus est?

respondet "Lineatus" uel "Localis". Non itaque necesse est, cum dicimus annuam actionem, poni annum in ea neque plures annos simul esse constitui uel plures dies sed unum tantum qui toti simul mundo adiaceat, firmamento scilicet cum omnibus substantiis quas comprehendit. Non enim uel diurnam substantiam quae incomprehensibilis est, uel accidentia ratione mundi colligimus sed temporales tantum substantias.

Quaeritur autem quomodo instans indiuisibile dicatur, si toti mundo adiaceat aut quomodo tempus compositum continuum poterit dici, quod tot discretis substantiis insit. Sed fortasse indiuisibile dicitur instans quantum ad partes, quae auditu percipiuntur. Fortasse enim singulae substantiae temporales aliquam temporis in se habent sed non talem quae tempus dicatur. Poterit forsitan et hoc dici, quod licet multis et discretis substantiis adiaceat, tamen omnino sit simplex. Quippe unitas hominis multis simul membris adiacet et tamen est simplex; totum etiam mundum unum dici uolunt ex unitate. Possumus etiam instans compositum negare quantum ad eam compositionem quae in tempore proprie consideratur hoc loco, per successionem scilicet partium. Nam si plura instantia in diuersis existentia quandam temporum compositionem faciant, non est illud tempus compositum, quod hic attenditur per successionem partium circa idem subiectum nec hora uel dies appellatur continuatio temporum circa aliquid de mundo sed circa ipsum totum et licet res discretae sint quibus tempus inest, non minus per successionem more aquae fluentis continuationem habet. Quippe ita una pars alteri succedit, ut nulla penitus morae distantia sit inter praeteritum instans et praesens uel inter praesens et futurum. Si uero eius continuatio talis esset qualis lineae uel caeterorum continuorum, quorum partes permanentes sibi simul adhaerent, non posset id esse, nisi continuum esset subiectum. Sed sicut diuerso modo a caeteris quantitatibus tempus mensuratur subiectum, sicut monstrauimus, ita et aliter continuum est, per successionem scilicet transitoriarum partium. Et insuper a quibusdam dicitur aliam naturam habere ab aliis integris. Cum enim caeteris totis permanentibus necesse sit singulas eorum partes existere sed non una existente parte necesse est totum manere. Unde etiam illud constat quod /187/ una qualibet parte destructa necesse est totum destrui sed non destructo toto partem perimi. E contrario dicunt contingere in hoc composito quod est tempus. Non enim, cum dies est, necesse primam esse sed e conuerso, neque cum prima non est, non necesse est diem non esse sed e conuerso. Unde etiam naturam huius compositi quod est tempus, a caeteris diuidunt et ista quae auctoritas in totis generaliter assignat, ad ea tantum tota reducunt quae permanentes habent partes.

Nos in hoc non consentimus, ut uelimus aliquid compositum existere umquam una eius parte non permanente. Cum enim dies nomen sit duodecim horarum, oportet cum dies fiunt, duodecim horas simul omnes ostendere, quippe nil aliud dies dicitur quam illae duodecim. Quomodo autem plura simul aliqua possint esse, nisi unumquodque eorum sit, aut quomodo, cum unum non fiunt, omnia simul poterunt permanere? Si quis ergo diem subiciat, dicens:

    Dies est

oportet et primam esse intelligi. Si uero figuram in locutione faciat, ac si diceret 'pars diei existit', non uidetur necessarium, ut prima sit, quippe pars diei caeteras quoque singulas partes continet quasi totum uniuersale, sicut homo Socratem. Unde non necesse est homine existente Socratem esse nec similiter parte diei existente hanc esse, nisi forte uim faciamus in eo quod dicimus 'diei'. Utquid enim <dici> diei uel domus pars poterit, nisi domus uel dies partem habeat? Quomodo autem partem habebunt, nisi sint? Quomodo autem erunt, ut dictum est, nisi unaquaque partium existente? Itaque id quoque uerum uidetur, ut pars aliqua diei esse non possit, nisi et prima sit et quaelibet, si uim faciamus in eo quod partem diei dicimus, in relatione scilicet magis quam in essentia rei.

At uero nos hoc loco nonnisi essentiam partium attendimus, cum dicimus partem diei existere, ac si diceremus: uel hoc tempus quod primam uocamus, uel illud etc. Unde necesse est totum esse. Nullam uim facimus in relatione partis uel totius sed in essentia rerum tantum, ac si diceremus: si paries est, non necesse est domum esse. Itaque et istud negamus quantum ad essentiam temporum, quod si pars aliqua diei sit, id est uel prima uel tertia uel aliqua aliarum, prima est. Et haec quidem figura consuetudo sermonis, cum dicitur:

    Dies est

ac si diceretur: pars aliqua earum quae attenduntur in die, est nec dies subditur sed pars diei. Si uero dies subiceretur, numquam caeterorum totorum natura secundum argumenta totius et partis in compositis fallent temporibus. At figuram homines dicimus figurare, cum dicunt:

    Dies est

quia nullus est, qui diem partem aliquam diei uocet siue plures simul horas nec aliquis adeo desipit quod plures simul horas arbitretur existere. Unde in rei ueritate numquam uere et proprie dici potest dies esse uel totum esse uel quantitas uel etiam /188/ aes uel aliquid omnino esse. Sic tamen ipsum attendimus, quasi uere totum esset atque ideo secundum animi conceptionem ut de permanente agitur, licet et secundum rei ueritatem transitus partium distinguatur. Omne enim quod animus concipit quasi praesens attenditur. Qui enim id quod futurum scit esse, considerat, iam ut praesens cogitat et quasi ita iam sit res, animo constituit. Cum itaque dicitur tempus aliud esse simplex, aliud compositum uel aliud esse praesens, aliud praeteritum uel futurum, secundum rei ueritatem nil uere esse dicitur tempus compositum neque esse compositum neque esse tempus nec praeteritum quicquam uere esse dicitur, quia scilicet per 'esse', quod substantiuum uerbum omnia in essentia significat, nil copulari uere potest ei quod omnino caret essentia. Sic tamen de istis agit acceptio hominum, ac si sint.

Poterimus fortasse has diuisiones saluare secundum nominum appellationem, non secundum rerum essentiam, ac si dicamus: Illud quod tempus uocauerat, aliud dicitur simplex, aliud compositum et aliud dicitur praesens, aliud praeteritum uel futurum. Non enim fortasse quaelibet nomina per 'est' ueraciter circa singula quae nominant, coniungi possunt. Nam 'non-homo' chimaerae quoque nomen dicitur nec tamen per 'est' ei uere copulatur; similiter nec praeteritum uel futurum his quae nominant, necesse est per 'est' copulari. Sed cum dicitur:

    Tempus est praeteritum

nil aliud est in sensu quam 'fuit et non est', uel futurum, 'quod erit et nondum est'.

Nota autem horum nominum 'praeteritum', 'praesens' et 'futurum', cum in designatione eiusdem temporis accipiuntur, hunc esse ordinem quod prius res aliqua futura dicitur, deinde ipsa praesens uocatur, tandem praeterita eadem appellatur. Cum uero diuersa nominantur his nominibus: praesens, praeteritum et futurum, praeteritum tempus praecedit, quod statim sequitur praesens, tandem futurum. Videtur autem hoc nomen tempus non solum nominare quantitatem de qua agimus, uerum etiam aerem cum dicitur:

    Serenum tempus est

uel res uenales, cum dicitur:

    Carum tempus est.

Quaeri autem solet quid sit illud quod ait Tullius in Rethorica:

    Tempus est pars quaedam aeternitatis cum certa dimensione

an <uerum sit>? Sed profecto fortasse aeternitatem uocabit ipsam Dei infinitam permanentiam, cuius quodammodo tempus partem esse dixit, eo scilicet, quod tempus quodammodo in ea includatur, ita scilicet quod sic cum ea tempus est, ut non semper cum ea fuerit nec /189/ semper erit. Tempus enim cum mundo incepit et terminabitur, cum omnia in aeternitatem transferentur. Sic autem si duo simul currerent et unus longiorem cursum haberet quam <alter>, cursus hic uidetur quasi pars in longiori cursu includi quodammodo diceretur nec tamen proprie pars esset, cum omnino in essentia non esset alterius.

<De loco>

De loco autem nunc disseramus. Est autem locus quantitas circumscribens proprie quantitatiuum corpus uel partem aliquam ipsius. Sicut enim totum corpus suum habet locum sese terminantem et quodammodo ambientem, ita etiam superficies uel linea uel punctum et cum corpus quantitatiuum uel quaelibet pars eius substantiale corpus tantum terminent et mensurent, ipsa iterum quae mensurant substantialia corpora, locis terminantur et mensurantur et in ipsis tantum proprie et loca sunt nec nisi per ea substantiis subiectis insunt. Sicut enim corpus quantitatiuum et superficies uel linea composita sunt, puncta uero non, ita et loca eorum quaedam composita sunt, quaedam simplicia. Locus enim puncti simplex est omnino sicut punctum, locus lineae uel aliorum compositus ex simplicibus locis, qui singulis punctis adiacent ac sicut puncta communes sunt termini inter partes corporis, ita et loca punctorum inter alia loca. Nam illud quod ait Aristoteles partes loci copulari ad eundem terminum ad quem partes corporis, 'eundem' dixit pro 'consimilem'. Locus namque puncti uel lineae ualde ei similis est tam in participatione eiusdem subiecti quam in quantitate suae essentiae. Quantum enim est punctum, tantum locus unus necesse est esse, quia tantum subiecti obtinet quantum punctum.

Sed opponitur quod nisi maior sit locus eo cuius est, quomodo ipsum continere uel ambire potest. Quod si maior est, iam non est simplex omnino et maius occupat subiectum, ut iam inter punctum et punctum distantia sit. Sed profecto nil est aliud locum ambire punctum quam ipsum circumscribere, id est terminare ita ipsum, ut sit locus ipsius, ad quod non necesse est, ut maior sit. Si enim maior esset et excederet, non bene terminaret id ad aequalitatem cuius non redigeretur.

Sunt autem qui omnem creaturam circumscriptam esse uelint ac per hoc loco comprehendi, solum uero creatorem incircumscriptum. Sed hi procedunt <locum> alium locum usque in infinitum habere.

Nos uero loco comprehendi nil concedimus nisi corpus quantitatiuum uel eius partes ac secundo substantialia corpora. Neque enim loca specialibus donantur substantiis. Unde in Topicis Boethius arguit nec motum ullum animae esse secundum locum. Qui uero sane intelligunt quod ait omnem naturam circumscriptam, solum Deum incircumscriptum /190/ esse, non id secundum continentiam loci dicat sed magis id intelligat omnem creaturam certum et definitum esse habere et quasi certas essentiae suae moras cognoscere, Deum infinitae omnino permanentiae esse nec ullas eius metas natura cognosci nec uel ratione comprehendi.


Nunc ad literam redeamus.

    EST AUTEM TALIUM ET TEMPUS ET LOCUS; PRAESENS ENIM TEMPUS
    COPULATUR ET AD PRAETERITUM ET AD FUTURUM.

EST, inquit, TALIUM TEMPUS ET LOCUS, id est de numero continuorum, sicut et tres praemissae continuae quantitates.

PRAESENS ENIM. Prius de tempore probat, quod sit continuum, quia scilicet extremitates eius copulantur ad praesens. A parte uel a causa. Hoc autem monstrat cum ait ipsum praesens continuari ad praeteritum praecedens et ad futurum subsequens, hoc est sine interuallo intercedere. Dicit fortasse aliquis quod sit interuallum inter praeteritum et praesens. Oportet enim, inquit, ante periisse praeteritum, quam sit praesens. Quippe quamdiu illud fuit, istud esse non potest; quod si antequam istud sit, illud perit, oportet quoddam spatium esse inter praeteritum et praesens, pro quo possit dici 'ante'. Sed profecto, si uerba proprie accipimus, non est uerum praeteritum tempus prius praeteriisse quam praesens existat sed hic intelligimus post illud huius existentiam statim consequi.

    RURSUS LOCUS CONTINUORUM EST; LOCUM ENIM QUENDAM CORPORIS
    PARTICULAE OBTINENT, QUAE PARTICULAE AD QUENDAM COMMUNEM TERMINUM
    COPULANTUR; ERGO ET LOCI PARTICULAE, QUAE OBTINENT SINGULAS
    CORPORIS PARTICULAS, AD EUNDEM TERMINUM COPULANTUR AD QUEM ET
    CORPORIS PARTICULAE.

RURSUS de loco repetit, ut probet. Probatio autem fit de continuatione partium loci. PARTICULAE CORPORIS habent PARTICULAS LOCI sese circumscribentes et quasi ambientes. Sed PARTICULAE CORPORIS continuantur, quare et particulae loci, et aliquid determinant ad eundem terminum, id est ad consimilem, ut supra determinauimus. Vis autem huius argumenti est a pari comitanti uel a minori. Minus enim uidetur de particulis corporis, quae quodammodo ambiuntur, quod se contingant, quam de particulis loci, quae ambiunt. Quod autem particulae corporis obtinent particulas loci, praemittit ibi: Locum quendam etc. Quod uero particulae corporis continuantur, supponit ibi: QUAE, scilicet PARTICULAE CORPORIS, etc. Conclusionem quoque supponit ibi: ERGO ET LOCI etc. Assignat etiam uim propositionis, cum adiungit: QUAE, scilicet PARTICULAE LOCI, OBTINENT SINGULAS partes CORPORIS, circumscribendo scilicet eas.

    QUAPROPTER CONTINUUS ERIT ET LOCUS; AD UNUM ENIM COMMUNEM
    TERMINUM SUAS PARTICULAS CONTINUANT.

QUAPROPTER, quia scilicet partes eius copulant ad communem terminum, ergo est continuus. A parte. Ad unum enim summissio est illationis. Si quis autem dicat non esse necessarium argumentum propter partes numeri, nil impedit. Sufficit enim saepe probabilitas. Si quis tamen uim paritatis attendit quam ipse assignat, ubi scilicet dicit: ET QUOD PARTICULAE CORPORIS OBTINENT PARTICULAS LOCI et rursus quod particulae loci particulas corporis, uidetur nil ad numerum pertinere. Saepe enim partes numeri extra partes corporis accipiuntur. /191/ Si quis enim uim minoritatis quam assignauimus, attendat, in eo scilicet quod partes loci ambiunt quodammodo particulas circumscribendo, non id partibus numeri poterit aptari. Si quis autem quaerat, quare partes numeri non continuentur, quando in continuo sunt subiecto, auctoritati cedat, quae rei naturam perspicacius considerauit, quam nos ualeamus. Qui fortasse unitates non ponebat nisi in rebus disgregatis, in toto scilicet homine unam, non in singulis partibus eius, nisi et ipsae disgregarentur.

    AMPLIUS AUTEM ALIA QUIDEM CONSTANT EX PARTICULIS QUAE IN EIS SUNT
    POSITIONEM AD SE INVICEM HABENTIBUS, ALIA AUTEM NON EX HABENTIBUS
    POSITIONEM; UT LINEAE QUIDEM PARTICULAE POSITIONEM HABENT AD SE
    INVICEM.

AMPLIUS AUTEM. Post diuisionem quantitatis per coninuum te disgregatum quam praemiserat, tractat aliam quae uidelicet ponit quasdam earundem quantitatum quas supraposuit, habere positionem in partibus suis, quasdam non. Tria autem necessaria sunt, ut positio partium consistat, ut uidelicet partes sitae sint alicubi, hoc est in continuo subiecto, et permaneant et copulentur. Si uero aliquid horum trium defuerit, non est positio partium. Sunt autem quatuor de septem suppositis quantitatibus positionem habentes, omnes scilicet continuae praeter tempus, tres uero non habentes, duae quae discretae erant, numerus scilicet et oratio, et una continua, tempus uidelicet. Et attende quod orationis partes tribus omnino carent quae ad positionem conueniunt. Quippe nec in continuo sunt subiecto, quia discretae sunt particulae aeris, neque permanent neque continuantur. Numeri uero partes permanentiam habent, non continuationem temporis e contrario.

Sic iunge: Egi de quantitatibus ostendendo scilicet quae continuae sunt, quae discretae. AMPLIUS de eisdem monstro quod ALIAE CONSTANT etc. In 'habere positionem ad inuicem' illa tria accipe quae distinximus.

    SINGULUM NAMQUE EORUM SITUM EST ALICUBI, ET HABES UNDE SUMAS ET
    ASSIGNES UNUMQUODQUE UBI SITUM EST IN PLANO ET AD QUAM PARTICULAM
    CETERARUM COPULATUR. SIMILITER AUTEM ET PARTICULAE PLANI
    POSITIONEM HABENT QUANDAM (SIMILITER NAMQUE OSTENDITUR
    UNUMQUODQUE UBI IACET ET QUAE COPULANTUR AD SE INVICEM. SED ET
    SOLIDITATIS QUOQUE SIMILITER ET LOCI.

SINGULUM NAMQUE. Vere partes lineae habent positionem, quia sitae sunt alicubi et permanent et continuantur. A descriptione scilicet habere positionem. Sed quia permaneant, praeterit, quia constans erat; uel potest innui, ubi dicit nos habere, unde sumamus hoc, id est intelligamus et assignemus aliis. Quomodo enim bene assignaremus, ubi situm est unumquodque, nisi simul permanent in plano et in superficie? Similiter exsequitur positionem partium caeterarum quantitatum, superficiei scilicet, corporis et loci. Soliditatem, id est solidam quantitatem, uocat corpus secundum tres dimensiones quas habet, quia scilicet longum et latum et spissum est.

    IN NUMERO AUTEM NON POTERIT QUISQUAM RESPICERE TAMQUAM PARTICULAE
    EIUS POSITIONEM ALIQUAM AD SE INVICEM HABEANT AUT SIT SITUM
    ALICUBI AUT ALIQUAE PARTICULAE AD SE INVICEM CONECTANTUR.

IN NUMERO AUTEM. Postquam ostendit, quae habent positionem, ostendit, quae habeant non.

ALIQUAM, id est quam PARTICULAE EIUS etc.

AUT SIT SITUM, non solum dico quod non poteris percipere POSITIONEM in qua tria concurrunt, sed nec etiam quod sit numerus per partes ALICUBI, id est in continuo subiecto, quod tamen generaliter dici non potest, nisi numeros tantum accipiamus in rebus disgregatis.

    SED NEQUE EA QUAE TEMPORIS SUNT; NIHIL ENIM PATIUNTUR PARTICULAE
    TEMPORIS, QUOD AUTEM NON EST PATIENS QUOMODO HOC POSITIONEM
    ALIQUAM HABEBIT?

SED NEQUE EA QUAE, id est non solum partes numeri non habent positionem sed nec temporis, quod statim /192/ ostendit a toto, quia scilicet non permanent, uel ab oppositis, quia scilicet sunt non permanentes. Quam quidem oppositionem assignat statim, cum supponit: QUOD AUTEM etc., ac si diceret: Nulla non permanentia positionem habent.

    SED MAGIS ORDINEM QUENDAM PARTICULARUM DICES HABERE, QUOD ALIUD
    QUIDEM PRIUS SIT TEMPORIS, ALIUD VERO POSTERIUS. SED ET DE NUMERO
    SIMILITER, EO QUOD PRIUS NUMERETUR UNUS QUAM DUO ET DUO QUAM
    TRES.

SED MAGIS, id est potius ordinem partium possumus assignare quam positionem, quia scilicet una pars temporis aliam praecedit. Sed et de numero similiter potest dici, scilicet quod ordinem quendam habeat in partibus uel secundum naturam suam, quia scilicet minores numeri maioribus quorum partes sunt, naturaliter priores sunt uel etiam secundum putationem nostram quae naturam sequitur, quia scilicet prius partes computamus quam tota, dum dicimus: unus, duo, tres.

    ET ITA ORDINEM QUENDAM HABEBUNT, POSITIONEM VERO NON OMNINO
    PERCIPIES.

ET ITA, scilicet quia hunc ordinem habent partes temporis, illum partes numeri, ergo ordinem. A parte ordinis. Positionem uero non multum, ut ait Boethius, id est non omnino.

    SED ET ORATIO SIMILITER; NIHIL ENIM PATIUNTUR PARTICULAE EIUS.

SED ET ORATIO SIMILITER non habet scilicet positionem in partibus. Quod ostendit per inconstantiam partium, sicut fecit de tempore.

    SED DICTUM EST ET NON POTEST AMPLIUS HOC SUMI.

SED DICTUM EST. Quantitas, cum statim perit, resumi non potest sicut aer.

    QUAPROPTER NON ERIT POSITIO PARTICULARUM EIUS, SI QUIDEM NIHIL
    PATIUNTUR.

QUAPROPTER, quia scilicet non permanent partes orationis, non habent positionem. A toto.

SIQUIDEM NON PERMANENT. Submissio est illationis.

    ALIA ITAQUE CONSTANT EX PARTICULIS QUAE IN EIS SUNT POSITIONEM AD
    SE INVICEM HABENTIBUS, ALIA AUTEM NON EX HABENTIBUS POSITIONEM.

ALIA ITAQUE, quia scilicet istae quantitates quae suppositae sunt, constant ex partibus habentibus positionem, illae non. Ergo quaedam constant, quaedam non. A partibus.

Quaeritur de suppositis diuisionibus quantitatis, quae sint. Sunt autem continuatio et discretio quasi accidentia quantitatis. Unde prior subiecti per accidentia potest esse. Constare quoque ex habentibus positionem et constare ex non habentibus quasi accidentia considerantur. Quod ideo dicimus, quia quaedam quantitatum suprapositarum permanentes non sunt ideoque, sicut earum uera non est essentia, ita nec uera in eis sunt accidentia.

De nominibus quoque suprapositis quantitatum quaestio est, utrum substantialia sint an sumpta. Et sunt qui uelint quinque nomina simplicium quantitatum, punctum scilicet, unitas etc., esse substantialia et specialia, compositarum uero nomina sumpta uocant, ut numerus, oratio etc. Numerus autem sumptum uocant a collectione unitatum nec ideo speciale uocabulum esse uolunt, quod non habet indiuidua una per naturam. Quomodo enim hic binarius, hoc est hae unitates hominum longa a se remotorum, una res naturaliter esse possunt? Dicunt itaque 'numerus' hoc nomen sumptum esse a collectione et tantundem ualere quantum 'collecti', hoc plurale. Sicut enim haec unitas illi collecta dicitur, ita hae duae unitates collectae inter se uocantur. Sed quis est sensus in eo quod istam illi collectam dicunt, /193/ quid est hanc esse collectam illi et quo est collecta? Quod si esse collectam illi est esse, tum ea in una natura uel in uno composito profecto et quaelibet eiusdem indiuidua similiter collecta dicuntur et ita hi homines uel quaelibet collectiones dicentur collecta ex adiacentibus scilicet collectionibus, ita quidem ut in infinitum collectiones collectionibus adiaceant. Quod si et collecta sint, profecto et numerus diceretur, quippe hoc loco numerus idem accipitur in significatione quam collecti, nisi forte dicatur numerus non dicere simpliciter collecti sed collectae unitates, hoc est affecta collectione unitatum, sicut et populus quod sumptum est, non dicit simpliciter aggregata sed potius affecta aggregatione tot hominum, alioquin lapides aggregati populus dicerentur. Similiter et binarius et ternarius haec nomina sumpta esse uolunt a collectionibus duarum <uel> trium unitatum et pluralia similiter esse in significatione. Sed quod habeant singulare saltem in natura, nescio, quam rem uniuersalem significare queant nisi forte dicatur esse eius singulare collectum ex numero duarum unitatum; talis etenim collectio quiddam uere diceretur, sicut et homo albus. At uero si numerus uel binarius uel ternarius sumpta sint a collectionibus quae quantitates non sunt, profecto per haec nomina collectiones, non quantitates praedicantur. Quomodo ergo Aristoteles in sequentibus ostendet quantitates non comparari per hoc quod non dicitur magis uel minus numerus? Non enim, si hoc diceretur, quantitas praedicaretur, quae non comparatur sed collectio.

Dicimus itaque 'numerus' hoc nomen substantiale esse, non sumptum atque idem ualere quod unitates, hoc plurale, et binarius uel ternarius, inferiora eius, esse substantialia numerorum nomina, non sumpta, a quibus duo uel tria sumpta sunt. In quibus quoque nominibus in sequentibus docebit quantitates non comparari, de quo plura supra docuimus. Hoc quoque nomen oratio, in quo uolunt significari compositos tantum tenores substantialium orationum, sumptum esse uolunt, non speciale, pro eo scilicet quod quantitas subiecta, quae non simul tota subsistit, una res per naturam non sit atque ideo una naturaliter indiuidua non contineat, ut species dici possit. Sed mirum est, quomodo in ueritate magis sumptum uocent hoc nomen oratio quam speciale. Quomodo enim formam aliquis ponere poterit in re quae non est? Sed fortasse dicetur secundum hominum acceptionem, non secundum rei ueritatem sumptum dici ex proprietate quadam, quod nec nos contradicimus. Similiter et de tempore, quando compositorum tantum nomen sumunt, secundum hominum acceptionem fortasse dicetur sed illud impedire uidetur quod et ipse in sequentibus ostendet /194/ quantitatem non comparari per hoc quod non dicitur tempus aliud alio magis. Unde ubique substantiale nomen temporis accipimus, sicut et nomen substantiae uel corporis tam in designatione hominis totius quam singularum partium eius. Quippe sicut substantiale corpus diuersa non dicit, siue sit nomen partium siue compositorum, ita nec diuersa tempus notare uidetur. Linea uero uel caeterorum compositorum nomina, quae una naturaliter uidentur, specialia bene uidentur.

    PROPRIE AUTEM QUANTITATES HAE SOLAE SUNT QUAS DIXIMUS, ALIA VERO
    OMNIA SECUNDUM ACCIDENS.

PROPRIE AUTEM. Tractatis duabus propositis diuisionibus ostendit in eis concludi ea quae proprie uidentur quantitates, ideoque ostendit quaedam proprie principaliter dici quantitates, quae inde ex propria natura in se ipsis quantitates sunt, quaedam secundum accidens, non uidelicet ex se sed potius ex quantitatibus comitantibus eas uel dimensionibus quae insunt per quantitates.

Sic iunge: Ea quae superius posui, QUANTITATES dicuntur et PROPRIE haec sola. Sed si hoc ad compositas quantitates referamus, quas solas in diuisionibus comprehendit, quid dicemus de simplicibus? Num et simplices quantitates dicuntur et etiam magis proprie? Sed fortasse illud 'sola' ad exclusionem eorum tantum oppositorum ponitur quae in partibus earum non continentur, sicut et quando dicimus:

    Solus Socrates est in domo

licet partes eius non sint Socrates, tamen ad exclusionem earum 'solus' non ponitur. Sed si bicubitatio quantitas sit diuersa quidem a linea, quid dicemus? Fortasse sic facilius soluemus: HAE SOLAE, id est ea sola quae sunt de natura istarum, id est mensurae sicut istae.

    AD HAEC ENIM ASPICIENTES ET ALIAS DICIMUS QUANTITATES.

AD HAEC ENIM. Reddit causam, quare dixerit alia ab istis quantitates dici quoquomodo, quia scilicet nos alia uocamus quantitates respicientes ad haec, id est ad ueras quantitates, respectu quarum alia dicuntur, uel respicientes ad ueras quantitates, ita scilicet ut gratia istarum illa quantitates dicamus.

    UT MULTUM DICITUR ALBUM EO QUOD SUPERFICIES MULTA SIT, ET ACTIO
    LONGA EO QUOD TEMPUS ET LONGUM ET MULTUM SIT, ET MOTUS MULTUS.

UT MULTUM, hoc est sicut album dicitur multum ex adhaerente quantitate, ita et quantitas album potest esse siue albedo siue subiectum corpus.

ET MOTUS MULTUS, quia scilicet multum est tempus per quod durat.

    NEQUE ENIM HORUM SINGULUM PER SE QUANTITAS DICITUR; UT, SI QUIS
    ASSIGNET QUANTA SIT ACTIO, TEMPORE DEFINIET, ANNUAM VEL SIC
    ALIQUO MODO ASSIGNANS, ET ALBUM QUANTUM SIT ASSIGNANS SUPERFICIE
    DEFINIET.

NEQUE ENIM. Vere dicuntur quantitates secundum accidens, quia non secundum se, id est proprie ex propria natura. Ab immediatis, cum alterum constet. Et hoc est: nullum HORUM modo praemissorum PER SE QUANTITAS DICITUR, neque scilicet album neque actio neque motus sed uidentur gratia alterius, ut actio secundum hoc quod annua dicitur ex tempore per quod durat, hinc etiam quodammodo quantitas appellatur. Et hoc est: SI QUIS ASSIGNET, id est determinet, QUANTA SIT ACTIO, secundum tempus id faciet dicens eam annuam esse uel quo alio modo assignans eam sic, scilicet secundum aliquod temporale uocabulum dicens uel menstruam uel diurnam.

    QUANTA ENIM FUERIT SUPERFICIES, TANTUM ESSE ALBUM DICIS.

QUANTA ENIM. Vere secundum superficiem determinabitur ALBUM, quia hoc modo, quod scilicet dicet TANTUM ESSE ALBUM, QUANTA erit SUPERFICIES. /195/ A parte determinandi.

    QUARE SOLAE PROPRIE ET SECUNDUM SE IPSAE QUANTITATES DICUNTUR
    QUAE DICTAE SUNT, ALIORUM VERO NIHIL PER SE SED, SI FORTE, PER
    ACCIDENS.

QUARE SOLAE. Quandoquidem aliae res non dicuntur proprie quantitates, ergo illae solae quae supra positae sunt. Ab immediatis, et exponit: PROPRIE per SECUNDUM SE.

    AMPLIUS QUANTITATI NIHIL EST CONTRARIUM.

QUANTITATI. Postquam nouissime determinauit, quae res proprie quantitates dicantur, quae non, redit ad proprie quantitates et eorum propria perquirit et ponit hic talem communitatem quae omnibus quidem quantitatibus conuenit sed non solis, scilicet non esse contrarium nec negat quantitates non suscipere contrarias res, cum dicatur lenis uel aspera superficies a lenitate et asperitate, quae sunt contraria nec quantitates in susceptione contrariorum quodammodo dici contraria, sed negat eas in natura suae essentiae maxime sibi aduersari.

Sic iunge: Dicta sunt plura de quantitatibus; AMPLIUS dico de eis quod scilicet QUANTITATI etc.

    IN DEFINITIS ENIM MANIFESTUM EST QUONIAM NIHIL EST CONTRARIUM, UT
    BICUBITO VEL TRICUBITO VEL SUPERFICIEI VEL ALICUI TALIUM -- NIHIL
    ENIM EST CONTRARIUM.

IN DEFINITIS ENIM. Bene dico quantitati nil esse contrarium, quia hoc uerum est IN quantitatibus DEFINITIS et in indefinitis. Definitas, id est certas omnibus, quantitates uocat de quibus constabat apud omnes, quod quantitates essent. Indefinitas uero dicit quasdam dimensiones, quae scilicet mediantibus quantitatibus ueniunt atque ideo uidebantur. De quibus quidem nondum definitum erat, an quantitates dici deberent. Locus a causa uel a partibus secundum opinionem eorum qui haec quoque quantitates putabant. Manifestum est quoniam nullum contrarium est in definitis, id est inter definitas quantitates nullum contrarium continetur.

UT BICUBITO, id est bicubitae lineae.

VEL ALICUI TALIUM, id est uerarum quantitatum.

    NISI MULTA PAUCIS DICAT QUIS ESSE CONTRARIA VEL MAGNUM PARVO.

NISI QUIS MULTA. Dixi quantitati nil esse contrarium et nullus id contradicit, nisi aliquis forte dicat ista quae reputat quantitates, esse contraria, scilicet magnum et paruum et multum et exiguum. Et hoc est: NISI QUIS DICAT MULTA PAUCIS ESSE CONTRARIA, id est multitudines paucitatibus, uel etiam de subiectis legamus. Ubi enim subiecta istorum non sunt contraria in susceptione istorum, nec ista in se contraria sunt.

    HORUM AUTEM NIHIL EST QUANTITAS SED MAGIS AD ALIQUID SUNT.

HORUM AUTEM. Per ista uidetur quantitas suscipere contrarietatem sed non facit. Hoc est duobus modis ostendit, uel quia scilicet non sunt quantitates uel quia non sunt contraria. Et hic incipit ostendere, quod non sunt quantitates, per hoc scilicet quod sunt ad aliquid, postea ostendet, quod non sunt contraria.

    NIHIL ENIM PER SE IPSUM MAGNUM DICITUR SED AD ALIQUID REFERTUR;
    NAM MONS QUIDEM PARVUS DICITUR, MILIUM VERO MAGNUM EO QUOD HOC
    QUIDEM SUI GENERIS MAIUS SIT, ILLUD VERO SUI GENERIS MINUS; ERGO
    AD ALIUD EST EORUM RELATIO.

NIHIL ENIM. Vere sunt ad aliquid magnum et paruum, quia secundum ea referuntur subiecta. A pari. Et hoc est: nulla res PER SE, id est sine respectu alterius DICITUR magna SED potius REFERTUR, id est respicit, AD ALIQUID per magnitudinem. Quod ostendit in effectu uocabulorum, cum ait quod MONS DICITUR PARVUS et MILIUM MAGNUM. Et respectu quorum supponit: MONS QUIDEM respectu eius rei, quae est SUI GENERIS, id est respectu alterius montis, qui similiter mons est, et milium respectu alterius milii.

ERGO AD ALIUD. Quandoquidem magnum et paruum referuntur in istis, id est in monte et milio, ergo referuntur, quod sic dicit: EORUM RELATIO SPECTAT AD ALIUD, hoc est sunt relationes spectantes ad aliud. /196/

    NAM, SI PER SE IPSUM PARVUM VEL MAGNUM DICERETUR, NUMQUAM MONS
    QUIDEM ALIQUANDO PARVUS, MILIUM VERO MAGNUM DICERETUR.

NAM SI. Vere si referuntur, in istis referuntur, quia si non referuntur, non referuntur in istis. A descriptione consequentis. Pro hac autem consequentia ponit eius parem, hanc scilicet: SI PER SE dicuntur, id est sine relatione, NUMQUAM MONS etc.

    RURSUS IN VICO QUIDEM PLURES ESSE HOMINES DICIMUS, IN CIVITATE
    VERO PAUCOS CUM SINT EORUM MULTIPLICES, ET IN DOMO QUIDEM MULTOS,
    IN THEATRO AUTEM PAUCOS CUM SINT PLURES.

RURSUS QUIDEM. Iterum ostendit relationem inter multitudinem et paucitatem, cum uidelicet ait: IN uno VICO PLURES HOMINES ESSE quam alio uico et IN una CIVITATE PAUCOS respectu eorum qui sunt in alia ciuitate. Potest autem quaeri, multitudo cum relatio sit, utrum genus sit uel species uel indiuiduum. Sed neque genus uidetur neque species, cum non habeat indiuiduum unum naturaliter, quippe ut numerus, ita et multitudo ex discretis rebus est. Indiuiduum autem esse non potest nec multa simul indiuidua, cum de pluribus singillatim dicatur. Quippe haec multitudo est multitudo et similiter illa. Sed fortasse una res per naturam esse poterit, quaecumque operatione naturae est, etsi in discretis sit rebus.

    AMPLIUS BICUBITUM VEL TRICUBITUM ET UNUMQUODQUE TALIUM
    QUANTITATEM SIGNIFICAT, MAGNUM VERO VEL PARVUM NON SIGNIFICAT
    QUANTITATEM SED MAGIS AD ALIQUID, QUONIAM AD ALIUD SPECTAT MAGNUM
    ET PARVUM; QUARE MANIFESTUM EST QUONIAM HAEC AD ALIQUID SUNT.

AMPLIUS BICUBITUM etc. Idem probat, quod scilicet magnum et paruum non sunt quantitates, sed alia uia, per hoc scilicet quod haec nomina 'magnum' et 'paruum' non sunt de quantitatiuis nominibus, id est quantitates significantibus. Ab effectu. Quod autem non sint quantitatiua, probat remouendo singula quantitatiua, BICUBITUM scilicet, TRICUBITUM et alia. Quod autem non sint ad aliquid istorum, probat tali syllogismo: Ista omnia significant quantitatem. Et hoc est ibi: BICUBITUM etc. Sed 'magnum' et 'paruum' non significant quantitates, quod est ibi: MAGNUM VERO. SED potius significant AD ALIQUID, id est relationem, QUARE non SUNT ALIQUID istorum nominum, uel bicubitum scilicet uel tricubitum etc. Hanc conclusionem extra, quia nimis aperta erat. Loco cuius ponit aliam per consequens, sicut Tullius praecipit, ac si diceret: quia non sunt quantitates secundum significationem, ergo sunt ad aliquid. Ab immediatis uel ex nouissime dicto inferatur a pari sic: quia spectat ad aliud, ergo sunt ad aliquid.

Occurrit autem hoc loco quaestio, cum dicit bicubitum significare quantitatem et magnum et paruum significare <ad aliquid>, quomodo significare accipit, utrum scilicet determinando circa subiectum, sicut sumpta faciunt, uel nominando. Sed profecto magnum et paruum proprie quantitates nominant sicut bicubitum. Quod si dicatur per determinationem ut sumpta, non uidetur uerum, secundum eos scilicet qui bicubitationem, a qua sumptum bicubitum, nolunt esse quantitatem. Sed forte dicetur hoc loco bicubitum nomen esse substantiae sumptum a bicubita linea.

    AMPLIUS, SIVE ALIQUIS PONAT HAEC ESSE QUANTITATES SIVE NON PONAT,
    NIHIL EIS ERIT CONTRARIUM.

AMPLIUS SIVE. Superius ostendit quantitatem non habere contrarietatem per magnum et paruum, quia scilicet quantitates non sunt. Ostendit et alio modo, per hoc scilicet quod siue concedantur quantitates /197/ siue non, ipsa contraria non sunt. A causa. Et hoc est: AMPLIUS, id est: adhuc idem ostendo, scilicet quod quantitati NIL EST CONTRARIUM, per ista, quia scilicet SIVE ALIQUIS PONAT, id est concedat, etc.

    QUOD ENIM NON EST SUMERE PER SE IPSUM SED AD SOLAM ALTERIUS
    RELATIONEM REFERTUR, QUOMODO HUIC ALIQUID ERIT CONTRARIUM?

QUOD ENIM. Vere non sunt contraria, quia nulla multa sunt contraria. A toto. Et hoc est: QUOD NON EST SUMERE PER SE, id est quod non contingit per se intelligi SED respectu ALTERIUS, id est quod est relatiuum, QUOMODO etc., ac si dicat: nullo modo.

    AMPLIUS AUTEM, SI ERUNT MAGNUM ET PARVUM CONTRARIA, CONTINGET
    IDEM IPSUM SIMUL CONTRARIA SUSCIPERE ET EA IPSA SIBIMET ESSE
    CONTRARIA. CONTINGIT ENIM SIMUL IDEM PARVUM ESSE ET MAGNUM.

AMPLIUS SI ERUNT. Ostendit, quod non sunt contraria, directa ratiocinatione. Ostendit idem indirecta, ducendo scilicet ad inconueniens, si aliquis concedat ea esse contraria, ad hoc scilicet quod contraria sunt in eodem et quod eadem res sit sibi ipsi contraria, in susceptione scilicet contrariorum, quod quidem inconueniens idem est in sensu cum priori. Sed fortasse ideo uerba commutat, quia magis haec uerba abhorret aduersarius, quod scilicet eadem res sit sibi ipsi contraria, quam quod eadem res suscipiat contraria. Sic lege: AMPLIUS, id est adhuc probo, quod non sunt CONTRARIA sic: aut sunt contraria aut non sunt. Sunt, inquit aduersarius. Inde Aristoteles sic arguit inconueniens: SI sunt CONTRARIA, CONTINGET eandem rem SUSCIPERE CONTRARIA etc., cum hac scilicet instantia quod eadem res suscipiat MAGNUM ET PARVUM, quam quidem instantiam statim supponit dicens: CONTINGIT ENIM. Et est causa commendatio consequentiae praecedentis.

    EST ENIM ALIQUID AD HOC QUIDEM PARVUM, AD ALIUD VERO HOC IDEM
    IPSUM MAGNUM.

EST ENIM. Vere eadem res simul est magna et parua, quia respectu istius et illius. A partibus.

    QUARE IDEM PARVUM ET MAGNUM ET IN EODEM TEMPORE ESSE CONTINGIT,
    QUARE SIMUL CONTRARIA SUSCIPIT.

QUARE IDEM, quia scilicet IDEM suscipit MAGNUM ET PARVUM, ergo idem SUSCIPIT CONTRARIA. A parte contrariorum, non secundum rei ueritatem sed secundum opinionem.

    SED NIL EST QUOD VIDEATUR SIMUL CONTRARIA POSSE SUSCIPERE; UT
    SUBSTANTIA SUSCEPTIBILIS QUIDEM CONTRARIORUM ESSE VIDETUR SED
    NULLUS SIMUL ET SANUS ET AEGER EST, NEC ALBUS ET NIGER SIMUL;
    NIHILQUE ALIUD SIMUL CONTRARIA SUSCIPIET.

SED NIL EST. Assumit destruendo consequens, ut postea destruat antecedens praemissae consequentiae dicens: SED NIL suscipit SIMUL diuersa CONTRARIA. Quod ostendit a partibus contrariorum dicens: Nam NULLUS SIMUL etc.

    ET EADEM SIBI IPSIS CONTINGIT ESSE CONTRARIA; NAM SI EST MAGNUM
    PARVO CONTRARIUM, IPSUM AUTEM IDEM SIMUL EST PARVUM ET MAGNUM,
    IPSUM SIBI ERIT CONTRARIUM.

ET EADEM SIBI. Aliud consequens ponit, ut utrisque simul destructis destruat antecedens, scilicet magnum et paruum esse contraria.

Sic iunge: et rursus si magnum et paruum sunt contraria, contingit easdem res sibi ipsi esse contrarias, in susceptione scilicet contrariarum rerum. Falsa est, dicet aliquis, consequens, immo uera dicit Aristoteles, quia ita est in re, ut ipsa dicit. A causa. Et simul ad euidentiam apponit instantiam, quod scilicet idem simul est magum et paruum.

    SED IMPOSSIBILE EST IPSUM SIBI ESSE CONTRARIUM. NON EST IGITUR
    MAGNUM PARVO CONTRARIUM NEQUE MULTUM EXIGUO; QUARE VEL SI NON
    RELATIVORUM HAEC QUILIBET DICAT, TAMEN QUANTITATIS NIHIL
    CONTRARIUM HABEBIT.

SED IMPOSSIBILE. Sicut destruit primum consequens, ita facit et secundum, quibus destructis destruit antecedens ita: NON EST IGITUR. Locus a destructione consequentium.

NEQUE eadem ratione MULTUM EXIGUO, quia scilicet similiter eadem et multa et pauca diuersis respectibus. Notandum de consequentiis praemissis, quod non est curandum, si non sint, dummodo sint probabiles ei cum quo sermo conseritur.

Attende etiam quod non uidetur hoc inconueniens ad quod Aristoteles ducit, si /198/ pensemus qualiter in eodem contraria constituat, diuersis scilicet respectibus. Eadem namque res uidetur diuersis respectibus contraria suscipere, quia iniquus et bonus est ex Deo et malus ex se. Sed profecto contraria in respectu non conueniunt. Non enim albus dicitur uel niger respectu alicuius nec similiter ex ullo contrario respectus inest sed tantum ex relatiuis, quae contraria esse non possunt. Dicimus itaque quod cum dicitur impius malus, non in eo malitiam, quae contraria est bonitati, ponimus sed idem sentimus ipsum in se habere quod malum est, uitium scilicet. Sed opponitur quod si uitium fundetur in eo qui bonus est, oportet et malitiam uitii in ipso fundari. Et fortasse non est inconueniens, si diuersa contraria ab eodem sustentantur sed non idem informant. Possumus etiam dicere, quod contrarium proprie nomen est rerum, quandoque et uocum gratia significationis. Quando autem nomen est rerum, sicut hic accipit Aristoteles, omnino impossibile est contraria esse in eodem. Quando autem bonus et malus contraria genera dicuntur, id de uocibus intelligi potest. Voces autem duobus modis contrariae dicuntur, quaedam magis proprie, scilicet quae significant tantum res contrarias, quaedam minus, per adiunctionem scilicet contrariarum uocum, ut castitas et luxuria haec uocabula bene secundum significationem contraria dicuntur, secundum hoc etiam sumpta castum et luxuriosum. Haec autem genera, uirtus et uitium, per adiunctionem contrariarum uocum dicuntur contraria, quarum scilicet significationem continent. Similiter bonum et malum, haec nomina, pro uirtute et uitio accepta per adiunctionem contrariorum inferiorum quodammodo contraria dicuntur. Aristoteles autem de uocibus contrariis hic non agit, cum negat contraria in eodem esse sed de rebus contrariis, quae nullo modo in eodem esse possunt, <sicut> uirtus et uitium quae in eodem sunt, non tamen ideo res contrariae sunt in eodem. Non enim quaelibet quae sunt uirtus et uitium, sunt contraria.

    MAXIME AUTEM CIRCA LOCUM VIDETUR ESSE CONTRARIETAS QUANTITATIS.

MAXIME AUTEM. Postquam ostendit quantitatem non suscipere contrarietatem per magnum et paruum, dicit maxime uideri inesse contrarietatem quantitati per locum, quia scilicet maxime uidentur loca inter se contraria esse propter quandam uidelicet definitionem de contrariis datam, quae eis bene aptari uidebatur, quam ipse statim supponet.

Sic iunge: CONTRARIETAS UIDETUR quodammodo inESSE quantitati circa magnum et paruum, hoc est per magnum et paruum, sed MAXIME CIRCA LOCUM, cum tamen similiter uerum non sit de locis sicut nec de magno et paruo.

    SURSUM ENIM AD ID QUOD DEORSUM EST CONTRARIUM PONUNT, LOCUM QUI
    IN MEDIO EST DEORSUM DICENTES EO QUOD MULTA MEDII DISTANTIA AD
    TERMINOS MUNDI SIT.

SURSUM ENIM. Vere circa locum, quia circa superiorem et inferiorem. A partibus. Et hoc est: SURSUM PONUNT CONTRARIUM AD DEORSUM, id est superiorem locum ad inferiorem.

LOCUM QUI IN MEDIO EST DICENTES DEORSUM, hoc est uocantes inferiorem locum, /199/ qui est in medio mundi, sicut est medium punctum terrae. In omni enim rotundo id quod medium est, infinitum est, et quare ista uocent contraria, ponit, eo scilicet quod maxima distantia spatii sit inter ipsum medium et fines mundi, quae sunt superiora.

    VIDENTUR AUTEM ET ALIORUM CONTRARIORUM DEFINITIONEM AB HIS
    PROFERRE.

VIDENTUR AUTEM. Non solum dicunt ista esse contraria, uerum etiam, ut hoc probent, proferunt quandam DEFINITIONEM CONTRARIORUM, quam quodammodo his assignant, ut contraria esse monstrent.

AB HIS, id est secundum naturam distantiae istorum, componunt definitionem caetera quoque contraria continentem, quae considerant his similia esse in distantia.

    QUAE ENIM MULTUM A SE INVICEM DISTANT EORUM QUAE SUB EODEM GENERE
    SUNT CONTRARIA DETERMINANT.

QUAE ENIM. Vere definitionem proferunt, quia istam. A parte. Et hoc est: Nam DETERMINANT, id est definiunt, esse CONTRARIA illas res scilicet QUAE MULTUM ab INVICEM DISTANT siue in oppositione suae naturae siue etiam multitudine spatii. Res illas dico EORUM, id est de numero eorum, quae sub eodem sunt genere. Nolebant enim umquam sub diuersis generalissimis aliqua inter se contineri contraria sed semper in eodem esse, quod quidem uerum est iuxta illud Aristotelis: "Si ex contrariis unum fuerit quale... etc." In hoc autem uehementer errabant et manifeste, quod secundum spatii distantiam contraria pensabant, ut uidelicet hanc rem illi contrariam dicerent, quia magno spatio ab eo remota erat. Possent enim ipsas quoque substantias uel quorumlibet res praedicamentorum hac ratione contrarias appellare. Nam subiectae substantiae superiori et inferiori loco a se etiam toto spatio remotae sunt, quanto loca ipsarum. Ipsae etiam extremae partes firmamenti maiori spatio a se dissident et loca earum quae utraque superiora sunt, in eo tamen ipsi superiorem locum alii superiori contrarium dicebant, cum magis secundum rationem eorum contraria uidentur. Unde Aristoteles hanc eorum opinionem ita quasi aperte falsam et omni ratione destitutam praeterit, ut non destruere curaret, cum ex toto superuacuum putaret refellere, ideoque per se ipsum apparet friuolum, si non uidetur.

    SED NON VIDETUR QUANTITAS SUSCIPERE MAGIS ET MINUS, UT BICUBITUM.

Aliam ponit quantitatis communitatem quod uidelicet nomina non habent sua, scilicet proprie, quae comparentur, siue sint substantialia quantitatum nomina, ut est numerus, siue sint sumpta a quantitatibus.

Sic iunge: QUANTITAS VIDETUR quodammodo contrarietatem SUSCIPERE sed non uidetur in suis nominibus SUSCIPERE MAGIS ET MINUS, hoc est habere nomina, quae in comparatione magis uel minus suscipiant.

    NEQUE ENIM EST ALIUD ALIO MAGIS BICUBITUM; NEQUE IN NUMERO, UT
    TERNARIUS QUINARIO; NIHIL ENIM MAGIS TRIA DICENTUR, NEC TRIA
    POTIUS QUAM TRIA; NEC TEMPUS ALIUD ALIO MAGIS ET MINUS DICITUR.

NEQUE ENIM. Vere non habent in suis nominibus comparationem, quia neque <in> sumptis neque in substantialibus. A partibus per BICUBITUM, quod sumptum est a bicubita linea uel a bicubitatione, quae fortasse est quantitas. Et per 'tria' habemus de sumptis, per 'numerus' et 'tempus' de substantialibus. Sic lege: Aliud subiectum non dicitur magis bicubitum alio subiecto.

NEQUE IN NUMERO, id est in hoc nomine numerus, similiter comparatio contingit.

UT TERNARIUS /200/ non dicitur magis numerus QUINARIO.

NEQUE ENIM. Vere substantiale nomen numerorum non comparatur, quia neque sumpta a numeris. A maiori. Magis enim de sumptis uideretur quam de substantialibus. De sumptis autem ostendit per TRIA, quod sumptum est a ternario, cum ait: aliqua TRIA non dici MAGIS TRIA QUAM alia TRIA.

    NEC IN HIS QUAE DICTA SUNT OMNINO MAGIS ET MINUS DICITUR.

NEC IN HIS, id est in nominibus suprapositarum quantitatum, magis et minus proferunt in comparando.

    QUARE QUANTITAS NON SUSCIPIT MAGIS ET MINUS.

QUARE QUANTITAS. Quandoquidem quantitas neque in his neque in illis nominibus suis comparatur, ergo non comparatur in suis nominibus. A partibus.

    PROPRIUM AUTEM MAXIME QUANTITATIS EST QUOD AEQUALE ET INAEQUALE
    DICITUR. SINGULUM ENIM EARUM QUAE DICTA SUNT QUANTITATUM ET
    AEQUALE DICITUR ET INAEQUALE, UT CORPUS AEQUALE ET INAEQUALE, ET
    NUMERUS AEQUALIS ET INAEQUALIS DICITUR, ET TEMPUS AEQUALE ET
    INAEQUALE; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS QUAE DICTA SUNT SINGULIS
    ET AEQUALE ET INAEQUALE DICITUR.

PROPRIUM AUTEM. Duas communitates quantitatibus assignauit, scilicet non suscipere contrarietatem uel comparationem, quarum nulla fuit proprie proprium, quia scilicet non conueniebant solis. Unde nunc tandem apponit eam quae proprie proprium est, per quam maxime quantitatem queamus cognoscere, quae quidem est: dici aequale uel inaequale. Nil enim proprie aequale uel inaequale dicitur nisi quantitas. Si enim quandoque etiam substantiae uel aliae res dicantur aequales uel inaequales, gratia quantitatum dicitur neque cum dicitur hic homo aequalis illi, uidetur aequalitas praedicari sed aequalis quantitas poni. Maxime proprie dicit, id est proprie proprium. Quod autem sit proprie proprium probat a descriptione, quia scilicet conuenit omni quantitati et soli. Quod autem omni, habemus hic: SINGULUM ENIM. Quod soli, ibi: IN CAETERIS VERO, ut corpus quantitatiuum.

    IN CAETERIS VERO QUAE QUANTITATES NON SUNT, NON MULTUM VIDETUR
    AEQUALE ET INAEQUALE DICI.

IN CAETERIS VERO. Postquam ostendit omnibus conuenire, ostendit solis.

NON MULTUM, id est non proprie.

    NAMQUE AFFECTIO AEQUALIS ET INAEQUALIS NON MULTUM DICITUR SED
    MAGIS SIMILIS, ET ALBUM AEQUALE ET INAEQUALE NON MULTUM SED
    SIMILE.

NAM<QUE>. Ostendit in parte, quod ea quae non sunt quantitates, non dicuntur AEQUALE uel INAEQUALE, quia AFFECTIO uel albedo. 'Affectio' nomen est qualitatum primae speciei qualitatis, earum scilicet quae per applicationem ueniunt.

    QUARE QUANTITATIS PROPRIUM EST AEQUALE ET INAEQUALE DICI.

QUARE, quia scilicet conuenit omni et soli. A descriptione proprii.


LI 2.07 DE RELATIVIS

    AD ALIQUID VERO TALIA DICUNTUR QUAECUMQUE HOC IPSUM QUOD SUNT
    ALIORUM DICUNTUR, VEL QUOMODOLIBET ALITER AD ALIUD.

AD ALIQUID VERO. Post quantitatem statim ad aliquid tractat multis de causis, tum quia posita quantitate in aliquo maius uel minus statim ex ea contingit, quod ad relationem pertinet, quippe magnum et paruum relatiua sunt, tum quia in quantitate relationis naturam frequenter induxit, cum de magno et paruo disputaret, tum etiam ante qualitatem ad aliquid tractat, quia magis similis est relatio quantitati quam qualitas. Quantitas quippe neque contrarietatem suscipit neque comparationem, qualitas uero frequenter utrumque habet, relatio, cum rarissime compararetur sicut magnum est paruum, omnino contrarietate caret. Accipitur diuersis modis hoc nomen ad aliquid, /201/ modo scilicet generalissimum nomen omnium relationum tantundem ualens quantum relatio, cuius in sequentibus Aristoteles definitionem ponit. Modo nomen est fundamentorum relationum, sumptum scilicet a relatione, generalissimo; unde dicit Boethius, quia Socrates in quantum pater est, ad aliquid est, id est formatus relatione. Nec non etiam nomen eorum nominum quae a relationibus sumpta sunt, ueluti istorum 'pater' 'filius' et aliorum, nec non etiam secundum priorem definitionem, quam ponit Aristoteles et emendat postea, quae teste Boethio creditur esse Platonis, accipitur hoc nomen ad aliquid in designatione omnium nominum, quae hoc ipsum quod sunt, conuersim ad alia assignant, ut ala quoque ad alatum, remus ad remitum.

Modus autem tractandi hic est, quod prius tractat relatiua secundum eam definitionem quae a Platone data esse creditur, ostensisque inconuenientibus quae ex ea sequuntur, si quis eam concedat sufficientem esse, corrigit eam ponendo suam ac demum proprietatem supponit, quae omnibus et solis ueris relatiuis conuenire uidetur.

Nunc literam insistamus -- nota singula uerba!

AD ALIQUID nomen est compositum, cuius uis ex ipsa compositione tam rerum quam uocum proprietatem bene uidetur exprimere. Exponitur autem haec definitio in designatione uocis sic: TALIA, scilicet uocabula, DICUNTUR, secundum significationem scilicet relationum, QUAECUMQUE DICUNTUR ALIORUM, id est assignabilia sunt ad alia per genetiuum VEL QUOMODOLIBET ALITER, siue scilicet per alium casum siue scilicet per praepositionem; simile enim per datiuum assignatur, disciplinatum per ablatiuum, magnum per praepositionem.

HOC IPSUM QUOD SUNT, id est in propria uoce qua subiciuntur, praedicata assignant. Si enim dicatur bos hominis possessio, haec assignationis constructio ad relationes <non> pertinet, quia nomen bouis ad nomen hominis in se ipso non assignatur, sicut si id diceretur: 'bos hominis bos' sed per aliud nomen quod est possessio, constructio fit nec secundum alios relatiuorum proprietatem exigebat. Bene autem dixit talia pluraliter, non tale, demonstrans scilicet relatiuorum naturam in pluralitate consistere, quod et compositio huius nominis quod est 'ad aliquid', quodammodo innuit, in quo etiam plurali 'in unam assignationem' oportet subintelligi. Non enim quod remus dicitur nauis remus, sufficit ad hanc quoque nominum relationem quam hic accipit, quia non potest seruari conuersio. Tale est ergo quod ait: TALIA DICUNTUR AD ALIQUID quae mutuo dicuntur etc.

Et nota quod cum ait: DICUNTUR, uoces /202/ quarum proprie dici est, intellexisse se innuit et hoc loco relationem quantum ad constructionem sese accipere, qui etiam secundum constructionis diuersitatem dixit aliorum uel aliter. Nam quantum ad rerum naturam quae est diuersitas relationis inter magnum et paruum, quae per praepositionem referuntur, et inter patrem et filium, quae per genetiuum?

    UT MAIUS ID QUOD EST ALTERIUS DICITUR (ALIQUO ENIM MAIUS
    DICITUR), ET DUPLUM ALTERIUS DICITUR ID QUOD EST (ALICUIUS ENIM
    DUPLUM DICITUR)

UT MAIUS, id est hoc nomen 'maius' refertur per ablatiuum.

ALIQUO ENIM. Vere refertur, quia per ablatiuum. A partibus.

ET DUPLUM, hoc nomen scilicet, dicitur alterius, id est refertur per genetiuum.

ALICUIUS ENIM. Vere refertur, quia per genetiuum. A parte.

    SIMILITER AUTEM ET ALIA QUAECUMQUE SUNT HUIUSMODI. AT VERO SUNT
    ETIAM ET HAEC AD ALIQUID, UT HABITUS, AFFECTUS, DISCIPLINA,
    POSITIO.

SIMILITER AUTEM ET in ALIA, quaecumque scilicet sunt uere relatiua, <ad> HOC IPSUM QUOD SUNT, referuntur. Hoc ideo dicit, quia uult transire ad non uera relatiua dicens: AT VERO, hoc est: non solum supraposita quae uera sunt relatiua, dicuntur ad aliquid secundum hanc definitionem, uerum etiam ista: HABITUS pro habere generalissimo ponitur, POSITIO pro situ, et dicitur habitus habentis rei habitus, positio positae rei positio. Boethius tamen accipit habitum, quem Aristoteles cum descriptione ponit, sub prima specie qualitatis, et est habitus quod firmiter habetur et ad habens firmiter refertur.

    HAEC ENIM OMNIA QUAE DICTA SUNT HOC IPSUM QUOD SUNT ALIORUM
    DICUNTUR ET NON ALIUD ALIQUID.

HAEC ENIM. Vere sunt relatiua, quia hoc ipsum quod sunt dicuntur aliorum, quae iterum ad ipsa referuntur et non aliter, nisi scilicet per genetiuum. A parte.

    HABITUS ENIM ALICUIUS HABITUS EST, ET DISCIPLINA ALICUIUS
    DISCIPLINA, ET POSITIO ALICUIUS POSITIO; SED ET ALIA SIMILITER.

HABITUS ENIM. Vere supposita referuntur, quia et habitus et alia. A partibus.

    AD ALIQUID ERGO SUNT QUAECUMQUE ID QUOD SUNT ALIORUM DICUNTUR VEL
    QUOMODOLIBET ALITER AD ALIUD; UT MONS MAGNUS DICITUR AD MONTEM
    ALIUM  (MAGNUM ENIM AD ALIQUID DICITUR), ET SIMILE ALICUI SIMILE,
    ET OMNIA TALIA SIMILITER AD ALIQUID DICUNTUR.

AD ALIQUID ERGO SUNT. Quandoquidem ista SUNT AD ALIQUID, quae hoc ipsum quod sunt, ALIORUM DICUNTUR, ergo omnia alia quae idem habent, sunt similiter ad aliquid. A simili.

VEL QUOMODOLIBET ALITER. Non solum illa quae referuntur per genetiuum sed etiam QUOMODOLIBET ALITER, quod etiam addit, ut exemplificaret, sicut in magno apparet, quod refertur per praepositionem. Et nota quod hoc non est exemplum de constructione relationis, quippe 'hoc ipsum quod est' non dicitur: quippe mons est subiectum, magnum praedicatur, sed est exemplum de quadam assignatione relatiui per praedicationem.

MAGNUM ENIM. Commendat exemplum de magno, quia scilicet relatiuum est. A causa.

ET SIMILE. Exemplum est de his quae non referuntur ad aliud sed ad se ipsa assignantur. Quae tamen non uidentur sub praemissa definitione includi, in qua dictum est 'aliorum'. Sed 'aliorum' generaliter pro 'aliquorum' posuit.

ET OMNIA TALIA, scilicet quae etiam ad se referuntur, AD ALIQUID DICUNTUR.

    EST AUTEM ET ACCUBITUS ET STATIO ET SESSIO POSITIONES QUAEDAM,
    POSITIO VERO AD ALIQUID EST.

EST AUTEM. Ostendit positionem generalissimum esse ad aliquid, nunc per positionem supponit species eius ad aliquid dicens: POSITIO, hoc nomen, AD ALIQUID EST, gratia scilicet significationis secundum opinionem, /203/ sed ACCUBITUS ET STATIO ET SESSIO, res scilicet horum nominum, sunt POSITIONES, res uidelicet huius nominis quod est positio. Unde apparet quod haec nomina specialia secundum significationem sint AD ALIQUID.

    IACERE AUTEM VEL STARE VEL SEDERE IPSAE QUIDEM NON SUNT
    POSITIONES, DENOMINATIVE VERO AB HIS QUAE DICTA SUNT POSITIONES
    NOMINANTUR.

IACERE AUTEM. Quia stare et statio, hae uoces sedere et sessio uel recumbere, id est iacere, et accubitus, hic consimili significatione uel forma etiam uocis eadem penitus uideri possent, dat differentiam inter ea per subiectionem praedicationis, quia uidelicet sessio positioni supponitur sedere uero non, quia est sumptum a sessione, et hoc est: sessio est positio quoque; sedere, id est persona sedens, quae scilicet sessione affecta est, non est ipsa positio sed denominatiue dicitur a positione, quia scilicet nomen habet hoc quod est sedens, denominatiuum a sessione. Similiter de caeteris, id est iacere et stare dicendum est. Et notandum, cum iacere ab accubitu DENOMINATIVE non dicatur apud nos, apud Graecos fortasse denominatio erat in illis <quae> pro istis accipiuntur. Poterit fortasse dici, quod denominatiuum large hoc loco accipit pro sumpto.

Videtur autem Aristoteles huic expositioni in sequentibus contrarius esse, ubi scilicet ait: "dictum est de situ in his quae ad aliquid sunt, quia denominatiue a positionibus dicitur". Hic enim Aristoteles dicere manifeste uidetur ipsos situs, id est positiones, dici denominatiue a positionibus.

Nos uero ipsas substantias iacentes, stantes sedentes dicebamus dici denominatiue a positionibus quae sunt situs. Unde quidam coacti auctoritate Aristotelis haec nomina 'positio', 'statio' etc., aequiuoce sumunt in designatione quarundam qualitatum adiacentium sitibus, a quibus uidelicet qualitatibus ipsi situs dicuntur denominatiue, iacentes, stantes sedentes. Et tunc planum est quod Aristoteles ait in sequentibus, ipsos situs dici denominatiue a positionibus, qualitatibus, et cum praemittitur: 'statio' 'sessio' SUNT POSITIONES, POSITIO VERO AD ALIQUID est, de qualitatibus agitur, cum autem supponitur 'iacere' 'accumbere' etc., de sitibus agitur per sumpta a qualitatibus.

At uero necessarium nobis non uidetur propter auctoritatem Aristotelis saluandam tot significationes nominum fingere nec quisquam sensus in eo apparet, quod sedere uel statio ipsum situm dicimus sed tantum substantiam, ipsum scilicet hominem. Unde priorem expositionem omnino retinentes dicimus Aristotelem non dixisse situs denominari a positionibus sed hoc tantum quod de situ in 'ad aliquid' locutus est et ubi, assignat breuiter repentens eadem uerba quae ibi posuerat dicens, quia denominatiue a positionibus dicuntur, iacere scilicet et stare et sedere, hoc est substantia iacens etc. Quia enim semper hic breuiloquus fuit praetermisso subiecto propositionis per ea quae apposuit, ipsum quoque innuit et ubi dixit substantias /204/ denominari a sitibus, de substantiis simul et sitibus egit. Boethius autem in Commento:

    Cum positio in quantum sit ad aliquid et sint eius species
    relatiuae -- sessio enim et statio relatiua sunt -- sedere et
    stare nulla relatio est. Omnis <autem> denominatio non est idem
    quod est ea res <de> qua denominatur, ut grammaticus non est
    grammatica de qua denominatus est. Quocirca sedere, si de
    sessione et stare de statione denominatiuum est, sessio uero et
    statio relatiua sunt, sedere et stare quae a relatiuis denominata
    sunt, relatiuorum genere non tenentur et uniuersaliter quicquid
    ex quibuslibet positionibus denominatur, illud non ad relatiua
    sed ad praedicationem quae est ubi quae eadem situs dicitur,
    reduci potest.

Quae quidem uerba quaestionem generant. Cum enim dicit positionem etc. relatiua esse, quomodo uerum est, ut non similiter relatiua dicantur ea ad quae referuntur, positum scilicet et sedens etc.? Quippe istis quoque sicut illis supraposita definitio relatiuorum conuenit, secundum quam et ista sicut illa relatiua dici conuenit, cum neutra proprie relatiua dicantur. Dicimus itaque eum hoc loco aliorum sententiam potius induxisse quam suam, qui uidelicet putabant Aristotelem innuisse per hoc quod dixit ista denominari a positionibus, ea non debere dici relatiua.

    INEST AUTEM ET CONTRARIETAS IN RELATIONE, UT VIRTUS VITIO
    CONTRARIUM, CUM SIT UTRUMQUE HORUM AD ALIQUID, EST, ET DISCIPLINA
    IGNORANTIAE. NON AUTEM OMNIBUS RELATIUIS INEST CONTRARIETAS;
    DUPLICI ENIM NIHIL EST CONTRARIUM, NEQUE VERO TRIPLICI NEQUE ULLI
    TALIUM.

INEST AUTEM. Praeposita definitione Platonica tractat secundum eam relatiuorum communitates et primum hanc ponit quae neque omnibus neque solis conuenit, quia scilicet relatiua huiusmodi contrarietatem habent, quod ipse superius in quantitate ueris relatiuis conuenire negauerat.

NEQUE TRIPLICI. Triplex referri uidetur ad septiplum.

NEQUE ULLI TALIUM, id est alicui uerorum relatiuorum, uel alicui talium, hoc est quae insint per uerum. Hoc quoque quod Boethius hoc loco dicit: in eo quod substantia est et pater, diuersis generibus supponi diuersa ratione, secundum opinionem aliorum intellige, sicut etiam de contrarietate quae relatiuis inesse conceditur.

    VIDENTUR AUTEM ET MAGIS ET MINUS RELATIVA SUSCIPERE; SIMILE ENIM
    MAGIS ET MINUS DICITUR, ET INAEQUALE MAGIS ET MINUS DICITUR, CUM
    UTRUMQUE SIT RELATIVUM (SIMILE ENIM ALICUI SIMILE DICITUR ET
    INAEQUALE ALICUI INAEQUALE). NON AUTEM OMNIA RELATIVA SUSCIPIUNT
    MAGIS ET MINUS SIMILITER; DUPLEX ENIM NON DICITUR MAGIS ET MINUS
    DUPLEX, NEC ALIQUID TALIUM.

VIDENTUR AUTEM. Aliam inducit communitatem relatiuorum, quae sicut prior neque omnibus conuenit neque solis, quod scilicet comparantur relatiua nomina. Nota quod Aristoteles INAEQUALE tantum, non aequale comparari dicit, Boethius uero et de aequali concedit accipiens fortasse aequale pro simili uel inducens aliorum opinionem, quibus forsitan uidebatur, quod quotiens priuatorium nomen ad comparationem uenit, et illud ueniat respectu cuius priuatorium dicitur, quod rarissime deficit.

NEC ALIQUID TALIUM, id est relatiuorum, quae per definitos numeros insunt. Magnum uero et paruum licet relatiua sint, /205/ tamen ad comparationem ueniunt.

    OMNIA AUTEM RELATIVA AD CONVERTENTIA DICUNTUR, UT SERVUS DOMINI
    SERVUS DICITUR ET DOMINUS SERVI DOMINUS, ET DUPLUM DIMIDII DUPLUM
    ET DIMIDIUM DUPLI DIMIDIUM, ET MAIUS MINORE MAIUS ET MINUS MAIORE
    MINUS; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS.

OMNIA AUTEM. Tertiam ponit communitatem relatiuorum, in qua corrigere intendit quasdam uitiosas assignationes, in quibus conuersio seruari non potest, ut relatio permaneat, ut si dicatur ala auis, remus nauis, caput animalis.

Sic iunge: Non OMNIA RELATIUA suscipiunt contrarietatem uel magis uel minus sed omnia habent conuersionem. Et hoc est: OMNIA RELATIVA DICUNTUR AD CONUERTENTIA, hoc est assignantur ad talia quae iterum assignantur ad ipsa secundum reciprocationem. Alia est autem conuersio reciprocationis in relatione, alia terminorum enuntiationis. Cum enim dicimus:

    Pater filii pater

et:

    Filius patris filius

terminos enuntiationis, qui sunt praedicatum et subiectum, non transponimus, ita ut de subiecto faciamus praedicatum et e conuerso. Cum enim dicitur:

    Est <pater> filii pater

'pater' et subicitur et praedicatur, 'filii' determinatio est praedicati. Cum uero conuertitur ita:

    Filius patris filius

'filius' et subicitur et praedicatur et 'patris' est determinatio praedicati. Unde quia in ista subiectum erat, non fit in alia praedicatum uel e conuerso, et ita non permanet conuersio secundum terminos enuntiationis sed magis secundum reciprocationem relationis, ut scilicet sicut pater ad filium respicere monstratur, ita filius ad patrem. Et haec est conuersio quam accipit secundum mutuam assignationem relationis.

    SED CASU ALIQUOTIENS DIFFERT SECUNDUM LOCUTIONEM, UT DISCIPLINA
    DISCIPLINATI DICITUR DISCIPLINA ET DISCIPLINATUM DISCIPLINA
    DISCIPLINATUM, ET SENSUS SENSATI SENSUS ET SENSATUM SENSU
    SENSATUM.

SED IN CASU. Omnia conuertuntur sed inter ea quae per casum referuntur et non per praepositionem, haec differentia est, quod alia eodem CASU, ut pater et filius per genetiuum, alia per dissimilem casum, ut DISCIPLINA ET DISCIPLINATUM. Prior enim assignatio per genetiuum fit, cum dicitur disciplina disciplinati, secunda per ablatiuum, cum dicitur disciplinatum disciplina, quod quidem proprietas locutionis exigit, non natura rei. Et hoc est: SECUNDUM LOCUTIONEM, id est constructionis proprietatem. Nota quod hoc loco Boethius ablatiuum qui a nullo regitur, siue absolutus sit siue resolutus, septimum casum uocat, facit itaque duos casus de ablatiuo duas <scilicet> positiones eius in constructione.

    AT VERO ALIQUOTIENS NON VIDEBITUR CONVERTI NISI CONVENIENTER AD
    QUOD DICITUR ASSIGNETUR.

AT VERO. Semper conuertibilia sunt et semper conuertuntur, si bene assignentur, ad ea scilicet ad quae deberent.

    SI ENIM PECCET IS QUI ASSIGNAT, UT ALA SI ASSIGNETUR AVIS, NON
    CONVERTITUR UT SIT AVIS ALAE.

SI. Aliquando uitiose assignantur, ad ea scilicet ad quae non conuenit, ideoque non potest seruari conuersio. SI ENIM assignatur non conuenienter, uere NON CONUERTITUR. Quia SI PECCAT IS QUI ASSIGNAT in assignando, id est si uitiose assignat, non fit conuersio. A pari. Et hoc est: SI ENIM etc.

    NEQUE ENIM PRIUS CONVENIENTER ASSIGNATUM EST ALA AVIS.

NEQUE ENIM. Commendat exemplum de uitiosa assignatione inter alam et auem, ac si diceret: bonum exemplum dedi de uitiosa assignatione, /206/ quia ita est in istis. A causa.

    NEQUE ENIM IN EO QUOD AVIS EST, IN EO ALA EIUS DICITUR SED IN EO
    QUOD ALATA EST. MULTORUM ENIM ET ALIORUM ALAE SUNT, QUAE NON SUNT
    AVES.

NEQUE ENIM. Causam supponit quare non sit conueniens assignatio uel quare etiam non possit seruari conuersio, quia scilicet ala non dicitur auis esse IN EO QUOD AVIS EST SED IN EO QUOD ALATA EST. Quod quidem patet ex eo quod supponit, quia scilicet multa alia habent alas. Ab oppositis. Apes enim et uespes et uespertiliones alas habent.

    QUARE SI ASSIGNETUR CONVENIENTER, ET CONVERTITUR; UT ALA
    ALATI ALA, ET ALATUM ALA ALATUM. ALIQUOTIENS AUTEM FORTE ET
    NOMINA FINGERE NECESSE ERIT, SI NON FUERIT POSITUM NOMEN AD QUOD
    CONVENIENTER ASSIGNETUR; UT REMUS NAVIS SI ASSIGNETUR, NON ERIT
    CONVENIENS ASSIGNATIO (NEQUE ENIM IN EO QUOD EST NAVIS, IN EO
    EIUS REMUS DICITUR.

QUARE quandoque, si inconuenienter assignantur, non conuertitur, ergo SI CONVENIENTER, CONVERTITUR. A contrariis. Sed ut CONVENIENS fiat ASSIGNATIO, prius oportebit ALIQUOTIENS nouum uocabulum inuenire, ad quod id quod iam inuentum est, CONVENIENTER ASSIGNETUR, ut si dicamus 'remitum', ad quod referatur REMUS, non ad nauem.

    SUNT ENIM NAVES QUARUM REMI NON SUNT.

SUNT ENIM NAVES. Lintres uocat eas Boethius quas solo subigunt conto.

    QUARE NON CONVERTITUR.

QUARE NON CONVERTITUR. Quia scilicet sunt naues quarum remi non sunt, ergo non est conuersio. Ab oppositis uel a causa.

    NAVIS ENIM NON DICITUR REMI NAVIS. SED FORTE CONVENIENTIOR
    ASSIGNATIO ERIT SI SIC QUODAMMODO ASSIGNETUR, REMUS REMITAE.

NAVIS ENIM. Vere non est conuersio, quia neque per genetiuum neque per alium facta. A partibus. Sed eam per genetiuum remouet, de qua magis uideretur.

    AUT QUOQUO MODO ALITER DICTUM SIT.

AUT QUOMODOLIBET ALITER, ut uidelicet, si non placet dicere remitum, dicas 'remotum' uel 'rematum'.

    NOMEN ENIM NON EST POSITUM; CONVERTITUR AUTEM SI CONVENIENTER
    ASSIGNETUR.

NOMEN ENIM reddit causam, quare in placito nostro ponat de nomine significando, quia uidelicet non positum est nomen, id est inuentum.

    REMITUM ENIM REMO REMITUM EST. SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS, UT
    CAPUT CONVENIENTIUS ASSIGNABITUR CAPITATI QUAM SI ANIMALIS
    ASSIGNETUR; NEQUE ENIM IN EO QUOD ANIMAL EST CAPUT HABET (MULTA
    ENIM SUNT ANIMALIA CAPITA NON HABENTIA).

REMITUM ENIM. Vere conuertitur, quia per genetiuum. A parte.

Quod ait: non IN EO QUOD ANIMAL EST HABET CAPUT, uidetur falsum, quia iam in eo quod animal est, caret capite et ita omne animal caret capite. Sed attende quod cum ait: non IN EO QUOD ANIMAL EST HABET CAPUT, negatione posita totam propositionem exstinguit dicens: hoc quod est animal, non confert caput. Unde non sequitur quod in eo quod animal est, careat capite. Si uero negatio interponeretur ita:

    In eo quod est animal non habet caput

id est: hoc quod est animal, aufert ei caput, falsum esset atque hinc bene sequeretur quod in eo quod est animal, careret capite.

MULTA ENIM, ut ostrea uel conchilia, pisces uidelicet quidam, qui in testis continentur.

    SIC AUTEM FACILIUS FORTASSE SUMITUR QUIBUS NOMEN NON EST POSITUM,
    SI AB HIS QUAE PRIMA SUNT ET AB HIS AD QUAE CONVERTUNTUR NOMINA
    PONANTUR, UT IN HIS QUAE PRAEDICTA SUNT AB ALA ALATUM, A REMO
    REMITUM.

SIC AUTEM. Dixit quandoque nomen esse fingendum ut fiat conueniens assignatio. Nunc autem quomodo FACILIUS possit nomen inueniri, docet dicens: SIC FACILIUS SUMITUR, id est imponitur, NOMEN his rebus QUIBUS NON EST POSITUM, SI uidelicet imPONANTUR NOMINA AB HIS nominibus QUAE PRIMA SUNT, id est quae iam sunt inuenta, UT AB ALA quod iam est inuentum, sumatur ALATUM, quod teste Boethio nouiter factum est et numquam ante dictum, ita scilicet sumatur ab hoc nomine quod est ala, quod et eius significationem teneat et uocis similitudinem. Nam alationis significationem tenet, a qua sumptum est, et etiam alae a qua deriuatum est, sicut Priameius possessionis et Priami et Graecus cuiusdam proprietatis et Graeciae et aureus /207/ cuiusdam proprietatis et auri.

AB HIS AD QUAE CONVERTUNTUR. Posset enim a pluribus iam inuentis sumi et non ab eo ad quod conuerti debet. Potest etiam hoc nomen ala prius dici quam alatum, quod in assignatione praecedebat, uel prius etiam secundum significationem tam sententiae quam subiectae rei. Sensus enim huius nominis quod est ala, in alato clauditur et res ipsa quae ala est, secundum hoc quod alatum facit atque ut pars quaedam ipsum constituit, prior est naturaliter re alata.

    OMNIA ERGO QUAE AD ALIQUID DICUNTUR, SI CONVENIENTER ASSIGNENTUR,
    AD CONVERTENTIA DICUNTUR.

OMNIA ERGO. Quandoquidem supradicta, quia CONUENIENTER ASSIGNANTUR, conuertuntur, ERGO OMNIA. A simili.

    NAM SI AD QUODLIBET ILLUD ASSIGNETUR ET NON AD ALIUD DICATUR, NON
    CONVERTUNTUR. DICO AUTEM QUONIAM NEQUE HORUM QUAE INDUBITANTER
    CONVERTIBILIA DICUNTUR ET NOMINA EIS POSITA SUNT, NIHIL
    CONVERTITUR, SI AD ALIQUID EORUM QUAE SUNT ACCIDENTIA ASSIGNETUR
    ET NON AD EA QUAE DICUNTUR; UT SERVUS SI NON DOMINI ASSIGNETUR
    SERVUS SED HOMINIS AUT BIPEDIS AUT ALICUIUS TALIUM, NON
    CONVERTITUR (NON ENIM ERIT CONVENIENS ASSIGNATIO).

NAM SI. Vere si conuenienter assignantur, id est ad ea ad quae debent, conuertuntur, quia si ad alia, non conuertuntur. A contrariis. Quod ostendit in ueris etiam relatiuis quibus nec nomina deficiunt, quod scilicet SI assignantur AD ALIQUID accidens, id est extraneum a sua significatione, non potest seruari conuersio.

NEQUE et NIHIL secundum usum dicit pro 'nil'.

ACCIDENTIA hoc loco dicuntur homo et bipes secundum hoc quod aliena sunt ab assignatione relationis, licet ab ea secundo loco assignari seruus et dominus quodammodo possunt. Nam quia dominus homo est uel bipes et ipse seruus domini seruus est, per se etiam seruus hominis seruus est et bipes.

NON ENIM. Causam reddit, quia non conuertitur.

    AMPLIUS, SI CONVENIENTER ASSIGNETUR AD ID QUOD DICITUR, OMNIBUS
    ALIIS CIRCUMSCRIPTIS QUAECUMQUE ACCIDENTIA SUNT, RELICTO VERO
    SOLO ILLO AD QUOD ASSIGNATUM EST, SEMPER AD IPSUM DICETUR; UT SI
    SERVUS AD DOMINUM DICATUR, CIRCUMSCRIPTIS OMNIBUS QUAE SUNT
    ACCIDENTIA DOMINO, UT ESSE BIPEDEM VEL SCIENTIAE SUSCEPTIBILEM
    VEL HOMINEM, RELICTO VERO HOC SOLO QUOD DOMINUS EST, SEMPER
    SERVUS AD EUM DICETUR.

AMPLIUS. Postquam probauit relatiua non conuerti nisi assignentur AD ID ad QUOD oportet, determinat quale sit illud, uidelicet ut ALIIS remotis et ILLO SOLO RELICTO relatiuorum constet praedicatio et rursus caeteris relictis et ILLO SOLO REMOTO non constet praedicatio. Quippe solo domino existente et homine et bipede caeterisque OMNIBUS, si fieri possit, CIRCUMSCRIPTIS, id est destructis, necesse est existere seruum et eo solo non existente perimi et ita ubi peremptum erit, iam non refertur ad aliquid.

Sic iunge: AMPLIUS, id est adhuc de conuenienti assignatione instruo, dicens scilicet quod SI CONUENIENTER ASSIGNETUR ID AD QUOD DICITUR, id est debet dici, remotis QUAECUMQUE SUNT ACCIDENTIA extranea ab assignatione et RELICTO ILLO SOLO AD QUOD bene EST ASSIGNATUM, SEMPER referetur AD IPSUM.

    SERVUS ENIM SEMPER DOMINI SERVUS EST.

SERVUS ENIM. Vere referetur, quia per genetiuum.

    SI VERO SERVUS NON CONVENIENTER DICATUR AD ID QUOD DICITUR
    CIRCUMSCRIPTIS OMNIBUS ALIIS, RELICTO VERO SOLO AD QUOD
    ASSIGNATUM EST, NON DICETUR AD IPSUM; ASSIGNETUR ENIM SERVUS
    HOMINIS ET ALA AUIS, CIRCUMSCRIBATUR AD HOMINEM ESSE SERVUM; NON
    ENIM SERVUS AD HOMINEM DICITUR (CUM ENIM DOMINUS NON SIT, SERVUS
    NON EST); SIMILITER AUTEM ET DE AVI, ADIMATUR ALATAM ESSE; ET
    AMPLIUS NON ERIT ALA AD ALIUD (CUM ENIM NON SIT ALATUM, NEC ALA
    ERIT ALICUIUS).

SI VERO, id est si assignetur ad tale ad quod non debet, et destruantur omnia alia praeter illud ad quod male est assignatum, non oportet etiam uere assignari ad ipsum, ueluti si seruus assignetur ad hominem et contingeret destrui bipedem et dominum, non posset uere seruus assignari ad hominem. Et quare, supponit, quia scilicet seruus iam non est eo quod dominus non sit, et hoc est: CUM ENIM DOMINUS NON SIT, SERVUS NON EST.

    QUARE OPORTET ASSIGNARI AD ID QUOD CONUENIENTER DICITUR; ET SI
    SIT NOMEN POSITUM, FACILIS ERIT ASSIGNATIO; SI AUTEM NON SIT,
    FORTASSE ERIT NECESSARIUM NOMEN FINGERE.

QUARE. Quandoquidem si inconuenienter assignetur, non conuertitur, ergo oportet /208/ assignari conuenienter, ut conuertantur.

    SI AUTEM SIC REDDANTUR, MANIFESTUM EST QUONIAM OMNIA RELATIVA
    CONVERSIM DICENTUR.

SI AUTEM SIC REDDANTUR, id est si conuenienter assignentur etc.

Quaeritur autem utrum dici ad conuenientiam proprium sit relatiuorum. Quod fortasse inde uidetur quod Aristoteles hanc communitatem omnibus relatiuis attribuit nec eam rebus aliis assignat. Cui opponitur quod non sit proprium, quia aliis quoque conuerti conuenit. Cum enim sol super terram est, dies est et e conuerso. Huius autem rei teste Boethio Iamblichus duas protulit solutiones, unam superuacuam, aliam perfortem. Ait enim nil officere si et alia conuertantur. Non enim, inquit, solis relatiuis hoc inesse, sed omnibus. Aliam uero causam attulit prorsus grauem. Ait enim proprium hoc esse relatiuorum secundum aliquam habitudinem ad inuicem conuerti. Quod uero dicit: <cum> sol est super terram, dies est et e conuerso, nullam habitudinem monstrat sed tantum consequentiam ostendit. Cum uero dicitur 'filius partris filius' et e conuerso, habitudo et comparatio et quodammodo continentia utrorumque declaratur. Unde relatiuorum conuersio secundum eorum continentiam et habitudinem facienda intelligitur.

Sed occurrit quaestio quod si conuersionem secundum habitudinem relationum hoc loco accipimus, ueris quidem relatiuis omnibus conueniet sed non omnibus quae sub praemissa Platonica uel alia multa. Unde fortasse cum Aristoteles hanc communitatem istis etiam assignauit, opinionem aliorum magis quam ueritatem secutus est. Si enim ueritatem attenderet, aeque hanc assignationem calumniari posset: 'ala alati ala' uel 'remus remiti remus', sicut caeteras. Quippe remus est uel ala, etiam quando non est remiti uel alati. Sic quoque et ea proprietas quae supponitur, scilicet simul esse natura, istis ueraciter aptari non potest sicut nec scibili et scientiae. Ala enim et remus naturaliter tamquam causae priores sunt alato uel remito. Unde credimus potius has duas communitates ultimas ab Aristotele secundum opinionem aliorum induci qui non ueris quoque relatiuis ea assignabant, uel fortasse ex sua parte addidisse, ut eorum opinionem refelleret qui ueris relatiuis ea quae relatiua non erat, adiungebant.

Quaeritur etiam utrum secundum praedictam conuersionem ad se inuicem assignari possint albius et minus album, percutere et percuti, quae tamen, cum non uideantur relatiua, simul esse natura uidentur et conuerti. Sed profecto percutere et percuti, quae actionis et passionis designatiua sunt, constat secundum habitudinem et respectum relationum non habere conuersionem quae supra determinata /209/ est. Albius autem et minus album fortasse uera autem sunt relatiua quare et ipse Aristoteles post correptionem definitionis relatiuorum assignata etiam eorum proprietate est inter exempla relatiuorum melius ponit. Dicuntur itaque relatiua albius et minus album non quantum ad significationem albedinis quae qualitas est sed quantum ad significationem aduerbiorum magis et minus, secundum quam uis comparationis consistit, quippe albius tantundem significat quantum magis album, magis autem et minus sicut magnum et paruum relationes significant. Albius itaque ad minus album relatiuum dicitur significatione 'magis', quod est relatiuum ad minus, propter quam significationem principaliter referenda sunt comparatiua. Cum enim album albedinem significaret sed minime crementum designaret, necessario propter crementum albius inuentum est, quod ad relationem pertinet.

Sed non irrationabiliter quaeri potest si albius et minus album relatiua sint, quomodo dici potest aliquid albius esse hodie quam heri, quippe nil est, respectu cuius albius dicatur, nisi forte respectu sui conueniunt et simul sunt natura et si unum conuenit alicui respectu alicuis, oportet illi alicui alterum relatiuum conuenire respectu prioris relatiui, ut si Socrates etiam sui pater esset, eundem filium suum esse oporteret. At uero idem ad se album magis et minus numquam est eodem tempore. Idem etiam opponi potest de maiori et minori, quae indubitanter relationem significant, quam et sua positiua, cum uidelicet dicitur hoc esse maius hodie quam heri. Si enim maius est hodie quam heri, utique maius esse uidetur et ita magnum sed cum magnum et paruum relatiua sint respectu huius rei paruae, hoc loco magnum esse potest assignari. Sed fortasse in comparatione magni nulla est obiectio, quia nil hodie maius est quam heri. Cum uidelicet eadem substantia quae hodie maior dicitur, numquam illa fuit quae minor uidebatur, quia numquam aliquid totum fuit sua pars, nec umquam in quantitate alicuius essentiae plus habet uno tempore quam alio. Praeterea non est necesse, quod si aliquid est nunc albius quam priusquam, sit albius simpliciter. Albius enim nonnisi in respectu dici potest, albius uero nunc quam heri secundum respectum non dicitur sed potius rem denotat secundum statum quem modo habet et prius non habebat, in eo scilicet quod tantam nunc albedinem habet quantam prius non habebat.

Dicimus itaque albius simpliciter acceptum relatiuum esse ad minus album sed albius nunc quam heri, quod pro uno nomine ponitur, nullo modo in relatione consistere nec ullo modo sequi, ut diximus, quod si est albius nunc in se ipso quam heri esset, quod sit ideo albius, nisi forte respectu /210/ alterius diceretur hoc modo: si hic est albius illo hodie quam heri, tunc est albius.

    VIDETUR AUTEM AD ALIQUID SIMUL ESSE NATURA.

VIDETUR AUTEM. Aliam supponit communitatem, per quam iam callide ingreditur debilitare suprapositam definitionem, quae quidem communitas multis conuenire uidetur quae relatiuis non sunt adiungenda, ut sunt scibile <et> scientia uel alatum et ala. Cum autem in tractatu Simul diuersis modis accipiat 'simul esse in natura', hic priorem modum intelligit eorum quae simul esse natura ibi dicit his uerbis:

    Naturaliter simul esse dicuntur, quaecumque conuertuntur secundum
    quod est esse consequentiam sed nequaquam causa est alterum
    alterius ut <sit, ut> in duplo et dimidio.

Tria itaque concurrunt 'in simul natura', quod uidelicet, quae posita mutuo sese ponunt, ablata sese auferunt et insuper neutrum alterius causa est. Etsi enim alterum relatiuorum sine altero esse non possit, nequaquam tamen alterum existens alterius causa est, quia omne quod alteri esse confert, naturaliter eo prius est. Cum Aristoteles dicit consequentiam esse, naturalem comitationem accipit existentiae, <ut> uidelicet nullo modo natura patiatur alterum esse sine altero, unde nec non esse simul.

Sic iunge: Non solum relatiua conuertuntur ad inuicem, nam etiam SIMUL sunt NATURA.

    ET IN ALIIS QUIDEM PLURIBUS VERUM EST.

ET IN ALIIS QUIDEM. Aliis dicit respectu scibilis et scientiae, sensibilis et sensus, quae postea ponet, secundum hoc quod relatiua uidebantur.

    SIMUL ENIM EST DUPLUM ET DIMIDIUM, ET CUM SIT DUPLUM DIMIDIUM
    EST, ET CUM SIT SERVUS DOMINUS EST; SIMILITER AUTEM HIS ET
    ALIA. SIMUL AUTEM HAEC AUFERUNT SESE INVICEM.

SIMUL ENIM. Vere relatiua simul sunt natura, quia ista.

ET CUM SIT. Ostendit per mutuam sui positionem et mutuam sui ablationem ea simul esse natura.

    SI ENIM NON SIT DUPLUM NON EST DIMIDIUM, ET SI NON SIT DIMIDIUM
    DUPLUM NON EST; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS QUAECUMQUE TALIA
    SUNT.

SI ENIM. Vere relatiua sese auferunt, quia ista. A partibus. Intellige autem non sensum consequentiarum sed categoricarum, ac si diceret non posse esse seruum, quin sit dominus, nec non esse, quin non sit, non quidem quantum ad substantiam sed quantum ad relationis proprietatem. Potest quippe esse substantia eius qui seruus est ita, ut non permaneat is qui dominus, ut si Datius permaneat perempto Simone. Sed nequaquam potest in proprietate serui respectu alterius constare, nisi alter in proprietate domini permanserit.

Videtur autem Boethius hanc proprietatem maxime uocabulis adscribere, gratia tamen proprietatum quas determinant. Unde de utrisque mentionem facit dicens:

    Rursus si pereat filius, patrem quoque perire necesse est, non
    quod pereat ipsa substantia, ut pereunte Hectore Priamus pereat
    sed perit ipsa relatio. Ergo quoniam uel interempto patris nomine
    filii nomen perit sublatoque filii nomine patris perit, posito
    etiam patre in substantiaque constituto filii quoque nomen
    infertur et posito filii nomine sequitur patris et a patris
    nomine numquam separatur et idcirco pater et filius simul esse
    dicuntur.

De uocabulis autem maxime hic egit, quia adhuc relatiua tractantur secundum /211/ nominum assignationem quam Platonica definitio continet, secundum quam quidem et scibile et scientia relatiua dicit Boethius atque ideo relatiuis nominibus inesse, ut simul sint natura. Est autem uocabula simul esse natura secundum ea imposita esse quae simul naturaliter sunt.

    NON AUTEM IN OMNIBUS RELATIUIS VERUM VIDETUR ESSE SIMUL ESSE
    NATURA; SCIBILE ENIM SCIENTIA PRIUS ESSE VIDETUR; NAMQUE IN
    PLURIBUS SUBSISTENTIBUS REBUS SCIENTIAS ACCIPIMUS.

NON AUTEM OMNIBUS. Nota quod dicit 'VIDETUR' et non 'est', quia re uera relatiua non sunt ac fortasse magis uidebatur scibile referri ad scibilitatem formam suam quam ad scientiam, et sciens ad scientiam, sicut disciplinatum ad disciplinam uel sedens ad sessionem. Quippe haec absque se numquam esse contingit, scibile uero ante scientiam est. Unde ait: SCIBILE ENIM. Vere non in omnibus relatiuis ita est, quia non <in> est istis. Quod in eo ostendit quod res aliqua PRIUS est SCIBILIS, id est potens sciri, quam scientia sit habita de ea. Quod probat ab effectu dicens nos accipere scientias de pluribus prius subsistentibus scibilibus, non tamen dicit 'scibilibus' sed 'SUBSISTENTIBUS', quia ex hoc satis illud innuitur. Constat enim de omni quod subsistit, scientiam posse haberi.

    IN PAUCIS VERO VEL NULLIS HOC QUIS REPERIET SIMUL CUM SCIBILI
    SCIENTIAM FACTAM.

IN PAUCIS VERO. In pluribus praecedit scibile SCIENTIAM sed IN PAUCIS SIMUL esse ea contingit. Potest enim fortasse contingere de re aliqua, ut statim ex quo ipsa est scibilis, sciatur, utpote uehemens aliqua passio doloris statim ut scibilis est, sentitur et scitur. Nam scibile, cum sit sumptum, non potest esse in non-existente nec per 'est' subiectum ei quod non est aliquid, potest copulari. Sed quia 'SIMUL' quantum ad naturam accipit, non quantum ad actum, dictum corrigit supponens: VEL IN NULLIS, ac si diceret: Dixi IN PAUCIS sed etiam IN NULLIS dicere possum. Semper enim naturaliter scibile praecedit scientiam. Non enim quod scibile est, exigit ut scientia habeatur, sicut scientia habita de aliquo exigit ut illud sit scibile.

Vel aliter secundum Boethium: IN PAUCIS dixi propter res fictas quae SIMUL quodammodo esse et sciri uidentur. Illud enim esse chimerae quod attenditur, simul cum opinione eius nascitur, quae quidem opinio quibusdam fortasse scientia uidebatur. Sed quia scientia comprehensio est ueritatis rerum quae sunt, chimaera autem non est, dictum corrigit, cum supponit: VEL NULLIS.

    AMPLIUS SCIBILE SUBLATUM SIMUL AUFERT SCIENTIAM, SCIENTIA VERO
    NON AUFERT SCIBILE.

AMPLIUS. Ostendit iam quodam argumento scibile prius esse scientia, idem ostendit alio, hoc uidelicet quod scibile peremptum perimit scientiam sed non e conuerso.

    NAM SI SCIBILE NON SIT, NON EST SCIENTIA. SCIENTIA VERO SI NON
    SIT, NIHIL PROHIBET ESSE SCIBILE.

NAM SI. Duo probat quae dixit. A pari.

    UT CIRCULI QUADRATURA SI EST SCIBILE, SCIENTIA QUIDEM EIUS NONDUM
    EST, ILLUD VERO SCIBILE EST.

UT CIRCULI QUADRATURA SI, id est quamuis, sciri possit etc. Haec figura quaedam qua geometres in mensurando utuntur, quae teste Boethio Aristotelis /212/ temporibus non fuisse uidetur inuenta, post uero reperta est.

Sed quaerendum uidetur quomodo si ipse nescierit circuli quadraturam uel alii, asserit de ea, quod sit scibilis, quasi eam sciret, aut si ipse uel aliquis sciat eam, quomodo dicit eius scientiam non haberi, aut si omnino nondum erat, quomodo iam scibilis erat. Quod itaque ait Boethius eam nondum esse <inuentam> tempore Aristotelis, in eo accipitur quod nondum in exercitium mensurandi uenerat et multa postea de ea per inquisitionem sciri contingit, quae nondum sciebantur, propter quae tamen iam scibilis erat, cum nondum tamen illa haberetur scientia. Videtur autem sic probari quod si scibilis sit, scientia sit. Si enim aliquid sciri potest, per scientiam sciri potest et ita per aliquam scientiam. Unde et aliqua scientia potest illud comprehendere et ita ipsa est. Sed profecto primam consequentiam calumniamur. Multa enim sciri possunt per futuram tantum scientiam, quae nondum scientiae uocabulo tenetur, cum omnino non sit.

    AMPLIUS ANIMALI QUIDEM SUBLATO NON EST SCIENTIA, SCIBILIUM VERO
    PLURIMA ESSE CONTINGIT.

AMPLIUS ANIMALI. Duo dixit superius, scilicet quod scibile destruit sed non destruitur, et utrumque iam ostendit. Nunc iterum probat secundum, de quo fortasse magis dubitabatur, hoc scilicet quod scibile non destruitur necessario destructa scientia, quod uidelicet remanere potest destructa scientia. Quod sic monstrat: destructo animali destruitur scientia, hoc est non potest esse scientia, ita quod non sit animal. Quod praemittit ibi: ANIMALI QUIDEM etc. Sed destructo animali potest remanere scibile, quod est ibi: SCIBILIUM VERO PLURIMA ESSE CONTINGIT, hoc est plura de numero scibilium possunt esse destructo animali. Quare destructa scientia remanere potest scibile. Hanc conclusionem extra. Regula uero complexionis huius talis est, quod cum aliquid destructum destruat aliquid et aliquid possit esse sine destruente, idem potest existere sine destructo.

Occurit quaestio quare dicat perempto animali scientiam permanere non posse, cum uidelicet scientia in animali non fundatur sed in anima tantum, corpus tamen dicatur per eam animatum et cum etiam constet animas carnali mole exutas promptiores esse ad sciendum, quam nunc sint, dum tenebroso carcere corporis obfuscante illam scientiam peripateticam quam prius habuerunt, maxima de parte iam amiserunt. Sed fortasse hoc loco non ipsam animae scientiam accipit quam habet ex naturali ratione sed exercitium illud quo notitia rerum per sensus ministratur.

Fortasse etiam haec fuit Aristotelis sententia, ut animae nec ante corpora nec post ea permanent. Iuxta quod fortasse Chalcidius asserit Aristotelem non putare animam /213/ substantiam esse sed formam. Sed si forma esset anima, qua ratione diceret in Qualitate dementiam uel iram qualitates esse animae? Numquid forma aut insanit aut irascitur? Praeterea ipse superius scientiam uel grammaticam in subiecto esse in anima dixit. Quomodo autem si forma esset, scientiam haberet? Volet autem forsitan quis probare falsum esse quod destructo animali scibile remaneat, atque hoc potius confirmare: si non est animal, non est scibile, hoc modo: Si non est animal, nihil potest sciri ab animali uel etiam ab anima quae in animali sit, et ita nihil potest sciri. Vel ita: Si animal non est, nullum potens scire est et ita nullum potest sciri. Sed in utraque argumentatione secundae consequentiae falsae sunt, sicut et illa quae superius dicebat: si potest sciri, per scientiam potest sciri. Non enim uerum est, si non potest sciri ab animali, non potest sciri. Multa enim possunt sciri ab his quae nondum animalia sunt. Illa quoque falsa est quae ait: si nullum potens est scire, nullum potens sciri.

    SIMILITER AUTEM HIS SE HABENT ET EA QUAE DE SENSU SUNT.

SIMILITER AUTEM, hoc est: sicut scibile prius est scientia, ita sensibile, id est sentiri potens, prius est sensu, quod simili argumento probat.

     SENSIBILE ENIM PRIUS SENSU ESSE VIDETUR.

SENSIBILE ENIM. Vere eodem modo se habent ista, quomodo illa, quia uidelicet hoc eodem modo, quod uidelicet quemadmodum scibile prius est scientia, ita sensibile sensu. A parte.

    NAM SENSATUM INTEREMPTUM SIMUL PERIMIT SENSUM, SENSUS AUTEM
    SENSATUM NON SIMUL PERIMIT.

NAM INTEREMPTO. Vere prius, quia tale prius quod peremptum perimit sed non perimitur. A parte prioris.

    SENSUS ENIM CIRCA CORPUS ET IN CORPORE SUNT; SENSIBILE AUTEM
    PEREMPTO PEREMPTUM EST ET CORPUS (SENSATORUM ENIM EST CORPUS),
    CUM VERO CORPUS NON SIT, PERIMITUR ET SENSUS; QUARE SIMUL PERIMIT
    SENSATUS SENSUM.

SENSUS ENIM. Duo quae dixit, probat et primum ostendit, quod sensibile peremptum perimit sensum tali argumento: SENSIBILE PEREMPTUM perimit corpus. Quod habemus ibi: sensibili AUTEM PEREMPTO PEREMPTUM EST ET CORPUS; corpus uero peremptum perimit sensum. Quod ibi est: CUM VERO CORPUS NON SIT etc. QUARE sensibile peremptum PERIMIT SENSUM, quod ibi est: QUARE SIMUL PERIMIT etc.

Primae uero propositionis quae ait:

    Sensibile peremptum perimit corpus

assignationem praemiserat dicens: SENSIBILE EST CORPUS. A causa.

Secundae propositionis quae ait:

    Corpus destructum destruit sensum

assignationem quoque praemiserat dicens: SENSUS ENIM CIRCA CORPUS ET IN CORPORE SUNT. A causa.

IN CORPORE sensus esse dicuntur, quia anima quae tres habet potentias et sola sentit, per corporea tamen instrumenta sensus exercet.

CIRCA CORPUS autem sensus esse dicuntur, quia corporea tantum uel eis adhaerentia percipiunt.

    SENSUS VERO SENSIBILE NON; SUBLATO ENIM ANIMALI SUBLATUS EST
    SENSUS, SENSIBILE VERO ERIT, UT CORPUS, CALIDUM, DULCE,
    AMARUM, ET ALIA OMNIA QUAECUMQUE SUNT SENSIBILIA.


SENSUS VERO. Alterum de duobus propositis probat, scilicet quod sensus peremptus non perimit sensibile, quia uidelicet sensu destructo remanere potest sensibile. Quod hoc modo monstrat: destructo animali destruitur sensus, quod est ibi: SUBLATO ENIM etc. sed destructo animali remanere potest sensibile, quod est ibi: SENSIBILE VERO ERIT etc. Quare destructo sensu sensibile potest remanere. Hanc conclusionem extra. Regula quae /214/ superius de animali et scibili et scientia.

SUBLATO ENIM. Locus est ab oppositis, ac si diceret: Vere sensus non perimit sensibile, quia scilicet sensu perempto remanebit sensibile. Ad quod probandum statim argumentum praemittit quod iam docuimus.

    AMPLIUS SENSUS QUIDEM SIMUL CUM SENSATO FIT (SIMUL ENIM ANIMAL
    FIT ET SENSUS), SENSIBILE VERO ANTE EST QUAM ESSET SENSUS (IGNIS
    ENIM ET AQUA ET ALIA HUIUSMODI, EX QUIBUS IPSUM ANIMAL CONSTAT,
    ANTE SUNT QUAM ANIMAL SIT OMNINO VEL SENSUS); QUARE PRIUS QUAM
    SENSUS SENSIBILE ESSE VIDETUR.

AMPLIUS SENSUS QUIDEM. Redit ad illud quod supra docuit, quod scilicet sensibile prius est quam sensus, et hoc iterum probat hoc modo: Sensus simul est cum sensato, quod ibi est: SENSUS QUIDEM SIMUL CUM SENSATO. Sed sensibile prius est quam sensatum, quod est ibi: SENSIBILE VERO etc. Quare prius est sensibile quam sensus. Quod supponitur ibi: QUARE PRIUS QUAM SENSUS etc. Regula talis:

    Si aliquid naturaliter alterum comitatur et aliquid prius sit
    uno, idem prius est altero.

Sensatum uero et sensus simul permanent, quod statim probat, cum supponit: SIMUL ENIM ANIMAL FIT ET SENSUS. A pari. Animal namque et sensatum, id est illud in quo est exercitium sentiendi, paria sunt.

IGNIS ENIM. Probat a parte et a pari secundam propositionem, quod scilicet sensibile prius est quam sensatum, quia scilicet ignis et aqua et alia elementa ex quibus animal constat, prius sunt naturaliter, quam sit omnino, id est profecto, in natura animalis.

Nota autem quod Porphyrius teste Boethio uoluit scibile et scientiam et sensibile et sensum simul esse in natura. Ait enim quod si non sit scientia habita de aliqua re, ipsa quidem res esse poterat, sed <non> sub ea proprietate quod sit scibilis. Cum enim non sit scientia quae illud possit comprehendere, ipsa quoque res sciri non poterit. Nam quicquid scitur, scientia scitur et quicquid potest sciri, scientia potest sciri. Sed si bene sensum Porphyrii attendamus iuxta uerba Boethii, non est Aristoteli contrarius, cum ait scibile non prius esse scientia. Scientiam enim aliter accepit quam Aristoteles, ipsam uidelicet scibilitatem quae facit scibile. Unde Boethius:

    Et quodcumque (inquit) sciri possit per naturam, numquam posset
    adipisci, nisi eius quaedam in natura scientia uersaretur.

Cum enim dixit 'scientia in natura' tantundem ualuit quantum si dixisset potentiam sciendi, quae est scibilitas, qua quidem potentia scibile prius non est, ideoque Porphyrius ad scibilitatem minus quam ad scientiam scibile referri iudicat, non tamen ideo uere relatiuum esse astruebat. Fortasse autem nec inconueniens est si sententiae quam forsitan Aristoteles secundum alios quoque ponit, contrarius inueniatur. Sicut enim quod dicit Aristoteles scibile ad scientiam referri ac per hoc uere relatiuum esse, opinio est, ita forsitan et quod ait scibile prius esse scientia ad quam refertur, opinio erat, cum uidelicet conuenientius ad scibilitatem referri deberet, ut dicebat Porphyrius. /215/

    HABET AUTEM QUAESTIONEM UTRUM NULLA SUBSTANTIA AD ALIQUID
    DICATUR, QUEMADMODUM VIDETUR, AN HOC CONTINGAT SECUNDUM QUASDAM
    SECUNDARUM SUBSTANTIARUM.

HABET AUTEM. Ex definitione supraposita sequitur quasdam substantias esse ad aliquid sed rursus secundum rei ueritatem constat nullam substantiam esse ad aliquid, ex quibus duobus ponit Aristoteles quaestionem UTRUM scilicet NULLA SUBSTANTIA sit AD ALIQUID AN CONTINGAT QUASDAM esse ad aliquid. Attende quod cum definitio supraposita secundum constructionem nominum sit assignata, uidetur recte, cum ait contingere substantias esse ad aliquid, substantiam nomen uocis accipere, quod scilicet per primam et secundam substantiam diuiditur, de quibus statim supponit. Est autem aeque inconueniens substantiarum nomina esse ad aliquid secundum significationem, ac si substantiae significatae relationes essent. Sicut enim definitio sequens ad aliquid est nominis rerum quae sunt relationes, ita priorem esse uolebant nominis uocum significantium relationes.

Sic iunge: Ex praemissa definitione contingit QUASDAM substantias esse AD ALIQUID, id est quaedam substantiarum nomina substantialia esse ad aliquid secundum significationem; sed HABET hinc aliquis QUAESTIONEM tum propter definitionis assignationem tum propter rei ueritatem quae definitioni contraria uidetur, hanc scilicet quaestionem, UTRUM non sit aliqua SUBSTANTIA AD ALIQUID, sicut uidetur uerum secundum rerum naturam, AN HOC CONTINGAT, id est aliquam esse ad aliquid et hoc SECUNDUM QUASDAM secundas substantias quae recte uidentur referri, ut sunt ala et caput. Remus autem substantiale uocabulum non uidetur sed sumptum, cuius res opus est artificis, non naturae.

    NAM IN PRIMIS SUBSTANTIIS VERUM EST.

NAM IN PRIMIS. Reddit causam, quare dixerit secundum secundas, quia scilicet de primis constat, quod non habent constructionem relationis ideoque nullo modo dicebantur. Et hoc est: IN PRIMIS, scilicet de primis, VERUM EST, quod scilicet non sunt ad aliquid.

    NAM NEQUE TOTAE NEQUE PARTES AD ALIQUID DICUNTUR.

NAM NEQUE. Vere primae non sunt ad aliquid, quia neque illae quae sunt tota aliarum neque illae quae sunt partes. A partibus primarum. Tota dicit in significatione uocabula illa quae significant substantias quae tota sunt, ut est 'hic homo' 'haec auis'; partes autem in significatione sunt 'hoc caput' 'haec ala'.

    NAM ALIQUIS HOMO NON DICITUR ALICUIUS ALIQUIS HOMO, NEQUE ALIQUIS
    BOS ALICUIUS ALIQUIS BOS.SIMILITER AUTEM ET PARTES; QUAEDAM ENIM
    MANUS NON DICITUR ALICUIUS QUAEDAM MANUS SED ALICUIUS MANUS, ET
    QUODDAM CAPUT NON DICITUR ALICUIUS QUODDAM CAPUT SED ALICUIUS
    CAPUT.

NAM ALIQUIS HOMO. Ostendit a partibus, quod non sunt ad aliquid uel partes.

ALIQUIS HOMO, id est particulare nomen alicuius hominis, NON DICITUR <ALICUIUS> ALIQUIS HOMO, id est non significantur in propria uoce particulari.

SED ALICUIUS MANUS, hoc est: in se non potest assignari sed in superiori sed licet per superius assignetur, non ideo ullo modo relatiuum iudicatur, quod uidelicet hoc ipsum quod est, NON DICITUR.

    SIMILITER AUTEM ET IN SECUNDIS SUBSTANTIIS, ATQUE HOC QUIDEM IN
    PLURIBUS; UT HOMO NON DICITUR ALICUIUS HOMO, NEC BOS ALICUIUS
    BOS, NEC LIGNUM ALICUIUS LIGNUM SED ALICUIUS POSSESSIO DICITUR.

SIMILITER AUTEM. Hoc est sicuti nullae primae referri uidentur, ita et quaedam secundae uidentur non referri, ut homo, bos et plures aliae. Sed alicuius possessio, hoc est hoc ipsum quod sunt, non dicuntur, licet per superius quod est possessio, referantur.

    IN HUIUSMODI ERGO MANIFESTUM EST QUONIAM NON EST AD ALIQUID.

IN HUIUSMODI ERGO. Quia scilicet /216/ ista praemissa hoc ipsum quod sunt, referuntur, ergo non sunt ad aliquid. A descriptione quae superius posita fuerat.

    IN ALIQUIBUS AUTEM SECUNDIS SUBSTANTIIS HABET ALIQUAM
    DUBITATIONEM; UT CAPUT ALICUIUS CAPUT DICITUR ET MANUS ALICUIUS
    MANUS DICITUR ET SINGULA HUIUSMODI, QUARE HAEC ESSE FORTASSE AD
    ALIQUID VIDEANTUR.

IN ALIQUIBUS AUTEM, uidelicet primarum, dubitatio <non> est, an sint ad aliquid, quia scilicet nullo modo uidentur ad aliquid nec similiter quaedam secundae sed in aliquibus secundis habet aliquis dubitationem.

QUARE, quia scilicet ista hoc ipsum quod sunt, dicuntur alicuius, id est referuntur per genetiuum, ergo uidentur esse ad aliquid. A parte uel a causa.

FORTASSE apponit, quia scit eos quicumque rationem attendunt, in hac opinione non esse.

    SI IGITUR SUFFICIENTER EORUM QUAE SUNT AD ALIQUID DEFINITIO
    ASSIGNATA EST, AUT NIMIS DIFFICILE AUT IMPOSSIBILE EST SOLVERE
    QUONIAM NULLA SUBSTANTIA EORUM QUAE SUNT AD ALIQUID DICITUR; SI
    AUTEM NON SUFFICIENTER SED SUNT AD ALIQUID QUIBUS HOC IPSUM ESSE
    EST AD ALIQUID QUODAM MODO SE HABERE, FORTASSE ALIQUID CONTRA
    ISTA DICETUR. PRIOR VERO DEFINITIO SEQUITUR QUIDEM OMNIA
    RELATIVA, NON TAMEN HOC EIS EST ESSE QUOD SUNT AD ALIQUID QUOD EA
    IPSA QUAE SUNT ALIORUM DICUNTUR.

SI IGITUR. Infert a causa sic: Quandoquidem ex supraposita definitione sequitur quasdam substantias esse ad aliquid, ergo sumpta <non> est sufficienter assignata et difficile est, immo impossibile absoluere ab inconuenienti, hoc scilicet quod nulla substantia est ad aliquid. Oportet hoc esse inconueniens et falsum, quod scilicet nulla sit ad aliquid; quippe secundum priorem definitionem contingit ueram potius esse diuidentem, quae ait: quandam substantiam esse ad aliquid.

AUT IMPOSSIBILE, id est accipe fortasse disiunctiue potest accipi, quippe DIFFICILE et IMPOSSIBILE opposita uidentur. Nam difficile species possibilis uidetur sicut et facile. Non enim difficilia dici uidentur non quae quoquomodo contingere possunt. Unde et disiunctiue dicere possumus alterum uerum esse, scilicet uel difficile esse ad soluendum uel: IMPOSSIBILE EST. Si autem contrariam ponit sententiam per quam solutio possit inueniri, pro uero teneamus quod nulla substantia sit ad aliquid, si uidelicet dicamus non esse sufficienter et bene assignatam superius definitionem relatiuorum, hoc est rerum huius praedicamenti quod est relatio sed potius ita debuisse assignari definitionem quod AD ALIQUID, hoc est relationes, SUNT ea QUIBUS EST etc.

Sic iunge: Sufficienter assignata superius definitione relatiuorum non habemus quid dicamus contra hoc quod ala et caput ostenditur esse ad aliquid et positio et disciplina et multa alia quae non sunt ad aliquid. Sed si non est sufficienter assignata, sed potius debuit ita assignari: AD ALIQUID SUNT etc., FORTASSE ALIQUID poterimus dicere CONTRA praemissa inconuenientia, <ut> refellamus ea, hoc ipsum scilicet quod ponit, quod uidelicet non est SUFFICIENTER ASSIGNATA atque ideo non oporteret recipi quae dicta sunt.

Definitionem autem quam ipse ex parte sua apponit ad correptionem prioris, sic expone: AD ALIQUID, hoc est relationes, SUNT res illae QUIBUS EST HOC IPSUM ESSE quod supponunt, scilicet habere se ad aliud, quae sunt ad <aliquid> essentiae huiusmodi quod esse habent ad alias essentias, eas uidelicet respiciendo.

Sed quia proprie fundamenta relationum, ueluti substantia ipsa quae pater est /217/ uel filius, respicienda ad inuicem dicuntur, relationes uero sicut ipsa paternitas uel filiatio, ipsi sunt respectus secundum quos subiecta sese respiciunt, addit: QUODAMMODO relationes SE HABENT ad inuicem, non secundum quod in essentiis sese respiciant sed quia subiecta ad inuicem respicere faciunt. Ideo 'quodammodo' respicientes dicuntur. Sic enim quaedam bona in Diuisionibus dicit Boethius non quod in se bona sint sed quia bona faciunt, sanos cibos similiter dicere solemus.

Differt autem haec definitio ad aliquid a definitione supraposita, quod haec secundum rerum naturam diligentius est assignata, illa uero secundum uocabulorum constructionem erat data. Unde ibi Plato dixit 'dicuntur' ad constructionem respiciens, hic autem Aristoteles posuit 'sunt' rerum naturam inspiciens; illa itaque uocabulorum erat descriptio, haec rerum.

Sed quod contrarios inuicem tantos philosophos relinquemus atque a discipulo magistrum tantum corrigi quasi erroneum profitebimur, absit. Nulla quippe fuit inter Aristotelem et Platonem magistrum eius in sententia controuersia sed diuersa huiusmodi quod est relatio, acceptio. Plato enim hoc nomine ita large usus est in designatione scilicet uocabulorum, ut omnia illa uocabula diceret ad aliquid quae aliqua constructione ad inuicem reciprocari possint, non sola quidem sicut nec omnia quae relationes significant hoc nomine includens. Quippe paternitas et filiatio, quae relationes in essentia significant, ad se inuicem constructione non dicuntur, sicut sumpta earum, pater scilicet et filius. Sic enim dicitur:

    Pater filii pater

si quis ita dicat:

    Paternitas filiationis paternitas

nulla sensus apparet intelligentia, filia mater quoque uel soror, licet sumpta sint a relationibus ad quod proprie et couersuri dicantur... habere, sicut pater et filius uel frater, quando utriusque sexus alia continent.

Credo autem postea quosdam fuisse qui acceptionem Platonis ignorantes putauerunt eum dedisse superiorem definitionem ad aliquid huic nomini in designatione rerum istius praedicamenti, ipsarum scilicet relationum, uel in designatione nominum tantum eas significantium. Quorum utramque opinionem reprobat, quia siue ad aliquid nomen relationum accipiatur, siue tantum nomen uocum significantium relationes, non est uerum omnia quibus supraposita definitio conuenit, esse ad aliquid, quia neque uocabula quae ad inuicem mutuo assignantur, relationes sunt neque omnia quae significant relationes, ut ala et alatum, disciplina et disciplinatum.

Unde priori definitione correpta et ea apposita quae solis relationibus conueniat, statim supponit, quare supraposita definitio corrigenda fuerat, quia scilicet, licet relatiuis nominibus conueniat uel ipsis etiam fundamentis /218/ quae ab eis nominantur, non tamen confert eis esse ad aliquid, hoc est uel significare relationes uel esse relationes. Et hoc est quod ait: PRIOR VERO DEFINITIO SEQUITUR, id est comitatur, OMNIA RELATIUA, siue scilicet uocabula sumpta a relationibus quae referuntur, ut sunt haec nomina pater et filius, siue fundamenta ipsa relationum quae ab eis nominantur. Quippe ipsa res quae pater est, hoc quod pater est, dicitur alterius sed non ideo uel uocabula quibus definitio conuenit, sunt ad aliquid, in significatione scilicet relationum uel ipsae relationes. Unde modis omnibus supraposita definitio ad praedicamentum ad aliquid conueniens non erat, cum neque res huius praedicamenti bene terminaret nec uocabula ea significantia, ideoque necessarium erat eam induci quae rerum naturam aperiens simul et de rebus doctrinam et de nominibus secundum significationem faceret notitiam.

Nota quod ait priorem definitionem sequi omnia relatiua, si haec ad constructionem singulorum nominum significantium relationes referamus; fallere enim uidetur in propriis uocibus. Non enim ita dicitur hic pater huius filii hic pater sicut pater filii pater, quippe secundum Priscianum propria nomina genetiuos non regunt. Unde cum dicitur:

    Marcia Catonis

'uxor' subintelligitur. Sed si per genetiuum non potest relatio assignari, poterit per praepositionem sic: hic pater ad hunc filium hic pater. Sensus enim bonus est quem intendimus, quod scilicet hic pater ex hac paternitate quam habet ad filium, illum respicit. Fortasse apud Graecos licebat a propriis quoque nominibus genetiuos regi. Unde Aristoteles bene secundum linguam quam nominat, hoc quoque propriis relinquit. Augustinus etiam in Categoriis suis propriis quoque nominibus, ut aiunt, relationis constructionem per genetiuos quoque assignat, uim quidem sensus magis attendens quam constructionis proprietatem. Cui etiam ipse Aristoteles in sequentibus plane consentire uidetur, ubi scilicet per hoc caput et per hanc manum comprobat caput et manum relatiuorum proprietatem non habere, quod suo loco conuenientius expediemus.

Quaeri hoc loco solet <utrum> in homine plures habente filios diuersae sint paternitates respectu diuersorum filiorum qui ad eum per diuersas respiciunt filiationes. Et uidetur uerum. Cum enim relationes ipsae nil aliud sint quam respectus, ipse uero pater qui in primogenito tantum nato ad ipsum tantum respiciebat, secundo filio nato respectum habet ad eum quem prius non habebat. Itaque habet ad diuersos filios diuersos respectus uel relationes. Unde quot sunt in filiis filiationes, tot sunt in ipso paterniates. Neque enim substantia, /219/ quia habet multas qualitates, multa qualia recte dicitur, quippe pluralitas nominum non est nisi secundum pluralitatem nominatorum nec multi patres dicuntur affecti multis paternitatibus, sed multa affecta paternitatibus. Sed fortasse dicetur, quod licet ad alium filium respiciat modo, non tamen ideo habet multas relationes, sed unam per quam ad multa respicit nec contingit propter diuersos filios diuersas inesse paternitates, quia ex una potest ad diuersos respicere. Sed ad hoc dico, quod similiter quodlibet totum uel quodlibet genus respectu singularum specierum uel partium diuersas habet totalitates uel generalitates. Unde totum quod duas tantum habet partes ex diuersis totalitatibus diuersas respicit partes. Quare necessarium non uidetur, ut partialitate unius partis destructa totum ipsum omnino totalitatem amittat, nisi illam tantum per quam respiciebat ad eam tantum partem quae destructa est. Poterit itaque totum esse una etiam parte contentum, quod omnino falsum est. Sed profecto licet ex diuersis totalitatibus diuersas partes respiciat, uerum est tamen una parte destructa omnem totius proprietatem perimi, pro eo scilicet quod una parte contentum totum esse non potest. Nec est inconueniens, si simul in natura unaquaeque totalitas cuiusdam totius cum unaquaque partialitate partium suarum sit.

Quaeri etiam solet utrum aequale, simile, contrarium, relatiuum et huiusmodi uocabula, quae ad se ipsa referuntur, relatiua sint in significatione, quod nos quidem concedimus. Similitudo enim una est species relationis diuersa continens indiuidua, secundum quae sese subiecta respiciunt. Unde et simile, quod ab ea sumptum est, relatiuum in significatione non solum constructione, qua ad se ipsum reciprocatur. Idem de aequali et caeteris concedimus.

Sed opponitur quod omnia relatiua inter se uocabula in respectu saltem conuenit esse opposita, secundum quod ab Aristotele una species oppositorum relatiua dicuntur, iuxta quam etiam naturam haec relatiuorum regula assignatur, quod si aliquid relatiuorum conuenit alicui respectu alicuius, alterum relatiuum non conuenit eidem respectu eiusdem. At uero simile et simile, cum idem sint penitus nomen, nullam omnino oppositionem habent. Et uerum est quidem, quia nec relatiua dicuntur nisi pluralitate significationis. Unde simile et simile relatiua pluraliter dici non conuenit sed unum tantum est relatiuum uocabulum, quod ad se ipsum in constructione reciprocatur, quae quidem constructio uim relationis iuxta significationem nominis exprimit. Non autem reciprocatio constructionis uim relationis aperit; diuersa namque diuersis modis ad se mutuo assignantur, alia quidem ui relationis, ut pater filii pater id insinuare uidetur, quod ex eo quod pater est, hoc est /220/ ex eo quod paternitatem habet, secundum ipsam ad filium respicit, in eo similiter quod filius est, id est filiationem habet. Quod quidem uerum non esset, nisi omnis pater et solus ex eo simpliciter quod pater est, filium in eo simpliciter quod filius est, respiceret. Unde si quis dixerit:

    Mater filii mater

uel:

    Filia patris filia

uel:

    Soror fratris soror

quamuis mater quoque uel filia siue soror designatiua sunt relationum feminei sexus, uim tamen relationis ueraciter non exprimit, quia etsi <quod> mater est, ex filio habeat, non tamen matrem esse filii proprietas exigit, sicut necessario patrem esse confert, pater quippe et filius <qui> ad inuicem secundum uim relationis reciprocantur, utriusque sexus animalia continent, mater uero uel filia inferiora sunt quae nonnisi in designatione feminarum accipi uidentur nec nisi ex relationibus earum conuenire. Potest itaque filius esse ita ut mater non sit sed non absque patre et <pater> potest esse absque filia sed non absque filio, quippe, ut dictum, pater et filius, haec nomina, utrumque sexum generantium uel generatorum continere possunt atque ideo digniora suis feminis uidentur. Unde bene uis relationis per haec nomina pater et filius exprimi potest sed <non> per ista mater et filius, cum uidelicet in eo quod filius, matrem non habeat sicut habet patrem. Idem autem de fratre et sorore dicendum est, quod <de> patre et matre, quod scilicet semper in designatione utriusque sexus accipi potest et ui relationis, sicut simile simili et idem nomen ad se ipsum ui relationis assignari potest propter relationes, secundum quas diuersa subiecta sese respiciunt. Diuersae quippe sunt fraternitates, propter quas isti fratres dicuntur.

Quod autem supra meminimus, non omnem scilicet assignationem aliquorum ad inuicem fieri secundum uim relationis, manifestum est; quippe quaedam secundum possessionem solent assignari ad alia uel secundum causam aliquam uel secundum solam uocabuli designationem uel fortasse aliis modis. Ala enim alati uel disciplina disciplinati dicitur secundum possessionem, quia ostenduntur ab eis possideri quorum esse dicuntur, non ad ea respicere et cum e conuerso dicitur alatum ala alatum uel disciplinatum disciplina disciplinatum, quidam effectus uel causae proprietas exprimitur, cum hoc per illud esse dicitur. Similiter cum dicitur amans esse eius qui amatur uel qui amatur, ab amante amari, uidetur actio quaedam causa monstrari passionis quam infert, passio uero effectus nec ulla uis relationis exprimi.

Vocabulorum quoque possessio semper in relatione consistere uidetur, cum tamen nullas relationes res subiectae habeant, ut si dicamus aliqua esse opposita sibi uel remota a se ex eo quod <hoc> non est illud, nullas relationes inesse ostendimus, /221/ uocabula tamen in respectu conueniunt, quia alterum uocatur hoc nomine quod est oppositum uel remotum respectu alterius et per solam uocabuli nuncupationem oppositum oppositi dicitur uel remotum a remoto remotum sicut idem eidem. Nam quia idem pronomen est, nullam ex ui sua formam determinat sed meram substantiam significat nec relatiuum dicitur a grammaticis propter relationem quam significet sed magis propter sui notitiam quam tenet nec non potest hoc loco relatiuum dici secundum impositionis modum sicut oppositum, quia idem quodlibet dicitur in respectu sui uidelicet ipsius.

Nunc ad literam redeamus.

PRIOR VERO. Quare priorem definitionem quae Platonis creditur, corrigat, et reddit causam, quia cum omnia relatiua sequatur, id est comitetur, non confert eis esse relationes et uocat relatiua siue nomina sumpta a relationibus siue fundamenta relationum quae a sumptis nominibus nominantur. Hoc enim nomen pater, quod hoc ipsum quod est, dicitur ad alterum, uel nominatum ipsius, quod in eo quod pater est, respicit alterum, relationes non sunt.

    EX HIS ERGO MANIFESTUM EST QUOD, SI QUIS ALIQUID EORUM QUAE SUNT
    AD ALIQUID DEFINITE SCIET, ET ILLUD AD QUOD DICITUR DEFINITE
    SCITURUS EST, QUONIAM EORUM EST QUAE SUNT AD ALIQUID. PALAM
    ITAQUE ET EX HOC EST.

EX HIS ERGO. Post definitionem relationum supponit proprietatem relatiuorum, scilicet hanc quod si quis nouerit definite, id est determinate, aliquod relatiuorum, nouerit definite et alterum. Unde Boethius:

    Si quis nouerit Anchisem patrem definite esse Aeneae, et Aeneam
    definite esse filium Anchisae cognoscit uel si indefinite
    nouerit, quoniam pater generaliter est, indefinite est sciturus
    quoniam filii pater est.

Ex qua etiam proprietate caetera quae relatiua uere non sunt, a ueris separat relatiuis, ut caput et manum quae in se ipsis definite sciri possunt nec tamen alia ad quae referuntur, ideo cognosci necesse est.

Et attende hanc proprietatem assignari circa subiecta relationum, secundum quas ipsa sese respiciunt, quae sic exponitur: QUOD SI QUIS nouerit ALIQUID ex his QUAE AD ALIQUID sunt, hoc est de fundamentis relationum, determinate in eo scilicet quod ad aliquid est, ET ILLUD AD QUOD respicit, determinate cognoscet. Si uero capitis substantiam determinate nouerit, ueluti in eo quod hoc caput est, non necesse est aliud cognosci ad quod dicatur caput. Quippe substantia capitis non pendet aliunde sicut proprietas relationum. Hanc Aristoteles relatiuorum proprietatem manifestam esse dicit ex praemissa deinitione relationum, in qua uidelicet ostensum est substantias ipsas secundum relationes sese respicere. Ex quo et illud apparet, quod sicut mutuum respectum ad inuicem habent ex relationibus, ita et mutuam notitiam ad inuicem ex relationibus sortiuntur, in quantum /222/ sese per has respiciunt.

    SI ENIM NOVIT ALIQUIS QUIDDAM QUIA AD ALIQUID EST, EST AUTEM ESSE
    QUAE AD ALIQUID SUNT IDEM AD ALIQUID QUOQUO MODO SE HABET, ET
    ILLUD NOVIT AD QUOD HOC QUOQUO MODO SE HABET.

SI ENIM. Vere si nouit subiectum relationis esse ad aliquid determinate, et illud ad quod dicitur, nouit. Quod si illud non nouit omnino, id est determinate, nec istud nouit esse ad aliquid determinate. A destructione consequentis. Et hoc est: SI non NOVIT omnino, id est determinate, ad quod sese habet quodammodo, scilicet respiciendo ex relationis participatione, neque hoc nouit determinate, quod scilicet istud sit ad aliqui.

    SED IN SINGULIS PALAM HOC EST; UT, HOC SI QUIS NOVIT DEFINITE
    QUIA EST DUPLUM, ET CUIUS DUPLUM EST MOX DEFINITE NOVIT (SI VERO
    NIHIL DEFINITORUM NOVIT IPSUM CUM DUPLUM SIT, NEQUE SI EST DUPLUM
    OMNINO NOVIT).

SED SI IN SINGULIS. Ostendit praemissam proprietatem per exemplorum inductionem, in singulis scilicet fundamentis relatiuorum.

SI QUIS ENIM. Vere in singulis, quia in istis partibus.

    SIMILITER AUTEM ET HOC ALIQUID SI NOVIT QUIA MELIUS EST DEFINITE,
    ET QUO MELIUS EST DEFINITE NECESSARIUM EST NOSSE PROPTER HAEC
    (INDEFINITE AUTEM SCIET QUIA EST PEIORE MELIUS; OPINIONE ID QUOD
    TALE EST FIT, NON DISCIPLINA; NON ENIM SCIVIT SUBTILITER QUIA EST
    PEIORE MELIOR; SI ENIM SIC CONTINGIT, NIHIL EST PEIUS EO);
    QUAPROPTER PALAM EST QUIA NECESSARIUM EST QUOD NOVERIT QUIS
    RELATIVORUM DEFINITE, ET ILLUD AD QUOD DICITUR DEFINITE NOSSE.

SIMILITER. Secundum nos qui uolumus melius et minus bonum relatiua esse ex maioritate et minoritate, secundum quas comparatio fit, potest hoc esse exemplum de relatiuis, secundum uero alios qui hoc nolunt, poterit esse similitudo ad relatiua. Et fortasse non erit incongruum, si praedicta proprietas, cum omnibus relatiuis insit, non solis conueniat. Quippe quia ita est in istis, duplo scilicet <et> meliore, quod scilicet eis cognitis determinate cognoscuntur et ea ad quae respiciunt, ergo ita est in relatiuis. A partibus.

    CAPUT VERO ET MANUM ET HORUM SINGULA QUAE SUBSTANTIAE SUNT, HOC
    IPSUM QUOD SUNT POTEST SCIRI DEFINITE, AD QUOD AUTEM DICANTUR NON
    EST NECESSARIUM SCIRE.

CAPUT VERO. Proprietate attributa relatiuis secundum hoc quod relatiua sunt, a quibusdam remouet, quae praecipue relatiua esse uidebantur, a capite scilicet et manu, ut uidelicet propter hoc ostendat ea non esse relatiua per hoc quod caput uel manus dicuntur. Maxime enim haec descriptio facienda est secundum nominum notationem. Unde et nominum attendens notationem posuit superius 'ad quod dicitur' et hic ponit: AD QUOD DICANTUR, ut uidelicet per hoc quod ait 'dicuntur', innuit se attendere uim et notationem nominum.

QUAE SUBSTANTIAE SUNT, id est: in eo quod essentiae sunt, secundum quod per haec nomina denotantur, non in eo scilicet quod alia respiciunt, HOC IPSUM QUOD SUNT, id est in essentia sua, possunt SCIRI determinate sed non ideo necesse est sciri ad quod referantur, quippe secundum hoc quod caput uel manus dicuntur, ad nullum respiciunt. At uerum relatiua in eo quod relatiua sunt, hoc est respicientia, non possunt sciri determinate, ubi...ad quod respiciunt.

    CUIUS ENIM HOC CAPUT VEL CUIUS HAEC MANUS NON EST DICI DEFINITE;
    QUARE NON ERUNT HAEC AD ALIQUID.

CUIUS ENIM. Vere caput potest sciri in hoc quod caput est, nec tamen scietur ad quod dicatur. A parte posse sciri determinate in substantia. Et hoc est: NON EST DICI determinate, id est non conuenit assignari determinate CUIUS sit HOC CAPUT, ut uidelicet cognoscatur determinate caput, in eo scilicet quod est hoc caput.

QUARE, quia scilicet non habent praedictam proprietatem in eo quod caput sunt uel manus, ergo secundum hoc non sunt ad aliquid, id est subiecta /223/ relationum. A pari, si propria sit communitas praedicta, uel a toto, si sit largior.

    SI VERO NON SUNT RELATIVORUM, VERUM ERIT DICERE QUIA NULLA
    SUBSTANTIA RELATIUORUM EST.

SI VERO. Ostendit a maiori, quod si caput et manus in essentia capitis et manus non referuntur, quod nullae substantiae in statu aliquo substantiae dicendae sunt relatiuae. Maxime enim de istis uidebatur propter constructionem, qua dicitur caput capitati caput etc.

    FORTASSE AUTEM DIFFICILE SIT DE HUIUSMODI REBUS CONFIDENTER
    DECLARARE NISI SAEPE PERTRACTATA SINT. DUBITARE AUTEM DE SINGULIS
    NON ERIT INUTILE.

FORTASSE AUTEM. Quia secundum praedictam definitionem Platonicam de relatiuis quidam nimis confidenter iudicauerant atque hinc in errorem inciderant, ideo ad maiorem hortatur nos exercitationem in consideratione rerum huiusmodi.

Sic iunge: Quidam non bene se exercentes in inquisitione talium et nimis in se confidentes de relatiuis praesumptuose iudicauerunt, quasi facile id reputantes sed FORTASSE etc. 'Fortasse' temperamentum est contra aliorum arrogantiam, ac si diceret: secundum existimationem meam difficile est, non secundum illorum opinionem.

DUBITARE. Difficile est confidenter declarare, id est periculosum confidenter diiudicare, nisi DE HUIUSMODI etc. Sed utile est dubitare potius, quippe per dubitationem uenitur ad inquisitionem, per inquisitionem pertingitur ad ueritatem.


LI 2.08 DE QUALI ET QUALITATE

    QUALITATEM VERO DICO SECUNDUM QUAM QUALES QUIDAM DICIMUR.

QUALITATEM VERO. Cur post 'Ad aliquid' tractet statim qualitatem quaerendum non est, cum uidelicet mirabile uideretur, cur post quantitatem de qualitate mox non coepisset, nisi propter quasdam causas quas in principio 'Ad aliquid' supra reddidimus. Unde consequens est, ut expedita relationum natura ad qualitatem statim ueniat.

Modus autem tractandi talis est quod prius definit qualitatem, deinde diuidit per quattuor manerias; quibus autem maneriis diligenter tractatis tandem proprium qualitatis inuestigat, multas qualitatum communitates interponendo, donec ad proprie proprium ueniat, quod est: secundum eam dici simile et dissimile.

Notandum uero quod hoc nomen 'qualitas' diuersis modis accipitur. Accipitur enim nomen omnium rerum huius praedicamenti, et tunc est generalissimum nomen et habet descriptionem quam praemittit, uel etiam per remotionem aliorum praedicamentorum describi potest. Accipi etiam uidetur in designatione uocum significantium qualitatem. Unde in sequentibus: "Sic", id est quia, "qualitas suscipit magis et minus", id est uocabula significantia qualitatem, "non tamen omnia sed plura". Quippe substantiua non ueniunt ad comparationem sed tantum sumpta. Accipitur quoque quale nomen omnium formarum, sicut substantia nomen omnium essentiarum, iuxta quod Priscianus /224/ dicit nomen significare substantiam cum qualitate, id est essentiam aliquam cum aliqua proprietate formae. Et haec quidem acceptio ultima ab hoc praedicamento penitus est aliena.

Titulus huiusmodi est: DE QUALI ET QUALITATE. Cum enim 'qualitas' hoc nomen teste Boethio simpliciter accipiatur, nominans scilicet formam tantum, 'quale' uero hoc nomen tam formam nominet quam subiectum, ut ostenderet conuenientiam nominum in designatione qualitatis, ea coniunxit in inscriptione tituli. Vel fortasse ideo coniunxit ea in titulo, quia prius de qualitatibus, postea de qualibus tractat. Expedita namque diuisione qualitatis, cum ad qualia transiret, ait: "Qualitates itaque sunt quae praedictae sunt, qualia uero quae secundum hoc denominatiue dicuntur."

Tractaturus itaque de qualitatibus communem omnium definitionem praemittit dicens: QUALITATEM DICO esse illam rem SECUNDUM QUAM QUALES dicuntur, hoc est, secundum quam aliquod subiectum est quale. Habet enim uocatiuum uerbum ibi uim substantiui uerbi. Et attende quod plurale, quod est plures, uel singulare, quod est <unus>, qualitatem indifferenter accipit, alioquin definitio omnibus qualitatibus non conueniret. Quippe non omnis qualitas plura qualia facit, ueluti haec indiuisibilis albedo uel scientia huius animae.

Sic continua: Illud uero dixi ad aliquid esse quibus est hoc ipsum esse etc. sed QUALITATEM DICO etc. Vel ita: alii suo modo definiunt QUALITATEM sed ego DICO etc.

<Boethius>:

    Hic quaeritur, cur Aristoteles omnium in descriptione doctissimus
    tam culpabili qualitatem termino definitionis incluserit.

Non enim notior est definitio quam definitum. Sed sicut qualitas quae qualem facit, in se prior naturaliter uidetur ut causa, ita etiam cognitione praecedere uidetur, quia ut sciamus aliquid esse quale, prius qualitas ipsius cognoscenda est, praecipue cum hoc nomen 'quale' qualitatis a qua sumptum est, significationem teneat. Ad hoc Boethius respondet nihil obesse, ubi definitio substantialis induci non potest, si descriptio non sit dilucidior descripto. Vel etiam in eo descriptionem notiorem assignat, quia qualia ipsa, per quorum nomen qualitas definitur, notiora quodammodo uidentur ipsis qualitatibus, quia uidelicet magis sensibus subiecta sunt. Etsi enim qualitates quoque sensibus concipiantur, pluribus tamen sensibus subiecta sunt qualia. Subiectum quippe albedinis non solum uisu, uerum etiam tactu uel alio fortasse sensu percipio. /225/

<De habitu et dispositione>

    EST AUTEM QUALITAS EORUM QUAE MULTIPLICITER DICUNTUR. ET UNA
    QUIDEM SPECIES QUALITATIS HABITUS DISPOSITIONEQUE DICUNTUR.

EST AUTEM. Post definitionem qualitatis supponit diuisionem. Quod autem diuidi possit, praemittit, cum ait: qualitate multas rerum manerias includi, quas quidem statim distinguere et tractare incipit dicens: ET UNA QUIDEM etc.

Duobus modis comprehendit qualitates huius maneriae, quam primam ponit, habitum scilicet et dispositionem. Sunt autem qualitates huius maneriae omnes illae quae non naturaliter subiectis insunt sed per aliquam eorum applicationem ueniunt, ut scientiae, ad quas habendas non applicuimus, et quaecumque aliae qualitates ex eo quod fecimus, contingunt. Harum autem primae maneriae, quae scilicet per applicationem ueniunt, aliae habitus, aliae dispositiones dicuntur. Habitus autem est qualitas per applicationem ueniens, si non facile queat a subiecto dimoueri, dispositio uero si facile. Non facile autem a subiecto dimoueri eas quoque dicimus qualitates, quae licet paruo tempore morentur in subiecto, huius naturae sunt, ut subiectum non deserant, nisi graui causa incidente, quae eas compellat recedere, ut scientiam firme iam habitam, quam nisi uehemens et diuturna aegritudo auferre non potest uel magna alicuius grauis casus uiolentia. Et attende quod non sine causa istam maneriam qualitatum uel caeteras res pluribus assignat nominibus, quia ipsa pluralitas nominum maiorem facit discretionem rerum.

Solet hoc loco quaeri quae sit huiusmodi diuisio qualitatis per quattuor, ut diximus, manerias. Et quidam eam generis in species esse uolunt dicentes in singulis maneriis duo specialia uocabula poni loco unius generalis. Ac si enim pro corpore duae eius species ponerentur, corpus uidelicet animatum et inanimatum, quae omnia comprehendunt corpora, ita pro genere quodam duas species, habitum scilicet et dispositionem, poni dicuntur, et similiter in caeteris maneriis quae duobus nominibus assignantur, idem fieri dicunt. Quibus etiam consentire Boethius uidetur, qui in Commento super secundam maneriam plane asserere uidetur huiusmodi manerias species esse subalternas. Cum enim secundum quosdam quaestionem mouisset, quare ibi diceret 'aliud genus', cum prius omnino <non> dixisset, 'unum genus', sed 'una species', soluit eam dicens quod hi qui hoc quaerunt, ignorare uidentur idem genus et speciem dici non posse, quod in subalternis falsum esse ostendit.

    Quocirca (inquit) quoniam de ea specie qualitatis Aristoteles
    tractat quae non iam sit species specialissima sed magis generis
    prima species et quae possit esse et genus, nil absurdum est
    eandem et speciei et generis loco ponere.

Adhaerentes itaque Boethio dicunt diuisionem qualitatis per quattuor has manerias /226/ tamquam per species subalternas fieri et rursus loco specierum sigularum poni duas earum proximas species.

Sed his modis omnibus ratio repugnat. Si enim haec diuisio qualitatis in species fit, oportet eas esse oppositas. Non enim, ut ipse Boethius in Diuisionibus docet, aliae species uel differentiae in diuisione generis ponendae sunt nisi oppositae. At uero prima species qualitatis et tertia oppositae non sunt. Eaedem namque qualitates et primae speciei sunt, quia per applicationem ueniunt, et tertiae, secundum hoc quod inferunt uel inferunur, ut calor, ad quem calefaciendo nos applicamus, ex quo rubor infertur. Sed nec habitus et dispositio species esse possunt, quia, ut dicit Boethius, ea quae sub habitu et dispositione continentur, secundum hoc quod habitus sunt et dispositio, <neque> genere differunt neque specie nec etiam numero quandoque sed alteratione tantum permutationis a se ipsis diuersificantur, quemadmodum Socrates, dum esset paruulus, post uero pubescens a se ipso distabat. Eadem namque qualitas quae prius dispositio fuit et facile mobilis, postea sic firmatur, ut in habitum transeat, sicut ipse Aristoteles docet.

Dicimus itaque habitum et dispositionem non specialia nomina esse sed sumpta a quibusdam proprietatibus accidentalibus, quod alterum facile, alterum non facile promoueri possit. Idem de passibili qualitate et passione dicimus. Venire etiam per applicationem subiecti, secundum quam primam maneriam distinguimus, uel inferre uel inferri, secundum quam maneriam tertiam accipimus, accidentales proprietates sunt. At fortasse potentia uel impotentia uel forma uel figura species recte dici poterunt, secundum quod irregularis erit diuisio qualitatis, partim quidem per speciem, partim per accidentia, et magis annumeratio quam diuisio dicenda est. Diuersis namque modis, ut dictum est, eadem qualitas et primae maneriae est <et> tertiae. Cum autem Aristoteles hoc loco speciem uel genus nominat, nil aliud nisi maneriam intelligit. Quod autem Boethius ait, cum Aristoteles tractet eam speciem quae <non> solum est species, uerum etiam genus, nil absurdum esse eadem et genus et speciem nominari, secundum opinionem fortassis aliorum posuit, ut saltem sic satisfaceret opponenti. Ipse enim Boethius super tertium qualitatis genus, cum ostenderet easdem qualitates diuersa ratione et primo generi et tertio supponi, similitudinem induxit de Socrate, qui in eo quod pater est, ad aliquid est, in eo quod homo est, substantia dicitur, in quo quidem plane monstrat genus per /227/ manerias sese intellexisse. Quippe ad aliquid generalissimum de Socrate nullo modo dicitur sed ad aliquid sumptum.

    DIFFERT AUTEM HABITUS DISPOSITIONE QUOD PERMANENTIOR ET
    DIUTURNIOR EST; TALES VERO SUNT SCIENTIAE VEL VIRTUTES.

DIFFERT AUTEM. Differentiam assignat inter habitum et dispositionem, quod uidelicet habitus non facile mouetur sicut dispositio.

Quod autem ait: PERMANENTIOR ET DIUTURNIOR, alterum alterius expositio est nec secundum tempus accipienda sunt sed secundum qualitatis proprietatem, in eo scilicet quod huiusmodi sit, quod non facile possit perire, etiam, ut dictum est, si non diu permanserit in subiecto. Passibilis uero qualitatis et passionis differentia secundum tempus accipietur, in eo scilicet quod haec in uita permanet, illa non.

TALES VERO. Exemplificat de habitu.

    SCIENTIA ENIM VIDETUR ESSE PERMANENTIUM ET EORUM QUAE DIFFICILE
    MOVEANTUR.

SCIENTIA ENIM. Commendatio est exemplorum, ac si dicat: Bonum exemplum dedi per scientiam de habitu qui non facile praeterit, quia talis est scientia. A causa. Et hoc est: SCIENTIA ENIM VIDETUR ESSE de numero PERMANENTIUM. Et qualiter permanere accipiat, non uidelicet secundum tempus sed difficultatem motus, determinat, cum supponit: ET EORUM QUAE DIFFICILE MOVEANTUR.

    UT SI QUIS VEL MEDIOCRITER SCIENTIAM SUMAT, NISI FORTE GRANDIS
    PERMUTATIO FACTA SIT VEL AB AEGRITUDINE VEL AB ALIQUO HUIUSMODI.

UT SI QUIS. Ostendit a minori scientiam esse difficile mobilem, id est eam scientiam quae mediocriter habetur, quia etsi aliquis mediocriter et <non> multum in aliqua scientia profecerit, illud tantillum quod scit, non facile amittit.

NISI FORTE...VEL ALIQUO HUIUSMODI casu GRANDIS et difficilis PERMUTATIO contingat, ut quidam summus orator teste Boethio aegritudine febribusque decoctus fertur omnem literarum amisisse doctrinam, in aliis uero rebus sanus ac sibi constans et in omni re uigens permansisse.

Nota quod Aristoteles scientias diuidat a uirtutibus, cum Socrates ponat prudentiam quartam speciem uirtutis. Unde Boethius in Commento:

    Aristoteles (inquit) uirtutes non scientias, ut Socrates sed
    habitus in Ethicis suis esse declarat.

Bene autem Aristoteles scientiam a uirtute diuidit, quia scientia in discretione et cognitione, quid faciendum sit, quid non, consistit, uirtus autem in executione eius quod scientia percipit et ratio persuadet, alioquin uirtus sine merito esset, si uidelicet scientiam uirtutem diceremus. Quippe et in aliquo scientia saepe praepollet et quae nouit agenda per scientiam, nequit agere per uirtutem quam non habet.

    SIMILITER AUTEM ET VIRTUS ET IUSTITIA VEL CASTITAS ET SINGULA
    TALIUM NON VIDENTUR POSSE MOUERI NEQUE FACILE PERMUTARI.

SIMILITER. Unde Boethius:

    Neque enim qui semel iuste iudicat, iustus est neque qui semel
    adulterium facit, adulter est sed cum ista uoluntas /228/
    cogitatioque permanserit.


    AFFECTIONES VERO DICUNTUR QUAE SUNT FACILES ET CITO PERMUTABILES,
    UT CALOR ET FRIGIDITAS ET AEGRITUDO ET SANITAS ET ALIA HUIUSMODI.

AFFECTIONES VERO. Postquam ostendit proprietatem habitus, in eo scilicet quod difficile mobilis est, assignat proprietatem affectionis, id est dispositionis, in eo scilicet quod est facile mobilis.

ET CITO PERMUTABILIS. Expositio est prioris.

    AFFICITUR ENIM QUODAM MODO CIRCA EAS HOMO, CITO AUTEM PERMUTATUR
    ET EX CALIDO FRIGIDUS FIT ET EX SANITATE IN AEGRITUDINEM TRANSIT;
    SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS, NISI FORTE IN HIS QUOQUE CONTINGIT
    PER TEMPORIS LONGITUDINEM IN NATURAM CUIUSQUE TRANSFERRI ET
    INSANABILIS VEL DIFFICILE MOBILIS EXISTAT AFFECTUS, QUEM IAM
    QUILIBET HABITUDINEM VOCET.

AFFICITUR ENIM. Vere ista sunt dispositiones, quia ueniunt per applicationem subiecti et facile pereunt. A descriptione.

Quod autem per applicationem ueniunt, praemittit ibi: AFFICITUR ENIM, id est applicatur homo ad suscipiendum ista. Quod uero facile permutentur, subdit ibi: CITO AUTEM, nisi forte in quibusdam inueteratis per longitudinem temporis, quae cum prius dispositiones fuissent et facile expelli possent, postea ita firmatae sunt, ut in naturam subiecti transferantur, hoc est ita iam sint immobiles, quasi immutabiles qualitates.

ET INSANABILIS. Determinat, qualiter transferri in naturam accipiat, quantum ad permanentiam scilicet, quod non facile possit expelli, ac si diceret: ita dico transferri in naturam, ut AFFECTUS, hoc est qualitas quae per applicationem ueniens, iam EXISTAT INSANABILIS quantum ad infirmitatem VEL DIFFICILE MOBILIS quantum ad caeteras qualitates, quem iam ideo quislibet uocare possit habitum.

    MANIFESTUM EST AUTEM QUONIAM HAEC VOLUNT HABITUDINES NOMINARI,
    QUAE SUNT DIUTURNIORA VEL DIFFICILE MOBILIA.

MANIFESTUM EST AUTEM. Bene dico quod affectio translata in naturam uocatur habitus, quia sic placet discretis uiris. Et hoc est: MANIFESTUM EST ETC. Vel a toto sic ostendit quid sit habitus, quia omnia DIUTURNIORA etc.

    NAMQUE IN DISCIPLINIS NON MULTUM RETINENTES SED FACILE MOBILES
    DICUNT HABITUM NON HABERE, QUAMVIS SINT AD DISCIPLINAS PEIUS
    MELIUSVE DISPOSITI.

NAMQUE. Vere affectiones diuturnas uocant habitus, quia alias non. Ab immediatis. Et hoc est quod ait: dicuntur homines non multum RETINENTES IN DISCIPLINIS, hoc est non firme habentes scientias, NON HABERE habitus per illas scientias, ac si diceret illas scientias non esse habitus in eis: QUAMUIS SINT DISPOSITI, id est applicati per studium <ad> habendas scientias, quidam MELIUS, quidam PEIUS.

    QUARE DIFFERT HABITUS DISPOSITIONE, QUOD HOC QUIDEM FACILE EST,
    ILLUD VERO DIUTURNIUS ET DIFFICILE MOBILE.

QUARE DIFFERT. Data differentia inter habitum et dispositionem quod haec non facile mobilis est, illa facile, quia ad aliud transiturus erat, breuem facit conclusionem a parte sic: quia in hoc differunt, ergo differunt, et in quo, supponit iterum breuiter, quia confuse dixerat.

    SUNT AUTEM HABITUS ETIAM DISPOSITIONES, DISPOSITIONES VERO NON
    NECESSE EST HABITUS ESSE.

SUNT AUTEM. Quia dederat superius differentiam inter habitum et dispositionem, ne alicui inde uideretur, quod nullus habitus ueniret per dispositionem, id est applicationem, aut quod nullo modo habitus posset dici dispositio, ideo hanc remouet opinionem dicens omnes habitus esse dispositiones, id est uenire per applicationem. Quippe 'dispositio', hoc nomen, in hac acceptione tantundem quantum prima maneria qualitatis <ualet> et continet tam habitum quam dispositionem stricte acceptam. Sed tamen habitus non sunt dispositiones, id est per applicationem uenientes.

Quod ait 'etiam', ad hoc respicit, /229/ quod non solae dispositiones stricte acceptae dicuntur dispositiones large, uerum etiam habitus.

DISPOSITIONES VERO NON NECESSE EST HABITUS ESSE, hoc est non omnes qualitates quae per applicationem ueniunt, sunt habitus.

    QUI ENIM RETINENT HABITUM ET QUODAMMODO DISPOSITI SUNT AD EA QUAE
    HABENT VEL PEIUS VEL MELIUS.

QUI ENIM. Duo dixit quod scilicet omnes habitus sunt dispositiones large sed non conuertitur, et utrumque probat et prius quod primum dixit, quod scilicet omnes habitus sunt dispositiones, quia scilicet omnes qui habent habitum sunt dispositi. A coniugatis uel ab effectu.

    QUI AUTEM DISPOSITI SUNT, NON OMNINO RETINENT HABITUM.

QUI AUTEM. Hic alterum ostendit dicens omnes dispositos, id est applicatos, non habere habitum. Sunt autem nonnulli qui uelint Aristotelem, cum ait omnes habitus esse dispositiones, hoc intelligere quod omnes habitus primum, dum recentes sunt, in subiecto sint dispositiones strictae etiam, hoc est facile permutabiles -- quod omnino falsum est. Caecitas enim, quae ex aliquo facto alicui contingit, statim, ut innata est, habitus est et omnino immobilis.

<De potentia et impotentia>

    ALIUD VERO GENUS QUALITATIS EST SECUNDUM QUOD PUGILLATORES VEL
    CURSORES VEL SALUBRES VEL INSALUBRES DICIMUS, ET SIMPLICITER
    QUAECUMQUE SECUNDUM POTENTIAM NATURALEM VEL IMPOTENTIAM DICUNTUR.

ALIUD VERO. Post primam maneriam qualitatum quae sunt qualitates per applicationem uenientes, tractat aliam quae sunt potentia naturalis uel impotentia ad aliquid facile faciendum uel ad non patiendum facile.

Quod autem potentiam uel impotetiam naturales appellat, non ad determinationem dicit, quin scilicet omnes sint naturales sed propter differentiam assignandam inter istam maneriam suprapositam, quod uidelicet illa per applicationem uenit, haec naturaliter inest.

Quod autem supponitur 'ad faciendum aliquid uel non faciendum facile', quasdam excludit potentias uel impotentias quae secundum facilitatem ex aptitudine compositionis subiecti non accipiuntur sed simpliciter secundum hoc quod natura rei quoquo modo permittit. Alia enim est potentia pugnandi simpliciter, quae omnibus aequaliter inest hominibus, alia potentia pugnandi facile secundum flexibilium membrorum aptitudinem, quae non omnibus inest. Haec enim potentia aptitudinis quorundam est, illa uero quae naturae quodammodo proprie dici potest, omnium est, quae et homini substantialis uideur, sicut potentia ambulandi, a qua gressibilis dicitur. De potentiis uero aptitudinis uel impotentiis hoc loco tantum agit, quod demonstrat, cum ait facile, quae usualiter ab hominibus potentiae uel impotentiae maxime dicuntur. Licet enim mancus in natura possit pugnare, sicut curtatus pedes habere uel ambulare, non tamen eum ad hoc potentem dicere solemus, cum aptitudine careat.

Si quis autem quaerat de potentiis et impotentiis naturae in hac diuisione, qualiter comprehendantur, dicimus: nusquam, quia, ut ipse Aristoteles dicturus est, fortasse alii quoque qualitatis apparebunt modi sed qui maxime dicuntur, hi sunt. /230/

Sunt huiusmodi potentiae aptitudinis quas tractat, aliae ad faciendum quid facile, ut illa quae cursorem facit uel pugillatorem, <aliae> ad <non> patiendum facile, ueluti illa quae sanatiuum facit uel durum, pro eo scilicet quod hoc non facile patiatur infirmitatem, illud non facile sectionem. Eodem modo et impotentia diuiditur, quia alia est ad faciendum facile, ut illa quae in manco est uel in curtato, qui impotentes sunt ad facile pugnandum uel currendum, alia est ad non patiendum, ut est illa impotentia quae aegrotatiuum facit uel molle, pro eo scilicet quod subiectum huius impotens sit ad non facile patiendum infirmitatem, illius uero ad non facile patiendum sectionem.

Et attende quod potentiae pensandae secundum id quod ad utilitatem uel dignitatem pertinet, impotentiae uero e contrario, alioquin impotentias diceremus potentias, ut si quis aegrotatiuum uel molle potentias esse diceret in eo <quod> hoc facile infirmari, illud secari facile possit. At uero haec potentia potius impotentia dici solet et debet. Nemo enim debilem aliquem uocat potentem, quia leuiter superari possit, quia hoc ad detrimentum eius pertinet. Sic quoque in eo Deus minus impotens homine dicitur, quia peccare non potest, nec permissio peccandi, quae ad detrimentum rei pertinet, potentia dicenda, immo magis ad impotentiam declinat. Sic itaque aegrotatiuum et molle impotens dicitur, quia resistere minus aegritudini uel sectioni <potest>, quod ad eorum detrimentum pertinet.

Sic iunge: Primum genus, id est prima maneria, qualitatis sunt habitus et dispositio; sed ALIUD GENUS EST SECUNDUM QUOD etc. Per exempla maneriam hanc determinat, et quia potentiarum nomina non habebat, uerum in sequentibus dicet nomina non esse posita potentiis sicut disciplinis, transfert se ad nomina fundamentorum.

ET SIMPLICITER. Quia hoc genus in quibusdam tantum exemplis assignauerat ne illa tantum in hoc genere includi uiderentur, addit: SIMPLICITER, id est uniuersaliter, sunt aliud genus qualitatum, secundum quae dicuntur omnia illa quae SECUNDUM POTENTIAM NATURALEM VEL IMPOTENTIAM DICUNTUR.

    NON ENIM QUONIAM SUNT DISPOSITI ALIQUO MODO, UNUMQUODQUE
    HUIUSMODI DICITUR SED QUOD HABEANT POTENTIAM NATURALEM VEL FACERE
    QUID FACILE VEL NIHIL PATI; UT PUGILLATORES VEL CURSORES DICUNTUR
    NON QUOD SINT DISPOSITI SED QUOD HABEANT POTENTIAM HOC FACILE
    FACIENDI, SANATIVI AUTEM DICUNTUR EO QUOD HABEANT POTENTIAM
    NATURALEM UT NIHIL A QUIBUSLIBET ACCIDENTIBUS PATIANTUR,
    AEGROTATIVI VERO QUOD HABEANT IMPOTENTIAM NIHIL PATIENDI.

NON ENIM. Ostendit quare naturales uocarit qualitates huius maneriae, ad differentiam scilicet prioris maneriae, quae per applicationem uenit, ista uero naturaliter inest; et assignat, unde naturales dicantur, quia scilicet naturaliter insunt. Quod probat ab immediatis, quia non per applicationem subiecti. Et hoc est: NON ENIM UNUMQUODQUE, istorum supradictorum, sicuti CURSOR VEL PUGILLATOR etc., DICUNTUR esse huiusmodi, hoc est CURSATORES VEL PUGILLATORES, quoniam SUNT DISPOSITI, id est quod se applicuissent ad eas suscipiendas, SED QUOD HABEANT POTENTIAM FACIENDI FACILE, ut cursor /231/ uel pugillator, uel patiendi, ut salubres, impotentiam non patiendi, ut insalubres. Quod statim discernit litera sequens: A QUIBUSLIBET, hoc est, ut non ex accidenti, id est leui casu, aegrotent.

    SIMILITER AUTEM HIS ET DURUM ET MOLLE SE HABET; DURUM ENIM
    DICITUR QUOD HABEAT POTENTIAM NON CITIUS SECARI, MOLLE VERO QUOD
    EIUSDEM IPSIUS HABEAT IMPOTENTIAM.

SIMILITER AUTEM HIS, id est ad similitudinem aegrotatiui et sanatiui ET MOLLE ET DURUM dicuntur impotens et potens, non quidem secundum facere facile, sed secundum non pati facile.

Quaeritur qui sit actus huius potentiae, quae facit sanatiuum. Non enim sanum esse pro actu illius potest accipi, quippe non omnis sanus esset sanatiuus, quia omnis actus potentiae suae prorsus subicitur, ut omnis ridens risibilis est et omnis currens facile est cursor, et sic omnis sanus sanatiuus dicetur, quod falsum est. Sani namque alii sanatiui, alii non, et e conuerso. Sani enim sunt qui quocumque modo sanitatem habent, sanatiui autem sunt qui non facile infirmantur. Contingit autem sanatiuos quandoque aegrotare grandi incumbente causa et aegrotatiuos sanos effici per adhibitam causam. Non itaque omnis sanus sanatiuus, et ita 'sanum esse' non potest poni tamquam actus potentiae a qua sanatiuus dicitur, immo magis haec potentia de negatione pendet quam de affirmatione et magis ad non <esse> pertinet quam ad esse. Quippe sanatiuus dicitur, quod non facile infirmetur. Unde non est necesse in huiusmodi potentiis de non esse id de quo potentia est, supponi uniuersaliter ipsi potentiae. Si enim omne quod non facile infirmatur, sanatiuum esset, utique et lapis et ipsa sanatiuitas sanatiua esset. Sed fortasse quaeretur, quare et lapis sanatiuus non dicatur, cui tota sanatiui descriptio uidetur aptari, cum uidelicet potens sit non facile infirmari. Sed profecto sanatiuitas non dicitur nisi potentia animalis, secundum quam non facile potest infirmari, nec sanatiuum dicitur, nisi quod potentiam animalis huiusmodi habet, ut non facile infirmetur. Sicut autem sanum et aegrum contraria sunt, ita sanatiuum et aegrotatiuum et durum et molle et omnis potentia, siue sit naturae siue aptitudinis, naturaliter habere uidetur contrariam impotentiam, licet in quibusdam nomina deficiant, ut in contrario bipedis et cursoris.

<De passibile qualitate et passione>

    TERTIUM VERO GENUS QUALITATIS EST PASSIBILES QUALITATES ET
    PASSIONES.

TERTIUM VERO GENUS. Haec tertia maneria illas continet qualitates <quae> uel ab aliis inferuntur uel simul et inferentes sunt et illatae. Harum autem illae passibiles qualitates dicuntur quae diu permanent, passiones uero quae non diu permanent. Est autem passibilis qualitas alia inferens tantum, alia illata, alia utrumque. Inferens autem alia inferens passibilem qualitatem, alia inferens passionem. Similiter passibilis qualitas illata alia a passibili qualitate, alia a passione. Eodem modo et diuidi et subdiuidi potest, quod /232/ sequens litera satis docuerit.

Sic iunge: Primum genus qualitatis erat habitus et dispositio; secundum potentia et impotentia; sed tertium passibilis qualitas et passio.

    SUNT AUTEM HUIUSMODI UT DULCEDO ET AMARITUDO ET AUSTERITAS ET
    OMNIA HIS COGNATA, AMPLIUS AUTEM CALOR ET FRIGUS ET ALBEDO ET
    NIGREDO.

SUNT AUTEM. Exempla ponit de utrisque.

OMNIA HIS COGNATA, id est qualitates similes istius in eo quod ad eundem sensum, id est ad gustum, pertinent. Exempla sunt de contrariis qualitatibus, quae aliis sensibus quam gustu discernuntur, ut CALOR ET FRIGUS tactu, ALBEDO ET NIGREDO uisu.

    ET QUONIAM HAE QUALITATES SUNT, MANIFESTUM EST; QUAE ENIM CUMQUE
    ISTA SUSCEPERINT QUALIA DICUNTUR SECUNDUM SE; UT MEL, QUONIAM
    DULCEDINEM SUSCEPIT, DICITUR DULCE, ET CORPUS ALBUM EO QUOD
    ALBEDINEM SUSCIPIAT; SIMILITER SESE HABET ETIAM IN CAETERIS.

ET QUONIAM. Posuit supradicta inter qualitates per tertiam scilicet maneriam qualitatis. Et merito, quoniam uidelicet MANIFESTUM EST quod SUNT QUALITATES. Quod statim probat a descriptione qualitatis, quia faciunt subiecta sua qualia. Et hoc est: QUAECUMQUE ENIM... UT MEL. Assignat in partibus quod qualia faciunt, quia scilicet dulcedo mellis facit ipsum dulce et albedo alicuius corporis facit ipsum album etc.

    PASSIBILES VERO QUALITATES ET PASSIONES DICUNTUR NON QUOD EA QUAE
    ILLAS SUSCEPERINT QUALITATES ALIQUID PATIANTUR; NEQUE ENIM MEL,
    QUONIAM ALIQUID PASSUM SIT, IDCIRCO DICITUR DULCE, NEC ALIQUID
    ALIUD HUIUSMODI.

PASSIBILIS VERO QUALITAS. Daturus differentiam inter passibilem qualitatem et passionem, ostendendo scilicet, unde dicantur passibiles qualitates et unde passiones, prius opinionem quorundam resecat quibus uidebatur, quod passibiles qualitates dicerentur ideo, quod sua subiecta facerent pati. In quo etiam diuisionem passibilis qualitatis ponit, cum ostendit quasdam ita passibiles esse qualitates quod inferunt, quasdam ita <quod> inferuntur.

Sic continua: Omnes supradictae qualitates <dicuntur> ita scilicet, quod qualia faciunt, sed passibilium qualitatum quaedam hoc modo dicuntur, quod inferunt, quaedam hoc modo, quod inferuntur.

Et prius remouet illud propter quod passibiles uidentur appellari et quod fortasse per passibile uideretur poni, scilicet quod sua subiecta facerent pati. Quod in parte falsum ostendit, quia dulcedo mellis quae est in eo passibilis qualitas, non facit mel pati. Quippe cum omnino sensu mel careat, nullam sentiendo passionem sentit nec aliquid huiusmodi, hoc est aliquid animatorum subiectorum uel naturalium. Quod enim naturaliter aliquid habet illud, pati non dicitur.

    SIMILITER AUTEM HIS ET CALOR ET FRIGUS PASSIBILES QUALITATES
    DICUNTUR NON QUOD IPSA QUAE EA SUSCIPIUNT ALIQUID PASSA SINT.

SIMILITER AUTEM. Si ET CALOR ET FRIGUS accipiantur in naturalibus, uerum est QUOD NON hinc DICUNTUR PASSIBILES.

    SED QUONIAM SINGULUM EORUM QUAE DICTA SUNT SECUNDUM SENSUS
    QUALITATUM PASSIONIS PERFECTIVA SUNT, PASSIBILES QUALITATES
    DICUNTUR; DULCEDO ENIM PASSIONEM QUANDAM SECUNDUM GUSTUM EFFICIT,
    ET CALOR SECUNDUM TACTUM; SIMILITER AUTEM ET ALIAE.

SED QUONIAM. Istud 'quoniam' potius designat modum quam causam, ac si diceret: sed potius ita dicuntur passibiles, quod haec inferunt, illa inferuntur. Ac primum de inferentibus ponit sic: Singula QUAE DICTA SUNT superius, SUNT PERFECTIVA et illatiua passionum. Haec qualitas tertiae maneriae. Sicut enim dispositio large quandoque accipiebatur, ut uidelicet contineat totam primam maneriam qualitatis, ita etiam hoc loco passio potest accipi pro hac tota tertia maneria.

SECUNDAM QUALITATEM, id est diuersitatem sensuum. Alio namque sensu dulcedo illata discernitur, <gustu> uidelicet, alio calor uel frigus, tactu scilicet. /233/

    ALBEDO AUTEM ET NIGREDO ET ALII COLORES NON SIMILITER HIS QUAE
    DICTA SUNT PASSIBILES QUALITATES DICUNTUR SED HOC QUOD HAE IPSAE
    QUALITATES AB ALIQUIBUS PASSIONIBUS INNASCUNTUR.

ALBEDO ENIM. Postquam ostendit quasdam qualitates ita dici passibiles qualitates, quod inferunt, ostendit alias ita dici passibiles, quod inferuntur, ut sunt colores sicut pallor permanens, qui ex infirmitate natus est.

    QUONIAM ERGO FIUNT PER ALIQUAM PASSIONEM MULTAE COLORUM
    MUTATIONES, MANIFESTUM EST.

QUONIAM ERGO. Quandoquidem ad discretionem huius maneriae ostensum est quasdam inferre et quasdam inferri, ergo propter earum discretionem determinemus, quae a quibus inferuntur frequentius, transitoria scilicet a transitoriis. Unde e contrario relinquitur, quia permanentes a permanentibus.

Sic lege: MANIFESTUM EST, QUONIAM FIUNT MULTAE MUTATIONES COLORUM, hoc est inferuntur multi mutabiles colores et transitorii PER ALIQUAM PASSIONEM, hoc est transitoriam huius tertiae maneriae qualitatem, ut hic stricte passio sumatur, sicut in principio.

    ERUBESCENS ENIM ALIQUIS RUBEUS FACTUS EST ET TIMENS PALLIDUS ET
    UNUMQUODQUE TALIUM.

ERUBESCENS ENIM. Vere transitoria infertur ex transitoria, quia ita et in temporalibus et in naturalibus qualitatibus. Quod rursus in partibus ostendit, quia rubor ex erubescentia infertur et pallor ex timore, quae omnes qualitates transitiuae sunt et temporales. Temporales autem illas qualitates uocamus quae subiecti natiuitati accidunt, naturales uero quae in natiuitate subiecti fiunt, ut si infans nascendo aliquam angustiam ex laesione patiatur. Aristoteles etiam infirmitatem ut colorem aliquem tractat.

ET UNUMQUODQUE TALIUM, id est unumquodque subiectum tali colore accidenti affectum, dicitur ita temporaliter coloratum.

    QUARE VEL SI QUIS NATURALITER ALIQUID TALIUM PASSIONUM PASSUS
    EST, SIMILEM COLOREM EUM OPORTET HABERE.

QUARE. Postquam ostendit temporalem qualitatem inferri ex temporali, docet et naturalem inferri ex naturali, et infert a simili sic: Quandoquidem temporalis infertur ex temporali qualitate, naturalis ex sibi consimili, id est ex naturali. Et hoc est: SI QUIS in natiuitate patiatur ALIQUID tale, hoc est naturalem passionem aliquam habeat, quae COLOREM inferat, consimilem habebit colorem passioni, in eo scilicet quod naturalis erat etiam color.

    QUAE ENIM AFFECTIO NUNC AD VERECUNDIAM CIRCA CORPUS FACTA EST, ET
    SECUNDUM NATURALEM AFFECTIONEM EADEM FIET AFFECTIO, ITA UT
    NATURALITER ET COLOR SIMILIS SIT.

QUAE ENIM. Vere similem colorem habebit, quia naturalem. A parte. Et praemittit similitudinem de temporalibus, quia sicuti temporalis quae infertur a temporali, similis est ei a qua infertur, id est in eo uidelicet quod naturalis est. Et hoc est: QUAE, id est qualis, est AFFECTIO, id est color transitorius, FACTA NUNC, id est temporaliter, propter VERECUNDIAM CIRCA CORPUS, qualis est, inquam, <eadem> cum ipsa uerecundia in eo scilicet quod eiusdem generis est cum ea quae temporalis est, ita et SECUNDUM NATURALEM PASSIONEM FIET color idem, id est eiusdem generis cum ipsa passione, in eo scilicet quod naturalis erit. Quod et ipse statim determinat dicens: ITA UT etiam COLOR SIT SIMILIS NATURALITER, hoc est in natiuitate, passioni se inferenti. /234/

    QUAECUMQUE IGITUR TALIUM CASUUM AB ALIQUIBUS PASSIONIBUS
    DIFFICILE MOBILIBUS ET PERMANENTIBUS PRINCIPIUM SUMPSERINT,
    PASSIBILES QUALITATES DICUNTUR.

QUAECUMQUE IGITUR. Postquam destruxit opinionem illam qua uidebantur passibiles qualitates dici quod subiecta facerent pati, ostendit in eo potius passibiles qualitates, quae cum inferant uel inferantur, permanentes sunt, passiones uero e contrario, quia scilicet transitoriae sunt, et hic plane definitionem passibilis qualitatis et passionis incipit aperire. Sic infert: Quandoquidem dictum est qualitates tertiae maneriae quasdam esse passibiles qualitates, quasdam passiones, ergo distinguamus, quae sint hae uel quae sint illae. A causa.

Et hoc est: QUAECUMQUE qualitates de numero TALIUM CASUUM, id est qualitatum tertiae maneriae. Quae quidem ideo casus dicuntur, quod ab aliis qualitatibus cadant, id est inferuntur ab aliquibus passionibus, hoc est qualitatibus tertiae maneriae. Nam et hic quoque large 'passio' sumitur. PASSIONIBUS, dico, DIFFICILE MOBILIBUS. Et quia possunt difficile moueri secundum naturam suam et non diu permanere secundum tempus, addit: PERMANENTIBUS. Supple etiam extra: et hoc habent ipsae quae inferuntur, quod tamen hoc loco tacet, quod statim in sequentibus apponet ibi: ET NON FACILE PRAETERIT ET IN VITA PERMANET.

    SIVE ENIM VEL SECUNDUM NATURALEM SUBSTANTIAM PALLOR AUT NIGREDO
    FACTA EST QUALITATES DICUNTUR (QUALES ENIM ET SECUNDUM EAS
    DICIMUR), SIVE PROPTER AEGRITUDINEM LONGAM VEL PROPTER AESTUM AUT
    ALIQUID TALE CONTINGIT VEL NIGREDO VEL PALLOR, ET NON FACILE
    PRAETERIT ET IN VITA PERMANET, QUALITATES ET ISTAE DICUNTUR
    (SIMILITER QUALES ET SECUNDUM EAS DICIMUR).

SIVE ENIM. Vere qualitates permanentes sunt passibiles qualitates, quia tam naturales quam temporales. A partibus.

Et hoc est: SIVE PALLOR AUT NIGREDO FACTA sit SECUNDUM NATURALEM SUBSTANTIAM, hoc est ita quod naturaliter subsistat in subiecto, QUALITATES sunt, passibiles scilicet.

QUALES ENIM, scilicet passibiliter, hoc est permanenter, secundum eas dicimur. A descriptione passibilis qualitatis.

SIVE PROPTER. Hic aliam partem ponit de temporalibus sic dicens: SIVE PROPTER AEGRITUDINEM LONGAM VEL PROPTER AESTUM, quae temporalia sunt, CONTINGIT ALIQUID TALE, quod uidelicet similiter sit temporale.

ET NON FACILE PRAETERIT. Hic illam proprietatem passibilis qualitatis apponit, in qua totam facit uim.

ET IN VITA. Per hoc determinat, sicut superius, quid per maneriam secundum tempus accipiat, qualitatem scilicet passibilem. similiter. A descriptione passibilis qualitatis. Et supple: passibiliter enim quales.

    QUAECUMQUE ERGO EX HIS QUAE FACILE SOLVUNTUR ET CITO TRANSEUNT
    FIUNT, PASSIONES DICUNTUR.

QUAECUMQUE ERGO. Istae sunt passibiles qualitates quae permanent sed istae sunt passiones quae cito transeunt. Quod autem ait eas inferri ex his quae facile soluuntur, hoc est, cito transeunt, ad proprietatem passionis uim non habent, quia siue inferant siue inferantur et non permanent, aeque sunt passiones.

    NON ENIM DICIMUR SECUNDUM EAS QUALES; NEQUE ENIM QUI PROPTER
    VERECUNDIAM RUBEUS FACTUS EST RUBEUS DICITUR, NEC CUI PALLOR
    PROPTER TIMOREM VENIT PALLIDUS EST SED MAGIS QUOD ALIQUID PASSUS
    SIT; QUARE PASSIONES HUIUSMODI DICUNTUR, QUALITATES VERO MINIME.

NON ENIM. Vere sunt passiones, scilicet qualitates inferentes uel illatae, quae transitiuae sunt, quia non sunt passibiles qualitates, cum alterum, constet. Ab immediatis.

Quod autem non sint passibiles qualitates ostendit a descriptione, quia scilicet non faciunt subiecta passibiliter qualia, id est permanentes. Quod rursus ostendit in partibus quibusdam passionum, QUI scilicet ex uerecundia RUBEUS FACTUS EST, rubeus non est /235/ permanenter. Quod ab effectu secundum ipsum locutionis usum assignat, in eo scilicet quod quales non solemus homines uocare ex transitoriis qualitatibus sed ex permanentibus. Si quis enim ex qualitate alicuius requirat eum sibi certificari, non solent transitoriae qualitates assignari, ne forte, cum ad eam uentum esset qualitatem, esset praeterita ex qua ipse cognosci debuit. Ut si quaereretur:

    Qualis est Socrates?

et responderetur: "Rubeus" propter ruborem, in secundo die non esset conueniens ad notitiam Socratis rubor non permanens.

QUARE, quia uidelicet non sunt passibiles qualitates, ergo sunt passiones, cum scilicet constet ea esse sub tertia maneria, QUALITATES VERO, passibiles scilicet, MINIME dicuntur.

    SIMILITER AUTEM HIS ET SECUNDUM ANIMAM PASSIBILES QUALITATES ET
    PASSIONES DICUNTUR.

SIMILITER AUTEM. Postquam assignauit PASSIBILES QUALITATES ET PASSIONES in qualitatibus corporis, assignat etiam ea in accidentibus animae.

    QUAECUMQUE ENIM MOX IN NASCENDO AB ALIQUIBUS PASSIONIBUS FIUNT,
    QUALITATES DICUNTUR, UT DEMENTIA VEL IRA ET ALIA HUIUSMODI.

QUAECUMQUE ENIM. Ostendit primum de passibilibus qualitatibus. Vere passibiles sunt in anima, quia et naturales et temporales. A partibus. Et de naturalibus praemittit dicens: QUAECUMQUE QUALITATES permanentes, secundum quod ipse postea apponet, FIUNT statim in ipsa natiuitate ex ALIQUIBUS PASSIONIBUS, id est qualitatibus tertiae maneriae, QUALITATES, scilicet passibiles, DICUNTUR, UT DEMENTIA ex aliqua laesione uel aliqua infirmitate proueniens.

    QUALES ENIM ET SECUNDUM EAS DICIMUR.

QUALES ENIM, scilicet passibiliter. A descriptione uel ab effectu. Quae enim qualitas permanens est, causa est, quare secundum eam homo soleat qualis assignari. Videtur hoc loco Aristoteles uelle ex praemissa quoque qualitate animae corpus nominari, cum scilicet de ira et dementia animae loquens nos dicit inde iratos uel dementes.

Sed fortasse cum ait 'NOS DICIMUR', sic nostras intelligit animas per totum partem accipiens aut potius ex qualitatibus animae alias innatas corpori considerat, iuxta quod et animal, quod est animatum corpus, dicimus uel grammaticum corpus esse uel rationale, non quidem ex ipsa scientia uel potentia discendi quae sunt in anima sed magis ex habitu animae grammaticae uel rationalis. Aliam namque differentiam animae conuenit esse, cum rationalis dicitur, aliam corporis; quippe diuersorum generum et non subalternatim positorum diuersae sunt species et differentiae.

Sed fortasse opponetur quod si rationale, nomen corporis, sumptum est ab habitu animae rationalis, potius habere significat quam qualitatem. Unde differentia dici non debet, cum inaequale non praedicetur.

Sed dicetur quod quamcumque uocem proferamus ad rationalitatem corporis designandam, inde qualitatem animae intelligamus innatam corpori ex qualitate animae. Nam quando definimus animatum: 'quod animam habet' uel album: 'quod albedinem habet', nullas tamen formas per habere animam uel habere albedinem nisi qualitates ipsas, animationem scilicet et albedinem, intelligimus. Sic etiam per /236/ habere animam grammaticam uel rationalem qualitates accipimus.

    SIMILITER AUTEM ET QUAECUMQUE ALIENATIONES NON NATURALITER SED AB
    ALIQUIBUS CASIBUS FACTAE SUNT DIFFICILE PRAETEREUNTES ET OMNINO
    IMMOBILES, ETIAM HUIUSMODI QUALITATES SUNT; QUALES ENIM ET
    SECUNDUM EAS DICIMUR.

SIMILITER AUTEM. Postquam ostendit passibiles qualitates in naturalibus qualitatibus animae, ostendit etiam in temporalibus.

ALIENATIONES uocat qualitates quae post natiuitatem sunt, quasi aduentitiae accidunt.

Casus uocat qualitates huius tertiae maneriae, sicut supra docuimus.

DIFFICILE PRAETEREUNTES. Hic apponit uim passibilitatis, per quam passibiles qualitates a passionibus diuidantur.

QUALITATES SUNT, scilicet passibiles.

QUALES ENIM, <scilicet> passibiliter. A descriptione uel ab effectu.

    QUAECUMQUE ENIM EX HIS QUAE CITIUS PRAETEREUNT FIUNT, PASSIONES
    DICUNTUR, UT SI QUIS CONTRISTATUS IRACUNDIOR SIT.

QUAECUMQUE VERO. Postquam assignauit passibiles qualitates secundum qualitates animae tam naturales quam temporales, assignat passiones et ipsius animae accidentia.

Sic iunge: Permanentes dicuntur passibiles qualitates sed transitoriae sunt passiones. Et hoc est: quae inferuntur a transitoriis -- supple extra: Et cito transeunt -- transitoriae passiones dicuntur. Hoc autem quod suppletur, satis innui potest tam ex praemissis quam ex sequentibus. Determinauit namque superius in accidentibus corporis passiones esse quae cito transeunt. Ex eo quoque quod ait in proximo passibilem qualitatem immobilem esse, per contrarium innuit esse passiones mobiles, nec non ex eo quod in sequenti dicit non solere dici iracundum ex passione sed potius passum aliquid ad horam, patenter monstrat passiones debere subintelligi mobiles.

UT SI QUIS IRACUNDIOR, scilicet quam soleat, ut scilicet transitoria ira denotetur.

    NON ENIM DICITUR IRACUNDUS QUI IN HUIUSMODI PASSIONE IRACUNDIOR
    EST SED MAGIS ALIQUID PASSUS.

NON ENIM. Commendat exemplum de ira nata ex passione, quod uidelicet sit mobilis passio, quia propter huiusmodi iram transitoriam is qui eam habet, non solet dici iracundus.

SED MAGIS. A partibus ab effectu.

    QUARE PASSIONES QUIDEM HUIUSMODI DICUNTUR, QUALITATES VERO
    MINIME.

QUARE PASSIONES. Infert ex eodem effectu quod passiones dicuntur, non qualitates, scilicet passibiles. Sicut autem de illatis qualitatibus ostendit, quod sint passibiles qualitates uel passio, in eo quod permanentes sunt uel transitoriae, ita de inferentibus intellige.

<De forma et figura>

    QUARTUM VERO GENUS QUALITATIS EST FORMA ET CIRCA ALIQUID CONSTANS
    FIGURA; AMPLIUS AUTEM AD HAEC RECTITUDO VEL CURVITAS, ET SI
    QUID HIS SIMILE EST; SECUNDUM ENIM UNUMQUODQUE EORUM QUALE QUID
    DICITUR.

QUARTUM VERO GENUS. Quartam maneriam qualitatum ingreditur, in qua quidem comprehendit omnes compositiones, quas apellat formas uel figuras, et insuper propria eorum accidentia, ut sunt RECTITUDO VEL CURVITAS; proprie enim ipsa compositio recta dicitur aut curua.

Aut fortasse FORMA ET FIGURA omnes qualitates huiusquartae maneriae comprehendunt; RECTITUDO uero aut CURVITAS non sunt de quarto genere, sed quattuor generibus superadduntur sub qualitate.

Sed nunc quid sit forma, quid figura, determinemus. Et sunt qui figuram uocant compositionem coporis facti ad repraesentationem, sicut compositionem statuae quae Achillem repraesentat. Unde et statua ipsa figura dicitur, secundum hoc quod aliud figurat, compositiones /237/ uero caeterarum rerum, quae scilicet res non sunt factae ad repraesentationem alicuius, appellat formas. Sunt autem alii qui Boethio imponunt eum figuras appellare compositiones geometricorum corporum, quae ad mensurandum describi solent, caeterorum uero compositiones formas appellant. At uero ex hoc nihil aliud ad differentiam formae uel figurae certum haberetur, nisi quia figuram uocat triangulum et quadratum, formam uero qualitatem figurae dicit et similiter trianguli uel quadrati, et ex figura figuratum, ex forma dicit esse formosum.

    Unde etiam (inquit) formosos homines dicimus.

Qui etiam rursus obscurus <de> figura loquens ait:

    Figura est, ut geometrae definiunt, quae sub aliqo uel aliquibus
    terminis continetur; sub aliquo quidem, ut circulus, sub
    aliquibus uero ut triangulum uel quadratum.

Videtur itaque Boethius ipsam compositionem figuram appellare, decorem uero aut turpitudinem, quae ex compositione nascitur, uocare formam.

Sic iunge: Primum uel secundum uel tertium genus sunt illa supraposita sed QUARTUM sunt FORMA ET FIGURA. Figuram dico CONSTANS CIRCA ALIQUID, hoc est circa rem factam, ad repraesentationem alterius secundum primam sententiam uel circa geometricum corpus secundum secundam uel CONSTANS CIRCA ALIQUID tamquam subiectum suum, quod iam determinat fortase, ne per figuram intelligatur ipsa statua figurans, sed qualitas.

AMPLIUS AUTEM AD HAEC, id est ad formam et figuram, adduntur RECTITUDO et CURVITAS, ut scilicet simul cum eis sint sub quarto genere.

ET SI QUID HIS EST SIMILE, id est caetera propria accidentia formae et figurae, uel, si de quarto genere tantum dicamus esse formam uel figuram, dicemus ad haec quattuor supraposita genera qualitatum addi sum qualitate rectitudinem et curuitatem, ne uidelicet omnes qualitates intelligerentur includi in suprapositis quattuor maneriis.

ET SI QUID HIS EST SIMILE, hoc est, omnes aliae qualitates. Quod quidem proxima litera uidetur innuere, quae probat statim supraposita qualitates esse. A descriptione qualitatis, quia scilicet faciunt qualia. Et hoc est: SECUNDUM UNUMQUODQUE ISTORUM, id est secundum formam uel figuram uel rectitudinem uel curuitatem, aliquid dicitur quale.

    TRIANGULUM ENIM VEL QUADRATUM ESSE QUALE QUID DICITUR, ET RECTUM
    AUT CURVUM. ET SECUNDUM FIGURAM VERO UNUMQUODQUE QUALE QUID
    DICITUR.

TRIANGULUM ENIM. Vere quale faciunt ista, quia faciunt triangulum etc. A partibus. Et unde hoc, scilicet quod si faciunt ista, qualia faciant, assignat dicens, quia ista qualia sunt, et hoc est: TRIANGULUM ENIM etc. Compositio quidem ipsa quae triangulatio dicitur uel quadrangulatio, facit TRIANGULUM VEL QUADRATUM.

    RARUM VERO ET SPISSUM ET ASPERUM ET LENE PUTABITUR QUIDEM
    QUALITATEM SIGNIFICARE SED ALIENA HUIUSMODI PUTANTUR ESSE A
    DIVISIONE QUAE CIRCA QUALITATEM EST; QUANDAM ENIM POSITIONEM
    QUODAMMDO VIDENTUR PARTIUM UTRUMQUE MONSTRARE; SPISSUM QUIDEM EST
    EO QUOD PARTES SIBI IPSAE PROPINQUAE SINT, RARUM VERO EO QUOD
    DISTENT A SE INVICEM; ET LENE QUIDEM QUOD IN RECTUM SIBI PARTES
    IACEANT, ASPERUM VERO QUOD HAEC QUIDEM PARS SUPERET, ILLA VERO
    SIT INFERIOR.

RARUM VERO. Tractatis superius his quae indubitanter qualitates sunt, tangit dubitationem de quibusdam rebus, quae quidem quibusdam qualitates esse uidebantur et qualia facere, quibusdam uero positiones. /238/ Siue autem qualitates sint, siue positiones, ipse Aristoteles non definit sed ut positiones uideantur, ponit, quia scilicet in singulis earum subiectis certae positiones partium denotari uidentur per uocabula sumpta ab eis. Et rursus, si quis concedet eas esse qualitates, ne impediatur per hoc quod non comprehenduntur inter quattuor annumeratas manerias qualitatum, dicit fortasse alios modos qualitatum esse et ita simul confert ea quae ad utramque pertinent opinionem nihil tamen certum constituens. At uero Boethius in Commento aperte clamat haec esse positiones dicens de eis:

    Videntur haec quoque in qualitatibus posse numerari sed rectam
    rationem perspicientibus nec solum auribus quae dicuntur sed
    etiam mente et animo iudicantibus in qualitatibus haec poni non
    oportere manifestum est. Nam quod dicimus rarum, positio quaedam
    partium est, non qualitas.

Sed profecto magis secundum aliorum opinionem locutus est quam secundum rei ueritatem, sicut et illud secundum opinionem dixit, quod supposuit dicens:

    Ergo secundum unamquamque partium positionem uel raritas uel
    spissitudo uel asperitas uel lenitas corporibus est.  Non igitur
    haec secundum qualitatem dicuntur sed potius secundum positionem.
    Positio autem in relationis genere nominata est. Non igitur haec
    qualitates sed relatiua sunt.

Quod enim relationi positionem supponit, opinio est potius quam scientia, et similiter opinio est quod istas negas qualitates esse quas ipse alibi qualitates plane uocat, ubi scilicet opiniones de contrarietate, quam habere quantum uidetur, <ponit> dicens asperam et lenem superficiem non esse contrariam sed asperitatem et lenitatem, quae qualitates sunt.

Sed fortasse quis dicit qualitatem ibi large accipi pro quacumque forma.

Sed illud nobis uidetur positiones nullo modo habere contrarium, ut sedere, stare, iacere nec eas etiam ad comparationem uenire, quae utraque istis quattuor conueniunt. Praeterea qua ratione haec quattuor positioni supponunt, quia scilicet accipiuntur secundum certam positionem partium, ita etiam rectum et curuum et triangulum et quandratum possent positioni subicere, quae idem ipse Aristoteles inter qualitates posuit. Subiectum namque rectitudinis ad hoc, ut rectum sit, certam exigit partium positionem, ut scilicet directe sint positae, similiter triangulum talem partium positionem exigit quae tres angulos faciat. Sed <licet> ista positiones exigant certas, nullo tamen modo positiones dicenda sunt. Nam et triangulum certum requirit numerum, id est ternarium, nec <tamen> triangulatio, a qua sumptum est, numerus est sed quale. Similiter asperum licet positionem exigat, tamen asperitas, a qua sumptum est, qualitas est, non positio et similiter caetera quae hic ponit. /239/

Continuatio. Ista supradicta sunt indubitanter qualitates sed raritas et spissitudo et caetera cum qualitates tum positiones uidentur. Cum autem id de rebus intendat ostendere, transfert se ad uocabula dicens: Haec uocabula, RARUM etc., VIDENTUR SIGNIFICARE QUALITATES, quia aeque ualet, ac si diceret res ab eis significatas esse qualitates.

SED ALIENA. Dixi quod VIDENTUR SIGNIFICARE QUALITATES sed iterum non uidentur significare qualitates. Et hoc est: SED rursus HUIUSMODI nomina secundum significationem suam putantur esse ALIENA A DIVISIONE qualitatis, hoc est non significare rem aliquam quae in diuisione qualitatis comprehendatur, ac si dicat non significare qualitatem. Et quare uideantur non significare qualitatem, supponit causam, quia potius POSITIONEM VIDENTUR MONSTRARE, id est significare; POSITIONEM dico PARTIUM fundamenti utrimque acceptarum, id est ex diuersis locis intellectarum.

VIDENTUR, inquam, MONSTRARE QUODAMMODO, pro eo scilicet quod qualitates significatas semper certae positiones comitentur. Quod quidem statim distinguit dicens aliquid SPISSUM esse secundum hanc positionem partium, quod sibi proximae sunt, cum tamen aliud sit spissitudo totius quam partium positio. Et secundum hoc quod spatio distant ab inuicem partes subiecti et similiter alia, certas exigunt positiones.

    ET FORTASSE ALII QUOQUE APPAREANT QUALITATIS MODI SED QUI MAXIME
    DICUNTUR HI SUNT.

ET FORTASSE. Expedita diuisione qualitatum per quatuor manerias, ne quis putet in illis quatuor omnes includi qualitates, dicit praeter illos modos, id est illas manerias, qualitatum fortasse alias apparere. Sed hae sunt illae quae maxime tractari solent et quae magis sunt usitatae. Attende etiam quod in hoc quod ait alios esse modos qualitatis, praemunit se de eo quod sentit de raro et spisso et aspero et leni, quae qualitates esse recipit, licet in supradicta diuisione non claudantur, alioquin nisi hoc dixisset, opponeretur haec non esse qualitates, quia in diuisione praemissa non comprehenduntur, sicut multae aliae qualitates ibi continentur, ut fortasse omnes differentiae substantiales, nisi quis dulcedinem melli substantialem esse dicat, quae in ipso est passibilis qualitas inferens palato gustantis dulcedinem, quae est passio.

Nota quod hoc loco Boethius ait:

    Non sunt, inquit, putandae solum qualitates quas supra posuit.
    Ipse testatur quoque alias qualitates quas modo omnes enuntiare
    neglexit. Si cur neglexerit, quaeratur, multae sunt causae, prima
    quod elementi uicem hic obtinet liber nec perfectam scientiam
    tradit sed tantummodo aditus atque pons quidam in altiora
    philosophiae introitum pandit. Quocirca si ita hoc est, tantundem
    dicere oportuit, quantum ingredientibus satis esset, ne eorum
    animos nondum ad scientiam firmos multiplici doctrinae
    subtilitate /240/ confunderet. Quae uero hic desunt, in libro qui
    Metaphysica inscribitur, apposuit. Perfectis namque, non
    ingredientibus illud opus praeparatur. Est quoque alia causa, ut
    nos ad exquirendas alias qualitates, non solum priorum doctorum
    sed etiam nostrorum aliquid inueniendi incitator admitteret.
    Quocirca concludit eas quae maxime dicerentur, quas supra posuit,
    qualitates esse.


    QUALITATES ITAQUE SUNT QUAE PRAEDICTAE SUNT, QUALIA VERO QUAE
    SECUNDUM HAEC DENOMINATIVE DICUNTUR <...> UT A CANDORE CANDIDUS
    ET A GRAMMATICA GRAMMATICUS ET A IUSTITIA IUSTUS. IN ALIQUIBUS
    VERO, EO QUOD NON SINT POSITA QUALITATIBUS NOMINA, NON CONTINGIT
    EA QUAE DICUNTUR AB EIS DENOMINATIVE DICI, UT CURSOR AUT
    PUGILLATOR QUI SECUNDUM VALETUDINEM NATURALEM DICITUR A NULLA
    QUALITATE DENOMINATIVE DICITUR

QUALITATES ITAQUE. Quia scilicet faciunt qualia. A descriptione. Hanc autem conclusionem ad distinctionem supponit, quia expedita diuisione transit ad inuestigandum proprium qualitatum et post qualitates statim de qualibus adnectit dicens: QUALIA esse quae informantur, <id est> DICUNTUR, secundum informationem qualitatum DENOMINATIVE, in quo quidem communitates qualitatum incipit inuestigare, donec ad proprie proprium perueniat, per quod maxime natura qualitatum aperiatur. Ait ITAQUE QUALITATES huiusmodi esse quod SECUNDUM eas subiecta DICUNTUR QUALIA DENOMINATIVE de nominibus adiacentium qualitatum, propter denotandas scilicet qualitates eis adiacentes.

SIMILITER in caeteris quibusdam qualitatibus contingit denominatio, quod duobus modis accidere monstrat, tum uidelicet quod nomina qualitatum deficiunt et manentibus tantum nominibus subiectorum, tum quia existentibus nominibus qualitatum nomina tamen subiectorum non sunt ex eis denominatiue sumpta. Unde aperte conuincit non esse proprie proprium qualitatis habere quale denominatiue, cum uidelicet omnibus non conueniat. Et primum ostendit denominationem deficere propter nominum defectum qualitatum.

UT CURSOR AUT PUGILLATOR, qui sic nominantur ex potentiis, non dicuntur ab eis denominatiue, pro eo scilicet, quod ipsis potentiis desunt nomina. Nam pugillatoria, ut ipse ait, tantum <nomen> scientiae pugnandi, a qua quidem scientia pugnandi pugiles secundum artem denominatiue dicimus. Quod secundum hoc ideo fortasse determinat ne accipiantur sumpta a scientiis, a quibus possint denominari, quia illa nomina non habent. Quod potentiam naturalem uocat ad differentiam scientiae, quam per applicationem uenire dicet.

    NEQUE ENIM POSITA NOMINA SUNT VALETUDINIBUS SECUNDUM QUAS 
    ISTI QUALES DICUNTUR, SICUT IN DISCIPLINIS SECUNDUM QUAS VEL
    PUGILLATORES VEL PALAESTRICI SECUNDUM AFFECTIONEM DICUNTUR.

NEQUE ENIM. Causa est quare ista a potentiis denominatiue non dicantur, quia scilicet ipsis aptitudinibus, id est potentiis, non sunt posita nomina, quemadmodum sunt posita in disciplinis, hoc est in scientiis.

SECUNDUM QUAS, scilicet scientias habitas non naturaliter sicut potentiae sed secundum affectionem, id est per applicationem, dicuntur homines pugillatores, id est pugiles uel palaestrici ex scientia palaestriandi. Quippe scientiae nomina non habent, quae desunt potentiis.

    PUGILLATORIA ENIM DISCIPLINA DICITUR, QUALES VERO AB HIS
    DENOMINATIVE HI QUI AFFICIUNTUR DICUNTUR.

PUGILLATORIA ENIM. Dixit nomina posita esse scientiis, quod probat a partibus, quia uidelicet ista sunt imposita: Pugillatoria, palaestrica.

QUALES VERO. A potentiis hi qui eas habent, non dicuntur denominatiue. Vel QUI /241/ AFFICIUNTUR, id est applicantur ad habendas scientias, in quo notatur <differentia> a potentiis quae naturaliter insunt, non per applicationem.

    ALIQUANDO AUTEM ET POSITO NOMINE DENOMINATIVE NON DICITUR QUOD
    SECUNDUM EAM QUALE DICITUR, UT A VIRTUTE STUDIOSUS.

ALIQUANDO AUTEM. Postquam ostendit denominationem deficere una de causa, quia scilicet nomina desunt qualitatibus, ostendit aliam, quia uidelicet contingit aliquando, quod etiam posito nomine qualitatis illud quod secundum qualitates dicitur, quale non dicitur denominatiue, ut STUDIOSUS qui propter uirtutem dicitur DENOMINATIUE A VIRTUTE.

    VIRTUTEM ENIM HABENDO STUDIOSUS DICITUR SED NON DENOMINATIVE A
    VIRTUTE; NON AUTEM IN PLURIMIS HOC TALE EST.

VIRTUTEM ENIM. Quia studiosus non uidebatur dici propter uirtutem sed propter studium, commendat exemplum datum de eo quod secundum qualitatem dicitur et non denominatiue. Et ostendit dici studiosum propter uirtutem quam habet SED NON DENOMINATIVE.

NON AUTEM. Ostendit hoc secundum defectum denominationis raro contingere, quia scilicet uix numquam contingit, ut unum subiectum et qualitatem habeant nomina nec unum ex altero denominetur.

    QUAE ERGO DICUNTUR AUT DENOMINATIVE A PRAEDICTIS QUALITATIBUS
    DICUNTUR AUT ALIQUO MODO ALITER AB EIS.

QUAE ERGO. Amplius ex exemplis suprapositis infert sic: Quandoquidem albus et grammaticus et iustus dicuntur denominatiue a qualitatibus, pugillator uero et studiosus non, ergo quaedam quae dicuntur ex qualitatibus, dicuntur denominatiue, quaedam alio modo. A partibus.

    INEST AUTEM ET CONTRARIETAS SECUNDUM QUOD QUALE EST, UT IUSTITIAE
    INIUSTITIA CONTRARIA EST ET ALBEDO NIGREDINI ET ALIA.

INEST AUTEM. Aliam communitatem qualitatum supponit, quae quidem sicuti prima non est proprie proprium qualitatis, cum scilicet ista neque solis qualitatibus conueniat neque omnibus. Quod autem omnibus non conueniat, ipse quoque statim aperit. Quod uero solis non conuenit, ex eo apparet quod etiam facere et pati contrarietatem habere dicet.

Attende autem quod hoc loco Boethius uult incipere inuestigationem proprietatis qualitatum et illud quod praemissum est de qualibus, fortasse praemitti ad differentiam qualitatum a qualibus.

Sic iunge: Qualitatibus conuenit habere qualia denominatiue et habere etiam contraria. Et hoc est: INEST CONTRARIETAS aliis rebus SECUNDUM QUALE, id est secundum qualitatem, quia scilicet quaedam res habent contrarietatem respectu qualitatum, aliae, scilicet qualitates, respectu aliarum, quod tantum ualet, ac si diceret: quod est esse contrarias.

    SIMILITER AUTEM ET EA QUAE SECUNDUM EAS QUALIA DICUNTUR, UT
    INIUSTUM IUSTO ET ALBUM NIGRO.

SIMILITER AUTEM. Postquam ostendit qualitates esse contrarias, ostendit earum quoque subiecta contraria dici, secundum scilicet susceptionem contrariarum qualitatum. Duobus enim modis res contrariae dicuntur uel ex natura propriae essentiae, sicut qualitates ipsae, albedo et nigredo, quae ex se ipsis maxime inuicem sunt aduersae, uel ex contrariis formis adiacentibus, sicut album corpus et nigrum. Et priori quidem modo, non secundo substantiae uel quantitates uel relationes negantur esse contrariae.

    NON AUTEM IN OMNIBUS HOC EST; RUBEO AUT PALLIDO AUT HUIUSMODI
    COLORIBUS NIHIL EST CONTRARIUM QUALITATIBUS EXISTENTIBUS.

NON AUTEM. Ostendit non esse proprium qualitatis habere contrarium, quia omnibus non conuenit. /242/ Quod ostendit in partibus, quia rubori scilicet et pallori et caeteris mediis coloribus, licet qualitates existant, nihil est contrarium. Ut enim hoc loco Boethius ait, contraria sunt, quae longissime distant ab inuicem, in aduersitate scilicet propriae naturae. Medietas uero albedinis et nigredinis a se plurimum non distat, sicut albedo et nigredo, quae sunt extremitates. Quod si quis dicat ipsa media plurimum distare a terminis et ideo ea quoque ipsis esse contraria, iam uni rei, ut ait Boethius, duo contraria inueniuntur, ut nigredini rubor et albedo, quod, inquit, fieri non potest. Duas autem res accipit non secundum numerum sed secundum speciem. Unaquaeque enim nigredo unicuique albedini contraria est et maxime aduersa, et ita multa numero eisdem insunt contraria sed non multae species, quod quidem esset, si rubor et albedo, quae specie differunt, essent contrariae nigredini.

    AMPLIUS, SI EX CONTRARIIS UNUM FUERIT QUALE, <ET RELIQUUM ERIT
    QUALE>.

AMPLIUS. Postquam ostendit qualitatem habere contraria, ostendit, quae res habeant contrarias qualitates, scilicet non res aliorum praedicamentorum.

Continuatio. Dixi de qualitatibus, quod contraria habeant, amplius de eodem agens determino, cuiusmodi res habeant contrarias. Et hoc est: SI EX CONTRARIIS UNUM, hoc est quotiens unum ex contrariis est quale, id est qualitas, ET RELIQUUM EST QUALE, ac si diceret: omnis contraria qualitas habet contrarium suum sub qualitate, hoc est omnis qualitas contraria habet qualitatem contrariam.

    HOC PALAM EST PROPONENTI EX SINGULIS ALIA PRAEDICAMENTA.

PALAM EST, inquam, alicui PROPONENTI, id est consideranti, ALIA PRAEDICAMENTA per singulas res quae in illis continentur. Inter quas cum non reperiet contrarium qualitatis, sciet ipsum in qualitate contineri. Attende autem quod licet uerba consequentia ponat, consequentiam tamen non intelligit, quia falsa esset, ueluti ista: si albedo est qualitas, et nigredo est qualitas, quippe albedo omnino possit esse destructa penitus nigredine. Unde ipse in Oppositis dicet:

    Contrariorum non est necessarium, si alterum sit, et reliquum
    esse. Sanis namque omnibus... etc.

Quidam tamen nituntur, ut hanc consequentiam:

    Si albedo est, nigredo est

probent hoc modo: Si albedo est, contrarium nigredinis est et ita quoddam eius est contrarium nigredinis et ita nigredo est contraria cuidam enti et ita est. Et sic per medium infertur: quod si albedo est, nigredo est. Nos uero primam consequentiam maxime reprobamus, quia omni necessitate destituta est, cum omnino antecedens sine consequenti possit consistere, ut scilicet substantia albedinis esset destructa nigredine nec ideo ullum nigrum contrarium permaneret. Alii dissimilitatem medii termini annotantes in eo fortasse huic argumentationi resistant, quod priori consequentiae, quae actualis /243/ est, caeterae quae naturales sunt ammiscentur uel quod modo <secundum> terminos, modo secundum totas propositiones <argumentantur>.

    NAM SI EST IUSTITIA INIUSTITIAE CONTRARIUM, QUALE AUTEM EST
    IUSTITIA, QUALE IGITUR ET INIUSTITIA.

NAM SI EST. Vere omnis qualitas contraria habet contrarium quod est qualitas, quia ita est <in> istis, ut iniustitia et iustitia, et similiter in aliis intellige. A partibus. Et hoc est: NAM SI IUSTITIA EST INIUSTITIAE CONTRARIUM et ipsa iustitia sit qualitas, iniustitia quoque est qualitas.

    NULLUM IGITUR ALIORUM PRAEDICAMENTORUM APTABITUR INIUSTITIAE,
    NEQUE QUANTITAS NEQUE AD ALIQUID NEQUE UBI NEC OMNINO ALIUD
    QUICQUAM, NISI QUALE; SIC AUTEM ET IN ALIIS QUAE SECUNDUM QUALE
    SUNT.

NULLUM ENIM. Vere iniustitia est qualitas, quia non est res aliqua aliorum praedicamentorum. Ab immediatis.

SIC AUTEM, id est: sicut est de hac qualitate contraria, quod habet suum contrarium sub qualitate, ita et de aliis contrariis quae secundum quale sunt, id est quae sunt qualitates.

    SUSCIPIT AUTEM QUALITAS ET MAGIS ET MINUS; ALBUM ENIM MAGIS ET
    MINUS ALTERUM ALTERO DICITUR, ET IUSTUM ALTERUM ALTERO MAGIS ET
    MINUS.

SUSCIPIT AUTEM. Sicut ipsarum qualitatum siue qualium naturam aperuit docens utraque quodammodo contraria dici, ita et nominum proprietates distinguit, dicens scilicet qualitates, id est uocabula significantia qualitates, ad comparationem uenire, sumpta scilicet tantum, non substantialia, et rursus non omnia sumpta sed quaedam.

Sic iunge: Qualitates siue qualia, res ipsae, contrarietatem suscipiunt magis et minus in comparatione. Quod statim ostendit in partibus dicens: ALBUM ENIM etc.

    SED ET IPSA CREMENTUM SUSCIPIUNT (CUM CANDIDUM NAMQUE SIT,
    AMPLIUS CONTIGIT CANDIDIUS FIERI).

SED ET IPSA. Duos comparationis modos distinguit, quia scilicet aliquando comparatio refertur ad diuersa in eodem tempore, sicut quando dicimus alterum subiectum albedinis esse albius altero, aliquando ad idem secundum alterationem illius in diuersis temporibus, ut cum idem dicitur albius hodie, quam esset heri.

Continuatio. Non solum alterum subiectum dicitur albius respectu alterius sed ipsa etiam quae alba sunt, crementum suscipiunt respectu sui scilicet, ueluti ea quae modo sunt alba, magis alba esse contingit nunc quam prius.

CANDIDUM NAMQUE. Vere quaedam subiecta conueniunt ad comparationem sui, quia scilicet subiectum candoris. Vel: Vere quaedam nomina qualitatum comparantur circa idem subiectum, quia candidus. A parte. Et hoc est: CUM CANDIDUM SIT aliquid modo, CONTINGIT, AMPLIUS, id est magis, CANDIDUM FIERI quandoque. Nota quod bene dicit ipsa respectu sui suscipere crementum, annotans scilicet huiusmodi comparationem <non> semper augmentum existere. Cum enim augmentum et detrimentum quaedam sint motus, quomodo augmentum continget nisi re in se ipsa mutata? At uero aliam comparationem quae inter diuersa fit, non est necesse secundum augmentum fieri. Quippe maior est hic lapis illo non per crementum, cum semper ab initio creationis suae tantus perstitisset. Omnis namque operatio secundum maioritatem minoritatemque consistit sed non omnis per /244/ augmentum.

    NON TAMEN OMNIA SED PLURA; IUSTITIA NAMQUE A IUSTITIA SI DICATUR
    MAGIS ET MINUS POTEST QUILIBET AMBIGERE; SIC AUTEM ET IN ALIIS
    QUAE SECUNDUM QUALE SUNT. SUSCIPIT AUTEM QUALITAS ET MAGIS ET
    MINUS; ALBUM ENIM MAGIS ET MINUS ALTERUM ALTERO DICITUR, ET
    IUSTUM ALTERUM ALTERO MAGIS ET MINUS. SED ET IPSA CREMENTUM
    SUSCIPIUNT (CUM CANDIDUM NAMQUE SIT, AMPLIUS CONTIGIT CANDIDIUS
    FIERI); NON TAMEN OMNIA SED PLURA; IUSTITIA NAMQUE A IUSTITIA SI
    DICATUR MAGIS ET MINUS POTEST QUILIBET AMBIGERE; SIMILITER AUTEM
    IN CAETERIS AFFECTIONIBUS.

NON TAMEN OMNIA SED PLURA: IUSTITIA NAMQUE. Duo dixit, scilicet quod NON OMNIA nomina quae significant quale, comparantur et quod PLURA comparantur. Et prius probat, quod non omnia, quia hoc nomen iustitia et caetera substantiua qualitatum nomina non comparantur. A partibus.

Quod autem hoc nomen iustitia non comparatur, quod sic dicit: quia si dicatur una iustitia respectu alterius iustitiae magis uel minus esse iustitia, POTEST QUISLIBET AMBIGERE, hoc est rationabiliter, debet reprobare; contemperando enim se et minus dicendo plus significat.

SIMILITER AUTEM, hoc est ita contingit caeteris omnibus formis quae afficiunt, id est informant subiecta, quod uidelicet earum nomina substantiua non comparantur. Vel:

IN CAETERIS AFFECTIONIBUS, hoc est in caeteris substantialibus formarum nominibus.

    QUIDAM ENIM DUBITANT DE TALIBUS.

QUIDAM ENIM. Ostendit in effectu uel ab auctoritate, quod rationabiliter dubitare possumus de huiusmodi comparatione, quia QUIDAM, id est magnae et authenticae personae, DUBITANT, id est reprobant, huiusmodi comparationem.

    DICUNT ENIM IUSTITIAM IUSTITIA NON NIMIS MAGIS VEL MINUS DICI NEC
    SANITATEM SANITATE.

DICUNT ENIM. Vere reprobant, quod dicunt non multum, id est non bene, dici iustitiam unam ab alia iustitia magis et minus esse iustitiam.

    MINUS AUTEM HABERE ALTERUM ALTERO SANITATEM AIUNT, ET IUSTITIAM
    MINUS ALTERUM ALTERO HABERE, SIC AUTEM ET GRAMMATICAM ET ALIOS
    AFFECTUS. SED TAMEN EA QUAE SECUNDUM EOS AFFECTUS DICUNTUR
    INDUBITANTER SUSCIPIUNT MAGIS ET MINUS; GRAMMATICIOR ENIM ALTER
    ALTERO DICITUR ET IUSTIOR ET SANIOR, SIC ET IN ALIIS. TRIANGULUS
    VERO ET QUADRANGULUS NON VIDETUR MAGIS MINUSVE SUSCIPERE, NEC
    ALIQUID ALIARUM FIGURARUM.

MINUS AUTEM. Duorum quae dixit, <quod> scilicet non omnia significantia qualitates comparantur et quod plura comparantur, alterum iam ostendit in substantialibus nominibus. Nunc uero alterum monstrat in adiectiuis, docens scilicet adiectiua comparari nec tamen omnia, ut triangulum uel quadratum uel circulus sed quaedam, sicut sanum, iustum, grammaticum. Cum alterum deberet dicere subiectorum minus esse sanum, dicit ipsum minus habere sanitatem, quod idem est in sensu, licet tamen non ita fit propria constructio propter uoces oppositas, de qua quidem constructione quasi dubitans supposuit: SED TAMEN EA, ac si diceret: ad comparationem nominum adiectiuorum monstrandum induxi constructiones tantundem ualentes in sensu quantum nomina, ut pro 'sanum' posui 'habere sanitatem' sed tamen sumpta indubitanter apud omnes comparantur sed non ita orationes MAGIS ET MINUS INDUBITANTER SUSCIPIUNT. Et hoc est: EA qualia, id est qualium nomina, QUAE dicuntur SECUNDUM AFFECTUS, id est quae sumpta sunt ex qualitatibus afficientibus etc. Quod statim ostendit in partibus, quia grammaticus magis dicitur, quod est GRAMMATICIOR etc.

ET IN ALIIS, scilicet qualibus, quibusdam similiter comparatio contingit, quae rursus in quibusdam deficit, ut in triangulo etc.

NEC ALIQUA ALIARUM FIGURARUM, hoc est nullum uocabulum sumptum ab aliqua specie figurae. Unde constat triangulationem et quadrangulationem esse species figurae. Si autem dicamus de uocabulis nominantibus figuras quod ad comparationem non ueniant, falsum est. Quippe una figura maior altera uel longior dicitur, sicuti parte altera longior forma, de qua statim supponet.

    QUAECUMQUE ENIM DEFINITIONEM TRIANGULI RECIPIUNT ET CIRCULI OMNIA
    SIMILITER TRIANGULI VEL CIRCULI SUNT.

QUAECUMQUE ENIM. Vere sumpta a figuris non dicuntur, /245/ id est non praedicantur, cum magis uel minus, quia triangulus et circulus et similiter aliae. Et uere triangulus et circulus non praedicantur cum magis uel minus, quia neque de nominibus rerum suscipientium suam definitionem <neque> non <suscipientium> praedicantur cum magis uel minus. <Quod> ostendit, cum ait res illorum nominum omnes SIMILITER, id est aequaliter, dici triangulos uel circulos, hoc est sine magis uel minus.

    EORUM VERO QUAE NON SUSCIPIUNT NIHIL MAGIS ALTERUM ALTERO DICITUR.

EORUM VERO. Postquam ostendit triangulum uel circulum non conuenire cum magis uel minus rebus suscipientibus suam definitionem, ostendit alteram partem, scilicet neque rebus <non> suscipientibus suam definitionem dicens: nil EORUM QUAE NON SUSCIPIUNT eorum definitiones, ALTERUM DICITUR ALTERO MAGIS uel triangulum uel circulum. Similiter intellige de minus. Si enim alterum magis respectu alterius, nec aliud minus respectu illius.

    NIHIL ENIM QUADRATUM MAGIS QUAM PARTE ALTERA LONGIOR FORMA
    CIRCULUS EST; NULLAM ENIM RECIPIT CIRCULI RATIONEM.

NIL ENIM. Ostendit in partibus, quod circulus non conuenit cum magis rebus non suscipientibus suam definitionem, quia istis, quadrangulationi scilicet uel formae longiori altera parte.

    SIMPLICITER AUTEM, SI UTRAQUE NON RECIPIUNT HUIUS PROPOSITI
    RATIONEM, NON DICETUR ALTERUM ALTERO MAGIS.

SIMPLICITER AUTEM. Vere ista non conueniunt cum magis uel minus istis, quia nullis recipientibus suam definitionem. A toto, hoc est SIMPLICITER, id est uniuersaliter, dico SI in utroque, id est, si dico aliqua non suscipiunt rationem, id est definitionem HUIUS PROPOSITI, scilicet trianguli siue circuli, quae proposui in exemplis, NON DICETUR etc.

Quippe comparatio non fit nisi inter participantia. Nisi enim de uirtutibus uterque bonus sit, non dicitur alter <altero> melior comparatione sed potest electiue dici. Si enim dicamus comparatiue uirtutem magis bonam esse uitio, oportet esse uitium minus bonum, et ita quocumque modo esse bonum. Si uero electiue dicamus, talis est sensus, ut uirtus sit bona, non uitium. Electio itaque alteri ex toto aufert, comparatio uero utrique relinquit accidens sed uni magis, alteri minus, quod Aristoteles hic annotat.

    NON ERGO OMNIA QUALIA SUSCIPIUNT MAGIS ET MINUS.

NON ERGO. Quandoquidem triangulatio, quadrangulatio uel circulus NON SUSCIPIUNT MAGIS VEL MINUS, ERGO NON OMNIA QUALIA -- id est non omnia sumpta a qualitatibus. A partibus.

Et inde ordinem de comparatione nominum significantium qualitates quo processit, posuit huiusmodi: nomina comparari, quod ostendit non omnibus conuenire sed sumptis tantum, non scilicet substantialibus, iterum non omnibus sumptis, ut triangulo et quadrato uel circulo sed quibusdam, ueluti sano, iusto, grammatico. Sed nunc quidem de ui comparationis, in quantum possumus, perquiramus, unde scilicet nomina contrahant, quod ad comparationem ueniunt, uel quare magis haec quam alia comparentur. Certum est autem uoces qualitatum, <quae> /246/ substantiae sunt uel quantitates, in essentia sua non comparari nec una res est magis haec uox 'album' quam altera res, cum uidelicet ipsa in essentia sua de multis non praedicetur. Quod si secundum essentiam suam non uenit uox ad comparationem, uidetur hoc ex significatione contrahere. Unde illud plus, secundum quod Aristoteles assignat comparationem in rebus significatis, uidetur esse inquirendum.

Sed cum sumptorum nominum quae ad comparationem ueniunt, duo uideantur significata, ipsa scilicet qualitas, quam circa subiectum determinat, et ipsum subiectum qualitatis, quod nominat, uidendum est, cuius significationis eius sit illa maioritas, secundum quam comparatio fit, utrum uidelicet qualitatis uel rei qualis siue utriusque simul, ut cum corpus dicatur magis album altero uel magis breue, utrum corpus maius sit uel accidens uel utrumque simul. De quo quidem teste Boethio tres fuere sententiae --

(1) Quidam enim dicebant proprium esse materiae corporum quae subiecta est formae, intensione crescere et minui relaxatione, quae sententia quorundam erat Platonicorum. Cui quidem sententiae ipse quoque Boethius consentire uidetur in prologo Arithmeticae, ubi dixit ex natura corporum, non accidentium crementum uel diminutionem contingere.

(2) Alia uero sententia quorundam erat, qui dicebant mediocres, non perfectas qualitates intendi uel minui. Non enim certissimas uerissimasque artes uel uirtutes dicebant magis uel minus suscipere, uelut ipsam grammaticam atque iustitiam sed mediocres, quae neque ita perfectae erant, ut non possent crescere, neque adeo paruae, ut <non> possent minui, ut est, inquit, architectonica.

(3) Tertia uero ait, sententia erat, de qua Aristoteles loquitur, quod ipsas quidem habitudines nulla intensione crescere putat sed earum participantes sub examine comparationis uenire, ut de his magis minusue dicatur. Negat enim magis esse sanitatem, id est saniorem et magis sanam, ut ipsae quidem qualitates non suscipiunt magis uel minus. Qui uero secundum eas quales dicuntur, ipsi sub comparatione cadunt. Nam ipsa grammatica non suscipit magis nec minus sed qui ipsa grammatica participat.

Nunc quidem expositis secundum Boethium tribus diuersorum opinionibus Aristotelicam ueritatem perquiramus.

Dicit itaque qualia magis et minus dici, non qualitates, unde ipsorum qualium, non qualitatum magnitudo uel paruitas esse uidentur, quae per magis et minus designantur. Sed cum haec parua margarita dicatur magis alba magno equo, in quo notabitur magnitudo eius respectu equi, aut quomodo haec anima grammaticior illa dicetur uel iustior, cum utraque sit indiuisibilis? /247/ Praeterea si ad magnitudinem subiecti respiciamus, quare non dicemus equum magis esse album margarita, sicut dicimus ipsum esse magis album quam margaritam, aut hoc corpus magis esse corpus illo, sicut dicimus esse maius corpus, aut cum dicimus istud magis esse paruum uel breue uel tenue quam aliud, in quo eius magnitudinem ad aliud accipiemus? Non itaque secundum quantitatem fundamentorum magis et minus in comparatione uidentur accipi. Fortasse secundum qualitatem formarum, quia albedo huius subiecti maior est spissitudine quam illius, in eo scilicet quod partes sibi insertas habet. Unde hoc subiectum secundum magnitudinem qualitatis magis album illo dicitur.

Sed dicetur: cum ipsius essentiae albedinis magnitudo significetur, cur non ipsa albedo in essentia magis albedo dicatur? Aut quid in caeteris comparationibus dicemus, ubi nec formarum magnitudo potest notari? Numquam enim abscisa parte alicuius, cum illud magis breue uel magis paruum dicitur, creuit breuitas uel paruitas.

Quod si creuerit, quaerendum est qualiter. Quatuor tantum modis augmenta contingere uidentur, cum uidelicet res aut in longum porrigitur aut in latum aut in spissum aut secundum numerum partium multiplicatur, ut si tribus lapidibus quartus addatur. Breuitas quae per abscisionem <fit>, neque in longum creuit neque in latum, quia eius quantitas ultra quantitatem subiecti extendi non potest, subiectum uero per abscisionem neque longius factum est neque latius; densari quoque per abscisionem subiecti uel plures recipere partes breuitas nullo modo uidetur. Quod si ad pluralitatem partium respiciamus, cur non hic equus albius dicatur hac parua margarita, quod uidelicet plures partes albedinis habet, aut hic magnus ignis calidior illo paruo aut hoc corpus magis quantitas illo? Praeterea cum haec anima iustior illa dicatur uel grammaticior et utraque sit indiuisibilis, in quo dicemus qualitatem huius maiorem esse illa?

His itaque rationibus impediri uidemur, ne comparationem nominum definire possimus secundum quantitatem significatarum rerum sed fortasse secundum <impositionis nominis> proprietatem, quae ad intellectum quendam accomodata est, ut dicatur subiectum albedinis magis, non albedo magis albedo. Etsi enim in comparatione albi intensionem albedinis secundum spissitudinem possumus accipere, non id fortasse ubique seruare possemus, quia cum magis breue uel magis tenue uel magis paruum hoc quam illud dicimus, nullas qualitatum intensiones possumus percipere, ab intellectu tamen quem ille habuit, qui hoc dicit, ratio non deuiat, quia cum audimus dici magis paruum illo, duo parua simul animo conferimus et hoc in quantitate suae essentiae remissius esse intelligimus quam illud et quod 'magis' aduerbium cum /248/ hac uoce 'paruum' coniungitur, non ex maioritate subiecti uel accidentis contingit sed secundum proprietatem et causam impositionis nominis, ad quam magis accedit hoc subiectum quam illud. Cum enim paruum hoc nomen datum sit secundum hoc quod exceditur quantitas essentiae subiecti unius quantitate alterius, quicquid magis exceditur, secundum causam nominis ad uocabulum accedit, ad quod denotandum iunxerunt 'magis' aduerbium cum hoc nomine quod est 'paruum', paruitatem in minori subiecto denotantes. Similiter breuis uel magis <breuis> breuitatem designat circa subiectum retractioris substantiae et magis breue dicitur quasi breuitatem habens subiecti, minus secundum longitudinem extensi, ut quasi ad sensus comparationis quandoque redeat, ut dicatur magis paruum quasi minus magnum uel magis breue quasi minus longum, et uidetur uis comparationis quandoque esse secundum quantitatem subiectorum, ut cum dicitur hoc maius illo uel longius uel breuius uel spissius uel latius, quandoque secundum quantitatem accidentium, ueluti cum dicitur hoc albius illo quod densiorem habet albedinem, quandoque uero secundum quantitatem rerum exterarum, ut ditior dicitur secundum possessionem plurium diuitiarum, quamuis et multitudo proprietatum earum quae possessiones dicuntur, secundum latitudinem possessarum rerum possit notari. Si quis autem quaerat, quare magis homo non dicatur comparatiue, sicut dicitur maior homo, cum magnitudo sit secundum ipsam substantiae quantitatem, nil aliud deficere uidetur nisi uocis institutio, quae ad hoc non fuit accomodata, ut uidelicet ad comparationem substantialia nomina ueniant sed sumpta tantum accidentalia nec etiam omnia. In quibus etiam sumptis quare haec eueniant, illa uero minime, fortasse magis ad uocis inuentionem respicit quam ad naturam rei. Unde cum auctoritas nil ad comparationem uenire <dicat> nisi accidens, uoces cum magis uel minus ex inuentione sua coniungibiles nomine accidentis designamus et 'magis' aduerbium in eo coniunctum est nomini, ut eos denotet qui magis ad causam inuentionis nominis, ut dictum est, accedunt.

Nunc ad literam redeamus.

    HORUM ITAQUE QUAE PRAEDICTA SUNT NIHIL EST PROPRIUM QUALITATIS,
    SIMILIA VERO ET DISSIMILIA SECUNDUM SOLAS DICUNTUR QUALITATES.

HORUM ITAQUE. Tria superius dixit conuenire qualitatibus, siue rebus siue uocibus, scilicet denominationem habere, contrarietatem suscipere et comparationem. Quae singula ostendit non conuenire omnibus. Unde infert a toto, quod quia non conueniunt omnibus, non sunt proprie propria, atque ideo statim adnectit proprie proprium, quod quidem omnibus rebus quae qualitates sunt, conuenit et solis, scilicet quod secundum qualitatem similes et dissimiles dicuntur, sicut quantitates aequales et inaequales; non tamen dixit superius secundum quantitatem dici aequale uel inaequale, /249/ sed ipsam dici aequalem uel inaequalem, hic uero dicit secundum qualitatem dici simile et dissimile. Quod fortasse duobus modis potest accipi, uel ita scilicet quod dicamus solas qualitates proprie similitudinem uel dissimilitudinem suscipere et proprie dici similes uel dissimiles, alia uero aequiuoce, secundum hoc scilicet quod similes uel dissimiles qualitates habent, uel ita quod dicamus propter qualitates subiecta similia uel dissimilia dici, non ita quidem ut qualitates sint similes uel dissimiles sed subiecta propter qualitates, ut hoc corpus illi simile est secundum hoc quod conueniunt in eo quod albedine participant, hoc est in eo quod alba sunt.

Et attende quod hoc corpus ex hac albedine quam habet, simile est illi, quia hoc facit ipsum album, non tamen secundum hanc albedinem simile est illi, quia non secundum hoc quod istam habet, conuenit cum illo, quia eandem non habet sed ita quidem quod haec causa est, quare cum eo conueniat, quia et haec facit ipsum esse album et ex hoc quod est album, est simile illi; utique haec albedo causa est, quare est ei simile et eadem causa est, quare dissimile in eo quod ipsum informat et non illud.

Notandum uero quod <si> similitudo et dissimilitudo qualitates essent, ut quidam uolunt secundum priorem expositionem, oporteret ipsam similitudinem uel dissimilitudinem et ita ipsas qualitates sibi ipsis adiacere, nisi forte quis dicat Aristotelem solis qualitatibus hoc attribuere, non omnibus. At uero secundum hoc quod relationes uolumus esse similitudinem et dissimilitudinem ab hac liberamur oppositione. Sed fortasse secundum posteriorem expositionem aliam incurrimus, quia non secundum solas qualitates dicimus similes uel dissimiles sed magis secundum similitudinem et dissimilitudinem, quae sunt relationes. Sed si sensum expositionis attendamus, faciliter nos expediemus. Cum enim dicimus simile et dissimile esse subiectum secundum qualitates, ita accipimus, ut insit illis similitudo et dissimilitudo mediantibus qualitatibus et gratia illarum quasi innatae ex illis, quae quidem se ipsis mediantibus inesse non possunt ideoque a qualitatibus differunt omnino, quibus mediantibus insunt.

    SIMILE AUTEM ALTERUM ALTERI NON EST SECUNDUM ALIUD NISI SECUNDUM
    ID QUOD QUALE EST. QUARE PROPRIUM ERIT QUALITATIS SECUNDUM EAM
    SIMILE ET DISSIMILE DICI.

SIMILE ENIM. Vere secundum solas qualitates dicitur similitudo et dissimilitudo, quia SECUNDUM ALIA NON. Ab immediatis. Et hoc est: NISI per hoc QUOD QUALE EST, id est secundum hoc quod est qualitas.

    AT VERO NON DECET CONTURBARI NE QUIS NOS DICAT DE QUALITATE
    PROPOSITIONEM FACIENTES MULTA DE RELATIVIS INTERPOSUISSE.

AT VERO. Superius tractans qualitates, inter qualitates quaedam commemorauit quae iam in tractatu relatiuorum posuerat secundum /250/ inconuenientem definitionem. Unde aliquis posset conturbari pro eo quod superius praemiserat diuersorum generum et non subalternatim positorum diuersas species et differentias. Unde hanc perturbationem remouet dicens non debere aliquem perturbari hoc, quia scilicet istud dictum est secundum ueritatem, quod scilicet sunt qualitates, illud secundum aliorum opinionem, quod uidelicet sunt relatiua, non secundum rei ueritatem. Quod autem relatiua non sint, ipse per species ostendet, quae ideo qualitates dicuntur, quia qualia faciunt. Quippe eadem de causa genera dici possunt qualitates, qualiter illa quae prius posueram inter relatiua. Perturbaretur aliquis sed non decet perturbari, ita quidem ut ipse perturbatus culpet nos, dicens scilicet NOS FACIENTES PROPOSITIONEM, id est tractatum, de qualitate etc.

    HABITUS ENIM ET DISPOSITIO EORUM QUAE AD ALIQUID SUNT ESSE
    DICEBAMUS. 

HABITUS ENIM. Et quare hoc diceret contra nos, ecce causa, quia scilicet DICEBAMUS habitum et dispositionem, hoc est uocabula significantia qualitates primae maneriae, secundum suam constructionem esse ad aliquid.

    PAENE ENIM IN OMNIBUS TALIBUS GENERA AD ALIQUID DICUNTUR, NIHIL
    AUTEM HORUM QUAE SINGULARIA SUNT.

PAENE ENIM. Nec mirum, si hoc dicebamus, secundum constructionem scilicet, non secundum naturam rei, quia scilicet omnia genera significantia huiusmodi res, scilicet qualitates primae maneriae dicuntur ad aliquid, id est referuntur in constructione ad aliud.

PAENE dicit, quia fortasse nec omnia genera huiusmodi res continentia referri uolebant, sicut fortasse ipsum generalissimum, quod est qualitas, cum tamen ratio non esset, quare sicut species, etiam genera non referantur.

    NAM CUM DISCIPLINA GENUS SIT, IPSUM QUOD EST ALTERIUS DICITUR.

NAM CUM. Vere genera referuntur, quia disciplina. A parte.

    ALICUIUS ENIM DISCIPLINA DICITUR.

ALICUIUS ENIM. Et uere referuntur, quia per genetiuum. A parte. Et hoc est: ALICUIUS DICITUR, utpote disciplinati.

    EORUM VERO QUAE SINGULARIA SUNT NIHIL IPSUM QUOD EST ALTERIUS
    DICITUR, UT GRAMMATICA NON DICITUR ALTERIUS GRAMMATICA NEC MUSICA
    ALICUIUS MUSICA.

EORUM VERO. Genera uolunt referri sed species non. Singula generum uocat inferiora, siue sint species siue indiuidua.

    SED SI FORTE SECUNDUM GENUS ET HAEC AD ALIQUID DICUNTUR; UT
    GRAMMATICA DICITUR ALICUIUS DISCIPLINA, NON ALICUIUS GRAMMATICA,
    ET MUSICA ALICUIUS DISCIPLINA, NON ALICUIUS MUSICA.

<SED> SI FORTE. In propria uoce non assignantur ad alia sed in generali uoce. Quod ait: FORTE, ideo dicit ne aliquis putet quod in rei ueritate uelit propter constructionem haec dici ad aliquid.

    QUAPROPTER QUAE PER SINGULA QUIDEM SUNT, NON SUNT AD ALIQUID.

QUAPROPTER. Quandoquidem grammatica et musica hoc ipsum quod sunt, non referuntur. Ergo inferiora disciplinae non sunt ad <aliquid>. A partibus et descriptione ad aliquid, quae est secundum alios.

    DICIMUR ENIM QUALE SECUNDUM SINGULARIA.

DICIMUR ENIM. Hic incipit rei ueritatem detegere, quod scilicet in rei ueritate, secundum significationem scilicet, haec nomina specialia non debeant dici relatiua, quia scilicet potius sunt qualitates in significatione. Ab oppositis. Quod res ab eis significatae sint qualitates, ostendit a descriptione, quia uidelicet faciunt qualia. Et hoc est: DICIMUR QUALE SECUNDUM SINGULARIA, hoc est secundum res specialium nominum.

    HAEC ENIM ET HABEMUS (SCIENTES ENIM DICIMUR QUOD HABEMUS SINGULAS
    SCIENTIAS); QUARE HAEC ERUNT ETIAM QUALITATES, QUAE SINGULATIM
    SUNT, SECUNDUM QUAS ET QUALES DICIMUR; HAEC AUTEM NON ERUNT EORUM
    QUAE SUNT AD ALIQUID.

HAEC ENIM. Vere propter huiusmodi qualitates dicimur /251/ quales, id est quia eas habemus. A causa.

SCIENTES ENIM. Iterum probat quod quales dicimur, quia scientes. A parte. Et attende quod hoc nomen 'scientes', quod sumptum a generali nomine, quod est scientia, non inferiora nomina, sicut grammaticum, musicum, ideo praecipue posuit, cum ostenderet quale, ut aperte innueret genus ipsum proprie secundum significationem esse qualitatem, non ad aliquid, sicut et species ipsius.

QUARE, quia scilicet qualia faciunt. A descriptione.

QUAE SINGULARIA SUNT, hoc est res specialium nomium, et omnino non erunt ad aliquid. In quo etiam similiter ostendit res generis quae eaedem sunt, esse qualitates et non esse ad aliquid, et per hoc plane astruit haec in 'ad aliquid' poni secundum opinionem tantum aliorum.

    AMPLIUS SI CONTINGAT HOC IPSUM QUALE ET RELATIVUM ESSE, NIHIL EST
    INCONVENIENS IN UTRISQUE HOC GENERIBUS ANNUMERARE.

AMPLIUS. Tetigit superius perturbationem, quam posset aliquis habere, et causam ipsius perturbationis, posuit etiam solutionem sed occulte, innuens scilicet ista secundum rei ueritatem non poni sub 'ad aliquid' sed sub qualitate. Quam quidem solutionem, quoniam non aequaliter <omnibus satisfacere> existimat, sed quosdam importunos sentit in eo persistere, ut uelint idem supponi diuersis respectibus ad aliquid et qualitati, ut satisfaciat illis, aliam solutionem secundum eorum opinionem ponit dicens, quod hi qui hoc recipient, dicant non esse inconueniens idem supponi diuersis generalissimis.

Sic iunge: Unam iam ostendi solutionem secundum ueritatem per hoc quod dixi, quod quia qualitates sunt, non sunt ad aliquid.

AMPLIUS, id est adhuc aliam do, si ista non sufficit, quod cum CONTINGAT, ut quidam putant, idem esse et qualitatem et ad aliquid, NON EST INCONVENIENS idem supponi diuersis generalissimis.


LI 2.09 (a) DE FACERE ET PATI

    RECIPIT AUTEM FACERE ET PATI CONTRARIETATES ET MAGIS ET MINUS;
    CALEFACERE ENIM AD FRIGIDUM FACERE CONTRARIUM EST, ET CALEFIERI
    AD FRIGIDUM FIERI, ET DELECTARI AD CONTRISTARI; IDCIRCO RECIPIT
    CONTRARIETATES SED ET MAGIS ET MINUS.

RECIPIT AUTEM. Decursis quatuor praedicamentis, quae aliqua quaestione, id est consideratione, egere uidebantur, tenuiter caetera breuiterque perstringit, ideo scilicet uel quia per se satis manifesta erant, uel quia in aliis suis operibus perfecte inde tractauerat, de facere quidem et pati in quibusdam libris per se, de ubi et quando in Physicis, de omnibus simul in Metaphysicis. Facere autem et pati quorum proprietates quasdam tangit, quod uidelicet contrarietatem et comparationem recipiunt, ideo fortasse qualitati continuauit, quia ex proprietatibus quas ponit, similiora qualitati uidentur esse quam reliqua quatuor praedicamenta, scilicet ubi, quando, situm, habere. Nulla enim illorum contrarietatem simul et comparationem uidentur habere. /252/

Sed nunc quidem de facere et pati primum disseramus et diligenter rerum naturas, quae actio et passio dicuntur, inspiciamus.

Actio namque et passio duo sunt genera continentia res omnes horum duorum praedicamentorum, pro quibus si facere et pati substantiue ponantur, nil impedit, sicut 'quale' pro 'qualitas' uel 'album' quandoque pro 'albedo'. Sed ne nominis error nos turbet, praenotandum est quod hoc nomen 'actio' simpliciter accipi uidetur, in designatione scilicet rerum, secundum quas subiecta dicuntur agentia, ut est ambulatio quae facit ambulantem, lectio legentem.

Passio uero hoc nomen plures habet significationes, quia modo in designatione qualitatum quarundam sumitur, quas quidem qualitates simul cum passibili qualitate tertium genus qualitatis includit, modo in designatione cuiusdam actionis passionem inferens, a qua sumptum est 'patior' 'pateris' uerbum, cum dicitur:

    Patior crucem

id est: tolero crucem, quae a me toleratur. Tertio modo passio sumitur in designatione rerum totius praedicamenti pati, quae quidem res semper ex actionibus inferuntur et uerbis passiuis designantur. Cum enim lego librum, in me qui lego, actio est lectio, quae me legentem facit, in libro uero passio, unde ipse legi dicitur, et sicut 'lego' 'legis', actiuum uerbum, sumptum est a lectione actione, ita 'legor' 'legeris' passiuum a lectione passione; nec quidem passio huiusmodi sine actione potest esse, actio uero sine passione contingit. Nam ridere, dormire actionum designatiua sunt, quae passiones non inferunt atque ideo abusiue dicuntur actiones, caeterae uero transeuntes dicuntur, quae scilicet passiones inferunt, sicut amare, legere, ex quo aliquid amari uel legi contingit. De quibus quidem passionibus, illatis scilicet ab actionibus, nobis hoc loco ad praedicamenti discretionem agendum est.

Sunt itaque actio et passio res transitoriae sicut tempora, et sicut tempora quaedam indiuisibilia sunt existunt, quaedam composita intelliguntur ex partibus succedentibus, sic etiam actiones et passiones. Nam instans lectio indiuisibilis quae praesentialiter in me est, una proprie res est in natura ueraciter existit. Ex hac autem statim lectione et alia instanti quae iam praeterita est, ue alia quae futura est, quaedam composita lectio attenditur, quae nil potest uere existere, sicut nec tempus compositum, cuius una tantum pars existat. Has autem compositas actiones sicut et composita tempora uolunt a uerbis significari, quod maxime ex praesenti uerbo conuincunt, pro eo scilicet quod nullus uocem praesentis rei designatiuam proferat ad praesentiam illius rei ostendendam, cuius existentia suam non exspectet ostensionem. Quod quidem esset, si quis uerbum praesens ad praesens ipsius indiuisibile designandum uel indiuisibilem actionem significandam uellet, cum iam scilicet illa indiuisibilia praeterita essent, antequam actio posset proferri. /253/

Attende autem quod sicut 'ago' 'agis' actiuum non bene a generalissimo scilicet ab actione, sumptum est, ita uidetur 'agor, ageris' passiuum a passione generalissimo sumi.

Sed fortasse opponetur, quod sicut agere idem est quod facere, ita agi idem est quod fieri. Unde sicut omnes qui amant, faciunt, ita omnes qui amantur fiunt. At uero teste Aristotele in primo Peri hermeneias, si fit aliquid, non est. Sed rursus quomodo poterit fieri, id est passionem aliquam habere, nisi sit?

Sed fortasse si attentius Aristotelis uerba pensemus, non omnino <esse> his quae fiunt, abstulit sed tantum esse id quod fiunt. Unde et cum praemisisset 'etsi fit pulcher, non est pulcher', statim adiecit: 'et si fit aliquid, non est', illud scilicet, quod fit; ut ligna et lapides modo fiant domus, dum per operationem nostram praeparantur ad futurum statum et passionem quandam, in eo quod praeparantur, <quod> ex nostra actione habent, nullo modo adhuc sunt domus. Si quid itaque fiat aliquid, quia fieri sumptum est a passione, concedimus illud esse simpliciter sed non esse illud quod fit.

Sed rursus opponitur quod si nulla domus modo existeret et aliquis componeret domum et diceret 'domus fit' ita quod domus in subiecto sit et fieri praedicetur, omnino falsum est. Si quis autem ita accipiat, ac si diceret aliquos domum componere, uerum est, quia tunc in sensu nil domui attribuitur sed facientibus domum.

Quaeritur autem cum uerberare sit inferius ad facere et uerberari ad fieri, utrum uerum sit, quod dum uerbero illum, facio illum et dum uerberatur, fit a me. Et fortasse non est necessarium,ut si pars praedicetur cum aliqua determinatione, totum praedicetur cum eadem. Nam albius et pater et uerberare partes sunt subiectae, nec tamen umquam, si 'albius illo' uel 'pater illius' uel 'uerberet illum' sit subiecta illo uel illius uel illum neque cum destruere sit species facere, nemo concedit quod si quis destruat domum, faciat domum sed si destruit domum, facit simpliciter. Similiter si aliquod corpus fit homo, fit simpliciter,quia passionem habet sed non si fit homo, fit corpus. Si enim corpus fieret, hoc est praepararetur ad hoc, ut corpus esset, nondum secundum Aristotelem corpus esset. Sed fortasse quis dicit hoc omnino uerum esse, quod si uerbero illum, facio illum, si 'facio' large accipitur, non pro compositione, sicut usus habet. Cum enim <dicitur>:

    Verbero <illum>

uerberationem habeo ex eo et actionem habeo ex eo quod dicitur:

    Facio illum.

Sicut enim 'Verbero illum' dicit me habere uerberationem quantum ad ipsum cui infero passionem, /254/ ita 'facio illum' dicit me habere quamcumque actionem ex eo, quod uerum est. Si quis autem similiter uerum asserat esse:

    Si fit homo, fit corpus

in hoc quidem sensu: si habet fieri quantum ad substantiam talem corporis, habet fieri quantum ad substantiam corporis, uerum fortasse erit, si 'fit homo et fit corpus' pro oratione constituantur, non pro dictione una. Sed si pro <oratione> ponantur, utrumque falsum uidetur, scilicet quod uel hoc germen fit homo uel quod fit corpus. Cum enim homo non continuat nisi ea quae sunt, germen uero non fiat aliquis eorum qui sunt, profecto nec homo fit, si fieri homo in ui duarum dictionum sumatur. Si uero pro una dictione ponatur ad rem denotandam ex praeparatione ad talem esse, sicut Aristoteles accipit, patenter falsum est:

    Si fit homo, fit corpus

hoc est si praeparatur ad esse hominem, praeparatur ad esse corpus, id est ad hoc ut sit ccorpus sed si praeparatur ad essentiam hominis, praeparatur ad essentiam corporis. Quippe essentia hominis est essentia corporis sed esse hominem non est esse corpus, quia hoc ad sensum propositionis, illud ad substantiam rei refertur. Si quis itaque 'fit homo' uel 'fit corpus' singula pro una dictione sumat, nullo modo tamen concedimus:

    Si fit homo, fit corpus

et omnino secundum Aristotelem recipimus, quod <si> fit aliquid, non est illud, immo potius necessarium uidetur, quod si est factum aliquid, est iam illud. Quippe fieri res dicitur, cum adhuc in praeparatione est sed facta esse dicitur, cum iam per operationem consummata est, quia fieri quod praesentis est temporis, ad praesentiam passionis pertinet, factum uero quod est praeteritum, completa iam omnino passione dicitur. Unde si ligna fiunt domus, nondum sunt domus sed si sunt facta domus, iam domus esse uidentur. Namque esse domum et fieri domum simul non sunt, sicut esse domum et factam esse domum. Unde indubitanter conceditur, quia si sunt facta domus, iam sunt domus.

Nos uero quodammodo hanc consequentiam recipimus, quodammodo non. Si enim 'domus' in praedicatione praecedat et 'facta' singulari numero supponatur eius quasi adiectiuum, ut sit hic sensus: ligna sunt domus, domus, inquam, iam facta duo existentia domus, tunc quoque uerum est ligna esse domum et tunc quoque duae sunt partes 'facta' et 'domus'. Si uero pro una dictione ponatur quasi praeteritum huius passiui 'fit domus', contingit ligna esse facta domum, cum nondum sunt domus. Quippe uox praeteriti temporis rem subiectam significat, ex quo aliquid passionis indiuiduum praeteritum est in eo et similiter uox futuri temporis, quamdiu ad aliquid est futurum in eo. Unde is qui continue per longum tempus sedet, et sedere dicitur propter praesentem sessionem et sedisse propter praeteritam et /255/ sessurus esse propter futuram et qui longo tempore amatur, dici potest simul et amari modo et amatus esse olim et amandus esse in futuro secundum diuersa passionis indiuidua. Quippe dum aliud est praesens in eo, aliud est circa ipsum iam praeteritum, aliud adhuc futurum. Similiter autem cum longo tempore domus fieret et per singula momenta diuersa passionis indiuidua in lignis essent, potuit olim uero dici, quia ligna fiunt domus, id est habent in praesenti passionem istam et quia iam sunt facta domus, quia talia sunt, circa quae iam passio per aliud indiuiduum. Sic quoque de aliquo diu moriente dici simul poterit ipsum et morientem esse secundum praesens indiuiduum mortis et moriturum esse secundum futurum indiuiduum et mortuum esse secundum praeteritum. Non enim 'mortuum', quando est participium, est oppositum uiuo, sicut quando est nomen. Vestitum quoque uel armatum, si participia sint praeteritam passionem designantia, de quocumque praedicantur sed non ita, si sumantur nomina sumpta ab habere.

Nunc literam proseqamur.

Sic iunge: Non solum qualitas suscipit contrarietatem et magis et minus sed etiam facere et pati, id est uoces significantes actionem et passionem.

    CALEFACERE ENIM MAGIS ET MINUS EST, ET CALEFIERI MAGIS ET MINUS,
    ET CONTRISTARI MAGIS ET MINUS. RECIPIT ERGO MAGIS ET MINUS FACERE
    ET PATI; PRO HIS ITAQUE TANTA DICANTUR.

CALEFACERE ENIM. Vere uoces significantes actionem uel passionem sunt contrariae, secundum significationem scilicet, quia istae. A partibus. Idcirco sicut fuit propositio a partibus, ita et illatio qua facit, quia uult transire ad aliam proprietatem ostendendam, quam statim adnectit dicens: ET MAGIS ET MINUS, et ex eisdem partibus illationem supponit dicens: RECIPIT ERGO.

Quandoquidem ista sufficiunt, ITAQUE TANTA DICANTUR, quod scilicet suscipiunt contrarietatem et magis et minus. Vel ita legatur sine illatione: DE his, id est FACERE ET PATI, DICANTUR TANTA, id est per haec duo scilicet, et ita dicatur, sicut ego dixi.


(b) DE SITU ET POSITIONE

    DICTUM EST AUTEM ET DE SITU IN HIS QUAE AD ALIQUID SUNT, QUIA
    DENOMINATIVE A POSITIONIBUS DICITUR.

DICTUM EST AUTEM. Situs idem nomen in significatione quoe est positio. Et est positio quaedam proprietas quae rei quae in loco est, conuenit secundum modum se habendi in loco, in eo scilicet quod uel <in> accubitu est uel sedet uel stat. Est itaque positio siue situs genus generalissimum, sessio uero, statio, accubitus species sunt illius. Et attende positionem aliam esse, quae actio uel passio est, a qua 'pono / ponis / ponor / poneris' sumptum est, quae quidem ad praedicamentum actionis uel passionis retorquenda sunt, non ad praedicamentum situs. Quae in eo diuersa esse a praedicamento situs apparent, quod semper inter diuersa considerantur, quia aliud est quod ponit, aliud quod ponitur. Qui uero sedet ex se, non ex alio id habere /256/ potest. Quod si per alium haberet, qui eum collocasset, tamen omnino aliud esset sessio quam ipsa passio collocati, quae statim praeterita est. Videtur autem huic praedicamento situs neque contrarietas inesse neque comparatio. De quo tamen praedicamento nil omnino Aristoteles definit sed ea tantum quae in Ad aliquid de his dicta sunt repetit assignans breuiter locum, ubi de his scripsit.

(c) DE UBI, QUANDO, HABERE

    PRO RELIQUIS AUTEM QUANDO ET UBI ET HABERE, EO QUOD MANIFESTA
    SUNT, NIHIL DE EIS ALIUD DICITUR QUAM QUAE IN PRINCIPIO DICTA
    SUNT, QUIA HABERE QUIDEM SIGNIFICAT CALCIATUM ESSE, ARMATUM ESSE,
    UBI AUTEM IN LOCO SED ET ALIA QUAE PRO EIS DICTA SUNT.

De RELIQUIS tribus praedicamentis in eo quod satis per se MANIFESTA SINT uel ex aliis tractatibus eius cognita, nil aliud dicit quam ea quae dixit superius, ubi scilicet antequam ad praedicamenta descendit, et eorum etiam exempla posuit, quae hic quoque repetit.

Quod autem ait: CALCIATUM ESSE SIGNIFICAT HABERE, sic accipe ut calciatum esse nomen sit uocis et nominis, habere uero nomen sit rei et accidentis. Ubi autem ait quod calciatum esse significat rem illam quae dicitur habere, tantundem ualet quantum illud quod supra posuit, quod calciatum esse est habere.

UBI VERO significat IN LOCO, id est proprietatem quandam, secundum quam subiecta substantia est in loco. SED ALIA SUNT hic remouenda QUAE superius DICTA SUNT de his rebus, quod quidem dicit propter quando, de quo hic non repetit exemplum.

    DE PROPOSITIS ITAQUE GENERIBUS QUAE DICTA SUNT SUFFICIUNT.

DE PROPOSITIS ITAQUE. Quia hoc dictum est de his et de aliis, ergo dictum est de propositis generibus, hoc est de rebus uel uocibus decem praedicamentorum. A partibus. Et ita quae dicta sunt sufficiant. Quae ideo tangit, ne quis ulterius inhiet hic ad tractatum praedicamentorum.

< De quando >

Nunc autem breuiter naturas trium praedicamentorum quae restant nobis, percurramus incipientes a Quando.

'Quando' itaque hoc loco nomen accipitur quarundam <proprietatum>, secundum quas res dicuntur esse in tempore. Ex eo enim quod substantia in tempore est, nascitur in ipsa quaedam proprietas, quae 'quando' appellatur, quae diuersa res est tam a tempore ipso, gratia cuius inest, quam a persona, cui inest. Pro huius quoque generis speciebus aduerbia ponuntur, ut hodie, heri, cras. Et attende quod licet hesterna dies iam sit praeterita uel crastina dies nondum sit, quaedam tamen proprietates quae dicuntur 'Quando', ante iam ipsis substantiis praesentialiter insunt gratia temporum, quae non sunt, ex eo scilicet quod ipsa substantia existit hodierna die permanente uel futura est crastina die permanente. Saepe enim causis <non> existentibus permanent ea quae ex eis contingunt, ut pallor post infirmitatem. /257/

Et nota quod haec omnia nomina: 'annuus' 'menstruus' 'diurnus' 'hodiernus' sumpta esse uidentur non a tempore sed a Quando. Annuus enim rem denotat secundum hoc quod per annum existit, qui quidem annus, licet non existat, proprietas tamen permanet, quae propter eum inest. Diu quoque uel diuturnus uel pridem, quae comparantur, a Quando, non a tempore sumpta sunt. Quippe quantitas ad comparationem non uenit. Quando itaque comparationem recipit sed omnino contrarietate carere uidetur. Futurum quoque et praesens et praeteritum Boethius ad significationem Quando retorquet. Cum enim haec substantia praesens dicitur, quia est praesenti tempore permanente, uel praeterita, quia fuit cum praeterito tempore, quasdam species, 'quando' ei intelligit inesse. Nota cum ait Boethius in Commento quod cum Apollinares ludi sint in tempore, quando eos esse dicimus, accipit Quando in ui sumpti.

< De ubi >

Nunc autem praedicamentum Ubi consideremus. Ubi itaque sicut Quando pronomen ponitur et fortasse apud Graecos nomina erant in hac significatione, quae generalissima genera aliis praeesse possent. Sicut autem Quando ex tempore, ita Ubi ex loco nascitur. Ex eo enim quod persona in loco est, quaedam proprietas ipsi personae innascitur, quae tam ab ipsa persona diuersa est quam ab ipso loco, et quemadmodum Quando uocantur illae proprietates omnes secundum quas subiectae res in tempore quandoque sunt, ita Ubi appellantur omnes illae, secundum adiacentiam quarum dicuntur esse in loco. Pro cuius quidem generis speciebus aduerbia quoque subeunt, sicut extra, supra, esse Romae, esse Nanneti. Si enim 'extra' tantum locum designaret, ad comparationem minime ueniret, cum constet quantitates, ut dictum est, non comparari. Sed 'extra' tantum locum designaret, ad comparationem minime ueniret, cum constet quantitates, ut dictum est, non comparari. Sed 'extra' designatiuum est cuiusdam proprietatis, quae inest personae gratia exterioris loci qui est, propter quam quidem proprietatem ad comparationem uenire potest, quia et multi in eadem sunt domo et multi eadem die existente. Esse autem in hac domo indiuidua sunt: hoc esse in hac domo quod in me est et hoc quod in illo est.

Quaeri autem potest cum Ubi nascitur ex loco, utrum ex substantiali uel ex quantitatiuo uel ex utroque. Sed maxime ad substantialem locum uidetur, cum dicimus esse Romae, esse Nanneti. Nil autem impedit, si etiam non secundum quantitatiuum locum accipiatur. /258/

Attende autem differentiam inter Ubi et Situm, cum utrumque nascatur ex loco. Ubi enim consideratur simpliciter, secundum hoc quod res est in loco, Situs uero secundum modum subsistendi in loco, ut supra diximus.

Nota etiam quod ait Boethius in Commento, Ubi scilicet secundum ipsum locum in quo res est, habere aliquas contrarietates:

    Sursum enim, inquit, et deorsum Ubi esse dicitur

sed sicuti secundum opinionem loca contraria dicuntur, ita etiam ea quae Ubi dicuntur, contraria secundum opinionem appellat.

Videtur autem 'qualiter' et 'quotiens' ad significationem praedicamenti detorqueri posse, sicut ubi uel quando, ut sicut ex loco uel ex tempore, quae a proprietate innascitur, ita etiam ex numero, qui per 'quotiens' significaretur, pro speciebus cuius ponetur ter, quater et similia, pro speciebus uero 'qualiter': bene et male et similia. Sed profecto de bene et male satis liquet, quia nonnisi qualitates continent easdem quas et nomina bonum et malum. Sed 'saepe', cum ad numerum pertineat et comparetur, numerus autem, cum sit quantitas, comparari non possit, uidetur ex numero quaedam innasci proprietas quae comparationem patiatur, nisi forte 'saepe' ad multitudinem temporum reducatur et pro quadam specie Quando ponatur. Soli itaque auctoritati concedendum est de numero praedicamentorum, quorum potuit rerum naturas distinguere, quas nec cogitare ualeamus.

< De habere >

Habere quoque loco nominis ponitur, ac si diceretur 'habitus'. Cuius habitus tres sunt significationes. Est enim habitus qui cum dispositione sub prima specie qualitatis ponitur, est etiam habitus priuationis. Praeterea habitus hoc loco dicuntur quaedam proprietates, quae teste Boethio ueniunt ex rebus extrinsecis, quae habentur, ut ex armis, quae habeo, quaedam mihi inest proprietas, quae Habere uocatur siue armatum esse. Hoc enim loco armatum esse non passionem designat, a qua sumptum est 'armor, armaris' sed proprietatem quandam quae Habere dicitur post passionem innata et permanens, non transitoria, sicut est passio.

Et attende quod cum ait Boethius Habere ex rebus extrinsecis uenire, non ex his quae in ipsa sunt substantia tamquam materia eius uel formae, ab inconuenienti infinitatis nobis cauet. Si enim ex forma quae habetur, sicut ex albedine innasceretur Habere, cum ipsum quoque habere forma sit, profecto ex unoquoque Habere aliud Habere usque in infinitum nasceretur. Cum itaque dico me habere formam, ad quod teste Boethio Aristoteles aequiuocat nomen Habere, nil aliud praedicari nisi formam intendo, ac si dicerem formatum esse. /259/

Quaeritur autem cum dicimus haberi, quid per 'haberi' significemus. Sed fortasse Habere hoc loco nomen est proprietatis rei tam habentis quam habitae. Aut forsitan per 'haberi' formam nil designamus nisi habere ipsum, quod inest habenti arma.

Videbitur autem fortasse Habere comparari, ut si dicamus: 'magis armatus' sed omnino alienum esse a contrarietate, nisi quis forte uestitum, quod Habere uidetur significare, dicat contrarium esse ad nudum et calciatum ad discalciatum et uxoratum ad uiduum. <Non> enim haec habitus et priuatio uidentur quae nec determinatum tempus habent nec regressione mutua carent. Boethius tamen in Diuisionibus uiduum et orbum inter priuationes computat sed fortasse largius ibi priuationem et habitum accepit quam Aristoteles. Ubi etiam priuatoria nomina quoque ut iniustum, quod magis secundum significationem contrarium est, priuationes appellat nec non aequale uel inaequale habitum et priuationem ibi denotat, quae magis in significatione sunt relatiua. Videtur autem nobis uestitum et uxoratum et quaecumque Habere significant, omnino carere contrario. Oportet enim nudum quoque contineri sub Habere, quia sub eodem genere constat esse contraria. Unde Aristoteles:

    Si ex contrariis, inquit, unum fuerit quale... etc.

Sed quaeritur, siue nudum sit contrarium uestito siue non, cur proprietatis designatiuum sit. Non enim nudum et uiduum abnegatiua tantum sunt specierum Habere, sicut carere uidetur abnegatiuum esse habere simpliciter. Si enim tantum abnegatiua essent sicut infinita nomina, quislibet qui uxorem non habet, uiduus diceretur et ita ille qui nullam adhuc habet, quod omnino falsum est. Dicamus itaque uiduum et nudum quasdam qualitates designare, cum eorum proprie opposita sint sub Habere.


LI 2.10 DE OPPOSITIS

    QUOTIENS SOLENT OPPONI, DICENDUM EST. DICITUR AUTEM ALTERUM
    ALTERI OPPONI QUADRUPLICITER, AUT UT AD ALIQUID, AUT UT
    CONTRARIA, AUT UT HABITUS ET PRIUATIO, AUT UT AFFIRMATIO ET
    NEGATIO.

QUOTIENS SOLET OPPONI. Expeditis praedicamentis omnibus quaedam alia supponit, tractatum scilicet Oppositorum, Prioris, Simul et Motus et denique aequiuocationes Habere prosequitur. Quorum quidam additionem superfluam esse dicebant, sicut Andronicus, nec ab Aristotele fuisse factam. Porphyrius uero eam esse Aristotelis asserit et causas insuper addit, quare scilicet facta sit. Sicut enim ante praedicamenta Aristoteles quaedam praemisit quae utilia ad praedicamenta iudicauit, sicut est tractatus aequiuocorum, uniuocorum, denominatiuorum et quaedam alia, ita post praedicamenta ista supposuit /260/ a praedicamentis non aliena. Quod enim in praedicamentis de quadam specie oppositorum, id est de contrariis, frequenter mentionem fecerat, cum uidelicet singulorum praedicamentorum proprietates inuestigaret dicens substantiis et quantitatibus et relationibus nil esse contrarium, qualitatibus uero inesse contrarietatem, idcirco gratia contrariorum generaliter de oppositis tractat. In Ad aliquid uero de Priori et Simul mentionem facit dicens Ad aliquid simul esse natura et scibile prius scientia. Quare quot modis Prius uel Simul dicatur, annumerat. De cremento quoque, quod est species motus, in comparatione fecerat mentionem, ueluti cum diceret in Qualitate: "Sed et ipsa crementum suscipiunt", nec non de alteratione uel de mutatione simpliciter in proprietate substantiae, dicens scilicet substantiam alterari circa contraria secundum sui mutationem. Quare conuenienter et motum tractat. Qui etiam bene pro actione et passionem tractat, secundum instantiam quarum motus alterationis maxime contingit. Ostensio quoque aequiuocationis Habere ad discretionem praedicamenti Habere, id est ipsius generalissimi, non est inutilis.

De his autem quinque praedictis tractat non inter praedicamenta, ne uidelicet tractatum praedicamentorum interrumperet, et primum de oppositis, diuidendo scilicet opposita quattuor modis et assignando naturas singulorum modorum et differentias ipsorum ab inuicem, tandem immoratur in oppositione contrariorum, propter quam, ut dictum est, de oppositis tractat et diligenter naturas contrariorum aperit. Et attende quod opposita uocantur tam res ipsae quam uoces gratia rerum significatarum. Res autem tribus modis opponi uidentur, uel in essentia scilicet, sicut homo et asinus, albedo et sessio, quarum scilicet una res non est altera, uel in adiacentia quoque, sicut albedo et nigredo, quae simul eidem subiecto non possunt inesse, uel in respectu <sicut pater et filius qui> eiusdem rei esse non possunt, quia nullus eiusdem potest esse pater et filius. Voces quoque oppositas secundum significationem pluribus modis dicimus, siue sint complexae uoces, sicut affirmatio et negatio, siue incomplexae, ut sunt dictiones singulae. Et uoces quidem incomplexae, quae res sigificant, <quae> secundum rerum naturas oppositionem habent, ut homo et asinus oppositae uoces dicuntur secundum hoc quod res oppositas in essentia significant. Album uero et nigrum quae sumpta sunt nomina, quia et fundamenta nominant quae in essentia sunt opposita, et formas determinant quae in adiacentia quoque sunt oppositae, secundum utramque significationem oppositae uoces dici possunt sed secundum alteram tantum iudicantur contrariae, illam scilicet quae est de formis; quippe /261/ formae tantum proprie dicuntur contrariae. Albedo quoque et nigredo, haec nomina substantialia, non sumpta, licet formas tantum significant, non subiecta, quantum ad formas tamen dupliciter opposita sunt. Quippe et ipsae formae dupliciter oppositae dicuntur, tam in adiacentia scilicet quam in essentia. Omnia enim, quae in adiacentia sunt opposita secundum utramque naturam formarum, secundum alteram tantum sunt contraria. Quippe contrarietas formarum secundum adiacentiam pensatur, non secundum essentiam. Similiter et caecus et uidens uel caecitas et uisio dupliciter opposita dicuntur; sed priuatio et habitus secundum naturam adiacentiae formarum tantum dicuntur; pater autem et filius, haec nomina relatiua, opposita dicuntur secundum adiacentiam formarum, in eo scilicet quod respectu eiusdem rei eidem subiecto non potest contingere. Complexae quoque uoces sicut affirmatio et negatio, licet res subiectas non habeant, quippe ea quae a propositionibus dicuntur, non sunt aliquae essentiae, tamen oppositae dicuntur secundum ea quae ab eis dicuntur, quae simul non possunt contingere, ut:

    Socrates est homo

et:

    Non est Socrates homo

quae ponunt eundem esse hominem et non esse, talia dicuntur quae natura non permittit simul contingere, scilicet Socratem simul esse hominem et non esse.

Cum itaque tam res quam uoces oppositae dicantur, in hac tamen diuisione oppositorum uoces accipit partim incomplexas, ut sunt relatiua, priuatio et habitus et contraria, partim complexas, ut affirmatio et negatio. Quod in sequentibus manifeste ostendit dicens:

    Omnino autem <eorum> quae secundum nullam complexionem dicuntur,
    neque uerum neque falsum est; <porro autem> quae dicta sunt, sine
    complexione dicuntur...

quod suo loco diligentius expediemus. At uero cum hic sub oppositis uoces tantum includat, non omnes tamen uoces oppositas accipit sed tantum complexas, quippe homo et asinus sub his quattuor modis oppositorum <non> cadunt, quae tamen uoces oppositae dicuntur, sicut homo mortuus, in quibus oppositio dicitur esse in adiecto. Sed nec omnes complexae uoces oppositae hic continentur, quippe contrariae quoque propositiones oppositae sunt et magis etiam quam contradictoriae, nec tamen hic comprehenduntur, quibus diuidentia ueri et falsi semper non conuenit, quam affirmationi et negationi assignat. Illas itaque tantum uoces oppositas hic accipit, secundum quas una uox uni tantum est opposita; eiusdem enim plura non sunt contraria uel plures priuationes uel plures habitus uel plura relatiua uel plures affirmationes diuidentes uel negationes sed unum tantum unius contrarium, unus tantum habitus unius est priuationis, unum /262/ tantum relatiuum unius relatiui, una tantum contradictoria unius contradictoriae. Plures uero fortasse contrariae eiusdem esse poterunt, ueluti istius:

    Omnis homo est albus

tum ista extinctiua:

    Nullus homo est albus

est contraria, tum ista separatiua:

    Omnis homo non est albus.

Homo quoque oppositione quae respicit asinum, respicit equum et infinita alia.

Si quis autem secundum hanc acceptionem opposita uelit definire, nulla nobis definitio promptior occurrit quam ea quae sub disiunctione quattuor modorum proponitur hoc modo: opposita sunt ea quae dicuntur inuicem uel contraria uel relatiua uel priuatio et habitus uel affirmatio et negatio propria. Nam fortasse illa descriptio quam hoc loco Boethius inducit, ut scilicet ostendat nomen oppositi de his quattuor uniuoce, non aequiuoce praedicari, non satis est commoda, cum uidelicet sit multo largior quam descriptum.

    Sunt enim, inquit, opposita quae in eodem secundum idem in eodem
    tempore circa unam eandemque rem simul esse non possunt.

Et attende quod idem est 'in eodem tempore' et 'simul', quasi alterum sit expositio alterius. Quod ait 'circa unam eandemque rem', tale est, ac si diceret 'in eodem penitus subiecto', quia contraria, licet in eodem subiecto sint, quandoque circa diuersas partes sicut albedo et nigredo in diuersis membris eiusdem subiecti, numquam tamen in eodem essentialiter subiecto contingere possunt. Quod uero ait: 'secundum idem', tale est, ac si diceret 'respectu', quia pater et filius licet eadem persona essentialiter dicatur, numquam respectu eiusdem rei utrumque dicitur. Is qui pater est illius, non potest esse simul filius eiusdem. Affirmatio uero et negatio quantum ad ea quae dicit, eodem tempore simul esse non possunt, quia simul contingere non possunt que ab affirmatione et negatione dicuntur, ut uidelicet simul contingat Socratem et esse hominem et non esse, sic nec priuatio et habitus simul eidem subiecto inerunt. Sunt itaque in hac descriptione oppositorum diuersa opposita secundum diuersos oppositionum modos.

Nos tamen hanc descriptionem non approbamus, cum hos quattuor modos oppositorum excedat et his insuper aptari possint quae oppositione carent. Quaero enim, cum dicitur quod opposita esse non possunt in eodem secundum idem etc., utrum singula posita in descriptione per se remoueantur, ac si scilicet dicatur 'non possunt esse in eodem, <id est> non possunt contingere, ut scilicet sint in eodem secundum idem' etc. Si singillatim omnia remoueri intelligamus, non conuenit omnibus oppositis, quippe et relatiua in eodem sunt penitus et contraria secundum diuersas partes. Si uero unam remotionem de omnibus simul faciamus, multis conueniet quae sub /263/ his quattuor oppositionum modis non cadunt, ueluti homini et asino, rationi et rudibili nec homini et animali, quae nullam habent oppositionem. Verum est enim quod homo et animal hoc totum non habent, quippe cum omnino in respectu non conueniant, nec respectu eiusdem rei inesse possunt. Contrariae quoque propositiones sicut:

    Omnis homo est albus

et:

    Nullus homo est albus

et pleraeque aliae quae contradictoriae non sunt, totam simul descriptionem oppositorum recipiunt nec tamen sub his modis continentur.

Si quis dicat contrarias quoque propositiones sub contrariis hic includi, fallitur, quia contraria tantum incomplexa accipit. Unde in sequentibus dicet certa opposita sub affirmatione et negatione, quia incomplexa sunt, neque uera esse neque falsa.

Dicimus itaque eam oppositorum descriptionem quam Boethius inducit non congruam esse nec eum secundum se eam ponere sed magis secundum alios, quod per eam innuere uidebantur oppositorum nomen generis loco praeponi quattuor his modis quos Aristoteles computat, hoc est de illis uniuoce dici, non aequiuoce. In quo quidem et nos non dissentimus, quia unam oppositorum descriptionem esse <diximus>, quam nos supra sub disiunctione quattuor oppositionum assignauimus. Aut fortasse alia potest esse conuenientior descriptio, licet nos ignoremus.

Et notandum quod haec diuisio: opposita alia, ut relatiua, alia ut contraria etc. uocis in modos esse potest, quia diuersi oppositionum modi in diuidentibus assignantur. Cum uidelicet dicitur quaedam esse opposita ad modum relatiuorum, id est hoc modo quod sunt relatiua, et caetera quae omnia hoc loco sunt nomina uocum accidentalia, uocabula sunt a quibusdam proprietatibus uocum sumpta. Sed si accidentis in accidentia fuit, in eo fortasse irregularis erit, quod reciprocari non potest, sicut et ista: risibile aliud uir, aliud femina.

Sic continua: De propositis generibus quae dicenda erant, dicta sunt. Nunc uero dicendum est: QUOTIENS SOLENT OPPONI, id est quot modis accipiantur opposita. Et statim ostendit numerum modorum dicens ALTERUM OPPONI ALTERI QUADRUPLICITER, id est quattuor modis, quos quidem modos mox enumerat dicens: AUT ENIM. Et est probatio a parte, quod scilicet quattuor modis dicuntur opposita, quia istis quattuor.

Sed cum nullum oppositum respectu alterius hos quattuor oppositionis <habeat modos>, quomodo dicit ALTERUM ALTERI OPPONI? QUADRUPLICITER profecto sub disiunctione accipi potest, ac si dicatur: ea quae inuicem sunt opposita, uel ut relatiua sunt opposita uel ut contraria etc. Unde et ipse disiunctiuas coniunctiones apponit.

Poterit /264/ fortasse dici alterum alteri opponi his quattuor modis secundum hoc quod dicimus quoddam animal esse rationale et irrationale, coniungendo quidem totas propositiones, non praedicata, hoc modo: quoddam animal est rationale et quoddam animal est irrationale. Similiter enim dicere possumus quod opponitur alteri <alterum> ut relatiuum et alterum opponitur alteri ut contrarium etc.

    OPPONITUR AUTEM UNUMQUODQUE ISTORUM, UT SIT FIGURATIM DICERE, UT
    RELATIVA UT DUPLUM DIMIDIO, UT CONTRARIA UT MALUM BONO, UT
    SECUNDUM PRIUATIONEM ET HABITUM UT CAECITAS VISUI, UT AFFIRMATIO
    ET NEGATIO UT SEDET -- NON SEDET.

OPPONITUR AUTEM. Enumeratis modis oppositionum supponit exempla de singulis dicens: UNUMQUODQUE ISTORUM OPPONITUR alteri, id est quaedam de omnibus istis opponuntur aliis ut relatiua, sicut duplum dimidio, quaedam ut contraria, sicut bonum malo etc.

UT SIT FIGURATIM DICERE, quia scilicet ubi dixit "unumquodque istorum opponitur alteri" pro 'quaedam de omnibus istis opponuntur aliis', figuram fecit in locutione.

    QUAECUMQUE IGITUR UT RELATIVA OPPONUNTUR, EA IPSA QUAE SUNT
    OPPOSITORUM DICUNTUR, AUT QUOMODOLIBET ALITER AD EA; UT DUPLUM
    DIMIDII, IPSUM QUOD EST, ALTERIUS DICITUR (ALICUIUS ENIM DUPLUM
    DICITUR).

QUAECUMQUE IGITUR. Facta diuisione et declarata in exemplis aperit naturas singularum oppositionum, et prius agit de oppositione relatiuorum repetens eam proprietatem relatiuorum quam posuit in 'Ad aliquid' secundum nominum constructionem. Quippe, ut dictum est, haec diuisio circa uoces est, non circa res.

Continuatio. Quandoquidem dicendum est de omnibus oppositis, ergo de relatiuis. A toto. Hoc scilicet dicendum est quod QUAECUMQUE uocabula OPPONUNTUR UT RELATIVA, in propria uoce assignantur ad alia mutuo uel per genetiuum uel aliter. Et nota quod simile uel aequale uel huiusmodi relatiua nomina quae ad se ipsa referuntur, sub relatiuis oppositis non cadunt sed illa tantum quae aliud a se habent ad quod referuntur. Illis enim tantum modus oppositionis conuenit quem habent relatiua, secundum respectum scilicet, quia nemo uocatur pater quantum ad eum ad quem dicitur filius. At uero cum aequale et inaequale idem sit penitus nomen, ad quodcumque aliquid dicitur aequale, ad idem dicitur inaequale. Et nos quidem omnia relatiua inter se concedimus esse opposita. At uero aequale et inaequale non sunt relatiua pluraliter sed unum tantum est relatiuum, quod ad se ipsum dicitur. Non itaque omne relatiuum concedimus habere oppositum relatiuum sed et omnia inter se relatiua inter se esse opposita. Unde in diuisione oppositorum pluralibus bene nominibus facta, in singulis quoque diuidentibus 'inter se' est subintelligendum, hoc modo: Opposita inter se alia sunt relatiua inter se, alia contraria inter se.

ALICUIUS ENIM. Vere duplum refertur, quia per genetiuum. A parte.

    SED ET DISCIPLINA DISCIPLINATO TAMQUAM RELATIVA OPPOSITA EST, ET
    DICITUR DISCIPLINA, IPSUM QUOD EST, DISCIPLINATI; SED ET
    DISCIPLINATUM, IPSUM QUOD EST, AD OPPOSITUM DICITUR, ID EST AD
    DISCIPLINAM.

SED ET DISCIPLINA. Ne quis putaret praedictam communitatem ueris tantum relatiuis conuenire, aptat eam aliis.

Continuatio. Non solum relatiua nomina hoc habent sed etiam alia. Et hoc est: SED ETIAM DISCIPLINATUM assignatur mutuo AD suum OPPOSITUM, quod scilicet est disciplina. Vel potest dici quod inter relatiua /265/ ista etiam tractat secundum opinionem aliorum, quasi sint uera relatiua.

    DISCIPLINATUM ENIM ALIQUEM DICIMUS DISCIPLINATUM DISCIPLINA.

DISCIPLINATUM ENIM. Vere assignantur, quia per genetiuum. A parte. Et hoc est: DISCIPLINATUM ENIM.

    QUAECUMQUE ERGO OPPOSITA SUNT TAMQUAM AD ALIQUID, IPSA QUAE SUNT
    ALIORUM DICUNTUR AUT QUOMODOCUMQUE AD INVICEM.

QUAECUMQUE ERGO. Quandoquidem duplum hoc ipsum quod est, dicitur alterius, id est refertur per genetiuum, et similiter quaedam uera relatiua, ergo ea quae sunt ad aliquid, dicuntur hoc ipsum quod sunt, aliorum. A partibus. Uniuersaliter dico: QUAECUMQUE SUNT AD ALIQUID VEL DICUNTUR ALIORUM, id est referuntur ad alia, per genetiuum uel aliter, id est secundum hoc quod disciplinam et disciplinatum ponit quasi relatiua secundum sententiam Platonicorum scilicet ex praemissis exemplis a partibus esse sic: Quandoquidem duplum dicitur alterius et disciplinatum alterius et similiter alia dicuntur uel alterius uel aliter, ERGO QUAECUMQUE etc.

    ILLA VERO QUAE UT CONTRARIA, IPSA QUIDEM QUAE SUNT NULLO MODO AD
    SE INVICEM DICUNTUR, <CONTRARIA VERO SIBI INVICEM DICUNTUR>.

ILLA VERO. Ostensa proprietate relatiuorum uult aperire naturam contrariorum sed prius remouet proprietatem relatiuorum supra positam. Continuatio: ILLA QUAE opponuntur ut relatiua, hoc ipsum quod sunt, DICUNTUR AD INVICEM sed ea quae contraria sunt, hoc non habent, quia album non dicitur album nigri sed per suum superius assignari potest, per hoc nomen scilicet quod est contrarium. Et hoc est: CONTRARIA VERO etc.

    NEQUE ENIM BONUM MALI DICITUR BONUM SED CONTRARIUM; NEC ALBUM
    NIGRI ALBUM SED CONTRARIUM.

NEQUE ENIM. Vere contraria uocabula non referuntur in propria uoce sed per suum superius, quod est contrarium, quia ista: bonum et malum etc. A partibus.

    QUARE DIFFERUNT HAE CONTRARIETATES A SE INVICEM.

QUARE DIFFERUNT, quia scilicet in hoc differunt contraria et relatiua, quia uidelicet illa hoc ipsum quod sunt, dicuntur ad inuicem, illae uero non; ergo differunt.

    QUAECUMQUE VERO CONTRARIORUM TALIA SUNT UT IN QUIBUS NATA SUNT
    FIERI ET DE QUIBUS PRAEDICANTUR, NECESSARIUM EST ALTERUM IPSORUM
    INESSE, NIHIL EORUM MEDIUM EST (QUORUM VERO NON EST NECESSARIUM
    ALTERUM INESSE, HORUM OMNIUM EST ALIQUID MEDIUM OMNINO).

QUAECUMQUE VERO. Ostensa differentia inter oppositionem relatiuorum <et> contrariorum, tractat diligenter naturam contrariorum ostendens proprietatem tam mediatorum contrariorum quam immediatorum. Et attende quod cum res proprie dicantur contrariae, uelut ipsa albedo et nigredo, quae secundum naturam propriam maxime sibi aduersantur, et secundo loco gratia rerum uocabula quoque quae eas significant, contraria dicantur uelut album et nigrum et albedo et nigredo, haec diuisio contrariorum, quod scilicet alia mediata, alia immediata, ad nomina tantum pertinet, de quibus, ut supra docuimus, Aristoteles intendit. Si enim respiciamus ad res, quomodo rem ipsam, quae sanitas uel aegritudo, immediatam dicemus circa animal potius quam albedinem et nigredinem circa corpus? Quippe non est sanitas uel aegritudo nisi haec uel illa uel aliqua aliarum; haec autem aegritudo et illa sanitas non sunt immediata circa animal, cum non sit necesse, hoc est determinatum, secundum rei naturam omne animal habere sanitatem hanc uel illam aegritudinem. Similiter de singulis aliis sanitatibus uel aegritudinibus ostendi potest, quia inuicem non sunt /266/ contraria immediata. Quod si quis totam collectionem sanitatum dicat immediatam ad totam collectionem aegritudinum nullo modo uidetur, cum non omne animal uel hanc habeat collectionem uel illam, immo nullum hanc uel illam habet, nisi quis forte ita collectiones immediatas esse ponat, quod non unumquodque animal habeat hanc totam collectionem uel illam sed aliquid de hac collectione uel de illa. Sed expeditius est ut ad nomina de quibus intenditur, mediationem contrariorum uel immediationem accomodemus.

Et attende quod quemadmodum haec nomina 'sanitas' et 'aegritudo' inuicem contraria dicuntur et similiter 'sanum' et 'aegrum', ita aequaliter utraque inuicem immediata dicuntur, sanitas quidem et aegritudo in eodem semper animali permanente inest ei uel res huius nominis uel illius; sanum uero et aegrum immediata sunt secundum praedicationem, quia scilicet semper animal aut sanum aut aegrum. Hos autem duos immediationis modos tam in substantiuis quam in adiectiuis nominibus ipse assignat dicens: IN QUIBUS NATA SUNT FIERI quantum ad substantiua nomina, aut DE QUIBUS PRAEDICANTUR quantum ad sumpta.

Continuatio. In hoc conueniunt omnia contraria quod hoc ipsum quod sunt, dicuntur ad inuicem sed in hoc differunt quod quaedam sunt immediata, quaedam mediata. Et prius immediata describit dicens: QUAECUMQUE de numero CONTRARIORUM TALIA SUNT, UT necessarium sit semper existente subiecto, id est determinatum ex rei natura, ALTERUM EORUM INESSE in his IN QUIBUS NATA SUNT FIERI ET DE QUIBUS PRAEDICANTUR, EORUM NIL EST MEDIUM, hoc est immediata sunt.

Sic distingue: 'Sanitas' et 'aegritudo', haec nomina, contraria sunt immediata et habent proprium susceptibile hoc nomen animal secundum significationem, quia scilicet res illorum nominum proprie formae sunt rerum huiusmodi quod est animal, et necesse est, id est determinatum, semper alterum illorum nominum huic inesse quantum ad significationem, quia scilicet res aliqua omni tempore, quo animal est uel sanitatem habet uel aegritudinem, et eadem de causa sanum et aegrum, haec sumpta nomina, quantum ad significationem formae immediata dicuntur, secundum quod etiam habet praedicari de subiecto semper alterum eorum. Addit enim: de quibus habent praedicari quaecumque utpote fieri, id est circa proprium susceptibile. Non enim immediata uel mediata contraria pensanda sunt nisi quantum ad proprium subiectum. Licet enim omne corpus non coloratum medio colore sit album uel nigrum, tamen non ideo album uel nigrum dicimus immediata, quia tale corpus non est proprium susceptibile contrariorum illorum sed simpliciter, quod postmodum conuenientius aperiemus, ubi scilicet dicet: "albedo uero et nigredo simpliciter in corpore". /267/

    UT AEGRITUDO ET SANITAS IN CORPORE ANIMALIS NATURAM HABET FIERI,
    ET NECESSARIUM EST ALTERUM ESSE IN ANIMALIS CORPORE, VEL
    LANGUOREM VEL SANITATEM; SED ET PAR ET IMPAR DE NUMERO
    PRAEDICATUR, ET NECESSARIUM EST ALTERUM IN NUMERO ESSE, AUT
    ABUNDANS AUT PERFECTUM; ET NIHIL EST IN MEDIO HORUM, NEQUE INTER
    LANGUOREM ET SANITATEM, NEQUE INTER ABUNDANTEM ET PERFECTUM.

UT AEGRITUDO. De immediatis, tam de substantialibus scilicet nominibus quam de sumptis, exemplificat, per 'aegritudo' quidem et 'sanitas' de substantialibus, per 'par' et 'impar' uel 'abundans' et 'perfectum' de sumptis.

Quod ait AEGRITUDO ET SANITAS, siue de uocabulis secundum significationem siue de rebus ipsis legi potest. Quod uero ait: PAR ET IMPAR praedicari, de uocabulis est proprie.

    QUORUM VERO NON EST NECESSARIUM ALTERUM INESSE, EORUM EST ALIQUID
    MEDIUM; UT NIGRUM ET ALBUM IN CORPORE NATURAM HABET FIERI, ET NON
    EST NECESSARIUM ALTERUM HORUM ESSE IN CORPORE.

QUORUM VERO. Ostensis immediatis contrariis ostendit mediata, quod ex contrario expone.

    NON ENIM OMNE AUT ALBUM AUT NIGRUM EST.

NON ENIM. Vere non est determinatum alterum horum inesse omni corpori, quia scilicet non omne corpus etc. A causa.

    SED ET PRAVUM ET STUDIOSUM PRAEDICATUR QUIDEM ET DE HOMINE ET DE
    ALIIS MULTIS SED NON EST NECESSARIUM ALTERUM HORUM ESSE ILLIS DE
    QUIBUS PRAEDICATUR; NON ENIM OMNIA VEL PRAUA VEL STUDIOSA SUNT.

SED ET PRAVUS. Postquam exemplificauit de illis mediatis quae multa habent media, ut album et nigrum, fuscum et pallidum etc., exemplificat de illis quae habent medium, ut sunt bonum et malum, quae habent medium indifferens. Hoc tamen nomine quod est indifferens, teste Boethio Aristoteles non utitur, quia scilicet apud priores non erat sed a posterioribus inuentum est continens ea quae sunt inter uirtutem et turpitudinem scilicet, ut sunt diuitiae, pulchritudo, quae, ut Stoici putant, neque bona sunt neque mala atque ideo indifferentia nomina dicuntur. Potest etiam dici quod per bonum et malum exemplificet de his mediatis naturalibus quae nondum actualiter habebant medium in uoce. Unde illud in sequentibus per negationem contrariorum assignat.

    ET EST HORUM MEDIUM, ALBI QUIDEM ET NIGRI FUSCUM ET PALLIDUM ET
    QUICUMQUE ALII SUNT COLORES, PRAVI VERO ET STUDIOSI QUOD NEQUE
    PRAVUM NEQUE STUDIOSUM EST.

ET HORUM QUIDEM. Assignat media utrisque suprapositis contrariis mediatis.

    IN ALIQUIBUS ITAQUE NOMINA POSITA SUNT HIS QUAE MEDIA SUNT, UT
    ALBI ET NIGRI FUSCUM ET PALLIDUM.

IN ALIQUIBUS ITAQUE. Quandoquidem his quae non sunt inter album et nigrum, sunt imposita nomina ueluti ista: FUSCUM ET PALLIDUM; ergo quibusdam mediis sunt nomina posita. A partibus.

    IN ALIQUIBUS AUTEM NOMINA QUIDEM IN MEDIO ASSIGNARE IDONEUM NON
    EST SED PER UTRORUMQUE SUMMORUM NEGATIONEM QUOD MEDIUM EST
    DETERMINATUR, UT QUOD NEQUE BONUM NEQUE MALUM EST, NEQUE IUSTUM
    NEQUE INIUSTUM.

IN ALIQUIBUS AUTEM. Continuatio: Inter aliqua contraria in his quae sunt in medio, habemus nomina sed in aliquibus nomina non habemus.

ET NON IDONEUM, quia scilicet nondum est uel assignatum conueniens nomen uel usitatum sed determinatur illud quod est medium, per remotionem utrorumque summorum, id est utrorumque extremorum, ut neque est bonum neque malum. Unde potest colligi talis diuisio mediatorum contrariorum, quod alia sunt talia quorum medietatibus sunt nomina posita, alia non.

    PRIVATIO VERO ET HABITUS DICITUR QUIDEM CIRCA IDEM ALIQUID, UT
    VISIO ET CAECITAS CIRCA OCULUM.

PRIVATIO VERO. Post oppositionem relatiuorum et contrariorum tractat oppositionem priuationis et habitus. Videntur autem priuatio et habitus proprie rerum esse nomina sicut ipsius uisionis et caecitatis et quodammodo uocum etiam, gratia scilicet rerum sicuti istorum nominum: uisio et caecitas; 'priuari' uero et 'habere habitum' ipsa fundamenta priuationis et habitus significare uidentur uel nomina ipsa fundamentorum, haec scilicet: uidens et caecum. Unde in sequentibus /268/ cum ostendet priuari de alio praedicari quam priuatio, dicet, quia caecus dicitur homo,caecitas uero homo nullo modo dicitur.

Sed hoc loco non frustra quaeritur utrum priuatio et habitus, haec nomina, relatiua sint.

Quod si concedatur, restat quaestio qualiter res ipsas priuationem et habitum appellamus. Non enim uisio est nisi haec uel illa. Unde hanc uel illam oportet dici habitum. Sed cuius priuationis habitus esse dicetur? Numquid uisio istius hominis est habitus caecitatis illius uel caecitas illius hominis est priuatio uisionis istius? Non uidetur, cum dicat priuationem et habitum circa idem subiectum fieri. Sed neque habitus dici potest uisio istius hominis alicuius caecitatis quae in ipso sit, quia fortasse nulla caecitas in ipso umquam continget, uel si etiam contigerit, numquam simul cum uisione erit. Unde nullo tempore altera respectu alterius uel priuatio uel habitus relatiue dici poterit. Quippe quae relatiua sunt, simul sunt naturaliter et ita eo tempore quo una esset priuatio alterius, oportet aliam esse habitum illius et simul cum ea existere -- quod omnino falsum est. Nullo itaque modo priuatio et habitus, cum rerum nomina sunt, relatiua uidentur, cum tamen ipse relationem eis assignare uideatur in sequentibus dicens: "priuatio quidem uisionis caecitas dicitur, caecitas uero uisionis non dicitur."

Sed fortasse haec assignatio secundum relationem non est facta, sicut nec ista: ala alati, uel hoc nomen significat ... chimaera est, uel affirmatio negationis dicitur uel negatio affirmationis.

Dicimus itaque priuationem et habitum res ipsas primo loco dici, ueluti hanc caecitatem et hanc uisionem ex quibusdam quidem proprietatibus quae relationes non sunt, ut uisionem istam in eo habitum esse quod si non actu, saltem in natura habeat, qua priuetur, et caecitatem istam in eo priuationem dici quod in natura habeat, quod priuando possit expellere. In diuisione tamen oppositorum Aristoteles nonnisi de nominibus intendit, quae gratia significationum priuatio et habitus dicuntur. Unde quia secundum naturam rerum sic sunt appellata, ad naturam rerum aperiendam se conuertit.

Continuatio: Talis, ut diximus, est natura contrariorum, quod scilicet quaedam sunt immediata, quaedam mediata; sed talis est priuationis et habitus, quod uidelicet PRIVATIO ET HABITUS, ipsae scilicet formae, sicUT VISIO ET CAECITAS, habent FIERI naturaliter CIRCA idem subiectum, ita scilicet quod idem subiectum in tota substantia sua permanens nec corruptum potest permutari circa habitum et priuationem. /269/ Unde apparet priuationem et habitum pura accidentia esse et nulli substantialiter inesse, cum scilicet neque aduenientes neque recedentes in substantia corrumpant.

UT VISIO. Sed quae uisio et quae caecitas circa quem oculum habent fieri? At uero tale est uisionem et caecitatem posse fieri circa oculum, ac si diceret eundem oculum posse uidere et caecum esse.

    UNIVERSALITER AUTEM DICERE EST IN QUO NASCITUR HABITUS FIERI,
    CIRCA HOC DICITUR UTRUMQUE EORUM ORDINE.  PRIVARI AUTEM TUNC
    DICIMUS UNUMQUODQUE HABITUS SUSCEPTIBILIUM, QUANDO IN QUO NATUM
    EST HABERE NULLO MODO HABET.

UNIVERSALITER AUTEM. Indefinite dixit quod idem quod est susceptibile habitus, est priuationis susceptibile, nec determinauit utrum certum haberent ordinem uel non. Nunc autem uniuersaliter ostendit quod omne quod est susceptibile habitus, est etiam priuationis, et certus est ordo in susceptione eorum, quia si contingat utrumque suscipi ab eodem subiecto, prius habet habitum, postea priuationem. Quem quidem ordinem statim denotat, cum supponit: PRIVARI VERO TUNC DICIMUS etc.

Continuatio: Indefinite dixi sed UNIVERSALITER EST DICERE, id est potest dici, quod IN QUOcumque subiecto HABITUS habet naturam FIERI, id est quodcumque habet naturam ad suscipiendum habitum, habet etiam ad suscipiendam priuationem. Et hoc est: CIRCA illud idem subiectum dici potest FIERI UTRUMQUE, scilicet tam habitum quam priuationem FIERI in certo ORDINE, ita scilicet quod si eidem contingunt, praecedat habitus priuationem. Quem statim ordinem aperit, cum ait: PRIVARI VERO, id est priuationem habere, TUNC DICIMUS UNUMQUODQUE subiectum quod naturaliter HABITUS susceptibile est, QUANDO id ad quod NATUM EST HABERE, hoc est ipsum, NULLO MODO HABET. Bene dicit subiectum natum esse ad habendum habitum, non ad habendam priuationem, quia natura subiecti nisi uitiata esset, semper habitum requireret. Cum enim priuatio uenit, uis infertur naturae.

Quod uero ait: NULLO, tale est, ac si diceret: definitum est ex natura habitus ipsum amplius non adfuturum, ut uidelicet non solum non sit actu sed nec etiam spe. Velut postquam res ad determinatum tempus uenerit sed tunc habitum non habet, certum est tum amplius no haberi et priuationem loco habitus succedere, ut si in nono die catulus non uideat, qui quidem dies, ut aiunt, praefinitus est a natura et institutus ad susceptionem uisus, si futurus esset, constat catulum amplius caecum esse.

    EDENTULUS ENIM DICIMUS NON QUI NON HABET DENTES, NEC CAECUM QUI
    NON HABET VISAM SED QUI, QUANDO CONTINGIT HABERE, NON HABET.

EDENTULUS ENIM. Vere tunc dicimus priuari, quod quando non habet id ad quod natum est habere, quia tunc dicimus edentulum et caecum, quando non habet, quod contingit habere. A partibus. Et prius remouet, quod non omne illud quod caret dentibus uel uisu, dicitur edentulum uel caecum. Et hoc est: EDENTULUM ENIM DICIMUS illum QUI quando contingit habere DENTES, NON HABET sed non illum QUI NON HABET DENTES etc.

    QUAEDAM ENIM EX GENERATIONE NEQUE DENTES NEQUE VISUM HABENT SED
    NON DICUNTUR EDENTATI NEQUE CAECI.

QUAEDAM ENIM. Vere non omne quod non habet dentes, dicitur edentulum nec omne quod non habet uisum, dicitur caecum, quia quaedam generationes sunt, id est quaedam res /270/ generatae quae neque habent uisum neque dentes. Sed illae non dicuntur edentulae uel caecae. Ergo non omne illud quod non habet dentes, dicitur edentulum nec omne illud quod non habet uisum, dicitur caecum. A partibus. Propositionem et affirmationem simul habemus in hoc uersu.

QUAECUMQUE ENIM etc. Sunt quaedam generata quae numquam habent uisum uel dentes sicut ostrea.

    PRIVARI VERO ET HABERE HABITUM NON EST HABITUS ET PRIVATIO.

PRIVARI VERO. Tria teste Boethio contingunt, ubi est habitus, subiecta scilicet substantia quae habitum habet, et ipse habitus qui habetur, et quoddam ex utrisque confectum, quod est habere habitum, ut in homine uidente ipsa est hominis substantia quae uisionem habet, et ipsa uisio habetur et ipsum uidere quod conficitur ex uisione et homine coniunctis. Idem etiam notari potest, ubicumque aliqua forma est. Nam ubi albedo est in corpore, tum ipsum corpus est quod albedinem habet, tum albedo quae habetur, tum ipsum album quod ex utroque confici uidetur.

Sed hoc quidem sustineri non potest nisi quantum ad nominum diuersitatem. Nam corpus ipsum quod albedinem habet, diuersa res non est ab eo quod est album; sed licet ipsum corpus tantum sit album, non simul corpus et albedo, haec tamen tria nomina, corpus, albedo, album, diuersae sunt nominationis; quippe corpus rem subiectam simpliciter nominat in essentia corporis, albedo uero formam in essentia albedinis, album uero subiectum nominat ut affectum albedine. Et sic talis significatio ex significationibus utrorumque constat quodammodo, quia scilicet et per nominationem corpus significat et ipsam albedinem circa subiectum determinat. Hanc autem nominum diuersitatem Aristoteles hoc loco demonstrare intendit et maxime inter nomen formae et sumptum ab eo, quae magis affinia sunt. Nam album quia principaliter significat albedinem, cum scilicet intellectum recte continet, magis ad significationem huius nominis quod est albedo, pertinet quam ad significationem corporis. Unde et eius similitudinem quoque in uoce exprimit atque ideo magis differentia danda erat inter nomen formae et sumptum. Quod quidem facit, cum ostendit diuersa ab eis nominari. Quippe aliud dicitur caecitas, sicut ipsa qualitas, aliud caecum, sicut ipse homo caecitati subiectus, et ita sic ipse ait: de diuersis habent praedicari 'caecitas' et 'caecum' haec duo nomina, illud quidem de qualitate, istud de re quali, id est de fundamento qualitatis. Unde in sequentibus dicet: "Sed caecus dicitur homo, caecitas uero non dicitur."

Sic iunge: PRIVARI ET PRIVATIO ex similitudine nominum eadem res esse uidentur, sed non sunt, sicut nec haec: HABERE HABITUM et HABITUS, quia priuari dicitur ipsa substantia priuata, id est priuationem habens, sicut habere habitum ipsa /271/ quae suscipit habitum.

    HABITUS ENIM EST VISUS, PRIVATIO VERO CAECITAS, HABERE AUTEM
    VISUM NON EST VISUS NEC CAECUM ESSE CAECITAS.

HABITUS ENIM. Vere habens habitum non est ipse habitus nec habens priuationem est priuatio, quia HABENS VISUM NON EST VISUS et similiter de aliis, nec habens caecitatem est caecitas et similiter de aliis, A partibus.

Quod autem habens uisum non sit uisus uel habens caecitatem, id est ipse caecus, non sit caecitas, dupliciter probat sic: uisus est habitus, quod est ibi: HABITUS EST VISUS sed HABERE VISUM, id est persona habens uisum, non est habitus; quare non est uisus. Sed quia breuiloquus est, pro assumptione et conclusione ponit unam propositionem, quae utramque ostendit. Ubi enim monstrat, quia habens uisum non est uisus, HABITUS <AUTEM> EST VISUS, de quo quidem habitu tantum uidebatur, in eodem ostendit, et quia non est habitus, quod assumendum erat, et quia non est uisus, quod erat concludendum. Similiter argumentandum est de priuari et priuatione.

    PRIVATIO ENIM QUAEDAM EST CAECITAS, CAECUM VERO ESSE PRIVARI, NON
    PRIVATIO EST.

PRIVATIO ENIM. Iterum probat alio modo quod CAECUM ESSE, id est persona ens caeca, non est caecitas, hoc modo: caecitas est priuatio, caecum esse, id est persona caeca, est priuari, id est priuationem habens, quare caecus non est caecitas. Regula talis:

    Quaecumque sub diuersis oppositis continentur, ipsa etiam a se
    remouentur.


    NAM SI IDEM ESSET CAECITAS ET CAECUM ESSE, UTRAQUE DE EODEM
    PRAEDICARENTUR; NUNC VERO MINIME SED CAECUS DICITUR HOMO,
    CAECITAS VERO HOMO NULLO MODO DICITUR.

NAM SI. Iterum quod caecus et caecitas non sunt eadem res, ostendit in effectu praedicationis nominum eorum, eo uidelicet quod nomina eorum de eodem non praedicantur. Et sic arguit: Vere non sunt idem. Si nomina eorum, caecus scilicet et caecitas, non sunt praedicabilia de eodem, non sunt idem. Ab effectu. Sed non praedicantur de eodem, quare non sunt idem. Et uere uera est prima consequentia, quia uera est eius conuersa per destructionem consequentiae et antecedentis. A pari. Quam, scilicet conuersam, praemittit dicens: NAM SI etc., hoc est: si res ipsae essent eaedem utraeque, id est nomina utrarumque, praedicabilia essent de eadem re. Assumptionem uero illam scilicet: 'Sed non praedicantur DE EODEM', statim supponit dicens, ac si diceret: SED MINIME praedicantur de eodem, immo CAECUS DICITUR HOMO sed NULLO MODO DICITUR CAECITAS. Conclusionem syllogismi extra, quae est huiusmodi: quare non sunt idem.

Et attende quod hoc loco Aristoteles doctrinam facit omnium sumptorum et eorum a quibus sumpta sunt, ostendens scilicet sumptum uocabulum esse nomen subiecti, non formae quam participat, illud uero a quo sumptum est, nomen esse formae.

Sed quaeritur quomodo dicat caecitatem formam hominis, quam superius in oculo posuit, ubi uidelicet dixit uisionem et caecitatem fieri circa oculum.

Ad quod responderi potest, quod aequiuoce caecitas et caecum circa oculum et circa hominem accipiuntur, sicut grammatica uel grammaticum, quando circa corpus <et> circa /272/ animam sumuntur, uel album, quando est nomen partis albae et totius hominis gratia partis. Quod itaque dicit oculum esse caecum, caecitatem proprie attribuit; quod uero dicit hominem caecum, tale est, ac si diceret eum habere caecos oculos. Et ita 'caecus' hoc nomen inde sumptum est a caecitate, proprie uero ab habitu caecorum oculorum. Qui etiam habitus nomine caecitatis appellatur et utraque caecitas priuatio aeque dicitur, quia uisionis nomen dupliciter sumitur, circa oculum scilicet et circa totum hominem. Possumus etiam dicere, quod tantum proprie hominis caecitas appelletur, non oculi et tantum homo caecus dicatur sicut et caluus et surdus, non pars aliqua ipsius. Quod uero dictum est uisionem et caecitatem fieri <circa> idem ut circa oculum, non ita ponuntur, quod in oculo fundentur sed quia per oculum toti homini insunt. Multa enim accidentia insunt aliquibus per alia nec tamen illis insunt, gratia quorum conueniunt.

    OPPOSITA AUTEM ETIAM HAEC VIDENTUR, ID EST PRIVARI ET HABITUM
    HABERE, TAMQUAM PRIVATIO ET HABITUS; MODUS ENIM OPPOSITIONIS IDEM
    EST.

OPPOSITA VERO. Postquam ostendit diuersitatem nominum significantium priuationem et habitum tam sumptorum quam etiam eorum a quibus sumpta sunt secundum nominationem eorum, quia uidelicet aliud appellatur caecitas et caecum, assignat sumptis eundem oppositionis modum quem habent ea a quibus sumpta sunt. Sicut enim uisio et caecitas, haec nomina, opposita dicuntur secundum naturam formarum quas significant, ita haec nomina 'caecus' et 'uidens', quae easdem formas significant, ex eisdem formis similiter opposita sunt. Ostendi priuari et habere habitum et non esse idem quod sunt priuatio <et habitus> sed tamen haec, id est nomina istorum, quae scilicet significant ea ut habentia habitum uel priuata, sunt opposita sicut priuatio et habitus, hoc est sicut nomina priuationis et habitus.

NAM IN HIS. Vere eodem modo sunt opposita, quia eundem modum oppositionis habent. A causa uel a pari.

    NAM SICUT CAECITAS VISUI OPPOSITA EST, SIC CAECUM ESSE AD VISUM
    HABERE OPPOSITUM EST.

NAM SICUT. Vere sumpta a priuatione et habitu sunt opposita sicut ipsa formarum nomina, quia uidens et caecus sicut uisio et caecitas. A partibus.

Hic breuiter consideranda est natura priuationis et habitus, ubicumque Aristoteles eam tangat.

Dixit autem superius circa idem fieri et ordine certo, quia scilicet simul non possunt inesse sed unum post alterum et ita quidem, sicut in sequentibus dicturus est, quod de habitu in priuationem fieri non potest mutatio sed nullo modo regressio de priuatione ad habitum. Praeterea dicet in determinato tempore necessario inesse uel priuationem uel habitum et ante determinatum tempus neutrum inesse sed post determinatum tempus semper alterum inesse.

Haec autem natura utrum omni priuationi /273/ et habitui conueniat et utrum solis, uidendum est.

Sed si uiduum et uxoratum dicamus secundum priuationem et habitum, sicut Boethius in Diuisionibus astruere uidetur, falsum uidetur, cum haec determinatum tempus non habeant. Sed sicut in Habere superius diximus, fortasse Boethius largius priuationem et habitum accepit in Diuisionibus quam Aristoteles hoc loco. Nihil etiam fortasse oberit ad hoc quod in sequentibus dicet, si hoc omnibus non conueniat, scilicet habere determinatum tempus. Quod si etiam dicamus, postquam uenerit ad determinatum tempus, semper uel priuationem uel habitum inesse, quaeritur de homine dormiente, utrum uisionem habeat uel caecitatem. Sed cum non uideat, quomodo uisionem habet? Quod si caecus est, numquam amplius uidebit, quia, ut dictum est, non potest fieri regressio de priuatione ad habitum.

Solutio. Visio, hoc nomen, duobus modis accipitur, quia et cuiusdam actionis nomen est, a qua 'uideo' uerbum sumptum est, quae quidem actio non est habitus neque in dormiente est, et insuper cuiusdam qualitatis, quae in ipso quoque dormiente est, quae quidem qualitas habitus est ad caecitatem, a qua quidem qualitate uidens nomen sumptum est, quod de ipso quoque dormiente praedicatur.

Restat et alia quaestio utrum uidelicet homo, qui alterum oculum sanum habet, alterum uitiatum et iam ad determinatum tempus uenerit, possit dici uel uisionem habere uel caecitatem. Sed profecto si caecitatem et uisionem in oculo tantum poneremus, nulla esset quaestio, quia is oculus qui uidens est, non est caecus. Sed si in persona ponamus gratia oculorum, uidetur quod sicut per istum est uidens, sit per illum caecus. Sed non est. Quamdiu enim aptus est ad uidendum siue per unum siue per duos oculos, non uidens est. Sed fortasse aliam prius uisionem habebat, quae scilicet gratia diuersorum oculorum erat, quam modo est, <cum> propter unum tantum sit uidens.

Illud quoque quaerendum uidetur quomodo dicit non posse fieri regressionem de priuatione ad habitum, cum is quoque qui caecus est, possit uidere, sicut et ille qui curtatus est, teste Porphyrio, aptus est ad habendum duos pedes; unde et bipes dicitur sicut caeteri homines quoque, pro eo scilicet <quod> quamquam habitus pedum in quibusdam <non> contingat hominibus, humanae naturae non repugnet; similiter habere uisum, iuxta quod superius Aristoteles dixit ipsum qui iam priuatus est, susceptibilem esse habitus his uerbis: "Priuari uero tunc dicimus... etc." Unde omnes homines concedimus posse /274/ uidere, etiam eos qui caeci sunt, nec tamen regressionem posse fieri de priuatione ad habitum. Posset enim contingere, ut is qui caecus factus est, uideret hoc etiam tempore quo caecus permanet, ita quidem, ut numquam habuisset caecitatem atque nulla esset regressio. Sed hoc omnino impossibile est, ut is qui caecus est, uel quislibet alius possit uidere, postquam caecus est, hoc est praecedente caecitate reperiret uisionem.

Concedimus itaque eum qui caecus est, posse uidere simpliciter, quia sic uidere posset, ut numquam habuisset caecitatem, sicut caeteri faciunt, posse autem eum uidere, postquam caecus est, non est possibile. Sic curtatum concedimus posse habere duos pedes, sed non posse habere, postquam amiserit, hoc est non posse recuperare pedes; et stantem concedimus sedere in praesenti sed non posse sedere, dum stat, in eo scilicet quod possit habere stationem et sessionem. Nullo itaque modo concedimus, quod sic caecum possibile est uidere simpliciter, quod possit fieri regressio de caecitate ad uisum. Quippe, ut dictum est, ita ille qui caecatus est, posset uidere, ut numquam contigisset in eo caecitas et ita illud non esset regressio caecitatis post uisionem.

Restat autem nunc quaerendum utrum supradictae naturae priuationis et habitus solis eis insint. Quod si uerum est, uidetur mors, a qua mortuum dicitur, et uita priuatio esse et habitus, quia circa idem fiunt et ordine et inregressibiliter, nisi forte quis dicat, quod naturaliter in phoenice sit regressio de morte ad uitam. Potest etiam illud dici quod circa idem, sicut superius exposuimus, non fiant, quippe cum transit res de morte ad uitam uel e conuerso, uerba quoque mutantur, quia modo est animatum corpus, modo inanimatum. Unde hanc priuationem esse et habitum non concedimus nec necesse est ea quae dicta sunt, soli priuationi et habitui conuenire. Quippe pueritia et iuuentus et senium circa idem fiunt et ordine et inregressibiliter, nec non iuuentus et senium priuatio sunt pueritiae. Si quis priuationis et habitus definitionem requirat, sciat nos eam nescire, sicut et contrariorum. Quaedam enim cum sub definitione non cadant, soli auctoritati committenda sunt.

    NON EST AUTEM NEQUE QUOD SUB AFFIRMATIONE ET NEGATIONE EST
    AFFIRMATIO ET NEGATIO.

NON EST AUTEM. Expeditis tribus oppositionibus transit ad quartam, quae uocatur contradictio. Sed quia de contradictione, id est de oppositione affirmationis et negationis, plura in libro Peri hermeneias dicenda erant, ubi et affirmationem et negationem definit et contradictionem plene ostendit, ideo teste Boethio minus in tractatu affirmationis et negationis immoratur et tantum sufficit hoc loco dicere diferentiam inter affirmationem et negationem et ea quae sub eis iacent, quam quidem differentiam in Peri hermeneias non ponit. Sicut /275/ inter priuationem et habitum et priuari et habere habitum differentiam assignauit, ita differentiam statim adnectit affirmationis et negationis ad ea quae sub eis iacent. Iacere autem sub affirmatione et negatione dicuntur ea quae dicunt affirmatio et negatio et proponunt, sicut ipsa: Socratem sedere et non sedere, quae sunt dicta propositionum, licet non sint aliquae essentiae. Secundum quae dicta ipsae propositiones maxime dicuntur oppositae, in eo scilicet quod <quae> ab eis dicuntur, huiusmodi sint, quod simul nequeant contingere. Unde et Boethius:

    Affirmatio (inquit) est "Sedet Socrates", negatio "Non sedet
    Socrates". Sub affirmatione autem hoc ipsum sedere Socratem, id
    est hoc quod affirmatio dicit facere. Sub negatione uero non
    sedere Socratem, id est non facere, quod negatio submouet.

Et rursus:

    Sedere autem et non sedere, id est facere et non facere,
    orationes non sunt.

Continuatio. NON solum priuari non est priuatio nec habere habitum est habitus sed nec id quod iacet SUB AFFIRMATIONE ET NEGATIONE, suppositum eis tamquam significatum, EST AFFIRMATIO VEL NEGATIO. Quod ait 'non' et 'neque' secundum usum fit uel 'neque' pro 'quoque' posuit.

    AFFIRMATIO NAMQUE ORATIO EST AFFIRMATIVA ET NEGATIO ORATIO
    NEGATIVA, HORUM VERO QUAE SUB AFFIRMATIONE ET NEGATIONE SUNT,
    NULLA EST ORATIO. CONCEDANTUR AUTEM ETIAM HAEC ESSE OPPOSITA
    ALTERUTRIS TAMQUAM AFFIRMATIO ET NEGATIO; NAM IN HIS MODUS
    OPPOSITIONIS IDEM EST; SICUT ENIM AFFIRMATIO ADVERSUM NEGATIONEM
    OPPOSITA EST, UT QUOD SEDET EI QUOD NON SEDET, SIC ET RES QUAE
    SUB UTROQUE POSITA EST, ID EST SEDERE AD NON SEDERE.

AFFIRMATIO NAMQUE. Ad probandum quod ea quae iacent sub affirmatione et negatione, non sunt affirmatio et negatio, talem disponit syllogismum: AFFIRMATIO EST ORATIO AFFIRMATIVA ET NEGATIO EST ORATIO NEGATIVA; sed ea quae sub his iacent, non sunt uel tale uel talis oratio; quare non sunt affirmatio uel negatio. Cum autem in affirmatione sufficeret remouere tales orationes, remouet generaliter orationem, ut maiorem differentiam assignet. Conclusio uero sola extra est.

    CONCEDANTUR AUTEM ETIAM HAEC ESSE OPPOSITA ALTERUTRIS TAMQUAM
    AFFIRMATIO ET NEGATIO; NAM IN HIS MODUS OPPOSITIONIS IDEM EST;
    SICUT ENIM AFFIRMATIO ADVERSUM NEGATIONEM OPPOSITA EST, UT QUOD
    SEDET EI QUOD NON SEDET, SIC ET RES QUAE SUB UTROQUE POSITA EST,
    ID EST SEDERE AD NON SEDERE.

CONCEDATUR AUTEM, ac si diceret: sed licet non sint affirmatio et negatio, tamen sunt opposita sicut affirmatio et negatio, in eo scilicet quod non possunt contingere <simul>, sicut affirmatio et negatio simul esse uerae. Et hoc est: HAEC, scilicet quae iacent sub affirmatione et negatione, CONCEDANTUR ALTERUTRIS, hoc est inter se, opposita, SICUT AFFIRMATIO ET NEGATIO inter se.

NAM IN HIS. A pari.

QUEMADMODUM. Probat a partibus quod ea quae iacent sub affirmatione et negatione, sunt sicut affirmatio et negatio, quia ista quae sub istis iacent, sicut istae. Et hoc est: QUEMADMODUM ENIM etc.

    QUONIAM AUTEM PRIVATIO ET HABITUS NON SIC OPPONUNTUR UT AD
    ALIQUID, MANIFESTUM EST.

QUONIAM AUTEM. Proposita diuisione oppositorum secundum quattuor opiniones et singularum oppositionum proprietatibus aliquibus declaratis et insuper quibusdam iam differentiis assignatis, caeteras prosequitur differentias. Superius autem inter relatiua et contraria tantum differentiam assignauit, per hoc scilicet quod contraria hoc ipsum quod sunt, ad se inuicem non dicuntur. Nunc autem eam differentiam assignat priuationi et habitui.

Continuatio: Non solum contraria /276/ non opponuntur ut relatiua sed etiam MANIFESTUM EST etc. Et attende hoc loco agi de uocabulis, quae secundum significationem priuatio et habitus dicuntur, ubi scilicet ad constructionem relationis uenitur.

    NEQUE ENIM DICITUR HOC IPSUM QUOD EST OPPOSITI.

NEQUE ENIM. Vere nomina, quae priuatio et habitus dicuntur, non sunt opposita ut relatiua uocabula, quia ista: VISUS etc. A partibus. Quod per hoc ostendit, quod unum ad alterum nullo modo relatiue assignatur.

    VISUS ENIM NON EST CAECITATIS VISUS, NEC ALIO ULLO MODO AD IPSUM
    DICITUR; SIMILITER AUTEM NEQUE CAECITAS DICITUR CAECITAS VISIONIS
    SED PRIVATIO QUIDEM VISIONIS CAECITAS DICITUR, CAECITAS VERO
    VISIONIS NON DICITUR.

VISUS ENIM. Vere non refertur uisus ad caecitatem, quia neque per genetiuum, quod habemus ibi: VISUS ENIM NON EST CAECITATIS VISUS, NEC ALIO MODO, quod etiam supponit. A partibus.

    AMPLIUS AD ALIQUID OMNIA RECIPROCATIVA DICUNTUR, QUARE ET
    CAECITAS, SI ESSET HORUM QUAE AD ALIQUID SUNT, UTIQUE
    CONVERTERETUR ET ILLUD AD QUOD DICITUR.

AMPLIUS. Sicut per definitionem largam relatiuorum, quae Platonica creditur, dedit differentiam inter priuationem et habitum et relatiua, ita per proprietatem relatiuorum quae est: dici ad conuertentia. Et hoc est: AMPLIUS, id est adhuc, do differentiam inter eadem.

QUARE. Quandoquidem omnia ad aliquid inuicem conuertuntur, ergo caecitas conuertetur, si uidelicet concedatur esse de numero eorum quae sunt ad aliquid. A toto, quasi caecitas ponatur sub ad aliquid. Vel si concedamus probabiliter sequi regulam, assignabimus sine loco differentiam, quam a subiecto quidam assignant.

    SED NON CONVERTITUR.

SED NON. Assumit destruendo consequens, ut intelligatur destrui antecedens.

    NEQUE ENIM DICITUR VISUS CAECITATIS VISUS.

NEQUE ENIM. Vere non conuertitur, quia neque per genetiuum nec alio modo. A partibus. Sed quia de genetiuo magis uidetur, sicut dicitur uisus esse habitus caecitatis, idem de genetiuo solo remouet dicens: Sed NON DICITUR VISUS CAECITATIS VISUS.

    QUONIAM AUTEM NEQUE UT CONTRARIA OPPONUNTUR EA QUAE SECUNDUM
    PRIVATIONEM ET HABITUM DICUNTUR, EX HIS MANIFESTUM EST.

QUONIAM AUTEM. Duas superius differentias posuit, contrariorum scilicet ad relatiua et priuationis et habitus ad relatiua; modo tertiam assignat differentiam quae datur de priuatione et habitu ad contraria.

Continuatio: Non solum manifestum est quod priuatio et habitus non sunt relatiua opposita sed etiam quod NON OPPONUNTUR UT CONTRARIA, MANIFESTUM EST EX HIS quae sequuntur.

    QUORUM ENIM CONTRARIORUM NIHIL EST MEDIUM, NECESSE EST, IN QUIBUS
    NATA SUNT FIERI AUT IN QUIBUS PRAEDICARI, ALTERUM IPSORUM INESSE
    SEMPER.

QUORUM ENIM. Vere non opponuntur ut contraria, quia neque ut mediata neque ut immediata. A partibus. Et primum utrorumque contrariorum naturas diligenter aperit et eas postea a priuatione et habitu remouet, quod nos quoque ad euidentiam breuiter assignemus. Dicit itaque de immediatis, quod manente susceptibili eorum semper alterum illorum inest ei sed priuatio et habitus non semper, quod ante determinatum tempus neutrum inest. De mediatis quoque contrariis dicit, quod numquam necesse est alterum eorum inesse omni suo susceptibili, nisi illi cui alterum naturaliter inest, et illi unum tantum determinate contingit semper et certum est numquam alterum contingere sed priuatio et habitus talia sunt, quod in quodam tempore determinatum est alterum inesse, postquam scilicet uentum est ad determinatum tempus.

Per quod differunt /277/ a mediatis contrariis circa ea subiecta quibus naturaliter non insunt, ut calidum igni elementario quem uidemus, et album niui. In eo differunt priuatio et habitus a mediatis contrariis quod in talibus subiectis semper unum permanet et determinate unum, quia certum est calidum inesse igni et album niui. Unde priuatio et habitus non semper, ut diximus, inest et cum habitus insit, potest superuenire priuatio, nec etiam quando alterum certum est inesse, determinatum est ex natura rei, quid eorum insit. Si enim absentem catulum sciam ad nonum diem peruenisse, scio ex ipsa rerum natura uel priuationem uel habitum <inesse> sed non determinate, quid insit.

Praeterea ad ultimum hanc assignat differentiam inter priuationem et habitum et quaelibet contraria tam mediata quam immediata, ubi naturaliter non sunt, quod uidelicet contraria non naturalia mutuo sese subsequi possunt in eodem subiecto, priuatio uero habitum nullo modo subsequi potest. Has autem differentias per singula prosequens, prius ponit contrariorum proprietates et postea remouet singulas a priuatione et habitu, incipiens ab illa quae est immediatorum contrariorum, dicens eorum CONTRARIORUM QUORUM NIHIL EST MEDIUM, NECESSE EST etc., quae proprietas superius exposita est in tractatu contrariorum.

    HORUM ENIM NIHIL EST MEDIUM, QUORUM ALTERUM NECESSARIUM ERAT
    INESSE SUSCEPTIBILI, UT IN LANGUORE ET SANITATE ET ABUNDANTI ET
    PERFECTO.

HORUM ENIM. Vere haec proprietas est immediatorum, quia haec superius assignabatur. Ab effectu uel ab auctoritate.

    QUORUM VERO ALIQUID EST MEDIUM NUMQUAM NECESSITAS EST OMNI ESSE
    ALTERUM; NEQUE ENIM NECESSE EST OMNI SUSCEPTIBILI CANDIDUM VEL
    NIGRUM ESSE, NEQUE FRIGIDUM VEL CALIDUM.

QUORUM. Post proprietatem immediatorum contrariorum supponit mediatorum. Neque enim. Vere ita est in contrariis mediatis, quod scilicet non est necesse alterum illorum inesse ut suo susceptibili proprio, quia ita est in istis, candido et nigro etc. A partibus.

    HORUM ENIM MEDIUM ALIQUID NIHIL PROHIBET ESSE.

HORUM. Vere non necesse est alterum inesse, quia habent medium. Ab oppositis.

    HORUM AUTEM ERAT ALIQUID MEDIUM, QUORUM NON ERAT NECESSARIUM
    ALTERUM ESSE SUSCEPTIBILI.

HORUM AUTEM. Bene dico, quia mediatorum non est necessarium alterum inesse, quia ita est superius ostensum. Ab effectu uel ab auctoritate. Et hoc est: HORUM ENIM ERAT superius ALIQUID MEDIUM, hoc est describebantur superius mediata: QUORUM etc.

    PRAETER QUIBUS NATURALITER UNUM INEST, UT IGNI CALIDUM ESSE ET
    NIVI CANDIDUM.

PRAETER QUIBUS. Non est determinatum, inquam, ex natura subiecti inesse alterum rebus sui susceptibilibus praeter illis, hoc est nisi illis rebus quibus naturaliter unum de mediis contrariis inest.

Et attende quod sicut uoces contrarias dicimus quantum ad significationem, ita etiam subiecta, ut corpus, hoc nomen, secundum significationem susceptibile dicitur horum nominum: 'albi' 'nigri'.

Quod uero ait ignem naturaliter esse calidum uel niuem albam, ita accipe 'NATURALITER': quod ex natura rei definitum est sic esse, uel ita 'naturaliter': quod omnibus inest. Tribus enim modis naturale sumi solet, quod scilicet natura docet, ut ridere, flere, uel quod a natiuitate inest, /278/ ut qualitas parta in natiuitate subiecti, sicut in passibili qualitate et passione dictum est, uel quod idem est apud omnes, sicut intellectus et res, ut calidum secundum hoc quod omni igni conuenit.

    IN HIS AUTEM DETERMINATE NECESSARIUM ALTERUM ESSE, ET NON
    ALTERUTRUM CONTINGIT.

IN HIS AUTEM. Continuatio: Eis rebus quibus mediata contraria naturaliter conueniunt, necesse est alterum inesse, et in his rebus determinate unum contingit, quia scilicet ex rei natura determinatum semper est, quod insit, sicut calidum igni et candidum niui, et non CONTINGIT inesse ALTERUTRUM, id est quodlibet, sed unum tantum semper.

    NON ENIM POSSIBILE EST IGNEM FRIGIDUM ESSE NEQUE NIVEM NIGRAM.

NON ENIM. Vere determinate unum inest, quod determinatum est alterum non inesse. A causa.

Quod enim ait impossibile ESSE NIUEM NIGRAM, tale est: certum est non esse.

    QUARE OMNI QUIDEM SUSCEPTIBILI NON EST NECESSARIUM ALTERUM EORUM
    INESSE SED SOLIS QUIBUS NATURALITER UNUM INEST, ET HIS
    DETERMINATE UNUM, NON ALTERUTRUM CONTINGIT.

QUARE OMNI QUIDEM. Quandoquidem solis naturalibus susceptibilibus determinatum est ex natura rei unum de mediis contrariis semper inesse, quare non omni susceptibili. Ab oppositis.

SED SOLUM. Haec est submissio illationis. Sed quaeritur quomodo frigidum non sit determinatum inesse aquae, dum est in ea, licet non sit ei naturale. Quippe omnia praesentia determinatum habent euentum et determinatum quod est inesse sed non semper, ut diximus, neque ex natura rerum sed ex eo quod contingit huic aquae, quippe "natura est similitudo rerum nascentium". Quod ergo ex natura aquae contingit, oportet aquae tantum conuenire.

    IN PRIVATIONE VERO ET HABITU NIHIL HORUM QUAE DICTA SUNT VERUM
    EST.

IN PRIVATIONE VERO. Quae superius assignauit contrariis, remouet singula a priuatione et habitu.

    NEC ENIM SEMPER SUSCEPTIBILI NECESSARIUM EST ALTERUM EORUM ESSE.

NEQUE ENIM. Vere nil praedictorum, quia neque illud quod dictum est de immediatis contrariis neque quod dictum est de mediis. Et prius remouet quod dixit de mediis, scilicet quod necessarium semper alterum inesse susceptibili, dum ipsum permanet.

    QUOD ENIM NONDUM NATURAM HABET AD VIDENDUM NEQUE CAECUM NEQUE
    VISUM HABENS DICITUR.

QUOD ENIM. Vere non omni tempore susceptibili priuationis et habitus permanente inest ei uel priuatio uel habitus, quia neutrum inest ante determinatum tempus. A parte scilicet temporis. Et hoc est: QUOD ENIM NONDUM HABET etc., id est quod nondum uenit ad tempus institutum a natura etc.

    IDEOQUE NON ERUNT HAEC TALIUM CONTRARIORUM QUORUM NIHIL EST
    MEDIUM.

IDEOQUE, quia scilicet non omni tempore alterum inest, scilicet uel priuatio uel habitus. Ergo non sunt de numero immediatorum. A descriptione contrariorum immediatorum uel fortasse a toto.

    SED NEQUE QUORUM EST MEDIUM; NECESSARIUM ENIM EST OMNI
    SUSCEPTIBILI ALTERUM EORUM ESSE; QUANDO ENIM IAM NATUM FUERIT AD
    HABENDUM VISIONEM AUT CAECUM AUT HABENS VISIONEM DICETUR.

SED NEQUE. Postquam remouit a priuatione et habitu naturam immediatorum contrariorum, remouet mediat.

Continuatio: Priuatio et habitus non sunt de numero eorum contrariorum quorum nil est medium sed neque de numero eorum quorum est medium. Quod statim probat ab oppositis, quia scilicet in quodam tempore necessarium, id est determinatum, alterum, scilicet uel priuationem uel habitum, inesse susceptibili. Et hoc est: NECESSARIUM ENIM etc. /279/

Vere in quodam tempore, quia in tempore determinato. A parte. Et hoc est: QUANDO ENIM etc.

    ET HORUM NON DETERMINATE ALTERUM SED ALTERUTRUM CONTINGIT.

ET HORUM. Hoc apponit ad differentiam mediorum contrariorum circa naturalia susceptibilia, quibus unum tantum semper determinate inest, ut supra docuimus.

    IN CONTRARIIS AUTEM, QUIBUS EST MEDIUM, NUMQUAM NECESSARIUM FUIT
    OMNI ALTERUM ESSE SED QUIBUSDAM, ET HIS DETERMINATE UNUM.

IN CONTRARIIS AUTEM. Continuatio: In priuatione et habitu aliquando necessarium est alterum, inesse susceptibili sed IN CONTRARIIS MEDIIS NUMQUAM.

In QUIBUSDAM, eis scilicet quibus naturaliter conueniunt.

    UNDE PALAM EST QUIA SECUNDUM NEUTRUM MODUM TAMQUAM CONTRARIA
    OPPOSITA SUNT EA QUAE SECUNDUM PRIVATIONEM ET HABITUM OPPONUNTUR.

UNDE PALAM EST. Quandoquidem priuatio et habitus non opponuntur eo modo quo immediata contraria neque quo mediata, ergo secundum neutrum modum contrariorum. A partibus.

    AMPLIUS IN CONTRARIIS QUIDEM, EXISTENTE SUSCEPTIBILI, POSSIBILE
    EST IN ALTERUTRUM FIERI MUTATIONEM, NISI ALICUI NATURALITER UNUM
    SIT, UT IGNI CALIDO ESSE.

AMPLIUS. Hic ad ultimum differentiam assignat inter priuationem et habitum et contraria, siue media sint siue immediata, circa ea susceptibilia quibus naturaliter non insunt, hanc scilicet differentiam quod contraria uicissim possunt permutari, ut postmodum mutuo alterum subsequatur, quod non est in priuatione et habitu, quia cum de habitu possit transire res ad priuationem, non potest regressio fieri.

Continuatio: AMPLIUS, id est adhuc, de differentia inter priuationem et habitum et contraria.

    NAMQUE QUOD SANUM EST POSSIBILE EST LANGUERE, ET CANDIDUM NIGRUM
    FIERI, ET CALIDUM FRIGIDUM, ET EX STUDIOSO PRAVUM ET ES PRAVO
    STUDIOSUM POSSIBILE EST FIERI (PRAVUS ENIM AD MELIORES
    EXERCITATIONES DEDUCTUS ET AD DOCTRINAS, VEL AD MODICUM ALIQUID
    PROFICIET UT MELIOR SIT; SI VERO SEMPER VEL MODICUM CREMENTUM
    SUMPSERIT, PALAM EST QUIA AUT PERFECTE MUTABITUR, AUT SATIS
    MULTUM CREMENTUM SUMET; SI ENIM BENE MOBILIOR AD VIRTUTEM FIAT,
    VEL QUODCUMQUE CREMENTUM SUMPSERIT A PRINCIPIO, ET EX HOC ETIAM
    VERISIMILE EST AMPLIUS EUM SUMERE CREMENTUM; ET HOC DUM SEMPER
    FIT, PERFECTE IN CONTRARIUM HABITUM RESTITUETUR, NISI FORTE
    TEMPORE SUSPENSUM SIT).

NAMQUE. Vere contraria uicissim permutantur, quia ista. A partibus.

    VERUM IN PRIVATIONE ET HABITU IMPOSSIBILE EST MUTATIONEM IN
    ALTERUTRUM FIERI; ET EX HABITU IN PRIVATIONEM FIT MUTATIO, A
    PRIVATIONE VERO IN HABITUM IMPOSSIBILE EST.

VERUM. Et nota quod non dicit 'in alterum' sed 'IN ALTERUTRUM', quia una potest esse mutatio de habitu in priuationem sed non mutua. Et hoc est quod exponit statim dicens: EX HABITU etc.

    NEQUE ENIM CAECUS FACTUS RURSUS VIDIT, NEQUE CUM ESSET CALVUS
    RURSUS COMATUS FACTUS EST, NEQUE CUM ESSET SINE DENTIBUS DENTES
    EI ITERUM ORTI SUNT.

NEQUE ENIM. Vere non fit regressio de priuatione in habitum, quia ita est in istis. A partibus.

Quod autem ait: SINE DENTIBUS, edentulum accipit, in quo est priuatio, quod bene potest notari per illud 'RURSUS' quod additur. Et nota quod cum ait impossibile est fieri regressio, 'impossibile' quantum ad actum uidetur accepisse ex his quae subiungit, ubi scilicet actum tantum remouet, non possibilitatem. Sed nil impedit si ex actu semper remoto quasi ex effectu quodam possibilitatem quoque abesse innuat.

    QUAECUMQUE VERO TAMQUAM AFFIRMATIO ET NEGATIO OPPOSITA SUNT,
    PALAM EST QUIA NULLO PRAEDICTORUM MODO OPPOSITA SUNT.

QUAECUMQUE ERGO. Tribus differentiis assignatis, una scilicet relatiuorum ad contraria, altera relatiuorum ad priuationem et habitum, restat assignare eam tantum differentiam quam habet oppositio affirmationis et negationis ad reliquas quattuor oppositiones. Quae quidem in eo est, quod oppositio contradictionis sola a caeteris tribus oppositionibus semper uerum et falsum diuidit, caeterae uero oppositiones, quia tantum incomplexas uoces continent, ut ipse dicit, neque uerum continent neque falsum. Continuatio: Non solum manifestum est caeteras tres oppositiones diuersas esse ad inuicem sed etiam oppositionem affirmationis et negationis diuidentium esse diuersam a caeteris.

    IN HIS ENIM SOLIS ISTIS NECESSARIUM EST SEMPER ALIUD QUIDEM EORUM
    VERUM ALIUD AUTEM ESSE FALSUM.

IN HIS ENIM. Vere haec oppositio differt a caeteris, quia in eodem haec sola a caeteris diuidit semper uerum et falsum. A parte /280/ differre. Et hoc est: IN ISTIS SOLIS, id est in affirmatione et negatione, diuidentibus etc.

    NEQUE ENIM IN CONTRARIIS NECESSARIUM EST SEMPER ALTERUM VERUM
    ESSE, ALTERUM AUTEM FALSUM, NEQUE IN HIS QUAE AD ALIQUID SUNT,
    NEQUE IN HABITU ET PRIVATIONE.

NEQUE ENIM. Vere affirmatio et negatio tantum hoc habent, quia caetera non. Ab immediatis. Et hoc est: NEQUE ENIM etc.

'SEMPER' bene apponit, ne quis in nomine contrarii contrarias quoque propositiones includeret, ueluti istas:

    Omnis homo est albus

et:

    Nullus homo est albus

uel propositiones sub contrariis uel sub priuatione et habitu comprehenderet, in quibus contraria ponuntur uel priuatio et habitus, quas etiam postea ab affirmatione et negatione separabit, ut sunt istae:

    Socrates est sanus
    Socrates est aeger

quas uocat complexa contraria, uel:

    Socrates est uidens
    Socrates est caecus

quae quidem tantum permanente subiecto uerum ac falsum diuidunt, non SEMPER.

    UT SANITAS ET LANGUOR CONTRARIA SUNT, ET NEUTRUM NEQUE VERUM EST
    NEQUE FALSUM; SIMILITER AUTEM ET DUPLUM ET DIMIDIUM TAMQUAM
    RELATIVA OPPOSITA SUNT, ET NON EST EORUM NEQUE VERUM NEQUE
    FALSUM; SED NEQUE EA QUAE SECUNDUM PRIVATIONEM ET HABITUM SUNT,
    SICUT VISIO ET CAECITAS.

UT SANITAS ET AEGRITUDO, haec scilicet nomina etc. Exempla supponit de tribus suprapositis oppositionibus et <a> singulis diuidentia uerum et falsum separat.

    OMNINO AUTEM EORUM QUAE SECUNDUM NULLAM COMPLEXIONEM DICUNTUR
    NIHIL NEQUE VERUM NEQUE FALSUM EST; PORRO OMNIA QUAE DICTA SUNT
    SINE COMPLEXIONE DICUNTUR.

OMNINO AUTEM. Probat, quod uoces suprapositarum oppositionum neque uerae sint neque falsae tali syllogismo: Nullae uoces incomplexae sunt uerae uel falsae sed uoces omnes suprapositarum trium oppositionum sunt incomplexae, quare neque uerae sunt neque falsae, hoc est neque uerum significant neque falsum. Propositionem habemus ibi: OMNINO AUTEM etc., et affirmationem statim ibi: PORRO OMNINO etc., conclusionem extra.

Et attende quod Aristoteles hoc loco plane monstrat diuisionem oppositorum de uocibus tantum se accepisse, ubi scilicet dicit omnia quae suprapositarum sunt, dici non secundum complexionem, id est esse uoces incomplexas. Unde Boethius in Commento, cum ostenderet, quare caeterae oppositiones non significarent uerum uel falsum, sicut affirmatio uel negatio, ait sic:

    Hoc autem idcirco euenit, quod omnia quaecumque sunt, in quibus
    aut ueritas aut falsitas inuenitur, secundum aliquam complexionem
    dicuntur; ea uero quae simpliciter proferuntur, ueri atque falsi
    prolatione carent, ut ipse ait, cum in principio omnia
    praedicamenta numeraret. Dixit enim singula eorum quae essent
    dicta, in nulla affirmatione dici.

His itaque uerbis Boethius patenter ostendit Aristotelem de uocibus intendisse hic quoque, ubi scilicet repetit ipse Boethius ea quae superius Aristoteles manifeste dixit de uocibus.

Sed fortasse dicetur quod non est necesse ut Aristoteles in caeteris tribus oppositionibus superius uoces inclusisset sed res tantum, et tamen hoc loco conuenienter de rebus ad uocabula transitum faciat, ubi uidelicet, cum deberet ostendere res ipsas in se neque ueras esse neque falsas, transfert se ad uocabula, quae ostendit uera non esse uel falsa in significatione. Ex quo quidem apparet res significatas neque ueras esse neque falsas in se, si uidelicet nomina quantum ad significationem earum uera uel falsa non sunt.

Sed dico quod cum /281/ a rebus remouet uerum et falsum, quod affirmationi et negationi conuenit, oportet uerum et falsum accipere sicut affirmationi et negationi conueniunt, alioquin differentiam non facerent. Dicamus itaqe res non esse ueras uel falsas eo modo quo sunt propositiones uerae uel falsae, hoc est res ipsas non proponere uerum uel falsum, quod quidem uerum est.

Sed quomodo postea conuenienter transierimus ad nomina earum? Ita, inquiet aliquis, quod ostendemus nomina rerum non significare ea quae sint uera uel falsa, id est quae significent uerum uel falsum, propter hoc scilicet quod incomplexa sunt, quia, ut ipse ait, nulla incomplexa hoc habent.

Sed ad haec dico, quia si hoc Aristoteles dicit, quod nullae uoces incomplexae significent ea quae uerum uel falsum ponant, falsum omnino dicit, quippe affirmatio uel negatio incomplexae uoces sunt et tamen significant eas uoces quae uerum uel falsum enuntiant. Non itaque uisum est nobis, ut de rebus ad uoces transitus hoc loco fieri possit, sed hic de uocibus ubique intendi uolumus et si quandoque de rebus agatur adiunctione oppositorum, supraposita de uocibus tantum ab Aristotele accipi, quae quidem uoces partim complexae sunt, sicut affirmatio et negatio, partim incomplexae sicut caeterae quae neque uerum neque falsum significant sed maxime remoueri proprietatem affirmationis et negationis a contrariis uocibus incomplexis, quod planum est pro eo scilicet quod incomplexae uoces neque uerae sunt neque falsae.

    SED ET MAXIME VIDEBITUR HOC TALE CONTINGERE IN HIS QUAE SECUNDUM
    COMPLEXIONEM CONTRARIA DICUNTUR; SANUM NAMQUE SOCRATEM AC
    LANGUERE SOCRATEM CONTRARIUM EST.

SED MAXIME VIDEBITUR haec proprietas CONTINGERE IN HIS uocibus QUAE DICUNTUR contraria complexa sicuti in propositionibus factis de contrariis praedicatis, ut:

    Socrates est sanus
    Socrates est aeger.

'MAXIME' dicit propter hoc, quia ipsa significatio ueri uel falsi hoc in praedicamento non est, sicut ibi: SANUM NAMQUE. Vere in contrariis complexis uidetur hoc contingere, scilicet diuidentia ueri uel falsi, quia in istis:

    Socrates est sanus

et:

    Socrates est aeger.

Et hoc extra, et unde hoc: quod si in istis, quod ideo in contrariis complexis. Assignat a causa, dicens scilicet haec esse contraria complexa. Et hoc est: SANUM ESSE SOCRATEM etc. Haec propositio ad illam contraria est.

    SED NEQUE IN HIS CONTRARIUM EST SEMPER ALTERUM VERUM AUT FALSUM
    ESSE.

SED NEQUE IN HIS, contrariis scilicet complexis, maxime uidetur proprietas affirmationis et negationis sed non est, quia si quandoque diuidant uerum uel falsum, dum uidelicet Socrates est, non semper, sicut affirmatio et negatio.

    CUM ENIM SIT SOCRATES, ERIT ALIUD QUIDEM VERUM ALIUD AUTEM
    FALSUM.

CUM ENIM. Duo dixit: quod in istis uidetur sed non est. Utrumque ostendit, et prius assignat causam, quare uideatur, pro eo scilicet quod dum Socrates existit, altera est uera et altera falsa. Et hoc est: CUM, id est quando, existit SOCRATES etc.

    CUM VERO NON SIT, AMBO FALSA SUNT.

CUM VERO. Hic ostendit, quod non semper diuidant ueluti destructo Socrate. Et hoc est: quando non existit Socrates, et falsa est

    Socrates est sanus

et:

    Socrates est aeger.


    NEQUE ENIM LANGUERE NEQUE SANUM ESSE VERUM EST, CUM IPSE SOCRATES
    OMNINO NON SIT.

NEQUE ENIM. Vere utraque tunc est falsa, quia /282/ neutra est uera. Ab immediatis. Et hoc est: NEQUE ENIM etc.

    IN PRIVATIONE VERO ET HABITU, CUM NON SIT, NEUTRUM VERUM EST, CUM
    SIT, NON ERIT ALTERUM VERUM.

IN PRIVATIONE VERO. Postquam remouit proprietatem affirmationis et negationis a contrariis complexis, remouet a priuatione et habitu complexis, hoc est compositionibus, in quibus priuatio et habitus praedicatur, ut sunt:

    Socrates est uidens
    Socrates est caecus.

Quas quidem propositiones ostendit neque etiam re permanente uerum et falsum diuidere, quia scilicet ante determinatum tempus neutra est uera.

Continuatio: In contrariis, scilicet immediatis uel naturalibus, ita est quod semper permanente subiecto propositiones quae de eis fiunt, uerum et falsum diuidunt sed in priuatione et habitu, complexis uidelicet, quando subiectum priuationis et habitus non existit, neutrum uerum est. Et cum, hoc est non tantum non diuidunt uerum et falsum non permanente subiecto sed etiam permanente subiecto non semper haec uera est, illa uero falsa.

    HABERE NAMQUE VISUM SOCRATEM AD ID QUOD EST CAECUM ESSE SOCRATEM
    OPPOSITUM EST SICUT PRIVATIO ET HABITUS, ET CUM SIT, NECESSARIUM
    NON EST ALTERUM VERUM VEL FALSUM ESSE (CUM ENIM NONDUM NATUS EST
    HABERE, UTRAQUE FALSA SUNT, ET VISUM EUM HABERE ET CAECUM ESSE).

HABERE NAMQUE. Vere PRIUATIO ET HABITUS complexa non semper etiam subiecto permanente diuidunt. Si ita non diuidunt semper subiecto etiam permanente:

    Socrates est uidens

et:

    Socrates est caecus

tunc illud est. A parte. Et unde hoc? Quia scilicet ipsa sunt priuatio et habitus, complexa scilicet. A causa. Et hoc est: HABERE NAMQUE etc. Assume: sed ita non semper diuidunt etiam permanente subiecto. Quod ostendit, cum supponit: ET CUM SIT etiam Socrates, NON EST NECESSARIUM etc. Vere non omni tempore permanente subiecto diuidunt, quia ante determinatum tempus non diuidunt. A parte temporis. Et hoc est: CUM ENIM NONDUM EST in tempore naturaliter instituto. ET CUM.

    IN AFFIRMATIONE VERO ET NEGATIONE SEMPER, SIVE SIT SIVE NON SIT,
    ALIUD QUIDEM ERIT FALSUM ALIUD AUTEM UERUM; LANGUERE NAMQUE
    SOCRATEM ET NON LANGUERE SOCRATEM, CUM IPSE SIT, PALAM EST QUIA
    ALTERUM EORUM VERUM ALTERUM AUTEM FALSUM EST, ET CUM NON SIT,
    SIMILITER (LANGUERE ETENIM, CUM NON SIT, FALSUM EST, NON LANGUERE
    AUTEM VERUM).

IN AFFIRMATIONE VERO. Sicut a caeteris oppositionibus remouit semper diuidere uerum et falsum, ita affirmationi et negationi assignat, siue scilicet res sit, siue non. Dum enim Socrates existit, si quis dicat:

    Socrates est sanus
    Socrates non est sanus

altera est uera et altera falsa. Vere affirmatio et negatio semper, siue res sit, siue non sit, diuidunt uerum et falsum, quia istae:

    Socrates languet et non.

A partibus.

LANGUERE ENIM. Vere altera est uera, quia negatio. A parte.

    QUARE IN HIS SOLIS PROPRIUM ERIT SEMPER ALTERUM EORUM RERUM
    ALTERUM FALSUM ESSE, QUAECUMQUE TAMQUAM AFFIRMATIO ET NEGATIO
    OPPOSITA SUNT.

QUARE IN HIS. Quandoquidem caeteris oppositionibus non conuenit semper diuidere uerum et falsum; ergo soli affirmationi et negationi. Ab immediatis.


LI 2.11

    CONTRARIUM AUTEM EST BONO QUIDEM EX NECESSITATE MALUM (HOC AUTEM
    PALAM EST PER SINGULORUM INDUCTIONEM, UT SANITATI LANGUOR ET
    IUSTITIAE INIUSTITIA ET FORTITUDINI DEBILITAS, SIMILITER AUTEM ET
    IN ALIIS), MALO AUTEM ALIQUANDO QUIDEM BONUM EST CONTRARIUM,
    ALIQUANDO MALUM (EGESTATI ENIM CUM SIT MALUM, SUPERABUNDANTIA
    CONTRARIA EST, CUM SIT ETIAM IPSA MALUM).

Continuatio: Expositis diligenter quattor oppositionum modis naturas oppositionis contrariorum, propter quam, <ut> dictum est, de oppositis tractat, diligentius prosequitur. Et primum hanc assignat quod omnia contraria quae sub bono sunt, habent sua contraria sub malo sed non omnia, quae sub malo sunt, habent sua contraria sub bono. Quippe mala quae contraria sunt, quaedam sunt contraria bono, quaedam alteri malo.

EGESTAS ENIM et superabundantia contraria sunt /283/ et utraque mala et rursus prodigalitas et auaritia uel ignauia et temeritas. Inter autem haec contraria quae mala sunt, uirtutem mediam Horatius assignare uidetur dicens:

    Virtus est medium uitiorum utrimque reductum.

Cum enim auarus sit qui retinet retinenda et non retinenda, prodigus, qui tribuit tribuenda et non tribuenda, interuenit largus, qui et cum prodigo conuenit in eo quod attribuit tribuenda, et auaro, qui retinet retinenda, et ita largitas uirtus est media inter uitia et <reducta ex> utrisque, ac per hoc quod modo ex utroque uitio reducta est, quasi partem de utroque assumens. Sicut ergo uera propositio non potest esse contraria uerae sed falsa falsae potest esse contraria, ita bonum bono contrarium esse non potest, sicut potest malum malo. Quae enim bona sunt, consona sibi sunt <et> conuenientia.

Continuatio: Non solum ea quae de contrariis ita sunt, erant scienda, sed etiam ista quae sequuntur, quod scilicet bonum quod contrarium est, ex necessitate est contrarium malo, hoc est: esse bonum quod contrarium est, habet aliquod malum sibi contrarium. Quod dicit esse manifestum, <quia> PER INDUCTIONEM SINGULORUM BONORUM quae contraria sunt, inueniemus mala esse contraria omnibus illis bonis.

EGESTATEM ENIM. Vere malum quandoque est contrarium malo, quia egestati superabundantia. A duplici parte.

    SED IN PAUCIS HOC TALE QUILIBET INSPICIET, IN PLURIBUS VERO
    SEMPER MALO BONUM CONTRARIUM EST.

SED IN PAUCIS, hoc est raro, inueniet mala esse contraria aliis malis sed frequenter bonis.

    AMPLIUS CONTRARIORUM NON NECESSARIUM EST, SI ALTERUM SIT, ET
    RELIQUUM ESSE.

AMPLIUS. Aliam tangit naturam contrariorum in qua manifeste a relatiuis differunt, quod uidelicet unum contrariorum potest existere altero non existente.

    SANIS NAMQUE OMNIBUS, SANITAS QUIDEM ERIT, LANGUOR VERO NON ERIT.

SANIS NAMQUE. Vere unum contrarium potest existere non existente altero, quia sanitas in animali, non existente aegritudine. Et hoc est: omnibus animalibus existentibus sanis sanitas erit, hoc est poterit esse, et languor non erit. Quidam tamen necessario uolunt ostendere, quod si omne animal est sanum, languor est, hoc modo: Si omne animal est sanum, omne languidum est sanum et ita sanum est languidum. Unde et languor est in quodam sano, et ita est. Sed profecto prior consequentia omni necessitate destituta est, in qua scilicet ex possibili sequitur impossibile. Quod enim haec propositio dicit 'omne <animal> est sanum', possibile est, impossibile uero quod dicit 'omne languidum est sanum', atque ideo nullo modo eam concedimus.

    SIMILITER AUTEM ET CUM OMNES SINT ALBI, ALBEDO QUIDEM ERIT,
    NIGREDO VERO NON ERIT.

SIMILITER AUTEM. Idem ostendit de mediis contrariis, quod ostensum est de immediatis.

    AMPLIUS, SI SOCRATEM SANUM ESSE AD ID QUOD EST SOCRATEM LANGUERE
    CONTRARIUM EST, CUM NON SIT POSSIBILE UTRAQUE EIDEM INESSE SIMUL,
    NON ERIT POSSIBILE, CUM ALTERUM CONTRARIORUM SIT, ET RELIQUUM
    ESSE.

AMPLIUS. Ostendit existentiam unius contrarii non exigere existentiam alterius, modo etiam ostendit praedicationem unius non exigere praedicationem alterius, ideo scilicet quia nec in eodem sese pati possunt. Et hoc est: AMPLIUS, id est adhuc, /284/ ago de contrariis, dicens scilicet quod cum Socrates ESSE SANUM sit CONTRARIUM AD ID QUOD EST SOCRATEM LANGUERE, hoc est cum haec duo propositionum dicta maxime sibi aduersentur, NON erit POSSIBILE, CUM ALTERUM contingat, RELIQUUM contingere. Et quare, praemittit, cum scilicet non sit possibile utraque contraria praedicta conuenire simul eidem rei et ita nec Socrati. Quasi a toto.

    CUM ENIM SIT SOCRATEM SANUM ESSE, NON ERIT LANGUERE SOCRATEM.

CUM ENIM SIT. Vere cum unum fuerit, non poterit esse alterum, quia cum contingit sanum esse Socratem etc. A partibus.

    PALAM VERO EST QUIA ET CIRCA IDEM AUT SPECIE AUT GENERE NATURAM
    HABENT FIERI CONTRARIETATES.

PALAM VERO EST. Cum superius describeret media et immediata contraria, dixit istorum alterum necesse inesse his in quibus nata sunt fieri, id est proprio susceptibili, illorum uero minime. Nunc autem quod possit esse proprium susceptibile contrariorum, assignat dicens hoc aliquando speciem esse, scilicet specialissimam, aliquando genus, pro eo scilicet quod quaedam sunt contraria, quae proprie fieri habent in rebus secundum naturam, propter quam species, quaedam in rebus secundum naturam earum, propter quam genus est impositum. Proprie itaque quantum ad significationem species quarundam contrariarum uocum fundamentum dicitur et genus quarundam, ut animal aegritudinis et sanitatis proprium est sufficiens fundamentum uel corpus albedinis et nigredinis et anima humana iustitiae et iniustitiae.

Sed quaerendum est quare potius corpus quam substantia proprium susceptibile dicatur albedinis et nigredinis. Sicut enim ista numquam subsistere possunt nisi in corpore, ita nisi in substantia, et sicut natura substantiae non exigit, sic nec natura corporis, quae saepe etiam sine his reperitur. Sed si fortasse in eo corpus proprium susceptibile dicetur et istorum quod cum ista numquam nisi in corpore <sint>, aequaliter omnibus speciebus corporum inesse possunt sed non omnibus speciebus substantiae, quippe species colorari non potest. Sed iam profecto secundum hanc rationem non dicemus corpus esse proprium susceptibile animati uel inanimati uel animal rationalis uel irrationalis sed potius in eo aptius est ad habendum animationem uel inanimationem quam in eo quod est substantia.

Continuatio: Dixi superius contraria nata fieri in quibusdam sed manifestum est, quoniam contrarietates, id est contraria, habent fieri proprie circa res conuenientes secundum speciem uel circa res conuenientes secundum genus, in eo scilicet quod in specie conueniunt uel in genere. Quippe corpora secundum hoc quod corpora sunt, proprie albedinis uel nigredinis susceptibilia sunt quibus ex nulla natura substantiae corporis repugnant haec quae nisi in corpore esse non possunt.

    LANGUOR NAMQUE ET SANITAS IN CORPORE ANIMALIS NATURAM HABET
    FIERI, ALBEDO AUTEM ET NIGREDO SIMPLICITER IN CORPORE, IUSTITIA
    VERO ET INIUSTITIA IN ANIMA.

LANGUOR NAMQUE. Vere contraria habent fieri in eodem genere, /285/ quia languor et sanitas in corpore animalis, hoc est in animali. A partibus.

ALBEDO AUTEM. Post immediata quae fiunt in genere, exemplificat de mediis, quae etiam fiunt in genere. Quod ait: IN CORPORE SIMPLICITER, tantundem ualet, quantum si dicatur: in corpore, sicut et in Topicis, cum dicitur: Si mouetur aliquo modo, et simpliciter mouetur, tantundem ualet 'simpliciter mouetur', quantum 'mouetur' per se dictum.

IUSTITIA VERO. Exemplificat de contrariis quae fiunt circa speciem, specialissimam scilicet, quippe anima per excellentiam pro humana tantum ponitur, in qua tantum est iustitia uel iniustitia, si proprie iustitiae nomen et iniustitiae sumatur.

    NECESSARIUM AUTEM EST OMNIA CONTRARIA VEL IN EODEM GENERE ESSE
    VEL IN CONTRARIIS GENERIBUS, VEL IPSA GENERA ESSE.

NECESSARIUM EST AUTEM. Fecit quandam diuisionem modo de contrariis secundum naturam subiectorum, modo facit aliam secundum propriam naturam ipsorum, docens uidelicet quaedam contraria esse genera, quaedam esse specialissima posita sub contrariis generibus uel sub eodem genere, ita scilicet quod non sub contrariis. Per bonum autem et malum, quae pro uirtute et uitio ponit, contraria genera accipit, per iustitiam et iniustitiam contraria specialissima, quae sunt sub contrariis generibus, per albedinem et nigredinem contraria rursus specialissima, quae in eodem genere ita sunt quod non sub contrariis. Quod ait: NECESSARIUM, idem est quod 'determinatum', et haec diuisio est tantum de contrariis uocibus substantiuis, non sumptis, quippe sumpta uocabula nec genera sunt nec species.

    ALBUM ENIM VEL NIGRUM IN EODEM EST GENERE (COLOR ENIM GENUS EORUM
    EST), IUSTITIA VERO ET INIUSTITIA IN CONTRARIIS GENERIBUS (HUIUS
    ENIM VIRTUS, HUIUS AUTEM NEQUITIA GENUS EST).

ALBUM ENIM. Vere quaedam contraria sunt IN EODEM GENERE, ut expositum est, quia albedo et nigredo. A partibus. Et uere IN EODEM, quia in colore. A parte. Et hoc est: COLOR ENIM.

HUIUS ENIM. Vere iustitia et iniustitia sunt sub contrariis generibus, quia sub uirtute et uitio A partibus. Et hoc est: huius iustitiae etc.

    BONUM VERO ET MALUM NON SUNT IN GENERE SED IPSA SUNT GENERA
    ALIQUORUM EXISTENTIA.

BONUM VERO ET MALUM, hoc est uirtus et uitium, non sunt tantum <in genere>, ut uidelicet specialissima, quae supra posuit sed ipsa etiam sunt existentia genera aliquorum.

Quaerendum est circa quod genus uel circa quam speciem fieri habent bonum et malum sumpta a bonitate uel malitia quae contraria. Sed nil aliud proprium susceptibile habere uidentur nisi ens, quod neque genus est neque species. Unde superius Aristoteles, cum bonum uel malum ostenderet mediata esse, nullum aliud subiectum assignauit nisi ens dicens: "Non enim omnia aut parua sunt aut studiosa" ac fortasse nil impedit, si non omnia contraria uel circa genus fiant uel species. /286/

LI 2.12 DE PRIORI

    PRIUS AUTEM ALTERUM ALTERO DICITUR QUADRUPLICITER.

PRIUS AUTEM. Post opposita de Priori tractat, hoc modo scilicet quod prius enumerat quattuor modos Prioris quos alii iam distinxerant, et insuper addit ipse ex sua parte quintum. Causam autem communiter de omnibus quae post praedicamenta tractantur, superius assignauimus.

Continuatio: Non solum opposita dicuntur quattuor modis sed etiam Prius quattuor modis accipitur. Et hoc est: ALTERUM DICITUR PRIUS ALTERO quattuor modis. Quod ita exponendum, sicut illud superius, quod alterum opponitur alteri QUADRUPLICITER, hoc est alterum altero dicitur prius uno modo et similiter tertio et quarto modo.

Quaeritur autem quae sit haec diuisio Prioris quam ponit. Quidam uocis in modos eam esse uolunt, pro eo scilicet quod modos nominat, et tunc hanc uocem 'prius' in una significatione accipiunt tamquam sumptum nomen a quadam specie relationis, quam etiam dicunt referri ad posterius, ut sint quasi duae relationum species prioritas et posterioritas. Nam licet is qui prior est, tempore praecedat in substantia eum qui posterior est, sicut et pater filium, in proprietatibus tamen prioris et posterioris simul sunt, quia nequaquam is qui praecedit alterum, prior eo dicitur, nisi dum utrique simul permanent, et tunc iste prior illo dicitur ex eo quod existit eo tempore quo ille nondum erat. Si itaque duas res numquam simul existentes sed per successionem temporum sese praecedentes et subsequentes uocemus inuicem priores et posteriores, non eo modo prioris nomen accipimus quo uolunt hic relatiue poni, ut si praesentem lectionem dicamus priorem futura uel posteriorem praeterita, non relatiue id dicimus, immo prius et posterius tantum sumpta sunt a quibusdam speciebus 'Quando', et talis est sensus: praesens lectio est prior futura, id est fit in tempore, post quam futura lectio est subsecutura.

At uero si bene auctoritatis uerba pensemus, animaduertemus hanc diuisionem potius aequiuocae uocis esse. Si enim Prius ad omnia uniuoce diceretur, omnes simul et aequaliter modi Prioris uocarentur Prius, quibus ex eadem causa Prioris nomen impositum, sicut omnia animalia, quamuis quaedam sint digniora aliis, aequalia tamen animalia dicuntur <et> nullum magis proprie quam alterum appellatur animal uel Prius tempore, quia sicut una fuit impositionis causa, ita una fuit impositio. At uero Aristoteles dicit Prius secundum tempus primum et proprius uocari Prius quam caeteras significationes Prioris. Praeterea dicit quartum modum qui est secundum dignitatem, paene alienissimum esse a significatione Prioris.

Unde apparet nomen Prioris diuersas significationes habere secundum distinctos quinque modos et in designatione Prioris secundum tempus sumptum uidetur a quadam specie /287/ Quando pro qua ponitur 'pridem', aduerbium, cuius comparatiuum est Prius, et secundum uim comparationis relatiuum sicut caetera relatiua. In designatione uero aliorum modorum alias habet significationes, siue sumptum sit a relationibus uel aliis proprietatibus, siue non sit sumptum sed ex quacumque causa impositum, sicut uidetur, ubi euentum rei priorem uocat ueritate propositionis et causam ipsius, cum nos tamen id quod propositio dicit, nullam uelimus essentiam esse, de quo quidem diligentius suo loco distinximus.

Fortasse autem uocis in modos diuisio poterit dici ista magis proprie quam aequiuocae uocis. Nam etsi Prius de his quinque modis aequiuocae uocis dicatur, hoc est cum diuersis definitionibus, non tamen ad eos bene aequiuoce dicitur, cum non sint oppositae significationes. Sicut et si quis 'subiectum' hanc uocem diuidat et diuersas eius acceptiones ostendat siue in eadem re siue in diuersis ita: subiectum uel ita dicitur quod est fundamentum uel quod est significatum uel est praedicatione suppositum, uocis in modos diuisionem fecit, cum diuersos acceptionis modos in hac uoce 'subiectum' ostendit, aequiuocationis uero diuisio recte non fit, nisi ubi subiectae res diuersae possunt assignari, scilicet quod id quod in una significatione clauditur, in aliam non continuatur. Unde in Diuisionibus ait Boethius, quod quotiens aequiuocationis partitio fit, monstrandum est definitionibus res esse diuersas quae significantur, sicut in diuisione carnis apparet. Potest itaque diuisio uocis in modos non solum fieri uoce accepta uniuoce, sicut ostendit Boethius, cum infinitum diuidit, uerum etiam accepta aequiuoce, cum uidelicet non sunt significationes oppositae. Et ita hanc diuisionem Prioris proprie dicamus uocis in modos esse, uel illam quae fit de 'amplector' uel de 'hoc forte' aequiuoce accepto in designatione eiusdem personae, ad quam tamen non est aequiuocum, sicut ostendimus tractantes de aequiuocis.

<Primus modus prioris>

    PRIMO QUIDEM ET PROPRIE SECUNDUM TEMPUS, SECUNDUM QUOD SCILICET
    ANTIQUIUS ALTERUM ALTERO ET SENIUS DICITUR (IN EO ENIM QUOD
    TEMPUS AMPLIUS EST, ET ANTIQUIUS ET SENIUS DICITUR).

PRIMO QUIDEM. Incipit computare significationes Prioris, quae sunt quinque: (1)prius uidelicet secundum tempus; (2) prius secundum dignitatem; (3) prius secundum conuersionem; (4) prius secundum ordinem; (5) prius secundum causam. Et illam significationem Prioris quae secundum tempus est, ponit priorem, quam et primo dicit uocari hoc nomine Prius et proprie, quoniam usitata magis est haec acceptio Prioris.

ANTIQUIUS accipe quantum ad inanimata, ut:

    Haec domus antiquior est illa

SENIUS uero quantum ad animata.

IN EO ENIM. Vere SECUNDUM TEMPUS DICITUR prius, quia secundum amplius tempus, id est secundum hoc quod maiori tempore existit unum quam alterum, dicitur prius eo. /288/

<Secundus modus prioris>

    SECUNDO AUTEM QUOD NON CONVERTITUR SECUNDUM SUBSISTENDI
    CONSEQUENTIAM, UT UNUS DUOBUS PRIOR EST.

SECUNDO AUTEM. In primo modo, id est in prima acceptione Prioris, accipitur prius secundum tempus sed secundo modo dicitur alterum prius altero, QUOD NON CONVERTITUR ad ipsum SECUNDUM CONSEQUENTIAM SUBSISTENDI, hoc est secundum necessariam comitationem simul permanendi, UT cum unum necessario comitetur duo, quippe duo nullo modo possunt existere, nisi unum sit, duo uero necessario non comitantur unum, quia posset unum <esse> ita, quin duo essent. Si tamen unum accipiamus sumptum ab unitate et duo ponamus non secundum numerum sed secundum discretionem, uidetur falsum, quod unum possit esse, quin sint duo. Quippe unum, id est informatum unitate, esse non potest, nisi ipsa sit unitas et sumptum ipsius et ita duo. At uero si accipiamus unum et duo uel utraque secundum discretionem uel utraque sumpta, illud quidem ab unitate, hoc a binario, uerum est quod Aristoteles dicit.

    DUOBUS ENIM EXISTENTIBUS, MOX CONSEQUENS EST UNUM ESSE, UNO AUTEM
    EXISTENTE, NON NECESSARIUM EST DUO ESSE; IDCIRCO NON CONVERTITUR
    AB UNO CONSEQUENTIA UT SIT RELIQUUM.

DUOBUS ENIM. Commendatio est exempli, uel a descriptione secundi modi Prioris. Ostendit unum prius esse duobus secundum modum secundum, quia scilicet <cum unum> consequatur necessario duo, non fit conuersio mutuae comitationis de duobus ad unum. Quod ait: MOX CONSEQUENS EST ESSE UNUM, tale est: necessario existentiam duorum comitatur existentia unius sed non conuertitur. Quod dicit sic: UNO AUTEM.

IDCIRCO, quia scilicet unum consequitur tantum ad duo, ergo NON CONUERTITUR CONSEQUENTIA AB UNO, UT SIT RELIQUUM, hoc est non fit mutua comitatio, ut sit reliquum, id est duo.

    PRIUS AUTEM VIDETUR ILLUD ESSE A QUO NON CONVERTITUR IN EO QUOD
    EST ESSE CONSEQUENTIA.

PRIUS AUTEM. Continuatio: Egi de duobus et de uno ostendendo secundum modum Prioris et non determinaui, quod illorum prius diceretur. Sed ILLUD recte VIDETUR ESSE PRIUS, A QUO NON CONUERTITUR CONSEQUENTIA IN EO QUOD EST ESSE, hoc est non reciprocatur necessaria comitatio et ne consequentiam accipiamus secundum condicionem sed magis secundum comitationem existendi, addit: IN EO QUOD EST ESSE, hoc est ita quod simul necessario existat.

<Tertius modus prioris>

    TERTIO VERO SECUNDUM QUENDAM ORDINEM PRIUS DICITUR, QUEMADMODUM
    ET IN DISCIPLINIS ET IN ORATIONIBUS.

TERTIO VERO. Quo tertium uocat hunc modum, siue illum secundum uel caeteros aliis nominibus ad ordinem pertinentibus distinguit, existimo fieri secundum ordinem tractandi aut fortasse quoque secundum ordinem impositionis uocis in diuersis acceptionibus. Distat autem hic tertius modus a primo, quod ibi Prius accipitur secundum tempus, hic secundum positionem ordinis. Qui quidem ordo accipi potest tam in rebus simul existentibus quam in non simul existentibus. Nam ipse quoque Aristoteles in Quantitate partes temporis uel orationis uel numeri priores inuicem et posteriores dixit secundum ordinem. Cum itaque ipsum tempus prius alio tempore dicatur secundum /289/ ordinem, rursus secundum tempus etiam prius alia res prior altera dicitur, ut altera prioritas secundum ordinis positionem, altera secundum temporis transitum accipiatur, siue in eadem re siue in diuersis.

QUEMADMODUM IN DISCIPLINIS. Disciplinas uocat exercitia discendi, in quibus quidam ordo seruatur, cum haec ad doctrinam conuenienter ante illa disponantur, quia prius addiscenda sunt quam illa.

    NAM ET IN DEMONSTRATIVIS DISCIPLINIS EST PRIUS ET POSTERIUS PER
    ORDINEM.

NAM. Vere in disciplinis prius est et posterius secundum ordinem, quia in demonstratiuis disciplinis. A parte. Demonstratiuas ideo fortase dicit, quia his exercendo non solum contemplatione animi utimur, uerum etiam demonstratione sensuali experimur quod dicitur, ut in doctrina geometriae quaedam oculis subiecta monstrantur. Quid autem in geometria uocat elementa uel quid descriptiones, nos qui omnino artis expertes sumus, ignoramus. Haec uero suffecerit credere, quod prius ibi ordinantur elementa quam descriptiones.

    ELEMENTA ENIM PRIORA SUNT HIS QUAE DESCRIBUNTUR PER ORDINEM SED
    ET IN GRAMMATICA ELEMENTA PRIORA SUNT SYLLABIS, ET IN
    ORATIONIBUS SIMILITER; PROOEMIUM ENIM PRIUS EST NARRATIONE PER
    ORDINE.

ELEMENTA ENIM. Vere in demonstratiuis disciplinis quaedam sunt priora aliis secundum ordinem, quia elementa descriptionibus. A partibus. Sic construe: ELEMENTA SUNT PRIORA PER ORDINEM HIS QUAE DESCRIBUNTUR, id est ipsis descriptionibus.

ET IN GRAMMATICA similiter prius tractatur doctrina elementorum, id est literarum, quam syllabarum et in oratione rhetorica prius ordinatur PROOEMIUM, deinde narratio.

<Quartus modus prioris>

    AMPLIUS SUPRA EA QUAE DICTA SUNT, QUOD MELIUS EST ET
    HONORABILIUS, PRIUS NATURALITER ESSE VIDETUR; CONSUEVERUNT AUTEM
    ET PLURIMI HONORABILIORES ET MAGIS DILECTOS A SE PRIORES DICERE
    APUD SE; EST QUIDEM ET PAENE ALIENISSIMUS PRIORUM HIC MODUS.

AMPLIUS. Quartum modum Prioris supponit, qui consistit secundum dignitatem praelationis, sicut est prior monachorum.

SUPRA, id est praeter EA Priora QUAE DICTA SUNT superius, est hic quartus modus Prioris, qui quidem attenditur uel secundum utilitatem, quod designat per 'MELIUS', uel secundum honestatem, quod accipit per 'HONORABILIUS'.

NATURALITER, id est proprie.

Nota quod dixit 'VIDETUR' et non dixit 'est', quia in sequentibus iam paene alienissimum hunc modum esse dicturus est, qui secundum consuetudinem et uoluntatem hominum dictus est et in sermone minus usitatus fortasse uidebatur.

    MODI ITAQUE QUI DICTI SUNT DE PRIORE ISTI SUNT.

MODI ITAQUE. Enumeratis quattuor modis Prioris, quia quintum addere uolebat, qui teste Boethio priscis philosophis erat ignoratus, ostendit quattuor praemissos ab aliis iam esse distinctos. Illatio sic fit: Quandoquidem isti quattuor suprapositi modi Prioris sunt ille modus Prioris qui est secundum tempus et secundum ordinem etc., ERGO SUNT illi MODI QUI iam DICTI SUNT a caeteris quoque philosophis. A partibus uel a pari.

<Quintus modus prioris>

    VIDETUR AUTEM PRAETER EOS QUI DICTI SUNT ALTER ESSE PRIORIS
    MODUS: EORUM ENIM QUAE CONVERTUNTUR SECUNDUM ESSENTIAE
    CONSEQUENTIAM, QUOD ALTERIUS QUOMODOLIBET CAUSA EST DIGNE PRIUS
    NATURA DICITUR.

VIDETUR AUTEM. Ecce quintus, quem ex sua parte addit.

EORUM ENIM. Vere alia acceptio Prioris est a suprapositis, quia ista quae secundum causam simpliciter accipitur. A parte.

Nota quod ad prioritatem sola causa uim habet, non etiam conuersio, immo conuersio magis ad simul quam ad Prius pertinet. Et fortasse ideo exemplum /290/ posuit de eo qui conuertitur, quia per conuersionem uidetur tantum simul esse et nullo modo prius. Vel iam etiam apposuit secundum conuersionem, quia uoluit hanc speciem Prioris secundum naturam distinguere a secundo modo Prioris, qui etiam sicut iste secundum naturam accipitur sed in hoc tantum differt, quia ibi conuersio non est sicut hic. Puto enim apud Aristotelem quattuor modos Prioris sufficere, secundum tempus scilicet, secundum ordinem, secundum dignitatem, secundum naturam.

Secundum naturam autem illud proprie prius altero dicitur, quod sic ad alterum se habet, ut ipsum naturaliter praecedat tamquam ipsius principium et causa, sicut unum praecedit duo et euentus rei ueritatem propositionis et homo risibilis et rationalis animal rationale et cycnus albedinem, cuius est fundamentum, et omnis causa, sicut principium effectus dicitur, ita etiam prior naturaliter, etiam finalis, quae alio respectu effectus est, quam quidem ipse quoque Boethius inter propria quattuor principia <numerat, ubi duo principia> per accidens assignat, tempus scilicet et locum. Omnis itaque causa sub Priori secundum naturam eadem uidetur, siue inuicem conuertitur ad effectum, sicut hic dicitur, siue non, sicut superius est ostensum.

Sed quia nimis stricte Prius secundum naturam acceperant, qui illud tantum quod non conuertitur ad alterum, Priori supponebant, addidit hunc etiam modum Aristoteles supponi secundum naturam, qui cum superiori conueniat in eo quod natura prius dicitur, in eo a superiori exemplo ipsum diuidit, quod conuersionem assignat. In una tamen significatione Prioris naturae tam iste modus qui in conuersione consistit quam ille qui non conuertitur, continetur.

Nota: cum dicitur alter esse Prioris modus 'alter' pro 'alius' ponitur, quippe alter de duobus tantum dicitur, alius uero ad quemlibet numerum pertinet.

EORUM ENIM. Vere alius est modus Prioris a suprapositis acceptionibus Prioris, quia iste qui est secundum conuersionem ita quod alterum est causa alterius, etsi nulla sit de quattuor causis.

Sic construe: Alterum EORUM QUAE CONVERTUNTUR SECUNDUM CONSEQUENTIAM ESSENTIAE, id est comitationem permanentiae, QUOD ALTERIUS CAUSA EST QUOLIBET MODO, id est quaecumque causa, DIGNE, id est proprie, DICITUR. Quam exponit, cum subdit: NATURA. Quaecumque enim natura priora sunt, proprie priora dicuntur utpote causae effectus suos ex se generantes.

    QUIA VERO SUNT QUAEDAM HUIUSMODI, PALAM EST; ESSE NAMQUE HOMINEM
    CONVERTITUR SECUNDUM ESSE CONSEQUENTIAM AD VERAM DE SE ORATIONEM;
    NAM, SI EST HOMO, VERA ORATIO EST QUA DICIMUS QUIA EST HOMO, ET
    HOMO CONVERTITUR QUIA EST.

ESSE NAMQUE. Vere quaedam conuertuntur inuicem tamquam causae et effectus, quia essentia hominis et ueritas propositionis, quae hominem esse enuntiat, hoc est, ESSE HOMINEM CONVERTITUR AD ORATIONEM UERAM DE SE SECUNDUM CONSEQUENTIAM essentiae, id est comitationem alternae permanentiae, eo uidelicet quod oratione hac:

    Homo est

proponente hominem esse, non potest ipsa in eo esse uera, quin homo sit. Comitationem itaque Aristoteles /291/ accepit inter ueritatem propositionis et euentum rei, oratione uerum uidelicet proponente, quod tamen ipse non determinat, quia sic de propositionibus agitur gratia sensus, quasi semper cum sensu permaneant.

Sunt autem quidam qui non solum consequentiam comitationis mutuam hic accipiunt, uerum etiam mutuam condicionalis differentiam, adhaerentes quidem uerbis auctoris, qui condicionalem apponit coniunctionem dicens: NAM SI EST HOMO etc., et alteram quidem consequentiam simpliciter quoque recipiunt, quae scilicet ex ueritate propositionis infert euentum rei, alteram uero cum circumstantia tantum, quae scilicet ex euentu infert ueritatem hoc modo:

   (a)  Si uera est haec propositio 'Homo est', tunc homo est
   (b)  Si homo est, uera est haec propositio, cum fiat.

Sed ad haec dico quod similiter inter unum et duo possent mutuam consecutionem seruare uel inter animal et hominem, si uidelicet ex una parte circumstantiam uelint adiungere hoc modo:

    Si duo sunt, unum est
    Si unum est, cum alterum sit, duo sunt.

Et rursus:

    Si Socrates est homo, est animal

et:

    Si est animal, cum sit risibile, est homo.

At uero Aristoteles, qui ueritatem propositionis sequi concedit de uno ad duo, consequentiam dicit non conuerti.

Praeterea si circumstantia apponatur in altera parte, conuersio terminorum consequentiae non consistit, quia iam consequens non facit antecedens et antecedens consequens, cum uidelicet ipsam circumstantiam semper oporteat esse de antecedenti consequentiae cui apponitur, sicut alibi ostendendum est, ubi scilicet de hypotheticis propositionibus disputabitur.

Nos autem non solum hanc consequentiam simpliciter factam reprobamus:

    Si homo est, uera est haec propositio 'Homo est'

eo uidelicet quod saepe contingit rem esse non facta propositione, uerum etiam conuersam calumniamur, hanc scilicet:

    Si 'homo est' est uera, id est dicit tale quid quod in re est,
    tunc homo est.

Videtur enim ea falsum sic extrahi: si quia 'Homo est' dicit illud quod in re est, homo est, et quia 'Homo est' dicit 'Asinus est', homo est, quamquam sequens consequentia ex nulla adiunctione naturae procedit.

Amplius si quia 'Homo est' est uera, homo est, et quia 'Homo est', haec propositio, est haec alia propositio 'Asinus est', homo est. Ubi similiter consequentia sequens omni natura consecutionis destituta est.

Unde omnino reprobanda esse uidetur haec quoque conseqentia:

    Si uera est 'Homo est', tunc homo est

sicut eius conuersa simpliciter facta, quippe antecedens nullo modo ex se exigit consequens, cum uidelicet id quod haec propositio sit uera, hoc est dicat illud quod in re est, omnino propter aliud dictum contingere posset quam propter hoc quod est hominem esse.

Sed rursus fortasse erit qui eam probare contendat /292/ hoc modo: Si 'Homo est' est uera, hoc est dicit illud quod in re est, tunc illud quod in re est, dicitur ab ea et ita illud quod ab ea <dicitur>, est in re et ita hominem esse est in re a pari, unde et homo est. Itaque per medium ostensum est, quod si homo est, est uera 'Homo est'.

Sed profecto secundum huiusmodi argumentationem posset ostendi solo Socrate existente filio Sophronici, quod si Sophronicus est pater alicuius, Socrates est, hoc modo: Si Sophronicus est pater alicuius, aliquis est filius Sophronici et ita filius Sophronici est aliquis; unde Socrates est aliquis a pari, et ita est. Itaque per medium ostensa est consequentia haec:

     Si Sophronicus est pater alicuius, Socrates est

quae nullo modo procedit. Unde refellenda est tam haec quam illa argumentatio.

Et illi quidem qui nimis dissimilitudini adhaerent in eo contradicere uolent, quod consequentiae actuales necessariis sunt adiunctae; paenultimae namque in utraque argumentatione actuales sunt, caeterae necessariae uidentur.

Nostra uero sententia, cum nullam fortasse de omnibus Prius modi consequentiis recipiat, quia uidelicet nullius antecedens ex se exigit consequens, easdem paenultimas maxime calumniatur quae solum actum respiciunt. Consequentiam itaque tantum hic accipe secundum comitationem accipimus, non secundum condicionem, et si recte ueritatem diiudicemus, ad tempus accomodari uidetur comitatio haec, quamdiu uidelicet propositio euentum rei proponit.

Sed, inquiet aliquis, cur non etiam unum <et> duo similiter sese mutuo consequentur ad tempus, quamdiu scilicet cum uno existit alterum, uel animal et homo, quamdiu risibile permanet?

Et nos quidem uerum id esse concedimus, quod illa quoque similiter sese comitantur ad tempus.

Sed si nos hominum uisum atque acceptionem attendamus, quam Aristoteles maxime sequitur, uidentur sese semper comitari ueritas propositionis et euentus nec ad tempus hoc dici, quippe homines transitum uocum non attendentes, cum de propositionibus agunt gratia sensus, semper eas quasi existentes accipiunt, et tantundem ualet secundum eorum acceptionem 'esse in re' quantum ueram esse propositionem quae illud dicit, ubi uocum inconstantiae non adhaerent nec tamen idem dicit:

     Homo est

quod dicit:

    'Homo est' <est> uera

scilicet illa simpliciter euentum rei denuntiat, haec ueritatem propositioni copulat, alioquin alterum alterius causa non esset, si uidelicet idem penitus essent.

Sed cum diuersa sint nec in ueritatem semper sese comitantia, ponuntur tamen secundum hominum acceptionem ut semper simul contingentia. Aliter namque uoces secundum significationes, aliter secundum essentiam suam pensantur, ut iam alibi docuimus. Nam:

     Si homo est, uere homo est

conuertitur mutuo /293/ ad:

    'Homo est' est uera

quia scilicet ita est in re, quod dum homo est, uera est oratio qua dicitur quod homo est, et conuertitur, quia homo est, id est hoc quod homo est, conuertitur, subaudis ad ueritatem propositionis. A pari uel a parte conuersionis, quia conuersio alia simplex, alia per contrapositionem et rursus alia temporaliter, alia alio modo.

    NAM, SI VERA ORATIO EST QUA DICIMUS QUIA EST HOMO, HOMO EST.

NAM SI VERA EST. Vere conuertitur 'Homo est', quia scilicet ita est in re, quod dum VERA EST ORATIO QUA DICITUR quod HOMO EST, HOMO EST. A pari similiter uel a parte conuersionis.

    EST AUTEM VERA QUIDEM ORATIO NEQUAQUAM CAUSA QUOD SIT RES,
    VERUMTAMEN VIDETUR QUODAMMODO CAUSA UT SIT ORATIO VERA.

EST AUTEM. Postquam assignauit mutuam comitationem inter euentum rei et ueritatem propositionis, assignat quid cuius sit causa, euentus scilicet rei causa ueritatis propositionis et ideo naturaliter est prior.

Continuatio: Dixi ueritatem propositionis in comitatione eodem modo se habere ad euentum rei sed non eodem modo se habere in natura, quia scilicet ueritas propositionis non est causa euentus, sicut euentus causa est ipsius. Et hoc est: EST AUTEM etc.

Quod 'QUODAMMODO CAUSA', ideo dicitur, quod nulla est de quattuor causis.

    DUM ENIM RES EST AUT NONEST, VERA ORATIO AUT FALSA DICATUR
    NECESSE EST.

DUM ENIM. Vere res est quodammodo causa, quia hoc modo quod propositio inde uera est, quod contingit rem esse uel non esse. A causa uel a parte causae.

Sed hoc loco non irrationabiliter quaeritur, cum illud quod propositio dicit, non sit aliqua essentia, quomodo eam causam appellemus.

Quippe causa et effectus a relationibus sumpta esse uidentur, relatio autem uel aliqua proprietas in eo quod omnino non est, esse non potest.

Praeterea homine destructo uera est haec propositio:

    Non est homo

quia similiter, ut ipse dicit, uera est propositio ex eo quod res non est, sicut ex eo quod est.

Sed tunc neque hominem causam neque aliquid proprie dicimus.

Et uerum est quod proprie non dicitur sed magnificatiue, sicut et quando dicimus uictoriam esse causam belli, dum ipsum bellum secundum euentun necdum est uictoria. Nihil enim uictoriae contingere intendimus sed bellum propter illam fieri monstramus.

Similiter propositionem ueram esse propter euentum, nihil quidem euentui attribuentes sed propter euentum ueritatem propositioni copulantes, quod fortasse etiam notare uoluit, cum ait euentum quodammodo causam ueritatis propositionis.

    IDEOQUE SECUNDUM QUINQUE MODOS PRIUS ALTERUM ALTERO DICITUR.

IDEOQUE, quia scilicet secundum istos quinque modos. A partibus. /294/


LI 2.13 DE MODIS SIMUL

    SIMUL AUTEM DICUNTUR SIMPLICITER QUIDEM ET PROPRIE, QUORUM
    GENERATIO EST IN EODEM TEMPORE.

SIMUL AUTEM. Finito tractatu Prioris tractat Simul statim, quia secundum idem Simul et Prius accipiuntur, et quot modis prius, tot modis Simul dici potest, licet ipse tantum duos modos Simul ponat, secundum tempus uidelicet et secundum naturam. Quibuscumque enim modis alterum praecedit alterum, eisdem potest alterum simul esse cum altero, non solum in tempore aut in natura, uerum etiam in ordine aut in dignitate. Sed sufficit magis consuetas significationes Simul ponere, aut fortasse uocis inuentio ad alias significationes apud Graecos accomodata <non> erat, cum tamen apud nos frequentius Simul secundum locum accipiamus, secundum hoc scilicet quod aliqua eodem loco aggregata sunt, quam etiam significationem hic omnino praetermittit.

Quaeritur autem quid Simul significet in utraque acceptione suae aequiuocationis quam ponit. Et in priori quidem acceptione uidetur nomen esse omnium eorum quae eodem tempore facta sunt uel creata, et tunc potest esse sumptum siue a quadam specie Quando siue a relatione quadam. Cum autem Simul in natura accipimus siue quantum ad naturalem permanentiam siue quantum ad diuisionem a relatione tantum, sumptum esse uidetur.

Quaeritur etiam utrum Simul in natura multipliciter accipiatur ad duos modos, quos distinguit, an ex eadem causa sit impositum utrique. Sed quia pro uno modo Aristoteles ponit Simul secundum naturam, in quo duos alios includit, uidetur uno modo accipi Simul secundum naturam, ac si sub disiunctione dicamus simul esse per naturam, quod uel simul est secundum existentiam naturalem uel secundum diuisionem eandem. Nil etiam obest, si tamquam aequiuoce Simul quoque per naturam ad duos modos accipiamus, hic quidem ex alia relatione, ibi ex alia sumptum sed quantum ad eandem uocem duas significationes sub uno modo accipit.

Continuatio: Prius dicitur praedictis modis sed Simul dicitur istis modis et non tantum Prius proprie accipitur secundum tempus sed etiam SIMUL SIMPLICITER, id est uniuersaliter ET PROPRIE, quia in eodem tempore sunt generata.

    NEUTRUM ENIM NEQUE PRIUS NEQUE POSTERIUS EST EORUM; SIMUL ITAQUE
    HAEC DICUNTUR SECUNDUM IDEM TEMPUS.

NEUTRUM ENIM. Vere sunt simul secundum tempus. Ab immediatis. Quam quidem consequentiam, illud 'ENIM' innuit, assignationem uero Simul ponit cum consequentia, conclusionem uero extra supponit ibi: SIMUL ITAQUE.

    NATURALITER AUTEM SIMUL SUNT QUAECUMQUE CONVERTUNTUR QUIDEM
    SECUNDUM QUOD EST ESSE CONSEQUENTIAM SED NEQUAQUAM CAUSA EST
    ALTERUM ALTERI UT SIT, UT IN DUPLO ET MEDIO.

NATURALITER AUTEM. Alium modum Simul assignat: QUAECUMQUE CONUERTUNTUR ad inuicem SECUNDUM QUOD EST ESSE CONSEQUENTIAM ita quod neutrum EST CAUSA alterius uel quemadmodum eadem diuisione /295/ generis contra se ponuntur.

    CONVERTUNTUR ETENIM HAEC (NAM CUM SIT DUPLUM EST MEDIUM, ET CUM
    SIT MEDIUM EST DUPLUM) SED NEUTRUM CAUSA EST UT SIT.

CONVERTUNTUR ETENIM. Commendatio exempli est causa.

NAM CUM. Vere conuertuntur, quia hoc modo, quod hoc ita exigit illud et illud istud, quod nullo modo absque se esse possunt, sed neutrum est causa alterius. A parte conuersionis.

Quaeritur utrum sola relatiua hoc habeant, et uidetur actioni quoque et passioni illatae ab ea conuenire, sicut est uidere et uideri, nisi forte dicatur, quod actio est causa quodammodo passionis et prior naturaliter et quodammodo eam faciens secundum hoc quod eam infert. Quaerit etiam aliquis, utrum risibile et nauigabile hoc habeant. Quod nullo modo uidetur uerum, cum scilicet nulla ex natura sua adiunctionem habeant, unde existentia alterius exigat existentiam alterius. Quam fortasse adiunctionem notauit, cum ait: secundum quod est esse consequentiam, hoc est secundum comitationem ex adiunctione propriae existentiae. Nihil autem impedit, siue solis relatiuis praedicta proprietas conueniat siue non.

    DICUNTUR SIMUL NATURALITER ET QUAE EX EODEM GENERE E DIVERSO
    DIVIDUNTUR AD SE INVICEM.

DICUNTUR AUTEM. Non solum praedicta sunt simul naturaliter sed etiam illa quaecumque EX EODEM GENERE etc., hoc est quaecumque in eodem genere conuenientia diuiduntur AB INVICEM E DIVERSO, id est ex diuersitate rerum contentarum diuersa sunt ab inuicem et sibi opposita. Aliter enim in diuisione generis poni non possent, nisi scilicet et in genere conuenirent et in propriis significationibus dissiderent.

    E DIVERSO AUTEM DIVIDI ALTERUTRUM DICUNTUR QUAE SECUNDUM EANDEM
    DIVISIONEM SUNT, UT GRESSIBILE, VOLATILE ET AQUATILE.

E DIVERSO AUTEM. Quia ignota erant uerba, exponit, quid sit 'e diuerso diuidi', hoc est poni contra se in diuisione eiusdem.

    HAEC ENIM ALTERUTRUM E DIVERSO DIVIDUNTUR, QUAE SUNT EX EODEM
    GENERE.

HAEC ENIM. Commendatio est exemplorum.

    ANIMAL NAMQUE DIVIDITUR IN HAEC, IN VOLATILE ET GRESSIBILE ET
    AQUATILE.

ANIMAL NAMQUE. Vere ista ponuntur in diuisione eiusdem generis, quia animalis. A parte. Et hoc est: ANIMAL ENIM.

    ET NIHIL HORUM PRIUS VEL POSTERIUS EST SED SIMUL PER NATURAM HAEC
    ESSE VIDENTUR.

ET NIHIL HORUM etc., siue scilicet quantum ad praedicationem generis siue quantum ad naturam diuisionis. Si enim secundum praedicationem generis alterum prius esset altero, ut uidelicet unum supponeretur generi mediante altero, non essent opposita nec ideo simul in diuisione ponenda.

    DIVIDITUR AUTEM ET SINGULUM HORUM IN SPECIES RURSUS, UT
    GRESSIBILE ANIMAL ET VOLATILE ET AQUATILE.

DIVIDITUR AUTEM. Quia tantum dixerat illa diuidere et non dixerat diuidi, uideretur, quod non diuidi possent per alia, et ideo hoc ostendit.

    ERUNT ERGO ET ILLA SIMUL NATURALITER, QUAECUMQUE EX EODEM GENERE
    SECUNDUM EANDEM DIVISIONEM SUNT, GENERA VERO SEMPER PRIORA SUNT.

ERUNT ERGO. Quandoquidem ista quae apposui, sunt simul naturaliter, quia sunt sub eodem genere secundum eandem diuisionem, ergo omnia alia. Similiter quae habent, sunt naturaliter simul. A simili propter eandem causam. Genera uero inter se simul sed non sunt simul cum genere, quia uidelicet genera sunt priora.

    NEQUE ENIM CONVERTUNTUR SECUNDUM QUOD EST ESSE CONSEQUENTIAM, UT
    CUM SIT QUIDEM AQUATILE, EST ANIMAL, CUM VERO SIT ANIMAL NON EST
    NECESSE UT SIT AQUATILE.

NEQUE ENIM. Vere genera sunt priora, quia hoc modo, quod non conuertuntur consequentiae. A parte Prioris uel a descriptione secundum primam definitionem Prioris, si aequiuoce dicatur Prius ad secundum modum per se.

    SIMUL ERGO PER NATURAM (LICUNTUR QUAECUMQUE CONVERTUNTUR QUIDEM
    SECUNDUM QUOD EST ESSE CONSEQUENTIAM SED NEQUAQUAM CAUSA EST
    ALTERUM ALTERI UT SIT, ET EA QUAE EX EODEM GENERE E DIVERSO
    DIVIDUNTUR AB INVICEM; ET SIMPLICITER SIMUL SUNT QUORUM GENERATIO
    IN EODEM EST TEMPORE.

SIMUL ERGO. Epilogat quod diffuse dixit de modis Simul.

Continuatio: Quia diffuse diximus, ergo ut memoriae commendemus, breuiter recolligamus. A causa. Vel secundum praemissa exempla potest esse illatio a simili quantum ad alia uel potest esse a partibus. /296/


LI 2.14 DE SPECIEBUS MOTUS


    MOTUS AUTEM SUNT SPECIES SEX: GENERATIO, CORRUPTIO, AUGMENTUM,
    DIMINUTIO, ALTERATIO, SECUNDUM LOCUM MUTATIO.

MOTUS AUTEM. Motum hoc modo tractat, quod primum diuidit ipsum in sex species easque postea ab inuicem diuersas ostendit esse et maxime id propter alterationem facere uidetur, quae cum uideretur idem esse quod motus, idem uidebatur cum caeteris speciebus. Unde diligenter hoc non esse uerum probat, denique tam generi ipsi quod est motus, quam speciebus eius assignat contraria. Motus autem hoc loco neque actionis nomen est, a qua 'moueo, moues' actiuum uerbum sumptum, neque passionis, a qua 'moueor, moueris' dicatur sed nomen esse uidetur qualitatis. Cum enim quies qualitas uidebatur cuilibet motuum esse contraria, oportet et motum qualitatem esse. Ut enim in Qualitate dictum est, si ex contrariis unum fuerit quale et reliquum erit quale. At uero cum sit motus qualitas ualde inconstans, est transitoria ad modum actionum uel passionum et simul quandoque est motus cum actione et passione, ut si quis lapidem moueat de loco in locum, in mouente actio est quae motus dicitur, in lapide uero qui mouetur, passio et insuper qualitas quae hic motus dicitur.

Sed fortasse inquiet nec quietem qualitatem esse, a qua 'quiesco' uerbum sumptum est sed potius esse uel actionem uel passionem, sicut est motus, quia iuxta Priscianum omne uerbum actionis uel passionis designatiuum est. Ad quod respondemus quod Priscianus sicut et Aristoteles in Peri ermenias duobus modis accipit uerbum, uno strictius, cum in uerbo tantum comprehendit ea quae significant actiones uel passiones, altero largius, cum etiam substantiuum uerbum aggregat. Nam et Aristoteles in Peri ermenias modo a uerbis diuidit casus uerborum dicens 'curret' uel 'currebat' non esse uerbum, modo eosdem uerbis aggregat, cum ait in secundo:

    Est enim uel fuit uel erit et quaecumque alia huiusmodi sunt,
    uerba sunt ex his quae sunt posita.

Unde nulla cogit ratio, ut in 'quiesco' uerbum intelligamus uel actionem uel passionem, sicut nec 'sedeo' uel 'iaceo' quae positiones significant.

Nota quod teste Boethio Aristoteles in Physicis motus species alia ratione partitus est. Ait enim aliud esse permutationem, aliud motum, et permutationis quidem duas esse species dixit generationem <et> corruptionem, motus uero tres, secundum quantitatem scilicet, secundum qualitatem, secundum locum. Quoniam hic liber /297/ Praedicamentorum ad introductionem praeparatur, distinctius species motus propriis nominibus distribuit. Qui quidem per generationem et corruptionem omnem motum secundum substantiam accipit, quotiens scilicet res quaelibet substantialiter permutatur, specialem statum uel relinquens uel assumens, per augmentum uero <et> decrementum motum secundum quantitatem et capacitatem massae rei accipit, per alterationem uero motum secundum qualitatem, id est secundum quamlibet actualem formam. Motum uero secundum locum in eo accipit quod loca permutamus.

Nunc autem singularum specierum naturas diligenter perquiramus.

<De generatione et corruptione>

Generationem autem Boethius uocat ingressum in substantiam, quando uidelicet quodlibet corpus nouum specierum statum assumit, ut si hoc inanimatum fiat corpus animatum uel animal uel homo. Corruptionem uero appellat egressum a substantia. Sicut enim generatur, dum nouum speciei statum assumit, ita etiam corrumpitur, dum eundem deserit.

Et uidentur in eodem esse generatio et corruptio, licet ea dicat inuicem contraria. Eodem namque tempore quo hoc corpus ingreditur naturam animati corporis, egreditur naturam inanimati, alioquin quoddam tempus esset in quo nec animatum nec inanimatum. Si enim, ut quidam uoluit, postquam egressum est animatum inanimatum inanimati, tunc ingreditur substantiam animati, profecto nondum est animatum, quod adhuc fit, nec adhuc ibi est quo ingreditur. Si enim iam animatum esset, potius quietem secundum animatum haberet quam motum. Unde potius eodem tempore generationem concedimus et corruptionem in eodemesse, sicut generationem animati corporis et corruptionem inanimati, quia eodem tempore quo deserit illud, recipit illud, quia nullum est medium. Veluti si quis continuas terras perambulet, simul istam egreditur et illam ingreditur, quasi nulla sit inter terras spatii distantia, egressus iam de hac terra non ingreditur illam in qua iam est sed iam necessario ingressus est eam, ubi egressus est istam, et sicut iam est ingressus, dum est egressus, ita ingrediens, dum egrediens.

Sed quid dicemus quod contraria simul esse contingit? Ad quod respondemus, quod generatio et corruptio sicut uirtus et uitium uel motus et quies contraria dicuntur genera non in se sed per adiunctionem contrariarum specierum, quae species proprie contrariae dicuntur, sicut generatio et corruptio animati et generatio inanimati et corruptio eiusdem, quae scilicet nullo modo in eodem esse possunt, quia tantum res inter se continent, generatio uero animati et corporis inanimati nullo modo sunt contraria ideoque in eodem simul persistere non possunt.

Notandum uero quod iste motus substantiae qui generatio uel /298/ corruptio dicitur, tantum in posterioribus, non in prioribus creationibus contingit. Priores quidem creationes secundum hoc accipimus, quod cum prius omnino non esset, ad esse perducta est, ueluti in illa ineffabili creatione qua summus ille artifex materiam ipsam corporum, cum nil adhuc omnino ipsa esset, ineffabiliter creauit ex nihilo; eas uero creationes secundum quas materiam iam praeparatam per formas superuenientes in species diuersas natura redigit, posteriores appellamus, ueluti cum corpoream substantiam aut per animationem facit animatam aut per sensualitatem animal aut per alias formas in quascumque species uariaret, ut in <asinum> uel hominem. In his uero posterioribus creationibus motus esse potest, quia subiectam semper habet substantiam qua niti possit. In prioribus uero creationibus cum adhuc omnino res non essent, non habet motus, ubi subsistat, sicut in posterioribus habet, quae quidem tantum corporum esse uidentur, non spirituum uel accidentium. Nunquam enim haec anima prius species fuit, quam ipsa fuit anima uel haec anima, nec haec albedo prius qualitas fuit uel aliquid, quam fuit albedo uel haec etiam albedo sed simul ubi existit, omnem suae naturam substantiae habuit. Corpora uero non ita. Quippe hoc corpus prius corpus quam animatum uel animal uel homo.

Et nota quod multa corruptionem patiuntur quae generationem non habuerint, ut albedo ipsa uel animae pecudum quae cum carne moriuntur. Dum enim corpus praeparatur ad nigredinem, in ipso albedo corrumpitur, dum adhuc in ipso est, quia ad non esse perducitur albedo, et dum pecus moritur, anima ipsius cum ipso corrumpitur, dum ad non esse pertrahitur. Quaecumque ergo generari possunt, et corrumpi sed non conuertitur.

Nota etiam quod solius Dei est generare, id est operatione sua in substantiam promouere, quod est creare. Nam etsi ex coitu patris quaedam portio separata sit quae formetur in hominem, patre tamen defuncto non minus natura opifex operatur in uisceribus matris de infuso semine, ipsum scilicet formando et uiuificando in hominem. Unde puer ipse non hominis opus est sed naturae, id est Dei, hominum autem operatio alterare tantum materiam uidetur secundum accidentia, ueluti dum domum componit uel gladium, non etiam in substantiam generare. Neque enim uitrum, quod species metalli dicitur, hominis est opus sed naturae, quia praeparatis ab homine quae necessaria sunt ad creationem uitri in materia praeparata a nobis sola natura operatur eam in uitrum conuertens, nobis quoque physicam ignorantibus. Si quis autem dicat aues quoque creare pullos, dum, calefaciendo oua propria, ea uiuificant, ideoque pullos opera auium uocet, fallitur. /299/ Non enim opera dicenda sunt nisi eius qui ex deliberatione et ex discretione facit nec opifex recte dicitur nisi rationalis substantia. Ex affectu uero quem natura mittit, non ex discretione rationis uiuificat auis calefaciendo oua, ignara penitus futuri effectus, quem per eam natura operatur. Cum enim testante Boethio in secunda editione super Porphyrium irrationalia animalia per memoriam praeteritorum recordentur, futuri nulla est eis cognitio. Haec dicta sunt de motu substantiae qui <per> generationem et corruptionem diuiditur, secundum quas uidelicet et res in substantia uariatur ingrediendo speciei statum uel egrediendo.

<De augmentatione et diminutione>

Nunc de motu quantitatis agamus, qui cremento et diminutione comprehenditur. Qui ideo quantitatis dicitur, quod secundum hunc motum ipsa massa uel capacitas substantiae rei permutatur, aliqua re subtracta uel addita. Ut si aquae partem aliquam subtraham aquae, decrescere dicitur, cui subtrahitur alia aqua. Crescere uero eadem aqua dicitur, si aquam aliam superaddam. Sic quippe ipsa massae capacitas uel extenditur crescendo uel minuitur decrescendo.

Sed puto non irrationabiliter quaeri quae res crescere dicatur aut quid etiam sit crescere. Si quis autem crescere dicat adiunctione alicuius maius effici, quam prius esset, nulla crescere uidentur. Nihil quippe est quod uideatur maius fieri, quam prius erat ex additamento, ut si tribus lapidibus quartus addatur atque ideo aceruus qui prius erat trium lapidum, creuisse dicatur adiunctione quarti lapidis, non uidetur uerum, cum uidelicet aceruus trium lapidum adiuncto etiam quarto lapide in quantitate sui non plus quam prius habeat sed tribus lapidibus tunc quoque constat, sicut ante, nec plures partes quam prius habet sed nec quartus lapis superadditus simili ratione creuit nec ipsum quoque compositum ex tribus lapidibus et quarto adiuncto. Nam si ante sicuti nunc quattuor lapides manebant nec plures modo sunt quam ante. Sic autem fortasse facilius soluetur, si uidelicet crescere id dicamus quod per adiunctionem alterius transit in tale compositum quod a natura uel proprietate sua non recedit, ueluti si aqua alia aqua superaddatur, aqua cui superadditum est, in quoddam transit compositum quod etiam aqua dicitur. Similiter si tribus lapidibus quartus superaddatur, aceruus trium lapidum creuisse dicitur, dum in aceruum maiorem lapidum transit per adiunctionem quarti lapidis, qui etiam secundum maior aceruus sicut ille qui prius erat, aceruus est lapidum. Si uero tribus lapidibus lignum addatur, aceruus lapidum non dicitur creuisse nec etiam lapides, quippe totum simul coniunctum nec lapides est nec aceruus lapidum; aceruus tunc fortasse /300/ creuerit et quia et quod prius erat et quod ex eo factum est, aceruus dicitur. Quod si lapis homini uel homo lapidi coniungatur, nec homo neque lapis simili ratione creuisse dicitur, quod quidem esset, <si> compositum uel lapides uel homines dici posset. Si ergo duobus hominibus tertius addatur, homines crescunt. Si uero eisdem equus addatur, non crementum hominum sed animalium et corporum fortasse dici potest; totum quippe ipsum animalia uel corpora dici potest, non homines, sicut et ea quae ante fuerant, animalia dicebantur.

Sed opponetur: si ea animalia quae crescunt per adiunctionem equi, homines sunt, profecto ubi ea crescunt, oportet etiam homines crescere. Et nos quidem concedimus res ipsas quae homines sunt, crescere per adiunctionem quoque equi, non quantum ad numerum hominum, sed animalium. Unde si proprie loqui desideramus, alia potius quam homines creuisse dicamus, quodammodo tamen, ut dictum est, homines quoque creuisse, ut determinatum est, possumus dicere.

Manifestum est itaque ex his quae dicta sunt, magis in eo crementum accipi debere, quod aliquid uidelicet per adiunctionem alterius in consimile sibi compositum transit, quam in eo quod eius partes multiplicentur. Nulla enim res uno tempore plures habet partes quam alio, ut collectio trium lapidum numquam abundat in partibus per coniunctionem alicuius, ut uidelicet plures modo partes quam prius habeat, nec caro pueri quae prius erat occulta, recipit incrementum, ut pluribus modo constet partibus quam prius. Quippe illud quod superadditum est, non pars eius cui adiunctum est. Haec de motu quantitatis qui cremento et diminutione diuiditur, satis est dixisse.

<De alteratione>

Ex quo ad motum qualitatis transeamus, qui alteratio dicitur. Qualitatem autem hoc loco determinat formam quamlibet accidentalem, quae scilicet subiectum cui aduenit, alterat, ut albedo, sessio, cursus, calciatum. Nam ea quae substantialis est forma, magis generare uel corrumpere uidetur quam alterare. Illud quippe cui aduenit, in substantiam promouet, ut supra diximus, et aliud facit. Porphyrius tamen eum quoque modum qui ex differentiis huiusmodi contingit, alterationem uidetur appellare, ubi scilicet ait omnem differentiam, tam scilicet accidentalem quam substantialem, facere alteratum. Unde in Isagogis de differentia disputans:

    Uniuersaliter (inquit) omnis differentia cuilibet adueniens
    alteratum facit.

Ubi non adiecit aliam facere alteratum solum, quae scilicet accidentalis est, aliam facere etiam aliud, uelut eam quae substantialis est. In quo fortasse ipse Porphyrius illis consentire uidetur qui omnem motum alterationem /301/ dicebant et idem penitus motum et alterationem esse uolebant, omne scilicet quod mutatur, dicentes alterari. Quam quidem opinionem ab ipso refelli in sequentibus uidemus.

At si attentius inspiciamus, inueniemus discipulum magistro non fuisse contrarium sed fortasse diuersum, non in dissidentem sed largius utentem hoc nomine quod est alteratio uel alteratum, pro omni uidelicet motu uel pro omni mutato, ut quibus uocabulis Aristoteles utitur specialiter, Porphyrius generaliter accipiat, diuersus quidem in acceptione uocabulorum, non in sententia contrarius. Nam et ipse Porphyrius eadem uocabula specialiter accipi non contradicit iuxta consuetam significationem, quam Aristoteles hoc loco prosequitur, in qua quidem speciali et magis solita significatione acceptum hoc nomen alteratio bene Aristoteles negat generaliter accipi pro omni motu sed in alia nominis acceptione, cum uidelicet speciale uocabulum quod est alteratio, in significationem generalis transfert. Aliud est autem diuersos esse, aliud contrarios. Contrarii enim non dicuntur auctores nisi qui oppositas tenent sententias, quae scilicet ita sibi aduersae sunt, ut simul stare non queant sed uel utramque uel alteram constat esse falsam. Diuersae quandoque esse possunt, quae etiam uerae sunt, ueluti si hic Alexandrum dementem esse intelligat, ille animosum, diuersa quidem sentiunt et dicunt sed non est aduersa, cum utraque simul esse queant, ut uidelicet idem et demens sit et animosus ex proprietatibus diuersis. Poterit fortassis et Porphyrius intelligi a significatione, quam Aristoteles accepit, non recessisse, cum scilicet ait substantiales quoque differentias alterationem facere, ut uidelicet in eadem re simul cum generatione alteratio contineatur, nec tamen illa sit haec. Cum enim hoc corpus in hominem transit differentis substantiam formantibus, quantum ad substantiam hominis quam assumit, generari dicitur quod in eo scilicet quod fit animal rationale mortale, quantum uero ad solam qualitatum informationem pertinet quod uidelicet rationalis sit uel mortalis, alterari dicitur. Et in hac quidem sententia motus cuiuslibet formae, tam scilicet substantialis quam accidentalis, quantum ad ipsius simplicem informationem pertinet, alteratio dici potest. Itaque ex differentia duo motus contingunt, unus quidem quantum ad informationem eius qui est alteratio, alius quantum ad effectum ipsius, id est quantum ad substantiam speciei, quae differentia perficitur, qui est generatio. Bene itaque Porphyrius omnem differentiam facere alteratum ait, secundum simplicem sui informationem. Unde bene alteratio motus qualitatis dicitur, cum secundum informationem simpliciter accipiatur, generatio uero non qualitatis dicitur sed magis substantiae qualitate affectae. Itaque hoc corpus in eo quod rationale fit, alteratur, in eo quod animal rationale, generatur. Etsi enim uterque motus /302/ simul contingat, diuersi tamen ab inuicem sunt, quia aliud est esse rationale, aliud esse animal rationale, licet res eadem sit penitus quae est rationale et rationale animal. Sic et aliud est esse risibilis quam esse nauigabilis, quamuis idem sit penitus res risibilis quod res nauigabilis.

Occurrit autem hoc loco quaestio, cum ipsam alterationem et quamlibet motum constet esse formam accidentalem et ea quoque adueniente subiectum mutari ab eo quod prius erat, qua ratione infinitatis inconueniens deuitemus. Nam sicut ex albedine adueniente subiectum alteratur secundum eius informationem quam prius non habebat, et ita ex alteratione alteratio in infinitum nasci uidetur.

Ad quod respondendum est quod non ex omni accidenti superueniente necesse est alterationem innasci, utpote ex ipsa alteratione. Sed si dicamus alterari subiectum ex alteratione quae aduenit, non aliam alterationemgenetari intelligamus sed talis est sensus, quod dicimus ipsum alterationem habere, quam prius non habebat, nec intendimus nisi ipsam alterationem in natura ex albedine copulari subiecto.

Sed opponitur quod similiter cum dicimus ipsum subiectum alterari per albedinem, talis est sensus, ut albedinem habeat, quam prius non habebat, et ita non alterationem ex albedine uenientem intelligimus in subiecto sed solam albedinem subiecto conferimus, ut iam neque ex albedine neque alio accidenti uideatur nasci alteratio sed nil esse penitus. Sed cum sit alteratio species motus, oportet alterationem aliquid esse. Constat itaque, cum dicimus hoc subiectum alterari per albedinem, duos bonos sensus haberi posse, ut uel alterationem in natura ex albedine attribuamus uel ipsam albedinem copulemus. Cum uero dicimus ipsum alterari per alterationem, ut infinitatem uitemus, unus tantum sanus est intellectus, ut alterationem ex ipsa albedine, non alteratione albedinem in natura subiecto conferamus.

<De motu locali>

Nunc sextam speciem motus consideremus, quae est permutatio de loco ad locum, quando uidelicet unus locus substantialis deseritur et alius assumitur, ut si de hac domo transeam in illam uel de hac terra migrem in aliam.

Nota autem quod Boethius in tertio Topicorum largius accipit motum secundum locum quam Aristoteles hoc loco. Ibi quippe Boethius tres species motus secundum locum ponit, crementum scilicet, diminutionem, permutationem, quae scilicet permutatio tantundem ualet quantum mutatio secundum locum, quem Aristoteles accipit, quando uidelicet ad alium locum transimus. Cum itaque quaeritur an motus secundum locum sit crementum, determinandum est, qualiter motus secundum locum accipiatur, iuxta Boethium uidelicet uel iuxta Aristotelem. Si enim iuxta Boethium accipiatur, /303/ uerum est; si iuxta Aristotelem falsum. Quippe Boethius crementum et diminutionem <et> permutationem sub motu secundum locum includit, ut dictum est, considerans scilicet <potius> locum substantialem quam quantitatem. Nam permutatio per substantialem accipitur; incremento uero et diminutione locus quantitatiuus quodammodo uariari uidetur, quia secundum hoc quod in se est, crescendo extenditur uel decrescendo remittitur. Videtur et locus quantitatiuus uariari, qui secundum substantiam, cui adhaeret, uel amplior fit uel remissior.

<Continuatio>

Nunc literam insistamus.

Continuatio. Modi oppositionis sunt quattuor; prioris quinque; simul tres. Species autem motus sunt sex.

    ALII ITAQUE MOTUS PALAM EST QUIA ALII AB INVICEM SUNT; NON EST
    GENERATIO CORRUPTIO, NEQUE AUGMENTUM DIMINUTIO, NEQUE ALTERATIO
    SECUNDUM LOCUM MUTATIO; SIMILITER AUTEM ET ALII.

ALII ITAQUE. Enumeratas species motus distinguit ab inuicem maxime per alterationem, quae uidebatur penitus idem esse quod motus atque ideo caeteris speciebus non esse opposita sed potius genus earum sicut et motus. Illud 'ITAQUE' inceptiuum est, ac si diceret: quandoquidem enumeratae sunt species motus, ergo differentiam earum assignemus ab inuicem. A causa. Et hoc est: MOTUS ALII, scilicet ab alteratione, SUNT ALII, id est , AB INVICEM, quia quinque specierum clara est differentia inter se, quod statim a partibus ostendit.

NON ENIM etc. Quod autem determinandum fuerit 'alii' ab alteratione, sequens uersus ostendit: ALTERATIONE VERO. Potest etiam 'itaque' accipi pro duabus partibus, ac si diceretur: Manifestum est, quoniam sunt diuersi ab inuicem et ita diuersi, quia CORRUPTIO NON EST GENERATIO etc.

    IN ALTERATIONE VERO HABET QUANDAM QUAESTIONEM NE FORTE
    NECESSARIUM SIT ID QUOD ALTERATUR PER ALIQUAM RELIQUARUM MOTIONUM
    ALTERARI. HOC AUTEM NON EST VERUM; NAM PAENE SECUNDUM OMNES
    PASSIONES AUT PLURES ALTERARI ACCIDIT NOBIS NULLA ALIARUM
    MOTIONUM COMMUNICANTE; NAM NEQUE AUGERI NECESSARIUM EST QUOD PER
    PASSIONEM MOVETUR NEQUE IMMINUI, SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS.

IN ALTERATIONE VERO. De supradictis speciebus motus manifestum est, quam sint diuersae ab inuicem et oppositae sed IN ALTERATIONE HABET aliquis, subaudis, QUANDAM QUAESTIONEM, id est dubitationem, NE, id est an, NECESSARIUM SIT etc., id est utrum omne alteratum alteretur per aliquem aliorum motuum, ac si diceret, an omnis alteratio sit aliquis aliorum motuum. Cuius quaestionis statim solutionem adnectit dicens: HOC AUTEM.

Quod autem hoc non sit necessarium, id est quod non omne quod alteratur, alteretur per alios motus, probat ab oppositis dicens: NAM PAENE etc. accidit, id est conuenit nobis alterari paene per OMNES PASSIONES, id est qualitates tertiae maneriae. 'PAENE' apposuit, quia nos homines non omnes huiusmodi qualitates suscipimus, sed sunt quaedam propriae aliorum animalium uel inanimatorum siue etiam animatorum. Ad quod exponendum supponit: AUT PLURES, ac si diceret: si non secundum omnes saltem secundum PLURES, id est maiorem partem, quod est secundum PAENE OMNES.

NULLA trium ALIARUM MOTIONUM COMMUNICANTE, hoc est ita quod non sit ibi alius motus praeter alterationem. Quod statim prosequitur per partes dicens: NAM NEQUE, id est non omne quod mouetur per aliquam passionem, augetur uel minuitur uel alio motu permutatur nisi alteratione. De aliis autem motibus supponit dicens: SIMILITER AUTEM ET /304/ IN ALIIS.

    IDEOQUE ALIA ERIT PRAETER ALIOS MOTUS ALTERATIO.

IDEOQUE, quandoquidem non omne quod alteratur per aliquem reliquorum quinque motuum. Igitur alteratio est alia res ab illis. Ab effectu.

    NAM SI ESSET EADEM, OPORTEBAT ID QUOD ALTERATUR MOX ET AUGERI VEL
    MINUI VEL QUANDAM ALIARUM CONSEQUENTIAM MOTIONUM FIERI; SED NON
    EST NECESSE.

NAM SI. Et uere est alia, quia non est eadem. Ab immediatis. Quod autem non sit eadem, probat: Si est eadem prorsus, scilicet cum illis, ita scilicet ut quicquid est alteratio,sit aliquis aliorum motuum et e conuerso, necesse est, id est constans est, omne quod alteratur, moueri aliquo aliorum motuum. Et hoc est: FIERI CONSEQUENTIAM, id est comitationem alicuius aliorum motuum; SED NON EST NECESSE, ergo non est eadem. A destructione consequentis. Propositionem huius syllogismi praemittit ibi: NAM SI EADEM, assumptionem quoque supponit dicens: SED NON EST NECESSE, conclusionem extra.

    SIMILITER AUTEM ET QUOD AUGETUR AUT ALIQUA ALIA MOTIONE MOVETUR,
    ALTERARI OPORTEBAT; SED SUNT QUAEDAM CRESCENTIA QUAE NON
    ALTERANTUR, UT QUADRANGULUS COMPOSITO GNOMONE CREVIT QUIDEM,
    ALTERATUM VERO NIHIL EST FACTUM; SIC ET IN ALIIS HUIUSMODI.

Illud 'nam QUOD AUGETUR SIMILITER' ponitur copula, totum argumentum syllogismi cum conclusione, id est propositione quae hypothetica est, et assumptione. Alius uero syllogismus est huiusmodi: si est eadem, omne quod mouetur per alios motus, alteratur sed non omne illud alteratur, ergo non est eadem. Cuius quidem syllogismi propositionem ponit ibi: SIMILITER ET OMNE etc.

OPORTERET ALTERARI, si secundum eas esset alteratio cum caeteris motibus. Loco uero assumptionis ponit illud, unde habetur assumptio.

SED SUNT QUAEDAM CRESCENTIA. Conclusio est extra, quia satis aperta est destructo utroque consequenti in assumptionibus.

UT QUADRANGULUS. Exemplum est, ubi ex cremento non alteratur subiectum, quia quadrangulus, illa figura, crescit superaddita gnomone, alia figura, et nil tum ibi alteratum est ex cremento. Sic et contingit in caeteris crescentibus.

    QUARE ALII SUNT MOTUS AB INVICEM.

QUARE ALII. Quandoquidem alteratio, de qua minus uidebatur, est diuersa a caeteris speciebus motus, ergo omnis motus sunt alii, id est diuersi ab inuicem. A minoribus uel a partibus ita: Quandoquidem tam alteratio quam caeterae species motus diuersae sunt inter se, ergo omnes species motus.

    EST AUTEM SIMPLICITER QUIDEM MOTUI QUIES CONTRARIUM.

EST AUTEM. Enumeratis speciebus motus in diuisione ipsius et distinctis ab inuicem ad maiorem notitiam tam generis quam specierum assignat eis contraria et dicit quia motui simpliciter, id est huic nomini simplici et generali quod est motus, est hoc nomen QUIES CONTRARIUM, per adiunctionem scilicet contrariarum specierum. Simplex autem dicitur et generale uocabulum respectu specialium per hoc quod ea secundum significationem quodammodo constituit. Quippe intellectus generalis nominis, quamuis pars intellectus specialis, in ipso concluditur et quodammodo ipsum componit, quorum autem componens simplicius est composito.

    HIS AUTEM QUAE PER SINGULA SUNT, GENERATIONI QUIDEM CORRUPTIO,
    AUGMENTO AUTEM DIMINUTIO, SECUNDUM VERO LOCUM MUTATIONI SECUNDUM
    LOCUM QUIES. MAXIME VIDETUR OPPOSITUM ESSE ETIAM FORTE IN CONTRARIUM
    LOCUM MUTATIO, UT EI QUAE INFERIUS EST EA QUAE SUPERIUS EST ET EI
    QUAE SUPERIUS EST EA QUAE INFERIUS EST.

HIS AUTEM. Postquam generi assignauit contrarium, assignat et speciebus dicens: His quae per singulas, hoc est quae sunt singularia, id est specialia, sub motu uidentur esse contraria, quod per partes exequitur dicens: GENERATIONI QUIDEM etc.

Nota quod in Qualitate /305/ Aristoteles specialia uocauit singularia dicens:

    Paene enim in omnibus talibus genera ad aliquid dicuntur. Nil
    autem horum quae singularia sunt... etc.

ETIAM FORTE. Ideo apponit 'forte', quia in ueritate nec locus ullus contrarius est nec motus fit aliquis in contrarium locum, qui alicui possit esse contrarius sed opinio erat et locos contrarios esse et motus, qui in eo fierent, esse contrarios atque ideo propter opinionem notatam appositum est 'forte'.

UT MUTATIO, scilicet qua fit inferius, id est inferiori loco ei quae fit superius. Quippe superior locus et inferior, sicut in Quantitate dictum est, uidebantur esse contrarii.

    RELIQUO VERO ASSIGNATORUM MOTUUM NON FACILE EST ASSIGNARE QUID
    EST CONTRARIUM, VIDETUR AUTEM NEQUE ESSE ALIQUID EI CONTRARIUM,
    NISI QUIS EI IN HOC SECUNDUM QUALITATEM QUIETEM OPPONAT AUT IN
    CONTRARIUM QUALITATIS MUTATIONEM, SICUT ET IN MUTATIONE SECUNDUM
    LOCUM <QUIETEM SECUNDUM LOCUM> AUT IN CONTRARIUM LOCUM
    MUTATIONEM.

RELIQUO VERO. Supradictis FACILE EST ASSIGNARE contraria, sed RELIQUO motui, de numero scilicet motuum superius ASSIGNATORUM, id est alterationi, NON EST etc.

NISI QUIS EI IN HOC, id est huic motui, OPPONAT QUIETEM SECUNDUM QUALITATEM, AUT motum IN CONTRARIAM QUALITATEM.

    EST ENIM ALTERATIO MUTATIO SECUNDUM QUALITATEM.

EST ENIM. Commendat similitudinem, quam induxit de mutatione secundum locum ad alterationem, quare uidelicet uideatur, ut quemadmodum mutatio secundum locum habet contrarium uel quietem secundum locum uel mutationem in contrarium locum, ita etiam uideatur de alteratione, quod habeat <contrarium> uel quietem secundum qualitatem <uel motum in contrariam qualitatem>, quia uidelicet alteratio est mutatio secundum qualitatem. A causa.

    QUAPROPTER OPPOSITA ERIT SECUNDUM QUALITATEM MUTATIONI SECUNDUM
    QUALITATEM QUIES AUT IN CONTRARIUM MUTATIO QUALITATIS, UT ALBUM
    FIERI AD ID QUOD EST NIGRUM FIERI.

QUAPROPTER, quandoquidem iste motus secundum qualitatem sicut ille secundum locum. Ergo huic motui secundum qualitatem aliquid istorum uidebitur contrarium sicut et illi aliquid illorum. A simili.

UT ALBUM FIERI. Exemplum est de ultimo, id est de motu in contrariam qualitatem.

    ALTERATUR ENIM, IN CONTRARIA QUALITATIS MUTATIONE FACTA.

ALTERATUR ENIM. Commendatio exempli a causa, quia uidelicet, cum aliquid sit album et postea sit nigrum, alteratur ipsa res mutatione facta qualitatis, id est alteratione, quae ad contraria tendit, id est ad album et nigrum.

Nota quod in ueritate quies secundum qualitatem opponitur motui secundum qualitatem, id est alterationi, non motus in contrariam qualitatem, et tunc quidem alteratio quoque simpliciter, ipsum genus, habebit contrarium oppositum genus, scilicet quietem secundum qualitatem. Videntur tamen album fieri et nigrum fieri motus ipsi esse contrarii, sicut passiones contrarias dicit Aristoteles calefieri et frigidum fieri...

LI 2.15 <non supersunt>


EXPLICIUNT GLOSSAE MAGISTRI PETRI ABAELARDI SUPER PRAEDICAMENTA ARISTOTELIS