LIBER 3 |
[57] Unde et 'homo' ex propria inuentione semper iudicamus 'mortuo'
oppositum etiam ibi, ubi ex adiunctione 'mortui' cadauer significat
non nominando sed per translationem secundum id quod homo fuit. Non
enim significatio ad tempus ex adiuncto oppositionem impedit, si
propria uocis inuentio eam exigit.
[58] Sunt autem qui 'homo mortuus' non solum in ui nominis accipi uolunt, cum de cadauere praedicatur, uerum etiam unum nomen esse compositum, non orationem. [59] Nos uero et orationem esse uolumus et quod utrumque uocabulum significationem ibi quoque retineat: 'mortuum' quod omnino propriam inuentionem retinet. 'Homo' uero quodammodo abusiue ponitur ex adiunctione 'mortui' uel in eo scilicet quod cadauer quasi personaliter significat et tempus praeteritum determinat, quodammodo etiam propriae inuentionis intellectum tenet, quia ipsum 'cadauer', quod per mortuum accipimus ut iam defunctum, per 'homo' attendimus in praeterito tanquam uiuum et tanquam animal rationale mortale. [60] Si quis autem dicat figuratiue 'homo' reduci ad significandum cadauer ex adiunctione 'mortui', cum ex propria inuentione id non habeat, uerum uidetur, ut sit 'homo mortuus' magis oratio figuratiua quam nomen compositum. Si enim propria esset orationis coniunctio ex substantiuo et adiectiuo, cum dicitur 'homo mortuus' sicut cum dicitur:
Corpus mortuum est homo albus
semper falsam redderet praedicationem, cum hic esset sensus in 'homo mortuus' ac si dicatur: Animal rationale mortale quod defunctum est, quia tunc simul et hominis naturam et mortui proprietatem in eodem retineremus. [61] Quod si unum nomen sit compositum et totaliter, non per partes significet, non uidetur regula posse saluari quae ait: Quaecumque praedicantur coniunctim et praedicantur disiunctim, nisi sit oppositio in adiecto uel accidentalis praedicatio. Tunc enim 'coniunctim' oportet nos accipere large siue per compositionem siue per appositionem. Quod si est, fallit regula in multis nominibus. Ut cum sit proprium 'turpis infans' cuiusdam iuuenis, qui <in> infantia <penitus> turpis, postea pulcher factus est, sic hoc nomen compositum tunc de eo uere dicitur, ut non solum utrumque sed neutrum de eo dici non ualeat. Nec tamen 'turpis infans' nomen ex oppositis constat nec accidentalem reddit praedicationem, id est figuratiuam enuntiationem, quia nulla est figura locutionis, cum dicitur:
Iste est turpis infans
si 'turpis infans' unum sit proprium nomen, magis quam si diceretur:
Iste est Socrates.
[62] Unde 'coniunctim' per appositionem tantum, non per compositionem accipimus, ut sit magis oratio, licet <figuratiua>, 'homo mortuus' quam dictio composita.
[63] Nunc accidentalem praedicationem inspiciamus. Accidentaliter autem illud praedicari dicimus, quod figuratiue praedicatur et ex adiuncto sibi in eodem praedicato, quod scilicet adiunctum ei est accidens, id est adiunctum per cohaerentiam, non oppositum, ueram praedicationem reddit. [64] Duobus enim modis uoces appositae aliis in eodem praedicato figuratiue praedicantur, cum uidelicet ad ueritatem praedicationis ducuntur ex adiuncto sibi uel ita quod adiunctum eis sit ipsis prorsus oppositum, sicut in oppositione est in adiecto, uel <ita quod> sit accidens, id est cohaerens in aliquo, ueluti cum dicimus:
Homerus est poeta
et de poemate ipsius id intelligimus figuratiue, ac si diceremus: Poema eius existit, est et poeta -- quae in eadem parte orationis, scilicet in praedicato, sibi sociantur. Ex propria inuentione nullam ad inuicem oppositionem habent, quippe poeta non potest esse, nisi sit <poema>. Veram autem praedicationem per figuram reddit 'est' ex 'poeta' sibi adiuncto, ueluti si defuncto aliquo tyranno et filiis eius exercentibus eandem tyrannidem patris diceretur:
Ille tyrannus uiuit in filiis
per determinationem istam in filiis quae supponitur figura orationis ad uerum sensum accomodatur, hunc scilicet: Hi, quos ille genuit, malitiam, quam ex illo extraxerunt, exercent. Quibus in uerbis non uita tyranno copulatur sed imitatio malitiae haeredibus eius. Unde si determinato illa 'in filiis' subtrahatur et dicatur:
Ille tyrannus uiuit
falsus est solummodo sensus, quia cum non sit nomen positum, quod filios significet, figura perit, quae ad sensum de filiis habitum accomodabatur. Similiter cum dicitur:
Homerus est poeta
figuratiue -- in hoc sensu: Poema Homeri exsistit -- 'poeta' quodammodo ad significationem poematis habet se, quia poetas uocamus ex poematibus quae significantur. Unde dum 'poeta' retinetur, quod ad significationem poematis habet se, in uero sensu de poemate potest seruari figura orationis. Si uero subtrahatur 'poeta' et dicatur:
Homerus est
figura perit et falsus est solummodo sensus. Itaque 'est' uerbum gratia 'poeta' quod ei supponitur, ueram praedicationem per figuram reddit. [65] Ne quis autem sensum figuratiuae locutionis per singulas partes scrutari uelit et ex eis colligere, sciat id non esse faciendum, alioquin non figuratiua, id est impropria, locutio esset sed recta. Possumus tamen hic et per 'Homerus' resoluendum in genetiuum eum qui mortuus est per translationem uel aequiuocationem significare et per 'poema' dictamen, quippe hic est sensus: Poema ipsius exsistit. Magis tamen tota figuratiua oratio quasi ad unum sensum totaliter sit instituta pensanda est, tamen ut partes aliquid significent, de quo in Oratione supra tractauimus.
[66] Sunt autem qui uelint omnem figuratiuam praedicationem accidentalem dicere, id est impropriam et extraneam a propria inuentione orationis, ut iam omnis oppositio in adiecto accidentalem faciat praedicationem. Nec esset fortasse incongruum, si 'omnis' remota parte totum remoueret, id est remota oppositione in adiecto remoueret accidentalem praedicationem.
[67] Continuatio. Non solum quaedam quae praedicantur disiunctim uere
praedicantur et coniunctim, quaedam non, sed etiam e conuerso. Et hoc
est: SED VERUM EST DICERE, id est enuntiare, DE ALIQUO ETIAM
SIMPLICITER, illa scilicet quae coniunctim praedicantur, UT QUENDAM
HOMINEM uerum est dicere per se HOMINEM esse et QUENDAM HOMINEM
<ALBUM> uerum est dicere ALBUM per se, quae, uidelicet duo 'hominem'
et 'album', uerum erat coniunctim praedicari. Cum autem deberet ponere:
Quendam hominem uerum est dicere album esse
assignat hoc in parte, cum dicit QUENDAM HOMINEM ALBUM esse ALBUM. Bene etiam cum subiecto coniunxit 'hominem album', ut ex coniuncta subiectione et coniunctam praedicationem repraesentaret, quam supra posuerat.
NON AUTEM SEMPER, SED QUANDO IN ADIECTO QUIDEM ALIQUID OPPOSITORUM INEST QUAE CONSEQUITUR CONTRADICTIO, NON VERUM SED FALSUM EST (UT HOMINEM MORTUUM DICERE 'HOMINEM').
[68] Ostensis quae coniunctim praedicata per se praedicentur ostendit, quae non, dicens: NON SEMPER uerum esse quae coniunctim praedicantur praedicari per se, quod statim aperit: SED QUANDO etc., id est quando uox adiuncta alteri uoci in praedicato est aliquid de oppositis eius, secundum propriam inuentionem NON EST VERUM, SED FALSUM, scilicet ea quae praedicantur coniunctim praedicari per se. [69] QUAE CONSEQUITUR: Assignat, qualiter ipsa opposita uocis adiunctae cognoscimus, dicens: QUAE, scilicet opposita illius uocis, SEQUITUR CONTRADICTIO ipsius uocis, id est comitatur infinitum uocis, quod secundum negationem est uoci illi oppositum, ueluti 'non-homo', quod est infinitum 'hominis', sequitur, id est comitatur, ubique 'mortuum' et omnia 'hominis' opposita, quia cuicumque conuenit 'mortuum' conuenit et 'non-homo'. [70] Bene autem hoc modo determinat opposita, quia non omnia opposita sequitur contradictio sed ea quae in praedicatione sunt opposita. Nam et relatiua opposita sunt in respectu quidem, non in praedicatione, de qua hic agitur et quae coniunctim praedicata per se praedicari impedit. [71] UT FALSUM EST DICERE HOMINEM MORTUUM esse HOMINEM, cum tamen uerum sit dicere hominem mortuum esse hominem mortuum. Et est exemplum de oppositione in adiecto, quae impedit alterum praedicari.
QUANDO VERO NON INEST, VERUM.
[72] Continuatio. Ubi est oppositio, non est uerum utrumque praedicari sed ubi NON EST, VERUM est.
VEL ETIAM QUANDO INEST SEMPER FALSUM, QUANDO VERO NON INEST, NON SEMPER VERUM EST; UT 'HOMERUS EST ALIQUID' UT 'POETA'; ERGO ETIAM 'EST'? NON; SECUNDUM ACCIDENS ENIM PRAEDICATUR 'ESSE' DE HOMERO; QUONIAM INEST EI POETA, SED NON SECUNDUM SE, PRAEDICATUR DE HOMERO QUONIAM EST.
[73] Duo dixit, quod scilicet, ubi est oppositio in adiecto, non praedicantur per se, et ubi non est, praedicantur, et utrumque dixit indefinite. Unde ne uel utrumque dictum uideretur intelligendum esse uniuersaliter uel neutrum, determinat primum intelligendum esse uniuersaliter, secundum indefinite, quia scilicet uerum est ubicumque oppositio est in adiecto non praedicari <utrumque> per se sed non est uerum ubicumque ipsa non est praedicari per se, quia quandoque et ex accidentali praedicatione id fallit.
[74] Continuatio. Dixi indefinite, quod ubi est oppositio falsum est praedicari per se. VEL ETIAM possumus dicere uniuersaliter, quod QUANDO INEST, oppositio scilicet, SEMPER FALSUM est utrumque praedicari. Et statim aliam partem ostendit non esse uniuersaliter accipiendam dicens: QUANDO VERO NON INEST, oppositio uidelicet, NON SEMPER VERUM EST, scilicet praedicari per se, UT hic: 'HOMERUS EST ALIQUID' UT 'POETA', hoc est:
Homerus est poeta
ERGO Homerus est NON consequitur, <ut> non possit inferri uera:
Homerus est.
Causam assignat dicens, est uerbum praedicari de hoc nomine 'Homerus' SECUNDUM ACCIDENS, id est ueram praedicationem de ipso facere non potest nisi per aliud; ideo aliud cohaerens ei supponit, quod est 'poeta'. Et hoc est: QUONIAM INEST POETA EI, id est quia 'poeta' hoc nomen subiungitur ipsi uerbo est. SED NON ideo 'est' PRAEDICATUR SECUNDUM SE, id est per se, DE hoc nomine 'HOMERUS', QUONIAM, scilicet Homerus, EST.
QUARE IN QUANTISCUMQUE PRAEDICAMENTIS NEQUE CONTRARIETAS ALIQUA AUT ULLA OPPOSITIO INEST, SI DEFINITIONES PRO NOMINIBUS REDDANTUR ET SECUNDUM SE PRAEDICANTUR ET NON SECUNDUM ACCIDENS, IN HIS ET SIMPLICITER VERUM ERIT DICERE.
[75] Infert a contrariis sic: Quia ibi, tantum subaudis, ubi est oppositio in adiecto uel accidentalis praedicatio, praedicata coniunctim non praedicantur per se, ergo ubicumque neutrum horum est, praedicantur per se. Et hoc est: QUARE IN QUANTISCUMQUE PRAEDICATIS, hoc est in quacumque collectione praedicabilium uocum, non est CONTRARIETAS ALIQUA AUT <ULLA> ex toto OPPOSITIO nec est accidentalis praedicatio, quod est dicere: ET SECUNDUM SE PRAEDICANTUR ET NON SECUNDUM ACCIDENS, id est neutrum per alterum sed etiam per se praedicabile est. IN HIS, id est in talibus praedicatis, VERUM est DICERE ET SIMPLICITER, id est uere praedicantur non tantum coniunctim, sed etiam singillatim. Quod interponit: SI DEFINITIONES PRO NOMINIBUS REDDANTUR, parenthesis est et ostensio, qualiter oppositiones nominum possimus discernere, si uidelicet pro aperienda significatione nominum definitiones ipsorum inducamus.
QUOD AUTEM NON EST, QUONIAM OPINABILE EST, NON EST VERUM DICERE ESSE ALIQUID; OPINATIO ENIM EIUS NON EST QUONIAM EST, SED QUONIAM NON EST.
[76] Si 'opinabile' nomen sit non exsistentium, tantum exemplum est aliud de oppositione in adiecto; quod si 'opinabile' large sumatur, ut sit nomen omnium quae excogitantur, tam exsistentium scilicet quam non exsistentium, accidentalis est praedicatio. [77] Et nota quod cum dicitur:
Id quod non est est opinabile
duobus modis figuratiue potest accipi, ut uidelicet 'est' in nuncupatiuum resoluatur uerbum, ac si dicatur: Vocatur opinabile, id est, 'opinabile' est nomen ipsius, uel ita, ut intelligamus quod opinio de eo quod non est, haberi potest. [78] Quod magis litera uidetur uelle, cum supponit: OPINIO ENIM EIUS EST, NON QUONIAM EST, SED QUONIAM NON EST, causam uidelicet reddens, quare NON SIT VERUM id QUOD NON EST DICERE ESSE, cum sit uerum dicere OPINABILE, quia uidelicet opinio de eo habetur non ita quod sit sed ita quod non sit.
[79] Quare de quibusdam coniunctim praedicatis et non per se singillatim <quaeritur>, utrum sit in eis oppositio in adiecto uel accidentalis praedicatio, quod oportet esse secundum praemissam regulam, ueluti cum dicitur:
Iste fit pulcher uel uidetur pulcher (uel: est uisus pulcher)
cum tamen non sit, uel:
Domus est paries, tectum, fundamentum
uel:
Solus homo est risibilis
cum non sit uerum quod solus sit.
Sed dicendum uidetur quod in hac oratione praedicatum 'fit pulcher' accidentalis est praedicatio, quia 'pulcher' gratia fieri praedicatur, similiter in 'uidetur pulcher' uel 'est uisus pulcher'. Ubi uero dicitur:
Domus est paries, tectum, fundamentum
oppositio est in adiecto, licet talia sint, quod nullum per se praedicetur de domo. Ubi uero dicitur:
Solus homo est risibils
hoc nomen 'homo' tantum subicitur, non hoc totum 'solus homo', et de homine utrumque per se praedicatur sed non cum ipsa determinatione. Quod autem 'homo' tantum subicitur et non etiam 'solus' cum eo, ex ipso sensu dinoscitur in quo 'solus' non ad subiectum refertur, ut dicatur:
Homo solus permanens est risibilis.
Tunc enim singula possent praedicari. Sed magis 'solus' apponitur ad praedicationem 'risibilis' remouendam ab omnibus non-hominibus, ac si dicatur: Homo est risibilis ita quod nil aliud est risibile.
[80] Sunt autem qui uelint cum dicitur:
Iste fit pulcher
quod 'fit' tantum praedicetur et 'pulcher' ipsum determinet, sicut et, cum dicitur:
Iste uidet hominem
'uidet' tantum praedicari et 'hominem esse' determinationem -- in quo nec Boethius nec ratio consentit. Cum enim dicitur:
Socrates cum Platone et discipulo de philosophiae ratione pertractat
oratio de oratione praedicatur, sicut Boethius in Topicis docet. Praeterea cum dicimus:
Iste fit pulcher, ergo non est pulcher
inter opposita praedicata locus est assignandus, <quare> scilicet opposita sunt 'fieri pulcher' et 'pulcher', quippe 'fieri' simpliciter et 'pulcher' opposita non sunt.
LI 3.12E
HIS VERO DETERMINATIS.
[1] Post simplices enuntiationes, quae scilicet fiunt de puro inesse, agit de modalibus; pro eo uidelicet quod in quibusdam modalibus maxima erat dubitatio de assignandis negationibus et inferentiis earum, quam uult auctor remouere. [2] Propositionum autem categoricarum aliae sunt de puro inesse et sine modo aliquid enuntiant, ut:
Socrates disputat
aliae sunt quae non simpliciter sed cum modo aliquid enuntiant, ut:
Socrates bene disputat (uel: necessario.)
[3] Modi autem, unde modales dicuntur propositiones, proprie aduerbia sunt quaecumque in quomodo? responderi possunt. Ut, si quaeratur:
Quomodo legit?
licet responderi, quantum ad uim interrogationis pertinet:
Bene
Male
Celeriter
haec itaque aduerbia, quae uerbi inhaerentiam modificando determinant, proprie modi sunt. Non autem, sicut omnes modi determinationes sunt, ita e conuerso quaelibet determinationes sunt modi; cum enim dico:
Legi heri (uel: Lucanum) (uel: homo albus)
suppositae uoces determinationes sunt praecedentium sed non sunt modi, cum in:
Quomodo?
non possint reddi, quae uidelicet interrogatio generalis est ad omnes dictiones quae proprie modi sunt, sicut 'Bene' 'Male' 'Celeriter' 'Necessario'. [4] Haec autem, 'possibiliter' uel 'falso', cum dicimus Socrate sedente:
Socrates currit possibiliter (uel: falso)
modi in sensu non sunt; si enim modi in sensu essent, oporteret ut inhaerentiam uerbi quasi prius propositam et constitutam modificarent; si enim non proponetur prius inhaerentia, quomodo ipsa modificabitur? Ut si quis ostendat aliquem currere celeriter uel aliquo modo, profecto oportet ut eum currere proponat. Unde etiam Boethius in Topicis, cum est modus in sensu, uult ex aliquo modificato ipsum simpliciter inferri, ut, si anima mouetur irascibiliter uel aliquo alio modo, utique et simpliciter mouetur, quippe modus appositus -- qui uerbum determinat -- quasi partem in modo facit, ut sit irascibiliter moueri quasi pars moueri, quae uidelicet ipsum ponat sed ab ipso non ponatur; quod et caeteros modos habere conuenit si in sensu modificent inhaerentiam praemissam. At uero 'possibiliter' uel 'falso' id non habent; cum enim dicimus:
Socrates currit possibiliter
id est: Potest currere, non in eo cursum ullo modo constituimus ut quomodo insit ostendamus sed id solum monstrare intendimus quod possit currere; sed et cum dicimus:
Socrates currit falso
'falso' pro 'non' accipimus ac si diceremus: Non currit. Unde inhaerentiam cursus -- quoniam omnino destruimus -- nullo modo modificamus; unde nec procedit quod, si quis possibiliter uel falso currit, quod currat. At uero si sensum acciperem in ui modorum, ut scilicet inhaerentiam prius positam modificarent, ac si ita diceretur:
Iste currit, et ita currit quod potest currere
uel:
<Iste> currit, et ita currit quod falsum est eum currere
profecto, qualiscumque esset determinatio, sequeretur eum currere, quia, sicut in Topicis dicitur:
Si quid aliquo modo conuenit, et simpliciter conuenit.
At uero, cum inhaerentiam cursus prius non constituamus ut ipsam modificemus, non procedit ut currat; unde nec 'possibiliter' nec 'falso' proprie modos quantum ad sensum appellamus.
[5] Nec fortasse 'uere' aduerbium proprie modus est in sensu, licet in Primo Hypotheticorum Boethius dicat in hac propositione:
Socrates uere philosophus est
'uere' modum esse propositionis; non enim 'uere' inhaerentiam philosophi uel alicuius determinare uel modificare uidetur, cum quicquid inhaeret uere inhaereat et e conuerso. Nisi forte 'uere' per quandam expressionem et excellentiam accipiatur, ac si dicatur:
Philosophus est uere
id est: Indubitanter uel multum in philosophia habundans; si autem apponatur 'uere' simpliciter pro rei ueritate, nulla est in sensu modificatio uel determinatio, quia idem est esse philosophum quod est in ueritate esse philosophum.
[6] Cum autem nec 'uere' nec 'possibiliter' quantum ad sensum modi sint, secundum tamen positionem constructionis Aristoteles modos ea appellat quia eundem locum in constructione possident, uerbo adiecta, quem obtinent proprii modi. Quia, sicut dicimus:
Currit celeriter (uel: necessario)
ita etiam dicimus:
Currit possibiliter (uel: uere)
nil tamen in sensu modificantes, ut ostendimus.
[7] Sicut autem Aristoteles aduerbia modos appellat quaedam secundum sensum, ut 'celeriter' 'necessario', quaedam secundum positionem constructionis, sicut 'possibiliter' uel 'uere', ita etiam nomina quae in sensum aduerbii resoluuntur modos appellat, 'necesse' scilicet, 'possibile' 'uerum' cum dicitur:
Necesse est currere (uel: Possibile est) (uel: Verum est)
id est:
Necessario currit (uel: Possibiliter) (uel: Vere).
Et ita habemus quosdam modos aduerbiales, quosdam casuales; et de utrisque quosdam proprie modos secundum sensum, quosdam quantum ad constructionem solam; nam 'necesse' uel 'necessario' proprie modi sunt, 'possibile' uel 'uerum' siue eorum aduerbia non ita.
[8] Cum autem multi tam aduerbiales quam casuales modi sint, hic Aristoteles circa duos tantum, 'possibile' scilicet et 'necesse' qui ad se aequipollentiam habent, maxime uersatur. Cum enim 'contingens' et 'impossibile' ponat, utrique modi ad sensum 'possibilis' reducuntur, quippe 'contingens' idem est quod 'possibile', quia 'contingens' hoc loco accipitur non quod actualiter contingit sed quod potest contingere; 'impossibile' uero 'possibilis' est abnegatiuum, tantundem ualens quantum 'possibile remotum', id est: Non possibile.
[9] Attende etiam quod cum et aduerbiales sint et casuales modi, hic tantum propositiones de casualibus modis, non de aduerbialibus prosequitur; tum quia de casualibus modis plures propositiones fiunt, tum quia natura propositionum ubi sunt casuales modi magis est incerta quam ubi sunt aduerbiales; quorum utrumque ostendamus.
[10] Cum aduerbialem modum ponimus dicentes:
Socrates currit necessario
una tantum fit affirmatio et negatio sicut in simplicibus; sicut enim dicimus:
Socrates currit (uel: non currit)
ita:
<Socrates> currit necessario (uel: non currit necessario).
At uero ubi casualem ponimus modum de unoquoque modo sunt quatuor propositiones, duae, scilicet affirmatio et eius negatio, de 'esse', et rursus duae de 'non esse', ueluti istae:
Necesse est Socratem currere
Non necesse est Socratem currere
et rursus:
Necesse est Socratem non currere
Non necesse est Socratem non currere.
Et hae quidem de non esse non habent propositiones de aduerbialibus modis in quas congrue resoluantur; si enim pro:
Necesse est Socratem non currere
dicam:
Socrates necessario non currit
non est satis congrua constructio ad sensum affirmationis; quippe cum 'necessario' modus sit uerbi, post uerbum oportet ipsum poni ut ipsum determinet; unde et ipsum cum uerbo remoueri conuenit ut tantundem ualeat 'necessario non currit' quantum 'non currit necessario', et tantum negationi de 'esse' aequipolleat, non affirmationi de 'non esse'. Bene itaque elegit casuales modos quia et plures enuntiationes faciunt quam aduerbiales.
[11] Necnon etiam ideo bene casuales elegit, non aduerbiales, quia maxime dubitabatur de negationibus casualium modorum et eorum constructionibus, in quibus alii sunt termini secundum constructionem, alii secundum sensum. Quippe, cum dicitur:
Necesse est Socratem currere
haec, quae proprie modalis est in sensu, idem in sensu praedicatum habet et subiectum quae habet illa de puro inesse a qua descendit:
Socrates currit
quia 'Socrates' subicitur et 'currit' praedicatur et 'necesse' in sensu determinatio est praedicati, sicut in eius aequipollente de aduerbiali modo quae ait:
Socrates currit necessario
aliud uero praedicatum et subiectum secundum constructionem habet quia infinitiuus modus, 'currere' scilicet, subicitur et 'Socrates' quasi determinatio subiecti ponitur, modus uero ipse, id est 'necesse', praedicatur. 'Est' enim uerbum 'Socratem' qui obliquus est regere non potest, ideoque 'currere' secundum constructionem subiectum loco nominatiui ponitur cui 'est' uerbum societur, ut sit in talibus, quae casuales habent modos, duplex praedicatum et duplex subiectum, unum quidem secundum constructionem, aliud secundum sensum; ex quo magis differunt a propositionibus de puro inesse. Quod et ipse Boethius in Primo Hypotheticorum aperit dicens:
Socrates uere philosophus est; hic enim 'uere' modus est propositionis sed maximas syllogismorum faciunt differentias hae propositiones cum modo enuntiatae, quibus necessitatis aut possibilitatis nomen adiungitur
id est hoc nomen 'necessarium' uel 'possibile', non ipsa aduerbia 'necessario' uel 'possibiliter'; si enim dicam:
Nullum corpus necesse est esse album, Sed omnis cygnus est corpus; Ergo nullum cygnum necesse est esse album
non est seruata figura secundum terminos constructionis, sicut fieret si aduerbialis poneretur modus hoc modo:
Nullum corpus est necessario album, Sed omnis cygnus est corpus, Quia nullus cygnus est necessario albus.
[12] Modales itaque propositiones casualium modorum magis a propositionibus de puro inesse differre uidentur quam modales aduerbialium modorum, quarum numerum tam secundum terminos quam enuntiationes excedunt, cum in eis enuntiationes et termini duplicentur: enuntiationes quidem, quia affirmationes tam de esse quam de non esse fiunt, et similiter negationes; termini quoque duplicantur, quia alii secundum sensum alii secundum constructionem considerantur, ut, cum dicimus:
Possibile est <Socratem> currere (uel: Necesse)
'currere' subiectum est et 'necesse' uel 'possibile' praedicantur secundum constructionem, 'Socrates' uero in sensu subicitur et 'currit necessario' uel 'potest currere' secundum sensum praedicantur. Subiectum uero uel praedicatum constructionis Aristoteles assignat cum dicit 'esse' et 'non esse' subici, modos uero praedicari, id est 'possibile' uel 'necessarium'.
[13] Si quis autem ad subiectum constructionis respiciat, secundum ipsum nec uniuersales nec particulares nec indefinitas nec singulares huiusmodi enuntiationes iudicabit, quippe subiectum constructionis nec uniuersaliter nec particulariter enuntiatur. Sed nec indefinitam facit propositionem quae particularem non habet aequipollentem, nec singularem facit cum ipsum subiectum uox singularis non sit. [14] Si quis autem ad subiectum sensus respiciat, poterit has quoque per uniuersales et particulares et indefinitas et singulares uariare hoc modo:
Omnem hominem possibile est currere (uel: Quendam hominem) (uel: Hominem) (uel: Socratem).
Unde Boethius in Primo Hypotheticorum Syllogismorum, cum de huiusmodi modalibus ageret, eas quoque per uniuersales et particulares et indefinitas et singulares statim sicut simplices propositiones uariauit dicens:
Sed quoniam omnis propositio aut uniuersalis est aut particularis... etc.
Si haec eadem ratio ad contingentes et necessarias referatur, idem in necessariis et contingentibus inuenitur, ut si quis dicat omnem A terminum esse est necesse... etc.
et rursus:
Longe (inquit) multiplex propositionum numerus existeret si inesse significantes et necessarias et contingentes affirmatiuas negatiuasque propositiones per uniuersales et particulares uel oppositas uel subalternas uariaremus.
[15] Ipse etiam Aristoteles in Analyticis syllogismos de modalibus huiusmodi et de simplicibus propositionibus conponit, quos incisos uocat propter diuersa genera propositionum, modalium scilicet et simplicium: per primam figuram, si sic dicatur:
Omne animal possibile est moueri, Sed omnis homo est animal; Quare omnem hominem possibile est moueri
per secundam figuram ita:
Nullum lapidem possibile est uiuere, Sed omnem hominem possibile est uiuere; Quare nullus homo est lapis
per tertiam sic:
Omne animal possibile est uiuere, Sed omne animal est corpus; Quare quoddam corpus possibile est uiuere.
Cum itaque Aristoteles figuras in his quoque syllogismis seruet et ipse primam figuram diffiniat in qua medius terminus subicitur et praedicatur, secundam in qua tantum praedicatur, tertiam in qua tantum subicitur, oportet nos ad subiectum sensus respicere, non constructionis, alioquin nulla esset figura.
[16] Secundum quod etiam subiectum ipsae modales simplicium propositionum naturas in conuersionibus quoque custodiunt, tam in simplicibus conuersionibus quam per contrapositionem. Sicut enim:
Omnis homo uiuit
per contrapositionem conuertitur hoc modo:
Omne quod non uiuit est non homo
ita:
Omnem hominem possibile est uiuere
hoc modo:
Omne quod non est possibile uiuere est non homo.
Conuersa tamen modalis non est sicut erat recta; nam si dicatur:
Quidam homo currit celeriter
modalis est quia praedicatum modificatur, si uero conuertatur:
Quoddam currens celeriter est homo
non est modalis quia simplex est praedicatio. At uero si modus in subiecto ponetur sicut in praedicato, modalem quoque praedicationem haberet conuersa hoc modo:
Qui cito currit celeriter mouetur Quod celeriter mouetur cito currit
Quod necesse est esse, possibile est esse Quod possibile est esse, necesse est esse
nec minus:
Omnem hominem possibile est currere
per accidens conuertitur sic:
Quoddam quod possibile est currere est homo
uniuersalis quoque negatiua:
Nullum corpus necesse est esse hominem
hanc habet propriam conuersam:
Nihil quod necesse est esse hominem est corpus
uel istam per accidens:
Non omne quod necesse est esse hominem est corpus
quippe tantundem ualet:
Omnem hominem possibile est currere
quantum:
Omnis homo potest currere
et:
Nullum corpus necesse est esse hominem
quantum:
Nullum corpus est necessario homo.
Unde istae quoque sicut illae conuerti possunt et, cum in praedicatis sint secundum sensum 'posse uiuere' uel 'esse hominem necessario', haec tota in subiectis secundum conuersionem poni conuenit. [17] Sunt autem qui male conuertentes dicant in huiusmodi modalibus conuersionem deficere tam per contrapositionem quam simplicem. Dicunt enim uerum esse quod:
Possibile est omnem non-lapidem esse non-hominem
quod ostenditur per partes, quia scilicet et omnem [non-] hominem possibile est esse non-hominem et omnem hominem possibile est mori; et ita omnem non-lapidem possibile est esse non-hominem; nec tamen conuersio per contrapositionem uera est:
Omnem hominem possibile est esse lapidem.
Sed profecto non recte conuertitur, immo ita dicendum fuit:
Omne quod non possibile est esse non-hominem est lapis
quam et si quis dicat falsam esse, uerum dicit; sed haec fallacia conuersionis eadem de causa contingit in propositionibus simplicibus qua contingit in istis modalibus, quia scilicet termini admiscentur qui omnia continent. Ut si dicam destructa rosa:
Omnis non-homo est non-rosa
'non-rosa' omnia continet nec potest ideo seruari conuersio; similiter, cum dicitur:
Omnem non-lapidem possibile est esse non-hominem
ac si diceretur:
Omnis non-lapis potest esse non-homo, posse esse non-homo
quod in sensu praedicatur, singulas res continet, ideoque perit conuersio. Ex quo apparet conuersionem in modalibus non minus teneri quam in simplicibus, si quis diligenter sensus earum diiudicet.
[18] Videntur autem duobus modis exponi posse, ueluti si dicam:
Possibile est stantem sedere.
Ut enim docet Aristoteles in Sophisticis Elenchis, alius est sensus per diuisionem alius per compositionem: per compositionem uero est si stare et sedere simul in eodem subiecto coniungat, ac si dicamus:
Possibile est stantem sedere manentem stantem
id est: sedere simul et stare, ac si dicamus:
Possibile est ita contingere ut haec propositio dicit 'Stans sedet'
quod est omnino falsum quia iam duo opposita simul inesse eidem possent; et tunc quidem possibile quasi ad integrum sensum propositionis applicatur, ac si dicatur:
Possibile est euenire ut haec propositio dicit 'Stans sedet'.
Si uero ita accipiatur quod is qui stat possit sedere quandoque, non coniungimus tunc opposita, et ad rem ipsam, non ad propositionem, possibile referimus dicentes rem quae stat posse quandoque sedere, non posse contingere ut dicit propositio 'Stans sedet'. [19] Similiter, si dicam:
Quandam rem impossibile est currere
diuersos habet sensus de sensu et de re. Si enim de sensu exponatur, sic:
Impossibile est quod quaedam res currat falsa est
si uero de re hoc modo:
Quaedam res non potest currere uera est.
Sed et si dicam:
Necesse est non sedere stantem
de sensu uerum est quia necesse est ut non sit ita quod stans sedet; si uero de re ita accipiam quod:
Is qui stat ex necessitate caret sessione
falsum est. Et ita de re et de sensu expositae huiusmodi modales diuersos habent sensus.
[20] At uero, cum de sensu propositionis exponuntur, proprie modales non sunt, nec uniuersales uel particulares uel indefinitae uel singulares, nec ideo simplicium conuersiones retinent; tunc enim quasi totius propositionis sensus subiectum est et modus simpliciter praedicatur; nec est personalis enuntiatio ullo modo sed impersonalis, ideoque conuersione caret proprietas constructionis. Sicut, si dicatur:
Euenit currere Socratem (uel: non currere Socratem)
impersonalitas huiusmodi conuersionem omnino non patitur etiam secundum sensum, quia nullo modo haec impersonalitas de sensu propositionis in enuntiationem personalem resolui potest, sicut potest impersonalitas enuntiationis de rebus acceptae, ueluti ista:
Necesse est Socratem sedere
id est: Sedet necessario; uel:
Curritur a Socrate
id est: Socrates currit; uel:
Taedet Socratem uiuere
id est: Socrates fert taedium uitae. [21] Huiusmodi quippe omnes conuersionem habent in sensu quia, etsi impersonalia uerba habeant, personales sunt in sensu, et uerba ista impersonalia aliunde impersonalia non dicuntur nisi quia aeque omnibus personis sociantur ideoque nullius sunt propria, quod est ea impersonalia esse. Sicut ergo:
Socrates currit
quae ex personali uerbo personalis est enuntiatio, secundum sensum conuertitur sic:
Quoddam quod currit est Socrates
ita etiam:
Curritur a Socrate
hoc modo:
Quoddam a quo curritur est Socrates
licet conuersa non habeat impersonale praedicatum sicut habet recta. Nec mirum conuersionem seruari, cum 'curritur' loco personalis uerbi fungatur in sensu et ipsi Socrati cursum copulet, sicut et 'currit' faceret. [22] At uero cum ad personam uim enuntiationis non referimus sed quasi ad propositionis dictum, conuersionem constructio non patitur; ut cum dicimus:
Necesse est chimaeram non esse qualitatem
uel:
Necesse est chimaeram esse (uel: non esse)
uel:
Oportet Socratem legere.
Sed si quis personaliter accipiat hoc, ac si diceretur:
Socrates est oportunus ad legendum
poterit esse conuersio, talis scilicet:
Quoddam oportunum ad legendum est Socrates
et similiter:
Bonum est hos hic esse (uel: Utile) (uel: Honestum) (uel: Iustum)
si qui personaliter resoluunt sic:
Boni sunt hi ad manendum hic (uel: Utiles) (uel: Honesti) (uel: Iusti)
possunt conuersiones seruare. Sed profecto has personales resolutiones constructio non requirit, quia nec ullus est sensus si dicatur
Iusti sumus ad manendum hic
quia iusti, sicut nec albi, ad aliquid non dicuntur. [23] Praeterea, cum de aliquo quod non est dicimus quia oportet ipsum non esse, in affirmatione personalem ueram dicere non possumus, sicut nec cum dicimus quod:
Necesse est chimaeram non esse qualitatem
siue 'esse uel non esse'. [24] Hae itaque impersonales quae nullam personalem resolutionem habent conuersione carent omnino quia, cum et praedicatum et subiectum omnino impersonaliter ponantur non rem aliquam personaliter continentia, huius insuper naturae est modus praedicatus ut numquam subici possit si impersonaliter ponatur. Nam fortasse, secundum hoc quod Priscianus resoluit:
Bonum est legere
per
Lectio est bona
potest seruari conuersio, quia tunc et 'legere' personaliter accipitur pro hoc nomine 'lectio' et 'bonum' nomen est omnium bonorum, ut sit conuersa:
Quoddam bonum est legere
id est: Est lectio; sed non si impersonaliter ponantur hoc modo:
Bonum est me legere (uel: non legere) (uel: legisse) (uel: non)
id est: Bonum est ut legam uel quod lego uel quod legi uel non.
[25] Notandum tamen quod si huiusmodi impersonales enuntiationes de sensu, non de rebus, ut dictum est, accipiuntur, secundum aequipollentiam conuersionis simplicium propositionum quae tamquam subiectae sunt potest aequipollentia quoque earum custodiri, ut uidelicet idem modus ad praedicationem utriusque propositionis applicetur. Quippe sicut possibile est omnem hominem esse album, id est euenire ut haec propositio dicit
Omnis homo est albus
ita possibile est omne non album esse non hominem. Cum enim aequipollentes esse concedantur propositiones aliquae, quotiens possibile est esse uel necesse uel impossibile ut una dicit, ita etiam [non] dicit alia. Sed haec aequipollentia ad conuersionem non fit totius modalis propositionis sed secundum terminos subiectae orationis; idem enim praedicatum ad diuersa subiecta ponitur, modus scilicet qui ad pares per conuersionem enuntiationes applicatur.
[26] Non absurde autem quaeritur qualiter categoricae propositiones esse queant quae in sensu sint impersonales; omnis namque categorica inhaerentiam intendit quia et omnis praedicatiua quaestio teste Boethio de inhaerentia quaerit. At uero, cum inhaerentia ponitur, oportet quandam in animo rerum cohaerentiam fieri, ut componens sit intellectus qui est affirmationis. [27] Praeterea 'utile' 'bonum' et similia sumpta sunt, et ideo formam ut adiacentem determinant; sed, cum dicimus:
Bonum est nos hic esse (uel: non esse)
circa quid formae illae intelligantur non apparet. [28] Nec non Aristoteles, cum ait "est enuntiare et quod est esse et quod est non esse" etc., omnes simplices enuntiationes includere uidetur, cum tamen impersonalibus nil esse aliud dicatur, unde nec sub diffinitionem affirmationis uel negationis, quam praemisit, uidentur cadere.
[29] Sed nunc singulis obiectis respondeamus. Quod dicitur:
Omnis categorica propositio de inhaerentia <est>
uerum est fortasse; sed tunc inhaerentia non solum personalis enuntiationis est, uerum etiam impersonalis; tantundem enim est inhaerentiam proponere quantum categoricae propositionis sensum habere, etsi nil proponatur esse aliquid uel non esse, hoc est etiam si nulla sit essentialiter coniunctio aliquorum uel disiunctio, ueluti si dicamus:
Possibile est id quod non est esse (uel: non esse)
hic enim nullorum essentialiter coniunctionem facimus ita ut uera possit esse propositio. [30] Quod si quis dicat 'possibile' sumptum esse a proprietate quando impersonalem facit enuntiationem, fallitur; immo 'possibile' et 'necessarium' et 'uerum' et 'falsum', quando impersonaliter cum infinitiuo construuntur, nullam uim nominationis habent; nec similiter 'bonum' uel 'utile' si, inquam, sensum impersonalem obtinent quem quandoque non habent. Unde Priscianus in Secundo Constructionum:
Cum dico (inquit) 'Bonum est legere' nil est aliud significatio nisi 'Bona est lectio'; itaque apud Grecos etiam articulis adiungitur infinitum more nominum.
Ex quo aperte Priscianus ostendit 'legere' in uim nominis transire et sic personalem enuntiationem reddere, sicut si ponatur 'lectio', quod quidem necesse est fieri, cum infinitiuus modus siue actio ponitur loco nominis acceptum; si uero actio iungatur sic:
Bonum est Socratem legere
ad impersonalem sensum maxime uergit, quia praedicatum, quod est 'bonum', subiecto, quod est 'legere Socratem', per 'est' uerbum personaliter non copulatur; cum scilicet subiecti termini res praedicati esse non proponatur, sicut neque cum dicitur:
Verum est (uel: Falsum) (uel: Possibile) Socratem legere (uel: non legere).
[31] Itaque nec 'est' uerbum personaliter sumitur ut transitiue terminos coniungat sed impersonaliter quoque ponitur sicut et termini et figuratiuam praedicationem reddere uidetur, cum per se praedicari non ualeat sicut coniunctum praedicatur, ut, cum aliquam rem possibile sit legere uel impossibile, non dicatur ideo quoniam 'est ipsam legere'. [32] Sed nec etiam huiusmodi praedicatio impersonalis in sensu uniuersalem uocem proprie facit sed ea tantum quae personalis est in sensu et conuersionem saltem in sensu suscipit; quod et in quibusdam accidit, ubi uerba impersonalia praedicantur quorum praedicatio in enuntiationem personalem resoluitur, uelut istae:
Paenitet Socratem
id est: Socrates est paenitens; uel:
Curritur a Socrate
id est: Socrates currit.
At uero ubi impersonalia nomina praedicantur impersonaliter, nulla, ut dictum est, conuersio fit, nec ipsa, cum aliquid personaliter non contineant, uniuersalia proprie dici possunt nec uniuersaliter nec particulariter proferri possunt sed semper ad infinitiuum modum construuntur. Unde si quis dicat:
Quoddam uerum est uerum
uel:
Quoddam falsum est falsum
nullam facit constructionem nisi 'uerum' et 'falsum' personaliter sumat, tamquam uidelicet nominantia propositiones uel intellectus uel dicta earum. Unde nec procedit quasi a parte, ut quidam putant, quod, si uerum est lapidem currere, quoddam falsum est uerum, quippe 'uerum', quod impersonaliter prius dicebatur, personaliter cum falso construi non potest.
[33] Quod autem quaeritur de significatione nominum impersonaliter praedicatorum et maxime eorum quae sumpta sunt, non est praetermittendum; et prius de sumptis soluamus. [34] Sed quia personaliter non sumuntur, formas nullo modo praedicant, significant tamen eas. Cum enim dicitur:
Bonum est (uel: Utile est) nos hic esse (uel: non esse)
quocumque modo resoluamus hanc praedicationem figuratiuam, significationes qualitatum seruabimus; siue enim dicamus:
Bene (uel: Utiliter) hic sumus
uel:
Bonum aliquod (uel: Utile) eueniet per hoc quod sumus hic (uel: non sumus)
bonitatis uel utilitatis significatio non euanescit. [35] At uero cum 'possibile' uel 'necessarium' sumpta non sint nec res aliquas nominando contineant nec formas determinent, quid significent quaerendum est; non enim, cum dicitur:
Id quod non est possibile est esse
uel:
Deum necesse est esse
uel:
Chimaeram necessarium est non esse
quasi formas aliquas in rebus accipimus. Dicimus itaque 'necessarium' siue 'possibile' in huiusmodi enuntiationibus magis consignificare quam per se significationem habere; nil quippe in eis est intelligendum nisi subiectae orationi applicentur, et tunc modum concipiendi faciunt circa res subiectae orationis sicut facit uerbum interpositum uel coniunctio, si quae ad necessitatem copulat; ac, sicut in istis nulla imagine nititur intellectus sed quendam concipiendi modum anima capit per uerbum uel per coniunctionem circa res earum uocum quibus adiunguntur, ita per 'possibile' et 'necessarium'. Et est hoc loco 'necessarium' pro 'ineuitabili', 'possibile' quasi 'non repugnans naturae'.
[36] Solet etiam quaeri de natura subiectae orationis cum dicitur:
Possibile est Socratem esse (uel: sedere)
a quo uidelicet accusatiuus ille regatur. Nullus quippe modus casum regit nisi quem regit indicatiuus a quo nascitur; 'sedeo' uero uel 'sum' accusatiuum non regit, quare nec 'sedere' uel 'esse'. Sed profecto sciendum est illam regulam esse de casibus transitiue iunctis, non intransitiue; ut, si dicamus:
Do tibi librum
'do' transitiue subiunctis casibus coniungitur ideoque caeteri omnes modi iisdem copulantur; at uero 'esse' uel 'sedere' cum 'Socrate' intransitiue iunguntur ideoque nil ad regulam. Haec de impersonalitate enuntiationis dicta sufficiant.
[37] Cum autem multi sint modi tam aduerbiales quam casuales, hic
tantum Aristoteles quatuor modorum propositiones diligenter
exsequitur, contingentis scilicet, possibilis, impossibilis,
necessarii, quae ad inuicem maxime sunt affines et per omnes modos
aequipollentes, siue de sensu siue de rebus expositae.
[38] Et notandum quod si de sensu propositiones fiant, ut uidelicet modus applicetur ad totam propositionem, non habemus de uno subiecto per singulos modos nisi duas propositiones, affirmationem scilicet et negationem, ut, si dicamus:
Possibile est Socratem currere
id est ita euenire ut haec propositio dicit; <et> 'Non est possibile...' idem; si uero apponam 'non currere', subiectum uario apponens aliam propositionem. Ubi autem de uno subiecto duae tantum sunt propositiones, et duo sunt ordines, cum uidelicet ad totam propositionem applicatur modus. Et sunt tales aequipollentiae regulae, quod si possibile est quod una diuidentium dicit, non est necesse quod altera proponit, et si non est possibile, est necesse, ut sic disponantur duo ordines:
Possibile est Socratem currere
id est ita euenire ut dicit <haec propositio> 'Socrates currit' -- 'Non impossibile est' idem;
Non est possibile Socratem currere
id est ita euenire ut dicit haec propositio 'Socrates currit' -- 'Impossibile est' idem;
Non est necesse non currere Socratem
id est ita euenire ut dicit haec negatio 'Non currit Socrates';
Necesse est Socratem non currere
id est ita euenire ut dicit haec propositio 'Socrates non currit'.
[39] Si uero de rebus exponantur modales ut idem subiectum habeant in sensu cum simplicibus, quatuor sunt enuntiationes de singulis modis subiecto per signa non uariato: duae scilicet de 'esse', affirmatio et negatio, et duae similiter de 'non esse', hoc modo:
Possibile est Socratem currere
Non est possibile Socratem currere
Possibile est Socratem non currere
Non est possibile Socratem non currere.
Et de singulis modis similiter quatuor secundum quod quatuor ordines modalium propositionum Aristoteles ponit hoc modo:
Possibile est esse - Contingit esse - Non impossibile est esse - Non necesse est non esse
Possibile est non esse - Contingit non esse - Non impossibile est non esse - Non necesse est esse
Non possibile est esse - Non contingit esse - Impossibile est esse - Necesse est non esse
Non possibile est non esse - Non contingit non esse - Inpossibile est non esse - Necesse est esse.
De quibus quidem ordinibus considerandum est qualiter propositiones cuiuslibet ordinis <ad> inuicem se habeant, et rursus qualiter unius ordinis propositiones ad propositiones alterius ordinis se habeant. [40] Omnes itaque propositiones cuiuslibet ordinis aequipollentes sunt inuicem ita quod quaecumque propositio infert unam earum infert omnes, et a quacumque infertur una inferuntur omnes. [41] Quarum aequipollentia tales habet regulas: propositiones de possibili et impossibili aequipollent ad eandem quantitatem et ad idem subiectum et diuersam qualitatem. Quantitatem uero in eo accipimus quod uel utraque est uniuersalis uel utraque particularis uel indefinita uel singularis, quae, uidelicet quantitas, semper seruanda est in aequipollentibus; subiectum uero est uel 'esse' uel 'non esse', quod tunc idem est quando in utraque 'esse' subicitur uel in utraque 'non esse', tunc uero diuersum quando in altera est 'esse', in altera 'non esse'; qualitatem uero secundum affirmationem et negationem iudicamus. 'Possibile' uero et 'necesse' aequipollent ad eandem quantitatem et diuersum subiectum et diuersam qualitatem; impossibile uero et necesse ad eandem quantitatem et diuersum subiectum et eandem qualitatem, quod in singulis ordinibus inuenies; contingens uero idem penitus est quod possibile. [42] Diuersi uero ordines ita ad inuicem se habent, quod propositiones primi ordinis diuidentes cum propositionibus tertii et propositiones secundi cum propositionibus quarti, propositiones uero tertii et quarti quasi contrariae sunt inuicem, quia simul falsae esse possunt sed numquam uerae; primi uero et secundi quasi subcontrariae, quia simul uerae esse possunt sed numquam falsae. Et rursus quam inferentiam habent contrariae propositiones ad suppositas sibi, id est subcontrarias, habent duo posteriores ordines ad duos priores, quippe unaquaeque propositio quarti ordinis infert unamquamque primi sed non conuertitur; et unaquaeque tertii unamquamque secundi sed non conuertitur. [43] Inferentiam autem ubique accipimus in naturali comitatione, quia scilicet ita adiunctae sunt propositiones ut non possit euenire ita ut una dicit quin etiam contingat ita ut alia proponit. Si enim secundum consequentiam inferentias pensaremus, fortassis falleretur, cum uidelicet una propositio alterius in se sententiam non contineat, ut:
Necesse est esse
cum inferat:
Possibile est esse
sensum eius non uidetur continere. Praeterea negatiuae saepe affirmatiuis aequipollent, ex negatiuis autem minime affirmatiuae sequi concedi solent, nisi forte altera in sensu alterius accipiatur, quod et quidam uolunt in aequipollentia modalium custodire ut mutuam inferentiam consequentiae ualeant custodire; et dicunt quod:
Possibile est esse
et:
Non necesse est non esse
in eodem penitus sensu accipiendae sunt, similiter earum diuidentes. Nos uero alios sensus existimamus esse tam ex ui modorum praedicatorum quam ex ui subiectorum, ideoque inferentiam naturalis comitationis, non consequentiae accipimus.
[44] Si quis autem modales per signa quantitatis uariet, duplicantur tam propositiones quam ordines, et de unoquoque modo octo fiunt propositiones: duae uniuersales, affirmatiua scilicet et negatiua, de 'esse' et duae de 'non esse', et rursus duae particulares, affirmatiua scilicet et negatiua, de 'esse' et duae de 'non esse', hoc modo:
Omnem hominem possibile est currere Nullum possibile est currere
Omnem hominem possibile est non currere Nullum possibile est non currere
Quendam possibile est currere Quendam non est possibile currere
Quendam possibile est non currere Quendam non est possibile non currere.
Similiter et de singulis modis octo fiunt propositiones uariatae per signa, de quibus octo disponamus ordines secundum suprapositas aequipollentiae regulas.
Omnem hominem possibile est currere - Nullum impossibile est currere - Nullum necesse est non currere
Omnem hominem possibile est non currere - Nullum impossibile est non currere - Nullum necesse est currere;
Nullum hominem possibile est currere - Omnem impossibile est currere - Omnem necesse est non currere;
Nullum possibile est non currere - Omnem impossibile est non currere - Omnem necesse est currere;
Quendam hominem possibile est currere - Quendam non impossibile est currere - Quendam non necesse est non currere;
Quendam hominem possibile est non currere - Quendam non impossibile est non currere - Quendam non necesse est currere ;
Quendam hominem non possibile est currere - Quendam impossibile est currere - Quendam necesse est non currere;
Quendam hominem non possibile est non currere - Quendam impossibile est non currere - Quendam necesse est currere.
[45] In his autem octo ordinibus ex signis appositis, sicut in simplicibus propositionibus, facile est dinoscere contrarias, subcontrarias, contradictorias. [46] Et nota quod quattuor primi ordines, qui sunt de propositionibus uniuersalibus, sic se habent ad inuicem sicut quatuor quos supra posuimus, et rursus quatuor posteriores inter se, qui sunt de particularibus propositionibus, quantum uidelicet ad inferentias suas.
[47] Nota quoque in huiusmodi modalibus, ubi signa ponuntur, multa sophismatum genera incidere nisi diligenter earum sensus determinentur, quando scilicet de rebus, quando de sensu subiectae propositionis accipiuntur, ut supra meminimus. At uero secundum hoc quod de rebus accipiuntur nusquam inferentia superius assignata fallit, neque loci a toto uel a parte uel a caeteris habitudinibus in his fallunt magis quam in simplicibus propositionibus, [48] cum tamen quidam soleant calumniari locos simplicium in istis, sicut et conuersiones. Aiunt enim quod impossibile est omnem rem esse hominem, nec tamen impossibile est omnem hominem esse hominem, et ita fallit locus a toto; rursus, cum impossibile sit albedinem esse hominem, non tamen impossibile est quandam rem esse hominem, immo possibile est cum quaedam res sit homo, et ita etiam locum a parte fallere dicunt. [49] Nec non etiam uniuersales affirmatiuas nolunt in talibus habere contradictorias nisi eas solas quae signum uniuersalitatis retinent extinctum; ut ista:
Omnem rem possibile est esse hominem
istam habet:
Non omnem rem possibile est esse hominem
non istam:
Quandam rem non est possibile esse hominem.
Haec enim secundum eos falsa est sicut et illa, quia haec est eorum expositio de sensu, non de rebus, quod:
Non est possibile quod quaedam res sit homo.
[50] At uero si diligenter sensum de rebus attenderent, sicut oportet, possent de istis quoque sicut de simplicibus iudicare et inferentias et contradictorias in qualibet materia; nam:
Quandam rem non est possibile esse hominem
de rebus accepta particularis est uera, in hoc scilicet sensu quod quaedam res non potest esse homo, et secundum hoc contradictoria uniuersali est. [52] Sed nec inferentiae fallunt, si de rebus exponantur; cum enim dicitur:
Impossibile est omnem rem esse hominem
si de rebus exponatur, falsum est in hoc sensu: Unamquamque rem impossibile est esse hominem, id est: Uniuscuiusque rei natura repugnat homini; quippe 'impossibile' in hoc sensu abnegatiuum est 'possibilis' et talis est ac si dicatur:
Nullius rei natura patitur ut homo sit
et tunc bene procedit quia omnem hominem impossibile est esse hominem (a toto); si uero 'impossibile' ad totam propositionem subiectam referam, ac si dicam impossibile esse ita euenire ut haec propositio dicit:
Omnis res est homo
nil procedit secundum uim totius uel aliam. Similiter, si dicam:
Unamquamque rem falsum est esse hominem
et de rebus accipiam, procedit quod omnem hominenn falsum est esse hominem (a toto); talis est enim quod unaquaeque res caret homine, id est nulla est homo; si uero 'falsum' ad totam propositionem subiectam referam, nil procedit. Sed cum dicitur:
Quandam rem impossibile est esse hominem
uera est propositio de re accepta, quia scilicet cuiusdam rei natura repugnat homini, et tunc particularis est; et recte infertur ex ista propositione:
Albedinem impossibile est esse hominem
secundum uim partis. Si uero 'impossibile' ad totam propositionem particularem reducam, ac si dicam impossibile esse euenire ut dicit haec propositio:
Quaedam res est homo
non procedit; quippe haec quasi uniuersalis est, sicut et si diceretur falsum esse quod quaedam res sit homo.
[53] Diligenter itaque sensus talium propositionum distingui conuenit, quando uidelicet de rebus uel de sensu accipiantur, et si recte de rebus exponantur, nusquam inferentia suprapositorum ordinum uacillat. Sic autem de rebus in singulis modis exponantur omnes:
Omnem rem possibile est esse hominem
id est: Unaquaeque res potest esse homo uel potest non esse, id est: Unicuique permittit natura sua esse hominem uel non esse, uel:
Nulla potest esse (uel: potest non esse)
uel:
Quaedam potest esse (uel: potest non esse)
uel:
Quaedam non potest esse (uel: non potest non esse).
'Impossibile' uero abnegatiuum est 'possibilis' et tantundem ualet 'omnem rem impossibile est esse' quantum:
Nulla potest esse
et:
Quandam impossibile est esse
quantum:
Quaedam non potest esse.
Cum autem dicitur:
Omnem rem necesse est esse hominem (uel: necesse est non esse)
talis est: Unaquaeque res est homo necessario, id est ita quod non potest non esse homo, uel: Unaquaeque res caret homine necessario. Similiter in particularibus expone 'necessarium'.
[54] Notandum est quoque quod cum propositiones de sensu dicimus accipi, non ita tamen quod de sensu propositionis habeamus intellectum sed de rebus tantum, sicut et in illa quae de rebus est. Et in utraque 'est' et modus praedicatus impersonaliter coniunguntur infinitiuo modo qui subicitur, ut cum dicitur:
Possibile est stantem sedere
sed est aliqua secundum compositionem et diuisionem, ut determinauimus, differentia, ut uidelicet dicamus stantem posse sedere ita ut simul stet et simpliciter posse sedere.
[55] Solet quaeri qualiter expositae de rebus ad expositas de sensu secundum inferentiam sese habeant. Et uidetur semper affirmatio 'possibilis' de sensu inferre affirmatiuam de rebus; sed non conuertitur. Non enim possunt esse uerae de sensu istae:
Omnem stantem possibile est sedere (uel: non sedere)
quin sint eaedem uerae de rebus. Talis est: Stans potest sedere manens stans; unde oportet simpliciter concedi posse sedere sed non conuertitur. Similiter, si dicatur:
Possibile est stantem non sedere
per coniunctionem, ita scilicet quod 'non sedere' et 'stare' coniungam sub hoc sensu: Possibile est ipsum non sedere ita quod stet, uerum est et simpliciter quia possibile est eum non sedere; sed non conuertitur. [56] E contrario autem negationes 'possibilis' de rebus inferunt negationes de sensu. Per 'possibile' autem de 'impossibili' constat, quippe 'impossibile' tantum est abnegatiuum 'possibilis'.
[57] Sed opponitur quod si possibile est omnem substantiam esse spiritum, id est possibile est ut haec propositio dicit:
Omnis substantia est spiritus
quippe posset contingere ut soli spiritus essent et tunc uera esset haec propositio:
Omnis substantia est spiritus
nec tamen ideo uerum est de rebus quod unaquaeque substantia possit esse spiritus. Sicut et, cum nullum filium habeam, propositio uera uidetur de sensu quae ait:
Possibile est filium meum uiuere
id est: Possibile est ita euenire ut haec propositio dicit 'Filius meus uiuit', quia adhuc fortasse ita continget; nec tamen uera est de rebus quae ait:
Filius meus potest uiuere
quippe per subiectum quod est 'filius meus' positionem existentiae filii mei facio et quasi ipsi existenti 'posse uiuere' copulo. Unde nec, cum dico:
Filius meus non uiuit
faciens negationem separatiuam, pro uera eam recipimus quia in subiecta oratione, 'filii' scilicet, positio facta est et ab eo quasi existente 'uiuere' separo; ideoque, cum non existat, falsa etiam est negatio. Ex quo multo magis falsa uidetur affirmatio quae dicit filium meum posse uiuere, cum de re ipsa accipitur. Ideoque nec affirmationes 'possibilis' de sensu uidentur inferre affirmationes de rebus, sicut nec e conuerso. [58] Ac fortasse nil obest si nulla sit inferentia. Si bene tamen attendamus qualiter de sensu eas esse dicamus, uidentur semper illae de sensu inferre illas de rebus. Quod enim diximus, eas modo accipi de sensu modo de rebus, idem est quod Aristoteles per coniunctionem et diuisionem accipit; ut cum dicimus:
Possibile est stantem sedere (uel: non sedere)
si de sensu accipimus, talis est ut dicamus:
Stans potest sedere manens stans (uel: Potest non sedere manens stans)
ex quibus, si concedatur, potest inferri simpliciter quod et potest sedere et potest non sedere. Quare, si quis de sensu ita accipiat:
Possibile est omnem substantiam esse spiritum
uel:
Filium meum uiuere
falsae sunt, et ex eis necessario illae de rebus sequuntur quae etiam falsae sunt. Cum enim de sensu per coniunctionem accipiuntur, talis est:
Omnis substantia potest esse spiritus manens substantia
et:
Filius meus potest uiuere manens filius meus
unde et possibile simpliciter sequitur.
[59] Videntur autem huiusmodi expositiones de sensu idem esse cum modalibus determinationes temporales habentibus, quia:
Possibile est stantem sedere manentem stantem
tantundem ualere uidetur quantum illa cum determinatione intrasumpta:
Possibile est stantem sedere dum stat.
Sed si diligenter inspiciamus, non est idem sensus; non est enim idem:
Possibile est hominem currere loquentem
id est ita quod simul currat et loquatur, et:
Possibile est hominem currere dum loquitur
illa enim uera est etiam si nec currat homo nec loquatur, haec uera non est nisi homo loquatur; et <uera est>:
Hunc hominem qui non currit possibile est currere currentem
id est ita currere quod currat, nec tamen:
Hunc hominem possibile est currere dum currit
cum uidelicet non currat, sicut determinatio ponit.
[60] Attende autem quod licet haec propositio possit esse uera:
Omnis substantia est spiritus
nequaquam tamen id quod modo dicit potest contingere; quippe secundum hoc quod 'substantia' diuersis temporibus diuersas res continet, diuersa ponit propositio; nec tamen ideo multiplex est, quia nullo tempore diceret. Nec ex ui uocis diuersitas dictorum appareret sed magis ex discretione nostra, qui sciremus modo plures res modo pauciores in nomine 'substantiae' contineri, unde intellectus semper idem permanent non quantum ad proprietatem ueri uel falsi sed quantum ad identitatem conceptionis ex ui enuntiationis. Quod autem uniuersalis propositio diuersa proponat diuersis temporibus, secundum diuersum numerum rerum quae in subiecto diuersis temporibus continentur, facit uis maxime signi appositi subiecto, quod scilicet modo alias res modo alias colligit. [61] Praeterea, si de sensu accipiatur:
Possibile est omnem substantiam esse spiritum
talis est, ut diximus, ac si per coniunctionem dicatur quod omnis substantia potest esse spiritus manens substantia -- quod omnino falsum est, sicut et illa de rebus (simplex quae infertur).
[62] Quotiens ergo uera est affirmatio de 'possibili' de sensu accepta, ut expositum est, hoc est per coniunctionem sumpta, uera est de rebus, simpliciter scilicet intellecta; sed non conuertitur, ut ostendimus.
[63] Si quis autem opponat quod:
Diem crastinam possibile est esse
uel:
Filium meum cum nondum sim pater
hae propositiones, de sensu uerae sunt sed non de rebus, fallitur; si enim de sensu accipiatur:
Dies crastina potest esse
talis est per coniunctionem quod possit esse manens dies crastina, quod falsum est; tamen uerum est quod diem crastinam possibile est esse; nam, licet non sit dies crastina, sub hoc tamen nomine iam manet et si de ea non praedicetur. Ideoque iam uere dici potest et:
Dies crastina erit
et:
Possibile est ipsam esse.
At uero non ita:
Filius meus erit
uel:
Filium meum possibile est esse
uera est, quippe nondum cadit res sub oratione subiecta; ideoque neque de rebus haec modalis uera est neque de sensu.
[64] Cum autem affirmatiuae de 'possibili' de sensu inferant affirmatiuas de rebus sed non conuertitur, et negatiuae de rebus negatiuas de sensu sed non conuertitur, in 'necesse' uidentur aequales illae de rebus cum illis de sensu et sese mutuo comitantes. Veluti ista:
Necesse est Deum esse immortalem
non uidetur posse esse uera de sensu, per coniunctionem scilicet accepta, nisi et sit de re uera simpliciter et e conuerso. Talis est de sensu: Necesse est Deum esse immortalem ita quod Deus maneat, et ita necesse est simpliciter et e conuerso. [65] Et nota quod, ut supra meminimus, alius est sensus propositionis acceptae de sensu, alius modalis cum determinatione intrasumpta de qua posterius agemus; ueluti harum:
Necesse est Socratem esse hominem ita quod maneat homo
et:
Necesse est Socratem esse hominem dum est homo
illa enim prior falsa est et haec uera. [66] Sed et, cum falsa sit:
Necesse est Socratem non esse album ita quod maneat Socrates
falsa est:
Necesse est Socratem non esse album de re simpliciter
et e conuerso. Sed opponitur quod si falsa est:
Necesse est Socratem non esse album
falsa est particularis:
Impossibile est Socratem esse album
sed haec uera est. Sed uidentur nobis huiusmodi aequipollentiae modalium propositionum tantum aequipollentiam custodire re subiecti termini permanente, uelut tantum dum Socrates permanet, sicut et illae quarum aequipollentiam superius ascripsit praedicato per finitum et infinitum uariato. Quamdiu itaque Socrate permanente uera est:
Non possibile est Socratem esse album (uel: Impossibile est)
uera est etiam quae ait:
Necesse est Socratem non esse album
et e conuerso. Cum enim uelimus in ui affirmatiuae categoricae accipere:
Necesse est Socratem non esse album
oportet ad hoc ut uerum sit rem manere sub subiecto uocabulo, ut supra meminimus. Si uero in sensu aliarum accipiamus, ut quidam uolunt, erit negatiua in sensu:
Necesse est Socratem non esse album sicut illae.
Et ita semper uera est cum illis; sunt enim quidam qui omnes propositiones eiusdem ordinis in eodem sensu accipi uolunt ut mutuas ad inuicem consequentias habeant, alioquin ex negatiua in sensu sequeretur saepe affirmatiua, quippe in eodem ordine negatiuae affirmatiuis adiunguntur. Nos uero in diuerso sensu eas quoque concedimus aequipollere ita ut rebus permanentibus nulla possit esse uera uel falsa sine aliis.
[67] Nunc autem eas consideremus modales quibus determinationes apponuntur tam intrasumptae quam extrasumptae, hoc modo:
Possibile est Socratem currere dum currit (uel: dum uiuit).
[68] Intrasumpta autem est determinatio quando uerbum in modali subiectum repetitur in determinatione in eadem ui enuntiationis qua fuit positum, hoc modo:
Possibile est Socratem currere dum currit (uel: non currere dum non currit).
Et uidentur semper in determinatione huiusmodi, id est intrasumpta, relatiua pronomina intelligi ac si diceretur:
Possibile est quendam hominem currere dum ipse currit
alioquin non bene identitas rei in transumptione seruaretur. Si enim diceremus:
Possibile est quendam hominem currere dum quidam homo currit
et non diceremus 'dum ipse currit', non intrasumpta determinatio uideretur cum ad idem non referretur; nam propter alium et alium 'quidam' posset accipi. Si enim possibile est Socratem currere dum Plato currit, utique possibile est quendam currere dum quidam currit sed non ideo dum ipse currit. Alium utique sensum facit 'quidam', alium pronomen relatiuum, quippe cum uera sit:
Possibile est quendam hominem currere dum quidam non currit
falsa est, si dicatur 'dum ipse non currit'. Et cum uera sit:
Necesse est quendam currere dum ipse currit
falsa uidetur:
Necesse est quendam currere dum quidam currit
cum nec Socrates currit nec Plato nec aliquis aliorum. [69] Extrasumpta uero est determinatio quotiens subiectum uerbum in ea ui enuntiationis qua accipiebatur non repetitur, sicut:
Possibile est Socratem currere dum non currit (uel: dum uiuit).
[70] Nunc autem diligenter perquiramus proprietates et sensus istarum
modalium cum huiusmodi determinationibus tam extra quam intrasumptis.
De his autem communis est opinio quod, quotiens uera est modalis cum
determinatione, si non remoueatur ipsa quoque determinatio, oportet
ueram esse propositionem in determinatione positam; ut, si uera est:
Possibile est legere dum legit (uel: dum sedet) (uel: dum non sedet)
tunc legit uel sedet uel non sedet. Cum enim determinatio tempus ponat in quo aliquid contingere dicitur, non potest ipsa uere copulari nisi contingeret quod in ea contingere dicitur; quomodo enim uerum esset:
Possibile est me legere dum lego (uel: ubi lego)
nisi tempus uel locus contingant in quibus legam? [71] At uero si remoueo determinationem, intercipit non esse necesse ideo ueram esse propositionem quae in determinatione est; ut si dicam:
Possibile est me non legere dum lego
et illud non id totum remoueat 'legere dum lego', non oportet ideo quod legam. Si uero determinatio relinquatur, et solum 'legere' sit remotum, tunc inferri posse propositionem determinationis uolunt. Quotiens itaque determinationem modalis negatio non intercipit, uolunt propositionem ex modali inferri, siue sit determinatio intrasumpta siue extra-, alioquin nullum pondus determinatio haberet. [72] Boethius autem in Secundo Hypotheticorum modales cum determinationibus intrasumptis aequipollere perhibet simplicibus propositionibus de puro inesse, ut:
Possibile est (uel: Necesse est) Socratem legere dum legit
eadem est semper in ueritate uel falsitate cum ista:
Socrates legit.
Sed non ita eas aequipollere uult quae sunt cum determinationibus extrasumptis; quod plane ostendit, cum illas cum determinationibus intrasumptis propter aequipollentiam quam habent ad simplices cum illa appositione, non uult ad numerum consequentiarum inquirendum, sicut apponit illas quae habent determinationes extrasumptas; unde has aequipollentes esse non uult sicut illas. Cum enim uera sit tam:
Socrates sedet
quam:
Socrates legit
falsa est omnino:
Necesse est legere dum sedet.
[73] Sic autem determinatae modales ad simplices modales sese habent quod affirmatiua 'possibilis' cum determinatione quacumque infert simplicem de 'possibili'; ut, si possibile est Socratem legere dum legit uel dum sedet, possibile est tam legere quam sedere; sed non conuertitur. At uero non ita est in 'necessario'; si enim necesse sit me legere dum lego, non ideo necesse est me legere sed potius e conuerso; unde Aristoteles in nono superius, cum diceret "omne quod est, quando est, necesse est esse; uel, quando non est, necesse est non esse", negauit tamen ex necessitate esse simpliciter.
[74] Nunc autem diligenter sensus harum modalium cum determinationibus
perquiramus, ut de ipsis cuncta supraposita et si qua restant ualeamus
cognoscere. Videntur autem omnes duobus modis exponi posse. [75] Ut,
cum dicitur:
Possibile est stantem sedere dum stat
unus sensus est temporalis hypotheticae constantis ex simplici categorica et modali, ac si diceretur: Existente tempore quo stans stat uerum est quod possibile est eum sedere, et est uera temporalis hypothetica ex ueris propositionibus coniuncta. E contrario, cum dicitur:
Necesse est hunc hominem stare dum stat
et temporalis est hypothetica, falsa est cum habeat falsum consequens, quod scilicet est:
Necesse est hunc stare.
Et in his quidem expositionibus illud dum, quod est temporale aduerbium, in ui temporis tantum acceptum copulat. [76] Alius uero est sensus cum dicitur
Possibile est stantem sedere dum stat
ut illud 'dum' non solum ad existentiam temporis quo stat ponatur sed magis ad coniunctionem accidentium circa idem subiectum, ac si diceretur stantem posse sessionem habere cum statione quam habet. Si autem sic exponeremus: Stantem posse simul habere stationem et sessionem, minus diceremus quam constructio exigat, et non possemus determinationem inferre quae ponitur; quippe cum uerum sit:
Hunc album sedentem posse esse nigrum et stare
non potest inferri quod uel stet uel niger sit. At si ita dicatur:
Possibile est ipsum nigredinem habere coniunctam stationi quam habet
potest inferri quod stat; et hic est sensus quem habet haec modalis:
Possibile est hunc esse nigrum dum stat.
Cum itaque modales determinatas recte accipimus, <...... > talis est ac si diceretur: Possibile est contingere ut haec propositio dicit 'Stat et non stat', ut uidelicet illud dum magis uim coniunctionis habeat quam temporis.
[77] Quaeritur autem utrum uera sit haec propositio:
Possibile est hunc stare et sedere nunc
quod nos concedimus si ueras modales per 'et' copulet hoc modo:
Possibile est hunc stare nunc et possibile est hunc sedere nunc.
Si uero possibile semel accipiat atque illud et stare et sedere quasi subiectum copulet, falsa est; talis est enim:
Possibile est nunc iungi in eo stationem et sessionem.
Sicut autem, cum dicitur:
Quidam est rationalis et irrationalis
si illud 'et' duas propositiones particulares copulat, uera est; si uero praedicata tantum, falsa est, e contrario, cum dicitur:
Omne rationale et mortale est homo
si illud 'et' duas uniuersales coniungat, falsa est, si uero subiecta tantum, uera est.
[78] Quaeritur, cum possibile sit Socratem qui stat sedere uel iacere omni tempore uitae suae, utrum possibile sit eum sedere dum sedet et non sedet. Quod si uerum est, utique possibile est eum sedere dum sedet <et ita sedet>, et rursus possibile est ipsum sedere dum non sedet et ita non sedet; uel si etiam dum sedet et non sedet pro una determinatione ponamus, oportet ut sedeat et non sedeat sicut in determinatione astruitur. [79] Ad quod respondendum est quod si 'sedet' et 'non sedet' praesentis tantum sint designatiua cum de Socrate stante agimus, non procedit, cum uidelicet tempus in quo praesentialiter sedeat numquam contingat. Si uero 'sedere' indifferenter utamur pro omni tempore et 'non sedere' pro praesenti et de eo loquamur qui aliquando sedet et modo non sedet, satis concedendum uidetur a toto, quo uidelicet, cum sit possibile eum sedere omni tempore uitae suae, possibile sit sedere dum sedet et rursus possibile sit sedere dum non sedet. Quod si inferatur:
Ergo sedet et non sedet
non est inconueniens, cum 'sedere' indifferenter acceptum sit omnis temporis, ac si diceretur: Sedet nunc uel sedit olim uel sedebit et non sedet praesentis tantum sit temporis.
[80] Illud etiam notandum quod cum dicitur:
Si possibile est eum sedere omni tempore uitae suae, possibile est eum sedere dum non sedet
aliter probabilis non est nisi illud 'dum' in ui temporis acceptum coniungat, ac si diceretur: Possibile est ipsum sedere eo tempore existente in quo non sedet sicut existente crastino tempore uel alio in quo non sedet praesentialiter, cum tempus nondum sit; et tunc illud 'dum' ad existentiam temporis tantum applicatur. Si uero non solum uim temporis habeat, uerum etiam coniunctionis, <talis est> ac si diceretur: Possibile est sedere <et non sedere> dum non sedet, id est: Permanente iam tempore in quo non sedet, possibile est ita contingere ut dicitur in hac propositione 'Socrates sedet et non sedet'; si enim uim determinationis modalis recte attendamus, ut propositio quae in ea est inferri possit, oportet nos facere in ipsa determinatione quandam positionem temporis quo non sedet.
[81] Si quidem praesens uerbum ponitur in determinatione, praesens positio temporis fiat; si praeteritum uel futurum, praeterita uel futura, hoc modo:
Necesse est sedisse dum sedit (uel: non sedisse dum non sedit) (uel: sessurum esse dum sedebit) (uel: non sessurum esse dum non sedebit).
[82] Et nota quod licet positionem temporis in praeterito quoque et in futuro facimus sicut in praesenti, propositionem tamen quae in determinatione est, hic sicut ibi inferri nolumus. Quippe, cum necesse sit Socratem non sedisse quando non sedit atque ex hoc oportet fuisse tempus in quo non sedit, non tamen concedimus hanc ideo propositionem ueram:
Socrates non sedit.
[83] Nam et in temporalibus hypotheticis cum simul praeteriti negationes adhibentibus non est necesse ex ueritate totius ueritatem partium inferri. Cum enim uerum sit:
Quando hic sedit non stetit
uel:
Quando non sedit non stetit
non possunt inferri partes (similiter de futuro) --, sicut necesse esset si de praesenti esset, [84] licet et in praesenti uideatur illatio negationis fallere. Si enim dicam de hoc sedente:
Iste sedebit dum non sedet
uerum uidetur in hoc sensu: Sedebit in eo tempore in quo praesentialiter nondum sedet, utpote cras, sicut et illud uerum est:
Sedebit ubi non sedet
non tamen ideo uera est negatiua quae ait 'non sedet'. [85] At si diligenter inspiciamus, non eandem uim habet haec constructio 'sedebit eo tempore quo non sedet' quam habet haec prolatio 'sedebit dum non sedet'. Cum enim dicitur 'dum non sedet sedebit', in 'dum non sedet' praesens positio fit temporis in quo non sedet, ac si poneretur iam contingere illud tempus in quo non sedet, quod contingere non potest nisi simul uera sit haec propositio
Non sedet.
[86] Cum uero dicitur 'sedebit dum non sedebit' talis est ac si diceretur: Sedebit dum contingit tempus in quo non sedebit; sed non ideo uera haec est propositio:
Non sedebit
quae omni tempore sedere remouet; cum enim multa sint futura, non est uerum quod, si non sedebit in eo futuro, non sedebit. At uero, cum unum sit praesens, oportet ut, quicquid non sedet in praesenti, non sedeat. Cum scilicet 'sedet' nonnisi ad praesens unum se habeat, quotiens in significatione praesentis tantum profertur, quotiens itaque determinatio praesentis supponitur uerae modali et non remouetur determinatio, oportet propositionem quae ad determinationem pertinet ueram esse. ("Quae ad determinationem pertinet" dico, non "quae in determinatione est", quia relatiua pronomina quae in determinatione sunt ponenda propositionem reddere non uidentur; sed, si mutetur pronomen et pro eo ponatur nomen, propositio erit quae non est.) Si uero determinatio futuri uel praeteriti temporis ponatur, non est necesse, ut scilicet uera sit propositio quae ad determinationem pertinet sicut ostensum est ex natura etiam temporalium hypotheticarum.
[87] Nunc ad illud unde processimus reuertamur, qualiter uidelicet recipiamus quod, si possibile est Socratem sedere omni tempore quo uiuit, possibile est sedere dum non sedet. Sed profecto hi qui omnes argumentationes in consequentias ueras transferunt, poterunt fortasse eam recipere, ut dictum est, si sola positio temporis fiat, non coniunctio propositionum; ueluti, si dicatur de hoc stante:
Si hunc stantem possibile est sedere omni tempore uitae suae, possibile est sedere dum stat
non ut utrumque, scilicet et sedere et stare, iungamus sed ut concedamus posse eum sedere existente spatio temporis in quo stat. [80] Quod si procedatur hoc modo:
Si possibile est eum sedere dum permanet tempus in quo stat, ergo stat
et ita per medium inferatur quod, si possibile est hunc sedere omni tempore uitae suae, ergo stat, concedunt fortassis hanc quoque consequentiam gratia termini et per dissimile medii termini resistunt, cum prior consequentia sit ex actu, secunda ex natura. Nos autem huiusmodi consequentias actuales nullo modo recipimus etsi argumentationes de his factas non reprobemus. [88] Nota quod quemadmodum 'quando' uel 'quotiens' tam temporales hypotheticas quam modales reddunt, ita etiam 'ante' et 'post', ueluti cum dicitur:
Possibile est sedere ante quam sedeat (uel: uidere postquam caecus est)
quae et temporales uerae sunt et modales falsae.
[89] Nunc autem determinationes necessarii consideremus. Cum dicitur:
Necesse est hunc stare dum stat
constat modalem ueram esse, non temporalem. Sed, si iuxta expositionem possibilis hanc determinatam de necessario exposuerimus, non minus falsa erit quam temporalis, ut scilicet ita dicamus: Necesse est ita euenire ut dicit haec propositio 'Hic stat dum stat'. Si enim necesse est, incommutabiliter uerum est; sed, cum iste non steterit, ex toto falsum est dicere:
Hic stat dum stat.
Restat itaque tertius sensus qui uerus est, quando ipse modus, scilicet 'necesse', determinatur ac si ita diceretur: Iste stat necessario dum stat -- hoc est: Stat ita quod non potest non stare retinendo stationem quam habet; et in hac quidem expositione determinatio quae est dum stat est modi praedicati qui est necesse. [90] Cum uero dicitur:
Possibile est stare dum stat
non est determinatio modi praedicati qui est possibile sed potius subiecti quod est stare, quippe determinatio ei cohaerere debet quod in sensu propositionis proximum sibi inuenit. [91] At uero cum dicitur:
Possibile est stare
et:
Necesse est stare
talis est:
Potest stare
et:
Stat necessario
unde secundum sensum ibi 'possibile' quasi praedicatum praecedit 'stare', hic 'stare' quasi subiectum praecedit 'necessario' tamquam proprium modum suum. Cum itaque ibi 'stare' hic 'necessario' supponantur in sensu, determinatio quae supponitur ipsis adhaeret quae proxima inuenit. Si uero 'possibilis' modus in sensu possemus facere et supponere ad ipsum quoque, determinatio referretur quia tunc etiam 'stare' praedicaretur. Sed haec uerba non desiderant.
[92] Quaerendum est unde contingat quod, sicut ex:
Possibile est stare dum stat
infertur:
Possibile est stare
non ita ex:
Necesse est stare dum stat
quando necesse determinatur, inferri potest:
Necesse est stare
quod inde euenit quod 'necesse' est improprii sensus. Quandam etiam negationem 'possibilis' in se gerit, quod uidelicet non queat contingere oppositum praemisse enuntiationis; ueluti cum dicitur:
Necesse est hunc stare
talis est ac si diceretur: Hic stat ita quod non potest non stare. Cum ergo 'dum stat' tamquam determinatio subiungatur ad 'necesse', eam quoque uis negationis intercipit, ut ideo non sit simplex negatio sed determinata, ac si diceretur: Non potest non stare dum stat; ex qua quidem determinata negatione simplex inferri non potest quae ait:
Non potest non stare.
At uero 'possibile' nullam in sensu negationem continet, licet resoluatur his uerbis "quod naturae non repugnat", quod idem est ac si diceretur: Natura permittit et consentit. [93] Sed nec illud annuimus quod si necesse est stare hunc dum stat, necesse est stare in aliquo tempore, si scilicet antecedens modalis sit, non temporalis. Si enim temporalis est, bene sequitur, ac si diceretur: Si, dum stat, uerum est quod necesse est eum stare, tunc in aliquo tempore uerum est, et falsum est consequens sicut antecedens. Cum autem praecedens propositio accipitur modalis, uerum est antecedens et falsum consequens. Talis est enim sensus antecedentis ac si diceretur: Stat dum stat, ita scilicet quod impossibile est eum non stare ita quod stans maneat uel ita etiam quod impossibile est eum non stare dum contingat ut haec propositio dicit:
Tempus est in quo stat
hoc enim quod propositio dicit euenire non potest nisi ipse stet. Haec autem propositio:
Necesse est eum stare modo uel aliquando
falsa est, cum hic aduerbia 'modo' et 'aliquando' simpliciter temporis permanentiam denotent. Cum autem dicitur:
Necesse est stare dum stat
et in determinatione temporis simul et stationis demonstratio fiat, maxime ad ueritatem modalis significatio stationis operatur, non temporis; unde, cum illud in consequenti subtrahitur quod maxime ad ueritatem modalis determinatae operabatur et uox quae simplicem existentiam temporis denotat retinetur, falsum est consequens. [94] Eadem ratione et ex ista modali:
Necesse est uiuere dum est homo
non procedit:
Necesse est uiuere dum est corpus.
Hic quippe 'dum' uim habet in ueritate modalis, non temporis existentia; in alia uero neque corporis natura neque temporis existentia ad ueritatem propositionis prodest. Unde nullo modo modalis modalem infert, sed temporalis temporalem iuxta hanc regulam: Quicquid simul est cum antecedenti, simul est cum consequenti, uel: Cum quocumque simul est antecedens, et consequens. [95] Nota etiam quod cum dicitur 'necessarium' uel 'impossibile', aliud simplex aliud determinatum uocis in modos diuersos est, ac si diceretur 'necessarium' uel 'impossibile' has uoces praedicatas aliquando simpliciter aliquando cum determinatione enuntiatas ueram propositionem reddere.
[96] Nunc et naturam et uim modalium de non esse determinatarum consideremus. Hae quidem pluribus modis exponi possunt quam illae de esse, ueluti cum dicitur:
Possibile est non esse hominem dum est homo (uel: non sedere dum sedet).
Nam cum temporales hypotheticae, sicut et illae intelliguntur; et cum modales, dupliciter; ut scilicet illud non praepositum uerbo modo determinationem quoque intercipiat et simul remoueat, modo non sed omnino eam relinquat. [97] Intercipit eam cum sic exponitur:
Possibile est hunc lapidem non esse hominem dum est homo
ac si diceretur: Possibile est hoc totum contingere ut non sit hic lapis homo dum est homo; et tunc uidetur 'possibile' applicari ad totum sensum temporalis negatiuae, ac si diceretur quod permittit natura, ita quod omnino uerum est. Si uero sic dicatur ut permittat natura hunc lapidem non esse hominem, ita quod etiam hominem retineat, hoc est: Non est homo quando est homo, falsum est omnino, et non est determinatio in negatione inclusa; et tunc talis est ac si ipsum 'possibile' applicaretur huic temporali affirmationi constanti ex affirmatiua et negatiua 'dum hic lapis est homo non est homo', ac si diceretur posse contingere ut propositio haec temporalis <dicit>: 'Hic lapis, dum est homo, non est homo'. [98] Idem de 'necessario' tenendum est circa 'non esse'; de 'impossibili' autem, quoniam tantum est abnegatiuum 'possibilis', ex 'possibili' satis apparet.
[99] Solet autem quaeri utrum aequipollentiae uel inferentiae modalium superius assignatae seruari possint in modalibus determinatis sicut in simplicibus; quod quidam omnino reprobant. Cum enim, inquiunt, uera sit:
Non est possibile Socratem esse lapidem dum est lapis
quippe falsa est diuidens cuius determinatio quae non remouetur falsa continet, uera est quam secundum aequipollentiam assignamus, quae ait:
Impossibile est Socratem esse lapidem dum est lapis
et:
Necessarium est non esse lapidem dum est lapis
et ita uera esset propositio posita in determinatione:
Socrates est lapis.
Sed si uerissime secundum distinctos modos expositiones modalium determinatarum accipiamus, facile in his quoque aequipollentiam uel inferentiam custodire poterimus. [100] Consideremus ergo utrum ista negatiua:
Non est possibile <Socratem> esse lapidem dum est lapis
sit affirmatiua temporalis uel negatiua temporalis hypothetica uel negatiua categorica modalis; his enim tribus modis accipi potest. [101] Quod si est affirmatiua temporalis, ac si diceretur: Dum est lapis non possibile est esse lapidem, retento eodem consequenti, seruatur aequipollentia secundum consequens quod est simplex modalis hoc modo: Dum est lapis impossibile est esse lapidem et necesse est non esse lapidem. [102] Si uero negatio fiat temporalis hypotheticae hoc modo:
Non, dum est lapis, possibile est esse lapidem
secundum consequens quoque, nisi est simplex modalis, seruetur inferentia hoc modo:
Non, dum est lapis, non necesse est non esse lapidem.
[103] Si uero sit negatio modalis determinatae, poterit etiam cum determinatione aequipollentia custodiri: Et cum dicitur:
Non est possibile esse lapidem dum est lapis
id est non potest contingere id totum 'dum est lapis, est lapis', similiter hoc totum impossibile dicimus, ut scilicet negatio quae intelligitur in impossibili totum similiter auferat; et cum dicitur:
Necesse est non esse lapidem dum est lapis
illud non praepositum ad 'esse' simul determinationem excludit, ac si diceretur: Id totum 'Necesse est ut non sit lapis dum est lapis'. Atque ideo quoniam determinationem quoque negatio intercipit non potest per se inferri propositio posita in determinatione. Atque ita aequipollentiam et inferentiam modalium custodiamus in his quoque, quae huiusmodi determinationes temporales habent uel extra -- uel intrasumptas.
[104] At forte non omnes determinationes huiusmodi inferentiis consentiunt, ueluti 'solum' uel 'tantum'. Alioquin secundum inferentiam huiusmodi multa falsa probaremus, uelut istam:
Possibile est solum Socratem esse hominem dum est homo
ita scilicet quod nil aliud potest esse homo dum Socrates est homo; quae hoc modo probatur: quia non impossibile est solum Socratem esse hominem dum est homo, quia non necesse est ipsum solum non esse hominem dum ipse est homo. Haec quoque propositio:
Non necesse est solum Socratem esse animal
quae uera est secundum inferentiam modalium assignatam, falsa conuincetur, quia falsa est:
Possibile est solum Socratem non esse animal.
[105] Nec est fortassis incongruum si quaedam determinationes inferentiam non custodiunt; et praecipue istae, 'solum' scilicet uel 'tantum'; quod ex simplicibus propositionibus apparet quibus appositae inferentiam non seruant, ut:
Si iste tantum est Socrates, iste tantum est homo
uel:
Si non hoc solum est homo, hoc solum est non-homo.
[106] Fortasse autem quodammodo et seruari poterunt suprapositae inferentiae modalium cum his quoque determinationibus, si uidelicet in huiusmodi aduerbiis 'solum' uel 'tantum' appositis eandem remotionem secundum sensum semper retinuerimus quibuscumque uocibus adiungatur, et magis seipsum quam uerba attenderimus; ueluti, cum proponitur ad probandum quod:
Possibile est solum Socratem esse hominem dum est homo
et illud 'solum' ad hoc ponitur demonstrandum quod nil aliud possit esse homo dum Socrates est homo, in eodem ubique retineatur sensu; ut, cum dicitur:
Non impossibile est solum Socratem esse hominem dum est homo
ita accipiatur solum quod nil aliud possit esse homo dum est homo, ut retineatur illud 'solum' in eadem ui et in eodem sensu quem prius habebat, et magis ad sensum praemisse propositionis aspiciamus quam ad uerba aliarum propositionum. Et ita aequipollentia ubique seruabitur, quippe propositiones ipse quibus apponitur 'solum' inuicem aequipollent et ubique illud 'solum' in eadem ui et in eodem sensu ponitur, licet et in caeteris propositionibus, sicut in prima propositione, non uideatur proprie applicari propter commutationem appositarum uocum ad eundem sensum quem prius habebat.
Haec de modalibus dicta sufficiant; nunc litteram prosequamur.
LI 3.12
HIS VERO DETERMINATIS PERSPICIENDUM EST QUEMADMODUM SESE HABENT NEGATIONES ET AFFIRMATIONES AD SE INVICEM, HAE SCILICET QUAE SUNT DE POSSIBILE ESSE ET NON POSSIBILE ESSE ET CONTINGERE ET NON CONTINGERE ET DE IMPOSSIBLI ET NECESSARIO; HABENT ENIM HAE ALIQUAS DUBITATIONES. NAM SI EORUM QUAE COMPLECTUNTUR ILLAE SIBI INVICEM OPPOSITAE SUNT CONTRADICTIONES, QUAECUMQUE SECUNDUM ESSE VEL NON ESSE DISPONUNTUR, UT EIUS QUAE EST ESSE [NON] HOMINEM NEGATIO EST EA QUAE EST NON ESSE HOMINEM, NON AUTEM EA QUAE EST ESSE NON-HOMINEM, ET EIUS QUAE EST ESSE [NON-HOMINEM ET EIUS QUAE EST ESSE] ALBUM HOMINEM NEGATIO EST EA QUAE EST NON ESSE ALBUM HOMINEM, SED NON EA QUAE EST ESSE NON-ALBUM HOMINEM --
[1] Determinata sunt et diligenter tractata ea quae praedicta sunt, et maxime in propositionibus de puro inesse assignata. Et HIS praedictis et DETERMINATIS PERSPICIENDUM EST et determinandum QUEMADMODUM etc. Et quod sit perspiciendum, causam supponit: HABENT ENIM, id est quidam dubitant de illis, scilicet propositionibus, quae scilicet apponantur aliis tamquam negationes. [2] Quod ostendit in partibus, hoc scilicet quod, ut quibusdam uidebatur, secundum praemissam regulam quae ait: EORUM QUAE COMPLECTUNTUR etc. huius affirmationis:
Possibile est esse
oportet negatio esse:
Possibile est non esse.
Quod longe post subditur ubi dicitur quod "si hoc modo in omnibus" etc.; unde non potest esse uera simul negatio et ea cuius est negatio. Sed rursus uera uidetur, quod statim subiungit dicens: "Videtur autem idem" etc.; et statim propositionem supponit quod haec quoque uera sit:
Possibile est non esse.
[3] Sed prius primam partem probat unde partim dubitatio descendit, quod scilicet possibile <est> non esse sit negatio ad:
Possibile est esse.
Ad cuius probationem praemittit regulam unde hoc uidebatur, dicens: SI EORUM QUAE COMPLECTUNTUR etc., id est de numero uocum complexarum, ILLAE SUNT CONTRADICTIONES OPPOSITAE, scilicet INVICEM, id est diuidentes affirmationes et negationes, QUAECUMQUE DISPONUNTUR SECUNDUM 'ESSE' ET 'NON ESSE', factae scilicet de eisdem terminis.
[4] Et nota quod praemissa regula et uera potest intelligi et falsa. Si enim negatio referatur ad est uerbum quod praedicatum propositionis subiecto copulat, semper negationem reddit tam in modalibus quam in simplicibus; ueluti, cum dicitur:
Possibile est esse
si apponatur 'non' ad 'est' quod copulat non ad 'esse' quod subicitur, negationem faciet hoc modo:
Non est possibile esse
bene autem dicitur negatio, id est negatiuum aduerbium non, apponi secundum sensum uerbo copulanti, quia eam coniunctionem quae per uerbi copulationem fit destruit non solum quando est interposita sed etiam quando toti affirmationi praeposita intelligitur. Falsa autem eadem regula intelligitur, si per ESSE accipiamus uerbum quocumque loco propositionis positum, siue scilicet copulet siue subiciatur.
[5] Et hoc modo quo falsa est Aristoteles regulam accipit ut in inconueniens ducere possit, quia et hoc modo quo falsa est a quibusdam recipiebatur. Quod etiam ita tractat quasi eam approbet, ponendo quasi per inductiones in quibus nullo modo regula fallat, sicut in propositionibus de puro inesse tam simplicibus ut:
Hoc lignum est homo
quam conpositis ut:
Hoc lignum est albus homo (uel: non est).
[6] Et prius exemplum ponit de simplici, dicens: UT EIUS QUAE EST, id est huius propositionis:
Est homo
EST NEGATIO:
Non est homo
NON EA propositio QUAE EST:
Est non-homo
intellige subiectum uel 'lignum', quod postea apponit, uel quodlibet aliud. [7] Deinde exemplificat de composita dicens: ET EIUS QUAE EST:
Est homo albus.
Hoc exemplum de composito praedicato ideo maxime apponit quod aperte monstrare poterat hic eam non esse diuidentem, quod negat esse diuidentem, cum utraque sit aperte falsa, ueluti cum dicitur:
Hoc lignum est albus homo
et:
Hoc lignum est non-albus homo
utraeque falsae sunt, quippe per illud non excluditur tantum album et homo relinquitur.
SI ENIM DE OMNIBUS AUT DICTIO EST AUT NEGATIO VERA, CUM LIGNUM FALSUM SIT DICERE DE EODEM ESSE ALBUM HOMINEM, ERIT VERUM DICERE DE EODEM ESSE NON-ALBUM HOMINEM;
[8] Vere istae duae:
Hoc lignum est albus homo
et:
<Hoc lignum> est non-albus homo
non affirmatio et negatio diuidentes aut sunt aut non sunt hoc (ex causa). Et, quasi ponat quis quod sint, ducit in inconueniens sic: Si sunt diuidentes, tunc, si ista affirmatio non sit uera, illa erit uera; hoc consequens habetis ibi aequipollenter, cum LIGNUM FALSUM SIT etc., id est cum non sit uera haec affirmatio, erit illa quasi eius negatio uera; quod aperte falsum est. Et ne quis quaerat unde hoc, quod, si sunt diuidentes istae, cum non sit uera ista affirmatio, illa est uera, assignat generaliter praemittens quod DE OMNIBUS diuidentibus AUT DICTIO, id est affirmatio, VERA EST AUT NEGATIO.
QUOD SI HOC MODO ET IN QUANTISCUMQUE 'ESSE' NON ADDITUR, IDEM FACIET QUOD PRO 'ESSE' DICITUR, UT EIUS QUAE EST 'AMBULAT HOMO' NEGATIO EST NON EA QUAE EST 'AMBULAT NON-HOMO', SED EA QUAE EST 'NON AMBULAT HOMO';
[9] Postquam ostendit in propositionibus habentibus 'est' uerbum, tam in simplicibus quam in compositis, negatiuum aduerbium esse apponendum uerbo ad negationem faciendam, ostendit idem esse faciendum ubi sunt alia uerba, ut scilicet nullum genus propositionis de puro inesse praetermittat, ut facilius idem in modalibus recipiatur, dicens: ET, id est similiter, IN QUISBUSCUMQUE propositionibus hoc uerbum substantiuum est NON APPONITUR materialiter, IDEM FACIT aliud uerbum QUOD ponitur loco 'est' substantiui uerbi, ad copulationem scilicet faciendam; hoc uidelicet IDEM, quod hoc quoque uerbum praeposito negatiuo aduerbio negationem reddet.
NIHIL ENIM DIFFERT DICERE HOMINEM AMBULARE VEL HOMINEM AMBULANTEM ESSE. QUARE SI HOC MODO IN OMNIBUS, ET EIUS QUAE EST POSSIBILE ESSE NEGATIO EST POSSIBILE NON ESSE, NON EA QUAE EST NON-POSSIBILE ESSE.
[10] Bene dixi 'ambulat' obtinere uim 'est' uerbi in copulando, quia NIL DIFFERT DICERE etc. (a causa).
[11] QUARE HOC MODO IN OMNIBUS, scilicet negationibus, est faciendum: quasi ab enuntiatione partium, quia scilicet et in simplicibus et in compositis, ut supra ostendit, et in his in quibus est uerbum ponitur et caetera uerba. Deinde accipe illud SI dicens: Et SI HOC MODO EST IN OMNIBUS, ut scilicet semper aduerbium negatiuum uerbo appositum negationem facit, et in istis modalibus (a toto); et hoc est: ET EIUS QUAE EST etc.
[12] Nota quod illud primum, scilicet "nam si eorum" etc., et illud ultimum QUARE SI HOC MODO IN OMNIBUS idem sunt sed propter nimiam interpositionem repetitum est.
VIDETUR AUTEM IDEM POSSIBILE ET ESSE ET NON ESSE; OMNE ENIM QUOD EST POSSIBILE DIVIDI VEL AMBULARE ET NON AMBULARE ET NON DIVIDI POSSIBILE EST; RATIO AUTEM EST QUONIAM OMNE QUOD SIC POSSIBILE EST NON SEMPER IN ACTU EST,
[13] Postquam ex praemissa regula secundum hoc quod falsa erat recepta ostendit:
Possibile est non esse
negationem esse ad:
Possibile est esse
destruit hoc, ostendens scilicet utrasque simul ueras esse, dicens: SED eandem rem VIDETUR POSSIBILE ESSE in aliquo ET NON ESSE in eodem, et circa diuisionem et ambulationem (a partibus); et hoc est: OMNE ENIM etc. [14] Et quare etiam non ambulare possit uel non diuidi, huiusmodi rationem addit, QUONIAM scilicet OMNE QUOD SIC EST POSSIBILE, id est quod est ambulabile uel diuisibile, NON SEMPER EST IN ACTU; et hoc est: RATIO AUTEM EST haec de eo quod dixi, QUONIAM OMNE etc.
QUARE INERIT ETIAM NEGATIO;
[15] Quandoquidem "non semper est in actu" ut diuidatur uel ambulet, dum possibile est non diuidi et non ambulare; et hoc est: INERIT ETIAM uera ea quae NEGATIO accipitur (locus ab effectu).
POTEST IGITUR ET NON AMBULARE QUOD EST AMBULABILE ET NON VIDERI QUOD EST VISIBILE.
[16] Quandoquidem ea quae negatio ponitur uera est, IGITUR POTEST ipsum AMBULABILE NON AMBULARE (ab effectu). Ambulabile est quod potest ambulare, VISIBILE quod VIDERI.
AT VERO IMPOSSIBILE EST DE EODEM OPPOSITAS VERAS ESSE DICTIONES;
[17] Quae supra diceret aduersarius: Si et negatio opposita, id est diuidens, uera sit cum affirmatione, ad hoc Aristoteles: sed IMPOSSIBILE EST etc. DICTIONES hic uocat quaslibet propositiones, qui superius dictionem solam affirmationem uocabat dicens: "Si enim de omnibus" etc.
NON EST IGITUR ISTA NEGATIO;
[18] Quandoquidem impossibile est affirmationem et negationem simul esse ueras, IGITUR ISTA NON EST NEGATIO illius, cum uidelicet sit simul uera cum ea (ab oppositis).
CONTINGIT ENIM UNUM EX HIS AUT IDEM IPSUM DICERE ET NEGARE SIMUL DE EODEM, AUT NON SECUNDUM ESSE VEL NON ESSE QUAE OPPONUNTUR FIERI NEGATIONES VEL AFFIRMATIONES. SI ERGO ILLUD IMPOSSIBILIUS EST, HOC ERIT MAGIS ELIGENDUM.
[19] Bene dixi quod ista non est negatio illius, quia NON QUAECUMQUE DISPONUNTUR SECUNDUM 'ESSE' ET 'NON ESSE', quoquo loco posita, sunt affirmatio et negatio (a causa, et hoc extra). Quod autem non omnes propositiones QUAE DISPONUNTUR SECUNDUM 'ESSE' ET 'NON ESSE' sint affirmationes et negationes, inuicem probat tali syllogismo: Aut contingit simul esse ueras affirmationem et negatioem, aut NON QUAECUMQUE DISPONUNTUR SECUNDUM 'ESSE' ET 'NON ESSE' sunt affirmatio et negatio inter se; sed non contingit affirmationem et negationem simul esse ueras; ergo NON QUAECUMQUE DISPONUNTUR SECUNDUM 'ESSE' ET 'NON ESSE' etc. Propositionem huius syllogismi praemittit ibi dicens: CONTINGIT ENIM; assumptionem et conclusionem simul ibi coniungit: SI VERO ILLUD IMPOSSIBILIUS EST etc., ac si diceret ita: Sed ILLUD EST IMPOSSIBILIUS, id est non est possibile, quod scilicet affirmatio et negatio sint simul uerae, ergo HOC EST ELIGENDUM, quod scilicet NON QUAECUMQUE DISPONUNTUR SECUNDUM 'ESSE' ET 'NON ESSE' sunt affirmatio et negatio. [20] Sic lege: CONTINGIT, id est euenit, alterum EX HIS duobus: nos IDEM IPSUM praedicatum DICERE, id est affirmationem et negationem, de eodem subiecto, id est contingit duas oppositas simul esse ueras; AUT hoc aliud contingit NON FIERI AFFIRMATIONES ET NEGATIONES inter se omnes eas propositiones QUAE SECUNDUM 'ESSE' ET 'NON ESSE DISPONUNTUR. Assume primum membrum disiuncte destruendo sic: Sed non contingit duas esse ueras, quod est ibi: ILLUD EST IMPOSSIBILIUS, id est impossibile; conclude statim sic per repetitionem affirmationis: et SI, id est cum, ILLUD SIT IMPOSSIBILE, HOC aliud ERIT POTIUS ELIGENDUM, quod uidelicet NON QUAECUMQUE DISPONUNTUR etc. [21] Si quis autem uelit comparatiue accipere IMPOSSIBILIUS, ad opinionem aduersarii respiciendum est, cui fortasse utrumque impossibile uidebatur; sed iam profecto forma syllogismi uacillabit.
EST ERGO NEGATIO EIUS QUAE EST 'POSSIBILE ESSE' EA QUAE EST 'NON POSSIBILE' ESSE. EADEM QUOQUE RATIO EST ET IN EO QUOD EST 'CONTINGIT ESSE'; ET ENIM NEGATIO EST 'NON CONTINGIT ESSE'. ET IN ALIIS QUIDEM SIMILI MODO UT DE NECESSARIO ET IN IMPOSSIBILI.
[22] Postquam ostendit ex inductione inconuenientis quod:
Possibile est non esse
non est negatio:
Possibile est esse
docet quae sit eius recta negatio, scilicet quae modum remouet. Et sic infert ab immediatis: Quandoquidem 'Possibile est non esse' non est negatio 'Possibile est esse', ergo EA QUAE EST non possibile est esse EST NEGATIO EIUS, cum altera harum eius negatio debeat esse. [23] Rursus EADEM RATIO affirmationum et negationum EST IN propositionibus de contingenti, quia in hoc QUOQUE illa est negatio quae modum remouet; ET IN ALIIS, de 'IMPOSSIBILI' scilicet ET 'NECESSARIO', SIMILI MODO est.
FIUNT ENIM IN ILLIS QUEMADMODUM ESSE ET NON ESSE APPOSITIONES, SUBIECTAE VERO RES HOC QUIDEM ALBUM ILLUD VERO HOMO, EODEM QUOQUE MODO HOC LOCO 'ESSE' QUIDEM ET 'NON ESSE' SUBIECTUM FIT, 'CONTINGERE' VERO ET 'POSSE' APPOSITIONES DETERMINANTES, QUEMADMODUM IN ILLIS 'ESSE' ET 'NON ESSE', VERITATEM,
[24] Reddit causam quare in facienda negatione negatiuum aduerbium sit apponendum ad modum, quia scilicet QUEMADMODUM IN ILLIS, id est in propositionibus de puro inesse, FIUNT APPOSITIONES, id est adiuncta subiectis ad complendam enuntiationem, 'ESSE' ET 'NON ESSE', SUBIECTAE VERO RES, id est subiecta neutraliter ponuntur, HOC QUIDEM 'ALBUM' ILLUD VERO 'HOMO', id est in quadam propositione 'album' hoc nomen est subiectum, in alia 'homo', EODEM MODO HOC LOCO, id est in modalibus propositionibus, 'ESSE' ET 'NON ESSE', istae uoces, secundum constructionem subiecta sunt, 'CONTINGERE' VERO, id est 'contingens', ET possibile et alii modi sunt APPOSITIONES, id est praedicata subiectis apposita.
[25] APPOSITIONES dico DETERMINANTES VERITATEM propositionum istarum in quibus ponuntur. Sicut circa praedicatum maxime propositionis sensus consistit, ita et discretio ueritatis ex inhaerentia ipsius pendet; maxime quia, si uerae coniungitur, ueram affirmationem reddit, si uero non, falsam. Praeterea praedicatum quod apponitur subiecto naturaliter extremo loco profertur; in fine uero orationis, quia sensus eius perficitur, ueritatis quoque discretio perpenditur. [26] Vel ita: DETERMINANTES VERITATEM, id est rectitudinem affirmationis et negationis; praedicata enim affirmata et negata ostendunt ac determinant quae sit recta, affirmatio uel negatio.
[27] Nota quod cum ait negatiuum aduerbium esse naturaliter apponendum praedicato ad faciendam negationem, ubique tamen in sensu totam propositionem perimit, sicut supra quoque meminimus. Sed quia praedicatum copulatur et tota affirmationis copulatio negatione destruitur, negatiuum aduerbium praedicato additum totius affirmationis coniunctionem perimere potest, siue apponatur uerbo secundo loco praedicato, siue ei quod primo loco praedicatur.
EIUS VERO QUAE EST 'POSSIBILE EST NON ESSE' NEGATIO EST 'NON POSSIBILE EST NON ESSE.'
[28] Postquam ostendit ex natura diuidentium quod:
Possibile non esse
non sit negatio ad:
Possibile est esse
quia scilicet simul est uera, assignat ei negationem suam, ut ex hoc magis appareat eam affirmationem esse quam negationem, hanc scilicet:
Non possibile non esse.
[29] Continuatio: Huius affirmationis 'Possibile est esse' est negatio, ut dictum est, 'Non possibile est esse'; SED EIUS QUAE EST etc.
NON ENIM CONTRADICTIONES SIBI INVICEM SUNT HUIUSMODI 'POSSIBILE EST ESSE' ET 'POSSIBILE EST NON ESSE'; QUARE ET SEQUI SESE INVICEM VIDEBUNTUR; IDEM ENIM POSSIBILE EST ESSE ET NON ESSE. SED POSSIBILE ESSE ET NON POSSIBILE ESSE NUMQUAM SIMUL SUNT;
[30] Bene huic propositioni:
Possibile est non esse
quasi affirmationi negationem propriam assigno, quia ipsa non est diuidens negatio ad 'possibile est esse', ut quibusdam uidebatur (a causa); et hoc est: QUARE ET SEQUI. Vere non sunt diuidentes, quia sunt simul uerae (ab oppositis); et hoc est: QUARE, id est propter hoc ostendendum, dico quod ipse VIDEBUNTUR SEQUI INVICEM, id est comitari in ueritate. Quod statim probat a causa dicens: IDEM ENIM, id est eandem rem, POSSIBILE est ESSE ET possibile est NON ESSE. [31] Aliter: QUARE ET SEQUI potest illatio esse ex praemisso, non propositio praemissi, hoc modo: quia non sunt diuidentes, uidebuntur simul uerae (a causa); sed 'possibile' ueritatem, quam concessit non diuidentibus, remouet a diuidentibus, ut per hoc e contrario appareat esse diuidentes.
OPPONUNTUR ENIM. AT VERO 'POSSIBILE NON ESSE' ET 'NON POSSIBILE NON ESSE' NUMQUAM SIMUL SUNT.
[32] Vere NON SUNT SIMUL uerae, quia sunt oppositae (ab oppositis). Nec solum 'Possibile est esse' et 'Non possibile est esse' non SUNT SIMUL, scilicet uerae.
SIMILITER AUTEM ET EIUS QUAE EST 'NECESSARIUM ESSE' NEGATIO EST NON EA QUAE EST 'NECESSARIUM NON ESSE', SED 'NON NECESSARIUM ESSE'; EIUS VERO QUAE EST 'NECESSARIUM NON ESSE' EA QUAE EST 'NON NECESSARIUM NON ESSE'. ET EIUS QUAE EST 'IMPOSSIBILE ESSE' NON 'IMPOSSIBILE NON ESSE', SED 'NON> IMPOSSIBILE ESSE'; EIUS VERO QUAE EST 'IMPOSSIBILE NON ESSE' EA QUAE EST 'NON IMPOSSIBILE NON ESSE'.
[33] Sicut negationes assignauit in propositionibus de possibili, ita facit in caeteris modis.
ET UNIVERSALITER , QUEMADMODUM DICTUM EST, 'ESSE' QUIDEM ET 'NON ESSE' OPORTET PONERE QUEMADMODUM> SUBIECTA, NEGATIONEM VERO ET AFFIRMATIONEM HAEC FACIENTEM AD UNUM IDEM TANTUMMODO AD MODUM APPONERE. ET HAS PUTARE OPORTET ESSE OPPOSITAS DICTIONES ET NEGATIONES, 'POSSIBILE' ET 'NON POSSIBILE', 'CONTINGENS' -- 'NON CONTINGENS', 'IMPOSSIBILE' -- 'NON IMPOSSIBILE', 'NECESSARIUM' -- 'NON NECESSARIUM', 'VERUM' -- 'NON VERUM'.
[34] Uniuersalem regulam tradit de faciendis negationibus per singulos modos, ut uidelicet 'non' negatiuum aduerbium non apponatur subiectis quae sunt 'esse' et 'non esse', et in istis intellige infinitos modos omnium uerborum sed apponatur modis praedicatis, inter quos aggregat uerum hoc nomen, cum dicitur:
Verum est Socratem currere.
[35] Sic lege: ET UNIVERSALITER, id est ubique, in huiusmodi modalibus 'ESSE' ET 'NON ESSE' OPORTET PONERE QUASI SUBIECTA, SICUT SUPRA DICTUM EST, SUPRA, id est reuera; NEGATIONEM VERO ET AFFIRMATIONEM FACIENTEM HAEC, id est reddentem enuntiationem, OPORTET APPONI AD MODUM qui praedicatur. [34] AFFIRMATIONEM hoc loco uocat est uerbum interpositum ad copulandum modum, NEGATIONEM uero aduerbium negatiuum. Bene ait QUASI SUBIECTA, quia secundum sensum idem subicit in modalibus quod in simplicibus. DICTIONES, id est affirmationes.
LI 3.13
CONSEQUENTIAE VERO SECUNDUM ORDINEM FIUNT ITA PONENTIBUS: ILLI ENIM QUAE EST 'POSSIBILE ESSE' ILLA QUAE EST 'CONTINGIT ESSE', ET HOC ILLI CONVERTITUR, ET 'NON IMPOSSIBILE ESSE' ET 'NON NECESSARIUM ESSE'; ILLI VERO QUAE EST 'POSSIBILE NON ESSE' ET 'CONTINGENS NON ESSE' EA QUAE EST 'NON NECESSE NON ESSE' ET 'NON IMPOSSIBILE NON ESSE'; ILLI VERO QUAE EST 'NON POSSIBILE ESSE' ET 'NON CONTINGENS [NON] ESSE' ILLA QUAE EST 'IMPOSSIBILE ESSE' ET 'NECESSARIUM NON ESSE'; ILLI VERO QUAE EST 'NON POSSIBILE NON ESSE' ET 'NON CONTINGENS NON ESSE' ILLA QUAE EST 'IMPOSSIBILE NON ESSE' ET 'NECESSE EST ESSE'. CONSIDERETUR HOC EX SUBSCRIPTIONE QUEMADMODUM DIXIMUS:
POSSIBILE ESSE. CONTINGIT ESSE. NON IMPOSSIBILE EST ESSE. NON NECESSE EST ESSE.
POSSIBILE EST NON ESSE. CONTINGIT NON ESSE. NON IMPOSSIBILE EST NON ESSE. NON NECESSE EST NON ESSE.
NON POSSIBILE EST ESSE. NON CONTINGIT ESSE. IMPOSSIBILE EST ESSE. NECESSE EST NON ESSE.
NON POSSIBILE EST NON ESSE. NON CONTINGIT NON ESSE. IMPOSSIBILE EST NON ESSE. NECESSE EST ESSE.
[1] Errorem corrigit, quem uidelicet habebant in assignandis aequipollentiis propositionum modalium secundum mutuam comitationem, docens scilicet earum quae ad se inuicem mutuo consequuntur, id est mutuo se comitantur, et quae non. Atque ideo secundum illos qui errabant quatuor ordines disponit, ut postea duos primos ordines emendet in quibus peccabant, male scilicet disponendo propositiones de 'necessario' quae ultime ponuntur, quippe illa quae in primo ponitur, in secundo erat ponenda et e conuerso, quod ipse etiam docebit transferens illam de primo in secundum et e conuerso. Sed prius ex uitiosa dispositione in inconueniens perducit.
[2] Continuatio: Non solum negationes assignant uitiose in modalibus, sed etiam ordines male disponunt ad ostendendam earum aequipollentiam; et hoc est: CONSEQUENTIAE FIUNT, id est mutuae comitationes assignantur, in eisdem partitionibus a quibusdam ITA disPONENTIBUS ipsas consequentias ut in sequentibus ostendetur [3] Vel ita: ab eisdem hominibus PONENTIBUS, id est construentibus, ITA affirmationem et negationem, ut supra dictum est. Et uere CONSEQUENTIAE, quia istae (a partibus); et hoc est: ILLI ENIM 'possibile est esse' ILLA consequitur secundum eos, id est comitatur; ET HOC, id est e conuerso, illa comitatur istam.
ERGO 'IMPOSSIBILE' ET 'NON IMPOSSIBILE' ILLUD QUOD EST 'CONTINGENS' ET [NON] 'POSSIBILE' ET 'NON CONTINGENS' ET 'NON POSSIBILE' SEQUUNTUR QUIDEM CONTRADICTORIE, SED CONVERSIM.
[4] Proposita mala ordinatione aequipollentiae harum modalium in duobus primis ordinibus uult eam corrigere. Atque iam praemittit illud unde uitium id contingit, quod scilicet propositiones de 'necessario' aliter disponuntur post propositiones de 'possibili' uel 'contingenti' quam illae de 'impossibili': quia illae de 'impossibili' supponuntur illis contradictorie, illae de 'necessario' contrarie; quod si istae supponerentur contradictoriae sicut illae, bene disponerentur, sicut ipse ostendet. [5] Contradictorie autem sequi, id est supponi, est quando aliqua propositio sequitur ad contradictionem inferentis, ut negatio 'impossibilis' sequitur affirmationem 'possibilis', cuius, scilicet negationis sequentis, affirmatio sequitur negationem praecedentis affirmationis. [6] Contrarie autem sequi est quando propositio sequitur propositionem cuius sequentis contraria sequitur contradictionem praecedentis; ut, secundum malam dispositionem, 'non necesse esse' sequitur ad 'possibile est esse', cuius, scilicet sequentis, contraria est necesse est non esse, quae contraria in eadem dispositione in tertio ordine sequitur ad contradictionem 'possibilis'; similiter in secundo ordine sequitur ad contradictionem. [7] Contradictoriae autem dicuntur huiusmodi propositiones, quia contrarias, id est oppositas, uoces habent, 'esse' scilicet et 'non esse'. [8] Illatio ab exemplis ita sit: Quandoquidem in praemissa dispositione propositiones de impossibili ita sequuntur ad alias quod diuidentes sequuntur ad diuidentes, ergo sequuntur contradictorie (a descriptione 'contradictorie sequi'); et hoc est: 'IMPOSSIBILE' ET 'NON IMPOSSIBILE', id est affirmationes et negationes de impossibili, ILLUD QUOD EST 'CONTINGENS' ET 'POSSIBILE' ET 'NON CONTINGENS' ET 'NON POSSIBILE', id est affirmationes et negationes de 'possibili' et 'contingenti', SEQUUNTUR CONTRADICTORIE. [9] Et ne intelligeretur quod affirmatio sequeretur affirmationem, addit: SED CONVERSIM, id est ita quod in illa inferentia sit quaedam conuersio, id est quaedam alternatio, scilicet quod propsitio non sequitur sui generis propositionem sed affirmatio negationem et e conuerso. Vel CONVERSIM, ut ostendat quod, conuersa uice, illata inferat inferentem.
ILLUD ENIM QUOD EST 'POSSIBILE ESSE' NEGATIO 'IMPOSSIBILIS', NEGATIONEM VERO AFFIRMATIO
[10] Vere sequuntur contradictorie, quia ita quod affirmatio sequitur negationem et negatio affirmationem. [11] Non autem et illae de 'contingenti' ad illas de 'possibili' contradictorie sequuntur sed affirmatio ad affirmationem et negatio ad negationem.
ILLUD ENIM QUOD EST 'NON POSSIBILE ESSE' ILLUD QUOD EST 'IMPOSSIBILE ESSE'; AFFIRMATIO ENIM EST 'IMPOSSIBILE ESSE', 'NON [IM]POSSIBILE' VERO NEGATIO.
[12] Vere affirmatio sequitur negationem, quia haec istam (a partibus); et unde hoc quod, si haec istam, ideo affirmatio negationem, assignat, quia scilicet ista est affirmatio etc.; et hoc est: AFFIRMATIO ENIM etc.
'NECESSARIUM' VERO QUEMADMODUM SIT, CONSIDERANDUM EST. MANIFESTUM EST ENIM QUONIAM NON EODEM MODO, SED CONTRARIAE SEQUUNTUR, CONTRADICTORIAE AUTEM EXTRA.
[13] Postquam determinauit quomodo propositiones de 'impossibili' sequuntur ad alias, scilicet contradictorie, dicit CONSIDERANDUM ESSE qualiter ipsae illae de 'necessario' sequuntur. Et dicit eas non eodem modo sequi secundum suprapositam dispositionem, id est contradictorie, SED potius CONTRARIE, ut determinatum est superius. [14] EXTRA AUTEM malam dispositionem, in bona scilicet dispositione, CONTRADICTORIAe sequuntur sicut et aliae; et hoc est: CONTRADICTORIAE AUTEM EXTRA.
NON ENIM EST NEGATIO EIUS QUOD EST 'NECESSE EST NON ESSE' 'NON NECESSE EST ESSE'; CONTINGIT ENIM VERAS ESSE IN EODEM UTRASQUE;
[15] Probat a causa quod sequuntur contradictorie, quia scilicet illae de necessario quae sequuntur ad diuidentes de impossibili non sunt inuicem affirmatio et negatio. Quod probat ab oppositis statim, QUIA scilicet CONTINGIT EASDEM simul ESSE VERAS; et hoc est: CONTINGIT ENIM IN EODEM, id est de eadem re uel in eodem tempore.
QUOD ENIM EST NECESSARIUM NON ESSE, NON EST NECESSARIUM ESSE.
[16] Vere simul sunt uerae propositiones, quia idem quod 'NECESSE est NON ESSE' NON EST 'NECESSE ESSE' (a causa).
CAUSA ENIM EST CUR NON CONSEQUITUR SIMILITER CAETERIS, QUONIAM CONTRARIAE 'IMPOSSIBILE' 'NECESSARIO' REDDITUR IDEM VALENS;
[17] Dixit superius quod illae de 'necessario' non sequuntur ad illas de 'impossibili', id est contradictorie; unde reddit causam, hanc scilicet QUOD 'IMPOSSIBILE' REDDITUR IDEM VALENS quod necessarium CONTRARIE, id est affirmationes de 'impossibili' et 'necessario' aequipollent uariatae secundum 'esse' et 'non esse', quae sunt contrariae uoces et opposite; et similiter negationes. [18] Hanc causam ita adapta, quod, cum in rei ueritate propositiones de 'impossibili' et de 'necessario' sint, aequipolleant recte iuxta hanc regulam: In tertio et quarto ordine, qui bene disponuntur, cum 'impossibile est esse' et 'impossibile est non esse' disponuntur 'necesse est non esse' et 'necesse est esse' tamquam [ad] consequentes ad 'non possibile est esse' et 'non possibile est non esse'. Sed iterum constat secundum malam dispositionem duorum praecedentium ordinum, quod 'possibile est esse' et 'possibile est non esse' sequuntur 'non necesse est esse' et 'non necesse est non esse', quae scilicet sequentes sunt contrariae ad duas alias sequentes, ut determinatum est supra, atque ex his duabus ut contrarie sequuntur propositiones de 'necessario'. [19] Aristoteles tamen non ponit nisi unam partem cause, regulam scilicet aequipollentiae quae ad bonam dispositionem pertinet quam solam ipse approbat, ne forte, si et aliam partem poneret, eam quoque recipere uideretur, quam statim Aristoteles destructurus erat.
NAM SI IMPOSSIBILE EST ESSE, NECESSE EST HOC NON ESSE; SI VERO IMPOSSIBILE EST NON ESSE, HOC NECESSARIUM EST ESSE;
[20] Vere contrariae in ueritate sequuntur se, quia secundum 'esse' et 'non esse' dispositae (a descriptione). Et hoc ostendit in exemplis per propositionem tertii ordinis et quarti qui bene disponuntur, cum dicit: SI IMPOSSIBILE EST ESSE etc. Possumus etiam hoc categorice accipere, ac si ita diceret: Quicquid impossibile est esse, necesse est non esse et e conuerso; nam ipse statim categorice argumentabitur.
AT CERTE IMPOSSIBILE EST SIC PONI 'NECESSARII' CONTRADICTIONES?
[21] Malam dispositionem duorum praemissorum ordinum corrigere uolens dicit propositiones de 'necessario' male superius esse ordinatas.
[22] Continuatio: dispositae sunt propositiones de 'necessario' aliter quam aliae, id est contrariae, non contradictorie AT CERTE CONTRADICTIONES, id est affirmationes et negationes.
NAM QUOD EST NECESSARIUM ESSE, POSSIBILE EST ESSE;
[23] Vere impossibile est sic eas recte disponi, quia impossibile inde sequitur quod id quod necesse est esse non necesse est esse (ab oppositis, uel a parte 'impossibilis'). [24] Sic autem Aristoteles disponit: Quod necesse est esse, possibile est esse; sed omne quod possibile est esse, non impossibile est esse. Et omne quod non impossibile est esse non necesse est esse secundum malam dispositionem primi ordinis; ex quibus infertur per medium quod omne quod necesse est esse non necesse est esse. Propositio praemittitur ibi: QUOD NECESSE EST ESSE POSSIBILE EST ESSE; cuius interposita probatione addit postea primam assumptionem ibi: "At uero illud quod est"; deinde aliam addit statim: "Hoc uero", id est 'non impossibile esse' sequitur et comitatur secundum alios 'non necesse est esse'. Conclusionem quoque per extremorum coniunctionem adiecit ibi: "Quare contingit", id est euenit, quod id quod necesse est esse non est necesse esse.
NAM, SI NON, NEGATIO CONSEQUITUR; NECESSE EST ENIM AUT DICERE AUT NEGARE; QUARE SI NON POSSIBILE EST, IMPOSSIBILE EST ESSE QUOD NECESSE EST ESSE, QUOD EST INCONVENIENS. AT VERO ILLUD QUOD EST 'POSSIBILE ESSE' 'NON IMPOSSIBILE ESSE' SEQUITUR, HOC VERO ILLUD QUOD EST 'NON NECESSARIUM ESSE'; QUARE CONTINGIT QUOD EST NECESSARIUM ESSE NON NECESSARIUM ESSE, QUOD EST INCONVENIENS.
[25] Quoniam Aristoteles primam propositionem ex parte sua apposuit, quae scilicet ait "quod necesse est esse, possibile est esse", in caeteris quoque secutus dispositionem malam primi ordinis quam illi faciebant contra quos disputat, ideo illam quam ex se ponit approbat per inductionem inconuenientis hoc modo: Vere quod necesse est esse, possibile est esse: aut quod necesse est esse aut non quod necesse est esse, possibile est esse. Loco autem huius disiunctae probationem eius ponit, coniunctam scilicet ipsius, cum ait: NAM SI NON est uera haec propositio:
Quod necesse est esse, possibile est esse
uera est eius NEGATIO. Quod et rursus per regulam diuidentium generaliter (quasi a toto) ostendit dicens: NECESSE EST ENIM, id est determinatum est, semper AUT DICTIONEM, id est affirmationem, esse ueram AUT NEGATIONEM. [26] Nunc autem de proposita disiuncta et probata assume sic: Sed falsum est quod id quod necesse est esse non est possibile esse; ergo uera est diuidens hanc conclusionem (extra). [24a] Loco autem assumptionis eius probationem ponit ducendo ad inconueniens: Si quis eam contradicat, hoc est si negationem recipiat, quae ait:
Quod necesse est esse non est possibile esse
et, quasi eam recipiat aduersarius, sic arguit enim: SI QUOD NECESSE EST ESSE NON EST POSSIBILE ESSE, tunc QUOD NECESSE EST ESSE IMPOSSIBILE EST ESSE; QUARE QUOD NECESSE EST ESSE, IMPOSSIBILE EST ESSE, et hanc totam consequentiam praemittit ibi: QUARE SI. Sed falsum est consequens, et hoc habemus ibi: QUOD EST INCONVENIENS: falsum est antecedens (hoc extra).
[27] Nota Aristotelem in priori sillogismo ideo categorice, non hypothetice argumentari, quia fortasse consequentias inter huiusmodi propositiones non recipit, uel ideo fortasse quia magis abhorretur falsitas categoricae illatae quae ait QUOD NECESSE EST ESSE NON EST NECESSE ESSE quam hypotheticae, si inferretur hoc modo:
Si necesse est esse, non est necesse esse.
[28] Non irrationaliter est quaerendum in dispositione categorica syllogismi praemissi, ubi per medium extrema coniunguntur, quis sit medius terminus, ueluti cum dicitur:
Quod necesse est esse, possibile est esse
et 'Omne QUOD POSSIBILE EST ESSE, NON IMPOSSIBILE EST ESSE' uel 'NON NECESSE EST ESSE'. At uero, si modales facimus enuntiationes, modos ubique oportet praedicari et 'esse' et 'non esse' subici. Sed cum ubique modi praedicentur nec umquam subiciantur nec signa quantitatis recipere queant, medius terminus non custoditur. Nam, etsi dicatur:
Socratem possibile est currere, Sed omne quod possibile est currere possibile est moueri
nullo modo medius terminus custoditur, cum propositiones modales disponimus. Si uero simplices facimus hoc modo:
Socrates est id quod possibile est currere, Et omne id quod possibile est currere possibile est moueri
tunc recte medius terminus custoditur. At fortasse ita in primo quoque syllogismo intellexit; aut etiam nil impedit si figura ex medio termino non custodiatur sed sit penitus irregularis syllogismus.
AT VERO NEQUE 'NECESSARIUM ESSE' SEQUITUR 'POSSIBILE ESSE' NEQUE 'NECESSARIUM NON ESSE'; ILLI ENIM UTRAQUE CONTINGIT ACCIDERE, HORUM AUTEM UTRUMLIBET VERUM FUERIT NON ERUNT ILLA VERA;
[29] Postquam remouit quod ad 'possibile esse' [non] sequitur 'non necesse est esse', remouet quod aliae duae ad idem sequuntur, istae scilicet: 'necesse est non esse' et 'necesse est esse', ut quartam ei post attribuat. Et quod neque illa sequatur ad 'possibile est esse' probat ab oppositis dicens: ILLI ENIM, id est possibili, UTRAQUE, id est 'esse' et 'non esse' ACCIDERE CONTINGIT, id est euenit quandoque ut idem et possibile sit esse et non esse; ideoque non potest sequi ad 'POSSIBILE est ESSE' 'NECESSE est ESSE' uel 'NECESSE est NON ESSE'. Et hoc est quod subdit: HORUM AUTEM, id est 'necesse est esse' uel 'necesse est non esse' UTRUMLIBET, id est quodcumque, FUERIT VERUM, NON ERUNT ILLA VERA, id est non erit uerum quod 'possibile' se habeat simul ad 'esse' et 'non esse'.
SIMUL ENIM POSSIBILE ESSE ET NON ESSE; SIN VERO NECESSE EST ESSE VEL NON ESSE, NON ERIT POSSIBILE UTRUMQUE. RELINQUITUR ERGO 'NON NECESSARIUM NON ESSE' EI QUOD 'POSSIBILE EST ESSE'.
[30] Probat quod 'possibili' huic modo ueraciter coniungantur 'esse' et 'non esse', quia simul eandem rem POSSIBILE est ESSE ET NON ESSE (a causa).
[31] SI VERO 'NECESSE EST ESSE' VEL 'NON ESSE' NON ERIT POSSIBILE UTRUMQUE, id est non habebit se ad 'esse' et 'non esse'; atque ita conuincitur quod neque 'necesse est esse' neque 'necesse est non esse' neque 'non necesse est esse' sequitur ad 'possibile est esse'. Et, cum nulla harum sequatur, ERGO 'NON NECESSE est NON ESSE' RELINQUITUR aequipollens ad 'POSSIBILE EST ESSE', cum uidelicet constans sit quod aliqua de 'necessario' sequi debeat (ab immediatis).
HOC ENIM VERUM EST ET DE 'NECESSE NON ESSE'. HAEC ENIM FIT CONTRADICTIO EIUS QUAE SEQUITUR 'NON POSSIBILE ESSE';
[32] Vere 'non necesse est non esse' sequitur per aequipollentiam ad 'possibile esse', quia CONTRADICTIO EIUS ad contradictionem illius, secundum dispositionem tertii ordinis quae bona est, similiter sequitur (a pari); si quae enim propositiones ad inuicem aequipollent, earum quoque diuidentes necessarium est aequipollere inuicem. [33] Sic lege: HOC, scilicet quod 'non necesse est non esse' aequipollet ad 'possibile est esse', VERUM EST, id est uerum esse potest probari, DE 'NECESSE NON ESSE', id est per hanc propositionem quae est 'necesse est non esse'. Et quare per eam possit probari, statim assignat: quia scilicet ista 'necesse est non esse' est contradictio illius, scilicet ad 'non necesse est non esse', et ista quae est contradictio sequitur ad 'non possibile est esse'. Et hoc est: QUAE, id est 'NECESSE NON ESSE', SEQUITUR 'NON POSSIBILE est ESSE'.
ILLUD ENIM SEQUITUR HOC QUOD EST 'IMPOSSIBILE ESSE' ET 'NECESSE NON ESSE', CUIUS NEGATIO EST 'NON NECESSE EST NON ESSE'. SEQUITUR IGITUR ET HAEC CONTRADICTIO SECUNDUM PRAEDICTUM MODUM, ET NIHIL IMPOSSIBILE CONTINGIT SIC POSITIS.
[34] Vere 'necesse est non esse' sequitur ad 'non possibile est esse', quia 'impossibile est esse' sequitur ad eandem (a pari); et hoc est: ILLUD ENIM, id est 'non possibile est esse', SEQUITUR haec propositio 'IMPOSSIBILE est ESSE', ET, ideo subaudis, 'NECESSE EST NON ESSE' SEQUITUR ad eandem, CUIUS, scilicet 'necesse est non esse', NEGATIO EST 'NON NECESSE EST NON ESSE'. Et ita debet sequi ad contradictionem praecedentis contradictio sequentis, quippe aequipollentes diuidentium necesse est aequipollere. [35] Nota quod sicuti illam de secundo ordine transfert in primum ordinem, ita intelligit illam de primo transferendam in secundum; et ita propositiones quoque de 'necessario' sequuntur ad alias SECUNDUM PRAEDICTUM MODUM in aliis, id est contradictorie. Et hoc est: SEQUUNTUR IGITUR (a pari), quia 'sequi praedicto modo' et 'contradictorie' paria sunt; ET NIL inconuenientis CONTINGIT SIC disPOSITIS propositionibus necessarii.
DUBITABIT AUTEM ALIQUIS SI ILLUD QUOD EST 'NECESSARIUM ESSE' 'POSSIBILE' SEQUITUR. NAM SI NON SEQUITUR, CONTRADICTIO SEQUITUR, 'NON POSSIBILE ESSE'; ET SI QUIS NON HANC DICAT ESSE CONTRADICTIONEM, NECESSE EST DICERE 'POSSIBILE NON ESSE';
[36] In supra dicta argumentatione, cum ex mala dispositione primi ordinis ad inconueniens duxit, et talem propositionem ex parte sua praemisit:
Quod necesse est esse, possibile est esse
et eam probauit; postea dixit quod 'possibile' se habet ad 'esse' et 'non esse', cum subdidit: ILLI ENIM UTRAQUE CONTINGIT ACCIDERE. Unde, cum idem quod necesse est esse possibile <sit> esse et quod possibile est esse se habeat etiam ad 'non esse', uidetur quod idem quod necesse est esse se habeat etiam ad 'non esse', id est possit etiam non esse, quod aperte falsum est. Atque ex his cogitur aliquis dubitare utrum propositionem quam Aristoteles praemisit recipiat uel non. Et hoc est: DUBITABIT etc.
[37] Continuatio: ostendit superius quod 'possibile' sequatur, id est comitetur, 'necessarium'; sed DUBITABIT etc., an id quod necesse est esse sit possibile esse.
[38] Et quare dubitet cause duae supponuntur: nam cum (id est ex una parte) uidet quod oportet ut sequatur quia negatio 'possibilis' sequi 'non potest', tum (ex alia parte) inspicit quod 'possibile' se habet ad 'esse' et 'non esse'. Et has duas causas supponit Aristoteles. [39] Et primum probat quod sequitur sic: uere 'possibile esse' sequitur 'necesse est esse', id est comitatur, ita scilicet quod id quod necesse est esse possibile est esse. Aut 'possibile' sequitur aut contradictio 'possibilis', id est negatio; sed contradictio non sequitur, <ergo> 'possibile' sequitur. Cum autem deberet ponere disiunctas, ponit coniunctam, ac si diceret: uere uera est disiuncta, quia uera est coniuncta (a pari); et hoc est: NAM SI NON SEQUITUR, subaudis possibile est esse ad necesse est esse, CONTRADICTIO possibilis SEQUITUR, quae est scilicet 'NON POSSIBILE' est 'ESSE'. Sed quia quorumdam opinio erat quod 'possibile est non esse', quae uidebatur negatio, esset potius contradictio dicenda. Ponit etiam illam ut utrumque remouendo omnibus satis faciat, dicens: ET SI QUIS NON DICAT HANC propositionem 'non possibile est esse' ESSE CONTRADICTIONEM ad 'possibile est esse', NECESSE EST, id est constans est et determinatum, UT DICAT POSSIBILE NON ESSE, id est quicumque hanc non recipiet negationem recipiet illam.
SED UTRAEQUE DE 'NECESSE ESSE' FALSAE SUNT.
[40] Haec est assumptio, ubi diligenter ostendit quod, quaecumque contradictio recipiatur, non potest contradictio sequi; et hoc est: SED UTRAEQUE FALSAE SUNT DE 'NECESSE ESSE'. Neutra uere comitatur hanc affirmationem 'necesse est esse', hoc est de ea re quam necesse est esse, neque uerum est 'non possibile est esse' neque 'possibile est non esse'. Conclusio est extra, haec scilicet: Quare 'possibile est esse' sequitur ad 'necesse est esse', cum scilicet eius contradictio non sequatur.
AT VERO RURSUS VIDETUR IDEM ESSE POSSIBILE INCIDI ET NON INCIDI, ET ESSE ET NON ESSE,
[41] Aliam uero causam dubitationis ponit, quare iterum nec 'possibile esse' uideatur sequi, quia scilicet 'possibile' habet se ad 'esse' et 'non esse', et ita 'necesse' uidetur se habere ad 'esse' et 'non esse': quod aperte falsum est. Et hoc totum ponit: ET ita ESSE ET NON ESSE, quia scilicet INCIDI ET NON INCIDI; quippe 'esse' et 'non esse' pro quibuslibet accipiuntur quae ad affirmationem et negationem se habent.
QUARE ERIT NECESSE ESSE CONTINGERE NON ESSE; HOC AUTEM FALSUM EST.
[42] Quia scilicet 'possibile esse' se habet ad 'esse' et 'non esse', ergo 'necesse'. Si intelligamus 'omne possibile', quod falsum est, a toto est illatio; si uero est probatio indefinitae, sicut est uerum:
Non procedit ex uero falsum
non est curandum, quia haec non est ratio Aristotelis sed aliorum, cuius perturbationis causam ostendit. Cum autem deberet ponere quod 'necesse' se habeat ad utrumque, tam ad 'esse' quam ad 'non esse', ponit tantum de 'non esse', quia hoc sufficit ad perturbationem, quod solum inconueniens esse apparet.
MANIFESTUM EST AUTEM QUONIAM NON OMNE POSSIBILE VEL ESSE VEL AMBULARE ET OPPOSITA VALET, SED EST IN QUIBUS NON SIT VERUM;
[43] Ostensis duabus causis perturbationis dissoluit eam concedens illam partem: ad 'necesse' sequitur 'possibile'; sed non ideo 'necesse' se habet ad 'utrumque', quia non omne 'possibile' se habet ad utrumque.
[44] Continuatio: per hoc quod 'possibile' se habet ad utrumque uidetur 'necesse' se habere ad utrumque; sed irrationaliter uidetur, quia ex rerum natura MANIFESTUM EST QUOD NON OMNE 'POSSIBILE' VALET AD OPPOSITA, id est se habet non tantum ad 'esse' sed etiam ad oppositum eius, id est ad 'non esse'.
[45] Quod autem praemisit VEL ESSE VEL AMBULARE exempla sunt de 'possibili' simpliciter, non de 'possibili' quod non ualeat ad opposita; ut enim supra meminit, "omne quod est possibile diuidi uel ambulare, et non ambulare et non diuidi potest." SED EST, id est: Contingit esse quasdam res IN QUIBUS NON SIT VERUM utrumque, id est quod se habeat ad esse et non esse.
ET PRIMUM QUIDEM IN HIS QUAE NON SECUNDUM RATIONEM POSSUNT, UT IGNIS CALEFACTIBILIS EST ET HABET VIM IRRATIONABILEM.
[46] Innuit nobis talem diuisionem: possibilia alia sunt rationalia, alia irrationalia. Rationale possibile est illud cuius actus secundum aliquam rationem et industriam ipsius potentis fit, ut in medico potentia curandi. Irrationale uero possibile est quod secundum rationem et industriam ipsius potentis non perducitur ad actum, ut in igne potentia calefaciendi. Quod autem non omne 'possibile' ualeat ad opposita, id est 'esse' et 'non esse', ostendit primum irrationalibus possibilibus, quod sic dicit: ET PRIMUM. Ostendit quod non est uerum omne 'possibile' ualere ad opposita in quibusdam illorum QUAE NON possibilia sunt SECUNDUM RATIONEM, id est in irrationalibus; UT IGNIS CALEFACTIBILIS EST: Potest calere et ita quod non potest oppositum, id est non calere. ET bonum exemplum dedi de igne ut de irrationali possibili, quia ignis HABET VIM, id est potestatem, IRRATIONALEM; supple extra: Qui, scilicet ignis, non ualeat ad opposita.
[47] Calefactibilem dicit, quia potest calere in se et non calere facere aliud; hoc enim exemplum ponit de illo possibili quod non habet se ad 'non esse'. Si uero diceremus ignem non posse non calefacere, falsum esset; sic enim etiam ignis substantiam retinere potest ut nil calefaciat sed ignis esse non potest nisi caleat, id est calorem habeat, cum sit ei calor substantialis, calefactio uero accidentalis.
[48] Nota insuper quod cum in igne exemplum ponat de possibili quod non possit opposita, quia, "quemadmodum" statim est dicturus, "ignem non est possibile calefacere et non, uel quaecumque semper agunt", ut celum, teste Boethio, quod semper uoluitur non est possibile non uolui, uidetur plane Aristoteles mentiri, quippe et ignem ipsum etiam non esse possibile est, ita etiam substantiales formas non retinere, quod non habeat calorem; si enim non est possibile ignem non calere, necesse est ignem calere, et ita ab eterno calet, ut nec principium habuerit nec finem habere possit; quod omnino falsum est. Cum itaque dicit Aristoteles ignem necessario calere uel non posse non calere, in igne subiecto uim attendit quasi sit modalis cum determinatione hac: 'dum est ignis'. Cum autem ait "quaecumque talia semper agunt", nota quod per illud "talia" illa tantum intellexit quae in proprietatibus suis ita sunt substantialiter sicut est ignis in calore; unde oportet concedi et motum substantialiter inesse celo, iuxta Boethium.
ERGO SECUNDUM RATIONEM POTESTATES IPSAE EAEDEM PLURIMORUM ETIAM CONTRARIORUM SUNT; IRRATIONABILES VERO NON OMNES, SED, QUEMADMODUM DICTUM EST, IGNEM NON EST POSSIBILE NON CALEFACERE VEL QUAECUMQUE ALIA SEMPER AGUNT;
[49] Ostendit quoddam possibile irrationale non ualere ad opposita; modo uero monstrat, quod omnia possibilia quae secundum rationem possibilia sunt ualeant ad opposita. Et sic infert a causa: Quandoquidem dictum est primum de illis possibilibus quae non secundum rationem possunt, de quibus erat dicendum, ergo dicamus de illis quae secundum rationem possunt, de quibus erat dicendum similiter, quod notatur per illud "primum" quod praemissum fuit. [50] Sic lege: POTESTATES SECUNDUM RATIONEM, id est res quae possunt aliquid secundum rationem suam, IPSE EAEDEM, permanentes in tota substantia sua, SUNT PLURIMORUM CONTRARIORUM, id est habent se ad plura opposita, ut Socrates ad 'ambulare et 'non <ambulare' uel> ad 'sedere' et 'non sedere', quia utrumque potest, in tota hominis substantia remanens. Sed non ita ignis, manens ignis, potest calere et non. [51] IRRATIONALES, id est quae possunt non secundum rationem, NON OMNES ualent <ad> opposita, SED QUEMADMODUM ibi DICTUM EST satis, ubi ignem, quem potentem calere dixit, attulit ad exemplum eius 'possibilis' quod non potest opposita, id est cum possit calere, non potest non calere. Per AGUNT non actionem intelligit, quia nec calor actio est sed ad quemlibet perpetuum statum significandum ponitur.
ALIA VERO POSSUNT ET SECUNDUM IRRATIONALES POTESTATES SIMUL QUAEDAM OPPOSITA;
[52] Ignis et caetera "talia" irrationalia possibilia, quae scilicet "semper agunt", non ualent ad opposita; sed sunt ALIA quae per IRRATIONALES POTESTATES POSSUNT QUAEDAM OPPOSITA, ut ferrum, teste Boethio in Primo Commento, potest calere et non calere.
SED HOC QUIDEM IDCIRCO DICTUM EST QUONIAM NON OMNIS POTESTAS OPPOSITORUM EST NEC QUAECUMQUE SECUNDUM EANDEM SPECIEM DICUNTUR.
[53] Postquam ostendit quod irrationalia possibilia quae sunt in sempiterno actu non possunt esse et non esse sed omnia rationalia possunt et quaedam etiam irrationalia utrumque, docet quare hoc totum induxit: scilicet ut ostenderet quod non omne 'possibile' habet se ad 'esse' et 'non esse', ut quibusdam uidebatur, ac per hoc putabant etiam 'necessarium' se habere ad utrumque.
[54] Continuatio: Non sine causa hoc induxi, SED HOC totum IDCIRCO DICTUM EST, ut ostenderetur QUOD NON OMNIS POTESTAS EST OPPOSITORUM, id est non omne cui aliqua potestas conuenit ualet ad opposita, id est ad 'esse' et 'non esse'; et non solum dico de toto, quod non omne 'possibile' ualet ad 'esse' et 'non esse' sed etiam dico de quadam parte; et hoc est: NEC QUAECUMQUE SUB EADEM SPECIE DICUNTUR potestates, id est sub irrationali potestate, simul ualent <ad> opposita, ut ignis non potest calere et non calere, ut dictum est.
QUAEDAM VERO POTESTATES AEQUIVOCAE SUNT; 'POSSIBILE' ENIM NON SIMPLICITER DICITUR, SED HOC QUIDEM QUONIAM VERUM EST UT IN ACTU, UT 'POSSIBILE EST AMBULARE' QUONIAM AMBULAT, ET OMNINO POSSIBILE EST ESSE QUONIAM IAM EST ALIQUID ACTU QUOD DICITUR 'POSSIBILE', ILLUD VERO QUOD FORSITAN AGIT, UT 'POSSIBILE EST AMBULARE' QUONIAM AMBULABIT.
[55] Ostenso quod non omne 'possibile' potest esse et non esse, ingreditur quandam diuisionem 'possibilis', insufficientem tamen ut ipse eligat quod 'possibile' ad 'necessarium' sequi debeat dicens: Possibile aliud QUIDEM EST VERUM, possibile scilicet quod est IN ACTU, aliud QUOD FORSITAN AGET. Ut autem melius uideamus quid utrumque sit, altius sic ordinamus 'possibile': aliud quod est in actu, aliud quod non est in actu. Iterum illud quod est in actu aliud <quod> est in sempiterno actu, aliud quod non est, quae utraque uocat 'uera possibilia' quamdiu sunt in illo actu; rursus 'possibile' quod non est in actu aliud quod est determinate futurum in actu, ut:
Hominem possibile est mori
aliud quod est indeterminatum futurum, id est quod se habet ad utrumlibet, ut:
Possibile est me ambulare.
Et illud solum quod habet se ad utrumlibet est illud possibile quod uocat Aristoteles possibile QUOD FORSITAN AGET. Et de isto dicet quod non sequitur ad 'necessarium', reddendo inde causam.
[56] Volunt tamen quidam diuisionem factam in <hoc> libro, scilicet 'possibile' aliud uerum quod in actu est, aliud QUOD FORSITAN AGET, esse sufficientem, dicentes illud 'possibile' quod non est in actu et tamen futurum est in actu determinate, contineri sub 'uero possibili'. Quod non uidetur littera uelle, dicens hoc quod uerum est possibile quod iam est actu.
[57] Quod ait QUAEDAM esse possibilia AEQUIVOCE tale est ac si diceret 'diuersis modis' quos supponit, uel ita, scilicet "quod fuit in actu uel non", ut sit uocis in modos diuisio potius quam aequiuocationis. Possumus etiam AEQUIVOCE dicere secundum multiplicem significationem, quia quandoque 'possibile' quantum ad actum accipitur, quandoque simpliciter quantum ad naturam. Vel dicit 'possibile' hoc nomen aequiuoce dici sicut album, non quod diuersos sensus habeat sed quia rationem substantiae non habeat.
[58] Continuatio: Non solum <non> omnis potestas oppositorum, id est non omne 'possibile', habet se ad utrumque sed quaedam sunt possibilia aequiuoce, id est diuersis modis, quos statim supponit.
[59] 'POSSIBILE' ENIM, id est non conuenit uno tantum modo hoc nomen 'possibile' sed diuersis, uel ita: id est non uniuoce, immo aequiuoce. SED HOC QUIDEM, id est quaedam res DICITUR uere posse aliquid, QUONIAM iam est IN ACTU, UT 'POSSIBILE EST AMBULARE aliquem' ita <QUONIAM> AMBULAT. OMNINO, id est uniuersaliter, POSSIBILE EST ALIQUID ESSE QUONIAM IAM EST ACTU ipsum QUOD POSSIBILE esse DICITUR. ILLUD VERO, id est alia res, est ita possibile QUOD FORSITAN AGET, id est quod nondum est determinatum ex essentia actus eam agere, UT 'POSSIBILE EST AMBULARE' aliquam nondum ambulantem, QUONIAM quandoque AMBULABIT.
ET HAEC QUIDEM IN MOBILIBUS SOLIS EST POTESTAS, ILLA VERO ET IN IMMOBILIBUS;
[60] Ostendit diuersos modos 'possibilis' ut discerneretur quod 'possibile' sequeretur ad 'necessarium', cum aduersario, ut dictum est superius, uideretur nullo modo posse sequi ad 'necessarium'. Nunc autem per 'uerum possibile', quod fuit unus modus 'possibilis', ostendit 'possibile' sequi ad 'necessarium'. Forsitaneum uero 'possibile' omnino a secutione 'necessarii' remouendum esse docet, cum ait illud euenire IN SOLIS MOBILIBUS rebus, cum scilicet constet necessarium immobile esse.
[61] Sic lege: HAEC POTESTAS, scilicet forsitanea, EST IN SOLIS MOBILIBUS, id est circa solas res quae moueri possunt circa 'esse' et 'non esse', possibilis est indeterminate euenire, id est sic possunt euenire ut incertum sit euenire; ideoque ad 'necessarium' sequi non potest; ILLA VERO, id est uera et actualis potestas, contingit ETiam rebus IMMOBILIBUS, non tantum scilicet mobilibus; ideoque sequi poterit ad 'necessarium', ut scilicet quicquid necesse est sit actu possibile, id est ita possibile sit eo quod iam sit.
IN UTRISQUE VERO VERUM EST DICERE NON IMPOSSIBILE ESSE AMBULARE ET QUOD AMBULAT IAM ET AGIT, ET AMBULABILE.
[62] Vocauit 'possibile' tam uerum possibile quam forsitaneum, id est dixit res posse esse et quae iam sunt determinatae et quae possunt esse ita quod nondum eas esse sit determinatum. Modo utrumque probat esse possibile, quia utrumque non impossibile est esse (a pari); et hoc est: IN UTRISQUE, id est de utrisque rebus, VERUM EST DICERE 'NON IMPOSSIBILE', quia is IAM AMBULAT ET iam AGIT, ET quia est AMBULABILIS, id est ita potens ambulare quod nondum ambulat.
HOC IGITUR 'POSSIBILE' NON EST VERUM DE 'NECESSARIO' SIMPLICITER DICERE, ALTERUM AUTEM VERUM EST.
[63] Quandoquidem HOC 'POSSIBILE', "quod scilicet forsitan aget", "est in solis mobilibus", ERGO NON sequitur ad 'necessarium' uel 'necesse' SIMPLICITER (ab oppositis). Ideo dicit quia ad 'necessarium determinatum' potest applicari 'possibile' mobilium, quippe ea quae ex necessitate sunt, dum sunt, moueri contingit circa illud esse. ALTERUM AUTEM, id est 'uerum possibile', VERUM EST sequi ad 'necessarium'.
QUARE, QUONIAM PARTEM UNIVERSALE SEQUITUR, ILLUD QUOD EX NECESSITATE EST CONSEQUITUR 'POSSE ESSE', SED NON OMNINO.
[64] 'Verum possibile' sequitur ad 'necesse', quare 'possibile' simpliciter, id est hoc nomen 'possibile' quod est quasi generale ad 'uerum possibile' (a parte); et hoc est: QUARE ILLUD QUOD EX NECESSITATE EST SEQUITUR POSSE ESSE. Et 'uerum' <Aristoteles> assignat a causa, quia omne UNIVERSALE SEQUITUR omnem PARTEM suam, 'possibile' autem simpliciter acceptum, hoc nomen, quasi uniuersale, id est continentius, dicitur ad 'uerum possibile'; quia, sicut praedicatio generis semper comitatur praedicationem speciei sed non conuertitur, ita praedicatio 'possibilis' praedicationem 'ueri' sed non conuertitur; quippe quicquid uerum est possibile est esse sed non conuertitur. SED NON OMNINO, id est non omnis pars, sequitur 'necessarium', sicut 'possibile forsitaneum', ut supra dictum est.
[65] Nota cum ait possibile, hanc uocem, totum esse ad 'uerum possibile', non ualere illam sententiam quod 'possibile' ad 'uerum' et 'forsitaneum possibile' multipliciter dicatur; quia 'canis' aequiuocum sicut uniuersale uere non dicitur de 'cane' aequiuoce. Nos autem non contradicimus quin 'possibile' quandoque accipiatur determinate pro 'uero' sed hoc 'possibile' quod supra posuit in modalibus uno tantum modo secundum naturam accipitur. Ideoque uno modo retentum quo utrumque continet 'possibile' totum ad utrumque ponitur, sicut et 'Christianus' commune nomen totum est ad 'Christianus' proprium nomen.
[66] Nota etiam quod ex uerbis Aristotelis, cum ait "potestates", uidetur ipse in hoc nomine 'possibile', quod etiam nomen rerum facere uidetur, potestatem siue possibilitatem, quandam formam, intelligere, cum ipsum in modalibus propositionibus ponit; quod supra negauimus. Nos tamen, cum dicit 'potestatem' uel 'necessitatem', nullas intelligimus formas sed iuxta sensum modalium omnia exponimus.
ET EST QUIDEM FORTASSE PRINCIPIUM QUOD NECESSARIUM EST ET QUOD NON NECESSARIUM EST OMNIUM VEL 'ESSE' VEL 'NON ESSE', ET ALIA QUEMADMODUM HORUM CONSEQUENTIA CONSIDERARE OPORTET.
[67] Disposuit superius ita ordines modalium quod propositiones de 'necessario' ultimas collocauit. Nunc autem ostendit eas naturaliter debere praeponi caeteris propositionibus, quia scilicet res de quibus uerae sunt propositiones 'necessarii', priores sunt tam natura quam dignitate caeteris rebus; quippe res, quae necessariae sunt, sempiterne sunt et principia aliarum rerum, ut Deus et mens ex ipso nata, quae eterna sunt.
[68] Continuatio: Disposui propositiones de 'necessario' ultimas sed FORTASSE QUOD NECESSARIUM EST ET QUOD NECESSARIUM NON EST, id est affirmationes et negationes de 'necessario', sunt ponendae PRINCIPIUM OMNIUM 'ESSE' VEL 'NON ESSE', id est omnium aliarum propositionum eorumdem ordinum secundum 'esse' et 'non esse' dispositorum; id est debent praeponi aliis propositionibus. ET ALIA, id est alias propositiones, quasi CONSEQUENTIA HARUM propositionum OPORTET CONSIDERARE. FORTASSE temporaliter.
MANIFESTUM EST AUTEM EX HIS QUAE DICTA SUNT QUONIAM QUOD EX NECESSITATE EST SECUNDUM ACTUM EST, QUARE, SI PRIORA SUNT SEMPITERNA, ET QUAE ACTU SUNT POTESTATE PRIORA SUNT.
[69] Non sine causa uidentur praeponi hae propositiones de 'necessario' caeteris sed propter hanc causam, quod MANIFESTUM EST EX supra dictis ueris. Dictum est 'uerum possibile' sequi ad 'necessarium', QUIA omne QUOD EX NECESSITATE EST ACTU EST, ET QUAE ACTU SUNT, PRIORA SUNT, id est digniora, aliis quae sunt scilicet in sola POTESTATE; quod est ibi: ET QUAE ACTU SUNT PRIORA SUNT, SI SEMPITERNA SUNT PRIORA, sola scilicet POTESTATE; QUARE QUAE ACTU SUNT <etc.> (a parte). Quam consequentiam totam ponit: QUARE etc. [70] Vel ita: SI SEMPITERNA SUNT PRIORA aliis quae, subaudis, actu sunt, QUARE omnia QUAE ACTU SUNT <etc.> (a simili).
[71] Nota quod, cum ait ea quae sunt magis digna <esse> his quae non sunt, electiue non comparatiue accipe, ut scilicet illa aliquod dignitatis habeant, ista nihil.
ET HAEC QUIDEM SINE POTESTATE ACTU SUNT, UT PRIMAE SUBSTANTIAE, ALIA VERO SUNT ACTU CUM POSSIBILITATE,
[72] Quia dixerat necessaria priora esse potestate, quia semper sunt in actu, putaret aliquis nullum 'possibile' posse esse in actu. Ideo dicit quaedam possibilia esse in actu, quaedam non, et eorum quae sunt in actu subdiuisionem praemittit; quia scilicet alia SUNT in ACTU SINE POTESTATE, subaudis praecedenti, scilicet quae numquam prius potuerunt esse quam fuerunt, ALIA CUM POTESTATE praecedenti. [73] HAEC, id est quaedam possibilia, PRIMAS SUBSTANTIAS uocat diuinas, ut Deum et noym, siue etiam ylem quae secundum philosophos coeterna Deo fuit.
QUAE NATURA PRIORA SUNT, TEMPORE VERO POSTERIORA,
[74] Natura ad possibilitatem pertinet, tempus ad actum; et hic est sensus: quae prioritate naturae praecedunt actum temporis; quia natura prius ea esse permisit quam temporaliter actu euenirent.
ALIA VERO NUMQUAM SUNT ACTU SED POTESTATE SOLA.
[75] Postquam comprehendit actuale possibile duobus modis, supponit inactuale.
LI 3.14
UTRUM AUTEM CONTRARIA EST AFFIRMATIO NEGATIONI ET ORATIO ORATIONI QUAE DICIT QUONIAM 'OMNIS HOMO IUSTUS EST' EI QUAE EST 'NULLUS HOMO IUSTUS EST' AN EI QUAE EST 'OMNIS HOMO INIUSTUS EST', 'CALLIAS IUSTUS EST', 'CALLIAS IUSTUS NON EST', 'CALLIAS INIUSTUS EST', QUAE HARUM CONTRARIA EST? NAM SI EA QUAE SUNT IN VOCE SEQUUNTUR> EA QUAE SUNT IN ANIMA, ILLIC AUTEM CONTRARIA EST OPINIO CONTRARII, UT 'OMNIS HOMO IUSTUS EST' EI QUAE EST 'OMNIS HOMO INIUSTUS EST', ETIAM IN HIS QUAE SUNT IN VOCE AFFIRMATIONIBUS NECESSE EST SIMILITER SESE HABERE. QUOD SI NEQUE ILLIC CONTRARII OPINATIO CONTRARIA EST, NEC AFFIRMATIO AFFIRMATIONI ERIT CONTRARIA, SED EA QUAE DICTA EST NEGATIO. QUARE CONSIDERANDUM EST CUI OPINATIO VERA FALSAE OPINIONI CONTRARIA EST, UTRUM NEGATIONI AN CERTE EI QUAE CONTRARIUM ESSE OPINATUR. DICO AUTEM HOC MODO: EST QUAEDAM OPINATIO VERA QUONIAM BONUM EST, ALIA VERO QUONIAM NON BONUM EST FALSA, ALIA VERO FALSA QUONIAM MALUM EST; QUAE HARUM CONTRARIA EST VERAE?
[1] Ostensis supra positis naturis propositionum ad ultimum contrarietatem propositionum generaliter assignat, scilicet rectam earum oppositionem quam habent ex opposito modo enuntiationis, siue ipse sint contrariae propositiones siue diuidentes. Hoc autem facit quia quorumdam erat sententia propositiones contrarias dici ex contrarietate terminorum, ut:
Omnis homo est iustus
et:
Omnis homo est iniustus
uel:
Callias est iustus
et:
Callias est iniustus
quia contraria habent praedicata. Ipse autem magis concedit contrarias propositiones dici debere ex contrario modo proponendi, quia haec scilicet negando tollit quod ipsa affirmando constituit et ex proprio sensu resistit.
[2] Nota tamen quod ipse in tractatu oppositorum, cum differentiam affirmationis et negationis, id est a contrariis et priuatione et habitu, ostendit, contraria complexa appellauit propositiones de contrariis praedicatis et similiter priuationem et habitum complexa, prius aliorum sententiam quam hic destruit uisus est secutus; unde sic ait "quae secundum complexionem contraria dicuntur", "magis" confirmans 'dici' quam 'esse'. Aut fortasse nihil impedit sed ipse quoque contrarias propositiones ex qualitate terminorum ibi improprie appellauerat, qui hic uult determinare in quo proprie dicendae sunt contrariae.
[3] Nouum est hoc capitulum <et> per se non ad superiora continuatur, in exordio cuius ponit ipse quaestionem de contrarietate propositionum, ut eam dissoluat. Proponit autem sic: UTRUM AFFIRMATIO EST CONTRARIA NEGATIONI AUT potius, ut quibusdam uidetur, ORATIO ORATIONI, id est affirmatio affirmationi -- ponit enim generale uocabulum pro speciali, ORATIO scilicet pro 'affirmatio'. Et statim exempla subdit dicens: Ut ea affirmatio QUAE DICIT 'OMNIS HOMO IUSTUS EST' EST contraria EI negationi QUAE EST 'NULLUS HOMO IUSTUS EST', AN potius:
Omnis homo iustus est
contraria est EI affirmationi QUAE EST 'OMNIS HOMO INIUSTUS EST'? Item huic affirmationi de singulari subiecto 'CALLIAS IUSTUS EST' QUAE HARUM duarum EST CONTRARIA, 'CALLIAS IUSTUS NON EST' uel 'CALLIAS INIUSTUS EST'?
[4] Et quoniam propositiones contrariae dicendae sunt e contrario modo proponendi sicut opiniones, id est intellectus, ex contrario modo concipiendi, transfert se ad opiniones, id est ad intellectus, ipsarum propositionum, ut scilicet considerato quae opinio cui opinioni sit contraria secundum contrarietatem opinionum significatarum de contrarietate propositionum significantium eas iudicemus, quia scilicet propositiones sequuntur suos intellectus in contrarietate.
[5] Sic continua et dispone litteram: Considerandum est quae propositio sit cui contraria; QUARE CONSIDERANDUM EST quae OPINATIO VERA CUI FALSAE CONTRARIA, UTRUM NEGATIONI sit contraria, AN CERTE EI opinioni QUAE OPINATUR CONTRARIUM, id est quae habetur ex propositione continente contrarium praedicatum (locus a causa).
[6] Nota quod, licet dicatur uera falsae esse contraria, quandoque tamen falsae sunt utraeque, ut:
Omnis homo iustus est
et:
Nullus homo iustus est
numquam autem uerae.
[7] Quare autem propter propositiones sit considerandum de opinionibus, assignat dicens: NAM EA QUAE SUNT IN VOCE, id est propositiones quae sunt uoces, SEQUUNTUR, id est imitantur in proprietate contrarietatis, EA QUAE SUNT IN ANIMA, id est intellectus suos, et SI EA QUAE SUNT IN VOCE SEQUUNTUR EA QUAE SUNT IN ANIMA et ILLIC, id est in his quae sunt in anima, EST CONTRARIA OPINIO CONTRARII, id est quae opinatur contrarium, UT 'OMNIS HOMO' etc., id est opinio huius propositionis opinioni illius, NECESSE EST, id est constans est, SIMILITER SE HABERE IN HIS AFFIRMATIONIBUS QUAE SUNT IN VOCE; quia sicut opiniones ita affirmationes de contrariis erunt contrariae. AFFIRMATIONES QUAE SUNT IN VOCE dicit ideo fortasse quia, sicut 'oratio' apud Grecos ad 'intellectum' aequiuocatur, ita etiam 'affirmatio'. QUOD, scilicet sed, SI ILLIC, id est in opinionibus, NON CONTRARIA EST OPINIO CONTRARII NEC AFFIRMATIO AFFIRMATIONI etc., SED potius NEGATIO supraposita. Nota quod hic large 'opinionis' nomen accipit pro quolibet intellectu, cum proprie 'opinio' casus tantum intellectus nominet).
[8] Et postquam considerandum dixit esse in opinionibus, qualiter considerandum sit docet dicens: DICO AUTEM HOC MODO considerandum esse: EST QUAEDAM etc.
[9] Nota quod hic totus tractatus de opinionibus erit usque uersus finem, ubi consideratis opinionibus ad propositiones redit dicens: "Quare, si in opinione sic se habet, sunt autem quae sunt in uoce" etc.
[10] QUAE HARUM duarum falsarum, uel:
Bonum non est bonum
uel:
Bonum est malum
EST CONTRARIA illi VERAE:
Bonum est bonum?
ET SI EST UNA, SECUNDUM QUOD CONTRARIA EST?
[11] Sicut propositiones de contrariis terminis facte modo de mediatis contrariis modo de inmediatis contrariis fiunt, ita opiniones propositionum constantium ex contrariis modo talium propositionum sunt modo talium. Quando autem sunt de contrariis inmediatis, una est aequipollens opinio affirmationis de contrario cum opinione negationis de altero contrario, ut:
Hoc animal est sanum
et:
Hoc animal non est aegrum
cum uero non sunt de inmediatis contrariis sed de mediatis, ut:
Hoc corpus est album
et:
Hoc corpus est nigrum
sunt plures, id est non aequipollentes.
[12] Continuatio: Dixi considerandum de opinione affirmationis et negationis, quae sit contraria opinioni affirmationis; ET SI, id est etiam si, UNA sit aequipollens opinio affirmationis cum opinione negationis, uidelicet sunt inmediata contraria, ut dictum est, tunc quoque considerandum est SECUNDUM QUAM illarum prior opinio affirmationis EST CONTRARIA.
NAM ARBITRARI CONTRARIAS OPINIONES DEFINIRI IN EO QUOD CONTRARIORUM SUNT, FALSUM EST;
[13] Bene dicit esse considerandum de contrarietate opinionum; nam illud non ualet, quod quidam putant, contrarias opiniones in eo diffiniri quod de contrariis sunt (a causa); et hoc est: NAM FALSUM EST ARBITRARI OPINIONES IN EO DIFFINIRI CONTRARIAS QUOD SUNT de contrariis.
BONI ENIM QUONIAM BONUM EST ET MALI QUONIAM MALUM EST EADEM OPINATIO EST FORTASSE ET VERA [ET MALA],
[14] Vere non bene diffiniuntur contrariae opiniones in eo quod de contrariis sunt, quia haec opinio BONI QUONIAM Bonum EST BONUM ET MALI QUONIAM Malum EST MALUM quae de contrariis sunt sunt simul uerae (ab oppositis); si enim sunt simul uerae, non sunt contrariae, et ita non omnes de contrariis sunt contrariae. Et ideo non bene diffiniuntur contrariae opiniones in eo quod de contrariis sunt, cum et non contrariis id conueniat. Quod ait quod haec OPINIO EST EADEM cum illa, talis est ac si diceret: Vera est sicut illa. Quod statim determinat cum subdit ET VERA, ac si diceret: Id est non ita simul quod simul uera est uel eadem dici potest sed secundum similitudinem affirmatiuitatis, quod utraque scilicet est affirmatiua.
SIVE PLURES SINT SIVE UNA SIT;
[15] Hoc ad illud respicit quod superius posuit "quae harum contraria est uere? Et si est una" etc.
[16] Continuatio: Considerandum est an negatiua opinio sit contraria affirmatiuae an affirmatiua opinio de contrario, SIVE negatiua opinio et affirmatiua de contrario SINT PLURES, id est non aequipollentes, ueluti quando sunt de non inmediatis contrariis, ut supra dictum est, SIVE SINT UNA, id est aequipollentes, ueluti quando sunt de inmediatis.
SUNT AUTEM ISTA CONTRARIA; SED NON IN EO, QUOD CONTRARIORUM SUNT, CONTRARIAE, SED MAGIS IN EO QUOD CONTRARIE DICUNTUR.
[17] Posuit exempla per:
Bonum est bonum
et:
Malum est malum
de opinionibus non contrariis, inter se scilicet. SED ne quis ideo putet eas nec etiam ad alias opiniones esse contrarias, dicit eas esse contrarias NON IDEO QUOD SUNT DE CONTRARIIS, SED potius QUOD CONTRARIE opinantur quantum ad suas negatiuas, has scilicet:
Non est bonum bonum
et:
Non est malum malum.
'Contrarie opinari' accipit secundum oppositum concipiendi modum in coniungendo et diuidendo.
SI ERGO BONI QUONIAM BONUM EST OPINATIO EST, EST AUTEM QUONIAM NON BONUM, EST VERO QUONIAM ALIUD ALIQUID QUOD NON EST NEQUE POTEST ESSE (ALIARUM QUIDEM NULLA PONENDA EST, NEQUE QUAECUMQUE ESSE QUOD NON EST OPINATUR NEQUE QUAECUMQUE NON ESSE QUOD EST --
[18] Quandoquidem in eo contrariae sunt tantummodo dicendae opiniones quod circa eadem contrariae opinantur, ergo huic opinioni:
Bonum est bonum
nulla aliarum a:
Bonum non est bonum
est contraria (ab oppositis); et hoc est: SI EST OPINIO, id est cum sit opinio, BONI QUONIAM Bonum EST BONUM', aut, id est et, alia QUONIAM Bonum NON est BONUM', et non tantum istae opiniones de bono sunt sed etiam QUOD bonum est ALIUD QUOD NON EST NEC ESSE POTEST, ut:
Bonum est malum (uel: inutile) (uel: inhonestum)
NULLA ALIARUM EST PONENDA contraria ad 'Bonum est bonum', ALIARUM, inquam, ab illa opinione 'Bonum non est bonum'; sed ipsa sola ab aliis, quod ipse statim determinabit dicens: "sed in quibus est fallacia". Et ita NEQUE omnes illae sunt ponendae ut contrariae illi QUAE OPINANTUR ESSE QUOD NON EST, ut:
Bonum est malum (uel: inutile) (uel: inhonestum)
NEQUE omnes QUAE OPINANTUR ipsum NON ESSE QUOD ipsum EST, ut:
Bonum non est utile (uel: expetibile) (uel: non est honestum).
INFINITAE ENIM UTRAEQUE SUNT, ET QUAE OPINANTUR ESSE QUOD NON EST ET QUAE NON ESSE QUOD EST -- SED IN QUIBUS EST PRIMA FALLACIA; HAEC AUTEM EST EX HIS EX QUIBUS SUNT ET GENERATIONES; EX OPPOSITIS VERO GENERATIONES SUNT,
[19] Reddit causam quare uel non omnes QUAE OPINANTUR bonum ESSE QUOD NON EST uel non omnes QUAE opinantur NON ESSE QUOD EST, sint opponendae ut contrariae ad 'Bonum est bonum': Quia UTRAEQUE opiniones, tam illae quam istae, SUNT INFINITAE, id est innumerabiles, nulla autem propositio innumerabiles habet contrarias [uel] (ab oppositis fit probatio).
[20] SED IN QUIBUS, id est: SED illae tantum opiiniones sunt opponendae aliis tamquam contrariae earum IN QUIBUS EST FALLACIA PRIMA, scilicet, ut ait Boethius, hoc "principium fallacie"; quod statim determinat cum supponit: HAEC AUTEM, scilicet fallacia, EX HIS EST EX QUIBUS fiunt GENERATIONES. quae etiam ex quibus fiant rursus adiungit dicens: EX OPPOSITIS fiunt GENERATIONES quia, dum generatur, res de non esse ad esse perducitur. [21] Generationem hoc loco non solum motum in substantia appellat, uerum etiam quocumque res in se diuersa fit ab eo quod prius erat. Generatio uero inde fit unde incipit, id est ex non esse; unde Boethius hunc locum exponens ait:
Omnis generatio ex permutatione eius quod fuit surgit; nisi id quod fuit prius esse deserit, non potest esse generatio, quia fieri aliter non potest ut sit malum, nisi prius non sit bonum.
Omnis enim generatio ex detrimento surgit, ut quod fit dulce non fit ex albo sed ex non dulci, et quod fit album non fit ex duro sed ex non albo.
[22] His uerbis aperte docet Boethius PRIMAM FALLACIAM, id est priorem naturaliter falsitatem, inesse negatiuis, quas apponit affirmatiuis ut contrarias; quia, etsi negatiuam boni et affirmatiuam de contrario, id est de malo, contingat de eodem ueras esse, ut scilicet aliquid quod prius bonum erat, relicta proprietate boni, factum sit malum, prius naturaliter uera erat negatio quam affirmatio, quia quod non est bonum causa est quod sit malum, quia per illius remotionem ad istud pertingitur. Et potest haec negatiua sine affirmatiua contingere, affirmatio uero nequaquam sine negatione; unde negatio naturaliter, non secundum conuersionem consequentie, prior est. [23] Iuxta quod bene Aristoteles suprapositae affirmatiuae contrariam dicit eam opinionem falsam quam in generatione rei prius naturaliter oportet contingere iam negatiuam, scilicet quod ex non esse generatio surgit ut perducatur ad esse. Et hoc est:
Sed illae sole talibus affirmatiuis sunt opponendae ut contrarie, in quibus est ista falsitas, id est quae sic actualiter falsae sunt ut naturaliter, si uentum sit ad ueritatem, caeteras in ueritate praecedant: hae sunt negatiuae a quibus, ut determinatum est, generationes incipiant.
[24] Potest et aliter exponi, ut scilicet PRIMA FALLACIA sit maior falsitas secundum quam omnes opiniones falsas secundum se magis falsas dicturus est statim, sicut e contrario ueras secundum se magis ueras. 'Secundum se' autem opinio dicitur quae idem sibi ipsi copulat uel idem a se ipso remouet, ut 'Bonum <est bonum' uel 'Bonum> non est bonum'; secundum accidens uero est quae alicui aliud copulat uel aliud ab ipso remouet, ut:
Bonum est utile
uel:
Bonum non est malum
unde Boethius:
Si quis de bono opinatur quoniam bonum est, hic secundum ipsam rem ueram opinionem habet; si uero arbitretur quoniam bonum est utile <...> ipsa ueritas de bono per accidens fit boni; accidit enim ut utile quoque sit.
[25] Ipse quoque Aristoteles in hac opinione:
Bonum non est malum
dicit in sequentibus accidere bono non esse malum, ut sit omnis opinio secundum accidens quae consistit in coniunctione uel remotione diuersorum; secundum se autem fit quae sit in coniunctione uel remotione eiusdem ad se ipsum. Omnis autem opinio quae secundum se est uera magis uera dicitur ab Aristotele, et omnis quae secundum se est falsa magis falsa dicitur. [26] Unde et huiusmodi propositiones secundum se ueras ex aperta ueritate ridiculas appellamus, sicut et syllogismos perridiculos Boethius uocat qui eandem propositionem et in argumento praemittunt et in conclusione supponunt hoc modo:
Si homo es, homo igitur es.
Sicut autem repetitio eiusdem propositionis ridiculosum syllogismum facit, ita et repetitio eiusdem termini ridiculosam propositionem, ut cum dicitur 'Bonum est bonum' quae secundum se uera magis uera dicitur quia idem sibi expresse copulat. Et e contrario 'Bonum non est bonum' secundum se falsa magis falsa dicitur, quod est ei primam fallaciam inesse, hoc est maiorem falsitatem habere quam caetere habeant, quae aliud uel coniungunt uel disiungunt.
QUARE ETIAM FALLACIA;
[27] Quandoquidem "fallacia, prima" scilicet, "ex eis" fit "ex quibus generationes", generationes <autem> fiunt "ex oppositis", QUARE ETIAM FALLACIA fit ex oppositis. Et hoc est quasi forma quaedam syllogismi; et est a causa locus, quod scilicet, quia fallacia fit ex oppositis eisdem ex quibus generationes, et generationes fiunt ex oppositis, ideo et fallacia fit ex oppositis, id est propositio maxime falsa illud propositum proponit ex quo generatio surgit, id est hoc non esse illud.
SI ERGO QUOD BONUM EST ET BONUM EST ET MALUM NON EST, ET HOC QUIDEM SECUNDUM SE, ILLUD VERO SECUNDUM ACCIDENS (ACCIDIT ENIM EI MALUM NON ESSE),
[28] Rursus id probat quod 'Bonum non <est> bonum' est contraria ad 'Bonum est bonum' sed alio argumento, per similitudinem scilicet contrariarum formarum, ostendens quae opiniones sint dicendae contrariae; ac si ita dicat: Contrarie formae sunt "quae plurimum differunt circa idem", id est quas maxime impossibile est inesse eidem subiecto, ut sunt albedo et nigredo, quippe inde contrariae dicuntur quae maxime sibi aduersantur; et hanc propositionem supponit inferius ibi: "contraria enim est eorum" etc. Sed 'Bonum est bonum' et 'Bonum non est bonum' hae duae opiniones maxime inuicem differunt; quod in eo ostendit quod haec magis est uera et illa magis falsa, ut est haec habundans in uero sicut illa habundat in falso; quare hae inuicem contrariae debent esse. Et hanc supponit conclusionem ibi: "Quod si contraria est altera" etc. [29] Vis autem huius argumentationis est a simili, ut scilicet, sicut formae "quae plurimum differunt" ideo contrariae dicendae sunt, ita etiam opiniones istae quarum altera est magis uera altera magis falsa. Quod enim haec magis uera et illa magis falsa propositiones, praemittit huiusmodi syllogismos:
'Bonum est bonum' haec opinio est secundum se et uera, Sed omnis quae est secundum se et uera est magis uera; Quare ista est magis uera.
Similiter:
'Bonum non est bonum' est secundum se et falsa, Sed omnis secundum se et falsa est magis falsa; Quare ista est magis falsa.
Quid uero sit opinionem uel propositionem esse secundum se supra docuimus, quando scilicet idem sibi ipsi copulatur uel a se ipso remouetur. [30] Primi uero syllogismi propositionem, quod scilicet:
'Bonum est bonum' sit secundum se et uera
praemittit; quod uera sit primum ponit, cum ait QUOD BONUM <EST> EST BONUM, et statim quod sit secundum se annectit dicens: ET haec QUIDEM opinio 'Bonum est bonum' SECUNDUM SE est. Assumptio eiusdem syllogismi, prioris scilicet, quod:
Omnis uera secundum se sit magis uera
(scilicet his quae sunt secundum accidens, mox subditur ibi: "Magis autem in unoquoque". Conclusio extra. [31] Secundi uero syllogismi propositio, quod scilicet:
'Bonum non est bonum' est secundum se et falsa
ibi est: "Ergo ea quae est" etc. Assumptio quoque, id est quod omnis secundum se falsa sit magis falsa, praemissa est ibi: "etiam falsa". Conclusio uero ibi est: "Quare magis erit" etc.
Nunc litteram prosequere.
[32] QUOD BONUM EST etc., id est fiunt uerae tales opiniones de bono, quod scilicet 'Bonum EST BONUM' ET 'Bonum NON EST MALUM'. ET HOC, id est haec opinio 'Bonum est bonum', sit secundum se, quod per contrarium ostendit dicens: ILLUD VERO, id est illa alia opinio 'Bonum non est malum', sit PER ACCIDENS, id est non secundum se. Quod scilicet non sit de eodem addit, et quod dicat secundum accidens supponit causam dicens: ACCIDIT ENIM EI, id est bono, NON ESSE MALUM, hoc est: accidentaliter et extraneae remouetur malum ab eo, utpote diuersum ab ipso.
MAGIS AUTEM IN UNOQUOQUE EST> VERA QUAE SECUNDUM SESE EST,
[33] Postquam ex superioribus ostendit quod 'Bonum est bonum' secundum se sit uera, assumit dicens: Sed omnis secundum se uera est magis uera, et hoc est: IN UNOQUOQUE, id est unaquaque re, opinio habita MAGIS EST VERA, subaudis quod satis habetur ex eo quod praemisit "uera".
ETIAM FALSA
[34] Non solum ea quae est secundum se uera est magis uera sed ETIAM FALSA, id est similiter contingit in opinione falsa, quod scilicet omnis secundum se falsa est magis falsa; quod est assumptio secundi syllogismi.
SIQUIDEM ET VERA.
[35] Vere falsa secundum se est magis falsa, quia uera secundum se est magis uera (a simili per contrarium uel propter diuersas causas), quia uidelicet, sicut uera secundum se est magis uera quia est uera secundum se, ita falsa secundum se est magis falsa, quia est falsa secundum se; et hoc est: SI QUIDEM VERA, id est quod uera est secundum se est magis uera.
ERGO EA QUAE EST 'QUONIAM NON EST BONUM QUOD BONUM EST' SECUNDUM SE CONSISTENS FALSA EST,
[36] Ostendit 'Bonum est bonum' ueram esse secundum se; inde infert: ERGO 'BONUM NON EST BONUM' et eius propria negatio FALSA SECUNDUM SE (a pari comitanti); et hoc est propositio secundi syllogismi, quamuis secundum seriem litterae sit posita illatiue.
ILLA VERO QUAE EST 'QUONIAM MALUM EST' EIUS QUOD> EST SECUNDUM ACCIDENS,
[37] Ad duo probanda quae supra dicta sunt potest hoc se habere: uel ad hoc scilicet probandum quod 'Bonum non est malum' sit per accidens, quae est eius negatio (et tum erit propositio a pari comitanti); uel ad hoc probandum quod nouissime posuit, quod scilicet 'Bonum non est bonum' sit secundum se, quae scilicet sit de eodem ad idem, quia scilicet illa est secundum accidens quae fit inter diuersa (a simili per contrarium uel propter diuersas causas).
[38] Continuatio: Haec est secundum se <quoniam> 'Bonum non est bonum', SED ILLA SECUNDUM ACCIDENS QUONIAM 'Bonum est malum'.
QUARE MAGIS ERIT FALSA DE BONO EA QUAE EST NEGATIONIS OPINIO QUAM EA QUAE EST CONTRARIA.
[39] Haec est conclusio secundi syllogismi, quae uenit ex praemissis ita: Quandoquidem 'Bonum non est bonum' est falsa secundum se, est magis falsa quam omnes illae quae sunt falsae secundum accidens; QUARE 'Bonum non est bonum' EST MAGIS FALSA QUAM EA opinio QUAE EST de contrario, id est 'Bonum est malum', quae scilicet est secundum accidens, sicut modo praemisit in proximo; ideo etiam ut ex eo inferret hanc, quae secundum se est, magis esse ueram illa quae est secundum accidens).
FALSUS AUTEM MAGIS CIRCA SINGULA QUI> HABET CONTRARIAM OPINIONEM; CONTRARIUM ENIM EST HORUM QUAE PLURIMUM CIRCA IDEM DIFFERUNT.
[40] Postquam ostendit 'Bonum non est bonum' magis esse falsam caeteris opinionibus falsis de bono et 'Bonum est bonum' magis esse ueram, ostendit per hoc eas debere dici contrarias, quia inter singula falsa magis est falsa opinio contraria, subaudis: magis uerae opinioni, est MAGIS FALSUS in opinione CIRCA SINGULA falsa, id est HABET MAGIS falsam OPINIONEM caeteris omnibus falsis opinionibus. Quod autem magis falsa debeat esse opinio contraria magis uerae, quae scilicet maxime ab inuicem differunt, ostendit per similitudinem contrariarum formarum, dicens quod <quae> maxime DIFFERUNT CIRCA IDEM, id est ex maxima differentia quam habent minus sese patiuntur inesse eidem subiecto sicut albedo et nigredo, quae sunt contrariae formae (locus a simili, de contrariis formis ad contrarias opiniones).
QUOD SI HARUM CONTRARIA EST ALTERA, MAGIS VERO CONTRADICTIONIS CONTRARIA, MANIFESTUM EST QUONIAM HAEC ERIT CONTRARIA.
[41] Posset ex supradictis conuenienter concludere quod 'Bonum non est bonum' est contraria ad 'Bonum est bonum', quia uidelicet istae "plurimum differunt", cum haec sit magis uera, illa magis falsa, et "contraria" sunt "quae plurimum differunt". Sed antequam concludat aggregat aliud in argumento, dicens: et cum HARUM duarum opinionum 'Bonum non est bonum' et 'Bonum est malum', ALTERA SIT CONTRARIA ad 'Bonum est bonum', illa opinio quae est propositionis contradicentis propositionis illius MANIFESTUM EST ex his omnibus praemissis QUOD HAEC, scilicet quae est contradictionis, EST CONTRARIA, non ea quae est de contrario, id est 'Bonum est malum'. CONTRADICTIONEM uocat omnem propositionem oppositam ex modo proponendi, siue sit contraria siue contradictio.
[42] Nota quod illud "si" et illud "ergo" quae in principio huius magni uersus ponuntur suspensiua sunt usque ad hunc locum: MANIFESTUM EST etc., ac si ita diceretur: "si" id "quod bonum est", id est cum fiant tales opiniones de bono, "et hoc quidem secundum se" etc., ERGO MANIFESTUM EST ex praemissis QUONIAM HAEC ERIT opponenda ut CONTRARIA (a causa).
ILLA VERO QUAE EST 'QUONIAM MALUM EST QUOD EST BONUM' IMPLICITA EST; ET ENIM QUONIAM NON BONUM EST NECESSE EST IDEM IPSUM OPINARI.
[43] Postquam ostendit quod <ad> 'Bonum est bonum' sese habet ut contraria 'Bonum non est bonum', non ista 'Bonum est malum', licet utraque ei repugnet, docet etiam qualiter istae duae 'Bonum est malum' et 'Bonum non est bonum' sese habeant ad inuicem, dicens 'Bonum est malum' ESSE IMPLICITAM quantum ad 'Bonum non est bonum', hoc est implicans eam in se, et quodammodo continens; quia quicumque opinatur 'Bonum est malum' etiam quod 'Bonum non est bonum' opinatur; sed non conuertitur.
[44] Nota tamen non ita esse accipiendum, quod qui hanc habet opinionem habeat illam, [id est] quia diuersitas earum eas haberi simul non permittit sed ita potius est intelligendum quod qui attendit bonum esse malum attendit bonum eo modo quo se habere non potest nisi non sit bonum; sed non conuertitur. Et hoc est quod ait: ET ENIM eum qui opinatur hoc, scilicet bonum esse malum, NECESSE EST OPINARI QUONIAM IDEM IPSUM NON EST BONUM; et est assignatio cause quare haec opinio implicet illam.
AMPLIUS , SI IN ALIIS SIMILITER OPORTET SE HABERE, ET HIC VIDETUR BENE ESSE DICTUM;
[45] Rursus idem, scilicet quod 'Bonum non est bonum' et est contraria ad 'Bonum est bonum', alio probat argumento, sic dicens quod, quia IN ALIIS opinionibus OPORTET SE SIMILITER HABERE, quod uidelicet ulla sit opinio contraria quae est contradictionis, ET HIC VIDETUR, quod scilicet 'Bonum non est bonum' sit contraria ad 'Bonum est bonum' (a simili); et hoc est: SI IN ALIIS, id est quia in aliis, etc.
AUT ENIM UBIQUE EA QUAE EST CONTRADICTIONIS AUT NUSQUAM; QUIBUS VERO NON EST CONTRARIUM, DE HIS EST QUIDEM FALSA EA QUAE EST VERAE OPPOSITA, UT QUI HOMINEM NON PUTAT HOMINEM FALSUS EST.
[46] Commendatio argumenti a causa per assignationem similitudinis, quod uidelicet in omnibus opinionibus aequaliter contingit negationes esse contrarias affirmationibus. Quod ita probat: AUT UBIQUE contingit AUT NUSQUAM, id est altera istarum propositionum est uera [id est]: uel ista quae dicit 'ubique contingit' uel quae hoc proponit 'nusquam contingit'; et hanc disiunctam: AUT ENIM etc. Sed non est uera haec quae dicit nusquam contingit, quod statim ostendit, dum his opinionibus quae de nullo contrario fiunt assignat negatiuas opiniones contrarias, ueluti huic:
Homo est homo
Homo non est homo.
Et hoc loco assumptionis ponit dicens QUIBUS NON EST CONTRARIUM. Cum autem deberet concludere quare aequaliter est in omnibus, ponit aequipollens ibi: "si ergo", hoc est "sicut est in istis opinionibus quae non fiunt de aliquo contrario, ita est in caeteris".
[47] Sic lege: AUT UBIQUE est contraria alteri opinioni EA opinio QUAE EST CONTRADICTIONIS, AUT NUSQUAM; sed falsum est quod nusquam. Et hoc ostendit sic: QUIBUS VERO, id est de his opinionibus in QUIBUS NON EST aliud CONTRARIUM nisi quae non habentur de re contraria alicui rei, ueluti de homine qui, cum sit substantia, nulli contrarium est, DE HIS inquam opinionibus EA QUAE FALSA EST VERAE OPPOSITA>, UT QUI HOMINEM PUTET NON esse HOMINEM FALSUS EST in opinione contraria quam habet; et per hoc ostendit eam opinionem esse contrariam, quae tamen de re contraria habetur. Atque ideo non ualet ea sententia quae in eo tantum contrarias opiniones iudicabat quod de rebus contrariis habentur, ut 'Bonum est bonum' et 'Bonum est malum'.
[48] SI ERGO HAE CONTRARIAE SUNT, ET ALIAE CONTRADICTIONES.> Haec est conclusio post assumptionem disiuncte ac si diceretur: Ergo ita est in omnibus, quod scilicet ea est contraria quae est contradictio; et hoc est: sicut HAE SUNT CONTRARIAE, ita omnes ALIAE CONTRADICTIONES (affirmationes et negationes opposite).
AMPLIUS SIMILITER SE HABET BONI QUONIAM BONUM EST ET NON BONI QUONIAM NON BONUM EST, ET SUPER HAS BONI QUONIAM NON BONUM EST ET NON BONI QUONIAM BONUM EST.
[49] Idem quod confirmauit superius omnibus argumentationibus rursus confirmat per quandam proportionem opinionum. Proportio uero est similitudo habitudinum, secundum quas scilicet habitudines res aliquae ad se inuicem conferuntur; ut si propositae sint res quatuor et duae illarum priores inter se conueniant et similiter aliae duae inter se, probabile est ut, quemadmodum se habet secunda ad quartam, ita prima ad tertiam, sicut patet in opinionibus oppositis:
Bonum est bonum Non bonum non est bonum
Bonum non est bonum Non bonum est bonum
duae quippe priores in ueritate conueniunt, duae posteriores in falsitate. Unde, cum ostendit secundam quartae esse contrariam, probabile erit et primam esse tertie contrariam. Atque ideo primum diligenter inquirit quam contrariam de illis quatuor habeat secunda, ut, cum ei reliquerit quartam, prime assignet tertiam secundum proportionis ordinem.
[50] Sic lege: SIMILITER SE habent hae duae opiniones, id est in ueritate sunt similes; ET SUPER HAS, id est praeter has, illae aliae duae sunt similes inuicem, in falsitate scilicet opinionum.
ILLI ERGO QUAE EST NON BONI QUONIAM NON BONUM VERAE OPINIONI QUAE EST CONTRARIA?
[51] Quandoquidem assignatae sunt similitudines binarum et binarum inter se, ergo perquiramus quae sit contraria secundae, ut scilicet inde appareat secundum rationem proportionis quae sit contraria prime (a causa); et hoc est: ILLI VERAE OPINIONI QUAE EST de non bono, quod scilicet ipsum NON est BONUM, QUAE EST CONTRARIA?
NON ENIM EA QUAE DICIT QUONIAM MALUM EST;
[52] Reddit causam quare idem quaerendum sit, quia scilicet non quaelibet illarum quatuor opinionum est ei contraria sed una tantum quam assignat ei remotis caeteris duabus.
[53] Sic lege: Huic opinioni 'Non bonum non est bonum' NON est EA contraria QUAE DICIT QUOD 'Non bonum EST MALUM'. Nota quod cum ad propositionem pertineat "dicere", non ad opinionem, tale est, cum dicitur "opinio dicit", ac si saepe transferantur.
SIMUL ENIM ALIQUANDO ERIT VERA, NUMQUAM AUTEM VERA VERAE CONTRARIA EST;
[54] Probat quod haec opinio non est illi contraria tali syllogismo: Haec opinio indefinita simul est uera cum illa; sed nulla uera est contraria uerae; quare haec non est contraria illi. Propositio huius syllogismi praemittitur ibi: SIMUL ENIM haec opinio ERIT VERA cum illa ALIQUANDO, quando eodem tempore habetur de aliquo homine quo illa ab alio; assumptio uero ibi subditur: NUMQUAM AUTEM; conclusio extra.
EST ENIM QUIDDAM NON BONUM MALUM,
[55] Probat a causa propositionem syllogismi, quod scilicet haec opinio 'Non bonum est malum' est simul uera cum illa 'Non bonum non est bonum', quia scilicet ita est in re quod QUODDAM NON BONUM etc.
QUARE CONTINGIT SIMUL ESSE VERAS.
[56] Quandoquidem ista est uera sicut et illa, QUARE CONTINGIT (a causa). Similiter malum.
AT VERO NEC ILLA QUAE EST 'NON MALUM'; SIMUL ENIM ET HAEC ERUNT.
[57] Postquam remouit quod ista 'Non bonum est malum' non est contraria ad 'Non bonum non est bonum', ostendit quod NEC ISTA est ei contraria QUAE dicit 'Non bonum non est malum', ut scilicet remotis duabus tertiam assignet contrariam, SIMUL ENIM etiam uerae ERUNT (ab oppositis).
RELINQUITUR ERGO EI QUAE EST NON BONI QUONIAM NON BONUM EST CONTRARIA EA QUAE EST NON BONI QUONIAM BONUM EST.
[58] Hic infert ab inmediatis sic: Quandoquidem 'Non bonum est malum' non est contraria ad 'Non bonum non est bonum', nec ista 'Non bonum non est malum', ERGO RELINQUITUR EI> QUAE EST 'Non bonum QUONIAM EST BONUM'.
QUARE ET EA QUAE EST BONI QUONIAM NON BONUM EI QUAE EST BONI QUONIAM BONUM.
[59] Concludit a portione: Quandoquidem similiter se habent 'Bonum est bonum' [quoniam est bonum] et 'Non bonum non est bonum', quae utraque est uera, et 'Bonum non est bonum' et 'Non bonum est bonum' quae utraque est falsa, et 'Non bonum non est bonum' contraria ad 'Non bonum est bonum', ergo ET EI QUAE EST 'Bonum est bonum' est contraria EA QUAE EST 'Bonum non est bonum'.
MANIFESTUM EST ERGO QUONIAM NIHIL INTEREST NEC SI UNIVERSALITER PONAMUS AFFIRMATIONEM; HUIC ENIM UNIVERSALIS NEGATIO ERIT CONTRARIA, UT OPINIONI QUAE OPINATUR QUONIAM OMNE QUOD EST BONUM BONUM EST, EA QUAE EST QUONIAM NIHIL EORUM QUAE BONA SUNT BONUM> EST. NAM EIUS QUAE EST BONI QUONIAM BONUM, SI UNIVERSALITER SIT BONUM, EADEM EST QUAE OPINATUR QUICQUID BONUM EST QUONIAM BONUM EST. SIMILITER AUTEM ET IN NON BONO.
[60] Postquam assignauit in indefinitis, contrarias assignat et in uniuersalibus.
[61] Continuatio: Quandoquidem supra positae opiniones sunt contrariae quia sunt contradictionis, ergo similiter uniuersales (a simili, propter eandem causam); et hoc est: MANIFESTUM <est> ex praemissis QUONIAM NIHIL distat ad contrarietatem opinionum NEC SI, id est etiam si, UNIVERSALITER PONAMUS AFFIRMATIONEM, hoc est si affirmatiuam uniuersalem opinionem habemus, id est similiter est ea contraria suae negatiuae sicut istae sunt suis. Et uere habet contrariam uniuersalis affirmatiua, quia uniuersalem negatiuam (a parte); et hoc est: HUIC, id est uniuersali affirmatiuae, ERIT CONTRARIA UNIVERSALIS NEGATIO, ut OPINIONI QUAE OPINATUR QUONIAM 'OMNE QUOD EST BONUM EST BONUM' EA EST contraria uniuersalis negatio QUAE EST QUONIAM 'NIHIL EORUM QUAE BONA SUNT BONUM EST', hoc est 'Nullum bonum est bonum'. Et uere 'Nullum bonum est bonum' est contraria ad 'Omne bonum est bonum', quod contraria ad 'Quoddam bonum est bonum' (ab eodem uel a descriptione). Et unde hoc quod, quia est contraria isti, sit illi, assignat a causa ostendens scilicet hanc eandem esse cum illa, dicens: NAM SI UNIVERSALITER SIT acceptum BONUM, inquam EIUS opinionis indefinitae QUAE EST BONI QUONIAM BONUM est, hoc est si pro indefinita accipiatur haec uniuersalis 'Omne bonum est bonum', haec uniuersalis EST EADEM cum ista QUAE OPINATUR 'QUICQUID BONUM EST BONUM EST'.
[62] SIMILITER, hoc est sicut in opinionibus est de bono, ita ET IN opinionibus de NON BONO.
QUARE SI IN OPINIONE SIC SE HABET, SUNT AUTEM HAEC QUAE SUNT IN VOCE AFFIRMATIONES ET NEGATIONES NOTAE EORUM QUAE SUNT IN ANIMA, MANIFESTUM EST QUONIAM ETIAM AFFIRMATIONI CONTRARIA QUIDEM NEGATIO EST CIRCA IDEM UNIVERSALIS, UT EI QUAE EST QUONIAM OMNE BONUM BONUM EST VEL QUONIAM OMNIS HOMO BONUS EST EA QUAE EST VEL QUONIAM NULLUM VEL NULLUS.
[63] Cum superius inuestigare cepisset contrarietatem propositionum gratia [propositionum], transtulit se ad opiniones, ut secundum contrarietatem significatorum diiudicaret contrarietatem significantium. Unde nunc inspecta contrarietate opinionum redit ad propositiones ostendens ita esse in propositionibus sicut est in opinionibus, ut scilicet negatiua sit affirmatiuae contraria. Et infert a causa sic: SI, id est quia, IN OPINIONIBUS ita est, quod scilicet negatiua est contraria affirmatiuae, QUARE EST MANIFESTUM etc. Assignationem uero cause interserit cum ait: SUNT AUTEM QUAE SUNT IN VOCE, ac si diceret: Ideo propositiones bene dico sequi opiniones in contrarietate, quia scilicet ipse propositiones significant opiniones; et hoc est: AFFIRMATIONES ET NEGATIONES QUAE SUNT IN VOCE, id est quae sunt uoces, SUNT NOTAE, id est designatiuae, EORUM QUAE SUNT IN ANIMA, id est opinionum.
[64] Ideo determinat IN VOCE quia apud Grecos 'affirmatio' et 'negatio', sicut 'oratio', nomina quoque sunt intellectuum uel scripturarum. CIRCA IDEM determinat quae negatio cui affirmationi sit contraria, illa scilicet quae de eadem materia terminorum fit; et quia idem possunt habere subcontrariae, addit UNIVERSALIS, ut scilicet, sicut affirmatiua est uniuersalis, ita etiam negatio.
CONTRADICTORIAE AUTEM UT NON OMNIS AUT NON OMNE.
[65] Postquam exemplificauit de his quae tantum sunt contrariae, exemplificat et de his quae etiam sunt contradictiones.
[66] Continuatio: Istae praemisse sunt proprie contrarie et tantum contrariae, non contradictoriae sed illae aliae sunt contradictoriae. AUT pro 'et'.
MANIFESTUM AUTEM QUONIAM ET VERAM VERAE NON CONTINGIT ESSE CONTRARIAM NEC OPINIONEM NEC CONTRADICTIONEM; CONTRARIA ENIM SUNT QUAE CIRCA OPPOSITA SUNT, CIRCA EADEM AUTEM CONTINGIT VERUM DICERE EUNDEM; SIMILITER AUTEM EIDEM NON CONTINGIT INESSE CONTRARIA.
[67] Illud etiam quod opinionibus contrariis dederat, quod numquam uerae sunt simul, retorquet ad propositiones; et statim propositionem supponit de contrariis propositionibus, quod scilicet uerae propositiones non sunt contrariae inuicem. Hoc autem per naturam contrariarum rerum ostendit sic: Ad similitudinem quarum, scilicet rerum, propositiones dicuntur contrariae; quia, sicut contrariae formae maxime sibi aduersantur circa idem subiectum, ita contrarie propositiones circa ueritatem.
[68] Sic dispone propositionem: Contrariae res non possunt conuenire in eodem praedicato, quod habemus in ultimo uersu: SIMILITER AUTEM; sed propositiones ueras contingit simul conuenire in ueritate; ideoque non sunt contrariae (a causa). Quod autem contingat simul eas in ueritate conuenire, monstrat in effectu sic dicens: CIRCA IDEM, id est circa propositiones easdem, id est similes in ueritate, CONTINGIT EUNDEM hominem, id est homines similes in uere dicendo, DICERE VERUM, id est eodem tempore diuersas propositiones ueras proferunt uere, quod esse non posset nisi in ueritate conuenirent. CONTRARIA ENIM: Probat ab oppositis quod in ultimo uersu posuit, quod scilicet contrariae res eidem subiecto non possunt inesse, quia scilicet omnes contrariae expellunt se circa idem subiectum.
[69] EXPLICIUNT GLOSSAE SUPER PERIHERMENEIAS
LI 4 [NON SUPERSUNT]
LI 5 [NON SUPERSUNT]
LI 6 [NON SUPERSUNT]
LI 7.00
PETRI ABAILARDI SUPER TOPICA GLOSSAE INCIPIUNTUR FELICI OMINE
[1] /205/ Topicorum intentio est, sicut Boethius in sequentibus
dicturus est, uerisimilium argumentorum, id est probabilium, copiam
demonstrare. Quod quidem ipse Boethius facit hic demonstrando de
locis qui dicuntur differentiae maximarum propositionum, ex quibus
uidelicet locis ipsa probabilia argunenta trahuntur.
[2] Nunc autem singula uerba intentionis breuiter persistamus.
[3] Est itaque argumentum ratio rei dubiae faciens fidem, hoc est aliquid certum per quod fit fides alicui dubio. Veluti si quis deneget caelum esse uolubile, potest ei hoc ostendi per hoc quod est rotundum; et haec propositio:
Caelum est rotundum
illius alterius cuius facit fidem est argumentum.
[4] Argumenta uero alia sunt probabilia, alia non. Probabilia sunt ea quae statim per se sine propositione alterius recipiuntur, sicut ea quae sunt de aperta re physica, non de occulta. Quibus quidem probabilibus argumentis dialecticus atque orator ex propria intentione utuntur. Uterque enim, sicut Boethius ipse dicet, probabilitatem solam intendit, et, siue necessaria sint argumenta siue non, in eo tantum quod probabilia sunt, ea assumit. Cum ergo hoc opus dialectico atque oratori dicat Boethius se conscribere, bene de probabilibus intendit in eo tantum quod probabilia sunt, quia et illi quibus scribit, eadem intentione, scilicet quod sunt probabilia, illis utuntur.
[5] Bene autem dicunt esse copiam argumentorum probabilium, quia aliter magnum pondus intentio non haberet, nisi copiam daret. Quippe ex naturali ratione unusquisque argumentum scit componere; sed copiosus in inuentione argumentorum per tractatum efficitur. Unde et ipse Boethius in /206/ primo super Topica Ciceronis:
Est (inquit) Topices intentio facilis argumentorum inuentio. Non igitur inuenire docet Topice, quod est naturalis ingenii sed facilius inuenire. Omnis [namque] quippe ars imitatur naturam, atque ab hac suscepta maleria, ratione<m> ipsa[m] uiamque format, ut cum facilius id quod ars quaeque promittit, tum elegantius fiat.
ac si dicat: Ars, id est scriptum, quod subiectis praeceptis scientiam coartat, ipsam amplificat quam natura suscitat, et cum initium scientiae ratio naturalis conferat, scriptum eam quam naturaliter habemus, adauget, ut uidelicet is, qui scripto quoque instructus est, illud quod aliquo modo per naturam faceret, commodius et facilius et abundantius per scriptum faciat. Et initia quidem scientiarum, quae a natura habemus, augentur et perficiuntur per scriptum et exercitium; unde bene propter argumentum "copiam" posuit, quia si quis naturali ingenio sufficiat ad inuentionem unius artis, instructus scripto multa facile argumenta inuenire poterit, ad eamdem quaestionem etiam comprobandam, ad quam et argumentum a specie, uel a pari et ab aliis locis inducere poterit.
Sequitur tractando de locis differentiis, etc. Est autem sedes argumenti ad aliquid probandum; ueluti cum uolo ostendere Socratem esse animal, considero hominem qui est species animalis, et naturam speciei ad genus; quam scilicet naturam maxima[m] propositio exprimit quae ait:
De quocumque praedicatur species, et genus
et inspecta specie et modo probandi quem maxima propositio exprimit, statim, secundum haec duo, argumentum dispono, conuincens scilicet Socratem esse animal per hoc quod est homo; et ita 'Socrates est homo' est argumentum ad 'Socrates est animal', quod argumentum ex homine specie quam continet tractum est, secundum eum comprobandi modum quem maxima propositio demonstrat. Unde tam ipsa species quam maxima propositio locus, id est sedes argumenti, dicitur.
Locus itaque alius est maxima propositio, alius differentia maximae propositionis. Sunt autem maximae propositiones /207/ regulae quaedam argumentorum, quae ad hoc institutae sunt ut secundum eas et inueniantur argumentationes et inuentae confirmari possint, ueluti ea quam supra posuimus:
De quocumque praedicatur species, et genus
locus autem differentia maximae propositionis ille est qui a termino ducitur quaestionis, hoc est qui assumitur in argumentatione ad probandam quaestionem de habitudine per quam recipit terminum quaestionis; ueluti:
Homo secundum hoc quod species est animalis
id est: secundum hoc quod animal ex specialitate respicit, ad probationem tali<ter> sumitur; et quaecumque insuper, facta aliqua argumentatione, ad interrogationem:
Unde locus?
responde<n>tur, locus differentia dicuntur; ueluti cum quaeritur:
Unde locus?
et respondetur:
A genere
uel:
A specie
genus uel species in aliqua argumentatione ad interrogationem unde locus? conuenienter responderetur; ueluti si, tali argumentatione proposita:
Est homo, ergo est animal
locus differentia quaereretur:
Unde locus?
respondeatur:
A specie
species est, genus cum dicitur a genere, uel par cum dicitur a pari, uel cum proprium uel maius uel minus, etc. quae conuenienter respondentur ad interrogationem:
Unde locus?
Sunt loci differentiae maximarum propositionum, pro eo scilicet quod per eos maximae propositiones ab inuicem differant, ueluti ista:
De quocumque praedicatur species, de eodem praedicatur genus
per speciem, quae est locus differentia quam continet, differt ab ista maxima propositione:
Cuicumque conuenit oppositorum aliquod, ab eodem remouetur alterum.
Quippe haec nomen 'oppositi', illa 'speciei' nomen continet in se, et ita haec per opponi, illa per speciem differt; unde bene species et opponi, quae quidem nomina proprie dicuntur loci differentiae, sicut in sequentibus ostendemus, sunt materia auctoris.
De his autem locis qui sunt differentiae maximae propositionis, non de ipsis maximis propositionibus, in hoc opere tractatus principaliter habetur. Unde bene locos differentias huius operis materiam principalem uocamus, ex tractatu quorum copiam argumentorum intendit operare. Quod et ipsa tituli inscriptio plane fatetur, quae est "De topicis differentiis", id est: De differentiis localibus, quae uidelicet sunt loci differentiae maximae propositionis; ex qua quidem materia apparet differentia /208/ horum Topicorum a Topicis Aristotelis. Quippe Aristoteles non de locis differentiis sed de locis maximis propositionibus tractat, sicut in expositione Topicorum Ciceronis Boethius docet; Themistius autem et Tullius, quos Boethius imitatur, per locos differentias tantum, non per maximas propositiones instruere nos de argumentis intendunt. Quarum quidem differentiarum non est tam multus numerus, quantus maximarum propositionum, cum saepe eidem loco differentiae plures maximae propositiones inducuntur, ideoque facilius doctrina comprehendi possunt quam maximae propositiones. Cum autem loci differentiae secundum intentionem sint principalis materia, multa tamen alia, si ad actionem tractatus aspiciamus, materia sunt dicenda, de quibus similiter agit, utpote propositio, quaestio, conclusio, argumentum et argumentatio.
Modum etiam quo tractat de locis et ipse demonstrat, definiendo eos et diuidendo secundum duas diuisiones duorum auctorum, Themistii scilicet et Tullii, et insuper aperiendo quomodo conueniant et differant diuisiones istae, et quomodo mutuo includant, et communiter et summatim singulos locos per exempla tractando, et praeterea distinguendo qui loci quibus argumentationibus seruiant.
Utilitas huius operis in eo consistit quod qui praeceptis his instructus erit, facile et copiose ad probandum aliquid probabilia argumenta inueniet. Quorum etiam utilitatem ipse in sequentibus aperit, ubi in hoc opere non solum dialecticum et oratorem iuuari dicit, uerum etiam demonstratorem, in eo scilicet quod omnia probabilia inquirit argumenta. Per quam etiam partem haec scientia[m] Topicorum supponatur logicae, ipse diligenter discutit, scilicet per scientiam inueniendi, non per scientiam iudicandi.
Visa autem nunc intentione, materia, modo tractandi, utilitate, et cui parti logicae praesentis operis scientia supponatur, litteram insistamus.
LI 7.01
[1173B] OMNIS RATIO DISSERENDI, QUAM *LOGICEN* PERIPATETICI VETERES APPELLAVERE, IN DUAS DISTRIBUITUR PARTES UNAM INVENIENDI, ALTERAM IUDICUNDI.
OMNIS RATIO etc. Tractaturus de locis ad doctrinam probabilium argumentorum, praemittit proemium in quo materiae docilitatem aperiat, docendo scilicet materiam, modum tractandi, /209/ partem logicae ad quam hic liber pertinet. Intentionem uero et utilitatem in sequentibus plenius monstrat.
Incipit autem a diuisione logicae, unde illam partem eligat de qua hic intendit instruere, sic dicens: OMNIS RATIO DISSERENDI, id est logica uniuscuisque hominis. Quippe animae diuersorum hominum proprias habent scientias, quarum unaquaeque dicitur logica. Est autem, teste Boethio, RATIO DISSERENDI definitio logicae. Unde etiam subdit QUAM. Bene autem ad explicationem definiti definitionem ponit, praesertim cum omnis definitio explicite significet <et> cum haec definitio latina sit, definitum autem uocabulum sit graecum. Est autem logica ratio disserendi, id est logica est discretio argumentorum, hoc est scientia discernendi diligenter ea quae tam ad inuentionem quam ad iudicium argumentorum attinent. Unde etiam Tullius in Topicis suis cum ait similiter ratio disserendi adiunxit 'diligens' hoc modo:
Omnis diligens ratio disserendi...
Boethius autem satis conuenienter per nomen 'rationis' diligentiam quoque discretionis accepit, quia discretus recte in aliquo non dicitur si ea quae ad aliquod pertinent diligenter ac subtiliter discutere absque ulla perturbatione confusionis non sufficit. Totum itaque quod Tullius notat per 'diligens ratio' Boethius designat per 'ratio'.
Sunt autem istae partes logicae integrales non diuisiuae, quae sunt ratio inueniendi argumenta et ratio diiudicandi eadem inuenta. Nemo igitur logicus esse potest nisi qui discretus est in inuentione et iudicio argumentorum, nisi uidelicet sciat quare sic inuenienda sunt argumenta et eadem inuenta sic confirmanda; si quis de ipsis dubitauerit an ualeant an infirma sint; est itaque argumentum diiudicare, comprobare ipsum, id est confirmare si ualeat, uel infirmare hoc ipsum, hoc est reprehendere, cum ostenditur non ualere. Unde diiudicandi argumenta ratio duas habet species, confirmationem scilicet argumentorum et reprehensionem. Nam sicut bona confirmamus, ita falsa atque sophistica reprehendimus. OMNIS autem RATIO DISSERENDI siue discretio, hoc est scientia discernendi in causis cognoscendis, non in actione consistit, ut uidelicet sciat non quomodo sit faciendum sed magis quare ita sit faciendum.
Si quis itaque argumentari sciat, non ideo logicam habet sed is tantum qui /210/ discretus est in his quae ad inuentionem uel iudicium argumentorum pertinent utpote ille qui causas nouit quare argumenta sic disponenda sunt, quod ad inuentionem pertinet, uel sic iudicanda, quod ad iudicium attinet. Veluti cum talis argumentatio texitur:
Iste est homo; Quare est animal
qui eam componit, <si> uim terminorum quam attendit ad componendam argumentationem uel diiudicandam exposuerit, habitudinem scilicet speciei ad genus; eius qui logicus est, est discernere utrum bonum argumentum hac consideratione inuentum sit, aut ita etiam sit comprobandum, hoc est utrum causa inuentionis et dispositionis argumenti quam ille attendebat congrua fuerit, uel ad compositionem argumenti uel ad comprobationem, haec scilicet causa quod:
Homo est species animalis.
Multi itaque bene argumentantur qui discreti in argumentis non sunt et cum bene agunt non bene discernunt quod bene agunt, quia uidelicet causas uel congruae inuentionis argumentorum uel diiudicationis eorum discernere non sufficiunt; unde logici non sunt sed argumentatores, quia discretionem argumentorum non habent sed actionem, quam quidem actionem quisuis puerulus facile per exercitium adquirere potest. Non est itaque idem scientia argumentandi et logica, hoc est scientia componendi argumenta et scientia discernendi ea. Sicut autem scientia componendi argumenta duas habet partes, scientiam scilicet componendi, id est inueniendi argumenta et scientiam diiudicandi (id est confirmandi eadem inuenta), ita et logica quae est ratio disserendi duas habet partes, scilicet rationem inueniendi argumenta et diiudicandi inuenta, ut uidelicet sciamus quare sic inuenta ualeant aut sic diiudicari debeant. Sicut autem euenit ut qui bene argumentantur non bene uim argumentorum diiudicant, ita et contingere potest ut qui uim argumentorum bene discernit cum ea audit et uis eorum est exposita ei, non tamen ea componere scierit; quia terminorum proprietatem quod argumentum sit antea <non> cognou[er]it, quia fortassis hoc illius speciem esse uel causam non cognoscebat.
Nihil itaque refert ad hoc, ut logicus sit, compositionem argumentorum sed discretionem eorum tantum, ut uidelicet sciat singulorum argumentorum uires discernere, tam in inuentione ipsorum quam in iudicio, si quis ei exponat quod uim terminorum uel rerum attendat ad inueniendum argumentum uel ad diiudicandum. Unde satis est /211/ logico genera complexionum atque argumentationum modos comprehendere sicut per regulas ostenditur et [si] eum qui [in] calumniatur argumenta costringere per argumenta si ualeat. Potest quippe scire quod de quocumque praedicatur species et genus nec hinc terminum cognoscet speciem esse illius per quem argui. Ei itaque qui arguit necesse est cognoscere uim ac proprietatem terminorum singulorum per quos arguit, secundum quod ex ipsis argumentationem conficit uel confirmat. Logico autem sufficit generalis singularum complexionum discretio ut uidelicet sciat non solum quod de quocumque praedicatur species et genus, quaecumque sit illa uel illud, uerum etiam quare hoc sit, eo uidelicet quod omnis res subdita speciei subdita sit et generi; haec quippe et huiusmodi causae sunt quare singulae argumentationes uel a genere uel a specie firmae sint accipiendae; has autem causas ex regulis argumentationum maxime docemur.
Regulae autem non solum de inuentione argumentationum sunt, uerum etiam de iudicio, sicut in resolutione syllogismorum cum unius modus in alium resoluitur dum per ipsum probatur uel per conuersionem propositionum uel per impossibile. Veluti haec regula, quae est de resolutione per conuersionem:
Quintus modus primae figurae categoricorum syllogismorum in primum modum eiusdem figurae per conuersionem conclusionis resoluitur, ita quidem ut, prioribus propositionibus manentibus in utroque modo, uniuersalis affirmatiua quae primo modo concluditur particularis conuertatur ad efficiendum quintum modum.
Sunt etiam regulae de resolutione syllogismorum per impossibile, ueluti ista:
Quartus modus secundae figurae resoluitur in primum modum primae figurae per impossibile, ita quod concessa diuidente conclusionis quarti modi et retenta propositione eiusdem modi secundum primum modum primae figurae infertur conclusio quae est diuidens assumptionis ipsius quarti modi iam concessae.
Discretio autem resolutionis per conuersionem uel cognitionem conuersionis consistit, resolutionis uero per impossibile maxime ad naturam diuidentium spectat quae est:
Cum una non fuerit uera, necesse est alteram esse ueram.
Nunc ad litteram redeamus.
OMNIS, inquit, RATIO DISSERENDI et quod hoc sit logica supponit dicens QUAM, scilicet rationem disserendi, VETERES PERIPATETICI APPELLAVERUNT
- LOGICEN*. VETERES dicit aetate sed sensibus assuetos studiis. Et quae
sint partes statim aperit: UNAM, scilicet partem, INVENIENDI, quae est scientia discernendi ea /212/ quae ad inuentionem argumentorum altinent; ALTERA<M> IUDICANDI, hoc est scientia discernendi ea quae ad iudicium argumentorum pertinent, ut supra docuimus.
ET EA QUIDEM PARS QUAE IUDICIUM PURGAT ATQUE INSTRUIT, AB ILLIS ANALYTICE VOCATA, A NOBIS POTEST RESOLUTORIA NUNCUPARI.
ET EA QUIDEM PARS etc. Adaptat uocabula utrique parti, tam secundum graecos quam secundum latinos. In<de> IUDICIUM uero uocat hic argumentum quibuslibet siue argumentationem, Quia per ea de quaestione proposita quodammodo iudicatur, dum per ea certificatur. Scientia uero iudicandi IUDICIUM, id est argumentum siue argumentationem, PURGAT a dubietate ET INSTRUIT certitudinem ut bona esse uideatur et idonea ad fidem faciendam conclusioni propter quam fiunt.
AB ILLIS, id est a ueteribus peripateticis graecis.
A NOBIS, id est a latinis.
RESOLUTORIA idem sonat quod 'analytice'. Resoluere autem est comprobare argumentationem. Tunc autem argumentatio comprobanda est quando argumentum non uidetur conuenienter adiunctum conclusioni ui per illud debeat conclusio recipi. Resolutio uero, id est comprobatio argumentationis duobus modis fit: aut per aliam argumentationem aut per locum superinductum. Resolutio quoque per aliam argumentationem duobus modis fit: aut per interpositum, aut per conuersionem propositionis, sicut in Categoricis syllogismis Boethius ostendit. Ex locis etiam argumentationes non solum inueniri possunt, uerum etiam confirmari et ex eisdem ualent argumenta confirmari ex quibus inueniuntur. Sicut enim ex loco differentia et maximae propositionis inueniendum est argumentum, ita cum inuentum fuerit et non receptum, poterimus ipsum confirmare assignando locum differentiam et maximam propositionem pro inducendo. Unde loci non solum ad inuentionem, uerum etiam ad iudicium ualent, licet eos Boethius in hoc opere propter inuentionem tantum tractet. Inuentio uero teste Tullio prior naturaliter est iudicio et usu potior. Oportet enim prius inueniri argumentum, quam de eo dubitetur aut quam ipsum probetur. Usu, id est utilitate, potior est inuentio quam iudicium, quia saepe inuentio sufficit ad probationem, cum scilicet probabilia inducuntur argumenta quae uidelicet probatione non egent sed mox ut audita sunt bona in se apparent et statim recipiuntur. Unde, teste Boethio, Tullius bene Stoicos increpat quod neglecta inuentione iudicationem /213/ solam tractauerunt, cum Aristoteles integre logicam per utramque partem tractauerit et inuentionem quidem in Topicis, de iudicatione in Analyticis. Nam et si in Analyticis inuentionem syllogismorum docet propter resolutionem, tamen ea maxime scribit sicut et Topica propter inuentionem.
EA VERO QUAE INVENIENDI FACULTATEM SUBMINISTRAT, A GRAECIS *TOPICE*, A NOBIS LOCALIS DICITUR.
EA VERO PARS, uidelicet logicae, QUAE INVENIENDI, hoc est quae facit nos facile inuenire argumenta.
A GRAECIS etc. Nota quod ait FACILITATEM quia scientiam INVENIENDI non accipit secundum hoc quod inueniet argumenta sed secundum hoc quod facile inuenit; idem sonat TOPICE uel LOCALIS scientia quam inuentio. Si quidam autem quaerat ex quibus locis inueniantur syllogismi, cum loci differentiae uim in eis habere non uideantur propter perfectam eorum complexionem, quoniam ex regulis eorum inueniri possunt. Quas autem licet maximas propositiones non esse constet, non incongrue tamen loci dicuntur ueluti ista:
Quotiens a fuerit in omni b et c fuerit in omni a, idem c etiam erit in omni b.
Ex locis quoque differentiis quodammodo uidentur syllogismi inueniri. Unde postea dicet: "Qui etiam loci quibus apti sint syllogismis". Quod nos in sequentibus plenius explicabimus. Nec fortasse obest si non omnis inuentio argumentorum ex locis fit. Licet enim Topice secundum etymologiam significet localis quia scilicet ex locis inueniuntur argumenta etsi <non> omnia, secundum propriam definitionem nihil plus notat quam scientiam inueniendi argumenta.
Non absurde quaeritur quare scientia iudicandi in inuentione hic quoque sicut in rhetorica non contineatur. Quippe qui argumentationem probat rursus inuenit <argumenta> quibus priora argumenta ualere demonstrat. Sed profecto non omnis inuentio argumentorum hic dicitur inuentio, sicut non omnis comprobatio dicitur resolutio. Inuentio namque priorum argumentorum quae uidelicet non in ducuntur ad ulla argumenta probanda ipsa tantum in hoc loco inuentio dicitur. Inuentio uero posteriorum argumentorum scilicet ad comprobanda priora argumenta uel improbanda ea quae pro argumentis inducta sunt resolutio dicitur. Huius namque duae partes sunt: resolutio confirmandi sua argumenta et infirmandi contraria. Huiusmodi uero argumentationes quae infirmant alias Tullius in Rhetoricis suis reprehensionem /214/ appellat, caeteras uero omnes confirmationem; et quemadmodum per scientiam inueniendi et iudicandi hoc loco totam logicam comprehendimus, ita etiam per scientiam confirmandi et reprehendendi tota<m> comprehendit. Nam confirmatio[nem] et inuentionem priorum argumentorum continet quam hic simpliciter inuentionem uocamus et partem illam iudicii per quam nostra argumenta confirmamus; reprehensio uero aliam partem iudicii continet per quam aduersarii nostri argumenta destruimus aut infirmamus. Quae quidem reprehensio non solum oratori, uerum etiam cuilibet disputanti necessaria est, propter quam etiam ars sophistica ab Aristotele tractata est, in qua quidem dialecticum docet reprehendere fallaces complexiones eorum quae pro argumentis inducuntur.
Notandum praeterea quod trinam etiam diuisionem logices Boethius super Topica Ciceronis ponit per quam integre etiam logicam reprehendit:
Omnis namque uis, inquit, logicae disciplinae aut definit aut partitur aut colligit. Colligendi autem facultas triplici diuersitate tractatur; aut enim ueris ac necessariis argumentationibus disputatio decurrit, et disciplina uel demonstratio nuncupatur; aut tantum probabilibus et dialectica dicitur; aut apertissime falsis et sophistica, id est cauillatoria, perhibetur.
Ibi etiam ipse Boethius hanc trinam diuisionem logicae reducit ad eam bifariam quae per inuentionem fit et iudicium, et hanc in illa contineri demonstrat. In inuentione enim scientiam quoque diuidendi et definiendi comprehendit et quidquid ad inuentionem priorum argumentorum pertinet. Quippe ex definitione quoque uel diuisione argumenta promuntur, nec nisi propter argumenta definitio diuisioque a nobis tractantur; et quicumque ex definitione uel diuisione argumenta inuestigat, in eodem necesse est et definitionem et diuisionem inuenire ita quidem ut pars quaedam inuentionis argumentorum sit inuentio definitionum uel diuisionum ex quibus argumenta ducuntur, secundum locos a definitione uel diuisione. Ratio quoque colligendi, id est componendi argumentationes iudicium continet quia qui argumentationem /215/ confirmat uel infirmat, aliam argumentationem componit, quam superinducit.
AC DE ILLA QUIDEM PARTE QUAE IUDICANDI MAGISTRA EST, ALIAS [1173C] DISPUTABITUR.
AC DE ILLA. Quia de utraque parte logicae hic fecerat mentionem, ne ideo uideretur quod de utraque intendit, [et] dicit de altera quae est scilicet iudicandi, alibi disputandum esse, sicut in categoricis syllogismis uel in hypotheticis et de sola nunc inuentione esse tractandum et hoc est.
NUNC VERO CONSILIUM EST APERIRE QUI SINT LOCI, QUAE EORUM DIFFERENTIAE, QUI ETIAM QUIBUS APTI SINT SYLLOGISMIS.
NUNC id est in praesenti opere etc. Quod ait ex consilio et deliberatione non improuide sese id aggredi, attentos nos facit.
QUID SINT LOCI, id est dare definitiones locorum in quibus scilicet omnes loci conueniant.
QUID EORUM DIFFERENTIAE. Quippe alio modo ostendit maximas propositiones esse locos, alio modo esse differentias eorum. Qui etiam maximarum propositionum distantiam assignabit secundum locos differentias in eos scilicet quod illa a definitione uenit, illa a genere etc.; ipsorum etiam locorum differentiarum de quibus intendit differentiam assignabit in diuisionibus ipsorum, cum uidelicet alios inhaerentes ostend[er]et, alios extrinsecos etc. Quorumdam etiam ipsorum qui iidem esse inuicem uidebantur, diligenter differentias dabit, quales sunt loci a simili et a proportione, a toto et a nota, ab enuntiatione partium et a forma, a contrariis et a repugnantibus, ab adiunctis et ab antecedentibus et consequentibus.
QUI ETIAM, loci scilicet differentiae etc.; id quod in fine secundi libri facit, ubi dicet quosdam locos maxime demonstratiuis syllogismis subministrare uires, quosdam uerisimilibus uel dialecticis; et infert quosdam pertinere ad categoricos syllogismos, quosdam ad hypotheticos. Et nota quod hoc loco 'syllogismus' per excellentiam pro 'qualibet argumentatione' ponitur, siue complexionis sit <perfectae> sicut illae quas demonstratiuos syllogismos appellat, siue imperfectae, sicut illae [eas] quas dialecticas et probabiles uocat. Quae uero complexio argumentationis perfecta sit, quae non, distinguemus cum <ad> argumentatione<m> et locum uentum fuerit; et quomodo loci ad integros quoque syllogismos secundo loco retorqueri possint, quod hic promittit cum non tamen sint propri caeterarum argumentationum. Et attendit quod promittit, se definire locos et caetera de eis se facere, similiter /216/ et materiam assignat et modum tractandi, de quo quidem modo tractandi adhuc subditur.
NEC ID SIMPLICITER ATQUE UNIFORMITER VIDETUR ESSE FACIENDUM, VERUM DUPLEX EST TRADENDA PARTITIO, UNA QUIDEM EX GRAECIS VOLUMINIBUS ERUTA, ALTERA VERO EX M. TULLII TOPICIS SUMPTA.
NEC ID etc. Quia uidelicet de locis differentiis non est tractandum SIMPLICITER, id est secundum unam diuisionem tantum sed secundum plures; non UNIFORMITER, hoc est non tales plures quae sint unius formae. Quippe illa quidem Themistii trimembris in qua uero Tullius facit bifariam.
Quidam uero: quod ait non SIMPLICITER ad diuersitatem auctorum quos sequitur refert, quod autem dicit non UNIFORMITER ad diuersitatem diuisionum ac si diceret se non tractare locos secundum unum auctorem neque secundum unam diuisionem tantum, immo secundum duos et in duas. Quod statim exponere uidetur, cum supponit: VERUM DUPLEX etc.
ATQUE IN HIS ILLUD AD PERFECTIONEM SPECULATIONIS EST ASTRUENDUM, UT QUIBUS UTRAQUE MODIS DIVISIO DIFFERAT, QUIBUSQUE CONVENIAT EXPLICETUR, QUOQUE MODO ALTERA ALTERAM VICISSIM POSSIT INCLUDERE.
ATQUE IN HIS, hoc est demonstrandis, quod scilicet promittit se astruere, AD PERFECTAM cognitionem duarum partitionum, id est diuisionum, in quo conueniant uniuersales diuisiones inuicem, et in quo differant et quomodo VICISSIM altera includat omnes locos quos altera continet.
ET NUNC QUIDEM NON IN SINGULIS IMMORABIMUR SED DE TOTA DIVISIONE COMMUNITER DISSEREMUS, LOCORUM TANTUM EX QUIBUS ARGUMENTA NASCUNTUR DEFINITIONES, EXEMPLA DIFFERENTIASQUE COLLIGENTES.
ET NUNC QUIDEM. Hoc est non ita tractabit locos quod IN SINGULIS locis immoretur tractatus proponendo de singulis sed COMMUNITER, id est continue et sine mora, transcurret locos, colligendo DEFINITIONES LOCORUM et EXEMPLA et DIFFERENTIAS; definitiones autem dabit quasdam communes omnium locorum sicut illas sedes argumenti uel ubi trahitur conueniens argumentum ad propositam quaestionem comprobandam, quasdam familiares ueluti cum causas definiret, et antecedens uel genus et speciem.
SINGULA VERO PRO QUALITATE OPERIS DILIGENTIUS, VEL HIS OCTO VOLUMINIBUS EXPEDITA SUNT, QUIBUS ARISTOTELIS TOPICA IN LATINAM VERTIMUS [1173D] ORATIONEM, VEL HIS SEPTEM QUIBUS M. TULLII TOPICIS LUCEM PLENAE EXPOSITIONIS INSUDAVIMUS.
SINGULA VERO DILIGENTIUS SUNT EXPEDITA id est prolixius et dilucidius tractata etc.
PRO QUALITATE OPERIS, hoc est sicut qualitas operis exigebat. Nam in translatione Topicorum Aristotelis Boethius ipse immorari in singulis debuit, sicut ipse fecerat Aristoteles quem ferebat, qui et genus et speciem et caetera describens de unoquoque tractatum disponit. Expositorem quoque necesse est esse quam expositum, ut quod uelat breuitas tractantis, aperiat prolixitas exponentis. Ex quo etiam bene monstratum esse necessarium ut hic quoque in singulis immoretur.
ILLIC IGITUR CUNCTA SUNT PROPRIIS ATQUE ENODATIS PARTIBUS EXPEDITA; HIC VERO QUAE ALIAS PER MEMBRA PATEFACTA SUNT, COMMUNI SPECULATIONE TRACTANTUR.
ILLIC IGITUR. Quandoquidem qualitas operis ita exigebat ut in illis operibus immorarer in singulis, IGITUR ita factum est. A causa. Et hoc est: ILLIC CUNCTA SUNT EXPEDITA non permixte et /217/ confuse sed si<n>gillatim ita quidem ut proprias partes uniuscuiusque ponat atque eas quoque diligenter enodet. Nam cum tractat genus uel caetera diuidit ea atque ipsa quoque diuidentia diligenter tractat.
PER MEMBRA, hoc est si<n>gillatim et disiuncte.
COMMUNI SPECULATIONE, id est continue.
NEC DIALECTICOS SOLUM LOCOS SED ETIAM RHETORICOS, QUOVE HI INTER SE ATQUE DIALECTICIS DIFFERANT, CURA EST EXSEQUENDI, UT OMNIBUS UNDIQUE LOCIS PLENA CONSIDERATIONE PROPOSITIS, [1174B] EORUMQUE DIFFERENTIIS INTER SE ET COMMUNITATIBUS PERNOTATIS ET ARGUMENTORUM COPIA COMPARETUR, ET LOCORUM CLARA POSSIT ESSE DISTINCTIO.
NEC DIALECTICOS. Hic utilitas inculcatur, ubi promittit utrorumque doctrinam locorum.
QUIDVE HII, scilicet rhetorici loci etc.; hoc quidem in quarto libro faciet.
UT OMNIBUS, tam uidelicet rhetoricis quam dialecticis.
UT IGITUR CUNCTA PERSPICUIS RATIONIBUS CONSTENT, PAULO ALTIUS ORDIENDUM EST.
UT IGITUR. Et UT CUNCTA quae promitto tam de locis quam de argumentis CONSTENT PERSPICUIS RATIONIBUS, IGITUR propter istam causam PAULO ALTIUS ORDIENDUM EST, hoc est non statim a locis siue ab argumentis inchoandum est sed quaedam alia quasi quidam doctrinae gradus praemittenda sunt, per quae commodius et facilius doctrina paretur tam locorum quam argumentorum. Apponit autem cum argumento et loco quattuor alia, propositionem scilicet quae est argumentum, de quibus omnibus qua ratione inducantur, et quare hoc ordine breuiter est aperiendum.
Definiturus autem erat locum secundum duas definitiones, quarum altera argumentum, altera quaestionem quoque continet. Unde ne ignotum per ignota definiret, praedicendum fuit quid argumentum esset uel quaestio.
Sicut <cum> et quaestionem definiat per propositionem, monstrandum similiter erat quid esset propositio. Unde a[d] definitione[m] propositionis congrue incipit. Si quis autem requirat cur orationem quoque quam ponit in definitione propositionis, simili ratione non definiat, concedimus fortasse et hoc non inutile fuisse si fecisset. Sed est quoddam prodire, si non datur ultra et laudandus est auctor de his quae tractat, non si qua praetermittit uituperandus. Fortasse etiam definitio orationis satis ex Aristotele uel ex caeteris Boethii operibus nota erat, atque ideo eam praetermisit. De argumentatione uero gratia argumenti tractat quia ita adiuncta sunt ut alterum sine a1tero tractari non possit, quia nunquam argumentatio sine argumento est, nec argumentum usquam in ui argumenti nisi in argumentatione per quam explicatur. Praeterea necessarium erat ut daret differentiam inter argumentum et argumentationem, quia tum ex adiunctione naturali tum ex similitudine /218/ nominis idem esse uidebantur. Unde et Tullius in Rhetorica hoc nomen quod est 'argumentatio' indifferenter accipit, tam uidelicet pro 'argumento' quam pro 'argumentatione'. Atque ideo magis hic erat necessaria distinctio ipsorum ad inuicem.
'Conclusio' uero siue pro 'argumento' siue pro 'argumentatione' necessario tractatur. Nihil quippe in ui argumenti praeter conclusionem esse uel tractari potest; nec argumentatio quam ex argumento et conclusione constare necesse est, praetermissa conclusione, integra tractari potest.
In his autem sex -- propositione scilicet, quaestione, conclusione, argumento, argumentatione, loco -- omnis disputationis materia continetur. Disputatio namque omnis interrogatione responsione argumentatione constricta est. Interrogatio autem argumentum petit uel propositionum concessionem ex quibus arguitur. Ad interrogationem uero quaestio pertinet, ad responsionem discretio ueritatis propositionum uel falsitatis. Ad inuentionem uero argumentorum, siue ad confirmationem locus attinet. Argumentatio autem ad explicationem argumentorum. Argumentationem uero necesse est propositionibus copulari tam probantibus, quae argumenta dicuntur, quam probatis quas conclusiones uocamus. Unde non incongrue in Topicis ubi disputationis inuentio traditur, ista sex in tractatu concurrunt.
Nunc autem causis assignatis quare haec nomina tractentur, causas quoque ordinis aperiamus, quare uidelicet prius propositionem tractet, deinde quaestionem etc.
Sed sicut propositio naturaliter prior est aliis, ita primum tractatur. Siue enim sit quaestio quaerens siue quaesita, prior est ea propositio. Quaesita uero quaestio<ne> prior est tamquam genus ipsius, nec natura tantum, uerum etiam tempore; propositio quippe, ut dicturus est, semper permanet sed non semper quaestio uel conclusio, nisi tunc quando quaestio quaesita est uel approbata. Unde illud tamquam substantialiter, hoc tamquam accidentaliter habet. Quaestione quoque quaerente prior est propositio tamquam materialis pars ipsius.
At uero quaestio, cum sit posterior propositione, prior est conclusione, quia prius quaeritur quam argumentum inducatur, ex quo concluditur. Unde bene in medio loco quaestio ponitur. Conclusio uero, licet argumento in ipsa serie argumentationis subiungatur, post quaestionem tamen statim ponitur, quoniam quaestioni magis accedit. Idem quippe est quaestio quaesita quam definit, quod propositio uel conclusio. Quam quidem identitatem /219/ ipse Boethius assignat, ac si continuae propositionis horum trium causas redderet. Conclusio quoque argumentum quodam <modo> praecedit sicut uictoria bellum cuius est finalis causa praecedit secundum intentionem, non secundum actionem. Ut enim conclusio fiat, id est approbatio propositionls, argumentum inducitur; conclusio rursus et argumentum quasi partes constitutae praecedunt argumentationem. Ultimum uero loco gradum reseruauit de quo, ut patet materia sua, tractandum erat.
Nunc autem assignatis causis tam tractatus quam ordinis horum sex, ad literam reuertamur.
PROPOSITIO EST ORATIO VERUM FALSUMVE SIGNIFICANS.
PROPOSITIO, inquit, EST ORATIO etc. Nota quod istorum sex de quibus nota serie disputaturus est definitiones praemittit, ubi breuiter singulorum proprietates distinguat; postea uero diligentius eorumdem naturas aperit, tum per definitiones quas repetit, tum etiam per diuisiones quas superaddit, ut cum ex definitione conuenientia, ex diuisione monstretur differentia. Atque ita de singulis sex propositis tractatus diuersos facit. In quibus quidem tractatibus conuenientius postmodum uim uniuscuiusque definitionis ibi repetitae aperiemus. Tunc enim uniuscuiusque proprietas plenius ostendi poterit, cum ad definitionem statim diuisio accomodabitur quarum utra[m]que rei naturam aperit.
Nunc autem definitiones singulas su breuitate transcurrentes a definitione propositionis incipiamus. In qua quidem ORATIO praeponitur quia genus est propositionis. SIGNIFICANS autem VERUM uel FALSUM quae pro una differentia ponitur caeteras omnes orationes excludit quae propositiones non sunt. Bene autem pro una differentia propositionis hoc totum accipimus, non pro duabus quia significare uerum per se acceptum uel significare falsum loco differentiae poni non potest, cum unum uniuersaliter propositioni non conueniat.
UT SI QUIS DICAT CAELUM ESSE VOLUBILE, HAEC ET ENUNTIATIO ET PROLOQUUIUM NUNCUPATUR.
UT SI QUIS DICAT. Hoc est quandoque quis enuntiando ponit caelum esse uolubile, illa uerba quibus dicit haec oratio sunt uerum uel falsum significantia et hic quidem 'caelum esse uolubile' dictum propositionis significat; uel ita: si quis dicat caelum esse uolubile, hoc est proferat hanc orationem caelum esse uolubile, illa uox quam profert talis est oratio, et tunc quidem 'caelum esse uolubile' nomen est propositionis quae ait caelum esse uolubile.
HAEC ET ENUNTIATIO. Diuersa uocabula assignat propositioni, /220/ quibus diuersi auctores utebantur, ne uidelicet secundum diuersitatem uocis putaremus diuersam esse significationem in illis.
QUAESTIO EST IN DUBITATIONEM AMBIGUITATEMQUE ADDUCTA PROPOSITIO, UT SI QUIS QUAERAT AN CAELUM SIT VOLUBILE.
QUAESTIO VERO. Post propositionem definit quaestionem, et haec quidem definitio, quia in sequentibus non est repetenda, plene est hic exponenda. Sciendum itaque quod hoc nomen 'quaestio' quasi actiue et passiue sumitur pro 'quaerente' scilicet quaestione et quaesita. Cum enim in sequentibus dicit quaestionem illam Themistii esse cum de re nuda a circumstantiis quaerit, quaerentem quaestionem accipit. Cum uero statim subponet:
Si de ipsa quaeritur quaestio est
quaesitam quaestionem accipit. Est autem quaerens quaestio haec tota interrogatiua oratio:
Utrum caelum est uolubile uel non?
Quaesita uero quaestio dici potest utraque propositionum ex quibus constat ipsa quarens, tam affirmatio quam negatio, ueluti ista:
Caelum est uolubile
uel ista:
Caelum non est uolubile
Quaerens autem quaestio, licet ex propositionibus constet, neque uerum significat neque falsum et hoc enim totum:
Utrum caelum sit uolubile
uel non quod est quaerens quaestio, neque uerum neque falsum significat; partes autem eius quae sunt quaesitae quaestiones, id est orationes quibus interrogatiuum aduerbium praeponitur, semper propositiones sunt et uerum uel falsum significantes et in hac quidem acceptione, id est de significatione quaesitae quaestionis, hoc loco uocabulum quaestionis definit. Unde statim supponet idem esse propositionem et quaestionem, cum de ea quaeritur, et conclusionem postquam est approbata.
Sic iunge: PROPOSITIO EST ORATIO VERUM VEL FALSUM SIGNIFICANS; sed QUAESTIO, scilicet quaesita, EST PROPOSITIO ADDUCTA IN DUBIETATE, id est tractata ut dubia. Si enim 'adducta in dubietatem' accipiamus pro ea de qua dubitatur, non omni quaesitae quaestioni conueniet; saepe enim de caeteris propositionibus quaestionem facimus, dum argumenta quae nescimus ad ea probanda requirimus. At uero licet non omnis quaestio quaesita sit dubia, quod de ea dubitet, omnis tamen adducta est in dubietatem, id est proposita ut dubia dum de ea quaeritur.
Quaeri autem potest de propositione aliquando sub accentu, hoc modo:
Caelum est uolubile?
aliquando per dialecticam [in] interrogationem, dum ad ipsa comprobanda argumenta requirimus, hoc modo:
Utrum caelum sit /221/ uolubile uel non
et quia de ea quaeri potest uel possel etiam non per dialecticam interrogatio<nem> et tunc non esset quaesita quaestio, quam accipit, supponit 'adducta in ambiguitatem', id est posita in interrogatione dialectica. Est autem dialectica interrogatio ea quam in secundo Perihermeniarum Aristotelis dicit esse petitionem alterius partis contradictionis, ueluti ista tota interrogatio:
Utrum caelum sit uolubile uel non
quae bene ambiguitas quasi ambia dicitur quia ambiguum est quod rationabiliter ad plura se habet et dialectica interrogatio quam ex diuidentibus necesse est constare aeque tam huius propositionis quam illius responsionem petit et argumentum. Tale est ergo ADDUCTA IN AMBIGUUM, id est posita in interrogatione dialectica, quae propter supra dictam causam ambiguitas dicitur.
UT SI QUIS. Assignat quomodo IN AMBIGUITATE ADDUCTA sit QUAESTIO, cum scilicet quaeritur AN SIT CAELUM VOLUBILE an non. Quippe alteram partem contradictionis subintelligit. Tantumdem ualet 'an' hic quantum 'utrum', quia similiter petitum est argumentum; <ali>quando autem argumenta non petuntur, ueluti cum dicitur: Nescis an diligam (uel: utrum diligam).
[1174C] CONCLUSIO EST ARGUMENTIS APPROBATA PROPOSITIO, UT SI QUIS CAELUM AB ALIIS REBUS PROBET ESSE VOLUBILE.
CONCLUSIO EST PROPOSITIO ARGUMENTIS APPROBATA, hoc est certificata aliquo argumentorum. Sic enim locus ab uno opposito ab oppositis solet dici, id est ab aliquo oppositorum.
UT SI QUIS DICAT. 'Res' hoc loco indifferenter accipit, tam uidelicet rerum nomen quam uocum, et talis est: SI QUIS PROBET hanc propositionem 'CAELUM EST VOLUBILE' quae est conclusio EX ALIIS REBUS, ac si dicat neutraliter: Ex aliis -- ueluti si quis ad hanc propositionem probandam alias propositiones inducat; 'alias', inquam, magis secundum materiam uocis quam secundum sensum. Nam saepe probans propositio eadem est in sensu cum probata, ueluti ea in qua definitio praemittitur ad definitum, cuius scilicet definiti sententiam ipsa definitio integre tenet. Sic etiam Aristoteles syllogismum definiens <ubi> dixit aliud prouenire ex praemissis quam sint ipsa praemissa, aliud secundum diuersitatem uocis accepit. Nam saepe conclusio eadem poterit esse in sensu cum praemissis pro omnibus, ueluti si quis dicat:
Omnis gladius est ensis, Sed omnis ensis est mucro; Ergo omnis gladius est mucro.
Quippe haec tria nomina quia sunt multiuoca eamdem penitus significationem tenent. /222/
ENUNTIATIO QUIPPE, SIVE SUI TANTUM CAUSA DICATUR, SIVE AD ALIUD AFFERATUR APPROBANDUM PROPOSITIO EST: SI DE IPSA QUAERITUR, QUAESTIO; SI IPSA EST APPROBATA, CONCLUSIO.
ENUNTIATIO QUIPPE. Cum definiret uel quaestionem, quaesitam scilicet, uel conclusionem, utrumque appellauit propositionem, quod ostendit non esse mutandum, cum uidelicet idem quod semper et quasi substantialiter est propositio, aliquando et quasi accidentaliter sit quaestio, quaesita scilicet, uel etiam conclusio et hoc est quod ait: ENUNTIATIO, SIVE proferatur CAUSA SUI, id est propter proprium sensum manifestum, SIVE ipsa adduca[n]tur argumentum AD ALIUD PROBANDUM, semper EST PROPOSITIO. Et hic plane ostendit ipsam propositionem argumentum esse.
SI DE IPSA QUAERITUR quae est scilicet quaesita; DE propositione autem QUAERITUR, ueluti <quando> quaerimus utrum ipsa uera sit, uel quando quaerimus simpliciter de eo quod ipsa dicit utrum ita sit in re, ueluti si dicam:
Utrum Socrates est animal
ista propositio sit uera, hoc est significet uerum, uel si quaeram:
Utrum ipse Socrates sit animal
et utraque quidem petitio satis ad eamdem summam peruenit.
IDEM EST IGITUR PROPOSITIO, QUAESTIO ET CONCLUSIO SED DIFFERUNT MODO SUPRA DICTO.
IDEM EST IGITUR. Quandoquidem eadem enuntiatio EST PROPOSITIO ET QUAESTIO ET CONCLUSIO, ergo IDEM. A parte eiusdem.
SED DIFFERUNT PRAEDICTO MODO. Propositio quaestio conclusio, haec scilicet uocabula in eo uidelicet quod propositio hoc nomen semper enuntiationem nominat, siue scilicet quaeratur siue concludatur siue non. Quaestio uero tantum postquam quaesita est, conclusio postquam conclusa est.
ARGUMENTUM EST RATIO REI DUBIAE FACIENS FIDEM.
ARGUMENTUM EST RATIO id est aliquid rationabiliter inductum in ratione disputationis quod facit FIDEM REI DUBIAE, id est propositioni de qua dubitatur, quam quidem definitione<m> in tractatu argumenti plenius exponemus.
NON VERO IDEM EST ARGUMENTUM ET ARGUMENTATIO: NAM VIS SENTENTIAE RATIOQUE EA QUAE CLAUDITUR ORATIONE CUM ALIQUID PROBATUR AMBIGUUM, ARGUMENTUM VOCATUR; IPSA VERO ARGUMENTI ELOCUTIO ARGUMENTATIO DICITUR.
NON VERO. Quoniam haec duo nomina 'argumentum' et 'argumentatio' multum sunt affinia, unde et Tullius in Rhetoricis hoc nomine 'argumento' indifferenter pro 'utroque' utitur, designat differentiam inter argumentum et argumentationem dicens: NON EST IDEM ARGUMENTUM QUAM ARGUMENTATIO. Quippe argumentatio uocatur tota oratio illa quae ex argumento et conclusione conuincta est. Argumentum uero dicitur illud solum quod praemittitur ad probationem conclusionis. Unde argumentum in argumentatione quasi pars in suo toto continetur. Sed quia solum argumentum id efficit propter quod tota argumentatio componitur, id est fidem confert dubiae propositioni quae concluditur, bene appellatur VIS SENTENTIAE argumentationis, id est illud quod solum habet uim ad /223/ id efficiendum quod argumentatio intendit, hoc est ad probandam dubiam propositionem quae concluditur. Solum namque argumentum probat, id est fidem et credulitatem conclusioni facit. Ideoque quia solum probat, uis argumentationis solum dicitur, quod statim exponit cum subiungit: RATIOQUE EA QUAE concluditur in ORATIONE, id est in ipsa argumentatione sicut pars continetur, CUM, per eam, scilicet rationem, ALIQUID PROBATUR AMBIGUUM; et hoc est quod ait: NAM ARGUMENTUM VOCATUR VIS etc. Probatio ab appositis ita fit: Vere argumentum non est idem quod argumentatio quia argumentum est uis sententiae etc., hoc est ipsum quod est in argumentatione probat.
IPSA VERA ELOCUTIO ARGUMENTI, hoc est oratio tota quae eloquitur argumentum, id est continet et disponit argumentum ut argumentum, id est ut probans propositionem dubiam, ARGUMENTATIO DICITUR. Tunc autem argumentum in ui argumenti tractatur, quando conclusione submissa ad eam probandam praemittitur, quod nisi per argumentatione<m> fieri non potest.
QUO FIT UT ARGUMENTUM QUIDEM VIRTUS, ET MENS ARGUMENTATIONIS SIT ATQUE SENTENTIA; ARGUMENTATIO VERO, ARGUMENTI PER ORATIONEM [1174D] EXPLICATIO.
QUO FIT. A duplici parte infert sic: quandoquidem argumentum est uis sententiae etc. et argumentatio est elocutio argumenti, ergo argumentum est uirtus etc. et ARGUMENTATIO est EXPLICATIO ARGUMENTI PER ORATIONEM, hoc est oratio explicans argumentum, id est integre continens argumentum ut argumentum, scilicet in ui probantis; quod ait VIRTUS MENS ATQUE SENTENTIA ARGUMENTATIONIS diuersa uocabula sunt sed idem operantia. VIRTUS enim argumentationis dicitur argumentum quia per ipsum uiget argumentatio ad faciendam fidem. SENTENTIA uero dicitur quod id quod sentit argumentatio et ad quod tendit argumentum efficit, id est fidem quaestioni. MENS quoque dicitur, quia sicut mens principalior est in anima[ta], ita argumentum est in argumentatione, quia probat.
LOCUS AUTEM SEDES EST ARGUMENTI, VEL ID UNDE AD PROPOSITAM QUAESTIONEM CONVENIENS TRAHITUR ARGUMENTUM.
LOCUS VERO. Duas definitiones loci ponit, quarum primam Tullii dicet esse in sequentibus, quam ipse Tullius in Topicis suis ponit; secunda uero Themistii esse [cum] dicitur, secundum quem etiam tractat locos; et prima quidem definitio dari uidetur secundum iudicium, secundum hoc uidelicet quod ex loco confirmatur argumentum. In eo enim bene sedere argumentum dicitur unde firmitatem sui recipit. Secunda uero definitio ad inuentionem maxime respicit, secundum hoc scilicet quod argumenta trahuntur ex locis, id est inueniuntur. /224/ Cum enim cognoui animalis speciem hominem esse, quod ad loci differentiam pertinet et modum probandi quem habet species ad genus, quem uidelicet modum probandi maxima propositio exprimit quae etiam locus est, secundum haec duo statim et dispositionem et argumentum scio et per eadem duo ipsum inuentum confirmare, si quis calumnietur ipsum et dicat non esse idoneum ad quaestionem propositam comprobandam. Tale est ergo quod ait: LOCUS EST SEDES ARGUMENTI, id est firmitas, quod uidelicet ad confirmationem argumenti institutum est, siue sit locus differentia, siue maxima propositio; sed haec definitio in sequentibus repetita plenius tractabitur.
Nota quod sicut argumentum ex loco trahi dicitur, ita etiam in loco contineri et includi dicitur quodammodo, secundum quod per similitudinem argumenti locus uocatur, pro eo scilicet quod locus omnis eius corporis quantitatem cuius locus est ambit et comprehendit. In eo autem locus argumenti ipsum argumentum continere dicitur quia in se ipso uim illam locus habeat secundum quam elici et quodammodo fabricari argumentum possit.
QUAE CUM ITA SINT, SINGULORUM NATURA DILIGENTIUS TRACTANDA EST, EORUMQUE PER SPECIES AC MEMBRA, UT DIXIMUS, FIGURASQUE DIVISIO FACIENDA EST.
QUAE CUM ITA SINT, id est cum ista tria breuiter per descriptiones sint demonstrata, SINGULORUM NATURA DILIGENTIUS EST TRACTANDA; et in quo 'diligentius' supponit, in eo scilicet quod non solum definitiones pone<t> quae conuenientiam monstrant, uerum etiam diuisiones quae differentias ostendunt; diuisiones PER SPECIES illae fient quae erunt per partes diuisibiles, sicut propositionis diuisio quod alia affirmatio alia negatio, uel quod alia categorica alia hypothetica; PER MEMBRA erunt uero illae diuisiones quae fient per partes constitutiuas, ueluti cum categoricam propositionem uel quaestionem diuidit in praedicatum et subiectum, hypotheticam in antecedens et consequens. Diuisionem per FIGURAS appellat illas notulas quas prius diuisiones locorum inscribit, ut praemissas diuisiones locorum breuiter per notulas illas memoriae commendet. Et notandum quod non de singulis omnes istas diuisiones faciet sed de quibusdam quasdam. Propositionem quidem et quaestionem tam per species quam per membra diuidet, ut diximus. Argumentum uero et argumentationem tantum per speciem. Locum uero tum per species tum per figuras; conclusionis uero nullam diuisionem supponet quin satis fortasse eius diuisiones ex tractatu propositionis apparebant. Si quis autem quaerat, cum ait naturam syllogismorum diligentius esse tractandam, ubi postea natura [m] conclusionis diligentius tractetur, dicimus /225/ quia in ipso tractatu propositionis, ubi omnium propositionum natura aperitur, trahitur etiam proprietas conclusionum
AC PRIUS DE PROPOSITIONE ASSERENDUM EST.
AC PRIMUM. Secundum ordinem quo posuit exequitur.
HANC ESSE DIXIMUS ORATIONEM, VERITATEM VEL MENDACIUM CONTINENTEM.
HANC ESSE. Eadem est in sensu haec definitio cum superiori, sicut ipse docet, quia idem est 'continere uerum' quod 'significare uerum'. Huius autem definitionis expositionem quam huic loco reseruamus nunc prosequimur.
Videtur autem necessarium ut ad differentiam orationum quoque ponatur. Nam uerba indicatiua cunctarum personarum -- primae uidelicet et secundae personae ut 'curro' 'curris', uel etiam impersonalia ut 'curritur' -- enuntiationis sensum implere uidentur. Quae tamen cum orationes non sint, 'propositiones' a dialecticis non dicuntur. Nam fortasse siquis ad sensum respiciat, saepe in una dictione orationem perfici uidebit. Unde Priscianus, cum dicitur:
Quod est summum bonum in uita?
et respondetur:
Honestas!
bona oratione responderi dicit. At uero dialectici neque propositionem neque orationem accipiunt ubicumque defuerit pluralitas dictionum. Unde propositionem esse conuenit quae uocatae in sensu perfecta.
Nos tamen nullam uocem simplicem uerum aut falsum significare concedimus, siue 'uerum' aut 'falsum' nomina sint intellectuum siue eorum quae a propositionibus dicuntur.
'Verum' quippe ac 'falsum' tripliciter accipiuntur: modo enim nomina sunt propositionum, secundum quod dicitur propositio uera uel falsa; modo nomina intellectuum, unde intellectuum alium uerum dicimus, alium falsum; modo etiam nomina eorum quae dicuntur a propositionibus, iuxta quod dicimus hanc propositionem dicere uerum, illam autem falsum -- hoc est proponere talequid quod in re est uel quod in re non est.
Cum autem 'uerum' aut 'falsum' nomina sunt propositionum, sumpta sunt a significatione 'uerum' uel 'falsum'. Nec tunc sunt opposita, quia eadem propositio et uerum significat et falsum, ueluti ista:
Verum est hominem comedere panem
et pleraeque aliae multiplices. Secundum quam quidem significationem non est inconueniens quoddam uerum esse falsum, id est quoddam quod significat uerum significat etiam falsum.
In caeteris uero duabus signicationibus opposita sunt uerum et falsum, et quando sunt nomina intellectuum sumpta sunt a ueritate et falsitate, contrariis qualitatibus intellectus.
Cum autem sunt nomina eorum quae dicuntur a propositionibus, tunc quoque sunt opposita sed sumpta esse non possunt, quia ea quae dicuntur a propositionibus nullae sunt essentiae quibus sumpta uocabula ex adiacentibus /226/ formis conuenire possunt. Et in hac quidem significatione tertia 'uerum' et 'falsum' haec nomina imposita sunt ex communi causa, sicut 'non-homo' uel 'non-equus' uel 'significatiuum', quae tam existentibus quam non-existentibus conueniunt. Et tunc quidem tantumdem ualet 'uerum' quantum esse in re, tantumdem 'falsum' quantum non esse in re. Non est autem idem esse in re quod esse rem, sicut nec idem esse in domo et esse domum.
Nota cum dicitur:
Propositio uerum sensum proponit
sensui propositionis (quod nihil est) ueritatem nequaquam conuenire dicimus, ei sed tantum hoc uocabulum tamquam nomen eius uerbi conuenire ostendimus. Quod autem dictum propositionis non sit essentia aliqua, siue una siue multiplex, aut quod etiam non sit idem cum intellectu, in expositione Perihermeniarum discussimus.
De duabus autem posterioribus significationibus 'uerum' uel 'falsum' quaeritur quae in definitione propositionis accipiendae sint.
Sed si dicamus 'uerum' uel 'falsum' nomina esse intellectuum, cum dicitur "significans uerum uel falsum" -- ac si dicatur "significatiua ueri uel falsi" intellectus -- profecto tota definitio propositionis multis imperfectis orationibus conuenit, ueluti ista: "homo currens" uel "hominem currere", quae alium intellectum non habent quam "homo currit", de quo plenius super Perihermeneias egimus, ubi etiam ostendimus propositionem 'ueram' uel 'falsam' magis debere dici secundum sensum suum quam secundum conceptionem sui intellectus.
Similiter hoc loco "significare uerum uel falsum" magis accipi conuenit secundum dictum propositionis quam secundum intellectum, ac si diceremus "enuntians talequid quod in re est uel in re non est", nam quod in re est uel quod non est propositionibus ponimus. Eorum quae dicuntur a ueris uel falsis propositionibus <...> Per hoc uero quod dicimus "enuntians" quasdam orationes imperfectas excludimus, ueluti istam: "esse hominem" "non esse hominem", quae <ueritatem enuntiationes> non habent cum neque affirment neque negent; quippe dum confirmatiuum id est indicatiuum non habentes.
Sed dicitur quod si per "significare" 'enuntiare' accipimus, superfluit "uerum uel falsum" quod supponitur; quippe omnis oratio enuntiatiua est /227/ propositio --
Atque respondemus quod "significare" per se acceptum pro 'enuntiare' non solet accipi, nisi supponatur "uerum uel falsum" uel tale aliquid quod solius propositionis sit, sicut illud in secundo Perhyermeniarum quod "affirmatio est significatiua aliquid de aliquo", id est enuntians affirmando aliquid de aliquo.
Siquis etiam quaerat quare in designatione intellectuum non accipimus "uerum uel falsum" postquam subintelligimus 'enuntiare' --
Profecto omnino quia licet propositio intellectum significat hunc, tamen quia ipsum non dicit enuntiando non proponit.
HUIUS DUAE SUNT SPECIES, AFFIRMATIO UNA, ALTERA VERO NEGATIO. AFFIRMATIO SI [1175A] QUIS SIC EFFERAT: 'CAELUM VOLUBILE EST'; NEGATIO SI QUIS ITA PRONUNTIET: 'CAELUM VOLUBILE NON EST'.
HUIUS. Post definitionem supponit diuisiones. Quod ait HUIUS ad nomen 'propositionis' respicit. Quippe hoc nomen ad illa superius est quantum ad continentiam nominationis; uel si propositionem intellectione sumamus, possumus tam affirmationes quam negationes species, id est materias propositionum appellare.
HARUM VERO ALIAE SUNT UNIUERSALES, ALIAE PARTICULARES, ALIAE INDEFINITAE, ALIAE SINGULARES. UNIUERSALES QUIDEM UT SI QUIS ITA PROPONAT: 'OMNIS HOMO IUSTUS EST' 'NULLUS HOMO IUSTUS EST'; PARTICULARES VERO SI QUIS HOC MODO DICAT: 'QUIDAM HOMO IUSTUS EST' 'QUIDAM HOMO IUSTUS NON EST'; INDEFINITAE HOC MODO: 'HOMO IUSTUS EST' 'HOMO IUSTUS NON EST'; SINGULARES VERO SUNT QUAE INDIVIDUUM AUT QUID SINGULARE PROPONUNT, UT: 'CATO IUSTUS EST' 'CATO IUSTUS NON EST' -- ETENIM CATO INDIVIDUUS EST AC SINGULARIS.
HARUM, scilicet tam affirmationum quam negotionum, alias uniuersales etc.
SINGULARES QUAE PROPONUNT, id est subiciunt aliquod indiuiduum et quia indiuiduum siue propter duritiam siue propter paruitatem siue propter inferiora accipi potest, supponit SINGULARE ad determinationem ultimae significationis quam accipit.
ETENIM. Commendatio exempli.
HARUM VERO ALIAS PRAEDICATIVAS ALIAS CONDITIONALES VOCAMUS. PRAEDICATIVAE SUNT QUAE SIMPLICITER PROPONUNTUR, ID EST QUIBUS NULLA VIS CONDITIONIS ADIUNGITUR, UT SI QUIS CAELUM ESSE VOLUBILE SIMPLICITER [1175B] DICAT. AT SI CONDITIO HUIC COPULETUR, FIT EX DUABUS PROPOSITIONIBUS UNA CONDITIONALIS, HOC MODO: 'CAELUM SI ROTUNDUM EST, VOLUBILE EST.' HIC ENIM CONDITIO ID EFFICIT, UT ITA DEMUM CAELUM VOLUBILE ESSE INTELLIGATUR, SI SIT ROTUNDUM.
HARUM VERO. Item ad affirmationem et negationem redit et earum alias categoricas dicit esse, alias hypotheticas, et attende quod diuisio haec naturaliter prior est posita quia primum affirmatio et negatio diuiditur per categoricam et hypotheticam propositionem quibus sufficienter comprehenditur; deinde categorica propositio subdiuidenda est per uniuersales part<icular>es etc. quod ad hypotheticas nihil attinet. Sed profecto naturalem ordinem commutauit pro artificiali. Namque post diuisiones propositionis per species facturus erat diuisionem eius per membra secundum terminos categoricae propositionis uel hypotethicae; ideo hanc diuisionem per categoricam et hypotheticam postposuit, ut uidelicet statim secundum terminos earum diuisionem per membra conuenientius adnectamus.
HIS ENIM. Exempli commendatio.
DEMUM, id est necesse, INTELLIGATUR ESSE tantumdem ualet hic quantum SIT.
QUONIAM IGITUR ALIAE PROPOSITIONES PRAEDICATIVAE SUNT ALIAE CONDITIONALES, PRAEDICATIVARUM PARTES TERMINOS APPELLAMUS: HI SUNT PRAEDICATUS ET SUBIECTUS. TERMINOS AUTEM UERBA UOCO ET NOMINA QUIBUS PROPOSITIO NECTITUR, UT IN EA PROPOSITIONE QUA DICIMUS: 'HOMO IUSTUS EST'. HAEC DUO NOMINA, ID EST 'IUSTUS' ET 'HOMO', PROPOSITIONIS PARTES VOCAMUS; EOSDEM ETIAM TERMINOS DICIMUS, QUORUM ALTER SUBIECTUS EST ALTER PRAEDICATUS.
QUONIAM IGITUR. Sic continua: quandoquidem illae propositiones /228/ sunt praedicatiuae, aliae sunt conditionales, igitur PROPOSITIONES ALIAE SUNT PRAEDICATIVAE, ALIAE CONDITIONALES. A partibus. Et quoniam aliae sunt praedicatiuae, aliae conditionales, aliae habent TERMINOS praedicatum et subiectum, aliae antecedens et consequens. A definitis. Et quae hos terminos habeant assignat hic.
Praedicatiuae propositiones quae habeant illos in sequentibus demonstrat, ibi: CONDITIONALIUM etc. Nota quod terminos proprie uocamus extremitates tantum propositionis quae ad inuicem coniunguntur uel disiunguntur, sicut est praedicatus et subiectus uel antecedens et consequens. Itaque omnes termini partes sunt sed non omnes partes proprie terminos appellamus. Nam copula terminorum uel signa apposita partes quidem sunt sed tamen termini non dicuntur. Verbum itaque propositionis non semper est terminus, quando uidelicet est terminus adiacens copulans praedicatum subiecto, sicut nec coniunctio quae copulat consequens antecedenti terminus dicitur. Nec aduerbium negatiuum quod remouet terminos ab inuicem.
SUBIECTUS EST TERMINUS QUI MINOR EST, PRAEDICATUS VERO QUI MAIOR, UT IN EA PROPOSITIONE QUA DICITUR: 'HOMO IUSTUS EST': [1175C] HOMO QUIDEM MINUS EST QUAM IUSTUS.
SUBIECTUS EST. Proprietatem tam subiecti quam praedicati regularis distinguit dicens scilicet praedicatum regulare modo maius esse, modo aequale, et subiectum modo minus esse, modo aequale. De minori autem subiecto et maiori praedicato hic ponit, de aequalibus autem in sequentibus.
UT IN EA. Ne uideretur quod ubique praedicatus maior esset et ubique subiectus minor, determinat hoc cum supponit: UT IN EA, id est in huiusmodi propositionibus; 'iustum' uocat hoc loco 'maius homine' non quantum ad numerum rerum sed ad continentiam naturarum, quia uidelicet cum 'homo' contineat res tantum unius speciei, 'iustum' continet res diuersorum, quod et hominis nomen est et Dei.
NON ENIM IN SOLO HOMINE ESSE POTEST IUSTITIA, VERUM ETIAM IN CORPOREIS DIVINISQUE SUBSTANTIIS. ATQUE IDEO MAIOR EST TERMINUS IUSTUS, HOMO VERO MINOR, QUO FIT UT HOMO QUIDEM SUBIECTUS TERMINUS SIT, IUSTUS VERO PRAEDICATUS.
NON ENIM. Vere hoc nomen 'iustum' est maius quam hoc nomen 'homo', quia non solus homo habet iustitiam, uerum etiam incorporeae substantiae et diuinae, sicut caelestes species. A causa. Quippe natura rerum causa est proprietatis nominum.
QUONIAM VERO HUIUSMODI SIMPLICES PROPOSITIONES ALTERUM HABENT PRAEDICATUM TERMINUM ALTERUM SUBIECTUM TERMINUM, A MAIORIS PRIVILEGIO PROPOSITIO PRAEDICATIVA VOCATA EST.
QUONIAM VERO. Ostendit praedicatum quandoque maius esse subiecto, cum subiectum, regulare scilicet, ut in sequentibus ostendet, nunquam sit maius praedicato. Unde cum praedicatum, scilicet regulare, nunquam minus sit, dignior /229/ est terminus praedicatum subiecto. Quod si quandoque ad aequalitatem subiecti ueniat, descendere non potest. Unde A PRIVILEGIO, id est a dignitate maioris partis, dicit propositionem appellari praedicatiuam.
SAEPE AUTEM EVENIT UT HI TERMINI SIBI INVICEM INVENIANTUR AEQUALES HOC MODO: 'HOMO RISIBILE EST'. HOMO NAMQUE ET RISIBILE UTERQUE SIBI SUBIECTUS AEQUUS EST TERMINUS; NAM NEQUE RISIBILE ULTRA HOMINEM, NEC ULTRA RISIBILE HOMO PORRIGITUR.
SAEPE AUTEM. Postquam ostendit praedicatum maius, ostendit aequale.
UT HI TERMINI, id est termini categoricae propositionis.
HOMO NAMQUE: commendatio exemplorum.
NAM NEQUE. Vere sunt aequalia haec duo nomina secundum nominationem, quia alterum non porrigitur ultra alterum secundum nominationem suam; db immediatis, cum constet quod idem nomine<n>t.
SED IN HIS NECESSE EST HOC VENIRE, UT SI QUIDEM INAEQUALES TERMINI SINT, MAIOR SEMPER DE [1175D] SUBIECTO PRAEDICETUR; SI VERO AEQUALES, UTERQUE CONVERSA PRAEDICATIONE DE SE DICATUR; UT VERO MINOR DE MAIORI PRAEDICETUR, IN NULLA PROPOSITIONE CONTINGIT.
SED IN HIS. Postquam ostendit terminos categoricae propositionis modo esse aequales, modo alterum esse maiorem altero, docet eorun complexionem regulariter, ut uidelicet si aequales sint conuersim praedicentur, si inaequales maior tantum praedicetur. Continuatio: 'aeque' et 'aequales' et 'inaequales' dicuntur TERMINI sed non eodem modo sese habent ad inuicem et hoc est: SED IN HIS, id est terminis categoricae propositionis, NECESSE conueniens etc.
IN NULLA PROPOSITIONE, scilicet regulari.
FIERI AUTEM POTEST UT PROPOSITIONUM PARTES QUAS TERMINOS DICIMUS, NON SOLUM IN NOMINIBUS VERUM IN ORATIONIBUS INVENIANTUR.
FIERI AUTEM POTEST. Postquam ostendit uoces incomplexas. nomina uidelicet et uerba, terminos esse propositionis, ostendit idem habere orationes.
NAM SAEPE ORATIO DE ORATIONE PRAEDICATUR, HOC MODO: "SOCRATES CUM PLATONE ET DISCIPULIS DE PHILOSOPHIAE RATIONE PERTRACTAT" -- HAEC QUIPPE ORATIO QUAE EST 'SOCRATES CUM PLATONE ET DISCIPULIS' SUBIECTA EST. ILLA VERO 'DE PHILOSOPHIAE RATIONE PERTRACTAT' PRAEDICATUR. RURSUS ALIQUANDO NOMEN SUBIECTUM EST, ORATIO PRAEDICATUM, HOC MODO: "SOCRATES DE PHILOSOPHIAE RATIONE PERTRACTAT" -- HIC ENIM 'SOCRATES' SUBIECTUS SOLUS EST; ORATIO QUA DICIMUS 'DE [1176A] PHILOSOPHIAS RATIONE PERTRACTAT' PRAEDICATUM. EVENIT ETIAM UT SUPPONATUR ORATIO, ET SIMPLEX VOCABULUM PRAEDICETUR, HOC MODO: "SOCRATIS SIMILITUDO CUM SUPERNIS DIVINISQUE SUBSTANTIIS IUSTITIA EST" -- HIC ENIM ORATIO PER QUAM PROFERTUR "SOCRATIS SIMILITUDO CUM SUPERNIS DIVINISQUE SUBSTANTIIS" SUBIICITUR, "IUSTITIA" VERO PRAEDICATUR. SED DE HUIUSMODI PROPOSITIONIBUS IN HIS COMMENTARIIS QUI IN PERIHERMENEIAS ARISTOLELIS LIBRO CONSCRIPSIMUS DILIGENTIUS DISSERUIMUS.
NAM SAEPE. Vere orationes sunt termini, quia sunt subiectus et praedicatus. A partibus.
HAEC QUIPPE. Hic habemus auctoritatem quod determinationes quoque in terminis includantur. Unde cum dico:
Socrates uidet lapidem
'uidere lapidem' hoc totum copulatur et unum fit praedicatum. Unde cum dicimus:
Si uideo lapidem, uideo substantiam
'uidere lapidem' pro parte assignatur ad 'uidere substantiam'; et in negatione cum dicitur:
Socrates non uidet lapidem
'uidere lapidem' id totum remouetur, non 'uidere' simpliciter. Unde et in conclusione dicimus:
Nullum uidens lapidem est Socrates
facientes id quod est praedicatum et suhieclum.
HIC ENIM. Commendatio exempli.
SIMILITUDO, id est illa res ex qua quilibet homo similis est supernis substantiis est iustitia. Unusquisque enim ex iustitia quam habet similis est caelestibus speciebus.
CONDITIONALIUM VERO PROPOSITIONUM, QUAS GRAECI HYPOTHETICAS VOCANT PARTES, SUNT SIMPLICES PROPOSITIONES, CUIUS QUIDEM EA PARS QUAE PRIUS DICITUR ANTECEDENS, QUAE POSTERIUS CONSEQUENS APPELLATUR, UT IN HAC PROPOSITIONE QUAE DICIT: "SI ROTUNDUM EST, VOLUBILE EST" -- ROTUNDUM ESSE ANTECEDIT, VOLUBILE ESSE CONSEQUITUR.
CONDITIONALIUM VERO. Ostensis partibus categoricae propositionis, ostendit partes hypotheticae. /230/
EA PARS QUAE PRIUS DICITUR, id est quae praecedit in sensu.
ROTUNDUM ENIM. Vere conditio est antecedens, quia hoc antecedens; a parte.
[1176B] HARUM QUOQUE ALIAE SUNT SIMPLICES CONDITIONALES ALIAE CONIUNCTAE.
HARUM QUOQUE. Post diuisionem hypotheticae propositionis per membra,
supponit illa quae fiunt per species.
SIMPLICES SUNT QUAE PRAEDICATIUAS HABENT PROPOSITIONES IN PARTIBUS, UT IN EA QUAM SUPERIUS DIXIMUS: "SI ROTUNDUM EST, VOLUBILE EST" -- ROTUNDUM EST ENIM EST VOLUBILE EST, UTRAQUE DIVISAE AC SIGILLATIM ACCEPTAE PRAEDICATIVAE SUNT.
SIMPLICES SUNT. Subintelligendum est solas, id est non etiam hypotheticas.
ROTUNDUM ENIM. Commendatio exempli consequentiae constantis ex categoricis solis.
CONIUNCTARUM VERO MULTIPLEX DIFFERENTIA, DE QUIBUS IN HIS VOLUMINIBUS DILIGENTISSIME PERSTRINXIMUS, QUA DE HYPOTHETICIS COMPOSUIMUS SYLLOGISMIS.
CONIUNCTARUM VERO HYPOTHETICARUM, hoc est multi sunt modi differentes ab inuicem.
SIMPLICIUM VERO HYPOTHETICARUM PROPOSITIONUM QUATTUOR SUNT DIFFERENTIAE.
SIMPLICIUM VERO. Subdiuidit simplices; ex subdiuisione quarum apparet etiam diuisio compositarum. Sicut enim istarum, aliae ex duabus affirmatiuis etc., ita compositarum, aliae constant ex constantibus ex duabus affirmatiuis etc.
AUT ENIM EX DUABUS AFFIRMATIVIS CATEGORICIS CONSTANT, UT: "SI ROTUNDUM EST, VOLUBILE EST", UTRAQUE ENIM AFFIRMATIUA EST; AUT NEGATIVIS DUABUS, UT: "SI CAELUM ROTUNDUM NON EST, VOLUBILE NON EST", NAM ROTUNDUM NON ESSE, ET VOLUBILE NON ESSE, UTRAEQUE [1176C] NEGATIONES SUNT; AUT EX AFFIRMATIVA ET NEGATIVA, UT: "SI QUADRATUM EST, VOLUBILE NON EST", QUADRATUM ENIM ESSE AFFIRMATIO EST, VOLUBILE NON ESSE, NEGATIO EST; AUT EX NEGATIVA ET AFFIRMATIVA, UT: "SI ROTUNDUM NON EST, STABILE EST", ROTUNDUM NON ESSE NEGATIO EST, STABILE VERO ESSE AFFIRMATIO.
AUT ENIM. Vere quattuor differentiae, quia istae quattuor quod scilicet aliae constant ex duabus etc. A partibus constitutiuis, uel a parte diuisibili quattuor.
UTRAQUE ENIM. Commendatio exempli.
PROPOSITIONUM QUOQUE ALIAE SUNT PER SE NOTAE, ET QUARUM PROBATIO NEQUEAT INVENIRI, ALIAE QUAS, TAMETSI ANIMUS AUDIENTIS PROBET EISQUE CONSENTIAT, TAMEN POSSUNT ALIIS SUPERIORIBUS APPROBARI.
PROPOSITIONUM QUOQUE. Aliam diuisionem propositionum ponit per maximam propositionem et non maximam. Quam quidem diuisionem bene extremam posuit ut eam esse magis memoriae commendet in quo maximarum proprietas propositionum distinguitur. Quae etiam cum sint loci ad inuentionem argumentorum, quae hic traditur, maxime pertinent.
Duo itaque genera sunt propositionum, quia aliae singularem institutionem habent et propter se tantum ad ostensionem proprii sensus tantum sunt accomodatae. Aliae generaliter sunt institutae ad ostensionem scilicet multorum, si de eis quis dubitaret. Quae uero singulares institutae sunt et ad unius tantum sensus ostensionem sunt accomodatae, 'minores' ac 'familiares' appellantur, ueluti ista:
Omnis homo est animal
quae ad ostensionem proprii sensus sui fuit inuenta. Quae uero generaliter habent institutionem propter multorum aliorum ostensionem, non propter unicum sensum suum, 'maiores' ac quasi 'publicae' nominantur, quales sunt regulae singularum scientiarum, uelut ea grammaticae regula quae ait:
Omnia nomina in '-or' desinentia masculini sunt generis, exceptis septem.
Arithmethica quoque regulas tradit numerorum et geometria mensurarum. Dialecticae quoque multae sunt regulae quarum etiam omnes non uidentur maximae propositiones, /231/ cum enim omnes maximae propositiones sint illae quae propter complexionem argumentationum inuentae sunt. Quippe maximas propositiones locos esse constat, quos argumenti sedes esse necesse est. Unde Boethius in primo super Topica Ciceronis:
Maximas, inquit, propositiones ex quibus syllogismorum conclusio descendit in Topicis ab Aristotele conscriptis locos appellatas esse perspeximus.
Qui etiam in sequentibus dicet ipsas maximas propositiones siue
inclusas siue extra positas uim semper argumenti et conclusionibus
ministrare. Unde aperte eas tantum regulas esse maximas propositiones
oportet, quae propter argumentationes repertae sunt, qualis est ista:
De quocumque praedicatur species, praedicatur et genus.
Sunt autem multae propositionum regulae quibus nos utimur nec ad argumentationum complexiones attinere uidentur, ueluti illae quae categoricarum propositionum formam tradunt, hoc modo:
Omnis superior uel aequalis praedicatus de subiecto ueraciter ut de contento dicitur; omnis inferior uel contingens praedicatus de subiecto pariter dicitur uel remouetur; omne oppositum prorsus ab opposito suo remouetur.
Illae autem tantum harum maximae propositiones dici proprie possunt quae ad complexiones argumentationum institutae sunt, uelut ea quam supra posuimus:
De quocumque praedicatur species, et genus
quae cuiusdam enthymematis formam tradit, huius uidelicet:
Est homo, Ergo est animal.
Has autem, scilicet maximas propositiones, quidam <uult> in sensu unas esse, quidam multiplices. Qui uero multiplices esse astruunt, id considerant quod ut singulas argumentationes ostendant quibus inducuntur ad uniuersitatem suae continentiae relatiuis indigent pronominibus uelut supra posita quae ita sunt intelligenda:
'Omne animal' praedicatur de omni eo de quo praedicatur 'homo' uel 'asinus' et caeterae species ipsius, et 'lapis' praedicatur de quocumque praedicatur 'margarita', et similiter in aliis.
Similiter autem in caeteris regulis siue in quibuslibet propositionibus relatiua pronomina generaliter propositionibus apposita multiplicem sensum faciunt, hoc modo:
Omne genus praedicatur de omni sua specie
uel:
Omnis /232/ homo diligit se
Si enim dicam:
Omnis homo diligit
et non apponam 'se', una est propositio. At si dicam 'se', determinatur uniuscuiusque dilectio secundum certam personam ex qua habet -- ac si ita diceretur: 'iste se' et 'ille se'. Similiter si dicam:
Omnis homo habet rationalitatem
et rursus:
Omnis homo habet rationalitatem suam
secunda est multiplex, ubi singulae rationalitates ad singula in quibus sunt referuntur. Sicut quoque hypotheticas multiplices reddere eadem pronomina uidentur. Si enim dicam:
Si aliquid est domus, aliquid est paries
una est consequentia et fortasse uera. Si uero dicam:
Si aliquid est domus, ipsum est paries
falsa est oratio et multiplex uidetur -- ac si diceretur ita: Si istud est domus, istud est paries; ita de singulis. Quae quidem multiplicita[ti]s fortasse facilius a quibusdam obiectis inconuenientibus sese liberabit et regulas quasdam quae ducuntur ad consequentiam ex categoricis siue hypotheticis propositionibus descendentes facilius secundum sensum multiplicem seruare poterunt. Cum enim ex ista propositione: omne animul praedicatur de se, id est omne animal est ipsum quod est, alicuis extrahere uoluerit hanc consequentiam:
Si Socrates est animal, Socrates est Socrates
poterit in eo resisti quod prior propositio multiplex est tam secundum praedicata quam secundum subiecta -- ac si ita dicatur: "Hoc animal est hoc animal" et "Hoc est hoc" et ita de singulis.
Unde secundum sensum si quis ex categorica ad hypotheticam procedatur iuxta hanc regulam:
Si aliquid praedicatur de aliquo uniuersaliter, quicquid subicitur subiecto et praedicato
oportet ut multis subiectis subiciatur et multis praedicatis, hoc modo:
Si Socrates est hoc animal et hoc est hoc, Socrates est hoc et hoc est hoc
ex quo non prouenit:
Si Socrates est animal, Socrates est Socrates
similiter secundum hanc multiplicitatis sententiam facilius nos expediemus ab inconuenientibus quae ostenduntur ex consequentiis relatiua pronomina continentibus ueluti si aliquis ex ista consequentia:
Si aliquis est homo, idem est animal
uelit extrahere istam:
Si idem non est animal, nihil est homo
iuxta hanc regulam:
Si aliquid infert aliud, destruct[i]o consequenti destruitur antecedens
poterimus enim dicere sensum potius quam uerba attendentes quod si destructo consequenti secundum sensum multiplicitatis attendatur, singulis consequentibus destructis, singula eorum antecedentia destrui concedimus. Cum enim prior consequentia poneretur dicens:
Si aliquid est homo, idem est animal
multas in sensu consequentias continebat de quibuslibet subiectis ac si ita diceretur: Si istud est homo, idem est animal; et ita de singulis subiectis. Unde secundum sensum multas consequentias per destructionem consequentis oportet intelligi, quas quidem multas si quis in una multiplici consequentia comprehendere uelit, dicat:
Si aliquid non est animal, idem non est homo.
Semper enim relatiuum pronomen quod secundam facit cognitionem conuenit ei uoci quae primam tenet notitiam ad quam refertur subiungi et ex propriae relationis diuersa constructione [pro]positionem sortitur, ut uidelicet posteriorem locum teneat. Unde et cum dicitur:
Pompeium diligit sua uxor (uel: uxor ipsius)
nominatiuus qui priorem naturaliter positionem in caeteris tenet, in hac constructione necessario propter uim relationis subiungitur, ut uidelicet obliquus prius ponatur 'Pompeium', scilicet qui priorem notitiam faciat, deinde 'sua' quae secundam cognitionem subiciat. Si enim dicatur:
Sua uxor diligit Pompeium
quoniam 'sua', quod relatiuum est, significationem non habet ut ex intellectis, ipse intelligentiae ordo exigit ut obliquus praecedat. Unde mirabile non est cum haec consequentia multiplex:
Si aliquid est homo, ipsum est animal
resoluitur per conuersionem in aliam quae ait:
Si aliquid non est animal, ipsum non est homo
si relatiuum pronomen in conuersione locum non commutet, sicut caeterae dictiones faciunt sed semper posteriorem locum obtineat id quidem ui relationis exigente quae in posteriori significatione necessario consistit. Quis enim sensus constructionis esset si quis diceret:
Si idem non est animal, nihil est homo
nullo uidelicet praemisso ad quod referretur pronomen?
Si quis etiam hanc regulam infrangere uelit:
Quicquid sequitur ad consequens, illud idem sequitur ad antecedens
in his terminis:
Si quid aliquid est homo, idem est homo et animal; et quia Socrates est homo, idem est animal
pro eo scilicet quod non est eadem propositio in sensu quae prius sequebatur cum ea quae postea sequitur, concedi poterit, quia reuera pronomen relatiuum secundum praemissionem diuersorum ad quae refertur, diuersum orationis sensum facit. Quippe si dicamus:
Socrates mortuus est et idem uiuit
Tullius mortuus est et idem uiuit
Homo est mortuus et idem uiuit
secundum diuersitatem praemissorum oportet uariari significationem submissi pronominis quod uidelicet pronomen modo Socratem /234/ ad quem refertur, modo Tullium designat, modo etiam communem et indeterminatam significationem hominis tenet, sicut commune uocabulum 'hominis' ad quod refertur. Bene itaque in proposita consequentia ubi consequens in sensu diuersum est, propter relationem diuersorum, regulam illam a consequenti non recipimus; necnon etiam idcirco quod Socrates est homo non potest ostendi antecedere ad multiplex antecedens praemissae consequentiae.
Sed etsi totam illam consequentiam secundum praemissan regulam a consequenti non recipimus, non tamen id<eo> omnino eam reprobamus. Quippe praecedens consequentia quae in sensu suo multiplici sequentem consequentiam comprehendit, ex totalitate suae continentiae uidetur eam necessario ponere, licet secundum regulam a consequenti eam non ponat. Frustra itaque si sensum praemissae consequentiae inspiciamus, aliquis infringere regulam nititur in his terminis quibus congrue secundum sensum non accomodatur uel quia idem non est consequens in sensu, in antecedente et consequente consequentia, uel quia multiplex antecedens prioris consequentiae non sequitur ex simplici antecedenti prioris consequentiae. Si quis etiam huius coniunctae:
Si aliquid est homo, idem est animal
disiunctam requisierit secundum multiplicitatis sensum, multas assignabit disiunctas hoc modo:
Aut hoc non est homo aut est animal
et similiter de singulis. Nam si quis respiciens ad uerba disiunctam hanc faciat: aut nihil est homo, aut idem est animal, nihil sonare uerba uidentur, nisi forte ad sensum coniunctae tantum accomodentur, ut in disiuncta quoque sensum tantum coniunctae intelligat, quippe negationem; ubi praemissa non uidetur idonea relatio submissi pronominis.
Nota praeterea quod secundum hanc multiplicitatem quae ex relatione pronominis tam maximis propositionibus quam caeteris contingit, facilius sensus maximarum propositionum aperiri poterit et ueritas eius custodiri, siue ad argumentationes, siue ad consequentias inducantur, ueluti cum dicitur:
Si aliquid subditur uniuersaliter speciei, illud subditur uniuersaliter cuilibet generi ipsius
non uidetur ueritas huius maximae propositionis posse seruari, nisi eam exponamus secundum sensum singularum consequentiarum quibus seruit -- ac si dicamus: Hoc est, si omnis homo est animal, omnis homo est substantia; si omnis homo est margarita, omnis homo est lapis; et ita de aliis. Ubi enim uera sit maxima propositio et complexionibus /235/ seruiat, oportet eam accipi circa res ipsius, non circa uoces, sicut et complexiones illae quibus seruit de rebus accipiuntur quia scilicet in eis de rebus arguitur, non de uocibus sed per uoces; uelut ea consequentia quae ait:
Si omnis homo est animal, omnis homo est substantia
de rebus agit, non de uocibus. At uero maxima propositio, nisi ad multiplicem sensum tota simul accomodetur, de rebus accipi non potest. Quippe nulla res de re aliqua uniuersaliter uel particulariter praedicari potest, cum unaquaeque res una in sensu sit et personaliter ab omnibus aliis rebus discreta, et secundum nostram sententiam solae uoces uniuersales uel particulares per apposita signa proponi possunt. Similiter haec regula syllogismi:
Si aliquid praedicetur de aliquo uniuersaliter et aliquid remouetur ab ipso praedicato uniuersaliter, idem remouetur etiam a subiecto uniuersaliter
ad syllogismum in quo de rebus agitur applicari non potest, nisi in ea etiam de rebus agatur. At uero sicut rei alicui nihil uniuersaliter conuenit, ita nec uniuersaliter ab ea quicquam remouetur. Quid enim esset dicere aliquam rem uniuersaliter esse aliam, uel uniuersaliter non esse aliam, ut ad unum sensum accomodaremus regulam ita dicentes:
Si aliqua res est aliqua uniuersaliter, et illa rursus uniuersaliter non est alia,... etc.<?>
At uero si multiplicem intellectam regulam ad expositionem multartim
complexionum reducamus, ut nihil scilicet aliud dicere eam dicamus
quam quod dicunt singulare complexiones quibus seruit, facile nos
absoluemus.
Nobis tamen non placet haec multiplicitatis sententia quam relatione
pronominis contingere uolunt. Siue enim simpliciter dicam:
Omnis non diligit
siue apponam 'se', nulla est pronominis multiplicitas. Qui enim putat per:
Omnis homo diligit se
denominari quod et Plato se diligat et Socrates se diligat et ita de singulis, fallitur. Cum etenim 'omnis homo' dicitur indeterminate, non distincte hominum significatio fit, nec distinguitur personaliter qui sint. Unde et cum supponitur se confusae est relationis, sicut praemissa uox confusae est significationis ad quam refertur. Nec distinguuntur homines personaliter qui se diligunt sed generaliter dicitur quod se unusquisque diligit, quisquis ille sit. Cum uero dicitur:
Socrates se diligit, et similiter Plato, et ita de singulis
non solum de omnibus ostenditur, uerum etiam qui illi sint determinatur. Unde nullo modo multiplicem esse uolumus etiam illam quae ait:
Omnis homo diligit se
cuius una est diuidens:
Non omnis homo diligit se
uel istius subcontrariam:
Quidam homo non diligit se
sicut nec istam subalternam prioris:
Quidam homo diligit se
uel istius subcontrariam:
Quidam homo non /236/ diligit se
quas nullo modo multiplices possumus exponere. Ubi autem particulares multiplices non sunt, nec uniuersales a quibus ipsae neque terminis neque constructionis genere diuersae sunt sed tantum signis quantitatis.
Praeterea si multiplex esset:
Omnis homo diligit se (uel: laudat se)
ac si ita diceretur: Iste se et iste se, nequaquam falsa tamen dicenda esset:
Omnis homo laudat se
cum quidam sese laudant, quidam non immo partim uera, partim falsa, sicut ipsae singulares quas continet.
Illud quoque continge[n]t secundum hanc multiplicitatis sententiam, ut definitiones quas unas esse conuenit, multiplicem propositionem redderent quod huiusmodi nomina continent, ueluti cum dicitur:
Omnis substantia est res per se existens
uel:
Anima[m] est quae ex se mouetur
uel:
Honestum quod per se placet.
Sed cum huiusmodi orationes quae pro definitionibus inducuntur unum tantum sensum in se habeant, non oportet ex praedicatione earum uel subiectione multiplicem fieri enuntiationem et cum de aliquo uniuersaliter uere dicatur uniuersalium uocum proprietatem incurrit, qmls unas in sensu conuenit esse. Alioquin nec signa quantitatis sicut uniuersales uoces recipere possent, ut uidelicet diceretur:
Omnis res per se existens
uel:
Quaedam res per se existens est substantia.
Nam cum dicitur: 'Omnis Aiax', uel 'quidam' uel 'plures Aiaces' proferuntur, oportet 'Aiacis' nomen, ad communem unam significationem accomodari -- ac si diceretur: Omne uel quoddam nominatum ab hoc nomine quod est 'Aiax' uel omne quod est hic uel ille homo et iam quidem 'Aiax' a propria significatione in quam[tum] inuentum fuerat ad communem translatum est. Non enim iam 'Aias' propriam et singularem significationem tenet huius nominis per se uel illius, sed communem omnium quod hoc nomine uocatur secundum hoc quod ita noncupatur uel secundum hoc quod unusquisque est hic uel ille; haec enim oratio: 'hic uel ille', quia de pluribus si<n>gillatim dicitur, uim communis nominis tenet. Unde bene cum 'Aiax' ad hanc significationem redditur ut in eo distincte hic uel ille intelligatur, potest 'omnis Aiax' uel 'quidam' dici -- ac si diceremus: Unusquisque de numero hormm uel quidam. Si uero 'Aiax' in singulari significatione permane[n]t, siue in una tantum, siue in pluribus, nequaquam 'omnis' dici posset. Cum /237/ enim 'Aias' aequiuocum ad multorum signiftcationem reducitur, tamquam multa nomina per se sine ulla coniunctione accepta accipiendum est -- ac si ita diceretur: Hic uel ille. Unde tale esset 'omnis Aiax' quale esset si diceretur: Hic ille.
Similiter 'res per se existens' quando uniuersalitatis uel particularitatis signa suscipit ad unum sensum sicut uniuersalem uocem oportet accomodari, ut huiusmodi oratio neque praedicata neque subiecta multiplicem faciat enuntiationem. Sed opponit quod ut dicitur:
Socrates est res per se existens et Plato est res per se existens
oportet sensum orationis praedicatae uariari secundum relationem pronominis factam ad diuersa subiecta; ibi quippe ad Socratem, hic ad Platonem determinate refertur pronomen. Ad quod respondemus non ita esse; immo magis illud se referendum est ad hoc nomen quod est 'res', praemissum in definitione praedicata, ueluti si dicam:
Socrates est animal diligens se et Plato est animal diligens se
ad 'animal' simpliciter non ad subiecta 'animalis' refertur illud 'se' -- et ita idem est praedicatum in sensu in utraque enuntiatione. Et fortasse cum dicitur:
Socrates diligit se et Plato diligit se (uel: Omnis homo diligit se)
ad uerbum ipsum secundum personalem significationem illud 'se' refertur -- ac si ita diceremus: Socrates est diligens Socratem et Plato est diligens se et omnis homo est diligens se. Nam si conuertimus simpliciter dicentes:
Quidam diligens se est Socrates (uel: homo)
oportet illud se referri ad diligens participium secundum personalem eius signiiicationem quam habet cum uerbo communem. Unde cum dicitur:
Socrates diligit se, Sed Plato diligit se; Ergo Plato non est Socrates
non est medius terminus, ut quidam putant, dissimiliter acceptus quia 'diligens se' in utraque propositione praedicatur si quis ad sensum recipiat. Eodem modo cum dicitur:
Socrates diligit se, Sed omnis qui diligit se est substantia; Ergo Socrates est substantia
idem est in sensu medius terminus quod est 'diligens se'. Similiter cum dicitur:
Omne animal praedicatur de se
tale est ac si dicatur: Omne animal est praedicatum de se, id est omne animal est id quod praedicatur de se. Unde si concedatur haec consequentia, sequitur:
Si Socrates est animal, Socrates est id quod praedicatur de se
non poterit haec haberi etiam:
Si Socrates est animal, Socrates est Socrates.
Quippe non est uerum quod de quo est id quod praedicatur de se, sit Socrates.
Si quis autem regulas consequentiarum datas secundum naturam terminorum ipsorum infringere uelit in his consequentiis quae relatiua pronomina subiungunt, agnoscat huiusmodi regulas dari tantum secundum proprios terminos consequentiarum, /238/ quas scilicet oportet esse propositiones, ueluti cum ea regula datur:
Si aliquid infert aliud, perempto consequenti, perimitur antecedens
uel:
Quicquid sequitur ad consequens, sequitur et ad antecedens
determinatis illis consequentiarum quae propositiones accipi debent, ac si ita dicatur: Quotiens aliqua propositio infert aliam, id est alicuius propositionis sensus exigit alterius propositionis sensum, destructo hoc, destruitur illud, uel quaecumque propositio sequitur ad consequens, eadem sequitur ad antecedens. At uero saepe consequentiae ex propositionibus non iunguntur ueluti istae:
Si esses homo, esses animal
Si aliquid est homo, idem est animal.
Nam 'idem est animal' propositio esse non potest cum nec oratio sit perfecta. Cum enim significationem non habeat pronomen relatiuum nisi praecedente eo quod priorem faciat notitiam, ubi 'idem' non praemittitur, perfectio intelligentiae esse non potest. Si quis autem ad istam consequentiam:
Si aliquid est homo, idem est animal
istam aequipollentem assignet:
Si aliquid non est animal, idem non est homo
nos quidem id concedimus, secundum regulam tamen destructionum consequentis et antecedentis id fieri non recipimus. Similiter ubi hanc consequentiam recipimus:
Si aliquid est homo, ipsum est animal
ex ea quoque istam recipimus:
Si Socrates est homo, ipse est animal
non tamen iuxta hanc regulam:
Quicquid sequilur ad consequens, idem sequitur ad antecedens
sed magis in eo quod praecedens consequentia secundum se totam caeteras omnes huiusmodi quodammodo continet, in eo scilicet quod ipsa generalem quodammodo sensum habet, qui uerus omnino esse non potest nisi caeteris omnibus ueris, ad quos omnes quodammodo se habet singulorum innuens ueritatem.
Regula quoque componendarum disiunctarum ex coniunctis et quaecumque de hypotheticis propositionibus sunt assignatae ad eas tantum hypotheticas respiciunt, quarum termini sunt propositiones.
Restat autem de ueritate maximarum propositionum discutere sic ut cum
eas unas ponamus, si eas ad conditionalem sensum traxerimus ut non
solum argumentationibus uerum etiam consequen<tii>s seruiant, nulla
earum uera reperietur secundum nostram sententiam de consequentiis,
quae uidelicet eas tantum consequentias recipit quarum antecedentia
intelliguntur in consequentibus, sicut in expositione hypotheticorum
/239/ syllogismorum ostendimus.
Unde nos potius maximas propositiones ad conditionalem sensum transferri nolumus nec propter consequentiam inuentas esse sed propter solas argumentationes, ut scilicet secundum eas disponamus argumentationes, aut dispositas confirmemus, ad quod non necesse est maximas propositiones conditionaliter intelligi, ueluti istam:
De quocumque species praedicatur, quodlibet genus ipsius.
Siue enim categorica intelligatur hoc modo: Omne generale uocabulum conuenit ei <cui> conuenit speciale; siue ita [siue ita] temporaliter accipiatur: Quotiens speciale uocabulum conuenit alicui, generale conuenit eidem; bene argumentationem confirmat hoc uidelicet enthymema:
Socrates est homo, igitur est animal
ostendendo scilicet argumentum eius conuenienter adiunctum esse conclusioni, ut per hoc illa uidelicet recipi debeat. Ubi enim ostendit speciem huic conuenire, monstratur ex eo debere recipi genus eidem conuenire. Talis est autem:
Cuicumque conuenit species, conuenit et genus
ac si diceretur: Quicquid est res subiecta speciali nomini, est res subiecta generali -- uel: Cuicumque uoci coniungibile est per ueram praedicationem speciale uocabulum, et generale; et hic 'genus' et 'species' haec uocabula secundum propriam significationem nomina uocum retinentur, non ad significationem rerum transferuntur; et tunc bene assignatio loci differentiae conuenienter iungitur cum maxima propositione, ad euidentiam argumentationis, cum scilicet in eadem significatione ponitur uocabulum in assignatione loci differentiae et in maxima propositione, ueluti cum dicimus:
Locus est a specie
et:
De quibuscumque praedicatur species, et genus.
Hic nempe 'species' et ibi nomen est uocum et bene maxima propositio congruit cum loco differentia ex quo consistit.
At uero hi qui maximam propositionem multiplicem de rebus accipiunt sicut singulae consequentiae de rebus agunt, quibus ipsas maximas propositiones inducunt, non bene assignationem loci cum maxima propositione coniungunt, ubicumque locus differentia in proprietate uocum consistit. Si enim ad euidentiam argumenti respondeam locum esse a specie, uel a differentia, exprimens habitudines uocum quae uim euidentiae argumentationis tenent et insuper maximam propositionem inducam quae contineat modum probandi quem habet species uel definitio, profecto in maxima propositione de specie uel definitione agi conuenits non de rebus quae non sunt species uel genus. Alioquin nec /240/ regula[m] ad assignationem loci differentiae, nec aliud ex loco differentia recte constare dicitur, quod in sequentibus plenius exequemur, cum ad locos differentias uentum fuerit.
Opponetur fortasse quod <si> secundum assignationem loci maximas propositiones semper exponamus, falsam esse contingit hanc maximam propositionem:
Quod conuenit generi uniuersaliter conuenit et speciei cui[us]libet
uel:
Quod conuenit speciei conuenire et generi potest.
Pleraque enim nomina conuenienter et ueraciter coniunguntur specialibus quibusdam nominibus, nec tamen generalibus quibuslibet eorum possunt conuenienter construi. Quippe omnis lapis inanimatus esse uere uidetur; margarita uero si inanimatum esse dicatur, nihil penitus sonat propter generalem inconuenientiam. Falsa est ergo quod quaecumque uox coniungibilis est generali nomini, uniuersaliter coniungibilis est speciali; sed ita potius est accipiendum:
Quicquid rebus omnibus generalis nominis conuenit et rebus specialis.
Quippe 'inanimatus' hoc nomen, cum sit nomen omnium lapidum, necesse est ut et margaritae sit nomen. Non enim uariatur proprietas significationis nominum ex diuersitate generum. Sed quicquid nominat 'inanimatus' nominat et 'inanimata', et 'inanimatum' et e conuerso, licet diuersis <modis> construantur, sicut lapis et petra et saxum, et hoc ei eius obliqui et idem penitus sunt secundum significationem, licet uariis construantur modis. Unde cum dicitur:
Quodcumque uocabulum coniungibile est generi uniuersaliter, idem est coniungibile et speciei
identitas significationis, non materiae[s] uocis intelligitur et tale est ac si diceretur: Quotiens res omnes alicuius generis conueniunt in aliquo, sicuti in eo quod est animatum, res cuiuslibet speciei est idem; et similiter cum non est aliquid, id est caret aliquo. 'Esse' autem liquet uel 'non esse' pro 'esse animatum', uel 'non esse hominem' etc., ponitur ueluti si dicamus:
Cum omne animal est aliquid, omnis [hominis] homo est idem
uel:
Cum nullum animal est aliquid, nullus homo est idem; ut si sit animatum, uel non sit lapis.
Si quis autem putet, cum dicimus res generis uel res speciei de rebus tantum, non de nominibus nos agere, fallitur. Nam qui dicit 'domus Socratis' non solum de domo uerum etiam de Socrate agit.
Si quis autem dicat hanc falsam maximam propositionem temporaliter acceptam:
Quotiens nulla res generis est aliquid, nulla res speciei est idem
pro eo scilicet quod non sunt uerae /241/ utraeque partes ipsius, sciat per adiunctionem relatiui pronominis falsitatem euitari nec regulam de ueritate temporalium datam ad huiusmodi temporales pertinere sed ad eas tantum quae ex pronominibus iunguntur, sicut et supra dictae regulae consequentiarum ad huiusmodi consequentias, quae scilicet relatiua pronomina habent, non sunt applicandae.
Si quis autem requirat de maximis quoque propositionibus syllogismorum qualiter uere exponantur, et unde ueluti ista:
Quotiens aliquid praedicatur de aliquo uniuersaliter et aliud remouetur a praedicato uniuersaliter, idem etiam remouetur a subiecto uniuersaliter
dicimus ita hanc esse intelligendam:
Quotiens singulae res ali<cui>us subiecti sunt res alicuius praedicati et nulla res illius praedicati est aliquid, nulla res ipsius subiecti est idem.
Notandum praeterea quod sicut maximam propositione<m> ueram esse conuenit, ita et generalem, ut uidelicet singularum argumentationum quibus inducitur euidentiam contineat, ueluti cum dicimus:
De quocumque praedicatur species, de eodem praedicatur genus
oportet intelligi: Omne genus, scilicet illius speciei, alioquin argumentationum de singulis speciebus ad quaecumque sua genera euidentiam non continent. Sed si istud oportet intelligi quod dicemus in his speciebus quae unum tantum genus habere uidentur, sicut est corpus uel species<?>. Non enim uerum est quod de quocumque praedicetur corpus, de eodem praedicetur omne genus ipsius, cum ipsum scilicet non habeat plura genera quae colliga<n>t omne. Sed fortasse negatiue melius accipietur sic:
Quotiens aliqua species praedicatur de aliquo, nullum est genus ipsius quod non sit praedicabile de eodem.
Nam haec quoque maxima propositio non minus ad euidentiam argumentationum proficit quam illa fecisset, quia aequaliter monstrat argumentum conclusioni conuenienter adiunctum. Illa quoque regula quae huic argumentationi seruit:
Omne album est coloratum, ergo omnis margarita est colorata
uel quaedam uera posse dari generaliter non uidetur. Quippe si dicatur:
Quisquid praedicatur uniuersaliter <de toto>, uniuersaliter praedicatur et de qualibet parte eius diuisibili uniuersaliter uel particulariter
fallit in singularibus partibus, quae signa quantitatis non recipiunt. Nam etsi uere omnis homo coloratus dicitur, non tamen omnis Socrates, uel quidam. Unde ut et generales sint et uerae harum argumentationum regulae, sic sunt intelligendae: /242/
Quicquid conuenit toti uniuersaliter in singulis rebus quae ipsi toti subiectae sunt, conuenit cuilibet parti eius penitus, ita scilicet quod non est res aliqua subiecta parti cui illud non conueniat.
Et similiter:
Quicquid remouetur a toto uniuersaliter et a qualibet parte eius prorsus remouetur (id est quotiens nulla res totius est aliquid), nulla res subiecta parti quae sit illud
uel:
Quicquid conuenit toti uniuersaliter, conuenit alicui rei cuiuslibet suae partis
sicut etiam alicui rei quae est subiecta huic nomini 'Socrates' quae est pars diuisibilis 'hominis' huius uocis. Similiter:
Quicquid remouetur a toto uniuersaliter, remouetur a qualibet parte ipsius circa rem aliquam quae ei subiecta est.
Nec absurde de quibusdam quaeritur, quas pro maximis propositionibus auctoritas inducit, qualiter maxima propositio sint, cum omnino sint falsae, ueluti ea quae ait:
Contraria contrariis conueniunt
si generaliter intelligatur, sicut oportet ut hoc ut regula sit, omnino falsa. Quippe etiam secundum Aristotelem in eodem contrario diuersa contraria continentur, sicut egestas et abundantia sub malo.
Sed profecto sciendum est quod ea quae ab auctoribus dicuntur, quandoque magis secundum opinionem quam secundum ueritatem proferuntur, et maxime in Topicis ubi probabilitatem solam intendit, quae in opinione non in ueritate consistit, ad opinionem respicit. Unde et quaestiones secundum opinionem frequenter assignat, ueluti istam:
Utrum arbores sint animalia
quam dicit esse a genere; argumenta quoque secundum opinionem saepe idonea sunt, non secundum ueritatem, sicut est illud a maiori ab adiunctis, quae frequenter, cum uera sint, falsum inde arguunt, de quo plenius in tractatu argumenti disputabimus. Sic et maximas propositiones non est mirabilis si quandoque secundum opinionem assignet, quae scilicet opinio eas, cum falsae sint, pro ueris habet, uel sponte sua pro maximis propositionibus inducat quae maximae non sunt, gratia exercendi lectoris, de quo plenius in sequentibus mentionem faciet; qui etiam in sequentibus, gratia exercendi lectoris, eas quas pro maximis propositionibus inducet, ad argumentationes ita quandoque distorte proferet, ut ad dispositionem argumentationum nihil attineant, qualis est illa: ad se relatorum propria et ipsa ad se referuntur. Ponit itaque propositiones [quae] pro maximis propositionibus quae non sunt maximae propositiones uel secundum opinionem quorumdam qui eas pro maximis tenent, uel gratia exercendi lectoris. Nec /243/ ea quam statim apponet:
Si aequalibus demas... etc.
nec illa quam inferius inducet quae ait:
Omnia diuturna sunt meliora his quae sunt per tempus
nec ea quam in primo editionis Topicorum Ciceronis ponit, quae scilicet ait:
Omnem <numerum> parem esse uel imparem
bene dixit maximas propositiones, cum nec ad argumentationes institutae sint, nec locos differentias in se teneant. Nemo enim locum uerum differentiam a diuturniori assignat. Nec si quis huic argumentationi:
De quattuor auferantur duo uel aequalia, ergo quae reliquuntur aequalia sunt
hanc maximam propositionem inducet:
Si aequalibus aequalia demas, quae reliquuntur aequalia sunt
poterit uidere locum differentiam illius argumentationis includi in maximam propositionem. Nam si quis dicat locum differentiam ab aequali esse, oportet ei induci terminum quaestionis; sed nihil in argumento reperiret quod ex <ae>qualitate respiciat terminum quaestionis. Unde potius regulam quamdam de numeris hanc esse concedimus quam maximam propositionem, licet fortassis secundum opinionem pro maxima propositione sit inducta a Boethio, qui etiam in eodem super Topica Ciceronis terminos quoque propositionum uitiose quandoque assignat, uel secundum opinionem uel gratia exercendi lectoris, ut diximus.
Est enim, inquit, quaestio an iuris ciuilis scientia sit utilis; hic ergo 'ius ciuile' supponitur, 'utilis scientia' praedicatur.
et rursus:
Quaeritur enim <utrum> cum lex elisanctia iudicem uelit esse assiduo assiduum, locupletem uelit esse locupleti; hic igitur subiectus quidem terminus est: 'lex elisanctia uolens iudicem assiduo assiduum'; praedicatus uero: 'locupletem locupleti'.
Qui etiam in secundo supponit:
Quaeritur an uxori Fabiae legatum sit argentum; 'uxor Fabia' subiectus est, 'argentum legatum' praedicatum.
Qui ergo quaestiones uel terminos uitiose quandoque assignat, secundum uidelicet opinionem, uel gratia exercendi lectoris nec non et argumenta secundum opinionem tractat, non est mirabilis si pro maximis quoque propositionibus aliquas propositiones, quae non sint maximae, eadem intentione inducat. Nos autem per singula exempla de singulis quas inducet quales sint designemus.
Quaerit autem aliquis utrum maximae propositiones, licet ad argumentationes tantum inuentae sint, an ad consequentias /244/ quoque commode inducantur; quod nos de quibusdam concedimus sed tamen magis in ui regularum sunt, quam maximarum propositionum, sicut et illae sunt regulae quae categoricis enuntiationibus famulantur. Nec enim omnes quae ad euidentiam argumentationum ualent, ad euidentiam consequentiarum sufficiunt. Nam saepe argumentatio bona est quae, si ad consequentiam transferatur, cum necessitatem non seruet, falsitatem incurrit. Nullam enim consequentiam recipimus, nisi necessariam; plura ergo argumenta ualent quae necessaria non sunt, de quo uidelicet in sequentibus disputabimus. Non itaque mirabile si quaedam maximae propositiones ad euidentiam argumentationum sufficiunt et non ad euidentiam consequentiarum, ueluti ista:
Cuicumque conuenit pars diuisibilis, conuenit et totum.
Falsae enim sunt multae consequentiae inter partem et totum, ueluti ista:
Si est animal, est coloratum
quae necessaria non est. At uero ista:
Quaelibet species posita, necessario ponit genus
non solum argumentationem, uerum etiam consequentiam confirmare potest, etiam categorice intellecta sic: Omnis species est tale quid ad praedicationem, cui[us] necessario consequitur praedicatio generis. Illae autem maximae propositiones:
Quotiens aliquis infert aliud, destruct[i]o consequenti, destruitur antecedens
uel:
Quicquid infert antecedens, et consequens
uel:
<Quic>quid sequitur ad consequens et ad antecedens
et caeterae quae consequentiis compositis tantum solent aptari, magis ad argumentationes sunt inducendae, quia fortasse non ita consequentias sicut argumentationes recipimus, pro eo scilicet quod eas solas consequentias admittimus quarum antecedentia, ut supra meminimus, in consequentibus intelliguntur.
Nunc ad litteram redeamus.
Sic iunge: PROPOSITIONUM, ut diximus, ALIAE SUNT AFFIRMATIVAE, ALIAE
NEGATIVAE etc.
PROPOSITIONUM QUOQUE ALIAE SUNT PER SE NOTAE, id est ex propria inuentione sunt certae, sicut maximae propositiones et quaecumque regulae. Quae quia propter euidentiam aliarum inuentae sunt, ex propria inuentione certitudinem habent, quae ad certitudinem aliis conferendam institutae sunt, quam, nisi primum ipsae certae essent, conferre non possent.
ET QUARUM PROBATIO. Quae ex sua inuentione hoc habent ut a nullis aliis euidentiam contrahant sed per se statim recipiantur. Nam licet quaedam maximae propositiones continentiores /245/ sint aliis, et quodammodo superiores, pro eo scilicet quod ad plures argumentationes attineant, aequaliter tamen omnes ex causa suae inuentionis certitudinem habent naturaliter, quae scilicet ad hoc institutae sunt omnes, ut caeteras probent. Est autem hac maxima propositione:
De quocumque praedicatur species, et genus
ista continentior:
De quocumque praedicatur pars diuisibilis, praedicatur et totum
et rursus ista superior:
Quicquid subditur subiecto, et praedicato
sed quia omnes sunt maximae, ex propria inuentione omnes aequaliter sunt certae.
ALIAE QUAS, id est quas licet approbet, hoc est recipiat pro ueris, TAMEN POSSUNT APPROBARI, id est confirmari et certificari per alias propositiones superiores illis siue in continentia quia ad multa se habent sua inuentione, siue superiores dignitate euidentiae, quia ex propria natiuitate certitudinem habent. Nota qualiter maximae propositiones caeteras propositiones probare possint, cum iam certae sint sed profecto eaedem propositiones in quodam possunt esse certae et in quodam dubiae; ueluti cum talis argumentatio sit:
Socrates est homo, ergo est animal
utraque propositio certa potest esse si secundum proprium sensum accipiatur sed tamen dubia in adiunctione alterius, utrum uidelicet haec sit conuenienter illi adiuncta ut eam probare debeat uel ex ea probari. Hanc autem adiunctionem maxima propositio superinducta ostendit.
ET ILLAE QUIDEM QUARUM NULLA PROBATIO EST, MAXIMAE AC PRINCIPALES VOCANTUR, QUOD HIS ILLAS NECESSE EST APPROBARI, QUAE UT DEMONSTRARI VALEANT, NON RECUSANT.
ET ILLAE QUIDEM, id est quae ex propria inuentione sunt certae etc. Maximae quantum ad quantitatem continentiae, principales quantum ad dignitatem euidentiae.
QUARUM. Haec causa maxime ad principalitatem respicit; non autem omnes propositiones quae hoc habent maximae uidentur, quia non omnes regulas dici proprie maximas propositiones supra meminimus, nisi forte quis maximas propositiones large pro quacumque regula accipere uelit.
EST AUTEM MAXIMA PROPOSITIO, UT HAEC: "SI DE AEQUALIBUS AEQUALIA DEMAS, QUAE DE RELINQUUNTUR AEQUALIA SUNT"; ITA ENIM HOC PER SE NOTUM EST, UT [1176D] ALIUD NOTIUS QUO APPROBARI VALEAT, ESSE NON POSSIT.
EST AUTEM MAXIMA PROPOSITIO. Si large 'maxima propositio' sumatur, ad exemplum haec regula potest afferri. Si ue<ro> proprie, sophisticum est exemplum, gratia exercendi lectoris, uel quantum ad opinionem maximam uocat, quam proprie non dici maximam supra confirmauimus. Potest etiam similitudo esse maxima propositio, non exemplum, in eo scilicet quia sicut ista per se nota est, ita maximae propositiones. Et hoc est quod ait: MAXIMA PROPOXITIO UT HAEC EST, id est talis in certitudine, scilicet qualis est HAEC regula etc.
Nota quod praemissam regulam: SI AEQUALIBUS AEQUALIA etc., non solum probabilem, uerum etiam ueram esse, uel firmam oportet categoricam eam intelligi, secundum nostram sententiam hoc modo: /246/
Quicumque de aequalibus aufert aequalia sola, scilicet reliquit aequalia
nisi enim 'sola' subintelligas, falsa erit. Qui enim de octo aufert septem, aequalia sumit, ueluti quattuor quae includuntur in septenario sed non sola. Atque ideo non reliquit aequalia. Sed quaeritur quomodo sola aequalia auferre potest qui quattuor assumit, cum etiam in quattuor tria includuntur quae aufert. Atque ideo ita intelligendum est quod qui aufert aequalia sola, ut uidelicet nihil accipiat supra illa, aequalia reliquit, ut scilicet illud 'sola' ad exclusionem illorum ponatur quae extra adiungi possunt, non quae intra continentur; ueluti cum dicitur:
Solum domum possideo
'solam' ad exclusionem terminorum tantum ponitur. Alioquin falsa esset, quia quicumque domum possidet, necesse est ut partes quoque eius habeat, quae sunt [non] domus.
QUAE PROPOSITIONES CUM FIDEM SUI NATURA PROPRIAM GERANT, NON SOLUM ALIENO AD FIDEM NON EGENT ARGUMENTO, VERUM CAETERIS QUOQUE PROBATIONIS SOLENT ESSE PRINCIPIUM.
QUAE PROPOSITIONES scilicet huiusmodi propositiones qualis est ista etc., id est quia gerit fidem, id est certitudinem etc. non solum habent quod non indigeant aliena probatione ad certitudinem recipiendam sed insuper caeteras certificant.
IGITUR PER SE NOTAE PROPOSITIONES, QUIBUS NIHIL EST NOTIUS, INDEMONSTRABILES AC MAXIMAE ET PRINCIPALES VOCANTUR.
IGITUR PER SE Infert a triplici causa sic: Quandoquidem maximae propositiones generant fidem in propria natura et alieno adiumento non egent et caeteris sunt principium probationis, ideo VOCANTUR INDEMONSTRABILES etc. Nota quod ait: PRINCIPIUM PROBATIONIS quia [et], cum aliquae quae non sunt maximae propositiones ad probationem quandoque ualeant, suprema est probatio per maximam propositionem, quae certiorem qua probetur non habet.
QUAE VERO QUAMUIS AUDITORIS IUDICIO COMPROBENTUR, HABENT TAMEN ALIQUID NOTIUS NATURALITER EX QUO, SI DE HIS FIAT QUAESTIO, VELUT EX ALIENO FIDEM CAPIANT, HAE DEMONSTRABILES AC MINORES POSTERIORESQUE DICUNTUR. ET DE PROPOSITIONIBUS QUIDEM ISTA SUFFICIANT.
QUAE VERO. Refert singula singulis, demonstrabilis quantum
indemonstrabilis, minimas contra maiores, posteriores contra
principales.
QUAESTIO VERO DUBITABILIS EST PROPOSITIO, IN QUA NECESSE EST FORE EADEM CONSIDERARI QUAE DUDUM IN PROPOSITIONE DICTA SUNT.
QUAESTIO VERO. Post propositionem tractat quaestionem. Sed quoniam quaestio quaerens et quaesita maxime sunt adiuncta, nec plene altera sine altera potest tractari, ita ambigue hic de quaestione tractatur quod uix quandoque discerni possunt quae dicuntur, utrum ad quaerentem quaestionem an ad quaesitam pertineant; cum enim ait quaestionem esse dubitabilem propositionem, de quaesita, sicut superius, agere uidetur. Caetera uero omnia quae sequuntur ad quaerentem perspicue se habent. Nec minus ipse quoque Boethius in primo super Topica Ciceronis de quaestione ambigue loquitur, dicens:
Quod si argumentum praeter rem dubiam esse non poterit, nullo /247/ modo esse praeter quaestionem potest. Quaestio uero dubitabilis est propositio. Propositio uero est oratio uerum falsumue designans. Omnis igitur propositio siue constanter atque pronuntiatiue proferatur, siue ad interrogationem dirigatur, retinet proprium nomen ac propositios nuncupatur. At si eadem uelut dubitabilis propositio proferatur, fit quaestio.
Idem in eodem:
Ad quaestionem igitur, id est ad dubitabilem propositionem, omnis intentio dirigitur argumenti, non ut totam comprobet quaestionem sed ut partem eius ratione confirmet. Neque enim tota quaestio defenditur, sed una pars eius argumentatione firmatur. Nemo enim defendit caelum esse rotundum et non esse.
Et rursus:
Omnis enim quaestio contrariis dictionibus constat.
Et iterum:
Dubitabilis uero propositio, quam quaestionem esse praedincimus, et affirmationem in se continet et negationem.
Qui etiam subiungit:
Omnis autem <quaestio>, ut dictum est, quoniam dubitabiles partes habet, et ad eas comprobandas argumenta sumuntur... etc.
Haec autem uerba Boethii ita sunt ambigua ut modo ad quaesitam quaestionem recte dicitur propositio, modo ad quaerentem se habe[n]t. Nec fortasse impedit si et quaesita quaestio proprie dubitabilis propositio dicatur, quia uidelicet de ueritate eius dubitatur, et quaerens et<iam> quodammodo dubitabilis propositio dicatur. Sed si quaerentem tractatum cum hac praemissa descriptione cohaerere uelimus, conuenientius est eam de quaerente exponere, quia totus sequens tractatus de quaerente facile accipitur et merito quia satis conuenienti loco de quaesita quaestione superius egit cum propositione et conclusione, quarum proprietates ei attribuit. Qui ergo quaerentem quaestionem appellat propositionem, nomine propositionis usus est 'proposito'. Unde in sequentibus de thesi loquens:
Haec a nobis, inquit, propositio, uel propositum dicitur.
Bene autem quaerens quaestio dissertiua de qua hic intendit propositum dicitur, pro eo scilicet quod ipsa in exordio disputationis praemittitur ad petitionem argumentorum; quae etiam dubitabilis in eo uocatur non quod de ueritate eius dubitetur, neque cum ipsa uera sit oratio neque falsa sed quia propositiones diuidentes ex quibus iungitur /248/ quaasi dubias proponit dum ad alterutram earumdem comprobandam argumenta requirit.
Nunc autem ut istarum quaestionum quaerentium de quibus intendit
doctrina plenior fiat, omnium interrogationum proprietates
distinguamus.
Sunt autem duo interrogationum genera, unum quasi substantiale, alterum tamquam accidentale. Substantialiter autem et proprie dicuntur illae interrogationes quae semper uim interrogandi habent ex interrogatiua particula quam in essentia substantiae suae continent. Accidentaliter autem et ad tempus illae dicuntur interrogationes quas ipse pronuntiationis modus de enuntiatione conuertit in interrogationem, ueluti si interrogando quaeram:
Socrates uenit?
ipsam enuntiationem in interrogationem per accentum conuerto. De huiusmodi uero interrogationibus quas accentus facit, post caeteras interrogationes Priscianus loquens in primo Constructionum dicit omnes fere dictiones interrogatiue proferri, ubi etiam docet huiusmodi interrogationes absolui posse multis responsionibus, aduerbio scilicet confirmatiuo uel negatiuo, siue tota ordine responsa; ueluti si quaeratur:
Socrates <uenit>?
et respondeatur:
Ita.
quod est aduerbium confirmatiuum; uel:
Non.
quod est aduerbium negatiuum; uel tota ipsa enuntiatio:
Venit Socrates.
Quae quidem interrogationes simul interrogatiuae sunt orationes et enuntiatiuae. Qui enim quaerendo dicit:
An uenit Socrates?
profecto simul et petitionem suam de quo quaerit ostendit et ex modo quidem pronuntiandi inquisitionem suam innuit, per totam uero orationem id de quo quaerit significat, id est Socratem uenire. Non enim quaereret an ueniat Socrates nisi haberet uocem per quam significaret ipsum uenire. Unde 'Socrates uenit' in accentum quoque interrogationis conuersa propositionis enuntiatione<m> retinet et simul est interrogatio ex accentu et propositio ex dictu. Nisi enim tunc quoque propositio esset, non ad eam confirmandam supponetur 'Ita', uel ad negandam supponetur 'Non'. Qui enim supponit 'Ita', tale est ac si diceret: Ita est ut dixisti, quod scilicet Socrates uenit. Unde constat, praemissa propositione, Socratem uenire tunc etiam dum quaeritur et ita eamdem orationem simul et interrogationem accidentaliter et ad tempus esse et ipso pronuntiandi modo et enuntiatiuam substanlialiter secundum propriam inuentionem. Nec enim accidentalis pronuntiatio substantialem uim enuntiationis amittit, ad quod ex propria inuentione /249/ semper est accomodanda.
Quod autem dicimus nullam interrogatiuam orationem enuntiatiuam esse, ad eas pertinet interrogationes quae substantialiter, ut diximus, interrogatiuae sunt in se, uidelicet interrogatiuam continentes particulam, de quibus nunc est disserendum.
Omnis autem interrogatiua[m] particula aut nomen est, ut 'quisque' 'quidem' 'qualis' 'quantus' 'quo<d>uis' 'quodlibet' 'quantumuis' 'cuias' 'cuius'; aut aduerbium ut: 'quo' 'quam' 'unde' 'ubi' 'quando' 'qualiter' 'utrum'; ut uero dialecticae, id est desertiuae quaestiones de quibus hic agitur, quae uidelicet petunt disseri, id est argumentari; neque illae possunt esse quas sub accentu proposuimus, neque illae quae uim interrogationis habent in nomine, licet frequenter a dialecticis fiant, neque omnes quae habent aduerbia interrogandi sed solae illae quae petunt argurnenta, uelut ea quae ait:
Utrum Socrates sit homo uel non.
talis est enim ac si diceret probabile esse hominem uel non esse. Nam 'utrum' signum petendae probationis praemittitur et argumenta requirit ad alteram submissarum propositionum probandam. Illa uero quae sub accentu fit, probabilem propositionem non requirit sed tantum sententiae dictionem, ut id scilicet ab auditore dicatur de eo quod requiritur, quod ipse inde sentit, non etiam ut probet auditor id quod tenet. Nam haec quaestio quam accentus facit, caeteris omnibus naturaliter prior est, siue illae nomina habeant interrogatiua, siue habeant aduerbia. Prima namque naturaliter dubitatio est de aliquo si sit, antequam quaeratur quid sit; et primum quidem naturaliter quaerendum est si sit, quam interrogetur quid sit. An uero sit aliquid sub accentu quaeritur hoc modo:
Socrates est?
deinde cum concessum fuerit esse eum, restat quaestio quid sit, uel qualis, uel quantus, si tamen constet eum uel qualitatem habere, uel quantitatem, quod sub accentu quaerendum est hoc modo:
Socrates habet aliquam quantitatem uel qualitatem?
Qua si concedatur habere, tunc primum licet quaeri qualis sit, uel
quantus, id est qua qualitate affectus, uel qua quantitate occupatus
sit. Similiter antequam quaeratur quot sint, quaerendum est aliquot
ne sint; et antequam quaeratur quot sit, uel cuias sit, uel cuius,
quaerendum est an sit aliquorum annorum uel de aliqua generatione uel
possessio alicuius, quod per accentum faciendum est. Quaestiones
itaque accentuales his quae nomina habent naturaliter priores sunt,
/250/ similiter his quae habent aduerbia. Cum enim quaesitum fuerit:
Venit Socrates?
et responsum:
Venit
rectus est ordo quaerendi, unde uel quo uel qualiter uel quare ueniat. Vel si quis, responso quod Socrates uenit, haesitauerit de eo quod ueniat, per dialecticam quaestionem argumenta requirere debet, dicens ita:
Utrum uenit Socrates?
quae quidem quaestio sola aliarum desertiua est, de qua in praesenti agitur. Caeterae uero, siue nomina habeant siue aduerbia, licet ad cognitionem retendant, ad disputationem magno opere non pertinent.
Haec uero quam dialecticam siue desertiuam appellamus, omnis disputationis conflictum promouet, dum ad id quod concessum est argumenta postulat. At uero illa quoque sub accentu quae ponitur disputationi[s] dialecticae necessaria uidetur. Quippe dialecticus, cum aliquem arguit, nonnisi ex concessis procedere potest. Unde ad requirendam concessionem propositionum, per quas arguitur, necessaria est dialectico arguenti interrogatio accentus, ueluti si uelit ostendere omnem hominem esse animatum ex istis duabus propositionibus:
Omnis homo est animal
Omne animal est animatum
prius eorum concessionem oportet ab eo inquiri sic:
Omnis homo est animal<?>
et rursus:
Omne animal est animatum<?>
quibus concessis inferat propositum ita:
Omnis igitur homo est animatus.
Unde arguenti dialectico necessaria est huiusmodi quaestio accentus, ad requirendam concessionem propositionum ex quibus arguit. Defendenti uero necessaria est quaestio desertiua per quam ab arguente requirat argumenta.
Omnis namque disputatio in tribus continetur ac perficitur, interrogatione scilicet, responsione, confirmatione argumentorum. At uero in disputatione dialectica, quae per dialogum fit, non continue sicut rhetorica, duae sunt interrogationes necessariae: una arguenti ad concessionem propositionum ex quibus arguit, quae sub accentu proponitur; altera defensori ad requirenda argumenta earum propositionum quibus non adquiescit. At uero in rhetorica disputatione, ubi iudici non aduersario persuasio fit oratione continua, disertiua quaestio satis est, de qua hic tantum bene tractat quia tam dialectico quam oratori communis est, quos aeque in hoc opere instruit; hanc autem dialecticam, id est disertiuam quaestionem Aristoteles in secundo Periermeniarum ex diuidentibus propositionibus constare, teste Boethio, asserit dicens:
Si ergo dialectica interrogatio responsionis est petitio, uel propositionis uel alterius /251/partis contradictionis... etc.
Sed profecto si omnis accentualis quaestio modo cum una tantum propositione consistit, modo in duabus, cum dicitur:
Venit Socrates (uel: non)
ita disertiua quaestio, quae uidelicet petit argumenta, una propositione contenta est, quando uidelicet, accentuali quaestione praemissa, [est] naturaliter ad eam responsa est propositio, ad cuius uidelicet propositionis probationem argumenta requirimus ab eo qui propositionem concesserit; ueluti si aliquem interrogans, dicam quia:
Omnis homo est animal?
qui respondens concedat omnem hominem esse animal; si tunc dubitans de eo quod responderit, argumenta requiram ad probationem propositionis responsae, superflue diuidens responsae propositionis in quaestionem poneretur, ut uidelicet ad eam probandam requirerem argumenta ab eo quem constat non recipere eam es concessione responsae diuidentis. Ubi enim quis sententiam suam coaperuit de ueritate cuiuscumque propositionis, de eo tantum firmamentum rationis ab eo requirendum est, non de eo quod non recipit. Si uero sententia alicuius ignoretur de ueritate diuidentium propositionum, quae uidelicet pro ueris teneat, utraeque similiter in quaestione ponendae sunt, ut quando alteram diuidentium ueram esse constat, alterius quam recipit probationem faciat.
Disertiua itaque quaestio quandoque est una propositione contenta est, quandoque utra<m>que diuidentium exigit; et tunc quidem quandoque utra<m>que continet; ea est interrogatio quam Aristoteles dialecticam appellare uidetur, quae quoniam cuiuslibet diuidentium probationem aeque postulat, prius alterius diuidentis responsio facienda est, ut ad eam probandam argumenta exspectemus. Unde bene Aristoteles ait eam esse petitionem responsionis, ut uidelicet de duabus propositis in quaestione illa eligatur quae probanda est. Si uero ex una tantum propositione disertiua quaestio constet, statim ad eam afferre argumenta sufficit, sine ulla responsione, quia iam dubium non est quod probandum sit. Namque disertiua quaestio, siue ex una tantum propositione, siue ex diuidentibus constet, ex accentuali naturaliter descendit. Cum enim responderit Socratem esse hominem, ad eam statim probandam quam responderit, argumenta ab eo exigit dicens:
Utrum sit homo?
Similiter si huiusmodi disiunctio:
Socrates est homo uel non.
sub accentu ueniat in quaestione sic:
Socrates est homo uel non?
ac si diceretur: /252/ Est hoc uel illud? -- uerum etiam respondeatur tota disiuncta quae uidelicet reuera est homo uel non est homo, restat haec quaestio:
Utrum sit homo uel non sit
quae quidem quaestio duobus modis attendi potest, ut uidelicet de ipsa tantum disiuncta quaeratur, ac si diceretur: Utrum sit uera haec disiuncta: 'Socrates est homo uel non' -- uel de utraque diuidentium hoc modo: Utrum sit homo uel utrum non sit homo et tunc quidem utrum hic assumptum ad utramque propositionem accomodatur, ac si dicatur: Proba hanc uel illam propositionem. Nec dicitur: Proba disiunctam, sicut prius intendebatur. Utrum semel acceptum solius disiunctae probationem requirebat ut uidelicet ea tota probaretur; et tunc quidem cum de una tantum propositione quaeritur ex una tantum diuidente quaestio constare dicitur, per quam quidem considerationem illam quoque quaestionem constantem es pluribus affirmationibus et negationibus, quam postea multiplicem appellat, unam <dicere> possimus, ueluti istam:
Utrum sit album uel nigrum uel medii coloris (uel: non sit albus etc.)
Si enim de una tantum disiuncta quaerere intendimus, una est quaestio. Si uero de singulis affirmationibus et negationibus, multiplex est -- ac si ita diceremus: Proba istam uel istam etc.
IN QUA NECESSE EST. Post descriptionem quaerentis quaestionis, accedit ad diuisiones ipsius et dicit per eadem nomina posse diuidi quaestionem per quae diuisa est superius propositio, eadem nomina dico non in significatione sed in uoce. Non enim quaestio quaerens sed propositio categorica uniuersalis dicitur sicut propositio. Sed et hoc quod ex categorica uel uniuersali propositione dicendum fortasse tamen sub disiunctione, categoricum uel uniuersale acceptum in eadem significatione tam de propositione quam de quaestione dicemus, ut uidelicet categoricam describamus orationem illam esse quae uel categorice enuntiat uel de enuntiatione categorica quaerit.
NECESSE EST, id est determinatum, EADEM CONSIDERARI IN QUAESTIONE FERE CATEGORICA. Non enim definitio propositionis sicut diuisio ad quaestionem quaerentem potest accomodari. Nec illa fortasse propositionis diuisio ultima, per maximam ac non maximam, ad quaestionem satis commode uenit, pro eo scilicet quod, quia maximae propositiones per se ipsas notae sunt, ad quaestionem alienum [sunt].
ALIAE NAMQUE [1177A] SIMPLICES, ALIAE COMPOSITAE SUNT.
ALIAE NAMQUE. Vere eadem quia ista, scilicet quod sicut propositiones ALIAE SIMPLICES, id est categoricae etc., ita etiam /253/ quaestiones secundum hoc quod ex propositionibus huiusmodi descendunt; locus a parte.
SIMPLICES SUNT UT HAE QUAE EX SIMPLICI PROPOSITIONE DESCENDUNT, HOC MODO, UT SI QUAERATUR AN CAELUM SIT VOLUBILE.
SIMPLICES. Determinat in quo simplices uocet quaestiones, quia uidelicet descendant ex simplicibus, id est categoricis propositionibus, de quibus uidelicet ipsae quaerunt et ex quibus constituuntur.
HAEC ENIM AB EA VENIT PROPOSITIONE QUAE DICIT CAELUM ESSE VOLUBILE. ATQUE SI A CONDITIONALI COMPOSITA PROPOSITIONE SUSCIPIT INITIUM, QUAE EST AN SI CAELUM EST ROTUNDUM, VOLUBILE EST, ERIT CONDITIONALIS ATQUE COMPOSITA HOC MODO; HAEC ENIM A CONDITIONALI PROPOSITIONE PRINCIPIUM SUMIT QUAE EST, SI CAELUM ROTUNDUM EST, VOLUBILE EST.
HAEC ENIM. Exempli commendatio eius quaestionis quae ex simplici propositione descendit. A causa.
QUAESTIO ERGO ALIAS QUIDEM PRAEDICATIVA EST, ALIAS CONDITIONALIS.
QUAESTIO ERGO. Infert a duplici causa sic: Quandoquidem quaestionum alia descendit ex categorica propositione, alia ex hypothetica, ERGO QUAESTIO etc.; locus a partibus sic: Quia illa quaestio est simplex, id est categorica, quae descendit ex categorica propositione et illa est conditionalis quae descendit ex conditionali; ergo quaedam quaestio est categorica, quaeclam hypothetica et statim diuisionem per membra supponit secundum terminos utriusque quaestionis dicens.
QUO FIT UT EAEDEM PARTES QUAESTIONIS SINT QUAE DUDUM ESSE DICTAE SUNT PROPOSITIONES.
QUO FIT. Sic iunge: Quandoquidem quaestio sicut propositio alia praedicatiua dicitur, alia conditionalis; ergo quaestio eosdem terminos participat quos propositio; ab effectu.
PRAEDICATIUAE IGITUR QUAESTIONES HABENT PRAEDICATUM ATQUE SUBIECTUM, UT IN EA QUA DUBITATUR AN CAELUM SIT VOLUBILE.
PRAEDICATIVAE ERGO. Quandoquidem dictum est quaestionem eosdem terminos habere quos habet propositio; ergo distinguamus quaestiones quos habeant terminos et hoc est: PRAEDICATIVAE etc.
NAM VOLUBILE PRAEDICATUM, [1177B] CAELUM VERO SUBIECTUM EST.
NAM VOLUBILE. Vere haec quaestio praedicatum habet et subiectum, quia hoc praedicatum 'uolubile' et hoc subiectum 'caelum'. A partibus.
MAIOR ENIM TERMINUS EST VOLUBILE QUAM CAELUM.
MAIUS ENIM. Bene dixi 'uolubile' praedicari de 'caelo', quia EST MAIUS. A causa. Vel a parte sic: Vere est praedicatum, quia maius praedicatur.
NEQUE ENIM CAELUM SOLUM VOLUBILE DICI POTEST.
NEQUE ENIM. Vere est maius 'uolubile' quam 'caelum', quia non soli 'caelo' conuenit; ab immediatis, cum uidelicet ipsum 'caelum' constet conuenire penitus.
QUAE VERO CONIUNCTA EST QUAESTIO, HABEBIT PARTES QUOD PRAEDICATUR ET QUOD SUBIICITUR, QUOD ANTECEDIT ET QUOD CONSEQUITUR, UT IN EA QUAE DICIT, AN SI CAELUM ROTUNDUM EST, VOLUBILE EST. ANTECEDIT ROTUNDUM ESSE, SEQUITUR VOLUBILE ESSE.
QUAE VERO. Postquam ostendit terminos simplicis, id est praedicatiuae quaestionis, ostendit terminos compositae, id est hypotheticae.
QUAE CUM ITA SINT, IN PRAEDICATIVA QUAESTIONE DUBITATUR AN SUBIECTO TERMINO PRAEDICATUS INHAEREAT. IN HYPOTHETICIS VERO QUAESTIONIBUS, ILLUD TANTUM QUAERITUR AN ILLAM REM QUAE PRAECEDIT COMITETUR ID QUOD SEQUENS ESSE PROPONITUR.
QUAE CUM ITA SINT. Ostensa constitutione utriusque quaestionis, ostendit secundum proprietatem terminorum sensum quem unaquaeque intendit, docet scilicet hanc quaerere de praedicatione suorum terminorum ad inuicem, illam uero de consecutione; ueluti cum quaeritur:
Utrum homo sit animal
hic requiritur probatio inhaerentiae praedicati ad subiectum, /254/ hoc est ut probetur res subiecti[m] esse res praedicati. Nam licet 'terminus' proprie sit nomen uocis, rem quoque aliquando per translationem denotat; nisi enim ad significationem rerum applicetur, nihil ad sensum quaestionis. Quippe quaestio quoque sicut propositio a qua descendit de rebus agit non de uocibus sed per uoces. Cum enim quis quaerit utrum homo sit animal, tale est ac si diceret: <Utrum> res illa quae homo est sit illa quae est animal. Similiter cum quaerit:
Utrum si est homo est animal?
non de propositionibus agitur sed de rebus per partes propositionum. Unde bene ait: Utrum res quae consequens esse proponitur comitetur (id est consequatur) ad praecedentem, ipsum uidelicet 'animal' ponatur ad positionem hominis, quod tale est ac si diceretur: Utrum si est res illa quae est homo, sit ea quae est animal. Tale est ergo, quantum ad sensum, inhaerere hoc illi, uel consequi hoc ad illud ac si diceretur illud esse hoc, uel si illud est, hoc esse.
Quod ait in quaestione dubitari tale est per quaestionem quaeri et proponi quasi dubium utrum ita sit ut in propositione dicitur, ut uidelicet illa res illi inhaereat, hoc est haec sit illa, uel ad illam consequatur ut uidelicet si ista sit et illa sit. Quod autem, ut in praedicatiua quaestione, ad ipsum dubitari an subiecto etc., ad illas praedicatiuas quaestiones refertur quae de inhaerentia fiunt, non de modo inhaerentiae, ueluti cum dicitur:
Utrum hoc sit animal
haec de inhaerentia est. Si quis autem quaerat:
Utrum animal sit genus hominis (uel: inhaereat homini)
id est praedicetur de eo ut genus, de modo est inhaerentiae. Unde in sequentibus dicet quod cum constiterit aliquid inesse alicui, re stat quaestio quisnam sit modus inhaerendi. Sed profecto omnis quaestio de modo inhaerentiae est etiam de inhaerentia, quia non potest quaestio a praedicatiua propositione descendere quae de inhaerentia terminorum ipsius non requirat. Cum enim omne animal est genus hominis, uel 'animal' praedicatur de 'homine' ut genus praedicationem quamdam alterius ad alterum proponat, oportet eius quaestionem de praedicatione quaerere. Nam et qui dicunt:
Utrum currat Socrates et currat celeriter
licet hic de cursu simpliciter ille de modo currendi quaerat, utraque de inhaerentia postulat, cum uidelicet hic quaerat simpliciter utrum sit currens, ille utrum sit currens hoc modo. Quippe sicut hic uerbum ita ibi oratio praedicatur. Similiter cum dicitur utrum animal praedicatur de homine uel praedicatur de homine ut genus et haec quoque quaestio in se sicut et illa de praedicatione, id /255/ est de inhaerentia quaerit, licet quantum ad illam de modo inhaerentiae dici possit. Quaestiones itaque de inhaerentia, aliae simpliciter de inhaerentia, aliae de modo inhaerentiae. Cum itaque omnis praedicatiua quaestio de inhaerentia sit, omnes hoc loco comprehendit secundum hoc quod de inhaerentia sunt quantum ad proprios terminos.
OMNIA VERO QUAE DE PRAEDICATIVIS PROPOSITIONIBUS DICTA SUNT, ID EST, QUOD ALIAE UNIVERSALES, ALIAE PARTICULARES, ALIAE INDEFINITAE, ALIAE SINGULARES, EADEM POSSUNT DICI FERE IN PRAEDICATIVA QUAESTIONE.
OMNIA VERO. Praedicatiuas quaestiones primum tractat dicens eas ad modum propositionum uariari. Sed hic quaestionem accipimus quae ex diuidentibus constat, quomodo uel uniuersalem uocabimus uels particularem cum aequaliter utrumque continebit<?> Si enim istam:
Utrum nullus homo est iustus (uel: quidam)
dicimus uniuersalem propter unam, cur non etiam particularem propter alteram? Quippe ex ea quoque aequaliter descendit; quam aequaliter dubiam necesse est esse cum sua diuidente. At fortasse propter eas tantum quaestiones id dixit, quae aliqua propositione proposita ex ea tantum consistunt. Quarum etiam similiter affirmatiuae quaedam dici possunt, quaedam negatiuae, quia, sicut ipse addit, in HOC TANTUM QUAESTIO A PROPOSITIONE DIVERSA EST, QUOD PROPOSITIO etc. Unde oportet ut in caeteris quae dicta sunt de propositione quaestio conueniat. Possunt fortasse etiam illae quae ex diuidentibus constant sub hac quadrifaria diuisione cadere et illae dicuntur uniuersales quae ab uniuersali propositione naturaliter incipiunt, uel particulares quae a particulari. Omnis autem affirmatio prius est naturaliter negatione sua, in eo quod ipsam constituit, siue in secunda cognitione sensus quia, sicut Boethius in Diuisionibus dicit, quid negatio dicat nonnisi ex affirmatione cognoscitur. Unde in diuisione affirmationem debere praeponi iudicat et nos similiter in quaestione. Et quoniam:
Nullus homo est iustus
negatio est particularis, ac si diceretur: Non quidam est iustus, oportet eam in quaestione naturaliter praecedere ac particularem quaestionem reddere. Cum ergo negationem negationi dederimus ut ei quae dicit:
Quidam homo non est iustus
hanc non quidam homo non est illstus, haec quae negatio est illius supponenda est et ex priore quae etiam negatio est, negatiua quaestio uocabitur, haec scilicet:
Utrum quidam homo non est iustus
uel:
Non quidam homo non est iustus.
Si quis autem, gratia quaestionum quaerentium, uelit de quaesitis hic interserere, plana est littera. /256/
HOC ETENIM [1177C] TANTUM QUAESTIO A PROPOSITIONE DIVERSA EST, QUOD PROPOSITIO QUIDEM UEL ENUNTIATA SIMPLICITER, VEL ALIUD PROBANS, ORATIO EST VERUM FALSUMVE SIGNIFICANS.
HOC ENIM TANTUM. Vere in praemissis non differt QUAESTIO A PROPOSITIONE, quia in HOC TANTUM; ab oppositis et istud tantum ad differentiam praemissorum ponitur.
QUOD SCILICET PROPOSITIO, hoc est per se tantum prolata est ad exprimendum proprium sensum etc.
QUAESTIO VERO CUM SIT IPSA QUIDEM ORATIO, DUBITABILIS TAMEN EST PROPOSITIO.
QUAESTIO VERO. Hoc est propositum dubitabile, quod uidelicet propositionem de qua quaerit tamquam dubiam tractat, sicut superius est expositum; uel si de quaesita dicitur sic est accipiendum: Enuntiatio tractata tamquam dubia; et tunc quidem differentia datur quantum ad nomina, quia uidelicet propositio semper quaesitam nominat quaestionem, quaestio uero tunc tantum quando de ipsa quaerit. Nam cum eadem oratio et quaestio quaesita sit et propositio, non est differentia per eam inter propositionem et quaestionem, quia eadem oratio similiter est propositio et quaestio. Idem autem a se ipso non differt nisi per successionem temporis, quando id a[d]mittit quod prius habebat, ut Socrates senex a se prius puero, cum iam senex factus, puer non est, sicut ante. At uero quaestio mlnquam deserit esse propositio.
ADDITA IGITUR DUBITATIONE, QUAE IN PROPOSITIONE CONSIDERANTUR, EADEM ETIAM CONVENIT IN QUAESTIONE TRACTARI.
ABDITA IGITUR. Quandoquidem oratio uniuersalis et particularis etc. omnia quae considerantur circa propositionem, considerantur et circa quaestionem; ergo eadem QUAE CONSIDERANTUR IN PROPOSITIONE, considerantur IN QUAESTIONE. A partibus. Et ne quis putaret quod omnino, facit exceptionem dicens ABDITA, id est excepta, dico DUBITATIONE, quia propositio dubitationem quaerendo non exprimit sicut quaestio quaerens. Vel si de quaesita agatur, ad nomina reuertendum est, quia uidelicet 'propositio' hoc nomen dubitationem non significat sicut quaestio in eo quod tamquam dubia tractatur et semper 'propositionis' nomine uocatur. Vel si in libro sit 'addita', non 'abdita', sic lege: Quandoquidem quaestio conuenit cum propositione in caeteris praeter dubitationem, ergo ADDITA DUBITATIONE propositioni, hoc est si adderetur etc. A causa.
QUAESTIONIS AUTEM DUAE SUNT SPECIES.
QUAESTIONIS AUTEM. Aliam diuisionem quaestionis supponit per thesim et hypothesim. Est autem thesis quaestio quae circumstantias in se non continet, hypothesis uero quae continet. Sunt autem circumstantiae quidam loci rhetorici, unde dicuntur coniecturae, hoc est extrahuntur argumenta, coniecturalia argumenta, quae uidelicet suspicionem generant. Haec uero circumstantiae, sicut in quarto libro Boethius dicet, septem sunt quae in illo continentur uersiculo:
Quis, quid, ubi, quibus /257/ auxiliis, Cur, quomodo, quando.
'Quis' uero undecim attributa personae continet: (i) nomen uidelicet personae; (ii) naturam ipsius; (iii) uictum; (iv) fortunam; (v) habitum; (vi) affectionem; (vii) studium; (viii) consilium; (ix) facta; (x) casus; (xi) orationes.
'Quid' uero et 'cur' continent de attributis negotio ea quae uocantur continentia cum ipso negotio.
Caeterae uero quattuor circumstantiae sunt ea attributa negotio quae dicuntur in gestione negotii. Quae omnia et Tullius in rhetoricis et Boethius in quarto libro diligenter posterius aperuit, quae etiam hoc loco praelibare nos conuenit.
<Quis>
Certum est autem disputationem rhetoricam circa personam uel negotium eius, id est factum ipsius personae uersari.
Persona est (testante Boethio in quarto libro) qui in iudicium uocatur, cuius dictum aliquid factumue reprehenditur. Negotium uero factum dictumque personae propter quod in iudicium uocatur... In his itaque duobus (inquit) omnium iudiciorum ratio uersatur, in persona scilicet et negotio. Persona igitur et negotium suggerere argumenta non possunt. De ipsis enim quaestio est. De quibus autem dubitatur, ea dubitationi fidem facere nequeunt; faciunt autem fidem ea quae sunt personis ac negotiis attributa.
Et quia modo praecipue circa personam, modo circa negotium controuersia consistit, sunt quaedam circumstantiae ad conuincendam personam uel in suspicionem ducendam, ut uidelicet prompta concedatur ad committendum peccatum uel non, quaedam ad comprobandum negotium.
[i] Quae uero personam probant, attributa personae dicuntur, id est pertinentia ad eius probationem, quae sunt X praemissa. Nomen scilicet eius 'Verres', quod hoc modo probat:
Credibile est quod ureret, id est destrue<re>t omnia, qui 'Verres' nominatur.
Locus a nomine.
[ii] Natura uero in sexu, quod uir est uel mulier, uel in nominatione patriae quod graecus est atheniensis, uel in cognatione generis quod de graecis est, uel in aetate quod adolescens est. Quae scilicet natura probat sic:
Non est mirabile si terreri uel superari potuit cum sit mulier; uel credibile est sapientem esse quia graecus est uel atheniensis uel seditiosum quia de genere graecorum, uel leuem quia est adolescens.
Loci a natura.
[iii] Victus uero in conuersatione eorum in quibus educatus est comprobat hoc modo:
Credibile est eum esse huiusmodi, quia cum hiusmodi hominibus conuersatus est.
Locus a uictu.
[iv] Fortuna uero in eo quod diues est, uel pauper, quae sic /258/ probat:
Credibile est eum non abhoruisses eum facere quia diues est uel pauper.
Locus a fortuna.
[v] Habitus [non] est qualitas per applicationem ueniens, difficile mobilis, sicut scientiae uel uirtutes, quas etiam ipse Aristoteles in prima specie qualitatis habitus appellat; hic ita probat:
Artificiose loquitur, quia est orator.
Locus ab habitu.
[vi] Affectio quam et ipse dispositionem uocat, qualitas est non naturaliter sed quodammodo ueniens per applicationem, et facile mobilis, ut laetitia, metus, molestia, quae sic probat:
Audiuit quod nolebat qui sic molestus rediit.
Locus ab affectione.
[vii] Studium intenta et assidua applicatio animi ad rem aliquam sicut ad perceptionem alicuius artis uel rei; hoc ita probat:
Probabile est eum in hoc ualere, quia in hoc studuit.
Locus a studio.
[viii] Consilium discretio[ne] est excogitandi quid faciendum sit uel non sit, quod ita proba[n]tur:
Non est mirabile si tam callide fecit, quia magni consilii est.
Locus a consilio.
[ix] Facta dicimus omnia facta personae, praeter id ex quomodo causa, quod, quia in quaestione est, ad probationem personae conferri non potest, sicut illa possunt quae constat antea eum fecisse, quibus ipse probatur uel non probatur hoc modo:
Vere impudens quia cotidie litigat cum meretricibus.
Locus a factis.
[x] Casus est euentus sicut et fortuna; sed in hoc differunt quod casus quasi transitorius est, fortuna permanentior et maioris effectus et diuturnioris memoriae, sicut est paupertas contingens alicui et permanens, casus uero qui leuior est sic probat:
Vinceris quia malum augurium apparuit tibi.
[xi] Orationes dicta sunt personae ex quibus conscientia eius manifestatur, ut quoniam sic locutus est, coniurationis reus credebatur.
Haec sunt undecim attributa personae qui eam idoneam ostendunt uel
promptam ad agendum aliquid uel non, seu quocumque modo eam probant
uel improbant aut in suspiuionem trahunt, quae omnia continentur in
prima circumstantia quae erat 'Quis'; caeterae uero sex circumstantiae,
pars quaedam sunt attributorum negotio.
<De attributis negotio>
Unde etiam attributa negotio diligenter consideremus. /259/
Continentia uero cum negotio subdiuiduntur: (i) in summam facti; (ii) in causam -- id est ante rem, cum re, post rem.
[i] Quod autem Boethius summam facti nominat, Tullius breuem complexionem totius negotii tantum appellat. Hoc uero est nomen ipsius facti, sicut 'parricidium', uel definitio eius, ut 'parentis occisio'; ex hac, teste Boethio, maxime locus amplificationis sumitur, cum uidelicet ipsum factum exaggeramus, frequenter quidem eam proferentes in oratione nostra et exclamantes:
Parentis occisio! Patriae proditio!
ut animos audientium, ex ipso terrore nominis, accusator ad indignationem commoue[b]at, uel defensor e contrario ad beneuolentiam, si quidem proditionem hic patriae dicat liberationem. Sunt itaque rhetorici loci quidam comprobandi, quidam commouendi. Quippe rhetorica maxime in persuasione constat. Est autem persuadere commouere et trahere affectus hominum ut idem nobiscum uelint uel nolint. Unde quosdam locos ad commouendum habere debet, qui praecipue in exordio et conclusione consistunt.
[ii] Causa uero modo impu<lsiua> est, modo ratiocinatiua. Ratiocinatiua est quando ex deliberatione aliquid facimus ut aliquid commodi prosequamur uel incommodi uitemus, quae sic probat:
Verisimile est ab eo necatum, quia eius haereditatem exspectabat.
Impulsiua autem causa est quando ex subito motu animi impremeditate aliquid facere compenimur, ut ex amore uel ex iracundia uel uiolentia quae animos excaecant, quae sic probant:
Non est mirabile si tale quid praesumpserit quia uehementer amauit eam (uel: iratus.)
Et notandum quod, ut ait Tullius, locus iste qui a causa dicitur, quasi fundamentum et subsidium est coniecturalis quaestionis quae de facto est, pro eo scilicet quod nihil factum esse potest ostendi si causa non possit demonstrari; et maxime ad confirmationem facti ualet adiunctio, sic ad improbationem huius causae substractio.
'Ante rem' uero, 'cum re', 'post rem' facta sunt, quae rem factam de qua causa agit probant, uel praecedentia ipsam uel consequentia, ut si factum ponamus homicidium de quo iudicium est, ante ipsum dicitur esse quod homicida gladium suum extraxerit, socios adduxit, domum occisi intrauit. Cum <re> uero sunt quae euenerunt dum fieret homicidium, sicut in /260/ ipsa interfectione auditus est tumultus, uox percussi, puer aliquis prosiluit clamans de domo. Post rem sunt illa quae statim consequentia sunt post negotium, ut quod effugit de illa domo per diuerticula, secutio canum latrantum, latibulum in domibus suis factum.
Haec autem tria signa dici possunt, quae dum sub aliquo sensu cadunt, id ex quo perfecta sunt designant. Signa autem non semper facta sunt, ut cruor, pallor, puluis et similia; ab his ita ducitur argumentum:
Credibile quod eum interfecerit, quia ferro ita se praeparauit, uel credibile quod uim uirgini intulit, quia uehementer illa clamabat, uerisimile quod eam oppresserit, quia ita alacer et ridens de domo prosiluit.
Si quis autem requirat causam nominis tantum, scilicet continentia cum negotio dicantur, hanc Tullius satis indicat dicens maxime adiucta[m] esse ad negotium, quia nulli rhetoricorum locorum ita sunt necessarii ipsi negotio probando uel exaggerando, quia maxime factum exaggerant. Breuis complexio ex proprietate significationis ac caetera quattuor ad probationem facti maxime ualent. Ita causa quae quasi fundamentum et origo totius causae dicitur. Caetera uero tria ante rem, cum re, post rem, ita ipsi negotio cohaerent quasi de ipso sint quod continue cum eo peraguntur.
Haec uero quinque continentia cum negotio, duae circumstantiae Tullii <et> Boethii comprehendunt, 'Quid' uidelicet et 'Cur'. 'Cur' enim causam continet, 'Quid' uero alia quattuor comprehendit, breuem scilicet complexionem 'ante rem' 'cum re' 'post rem'. Caeterae uero circumstantiae quae restant in gestione negotii continentur.
<Ubi, Quomodo, Quando>
Nam 'Ubi' locum designat, 'Quando' tempus siue occasionem, 'Quomodo' modum, quibus auxiliis facultatem. Quae uidelicet quattuor Tullius in gestione negotii annumerat, quorum singula consideremus.
<Locus>
Locus uero non aliter ut locus probat nisi ex opportunitate quam habet ad factum, quod in eo dicitur commissum. Illa autem opportunitas modo secundum quantitatem loci, modo secundum qualitatem consideratur; ex quantitate sic probat:
Non fecerunt hoc ibi quos nec locus caperet.
Ex qualitate sic probare potest secundum hoc quod proximus ei erat uel solitarius uel remotus uel creber, uel montuosus, uel siccus, uel humidus, uel planus, uel sacer, uel profanus, uel notus ei qui fecit, uel non, et similia secundum quae locus idoneus uel non idoneus esse uel non esse potest. Si enim idoneitas loci non attenditur, non est a loco locus ueluti si dicatur:
Non fecit in ciuitate quia erat extra
locus ab oppositis potius, uel a facilitate remota dici [non] poterit.
<Tempus>
'Tempus' autem siue 'occasio' temporum nomina sunt sed tunc est locus a tempore quando sola temporis quantitas attenditur ueluti si negetur dialecticam legisse qui nonnisi per mensem fuit in scholis. Nempe hic, ut ait Tullius, oportet commetiri actionem cum tempore et uidere an poterit actio in tanto spatio temporis.
Tunc uero tempus sicut occasio probat quando ex opportunitate aliqua accidente idoneum uidetur <ad> aliquid faciendum uel non, sicut ex qualitate aeris ut cum dico quod nox est uel dies, uel ex actionibus hominum quando uidelicet uel uindimiae intendunt, uel messi, uel alicui tam ludo quam serio, uel si dormiant omnes uel uigilent, ut credibile sit aliquid posse peragi uel non, tali temperie incombente.
<Modus>
Modus uero duobus modis consideratur, uel secundum euentum facti ut in eo quod clam uel palam factum est, uel secundum qualitatem animi eius qui fecit, quod uidelicet pacato animo fecit uel irato uel beneuolo uel non. Hunc autem locum qui est a modo, siue illum qui primus inter continentia cum negotio summa facti uel breuis complexio dicebatur, in coniecturali constructione uim probationis hahere non dicunt sed expugnationis. Quippe ubi factum non constat, nec modus facti, nec nomen eius recipitur ut possit argumentum afferri; sed aggrauatione facti possunt, ut postquam factum probauerit exaggeret ipsum factum quasi admirando quod tam impudenter iubentibus illis omnibus fecerit uel tam crudeliter. In generali autem constitutione ubi iam factum esse constat. sed <de> qualitate uel quantitate eius quaeritur, utrum uidelicet iustum an honestum uel utile uel tantum quantum dicitur, ad probationem quoque possunt afferri. Breuis complexio fit:
Vere iniustum est quia parricidium.
Unde bene fortassis Boethius dicit ex ea maxime amplificatione<m> fieri, innuens per hoc quod ait 'maxime', probationem quandoque fieri sed non tam frequenter uel fortasse tam [in]conuenienter. Modus etiam in hac quaestione sic probare uidetur, quod eum dolose fecisse dicamus quia clam fecit; sed hic quidem qui probationem modi a coniecturali constructione separant, falluntur, nescientes coniecturalem quaestionem quandoque fieri etiam /262/ dum constat de facto, ueluti si quaeratur <an> premeditate fecerit uel hac de causa fecerit. Unde Tullius in secundo Inuentionis, tractans iudicialem assumptiuam, eam quoque constructionem quae est de intentione, id est de causa facti, coniecturalem nominat dicens:
Infirmatio est haec: non perissent milites; aut altera coniecturalis: non ideo fecistis.
Coniecturalis itaque constructio est omnis illa quae per coniecturas tractatur, siue sit de facto simpliciter ut illa: utrum ille eum percusserit, siue de causa facti: utrum uidelicet ideo percusserit, siue etiam de modo: utrum premeditate, siue etiam de proprietate personae, ueluti si quaeratur utrum inimicus sit illius; et quaecumque coniecturalibus argumentis tractantur coniecturales contructiones dicuntur. Modus, etiam si in illa quae de facto sit non uidetur habere probationem, in caeteris coniecturalibus habere potest. Facultates Tullius esse dicit aut quibus facilius aliquid fit aut sine quibus fieri non potest. Facilius autem homicidium gladio fit quam baculo. Nauale uero bellum sine nauibus omnino fieri non potest. Sic autem ex utraque [cum] facultate coniectura capitur, ut uidelicet negemus eum aggredi hostem qui gladium non habet, uel nauale bellum fieri cum non habeantur naues.
In adiunctis uero Tullius negotio locos dialecticos includit, duibus quandoque orator utitur. Cum enim orator proprios locos suos, per supra positas uidelicet circumstantias ex quibus coniecturae capiuntur, senserit ad probationem non sufficere, confugit ad dialecticos, ut rhetorica, quae est copia dicendi, copiam argumentationum habeat.
Hos itaque ex dialecticis locis quibus orator maxime utitur Tullius 'adiuncta' uocat quae sunt: maius, minus, aequale, simile, contrarium, disparatum, genus, species, euentus. In contrario uero quaelibet opposita includit praeter affirmationem et negationem, quas per 'disparatum' accipit.
Euentus uero est exitus, id est effectus ipsius negotii qui accidit ex ipso facto ei qui fecit, ut si ex concubitu partus, uel ex superbia odium contingat. De his autem locis dialecticis penitus in sequentibus agemus.
<Consequentia>
Nunc ad quartam partem attributorum negotio transeamus; quae dicuntur consequentia.
Quoniam scilicet qui primum fecerunt huiusmodi factum, qui postea sint mutati, uel qui ipsum laudauerunt, uel in ipso ostensi sunt, uel quo nomine ipsum appellauerunt, siue scilicet /263/ dixerunt sacrilegium esse, siue furtum, uel quam sententiam dederunt inde, uel quam legem statuerunt, et caetera huiusmodi quae circa auctoritatem consistunt. Haec autem ita probant, ut dicamus bonum esse huiusmodi factum quia tam a religiosis quam <a> discretis personis primis factum sit uel approbatum etc.; locus ubique consequentibus.
Haec autem ideo consequentibus sunt appellata quod quasi a longe sequantur negotium, maxime ab eo remota, cui neque ita uicini haerent sicut continentia, uel quae sunt in gestione, neque per actionem relationis cognata sicut sunt adiuncta sed omnino remota sunt atque ideo haec quoque ultima sunt collocata. Quae praecipue in auctoritate atque opinione hominum consistunt; locus uero hic ab auctoritate, scilicet omnino remotus ab omnibus, extrinsecus est constitutus, unde consecutio recte nominatur. Adiuncta uero ex comparatione relationis sic sunt nominata. In gestione uero negotii post continentia negotium suum naturaliter locum obtinent, quia continentia dicuntur quae maxirme negotio cohaereant et praecipue in probatione eius ualeant. In gestione uero negotii dicuntur quae post continentiam secundo loco ipsi negotio coniuncta sunt. Quae, licet sine negotio possint esse, negotium tamen absque hiis peragi nullatenus ualet, quia quod fit aliquo loco, aliquo tempore, aliquo modo, aliqua facultate fieri necesse est.
At de locis quidem rhetoricis gratia circumstantiarum satis egimus. Si qua uero desunt ad perfectionem doctrinae, in Rhetorica nostra plenius exequamur. Haec autem dixisse sufficiat ad discretionem septem circumstantiarum quae in hypothesi quaestione consistunt.
Sed quemadmodum gratia circumstantiarum communiter egimus de locis omnibus quibus orator utitur, ita gratia hypothesis de caeteris quoque quaestionibus quae propriae sunt oratoris disseramus. Haec uero quaestiones sunt quinque, quarum quattuor Tullius constructiones appellat, quintam uero indicionem uocat.
Constructionum uero alia coniecturalis dicitur, alia definitiua, alia generalis, alia translatiua; coniecturalis uero et definitiua ex modo tractandi sic sunt nominatae, pro eo uidelicet quod illa per coniecturas probatur uel improbatur, haec per definitionem. Generalis uero ex proprietate facti de qua quaeritur accepit nomen. Translatiua [quod] ex eo <quod> translatione facta, id est remotione actionis, causa de ipsa fit /264/ translatione, utrum iusta sit uel non. Sed de singulis agentes a coniecturali incipiamus.
Est autem coniecturalis <constructio modo de> persona sicut ista:
Utrum sit inimicus illius.
Modo de facto simpliciter uelut hoc:
Utrum ceperit equum.
Modo de causa facti sic:
Utrum hac de causa fecerit.
Aliquando de tempore:
Utrum fecerit ante uel post uel simul.
Aliquando de loco:
Utrum in cubiculo fecerit.
Aliquando de modo:
Utrum premeditate fecerit uel imprudenter.
Quandoque etiam de facultate ita:
Utrum facile iste perfecerit.
Eam uero coniecturalem constructionem quae de facto est, Tullius in tria tempora constituit, in praeteritum uidelicet et praesens et futurum. Ut si quaeratur utrum fecerit iam, uel faciat modo, uel faciet. Omnes autem quaestiones huiusmodi ideo, teste Tullio, coniecturales dicuntur, quoniam causa earum per coniecturas agitur. Cum autem de facto constat sed de certo uocabulo criminis controuersia incurrit, definitiua quaestio dicetur, quoniam ea per definitionem tractatur; ueluti si quis, cum de furto equi arguitur, contendat se quidem equum cepisse sed furtum uocari neget, definiendum quid sit furtum, et secundum definitionem furti illud ostendendum furtum esse uel non. Unde huiusmodi quaestio de nomine definitiua est appellanda, quia per definitionem tractatur, quae tamen fortasse aliquando sine definitione agi poterit, si quis probet esse furtum, quia est speculatum uel ita iudicatum est. Nec solum de facto, uerum etiam de persona definitiua constructio fieri potest, ueluti illae quas Tullius ponit dicens:
Ut si quis sacra ex priuato subripuerit, utrum fur aut sacrilegus sit iudicandus.
'Furtum' quippe nomen est furti, 'fur' autem personae, et diuersis definitionibus terminatur et fortasse eadem constructio modo coniecturis modo definitione tractabitur. Ut si quaeratur utrum hic sit inimicus, tunc per coniecturas in suspicionem trahi poterit, tamen per definitionem inimici comprobari. Illae etiam quas in definitiuo statu Tullius ponit:
Utrum uidelicet ille reliquerit nauim, uel iste remansit in naui
coniecturis etiam tractari possunt, sic et definitionibus, quando, ut ait, definitionibus quaeritur quid sit relinquere nauim /265/ uel remanere in naui, denique quid sit nauis ipsa. Ubicumque uero definitio, ibi breuis complexio necessaria est et in hac praecipue constructione.
Generalis uero constructio tunc incidit cum et factum conceditur et de nomine etiam quo impetitur constat sed ex proprietaie facti defensio paratur, ut si quis et se cepisse uasa concedat et etiam furtum uocet, poterit se defendere si iustum esse monstrauerit. Haec itaque constructio, quae est de proprietate facti, ut si quaeratur utrum sit iustum uel utile uel honestum uel tantum quantum dicitur, 'generale' nominatur. In quo fortasse de nomine quoque quaeri uidetur, cum ipsum factum iustum uel utile nominatur, quod etiam per definitiones horum nominum tractari poterit, ut si<t> haec quoque definitiua constructio. Sed profecto supra nomen accepimus quod cerlum beneficium uel maleficium continet, de quo quis impetit alium sicut homicidium, parricidium, uictoria pro qua triumphus exigitur. Nemo uero impetens alium de aliquo facto, simpliciter affert quod iustum fecerit et certo et speciali nomine facti id quod impetit appellat; ac si de furto uel homicidio appellet, de ipsa uidetur substantia facti magis quam de qualitate, id est proprietate eius, obiurgans. Quod autem dicitur in probatione generalis constructionis definitio induci non potest, est absonum, quia et in coniecturali induci poterit ut supra meminimus. Nam si quis uulnerauerit aliquem qui post diuturnos languores mortuus sit, cum de homicidio accusetur, recognoscat se eum uulnerasse sed non occidisse, poterit definitio occidentis induci, per quam agitur causa uel coniecturae. Nec fortasse impedit si eadem constructio, dum per coniecturas tractatur, coniecturalis sit, et definitiua dum per definitionem; quia quandoque diuersitas constructionum magis attenditur secundum differentiam modorum tractandi quam secundum diuersitatem essentiae constructionum, maxime in his constructionibus quae ex modo tractandi considerantur, sicut coniecturalis et definitiua, ut supra meminimus. Generalis autem licet quandoque per definitionem tractetur, nunquam tamen ideo in definitiua constructione incidere uidetur, quia, licet definitiua ex eo quod definitione tractetur, sola inde ea a Tullio definitiua dicitur quae est nominis supra determinata substantialis uel accidentalis. Nam furtum uel homicidium quasi specialia et substantialia nomina sunt factorum et eorum causae circa iudicia et distinctas distributiones habent, /266/ quod non habent iustum uel iniustum uel similia quae sunt accidentalia.
Translatiua uero constructio, cuius inuentor Hermagoras esse, teste
Tullio existimatur, sub generali comprehendi uidetur. Cum enim aliquis
definiens actionem causae, dicit eam non debere agi a tali persona,
uel apud tales, uel tali tempore, uel tali loco, de qualitate facti
quaestio nascitur, utrum uidelicet sit iustum causam agi sic, uel non.
Nam quoniam actio quoque causae facta est, patet etiam quaestio facti
de ipsa, quam Tullius 'coniecturalem' appellat, ueluti si quaeratur
utrum haec causa agatur ibi, et de qualitate ipsius actionis potest
fieri generalis, utrum ab illis iuste agatur ibi uel utiliter, uel
honeste. Sicut si diceretur utrum fur debet ab eis suspendi, uel in
tali tempore, uel in tali loco. Unde fortasse illi, per quos
inuectionem ei in argumentatione Tullius reprehendi dicit, non omnino
rationis expertes exstiterunt, licet eos Tullius a circumstantiis
increpet cuius grauissima est auctoritas. Ut igitur, Tullium
sequentes, translatiuam constructionem diuidamus a generali facto de
cu<iu>s qualitate generali quaerit, illud intelligendum quod extra
<a>ctionem causae consistit, id est quodoumque non est actio causae.
Nam et quando constructionem de facto Tullius coniecturalem nominat,
non omnis quae de facto quaerit coniecturalis dicitul, nec etiam sola,
sed quaeque per coniecturas tractatur. Si quis etiam quaerit de
quadriga quem agitare uiderit utrum ambulet, non est coniecturalis
tractanda sed potius definitione, uel per remotionem partium
ambulationis. Si quis etiam quaerat utrum Aiax sit occisus ab Ulixe,
de passione magis quam de actione coniecturalis est constructio. Aut
si quis quaerat utrum filius sit illius, quod per coniecturas
firmabitur, coniecturalis erit constructio, nec tamen de facto, nisi
forte quis per quaestionem de facto idem penitus accipere uelit quod
per coniecturalem.
Haec ad descriptionem quattuor constructionum dicta sufficiunt. Nunc
de quinta quaestione rhetorica, quam indic[at]ionem nominauimus,
disseramus.
Haec autem nascitur ex ratione subposita et infirmationel rationis hoc
modo. Dicit Orestes se iuste interfecisse matrem et statim rationem
supponit dicens:
Illa enim patrem occiderat
quam ratione<m> aduersarius infirmat dicens:
At non /267/ ideo a te filio matrem necari oportuit, quia potuit, sine tanto scelere ipsius, factum puniri.
Ex ratione itaque praemissa et ex infirmatione subposita nascitur quaestio quae indicio uocatur hoc modo:
Utrum Orestes iuste occiderit matrem quia illa patrem occiderat uel ideo iniuste quia potuit occidi per alium.
Huiusmodi uidetur esse quaestio illa hypothesis de qua Boethius exemplificat dicens:
Iurene Cicero in exilium... etc.
Poterit forsitan haec quaestio ad constructiones supra positas retorqueri, ueluti ad generalem cum sit de qualitate facti. Sed eam profecto Tullius generalem accipit quae uim quaerendi circa qualitatem habet; haec uero magis circa rationem supra positam quam circa qualitatem consistit.
Haec de quaestionibus quae propriae sunt oratoris dicta sufficiant. Nam illae quinque quae de scripto ueniunt, quas Tullius appellat status, communiter ad omnes pertinent quicumque auctoritatem scripturae inducunt, de quibus una cum scripturis in Rhetorica plenius disputandum est.
Nunc autem, tam circumstantiis quam rhetoricis quaestionibus breuiter assignatis propter doctrinam, scilicet hypothesis, quam appellat quaestionem implicitam circumstantiis, propositum consumemus in descriptione thesis et hypothesis, distinguendo scilicet quomodo hypothesis et non thesis circumstantias habeat, siue scilicet in sui constructione, siue in sui probatione et foriasse utroque modo differentia poterit assignari, quia fortasse hypothesis aliter non erit nisi in se ipsa aliqua septem circumstantiarum, quandoque autem quae plures ut circumstantiae obtineat, ut uidelicet inde argumenta postea coniecturalia ducantur, suspicionem scilicet de aliqua generantia. Prima uero circumstantia, quae undecim attributa personae continet, uel per nomen uel per ui[n]ctum uel per aliquod aliorum, poterit poni sic:
Utrum is qui Verres dictus est male agat in illa prouincia, quod uerisimile est quia non sine causa Verres appellatus est
uel:
Utrum is qui cum illis educatus est id facere scierit, quod uerisimile est quia illi cum quibus uixit lacere consueuerant
et similiter caetera attributa personae quae etiam <in> quaestione tamquam circumstantiae includuntur. Nec minus illae quae sunt attributae negotio, quod hoc modo:
Utrum ille qui patriam prodidit furtum non abhorruerit, quod uerisimile est quia quid horribilius quam proditio patriae?
uel:
Utrum is qui se ita praeparauit ferro fecerit homicidium, quod uerisimile est nam ad quid aliud ita se praepararet? /268/
Cum uero sic exponitur:
Utrum is interfecerit eum qui tot a propriis prouocauerat, quod uerisimile est quia nil praesumptuosius est ita.
Ubi uero et quando quod etiam occasionem contine<n>t, ita pro circumstantiis ponuntur:
Utrum is in eo loco uel in eo tempore hoc fecerit, quod uerisimilius est quia ita erat locus uel tempus opportunus.
Modus uero sic:
Utrum ille qui clam fecit, premeditate fecerit, quod uerisimile est, quia alioquin non occultaretur.
Facultas ita:
Utrum is qui gladium tenebat illum quem uehementer odio habebat interfecerit, quod uerisimile est cum hic armatus inermem conueniret et solus in solitario loco.
Possunt itaque hypotheses in eo circumstantiis implicitae dici, quod in se eas habeant in ui circumstantiarum, ut uidelicet inde postea coniecturalia ducantur argumenta. At uero thesis, si quandoque [cum] id quod circumstantia est continet, non in ui circumstantiae, ut uidelicet inde eliceat argumentum suspicionis; ueluti si dicamus:
Utrum Verres sit homo quia est animal
'Verres' hoc nomen quod alibi circumstantia est, dum ad designandum uitium proponitur, hic tantum ad significationem proprie proferatur. Similiter causa illa quae subiungitur, 'quia est animal', quod argumentum in sequentibus non probet, non est circumstantia. Similiter circumstantiae in thesi incidere possunt sed <non> in ui circumstantiarum. Quippe dialecticus coniecturas quae ex circumstantiis ueniunt ad suspicionem non affert, nec coniecturis temptat sed ex concessis arguit cogit et comprobat. Siquis autem hypotheses, et circumstantias implicitas dicat non quod in se eas contineant sed quod per eas probantur, licebit fortassis.
Nunc ad litteram redeamus.
UNAQUAE DICITUR A DIALECTICIS THESIS; HAEC HUIUSMODI EST QUAE DE RE CAETERIS CIRCUMSTANTIIS NUDA QUAERIT AC DISSERIT.
QUAERIT AC DISSERIT, id est QUAERIT ut disseratur DE RE NUDA a CIRCUMSTANTIIS, scilicet propriis, hoc est de persona proposita sine suis attributis, quae eius circumstantiae sunt et nudae etiam a caeteris circumstantiis quae sunt attributa negotio et propriae circumstantiae ipsius negotii, uel sit illud quidem expletiuum et nihil operans in sensu magis quam si dice<re>tur de re nuda a caeteris circumstantiis.
DE RE dico siue persona siue facto nudo ab omnibus aliis rebus, loco circumstantiarum positis.
QUALES A DIALECTICIS MAXIME AD DISPUTATIONEM SUMUNTUR, UT: VOLUPTASNE SUMMUM BONUM SIT? DUCENDANE UXOR? HAEC A NOBIS PROPOSITIO VEL PROPOSITUM DICITUR. ALTERA VERO QUAE A GRAECIS VOCATUR HYPOTHESIS, A NOBIS DICITUR CAUSA; HAEC QUAESTIO EST PERSONIS, TEMPORIBUS, FACTIS, CAETERISQUE CIRCUMSTANTIIS IMPLICITA.
QUALES MAXIME. Dicit quia et oratores quandoque quaestiones praemittunt sine circumstantiis sed dialectici semper; HAEC est QUAESTIO QUAE A GRAECIS dicitur 'thesis', A NOBIS, id est latinis, etc.; tantumdem ualet PROPOSITIO VEL PROPOSITUM in hac acceptione quantum 'thesis', id est quaestio sine circumstantiis. /269/ Sicut et 'causa' et 'hypothesis' idem hoc loco sonant; HAEC QUAESTIO, scilicet hypothesis, est IMPLICITA PERSONIS, id est attributis personae, etc.
EA EST HUIUSMODI: [1177D] IURENE CICERO IN EXSILIUM DUBIO REIPUBLICAE TEMPORE DETRUDATUR, QUIA INIUSSU POPULI CIVES ROMANOS NECAVERIT.
EA EST. Haec hypothesis exemplum est indi[ca]tionis, ut supra meminimus et continet illam circumstantiam quae est 'Cur', cum dicitur: QUIA INIUSSU etc. Ex qua quidem circumstantia postea elici argumentum poterit ac si ita diceretur:
Quae enim maior crudelitas quam conciues suos interficere? Praesertim cum quis id propria uoluntate faciat; aut quid periculosius quam si unusquisque quos uoluerit, nesciente[m] aut nolente populo, interficere praesumat?
HUIUS AUTEM DUPLICIS QUAESTIONIS SUBDIVISIONES ALIAS ESSE NECESSE EST, ET THESIS QUIDEM PHILOSOPHIS; HYPOTHESIS VERO ORATORIBUS ATTRIBUTA EST.
HUIUS AUTEM DUPLICIS hoc est utriusque quaestionis, tam scilicet thesis quam hypothesis alias subdiuisiones.
ET THESIS QUIDEM PHILOSOPHIS, id est dialecticis.
HYPOTHESIS VERO. Nota tamen quod cum omnis dialectica quaestio tamquam nuda a circumstantiis tractetur a philosophis, non omnis rhetorica ab oratore per circumstantias agitur, quia quandoque nuda a circumstantiis attenditur. Unde cum HYPOTHESIS solius oratoris sit, non sola tamen.
SED EIUS QUIDEM QUAESTIONIS QUAE EST HYPOTHESIS POSTERIUS, DIVISIONES DABO; NUNC DE THESEOS DIVISIONE PERTRACTABO, QUAE IN QUATTUOR DIVIDITUR SPECIES.
SED EIUS QUIDEM. Quia utriusque quaestionis subdiuisiones alias esse dixerat, ne uide<re>tur id quod hic statim utramque subdiuideret, dicit: POSTERIUS, in quarto scilicet libro, se positurum DIVISIONES hypotheseos et [iam] in praesenti diuisione<m> THESEOS quam facit IN QUATTUOR.
IN OMNI ENIM DIALECTICA QUAESTIONE PRAEDICATIVA DUBITATUR AN EI QUOD SUBIECTUM EST ID QUOD PRAEDICATUR INHAEREAT; CUM VERO ALIQUID ALICUI INESSE PROPONITUR, ID AUT MAIUS ERIT EO DE QUO PRAEDICATUR EIQUE SUBSTANTIALITER INESSE CONTENDITUR. AUT MAIUS [1178A] QUIDEM EO ERIT
IN OMNI ENIM. Vere thesis diuiditur in quattuor quia in ista quattuor, quod uidelicet alia est de subiecto maiori et substantiali etc. A parte diuisibili et quattuor, uel a partibus integralibus.
Quare autem haec diuisio thesis maxime secundum praedicatum consideretur et non secundum subiectum causam praemittit quia scilicet maxime uis quaestionis in quaes[i]tionis ordine ad praedicationem pertinet quia sicut omnes categoricae quaestiones a priuilegio dignioris partis praedicatiuae uocantur, ita etiam earum diuisio maxime secundum praedicatum facienda est.
DUBITATUR, id est tamquam dubium ponitur.
AN EI etc. [Non] hoc loco <non> parua quaestio nascitur ubi scilicet, sensum praedicatiuae quaestionis aperiens, dicit per eam quaeri utrum praedicatus inhaereat subiecto, an utrum 'praedicatus' et 'subiectus' nomina terminorum erunt, id est uocum ipsarum ex quibus propositio iungitur, secundum /270/ quam acceptionem superius dixit modo nomina modo orationes praedicari uel subici, aut per abusionem quamdam transferuntur ad significationem rerum quae praedicata uel subiecta uox designat. Sed cum ipsarum <uocum> nomina sunt 'praedicatus' et 'subiectus', cum dicitur per quaestionem quaeri utrum praedicatus inhaereat subiecto, nihil ad sensum quaestionis. Quippe quaestio sicut propositio de qua descendit non de uocibus agit sed per uoces de rebus, ueluti cum quaeritur:
Utrum Socrates sit homo (uel: sit albus)
de rebus ipsis per nomina earum agimus, quaerentes scilicet utrum res quae est Socrates sit res ea quae est homo (uel: sit albedine affecta).
At uero si 'praedicatus' nomen rerum est, quomodo secundum praedicatum ipsum statim quattuor modos quaestionis uariat dicens: CUM VERO ALIQUID ALICUI INESSE PROPONITUR, ID AUT MAIUS ERIT etc. Res quippe genus non dicitur, quia est maius et substantiale nec definitio quia est aequale et substantiale. Quod si quis per definitionem uelit accipere rem ipsam definitionis, quomodo eam aequalem diceret definitae rei, cum qua penitus est eadem? Quid enim est aliud animal rationale et mortale quam ipse homo? Praeterea Boethius in secundo libro ubi locos differentias duci a terminis quaestionis dicit, statim secundum ipsos terminos quaestionis et quaestionum sensum et diuisionem aperit dicens:
In praedicatiuis quidem quaestionibus unus quidem subiectus terminus dicitur, alius praedicatus. Nihil quippe in praedicatiuis quaestionibus aliud quaeritur nisi a<n> subiecto praedicatus inhaereat. Quod si inesse constiterit, quaeritur itane insit ut genus an ut accidens, an ut proprium an ut definitio. Nam si ostenditur non inesse, nihil de quaestione relinquitur. Quod si inesse constiterit, restat quaestio quisnam modus de quattuor inhaerendi.
Ex his itaque uerbis Boethii quaestionis sensus magis circa terminos ex quibus propositio constat, quam circa res significatas uersari uidetur. Nam cum <post> quaestionem de inhaerentia praedicati dicit restare quaestionem de aliquo quattuor modorun inhaerentiae ipsius praedicati, oportet praedicatum accipi uocale cuius esse possint hii quattuor modi inhaerentiae. Quippe reale praedicatum definitio non est, nec etiam genus secundum nostram sententiam dicitur nisi uox, /271/ quia solas uoces uniuersales, id est de multis praedicabiles concedimus esse.
At fortasse hii qui res quoque uniuersales esse concedunt, cum genus aut proprium uel accidens res esse dixit, definitionis quoque nomine per quamdam translationem rem significatam a definitione designabunt; quotiens scilicet ipsa res per definitionem significabitur, ut animal rationale mortale quia est homo, cum definitio sit, id est significatum per definitionem, quando definitione designabitur, tunc definitum dicatur, quando per definitum uocabulum designabitur. Sed quis erit sensus <...> cum quaeritur <an> animal rationale mortale, illa res scilicet inhaereat homini ut definitio illius <uel> ut res significata a definitione illius<?>.
Amplius: si subdiuisionem illam quaestionis per quattuor modos inhaerentiae uelimus descendere ex quaestione de inhaerentia sicut Boethius ostendit et secundum inhaerentiam rerum exponamus sensum uniuscuiusque quaestionis praedicat<iu>ae, cum uidelicet ait in omni quaeri utrum praedicatus inhaereat subiecto, oportet in expositione uniuscuiusque quaestionis praedicatiuae 'inhaerentiam rerum' large accipere, ut uidelicet contineat tam inhaerentiam essentiae quam inhaerentiam adiacentiae. Si enim uel inhaerentiam essentiae tantum, uel adiacentiae accipiamus, non procedit subdiuisio. Quippe ubi constiterit aliquid alicui inhaerere in essentia, superfluit quaestio utrum inhaereat ei ut accidens. De inhaerentia uero adiacentiae quod in omni quaeratur, falsum est. Cum itaque dicit in omni quaeri utrum praedicatus inhaereat subiecto, large 'inhaerere' conuenit accipi, ut uidelicet et in ista quae fit de inhaerentia essentiae:
Utrum nix est albedo
et in ista quae fit de inhaerentia adiacentiae:
Utrum nix sit alba
quaeratur simpliciter de inhaerentia albedinis ad niuem, hoc est: Utrum albedo inhaereat niui quocumque modo uel non. Sed si ita est, oportet ad priorem interrogationem:
Utrum nix sit albedo (uel non)
responderi magis affirmationem quam negationem. Quippe affirmatio uera est, negatio uero diuidens falsa. Verum est quidem quod albedo inhaeret niui quia in adiacentia, falsum quidem quod ideo non inhaeret. Nam sicut in affirmatiua large accipiebatur 'inhaerentia', ita in diuidente negatione large 'inhaerentiam' oportet remoueri.
Et profecto praeceptor noster Willelmus eiusque sequaces duos sensus tam in propositionibus quam in quaestionibus assignabant. Quorum unum grammaticum, /272/ alterum dialecticum appellabant. Dicebant enim quod cum dicitur:
Socrates est albus
alia est coniunctio rerum quam grammatici, alia quam attendunt dialectici. Grammatici enim uim transitiuae constructionis attendunt inter haec nomina 'albus' et 'Socrates' secundum id quod eiusdem rei nomina sunt et inter uerbum substantiuum. Quod quia intransitiue ea copulat eisdem secundum terminalem significationem, cum significat solam coniunctionem essentiae, quae uerbo substantiuo exprimitur, omnia in essentia significare considerat, etiam nominata praedicati nominis et subiecti secundum id scilicet quod Socrates dicitur esse ipsum album, id est ipsum quod albedine est affectum; et hii tantum copulationem essentiae fundamenti albedinis ad Socratem attendunt. Quippe 'album', quod secundum solam nominationem intransitiue copulatur 'Socrati', solum fundamentum nominando significat, 'albedinem' uero determinando circa fundamentum, non nominando. Unde illi qui uim intransitionis attendunt in constructione, maxime ad coniunctionem nominatorum respiciunt, secundum quam intransitio fit, ut sit grammaticus sensus quod subiectum albedinis essentialiter cohaeret Socrati, scilicet quod ipse Socrates est ipsum quod albedine est affectum. Similiter autem si dicatur:
Socrates est albedo
coniunctionem essentiae inter nominata considerat et hic accidens in essentia, ibi fundamentum in essentia Socrati copulatur et ubique eumdem copulationis modum, scilicet in essentia, retinentes, secundum diuersitatem capulatarum rerum diuersos habent sensus; et in his duabus propositionibus:
Socrates est albedo
et:
Socrates est albus
quippe ibi in essentia qualitas Socrati copulatur, hic fundamentum qualitatis in essentia Socrati coniungitur, quia <ibi> in Socrate dicitur esse ipsa albedo, hic [sunt] albedinis subiectum.
At uero dialectici, sicut dicebat, qui maxime praedicationem attendunt, eumdem sensum accipiunt in his duabus propositionibus:
Socrates est albus
et:
Socrates est albedo
quia 'albedo' quae tantum praedicatur in utraque propositione dicitur inhaerere Socrati et hic quidem dialectici sensus quodammodo generalior et superior dicitur quantum ad sensum grammaticum, quia hic large in essentia attenditur habens se ad inhaerentiam essentiae et adiacentiae. Ibi uero, scilicet in grammatico sensu, copulatio tantum essentiae attenditur. Habent utique, secundum hanc sententiam, singulae propositiones sensus /273/ duos, unum dialecticum qui largior est et quodammodo superior secundum simplicem inhaerentiam, alium grammaticum qui determinatior est circa copulationem essentiae.
Propositiones tamen neque ueras esse concedunt neque falsas secundum dialecticum sensum sed secundum grammaticum sensum tantum, quia licet:
Socrates est albedo
superiorem sensum hunc <habeat> 'albedo est inhaerens Socrati', quod uerum est secundum hunc tantum neque uera neque falsa iudicanda est sed secundum grammaticum qui expressior est et determinatior tantum iudicatur. Hunc autem superiorem sensum de praedicatione simplici non alia de causa attendere coguntur, nisi ut subdiuisionem conuenienter possint custodire, cum dicitur quod CUM PROPONITUR ALIQUID INESSE ALICUI, restat quaestio utrum inhaereat ut genus uel ut accidens etc., sicut et supra meminimus. Nam cum et per propositiones agere coeperint et ex eis argumentationes componere, quod est dialecticorum, soli grammatici sensum in propositione attendunt, ueluti cum dicitur:
Si Socrates est substantia, Socrates non est qualitas.
Nullus hoc recipit si consequens in dialectico sensu accipiatur, quod uidelicet qualitas omnino non sit Socrates. Quippe uerum esset antecedens et falsum consequens. Sed profecto stare non potest ut aliter in argumentatione propositio quae probatur accipiatur, aliter in quaestione. Nam si quis ad huiusmodi quaestionem:
Utrum Socrates est qualitas
eamque respondens quod non est qualitas confirmauerit, oportet eam confirmari in eo sensu in quo proposita fuit in quaestione et responsa. Alioquin nihil responsio uel confirmatio argumentationis ad petitionem interrogationis ualeret. At uero secundum eos in omni praedicatiua quaestione simpliciter de inhaerentia quaeritur. Unde in ista quaeritur:
Utrum Socrates sit qualitas uel non
ad quod si[ue] respondeam, respondenda est potius:
Socrates est qualitas
quam, ut aiunt, per argumentationem confirmare non possunt in eo superiori sensu in quo proposita et responsa fuit sed, ut aiunt, dum in oratione tractatur, propositio secundum grammaticum sensum accipitur tantum.
Soluentes itaque omnem propositarum obiectionum nodum, singulis satisfaciamus. Nolumus autem unquam ut in constructionibus alium sensum dialectici, alium attendant grammatici. Sed idem ex eadem constructione et dialectici intelligant et grammatici. Quia cum dicitur:
Socrates currit
quicumque /274/ constructionem intelligit idem in ea attendit, Socratem uidelicet in modis (?) currendi concipiens.
At uero cum idem attenditur in constructione ab omnibus, diuersis tamen uerbis ad agendum de costructionibus diuersis utuntur. Grammaticus namque, cum de iunctura constructionis agit, 'transitiuam' et 'intransitiuam' eam appellat. Dialecticus uero 'praedicationem' nominat; unaquaeque enim scientia propria uerba habet. Nec mirum, cum frequenter uideamus eos qui in eadem arte eamdem scientiam tractant, diuersis uerbis sententiam proferre eamdem.
At uero cum diuersa sint uerba quibus de constructione agitur, non est diuersus in constructione sensus sed idem penitus ab omnibus intelligendus est in singulis constructionibus et unaquaeque propositio praedicatiua certum inhaerentiae modum continet et ponit ueluti haec:
Socrates est homo
determinate monstrat hominem essentialiter inesse Socrati, id est Socratem esse hominem, et ista quoque propositio:
Socrates est albus
determinatiua<m> inhaerentiam proponit, siue quantum ad essentiam: animal; quippe et albedinem in adiacentia copulat tantum et subiectum in essentia. Quippe ubi Socrates dicitur esse ipsum subiectum 'animalis' simul ostenditur ipse albedine adiacentiae affici et duo Socrati copulari uidentur, albedo quidem in adiacentia, subiectum animal in essentia; solum tamen albedo dicitur praedicari, licet non solum copuletur, quia si rerum praedicationem in uniuersalibus quoque uocibus sicut alii attendimus, non oportet uocari rem praedicatiuam esse illam quae copulatur subiecto sed illam tantum quam propositio copulare intendit et ad quam copulandam praedicatum uocabulum ponitur, Sicut album hoc nomen de Socrate enuntiatum maxime in significationem albedinis coniungendae subiecto ponitur. Quia is qui propositionem profert tantum album inesse Socrati ut formam ostendere intendit et si uerbum haberet quod posset copulare albedinem tantum Socrati, nunquam ad subiectum albedinis ueniret. Sed quoniam solum subiectum uerbum, et nuncupatiuum quando in subiectum resoluitur, aliquas res coniungere per praedicationem constat, subiectumi quia omnia in essentia significat, <et> sine coniunctione essentiae proferri non potest, oportet ubique aliqua essentialiter per subiectum uerbum copulari. At uero albedo in essentia uere copulari non potest.
Unde ad fundamentum ipsius uenimus, quod non in essentia subiecti uerbi copulamus; albedinis similiter adiacentiam quam intendimus indicamus, dum uidelicet proponimus ipsum Socratem /275/ esse ipsum subiectum animal; et licet duo copulentur, fundamentum scilicet in essentia et albedo in adiacentia, sola albedo tamen praedicari dicitur quia sola copulari intenditur et propter copulationem eius tantum propositio fit et praedicatum uocabulum maxime in significationem eius subiecto copulatur, quia tantum ad subiectionem albedinis ostendendam subiecto coniungitur.
Quod autem dicitur supra in praedicatiua quaestione quaeri utrum praedicatus inhaereat subiecto, de rerum sensu hic non de uocibus accipimus, ueluti in ista quaestione:
Utrum Socrates est homo (uel: Socrates est albus)
quaeritur scilicet utrum praedicatus eius inhaereat subiecto suo, id est utrum res subiecti termini sit res ipsa praedicati, uel quaeritur utrum afficiatur ea. Per rem quidem praedicati dicimus in significatione[m] cuius, ipsum subiecto copulari intelligitur; sicut 'albus' 'Socrati' in significatione solius 'albi' coniungi attenditur. Quippe cum audimus:
Socrates est albus
(uel: 'Socrates albus'), per 'albus' solum albedinem, non affectum albedine, Socrati in animo nostro copulamus.
Omnis itaque praedicatiua quaestio quaerit utrum praedicatus inhaereat subiecto, id est utrum res subiecti termini sit res praedicati, uel ea sit affecta; uel rem subiectam intellige, ut dictum est, in ui significationis, cuius praedicatiua uox accipitur siue ut materiae, id est in essentia, siue ut formae, uidelicet in adiacentia. Nam ista:
Utrum Socrates est homo
et determinate quaerit utrum hoc sit illud: et ista:
Utrum Socrates est albus
determinate interrogat utrum ipse sit affectus albedine; licet ubique determinate modus inhaerentiae proponatur, non tamen ideo in omnibus necesse est eumdem modum inhaerentiae proponi sed in ista tantum [in] essentiae, ibi adiacentiae.
Attende etiam quod in singulis propositionibus sit determinatus modus inhaerentiae; cum tamen dicit in omni quaeri utrum aliquid inhaereat alicui, in his uerbis nullus inhaerentiae modus determinatur. Sic enim cum unumquodque animal sit determinate rationale uel determinate irrationale, qui tamen ipsum esse animal his uerbis, neque hoc determinate esse neque illud <dicit> pro eo scilicet quod commune [est] nomen omnium animalium, quod est animal, neque hoc neque illud distinguit. Similiter cum dicimus omnem quaestionem quaerere utrum res praedicati sit res subiecti uel sit affecta ea, hoc totum 'utrum rerum praedicetur' etc. pro nomine quodam ponimus omnium sensuum praedicatiuarum quaestionum, sicut /276/ etiam quando dicimus omnem praedicatiuam affirmationem propositionem aliquid esse aliquod uel omnem negationem aliquod esse non aliquod, animal esse animal uel animal non esse animal, magis tamquam nomina omnium sensuum tam affirmationum quam negationum quam orationum, alioquin falsum esset; quia concedimus unamquamque definionem id proponere quod dicit ista propositio aliquid est aliquod et unamquamque negationem <id proponere> quod dicit ista aliquod non est aliquid, et ita unaquaeque affirmatio uerum sensum haberet et unaquaeque negatio falsum. Quippe et uerum est semper aliquid esse aliquid et falsum est aliquid non esse aliquid. Ac si aliquid esse aliquid non reducatur ad sensum unius propositionis aliquid est aliquid sicut fit quando in ui orationis accipitur sed potius quasi commune nomen sit omnium dictarum praedicatiuarum affirmationum; uerum est quod Socrates est homo et quaelibet praedicatiua affirmatio dicit aliquid esse aliquid. Ac si dicatur: Dicit uel hoc quod haec propositio dicit uel quod illa dicit, hoc est quod aliqua de omnibus propositionibus. Similiter cum dicimus quod omnis praedicatiua quaestio quaerit utrum res subiecti sit res praedicati uel ea informetur, illud 'utrum res praedicati' etc. accipimus in ui nominis omnium dictarum quaestionum singularum, ac si diceremus: Quaerit uel hoc quod dicit illa, hoc est quaerendo propositionum alicuius quaestionis dictum.
Possumus etiam, si uolumus, ubique de inhaerentia agere essentiae quam ui subiecti uerbi facimus, quia ista:
Socrates est albus
aliquid esse aliquid ponimus, quia dicimus Socratem esse ipsum album, licet maxime significatione albedinis praedicatum uocabulum accipiatur, ut diximus. Unde ipsa sola praedicari dicitur, non fundamentum quod in essentia copulatur. At uero cum constat aliquid inesse alicui, id est constat rem ipsam subiecti rem ipsius praedicati in se habere, animus -- reuertens a sensu rerum ad proprietates terminorum -- considerat in ipsis terminis qui sit modus praedicationis, id est utrum terminus praedicatus inhaereat, id est conueniat, subiecto termino, uel tamquam genus ipsius, uel tamquam definitio etc.. hoc est quod ait: IN OMNI PRAEDICATIVA QUAESTIONE quaeritur utrum praedicatus inhaereat subiecto, id est utrum res subiecti termini in se habeat rem praedicati.
CUM AUTEM... PROPONITUR, id est uere dicitur ALIQUID INESSE /277/ ALICUI, id est rem praedicati termini inesse rei subiecti, ID, uidelicet praedicatus terminus, AUT MAIUS ERIT etc.; et hoc loco relatio propositionis quod est id ad uocem fit, ac si ita diceremus: id hoc potest fortasse sic facilius exponi ut uidelicet dicatur quod IN OMNI DIALECTICA QUAESTIONE PRAEDICATIVA DUBITETUR de terminis ipsius, utrum scilicet praedicata uox uere copuletur subiectae uoci, sicut disponit. Siue enim i<n>gera<m> rem significationem uocis praedicati, siue subiecti, semper dubia est ueritas propositionis et sicut dubia propositio in quaestione disponitur, inde recte rem dubiam quaestionem quaesitam nominat, id est propositionem. Cum autem de inhaerentia uocum dubitetur, non dico quae ... conuenientem diuisionem supponit secundum uocem praedicatam, dicens scilicet ipsum praedicatum terminum quandoque genus esse, quandoque definitionem etc.; praedicatus terminus designans, id est MAIUS ERIT etc. Saepe enim de re ad uocem et de uoce ad rem translatio fit relationis, quod frequenter in Prisciano contingit.
Quod ait: AUT ERIT MAIUS etc. tale est quod semper erit aliquid istorum cum uidelicet constet ipsum non esse minus, quod statim remouet dicens: "nam nunquam minus est" etc. Ex quo manifeste determinat quod praedicatum accipiat regulare, quod uidelicet maius est uel aequale subiecto.
EIQUE SUBSTANTIALITER INESSE CONTENDITUR, hoc est ostendi potest esse ei substantiale.
SED NON DE SUBSTANTIA IPSIUS PRAEDICABITUR; AUT EI ERIT AEQUALE ET IN SUBSTANTIA PRAEDICABITUR; AUT EI ERIT AEQUALE SED MINIME EIUS SUBSTANTIAM CONTINEBIT.
SED NON DE SUBSTANTIA REI PRAEDICATUR, hoc est non erit ei substantiale. Idem etiam intelligendum est in eo quod supponit.
SED MINIME SUBSTANTIAM EIUS, id est non erit ei substantiale.
NAM UT ID QUOD MINUS EST DE EO QUOD MAIUS EST PRAEDICEMUS IN NULLI PROPOSITIONE EVENIT.
NAM UT ID. Causam assignat quare de maiori tantum uel aequali subiecto tractationem fecit, quia scilicet id quod minus est proprie et regulariter praedicari non potest et praedicatum proprie non dicitur nisi quod prorsus subiectum continet.
SED SI TALE EST QUOD IN QUAESTIONE PROPONITUR, UT SUBIECTO SIT MAIUS, ET DE SUBIECTI SUBSTANTIA PRAEDICETUR, ERIT GENUS.
SED SI TALE EST. Post praemissas descriptiones assignat uocabula secundum singulas uocationes, uidelicet genus id quod /278/ maius et substantiale dicitur, definitio[ne] aequale et substanstiale, accidens maius et non substantiale.
OMNE ENIM GENUS EST MAIUS EO DE QUO PRAEDICATUR, ET DE SUBSTANTIA EIUS DICITUR, UT ANIMAL HOMINIS. AT SI MAIUS QUIDEM FUERIT SED DE SUBSTANTIA EIUS NON PRAEDICETUR, ERIT ACCIDENS, UT ALBUM HOMINI.
OMNE GENUS. Reddit causam quare hoc nomen 'genus' transferat ad significandum omne maius et substantiale, quod uidelicet omne quod 'genus' dicitur iuxta Porphyrium est maius et substantiale quantum ad illud de quo praedicatur ut genus.
UT ANIMAL HOMINIS EST, sub uidendum 'genus'.
UT ALBUM HOMINI, scilicet est accidens huic nomini 'homo', id est accidentale uocabulum secundum significationem. Et nota quod 'album' maius uocat 'homine', sicut 'iustum' superius, non quantum ad continentiam nominatarum rerum sed quantum ad diuersitatem naturarum, pro eo scilicet quod cum 'homo' res unius speciei tantum contineat, 'album' in pluribus speciebus consistit.
QUOD SI AEQUALE QUIDEM SIT SED SUBSTANTIALE, SUBIECTI ERIT DEFINITIO, UT ANIMAL RATIONALE MORTALE HOMINI: HOC NAMQUE CONVERTITUR, ET SUBIECTI RATIONEM, ID EST HOMINIS SUBSTANTIAM, MONSTRAT. QUOD SI [1178B] AEQUALE QUIDEM SIT SED A RATIONE SUBSTANTIAE SEIUNCTUM, ERIT PROPRIUM: UT RISIBLE HOMINI.
HAEC NAMQUE. Commendatio exempli de aequali et substantiali.
SED A RATIONE SUBSTANTIAE, id est a proprietate substantialis uocis etc.
ITAQUE DIALECTICAE SIMPLICES QUAESTIONES, AUT DE GENERE AUT DE ACCIDENTI AUT DE DEFINITIONE AUT DE PROPRIO FIUNT.
ITAQUE. Quandoquidem quaestiones simplices, id est praedicatiuae, aliae de maiori et substantiali etc., ergo aliae de genere etc.; a descriptionibus.
Et nota quod 'genus' et 'proprium' largius accipit quam Porphyrius. Omne enim quod maius est et substantiale 'genus' hic dicitur, sicut:
Homo est Socrates (uel: animal rationale mortale) (uel: irrationale).
'Proprium' dicitur uero non tantum specialissimae speciei, sicut apud Porphyrium sed quodlibet aequale et non substantiale, sicut est risibile homini, uel homo risibili, coloratum corpori uel substantia colorata, uel nauigabile risibili, uel animal sensibili.
'Definitio' uero dicitur quodlibet aequale alteri et substantiale, sicut sensibile animali, uel substantia animata sensibilis. Si autem animal de sensibili praedicatur uel substantia sensibilis, uidebitur quaestio de proprio. Quippe animal uel substantiale non est eis, cum plus denotet. Quippe animalis quidem nomine 'corporeum' continetur et fortasse plura alia.
Et attende quod in hoc loco hoc nomen 'definitio' quodammodo restringitur et quodammodo amplificatur. Nam in eo quod non continet /279/ quaslibet descriptiones quae etiam definitiones dicuntur stricte sumitur; in eo uero quod simplex uocabulum continet, sicut 'sensibile' et pleraque alia, amplificatur. A caeteris quoque uocabulum quodammodo restringitur et extenditur.
Nam quod ea tantum accidentia talia quae maiora sunt uocamus 'accidentia', stricte accipimus 'accidens'. Cum sanum quoque animali et album corpori propria sint accidentia, nullum autem maius proprie accidens uidetur esse ei quod maius est quam ipsum proprium susceptibile non habet quantum ad significationem cuius nominata excedit sicut album cygni, immo corporis. In eo uero large sumitur 'accidens' quod non tantum alia uocabula continet quae uidelicet ex accidentalibus formis imposita sunt, uerum et alia. Nam istae omnes quaestiones de accidenti sunt, id est de maiori et non substantiali:
Utrum homo sit non aequus
uel:
<Utrum> rationale sit sensibile
uel:
<Utrum> album sit corpus.
Quaeritur autem de quaestionibus de modo inhaerentiae utrum in hac diuisione claudantur. Et quidam putant tantum hic agi de hiis quae de inhaerentia sola fiunt; et cum praemittatur in omni dialectica quaestione praedicatiua quaeritur utrum praedicatus inhaereat subiecto, determinant praedicatiuam de inhaerentia. Dicunt enim quia in illa de modo inhaerentiae non quaeritur de inhaerentia sed de modo tantum -- ueluti cum quaeritur utrum animal inhaeret homini ut genus, uel ut definitio, uel ut proprium, uel ut accidens.
Sed profecto huiusmodi determinatio necessaria nobis non uidetur. Nam quandoque de modo inhaerentiae est, de inhaerentia etiam dici potest sed non conuertitur. Cum enim omnis praedicatiua quaestio a praedicatiua propositione descendat et omnis praedicatiua propositio circa inhaerentia<m> praedicati consistat, necesse est in omni praedicatiua quaestione de inhaerentia quaeri. Sicut:
Homo currit
ita:
Homo currit celeriter
praedicatiua propositio est. Et sicut ibi simpliciter praedicatur 'currit', ita haec oratio 'currit celeriter' praedicatur hic. Similiter 'animal' praedicatur de homine et 'animal' praedicatur de homine ut genus, utraque propositio praedicatiua et in utraque de inhaerentia praedicati ad subiectum quaeritur. Ibi quidem simpliciter utrum 'animal' sit praedicatum, hic uero utrum sit tale praedicatum. Siue itaque quaestio sit simpliciter de inhaerentia est, quamuis alteri comparata respectu illius de modo inhaerentiae dicatur, ueluti cum dicitur:
Utrum homo sit animal
haec simpliciter de inhaerentia est, haec uero:
Utrum 'animal' praedicatur de /280/ homine ut genus
de modo inhaerentiae est quantum ad illam; ipsa tamen in se, secundum proprios terminos, de inhaerentia est et secundum hoc scilicet quod quaeritur utrum inhaerere homini ut genus conueniat animali; unde etiam ipsa quoque quaestiones quaerentes de modo inhaerentiae habere potest, ueluti si quaeratur utrum praedicari de homine ut genus, hoc totum conueniat animali, sicut genus.
Oportet itaque eam quoque fuisse de inhaerentia ad quam rursus de modo inhaerentiae descendit. Si itaque omnes quoque de modo inhaerentiae de inhaerentia esse secundum proprios terminos suos concedimus, et secundum hoc quod de inhaerentia accipiuntur, omnes sub quaestione accidentis cadere uidentur ut, quemadmodum caeterae, ex regulari propositione descendant, ex ea uidelicet in qua maius uel aequale praedicatur. Nam praedicari de homine ut genus accidens est animali, uel praedicari de homine ut proprium accidens est risibili. Quippe plura alia hoc habent quod ita praedicantur de homine.
Omnes itaque quaestiones regulares, ut dictum est, de inhaerentia, in quibus uidelicet maius uel aequale praedicatur, siue sint simpliciter de inhaerentia siue de modo inhaerentiae, sub hac diuisione clauduntur secundum proprietatem praedicatorum terminorum et omnes, ut dictum est, de modo inhaerentiae si ex regulari praedicato descendunt sicut caeterae quae simpliciter de inhaerentia sunt sub quaestione de accidenti continentur. Si uero regulare non sit praedicatum nec maius uidelicet nec aequale, omnino ab hac diuisione sicut caeterae excluduntur, ueluti istae:
Utrum arbor sit animal?
uel:
Utrum animal sit genus arboris?
Nisi forte ad opinionem alicuius respiciamus, qui[s] putat animal genus arboris esse, idem per animal quod per animatum accipiens, secundum quod in sequentibus hanc quaestionem: utrum arbores si<n>t animalia designat a genere.
Non itaque omnes quaestiones de modo inhaerentiae comprehendere uere possumus in ista diuisione, sicut nec omnes de inhaerentia si ad proprietatem terminorum, scilicet ad eos tantum quorum praedicatum maius est scilicet uel aequale, respiciamus.
Boethius tamen in sequentibus de modo inhaerentiae omnes ad has quattuor species quaestionis reducere uidetur, nec omnes eas sub quaestione de accidenti ponere sed diuersa sub diuersis collocare, /281/ omnes uidelicet illas quae quaerunt de aliquo utrum sit definitio alterius, ponens sub quaestione de definitione et similiter quaestionem de aliis modis sub aliis quaestionibus. Unde in sequentibus locos a maiori uel a minori tractans, huiusmodi quaestiones:
Utrum animalis sit moueri ex se
uel:
<Utrum> animal rationale mortale sit definitio hominis
'quaestiones de definitione' appellat. Illas etiam in quibus quaeritur:
Utrum bipes sit proprium hominis
An uirtutis laudari
An uidere habentis oculos (aut: patris procuratorem esse)
An animalis sit proprium moueri
omnes 'de propriis' dicit esse. Qui etiam iam statim dicturus est esse de genere tam eam quae da inhaerentia sit, quam eam quae fit de modo inhaerentiae, uelut istas:
Utrum caelestia corpora sint rationalia,
uel:
Utrum differentia sit TYRANNI a principe quod PREMAT POPULUM VIOLENTA DOMINATIONE
et fortasse nihil impedit si in sequentibus supra posita nomina quaestionum largius accipit quam superius, ut uidelicet non solum istam 'quaestionem de genere' uocet in qua praedicatur uox illa quae nominatur ab hoc nomine quod est 'genus', uerum etiam illas in quibus hoc nomen 'genus' enuntiat, quando scilicet quaeritur de aliquo utrum sit genus alicuius; aut fortasse magis secundum opinionem egit quam secundum ueritatem quando quaestiones de diuersis modis inhaerentiae sub diuersis quaestionibus assignauit, quae potius quando ex regulari praedicato fuerit sub quaestione de accidenti communiter cadunt, ut supra meminimus.
POSSUNT VERO FIERI ETIAM DE DIFFERENTIA QUAESTIONES CUM QUAERITUR CAELESTIA CORPORA RATIONALIA SINT NECNE, VEL CUM DUBITATUR EANE SIT TYRANNI AC PRINCIPIS DIFFERENTIA, QUOD HIC LEGIBUS SUMPSIT IMPERIUM, ILLE VIOLENTA DOMINATIONE POPULUM PREMIT.
POSSUNT VERO. Proposita et expedita diuisione quaestionis praedicatiuae per quattuor species, mouet obiectionem de quibusdam quaestionibus quae, cum sint praedicatiuae, non uidentur in diuisione praemissa contineri, ac statim eas ad praedictam diuisionem <reducit>; haec uero quaestiones sunt tres, quaestio scilicet de differentia, de comparatione, de eodem.
Continuatio: Diu<isa> est praedicatiua quaestio regularis per quattuor tantum species praedictas sed uidentur aliae quaestiones esse, praeter scilicet supra dictas et hoc est: Sed QUAESTIONES POSSUNT ETIAM FIERI DE DIFFERENTIA, de comparatione, de eodem.
CAELESTIA CORPORA planetas uocat quos Platonici 'deos' quoque nominant et animalia RATIONALIA immortalia esse affirmant. Unde rationalis differentia substantialisque deum et hominem continet; hoc quoque loco genus utrique praeponitur. /282/
EANE. Duplex est quaestio, utrum scilicet premere POPULUM VIOLENTA DOMINATIONE sit differentia TYRANNI a rege, uel sumere imperium secundum leges sit differentia regis a tyranno.
SED TANTUMDEM EST DE DIFFERENTIA QUAERERE, QUANTUM SI DE GENERE DUBITETUR.
SED TANTUMDEM EST, hoc est de omni differentia substantiali, scilicet fieri potest quaestio de genere; non tamen omnis quaestio de differentia substantiali de genere est, nisi sit ipsa maior subiecto, ut rationale uel animatum, homine. Sin animatum de corpore animato, uel sensibile de animali praedicetur, de definitione est potius, ut supra diximus (id est de aequali et substantiali), non de genere.
Attende quod 'premere populum uiolenta dominatione' nec substantialis differentia est cum nullam constituat speciem, nec loco generis accipi potest cum non sit maior tyranno. Quod si etiam ipsa quodammodo substantialis diceretur tyranno, sicut quidam uocant iustitiam quodammodo substantialem iusto, uel etiam maior posset ostendi quam tyrannus, non tamen uidetur praesens quaestio per eam ad suprapositam diuisionem retorqueri. Quippe supradicta diuisio secundum praedicata tantum facta est; hic uero 'premere populum' subiectum est, non praedicatum. Sed neque de genere in eo dici potest quod uel hoc nomen genus ibi praedicatur, uel significatum ipsius.
Unde de genere nullo modo dicenda esse uidetur sed sponte sophisticum exemplum posuit, gratia exercendi lectoris uel opinione<m> fortasse secutus eorum qui de genere hanc quoque putabant esse et omnem magis in qua ponitur qualiscumque differentia cum eo cui non potest abesse quocumque loco ipsa ponatur siue in subiecto, siue in praedicato, pro eo namque quod quaestiones differentia frequenter de genere esse uidebantur; quia plures sunt differentiae speciei excedentes quam aequales, putabant omnem de differentia esse de genere, siue ipsa differentia praedicaretur uel subiceretur, siue hoc nomen 'differentia' praedicaretur, cum uidelicet quaeritur de aliquo utrum sit differentia alicuius, nisi forte et eas de genere dicamus esse in quibus quaeritur de inferiori generis sicut de genere simpliciter, ueluti ista:
Utrum substantia sit genus generalissimum hominis.
Quippe generalissimum est inferius generis. Sic et differentia, quam hoc loco accipit, inferius est generis, id est maioris et substantialis. Non enim differentia<m> alicuius hic dicit nisi qui maior est. Tale est ergo cum dicitur:
Utrum haec sit differenti a illius
ac si dicatur: Utrum hoc tale genus illius? Potest etiam sophisticum exemplum esse, gratia exercendi lectoris. /283/
Quantum autem ad rei ueritatem, ad supra positam diuisionem prima quaestio quae de inhaerentia est pertinet, nisi forte quod neque animalia neque rationalia esse Aristoteles 'caelestia corpora' concedere dicitur, sicut Plato uoluit. Sed ne philosophos tantos relinquamus contrarios, dicamus Aristotelem a Platone non de sidere [in] sententiam sed diuersam nominis acceptionem quandoque habuisse, quando uidelicet animalis nomine sola mortalia includebat, ea uidelicet quae uel gressibilia uel uolatilia sunt uel aquatica uel reptilia. Qui etiam hoc quandoque nomen animal rationale aliquando in designatione tantum discretionis humanae accipiebat, aliquando etiam, sicut et Plato, utroque nomine indifferenter utebatur, ut aequiuoce et uniuoce 'caelestia corpora' quoque cum caeteris animalibus uel animalia uocaret uel irrationalia. Unde ipse quoque 'animal rationale mortale' pro definitione hominis accipit, cum ait in praedicato inhaerentiae ut hominis in subiecto aliquo homine praedicatur et nomen et ratio, quidam enim homo, et homo est et animal rationale mortale. Si enim 'rationale' uniuoce accipi uellet, cum 'caelestia quidem corpora' nominaret, nequaquam in definitione ipsum poneret in designatione eorum et hominum. Quod si acciperet in ea significatione ipsum, qua solum hominibus conuenit, superflueret mortale. Duabus itaque significationibus Aristoteles hoc nomine 'rationalis' usus est, in quadam largiori sicut Plato, in quadam strictiori frequentius. Unde magis utitur pro definitione hominis animal gressibile bipes quam animal rationale mortale.
AUT ENIM CONSTITUTIVA ERIT DIFFERENTIA AUT DIVISIVA: SED SI CONSTITUTIVA FUERIT QUASI GENERIS OBTINET LOCUM, UT RATIONABILITAS HOMINI; VEL SI RATIONE DEGUNT CAELESTIA CORPORA, CAELESTIBUS QUOQUE CORPORIBUS.
AUT ENIM. Probat quod differentia praedicta facit quaestionem de genere, id est de maiori et substantiali, per hoc uidelicet quod habet naturam tam generis quam speciei. Generis quidem in eo quod constituit speciem. Speciei uero in eo quod diuidit genus, loco speciei posita. Unde sicut genus et species praedicata inferioribus suis quaestionem faciunt de genere, ita differentia constitutiua eorum, loco ipsorum posita, in praedicatione eorumdem inferiorum quaestiones facit de genere, ut cum sit 'sensibile' uel 'animatum' constitutiua differentia 'animalis' uel 'rationalis', quoque 'hominis' praedicare de eisdem subiectis faciunt quaestionem de genere. uelut istas: /284/
Utrum homo sit sensibile
uel:
Utrum Socrates sit rationalis.
Sic iungo: Recte dictum est quaestionem de differentia, scilicet substantiali, esse de genere, scilicet de maiori et substantiali; quare uidelicet DIFFERENTIA quaelibet CONSTITUTIVA alicuius generis uel DIVISIVA LOCUM GENERIS, id est maioris et substantialis, OBTINET, hoc est est maius aliquo et substantiale. A causa. Quippe proprietas differentiae causa est, proprietas quaestionis eftectus. Sic lege: Differentia cuiuslibet uel constitutiua est ipsius, uel diuisiua.
SED SI, hoc est in eo quod est constitutiua speciei, OBTINET proprietatem GENERIS, id est similis est generi, in eo scilicet quod constituit speciem.
UT RATIONALITAS id est uocabulum significans rationalitatem, hoc uidelicet nomen 'rationale' OBTINET LOCUM GENERIS; hominis, id est homini quasi genus, hoc est maius et substantiale.
VEL. Etiam est quasi genus CAELESTIBUS CORPORIBUS, hoc est continet illa quasi generalia uocabula.
SI IPSA, scilicet rationalia CORPORA DEGUNT, id est uiuunt ratione ita scilicet ut sint rationalia, alii non.
AT SI DIVISIVA FUERIT, VELUT SPECIES CONSIDERATUR, [1178C] OMNIS ENIM SPECIES CUM DIVISIBILI DIFFERENTIA EST.
AT SI DIVISIBILIS, hoc est in eo quod diuidit genus, proprietatem speciei tenet. Nec mirum quia omnis SPECIES CUM DIUISIBILI DIFFERENTIA EST, hoc est habet diuisibilem differentiam; et istud omnis referendum est ad manerias specierum, non ad singulas species. Quippe species tantum substantiae differentias habere concedimus. Quod ergo ait 'omnis species' talis est omnis maneria specierum, quare et subalternae quaedam differentias habent et specialissimae, et hoc est: OMNIS SPECIES etc.; locus a causa, quod enim species differentias habent causa est quare ipsae speciei locum obtinent in diuidendo genus.
QUOD SI DIFFERENTIA NUNC QUIDEM LOCO GENERIS, NUNC VERO SPECIEI LOCO UTIMUR, AMBIGI NON POTEST, CUM DE EA QUAERITUR DE GENERE DUBITARI.
QUOD SI. Ac si diceret: Et quia differentia tam generis quam speciei proprietatem obtinet, AMBIGI NON POTEST, id est certum est, ubi QUAERITUR de differentia, hoc est sit quaestio de differentia eam etiam DE GENERE, ueluti quando de differentia praedicatur, de specie minore ea uel de inferioribus eius speciei. Nam quando differentia aequalis est speciei, de definitione est, ut supra meminimus; Boethio uero sufficit quaestiones de differentia quae omnino uidebantur alienae a supra posita diuisione, eas per aliquam partem alicui membro illius diuisionis aptare.
FIERI VERO POTEST UT ALIQUID IN CERTAMEN COMPARATIONE DUCATUR, VELUT CUM AMBIGITUR AN MELIOR SIT FORTITUDO IUSTITIA.
ACCIDERE VERO. Quaestionem quoque de comparatione ad /285/ suprapositam diuisionem retorquet et dicit accidere quandoque UT ALIQUID DUCATUR IN CERTAMEN et comparationem, id est in quaestionem, quod CERTAMEN promouet, id est disputationem, quae quaestio sit de COMPARATIONE ut ista:
Utrum melior sit fortitudo iustitia.
SED HAEC QUAESTIO IN ACCIDENTIS NECESSE EST DUBITATIONE PONATUR.
SED HAEC NECESSE EST. Etiam dubitationem, id est quaestionem de accidenti. Et nota quod cum ait: 'haec', non de omni concessit sed de eis quae sunt huiusmodi, cuiusmodi est ista ubi praedicatur accidentale uocabulum quod maius est. Nam melius quam iustitia maius est quam fortitudo. Iustitia namque, id est aequitas, teste Tullio, uirtus ea dicitur quae unicuique reseruat quod suum est, hoc est unumquodque tractat secundum hoc quod debetur ei; fortitudo uero est considerata periculorum susceptio et laborum perpessio. Unde quia haec in tribulatione permanet uiriliter, dignior illa et maioris meriti iudicatur. Siquis autem quaerat utrum auaritia sit melior iustitia, uel sit melior luxuria, de comparatione quidem est quaestio sed non de accidenti; non est maius scilicet praedicatum subiecto. Unde non generaliter concedendum est quod omnis quaestio de comparatione sit de accidenti sed illae tantum quae sunt huiusmodi, hoc est in quibus praedicatur maius.
NAMQUE AD COMPARATIONEM NIHIL NISI ACCIDENS VENIT, HOC ENIM SOLUM RECIPIT MAGIS ET MINUS.
NAMQUE. Reddit causam quare quaestio de comparatione sit de accidenti, quia scilicet SOLUM ACCIDENS, id est solum accidentale uocabulum uenit ad comparationem, quod statim a descriptione comparandi probat, dicens: HOC ENIM SOLUM, id est solum accidentale uocabulum RECIPIT in constructione MAIUS ET MINUS.
RURSUS DE EO QUOD EST IDEM POTEST FIERI CERTAMEN, UT AN IDEM SIT UTILE QUOD HONESTUM.
RURSUS POTEST. Sicut quaestionem de differentia uel quaestionem de comparatione retorsit ad suprapositam diuisionem, ita et facit quaestionem de eodem; ac primum ponit eas dicens etiam fieri quaestionem de eodem, id est quaeri de aliquo utrum sit prorsus idem cum alio.
SED HIC QUAESTIO DEFINITIONI AGGREGANDA EST: QUARUM ENIM RERUM EADEM EST DEFINITIO, IPSAE QUOQUE SUNT EAEDEM; QUARUM VERO DIVERSA SUBSTANTIAE RATIO EST, IPSAE QUOQUE [1178D] SUNT DIVERSAE.
SED HAEC QUAESTIO, hoc est ponenda est sub quaestione de definitione. Quippe tale est ac si dicatur:
Utrum definitio honesti sit definitio utilis
et est quidem de definitione quantum ad modum inhaerentiae, secundum id scilicet quod quaerit de aliquo utrum sit definitio alicuius et oportet definitionem pro aequali et substantiali accipi. Similiter idem sumi conuenit /286/ pro aequali et substantiali, ac si dicatur utrum id quod substantiale et aequale est honesto, sit aequale et substantiale utili; et hoc loco omne illud substantiale uidetur dici alteri, cuius essentia in altero concluditur ut 'albedo', 'albo', uel 'affectum albedine', 'albo'.
QUARUM ENIM RERUM. Reddit causam quare haec quaestio utrum utile sit quod honestum de definitione sit, in hoc uidelicet sensu, utrum uidelicet definitio istius sit definitio illius, quia uidelicet in hoc sensu non incongrue accipitur, pro eo scilicet quod illae res quarum est eadem definitio, sunt eaedem; sicut gladius, ensis, mucro. Sed quomodo res pluraliter dicit<ur> cum eadem penitus sit, profecto secundum uocabulorum diuersitatem pluralitas rerum accipitur; ac fortasse de uocabulo per transitionem huiusmodi quod est res accipi poterit hoc modo: QUARUM RERUM, id est quorum nominum rerum, EST EADEM RATIO, id est definitio, IPSAE res, id est ipsa nomina rerum sunt eadem in significatione.
SUBSTANTIAE RATIO, id est definitio.
IGITUR SIMPLICIS DIALECTICAE QUAESTIONES RECTE QUATTUOR SPECIES ESSE DICUNTUR, DE QUIBUS SUFFICIENTER DICTUM EST.
IGITUR SIMPLICIS. Quandoquidem illae quoque quaestiones quae omnino uidebantur alienae a suprapositis speciebus quaestionis retorqueri possunt ad eas, IGITUR RECTE dictum est superius QUATTUOR SPECIES ESSE SIMPLICIS, id est praedicatiuae quaestionis regularis. A causa.
NUNC IGITUR DE CONDITIONALIBUS QUAESTIONIBUS TRACTANDUM EST, QUARUM QUIDEM ALIA CONSTAT EX AFFIRMATIVIS DUABUS, ALIA EX DUABUS NEGATIVIS, ALIA EX AFFIRMATIONE ET NEGATIONE, ALIA EX NEGATIONE ET AFFIRMATIONE.
NUNC IGITUR. Quia uidelicet egimus de praedicatiuis quaestionibus ad doctrinam quaestionum, IGITUR DE CONDITIONALIBUS. A simili propter eamdem causam, uel a causa simpliciter. Has autem statim subdiuidit secundum naturam consequentiarum ex quibus descendunt et quattuor species earum facit, sicut superius praedicatiuarum.
SI IGITUR EX DUABUS AFFIRMATIONIBUS CONDITIONALIS CONSTAT PROPOSITIO, ID QUAERITUR AN AFFIRMATIO AFFIRMATIONEM SEQUATUR; QUOD SI EX DUABUS NEGATIONIBUS PROPOSITIO IUNCTA SIT, ID IN DECERTATIONE EST AN NEGATIO NEGATIONEM COMITETUR: QUOD SI EX AFFIRMATIONE ET NEGATIONE, VEL NEGATIONE ET AFFIRMATIONE COPULETUR, ID AMBIGITUR AN AFFIRMATIONEM NEGATIO, AN AFFIRMATIO NEGATIONEM COMITETUR; AC PRIUS QUIDEM EIUS QUAESTIONIS FACIENDA [1179A] EST DIVISIO, IN QUA DISCEPTATUR AN AFFIRMATIONEM AFFIRMATIO CONSEQUATUR, QUAE PRAEDICATIVARUM QUAESTIONUM NON EFFUGIT DIVISIONEM.
SI IGITUR. Quandoquidem quattuor manerias hypotheticarum quaestionum diximus, igitur singularum sensus aperiamus. A causa. Et hoc est: SI, id est quando PROPOSITIO CONDITIONALIS a qua descendit quaestio CONSTAT etc., id in quaestione quaeritur an affirmatio affirmationem sequatur, hoc est si ita est in re ut ista affirmatio dicit, ita sit ut illa ponit.
IN DECERTATIONE, id est quaestione. Et nota quod distinctius hic aperit sensus hypotheticarum quaestionum quam superius praedicatiuarum. Ibi enim generaliter dixit in omni quaeri utrum praedicatus inhaereat subiecto; hic non dicit generaliter quaeri an consequens sequatur ad antecedens, immo /287/ diligentius et distinctius secundum singulorum terminorum constitutiones singularum quaestionum aperit sensus ac prius facta diuisione hypotheticarum quaestionum per quattuor species et insuper assignato quid unaquaeque quaestio hypothetica intendit, uniuscuiusque constitutionem demonstrat, ex qualibus scilicet terminis coniungatur, ac primum ostendit intra quos terminos illa fiat quae ex duabus affirmationibus constat; et sciendum est quod hic tantum agit de simplicibus quaestionibus, non de compositis quod et ipse postea determinat, ibi uidelicet: ATQUE HAEC DE EA QUAESTIONE INTELLIGENDA SUNT.
Quae scilicet hypothetica quaestio quae ex duabus affirmationibus constat non effugit diuisionem praedicatiuarum quaestionum, hoc est eadem in materia uersatur. Quod ostendit a causa sic, quia uidelicet propositiones hypotheticae ex quibus ipsae quaestiones descendunt in eadem materia maxime ponuntur, pro eo scilicet quod maxime recipi solent et hoc est:
NAM UT PRAECEDAT ALIQUID ET ALIUD CONSEQUATUR, IN HIS FERE REBUS EVENIRE SOLET QUAS PAULO SUPERIUS COMMEMORAVI. SPECIEM QUIPPE SEQUITUR GENUS, VEL DIFFERENTIA, VEL DEFINITIO, VEL PROPRIUM, VEL INSEPARABILE ACCIDENS.
NAM UT PRAECEDAT ALIQUID etc., hoc est consequentia ex duabus affirmationibus iuncta solet maxime proponi in his rebus quas paulo ante commemoraui, id est inter terminos praedicatiuae quaestionis quos supra annumeraui in diuisione praedicatiuarum quaestionum, quae scilicet sunt: GENUS, DEFINITIO, PROPRIUM, ACCIDENS. Illud 'fere' non est exclusiuum sed augmentum, ac si diceret: Fere in aliis tantum, quia uidelicet fit et in aliis quae ibi incipit determinare.
INTER HAEC AUTEM etc. Et attende quod hoc loco cum ait: 'rebus' terminos accipit, id est uoces, sicut est genus, definitio, non accipit res.
ITEM PROPRIUM AC DEFINITIONEM SEQUITUR SPECIES, PROPRIUM VERO SEQUITUR DIFFERENTIA ET DEFINITIO, ET DEFINITIONEM SEQUITUR PROPRIUM VEL DIFFERENTIA, HOC MODO: NAM SI HOMO EST, ANIMAL EST; ET SI HOMO EST, RATIONALE EST; ET SI HOMO EST, ANIMAL RATIONALE MORTALE EST; ET SI HOMO EST, RISIBILE EST; SI AETHIOPS EST, NIGER EST. SI RISIBILE EST, HOMO EST; SI ANIMAL RATIONALE MORTALE EST, HOMO EST. SI RISIBLE, RATIONALE EST; SI RISIBLE EST, ANIMAL [1179B] RATIONALE MORTALE EST; SI ANIMAL RATIONALE MORTALE EST, RISIBILE VEL BIPES EST.
NAM SI HOMO EST, ANIMAL. Probat a partibus per exempla quae superius dixit, quod scilicet genus sequitur speciem etc. Alia probabiliter, quia hoc sequitur illud probabiliter, ideo determinauimus quia paucas de hoc modo consequentias recipimus. Sed sicut quaestiones uel locos assignat quandoque secundum opinionem, ita etiam ueritatem consequentiarum magis secundum opinionem conseruat. Quippe cumque in Topicis maxime probabilitatem intendat, non est absurdum ista quandoque secundum uerisimilitudinem, id est probabilitatem, assignare. Nota hoc loco quod non solum propositiones dicuntur antecedens et consequens, uerum etiam simplices termini in quibus consistit uis inferentiae.
PRAETER HAEC AUTEM ALIAS QUIDEM EFFECTUS CAUSAM, ALIAS QUIDEM EFFECTUM CAUSA SEQUITUR. EFFECTUS CAUSAM ITA: SI SOL PRAESTO EST, LUCET. EFFECTUM CAUSA HOC MODO: SI QUID EXUSTUM EST, IGNIS ADFUIT; VEL SIC: SI SOL VIDETUR, LUCET.
PRAETER HAEC AUTEM. Post illos terminos quos habet communes /288/ hypothetica quaestio cum praedicatiua, addit alios dicens: PRAETER HAEC, id est praeter supra dictos terminos, ALIAS, id est aliquando, etc.
ITEM TOTUM PARTES SEQUUNTUR, UT: "SI INTEGRA DOMUS EST, ET TECTUM ET PARIETES ET FUNDAMENTA CONSISTUNT".
INTEGRA DOMUS dicit, ne quis existimet imperfectam domum appellari domum.
MODUS ETIAM SEQUITUR NOMEN PRINCIPALE, UT SIT IUSTITIA BONA EST, ET QUOD IUSTE EST, BONUM EST. NOMEN ETIAM PRINCIPALE SEQUITUR MODUM, UT SI QUOD IUSTE EST, BONUM EST, ET IUSTITIA BONA EST.
MODUS. Modus appellatur aduerbium inflexum a principali, id est a primitiuo nomine, ut a 'iustitia' uel a 'iustus' deriuatur 'iuste'.
ACCIDENTIA QUOQUE COMITATUR ID QUOD SUBIECTUM EST, UT SI ALBUM EST, CORPUS EST.
ACCIDENTIA QUOQUE. Hoc etiam est de [ad] diuisione, quia aliter accidens accipit hic quam in diuisione praedicatiuae quaestionis. Quippe 'album' accidens 'corpori' non poterat ibi esse, cum non esset maius. Sic lege: ID QUOD SUBIECTUM EST, id est fundamentum comitatur sua accidentia quia conceditur sequi fundamentum adiacens.
QUAE CUM ITA SINT, CONDITIONALIS QUOQUE SIMPLEX EX DUABUS AFFIRMATIONIBUS COPULATA, [1179C] ILLA FERE DIVISIO FACIENDA EST QUAESTIONIS, QUOD IN EA VEL DE GENERE, VEL DE DIFFERENTIA, VEL DE SPECIE, VEL DE PROPRIO, VEL DE DEFINITIONE, VEL DE ACCIDENTI, VEL DE CAUSA ATQUE EFFECTU, VEL TOTO AC PARTIBUS, VEL DE MODO AC PRINCIPALI NOMINE DUBITETUR.
QUAE CUM ITA SINT, id est quandoquidem hypotheticae propositiones ex duabus affirmationibus constantes in huiusmodi consistunt. A causa. Hoc loco 'fere' ponitur ad exclusionem quaestionis inter accidens et subiectum, quam hic non commemorat ac fortasse ad exclusionem aliarum multarum quae fieri possent ex consequentia probabili inter duas affirmationes.
ATQUE HAEC DE EA QUAESTIONE INTELLIGENDA SUNT, QUAE CUM SIT HYPOTHETICA SIMPLEX, EX DUABUS TAMEN IUNGITUR AFFIRMATIVIS.
QUAE CUM SIT HYPOTHETICA SIMPLEX, id est descendens ex simplici consequentia quae uidelicet ex solis categoricis constat, non ex aliis hypotheticis.
IN HISDEM ETIAM DIFFERENTIIS ILLAS QUOQUE CONSISTERE NECESSE EST QUAESTIONES, QUAE AB HIS VENIUNT PROPOSITIONIBUS QUAE EX UTRAQUE CONSTANT NEGATIONE. NAM SI GENUS NON EST, SPECIES NON EST. ITEM SI DIFFERENTIA, VEL DEFINITIO, VEL PROPRIUM NON SIT, SPECIES NON ERIT. ET DE CAETERIS QUIDEM QUAE SUPERIUS DICTA SUNT, EODEM MODO CONSIDERANDUM EST. QUICQUID ENIM ANTECEDIT UT ALIUD CONSEQUATUR, SI ID QUOD [1179D] SEQUITUR NON FUERIT, NEC ILLUD EST QUOD ANTECEDIT.
IN EISDEM AUTEM. Ostensa materia hypotheticae quaestionis constantis ex duabus affirmatiuis, ostendit etiam constantis ex duabus negatiuis et dicit in eadem materia uersari hanc et illam quaestionem de quo causam huiusmodi proponit, quod quotiens aliquid antecedit ad aliud, destructo consequenti, destruitur antecedens.
Quod ait: IN EISDEM DIFFERENTIIS talis est eisdem terminis, per quos differt ab aliis quaestionibus.
EARUM VERO QUAESTIONUM QUAE EX AFFIRMATIONE ET NEGATIONE CONSISTUNT, ILLA FERE DIVISIO EST, QUOD VEL IN DIVERSIS GENERIBUS, VEL IN DIUERSIS SPECIEBUS, VEL IN CONTRARIIS, VEL IN PRIVATIONE ATQUE HABITU CONTINENTUR.
EARUM VERO QUAESTIONUM. Materiam quoque constantis ex affirmatiua et negatiua declarat. 'Fere' ad exclusionem ponit quarundam quae hic non continentur sed in sequentibus ubi dicet: "Postremo in omnibus quae eadem non sunt", id est si penitus non consentiunt. Et attende quod hic quoque ad propria respicit secundum hoc quod huiusmodi consequentiae in talibus terminis maxime recipi solent, sicut et illae de immediatis quas supponet, quod omnino reprobandum a pluribus esse recte iudicatur.
UT ENIM AFFIRMATIONEM NEGATIO CONSEQUATUR, AUT DIVERSUM PONITUR GENUS, UT QUOD AB EO DIUERSUM EST ABNUATUR HOC MODO: SI HOMO EST, ALBEDO NON EST; VEL SI SUBSTANTIA EST, QUALITAS NON EST; VEL SI SUB EODEM GENERE DIUERSAE SPECIES PROPONANTUR HOC MODO: SI HOMO EST, EQUUS NON EST; UEL SI CONTRARIA, UT SI ALBUM EST, NIGRUM NON EST; VEL SI PRIVATIONES, UT SI CAECUS EST, NON VIDET; ET POSTREMO IN OMNIBUS, QUAECUMQUE EADEM NON SUNT, EVENIT, UT, SI UNUM EST, ALTERUM [1180A] NON SIT.
UT ENIM. Bene dixi quaestiones ex affirmatione et negatione /289/ fieri in talibus terminis quia consequentiae quae descendunt maxime recipiuntur in talibus terminis. A causa.
ITA UT PROPOSITAM AFFIRMATIONEM NEGATIO COMITETUR, AUT DIVERSA ERUNT GENERA, AUT DIVERSAE SPECIES, AUT CONTRARIA, AUT PRIVANTIA, AUT QUOLIBET ALIO MODO SIBI INVICEM INCONVENIENTIA.
ITAQUE. Quandoquidem ista quaestio ex diuersis generibus constat et illa ex diuersis speciebus etc., ergo quaestio ex affirmatione et negatione. A partibus.
UT AUTEM NEGATIONEM AFFIRMATIO CONSEQUATUR, QUAE ERAT QUARTA CONDITIONALIS PROPOSITIONIS DIFFERENTIA, FIERI NON POTEST, NISI IN HIS CONTRARIIS QUAE MEDIO CARENT, ET QUORUM ALTERUM SEMPER INESSE NECESAE EST, HOC MODO: SI DIES NON EST, NOX EST; SI TENEBRAE NON SUNT, LUX EST.
UT AUTEM NEGATIO. Ostendit ad ultimum materia<m> quaestionis constantis ex affirmatiua et negatiua.
QUAE ERAT ENIM... DIFFERENTIA, id est quattuor species differentes a caeteris tribus, NON POTEST FIERI, id est recipi regulariter, scilicet nisi in his contrariis. Sed si 'contraria' proprie accipiamus, falsum est, et cum substantiae nihil sit contrarium, sit tamen probabiliter huiusmodi consequentia de qualibet substantia et inter corpus et speciem, uel de qualibet re[m] inter hominem et non hominem. Quod si 'contraria' large sumamus pro quibuslibet scilicet oppositis, tunc etiam falsum uidetur, quia et ista non minus recipitur:
Si non est homo, est animal
nec tamen non homo et animal opposita sunt. Sed profecto hoc quod subintelligimus 'regulariter', huiusmodi terminos excludit, qui non sunt opposita.
Qui uero sunt regulares termini huius complexionis ipse patenter in hypotheticis insinuat, cum ait ex huiusmodi consequentiis quae sunt inter affirmationem et negationem quattuor nasci syllogismos, [pro]positionem scilicet antecedentis et destructionem consequent[i]is quod non fieret nisi immediata essent opposita. Possumus etiam sic exponere: Non potest fieri in aliquibus supra positorum terminorum nisi in oppositis immediatis. Quippe 'non homo' et 'animal' quae excedentia sunt et excessa in nulla materia superius connumerata sunt.
ET SEMPER. Exponit quae uocat carentia medio, illa uidelicet QUORUM ALTERUM NECESSE EST, id est determinatum et certum est, INESSE.
SI DIES EST. 'Dies' et 'nox' sicut 'lux' et 'tenebrae' pro 'claro' et 'obscuro' possunt accipi, quae sunt immediata circa eamdem rem, quia omnis aer uel clarus est uel obscurus; uel si sint nomina temporis, quodammodo poterunt dici immediata non quantum ad praedicationem sed quantum ad existentiam. Non enim omne tempus aut nox est aut dies, sicut haec hora, hic mensis sed existente omni tempore certum est existere uel diem uel noctem.
FACTA IGITUR PRAEDICATIVARUM QUAESTIONUM AC CONDITIONALIUM DIVISIONE, ILLUD INSUPER VIDETUR ADDENDUM, QUOD OMNIS QUAESTIONE LEX RATIONE DISSERENDI, VEL EX NATURALI, VEL EX MORALI TRAHITUR SPECULATIONE: EX DISSERENDI RATIONE HOC MODO, AN AFFIRMATIO ET NEGATIO SPECIES SINT ENUNTIATIONIS; EX NATURALI ITA, AN [1180B] CAELUM ROTUNDUM SIT; EX MORALI SIC, AN VIRTUS AD BEATITUDINEM SOLA SUFFICIAT.
FACTA IGITUR. Aliam diuisionem quaestionis ponit, quod uidelicet alia quaerit de his quae pertinent ad logicam, alia de /290/ his quae pertinent ad physicam, alia de his quae pertinent ad ethicam. Sed quod ait omnem quaestionem trahi ex aliqua harum scientiarum, scilicet tres, hoc est ex his rebus quarum cognitionem habemus per aliquam harum scientiarum, falsum uidetur quia quaestiones grammaticae siue rhetoricae ad alias scientias pertinere uidentur, cum uidelicet grammaticam et rhetoricam omni<no> a philosophia diuidamus. Si quis itaque quaerat, cum dicitur:
Romam uenit
utrum 'Romam' sit aduerbium uel nomen, et si sit nomen, utrum nominatiui casus uel non, uel:
Utrum Verres furatus sit equum
grammatica est quaestio et illa ciuilis, id est rhetorica, nec ad supradictas scientias attinet, nisi forte secundum eos qui grammaticamque rhetoricam logicae supponunt. Boethius tamen hoc nomen 'logica' non ponit sed 'disserendi ratio' scientiam, quod multo minus applicare potest grammaticae, quae nullo modo disserere, id est argumentari uel disputare docet. Secundo. Cum dicitur 'omnis quaestio' illud 'omnis' ad quattuor manerias quaestionis superius dictas retorquatur, hoc est quaestionem de genere, de definitione, de proprio, de accidenti. Quia talis est ac si dicatur: OMNIS QUAESTIO, id est de omni genere quaestiones pertinent ad aliquam harum scientiarum. Nota quod cum ait ad logicam pertinere de consideratione generis et speciei secundum eos qui genera et species in rerum natura considerant, non magis speciem ad solam pertinere logicam. Quippe uocum impositio secundum quam genera consistunt uel species non est naturalis sed ad placitum.
PRAETEREA QUAESTIO OMNIS VEL EST SIMPLEX VEL COMPOSITA: SIMPLEX QUOTIES AFFIRMATIONE ET NEGATIONE DIVIDITUR, ITA UT TOTUM ALTERI AFFIRMARE, ALTERI NEGARE NECESSE SIT HOC MODO: AN CAELUM ROTUNDUM SIT NECNE.
PRAETEREA. Aliam quaestionis diuisionem ponit nouissime, quod scilicet OMNIS QUAESTIO VEL SIMPLEX EST VEL COMPOSITA. Simplex, quae uidelicet diuiditur secundum constitutionem suam in unam affirmationem et unam negationem, acciperemus quantum ad naturam uocis et multiplex in sensu posset esse. Ut unitatem quoque sensus acciperemus determinat dicens: Ita scilicet ut alteri disputantium conueniat totam quaestionem affirmare, id est totam absoluere dubitationem per affirmationem responsam, et alteri per negationem. Qui enim unam partem simplicis quaestionis absoluit dubitatione[m], et alteram. Quippe neutra diuidentium propositionum potest esse certa uel dubia sine altera. Qui enim est certus uel dubius de una diuidentium, certus erit uel dubius de falsitate alterius. At uero si simplex fuerit quaestio, non necesse est per /291/ unam propositionem totam quaestionem, secundum scilicet omnes propositiones suas, absolui dubitatione. Si enim quaeratur utrum sit album uel non, utrum sit nigrum uel non, utrum sit medii coloris uel non, si respondeatur non est album, non sunt caeterae propositiones omnes absolutae dubietate.
HAEC ENIM UNA PARS QUAESTIONIS AFFIRMATIONEM TENET, ALIA NEGATIONEM. NAM CUM ALTER ESSE DEFENDIT, AFFIRMAT, ALTER VERO NEGAT, CUM NON ESSE CONTENDIT.
HIC ENIM. Commendat exemplum datum ex quaestione una in qua scilicet una est tantum affirmatio et una negatio, quia scilicet ita est hic. Quod statim probat ab effectu duplici, quia alter scilicet disputantum, proposita scilicet illa quaestione, AFFIRMAT cum DEFENDIT ESSE, id est CUM CONTENDIT ad hoc ut sit, ALTER VERO NEGAT, qui CONTENDIT ad hoc, ut non sit.
COMPOSITA QUAESTIO EST QUAE IN PLURES DISTRAHITUR AFFIRMATIONES, HOC MODO: UTRUM CAELUM ROTUNDUM SIT, AN QUADRATUM, AN LONGUM, AUT CUIUSLIBET ALTERIUS FORMAE
COMPOSITA VERO. Post simplicem uero quaestionem, exemplificat de composita; DISTRIBUITUR, hoc est diuiditur, IN PLURES AFFIRMATIONES et similiter negationes. Attende 'plures' non secundum materiam uocis sed secundum sensum etiam.
UTRUM CAELUM. Hanc quaestionem ad hoc ut sit multiplex ita intellige ne illud utrum subintelligatur hoc modo:
Utrum sit longum uel non
Utrum sit rotundum uel non
etc. Si enim illud utrum proponeremus, uni categoricae propositioni habenti disiunctiuum praedicatum uel uni hypotheticae disiunctae unam quaestionem facimus, subintellecta extra negatione illius categoricae et illius disiunctae, ac si ita diceret: Utrum uera sit haec propositio caelum est rotundum uel quadratum uel longum uel cuiuslibet alterius formae uel non sit uera, de qua supra satis egimus.
HIC ENIM PLURES AFFIRMATIONES PROBARE NECESSE EST, QUAE DIVERSA DEFENDUNT. ET DE QUAESTIONE QUIDEM, QUANTUM AD PRAESENS NEGOTIUM PERTINEBAT, SUFFICIENTER DICTUM EST.
HIC ENIM. Commendat exemplum de composita quaestione ostendens ab effectu hanc esse compositam, quia diuersos homines contendentes qui diuersa sentiunt de forma caeli contingit probare plures affirmationes ex hac quaestione. Quia iste probat esse rotundum, ille quadratum.
[1180C] CONCLUSIO VERO EST ARGUMENTIS APPROBATA PROPOSITIO, DE QUA EADEM FERE DICI POSSUNT QUAE DE PROPOSITIONE. QUAE QUONIAM DILIGENTER SUPERIUS EXPLICATA SUNT, DE ARGUMENTO DEINCEPS TRACTANDUM VIDETUR.
CONCLUSIO VERO. Post propositionem et quaestionem, agit de conclusione et notandum quod argumentum quod in definitione conclusionis ponit duas acceptiones nobis habere uidetur, unam strictiorem, aliam largiorem et similiter fortassis conclusio. Ea namque tantum argumenta dicuntur quandoque quae conuenienter inducta fidem faciunt, secundum quod describitur argumentum "rei dubiae ratio faciens fidem" et ab argumento sophistico diuidit Boethius. Omnia illa etiam dicuntur argumenta quandoque quae inducuntur ad probationem alicuius et tamquam probantia disponuntur, siue scilicet probent, siue faciant fidem, siue non, secundum quod uidetur argumentum accipi in definitione argumentationis. Omnem syllogismum /292/ conuenit argumentum habere, quare etiam illum qui ex omnibus certis propositionibus lexitur cui etiam definitio syllogismi potest adaptari. At uero si certae sunt omnes propositiones, nulli fit in eo fides. Unde nec argumentum habet <quod> faciat sed quod disponatur et tractetur tamquam <argumentum>, secundum quam etiam acceptionem argumenta sophistica argumentum ratio disserendi dicitur et artificium disserendi, id est argumentum ei subiectum esse Boethius dicit, ut sophistica quoque argumenta nominet. Unde etiam in primo super Topica Ciceronis et sophisticam logicae supponit, id est scientiae disserendi, id est argumentandi et argumenta eius argumenta nominat:
Omnis namque scientia uel uis logicae disciplinae aut definit, aut partitur, aut colligit. Colligendi etiam facultas triplici diuersitate tractatur; aut enim ueris, acl necessariis argumentationibus disputatio discurrit et disciplinalis demonstratio nuncupatur, aut tantum probabilibus et dialeclica[s] dicitur, aut apertissime falsis et sophistica id est cauillatoria perhibetur. Logica igitur quae est peritia disserendi uel de definitione uel de partitione uel de collectione, id est de ueris ac necessariis uel de probabilibus, id est uerisimilibus uel de sophisticis, id est cauillatoriis argumentationibus tractat. Has enim collectionis partes esse diximus.
Ex his itaque patet quod argumenta dicimus omnia illa quae tamquam probantia inducuntur; et hoc est haec larga acceptio 'argumenti'.
Alia uero strictior est acceptio quando scilicet ea sola uocamus 'argumenta' quae rationabiliter inducta fidem faciunt, secundum hoc quod Boethius in sequentibus loquens de argumentis necessariis ac non probabilibus dicit ea non posse esse arguntenta quae necessaria sunt ac non probabilia aliis quibus non sunt demonstrata. Sed his qui ea recipiunt possunt afferri ad argumenta et haec est strictior acceptio argumenti.
Cum itaque duae sint acceptiones huius nominis quod est 'argumentum', una quidem largior pro eo scilicet quod inducitur tamquam probans, alia strictior pro eo scilicet quod est rei dubiae ratio faciens fidem, quaerendum est in qua significatione[m] argumentum ponatur in hac distinctione conclusionis. Sed si in omni syllogismo, siue dubia sit conclusio siue certa, uolumus esse conclusionem, oportet, /293/ cum dicitur propositio approbata argumentis, accipi large 'argumentum' et 'probari', ut scilicet omnis conclusio dicatur approbata argumentis, id est illata ex aliquo quod tamquam argumentum tractatur. Quod enim dicitur tantum de argumentis ualet quantum de aliquo argumentorum. Quippe non omnis conclusio per plura argumenta tractatur.
Quod ergo omnem conclusionem approbari aliquo argumentorum tale est quasi diceremus eam tractari tamquam probatam. Sic enim et quaestionem omnem quaesitam quantum ad tractatum dubiam appellamus, non quia scilicet de ea dubitetur sed quia de ea tamquam dubia tractetur dum de ipsa quaeritur.
Nota etiam quod prius APPROBATA, subiunxit ARGUMENTIS, id est aliquo argumeniorum quia, ut dicit Boethius in primo super Topica Ciceronis, alia faciunt fidem, id est probant, quae argumenta uocamus,
ut uisus faci[a]t fidem his quae uidentur. Sed quia uisus non est ratio, nec argumentum, inquit, esse potest.
Similiter si quid probatum est, et non per argumentum, 'conclusio' non dicitur. Notandum uero [quod] secundum hanc definitionem 'conclusionis' non omnem argumentationem in se materialiter continere conclusionem, ueluti istam:
Socrates est homo, ergo ipse est animal.
Quippe 'ipse est animal' omnino propositio non est, nec etiam uox significatiua, pro eo scilicet quod uox relatiua, sicut est 'ipse', per se significare non potest sed gratia eius tantum uocis, ad quam refertur.
DE QUA EADEM <E>TIAM FERE. Istud 'fere' definitionem propositionis excipere uidetur. Nam easdem habet diuisiones conclusio quas habet et propositio sed non eadem definitione nominatur hoc nomen 'conclusio' qua et 'propositio'. Nam quod dicitur tantumdem ualet ac si diceret de nomine cuius. Quippe eadem est oratio propositio et conclusio sed diuersa eorum nomina diuersis definitionibus nominantur sed eisdem diuisionibus quas continent declarantur. Ad nomina uero tam definitiones quam diuisiones reducimus, quia necessario definitio conuertibilis est cum definito, nec diuisio facta est de aliquo definito. Cum enim dicimus propositio alia categorica alia hypothetica et similiter conclusio, de qua conclusione uel propositione id[em] dicimus<?> Profecto de nulla ideo quia uniuersalis nominis confusa significatio ad nullum nominatum dirigit nos. Sed cum nec de nominibus ipsis agamus, [sed] per nomina nominum tam diuisiones quam definitiones esse /294/ dicuntur, per quas ostendimus quas proprietates nomina contineant.
ARGUMENTUM EST RATIO REI DUBIAE FACIENS FIDEM.
ARGUMENTUM EST RATIO REI DUBIAE FACIENS FIDEM. 'Argumenti' nomen tribus modis accipi potest:
(1) Modo autem 'argumentum' nomen est propositionum quae praemittuntur ad probationem alterius propositionis, siue una praemittatur sicut in enthymemate uel exemplo, siue plures sicut in syllogismo uel <in> inductione. Unde in sequentibus Boethius dicet maximam propositionem inter ambitum aliquotiens argumenti contineri, hoc est inter ipsas praecedentes propositiones quae argumenta sunt quasi una earum includi. At uero cum maxima propositio in ambitu argumenti est, quasi pars lateat, oportet 'argumentum' uocale intelligi cuius uocem dicit esse partem. Quod etiam in sequentibus ostendens necessaria ac non probabilia argumenta esse, dicit ea postquam probata sunt aliis argumentis posse afferri ad argumenta, ut scilicet sint argumenta ad aliud. At uero id quod per argumentum probatur pars ipsa est quaestionis quae, probata, 'conclusio' dicitur, quae dum ad aliud sit argumentum apparet propositiones argumentum dici, ut hic quoque uocale argumentum esse confirmemus.
(2) Quidam uero non ipsas propositiones sed earum intellectus 'argumentum' uocant dicentes id scilicet recte argumentum dici in quo uis est probationis, hoc est fidei constituendae, quod est intellectus. Quippe inanis est uox ad arguendum nisi per conceptionem sui intellectus. Ipse uero intellectus ad fidem sufficit sine uoce et saepe mens tacite apud se, cum de aliquo dubitet, rationes confert ex intelligentia sua, quibus dubitationi suae fidem asserit. Cum itaque uis arguendi uel et probandi <in> intellectu sit, iure ibi argumentum esse <dicunt>. Cui etiam syllogismo concordare dicunt quod ait: RATIO. Quippe 'ratio' proprie nomen est discretionis intelligentiae.
(2) Alterum uero 'argumentum' uocant proprie neque ipsas propositiones, neque earum intellectus sed eas res uel eos terminos propositionum praecedentium, ut in quibus uis est probandi, quod nos appellamus locos; ueluti cum dicimus:
Socrates est homo; Quare est animal
ipsum hominem qui locus est 'argumentum' nominant, quibus Tullius in primo Inuentionum /295/ consentire uidetur. Ubi scilicet probabile argumentum diuidens ait:
Omne argumentum, ut in certas partes tribuamus, probabile quod sumitur ad argumentationem aut signum est, aut credibile aut iudicatur aut probabilis.
Signum autem esse dixit:
Quod sub aliquem sensum cadit et quoddam significat quod ex ipso profectum uidetur, ut cruor fuga pallor puluis.
Quae quidem uerba plane uidentur ostendere signum ipsum quod ad probationem caedis adducitur. Ipse etiam Boethius in primo super Topica Ciceronis, cum de argumento syllogismi loqueretur, ipsum medium terminum uisus est argumentum uocare dicens:
Argumentum, nisi sit oratione prolatum et propositionum contexione dispositum, fidem facere dubitationi non poterit. Igitur illa propositionis prolatio ac dispositio argumenti argumentatio nuncupatur, quae dicitur syllogismus. Omnis uero syllogismus uel enthymema propositionibus constat; omne igitur argumentum syllogismo uel enthymemate profertur. Enthymema est imperfectus syllogismus, cuius aliquae partes, uel propter breuitatem uel propter notitiam, praetermissae sunt.
Et rursus:
Quoniam igitur syllogismus omnis propositionibus constat, propositiones terminis, termini inter se differunt, eo quod unus maior est, alter minor, fieri non potest ut ex propositionibus conclusio nascatur, nisi per terminos progressae quaestionis extremos terminos alicuius propositionis mediante termino coniunxerint.
Et iterum:
Quoniam igitur, medii termini interpositione, extremi copulantur, eoque modo membra quaestionis inter se conueniunt, adhibitaque probatione soluitur dubitatio, nihil est aliud argumentum quam medietatis inuentio; haec enim uel coniungere, sit affirmatio [uel disiungere] defendatur, <uel disiungere> si negatio uindicetur, poterit extremos. Quae cum ita sint, duarum propositionum ac tertiae conclusionis, maior quidem propositio dicitur quae maiorem terminum continet, id est in qua maior terminus praedicatur, medius uero supponitur, ut "Omne animal est substantia". Minor uero propositio est quae medium terminum praedicat, subicit /296/ minorem, ut "Omnis homo est animal". Sed quoniam a maioribus necesse <est> minorai descendere, eius conclusionis quae ex duabus propositionibus nascitur illa quasi proprie effectrix propositio dicitur, quae prima est.
Ex his ergo coniciunt tam Tullium quam Boethium uocare argumenta eadem quae locos differentias appellant. Sed aliunde 'argumenta' dici uolunt, aliunde 'locos differentias'. Nam 'argumentum' appellant appellatum ac si diceretur hoc simpliciter quod fidem facit, 'locum differentiam' secundum proprietates habitudinis ad terminum quaestionis ea qua fidem facit; ueluti 'homo' argumentum ad 'animal' in eo dicitur quod ipsum proba[n]t, locus uero differentia consideratur secundum specialitatem ex qua recipit 'animal'.
At uero nobis hoc loco uidetur 'argumentum' dicere solas propositiones quae ad probationem quaestionis inducuntur, ut sicut quaestio proposita <et> conclusio probata uoces sunt, ita etiam argumentum et argumentatio uoces sunt. Quod enim unusquisque apud se contemplando argumenta disponit quibus sibi certitudinem facit, non magis ad logicam quae est ratio disserendi pertinet, quam ad caeteras scientias. At uero ipse propositionum contextus qui inducitur ad probandam aliquam propositionem ad rationem tantum pertinet scientiae quia ratiocinari, id est disserere siue argumentari, in cognitione non aguntur sed in collectione disputationis. Qui autem aiunt uim arguendi consistere in intellectu, in eo scilicet quod sine intellectu inutiles sunt propositiones, atque ideo intellectus ad arguendum sufficere opinantur, et inde ipsum proprie argumentum [non placet] appellant, <non placet>, quia si intellectus praecedentium propositionum ad fidem conferendam sufficere dicatur quare cum dicitur:
Socrates est homo, ergo est asinus
auditor qui habet intellectum praecedentis propositionis non adquiescet statim conclusioni, cum scilicet iam intelligit quod dicit praecedens propositio? Non itaque sufficit perceptio intellectus praecedentium propositionum, quia postquam bene intellexerit quod dicunt praecedentes propositiones, conclusioni tamen ideo non adquiescit.
Amplius: Si enim dictum esto [in] intellectus propositionis ut 'argumentum' dicatur, cur non etiam intellectus maximae propositionis ut ipse potius 'locus' dicatur, quam 'maxima propositio'? Quippe inanis est maxima propositio sine intellectu, ut scilicet ipsa argumenta commendet. Nec tamen locum auctoritas appellat nisi ipsam maximam propositionem, uel locum differentiam. /297/
Praeterea cum locos differentias uel uoces ipsas sicut definitiones uel res appellamus sicut integrum totum uel eius partem, oporteret magis intellectus locos differentias appellari. Quippe inanis esset uel uox uel rei natura ad firmitudinem argumenti, nisi ita esse intellectu ceperimus.
Praeterea si intellectus argumenta hic uocet, quomodo haec necessaria dicit, illa probabilia? In quo enim intellectum necessarium possimus appellare, sicut ipse in sequentibus necessarium describit?
Praeterea cum ait argumentum semper not[it]ius esse quaestione, dicemus intellectum notiorem esse ipsa propositione, quae in quaestione proponitur? Aut, si quaestio quoque nomen sit intellectus et conclusio, quomodo dicimus ipsum intellectum quaeri uel concludi? Quippe neque de intellectu arg<uitur> neque per intellectum de aliquo sed per propositiones de rebus loquimur.
Amplius. Quomodo potest esse certior intellectus huius propositionis: Socrates est homo, quam huius:
Socrates est animal
cum uidelicet ille qui 'hominem' coniungit 'Socrati' in animo 'animal rationali mortali' ibidem, et 'animal' 'Socrati' copulet? Quod si intellectus hominis non potest esse certior intellectu animalis, uel intellectus illius propositionis certior quam intellectus istius, profecto nec argumentum ad eum esse poterit. Unde illorum sententiam non approbamus, qui intellectum proprie argumenta dici hoc loco uolunt.
Sed nec illa nobis placet quae terminos ipsos, qui loci sunt differentiae, 'argumenta' dicit. Cum enim ostenditur hoc compositum non esse animatum corpus, quia neque corpus est, nemo argumentum necessarium hic esse dubitat, non quantum ad terminos sed quantum ad totas propositiones. Quippe corpus omnino sine animato corpore esse potest. Unde id quod dicit praecedens propositio sine eo quod dicit posterior non potest contingere, et quotiens est ita, quod scilicet non potest contingere quod dicunt praecedentes propositiones sine eo quod dicit conclusio, necessarium est argumentum, siue ita sit in actu, siue non. Quod enim dicit:
Non est corpus, quare non est animatum corpus
licet corpus sine animato corpore possit esse, necessarium est argumentum, quia uidelicet praecedentis propositionis sensus non potest attingere sine sensu posterioris, et qui dicit:
Non est animatum corpus, quare non est corpus
licet animatum corpus sine corpore non possit esse, non est tali necessarium argumentum, quia scilicet sensus prioris /298/ potest contingere sine sensu posterioris. Quia igitur de necessitate argumenti ad totas propositiones ubique respiciendum est et similiter de probabilitate, bene eas ubique argumenta uocamus, non intellectus earum uel terminos.
Sed fortasse quis dicet maxime sensus propositionum, id est ea uidelicet quae a propositionibus dicuntur, debere dici 'argumenta', pro eo uidelicet quod huhlsmodi necessitas inter ea maxime sit assignanda.
Sed iam profecto 'argumentum' non esset nomen existentium, nec saepe probantia no[ti]tiora essent probato. Quippe saepe idem est probantis propositionis sensus et probatae. Veluti cum definitio et definitum apponuntur quae eiusdem penitus sunt significationis. Unde nulla ratione uidetur posse esse certum quod dicit hypothetica propositio:
Socrates est homo
id est animal rationale mortale, quin sit certum quod ipse sit animal. Unde nullo modo hoc ad illud potest ad argumentum adduci, cum uidelicet necesse sit hoc probans esse dubium quotiens illud probatum sit dubium.
Praeterea si argumenta dicimus dicta propositionum, quae omnino nihil sunt, quomodo in ambitu eorum dicimus propositiones includi? Solas itaque propositiones hoc loco argumenta uocamus, in designatione quarum descriptio argumenti sic exponitur.
ARGUMENTUM EST RATIO etc. 'Ratio' hoc nomen tribus modis accipi solet: (1) nomen scilicet discretionis animi; et (2) nomen definitionis iuxta illud Aristotelis ratio substantiae; et (3) nomen uocum quae conuenienter in ratiocinatione disputationis inducuntur -- quae quidem acceptio huic loco congruit et maxime est usitata. Cum enim solemus dicere nunc audiamus rationem alicuius, talis est ut auscultemus quibus uerbis id quod dicit confirmet, quae quidem uerba confirmatum, id est argumentum, hoc loco dicuntur. Tale est ergo cum ait: ARGUMENTUM EST RATIO, ac si diceret: Verba ad ratiocinandum conuenienter inducta, id est rationabiliter in disputatione assumpta, non quidem ut fidem recipiant sicut conclusio sed ut fidem referant rei dubiae, id est quaestioni quaesitae. Unde supponit: FACIENS FIDEM, id est credulitatem, REI DUBIAE, id est quaestionis quaesitae.
Et nota quod, ut iam meminimus s<upra> Boethius non dixit simpliciter FACIENS FIDEM, quia multa faciunt fidem quae argumenta non sunt, sicut uisus et pleraque experimenta. Quippe cum rationes non sint, nec, teste Boethio, 'argumenta' dici possunt. Unde necesse erat ut praeter mitteretur /299/ RATIO.
Et nota in hac definitione, sophistica non includi argumenta, sicut posterius ostendit. Quippe nec conuenienter sunt adiuncta conclusioni ut ratio dici queant. 'Ratio' namque, teste Prisciano, absolutum nomen est, in eo scilicet quod 'ratio' dici non potest nisi sit recta conueniens. Unde et <so>phistica quae quandoque fidem conferunt auditoribus imperitis qui eorum fallacias non deprehendunt, quia tamen rationes non sunt, nec argumenta sunt dicenda. Ea uero sola pro rationabilibus habenda sunt quae conuenienter inducuntur secundum positionem sententiae eius, cum quo sermo conseritur. Si quis enim ponat hominem compositum esse speciem animati, et corpus et animam simul coniunctam esse animatum, quia sunt homo compositus, ex uero falsum conuenienter ostendo non quantum ad rerum naturam sed quantum ad positionem sententiae aduersarii, ad opinionem cuius maxime respiciendum est, si ei fidem facere cupimus. Sola enim ad fidem sufficit, quia siue quod in ueritate consistat siue non, nihil attinet ad probationem, si ei minime uidetur, cum quo sermo conseritur.
Rursus siue sit siue non sit, nihil impedit ad probationem, dummodo in opinione consistat. Non est autem sophisticum argumentum quia inconueniens ostendit sed quia inconuenienter arguit, cum uidelicet non est conuenienter adiunctum conclusioni, secundum id quod in opinione consistat auditoris. Veluti cum quis receperit omnem hominem esse quoddam animal, si sic arguatur quidem, quia omne caput hominis est in homine, omne caput cuiusdam animalis esse in homine, non est argumentum conuenienter adiunctum conclusioni, secundum priorem concessionem, quia et uera est concessio et ex argumento conclusio non prouenit. At uero si quis arborem speciem animalis esse ponat, recte arguitur secundum positionem sententiae quercus esse animal, quia est arbor, quia uidelicet natura speciei quae posita est et concessa exigit ut quod propter argumentum inducam conuenienter sit adiunctum conclusioni, ut indubitanter tenetur quod de quocumque praedicatur species, et genus. Nec ullo modo sophisticum est hoc argumentum quod auditorem non decipit sed causa eum inde positionis seduxerat, quod uidelicet arborem speciem animalis esse putabat, secundum quam quidem opinionem argumentum recte procedit.
Sic etiam multas in sequentibus argumentationes disponet quarum argumenta magis secundum opinionem conuenientia sunt, quam secundum rei ueritatem. Sicut est illud a contrariis uel ab adiunctis /300/ uel ab auctoritate uel a maiori uel a minori et quaelibet coniecturalia argumenta. Cum enim a contrariis ostendimus quod, cum bona sit sanitas, mala est aegritudo, uel quod ambulatio fuerit quia strepitus pedum est auditus, si rei ueritatem pensemus non est argumentum adiunctum conuenienter conclusioni, sicut nec si dicamus aliquid esse Socratem, quia est animal. Quippe contingit esse animal quod tamen non est Socrates; ita contingit strepitum esse sine ambulatione et quandoque duo contraria eidem contrario supponuntur, ut egestas et superabundantia malo.
At uero cum huiusmodi qualitatis est homo cum quo disputatur, ut per ea quae frequenter eueniunt alia facile recipiat, aut cum in eius opinione constat quod semper contraria contrariis conueniunt, uel adiuncta semper sunt cum adiunctis, bene secundum hoc quod se habet qualitas hominis, non natura rei, argumenta disponimus et fortasse quae infirma sunt secundum naturam rerum, ualida sunt ad aedificationem fidei iuxta opinionem auditoris, qui uidelicet huiusmodi est quod quotiens alia cum aliis frequenter contingere uiderit, haec per illa recipiat facile.
Unde rationem quodlibet 'argumentum' uocamus, id est rationabiliter inductum ad faciendam fidem -- non tam secundum rei ueritatem quam secundum animi qualitatem et aestimationem eius cui fit, ut saepe quod est incongruum secundum ueritatem conueniens sit secundum opinionem. Nam cum argumenta a maiori uel a minori secundum uisum ponimus, saepe ex uero falsa arguimus, quia frequenter contingit ut id quod uerum est minus uideatur et quod falsum est magis. Veluti si contingat <non> uerberari episcopum ab eo qui <non> pepercit seruis illius. Unde si ostendam seruos uerberatos, quia nec domino pepercerunt ex uero falsum arguo recte quod est secundum opinionem eius qui hoc facilius quam illud receperat. Similiter si quis auctoritatem alicuius ubique recipiat, qui tamen in aliquo deceptus falsam sententiam astruit, falsam sententiam esse ueram probabimus, per hoc quod sic est uisum auctori, quem ubique ille recipit, nec uitiose arguemus ex uero falsum propter opinionem auditoris.
FACIENS FIDEM. Quaerendum uidetur utrum 'facere fidem' actualiter accipiamus, ut uidelicet nunquam argumentum dici debeat nisi actualiter fidem faciat. Sed si hoc est, iam omne argumentum uidetur probabile. Sed falso. Non enim omne quod fidem facit probabile est, sed quod statim ut auditum /301/ est, fidem facit. Si enim aliquod argumentum proferatur et mox, ut auditum est, non recipiatur, si postea probetur et probatum fidem facit, licet fidem faciat, tamen probabile non est quod statim per se sine ulla probatione receptum non fuit. Unde si facere fidem actualiter nihil impedit, quoque non modo naturaliter accipiamus.
REI DUBIAE. Hoc ad differentiam poni non uidetur, cum uidelicet fides, id est credulitas, fieri non possit certae rei sed tantum dubiae, de quo tamen Boethius in primo super Topica Ciceronis multum ambigue loquitur in expositione eiusdem definitionis argumenti, dicens:
Si igitur id esse argumentum dicimus, quod ratio est faciens fidem, num tota argumenti natura monstrata sit? Minime. Quod si eius rei, de qua nemo dubitat, aliqua ratione quis uelit fidem facere, num idcirco illa, quod fidem faciat, uocabitur argumentum? Nullo modo. Argumentum namque est quod rem arguit, id est probat. Nihil enim probari, nisi dubium, potest. Addita igitur alia differentia, facta est integra definitio argumenti, constans ex genere et duabus differentiis.
In quibus quidem uerbis ita ridiculosus esse uidetur quod, cum dicat nulli rei posse fieri fidem nisi dubiae, tamen astruat secundam differentiam 'per rei' dubiae supponi.
Sed hoc magis secundum opinionem aliorum protulit quam secundum ueritatem. Unde nullo modo 'rei dubiae' ad differentiam supponi concedimus sed ad expressionem cui uidelicet rei fides fiat per argumentum. Res uero dubia ipsa est propositio dubia, quam quaestionem, scilicet quaesitam, dixit esse, dum de ea quaeritur et conclusionem postquam approbata est.
Sed fortasse dicitur quod magis rem dubiam oportet dicere sensum propositionis, uel rem ipsam de qua agitur, quam ipsam propositionem. Quippe cum quaeritur:
Utrum Socrates est homo
de propositione nihil quaeritur, neque agitur sed de ipso Socrate uel de dicto propositionis. Unde potius dictum propositionis, uel rem de qua agitur, conuenit rem dubiam appellari. Sed si hoc est, quomodo ad probationem quarumdam propositionum inducemus alias quae de eisdem agunt? Quippe non poterit hoc illi facere fidem, quod necesse est ignorari, quamdiu illud ignorabitur, ueluti si quis definitionem ad probationem definiti ducat, uel speciem ad probationem generis, non uidetur congruum. Cum enim eamdem /302/ rem penitus contineat definitio quam definitum, quomodo quis de re huius dubius fuerit et non de re illius? Aut quomodo quamdiu quis certus non erit <de> animali, poterit esse certus de homine, qui est animal? Quippe si certus est de homine, certus est de animali.
Sed frequenter contingit dicta probantium propositionum et probatarum eadem esse penitus, ueluti cum definitio integre sententiam continet siue definita. Unde semper dictum propositionis praemissae necesse est esse dubium, quamdiu dubium fuerit dictum propositionis illatae; quippe idem sunt penitus. Male igitur hic ad probationem illius inducitur. Quod si quis non rem ex re probari dicat, uel dictum ex dicto sed intellectum unius propositionis ex intellectu alterius, minus ad ueritatem accedit; non enim de intellectu quaeritur uel dubitatur.
Praeterea multa per <aliud sunt> argumenta quae firmiora sunt, ueluti cum ad probationem praemittitur uox, in qua continetur sententia submissae uocis. Ut si ostendamus aliquid esse sensibile quia est animal, uel quia est potens sentire, uel quia est homo. Quamdiu enim quis de eo quod per 'sensibile' concipit, necesse est ut dubitet de eo quod per aliud intelligit uel per alias uoces praemissas, quia profecto unaquaeque istarum uocum intellectum sensibilitatis in se continet, sicut et sensibile etc. secundum inhaerentiam intelligi. Cum ergo nec rem de qua agitur in propositione, nec dictum propositionis, nec intellectum propositionis hoc loco rem dubiam conuenit appellari.
Restat ut propositionem ipsam rem dubiam appellemus, de qua et ipse Boethius quaeri dicat et ipsam postquam approbata est et conclusa [et] conclusionem appellat. Nam et Aristoteles cum ait in syllogismo ex his quae proposita sunt et concessa aliud ab ipsis necessario euenire, aliud non quantum ad materiam uocis. Quippe saepe euenit conclusionem argumentationis eamdem in sensu esse cum praecedenti propositione. Veluti si dicam:
Omnis gladius est ensis, Sed nullus ensis est cultellus; Ergo nullus gladius est cultellus
eadem est in sensu conclusio cum assumptione, cum sit in materia uocis diuersa. Cum itaque in omni argumentatione aliud probans argumentum aliud probatum esse conueniat, nequaquam aliud nisi quantum ad uocis diuersitatem possumus accipere.
Rem itaque dubiam, quam per aliud semper probari conuenit, 'propositionem' appellamus, de qua dubitatur -- utrum scilicet dicat id quod in re sit. Duabus uero de causis dubitari potest utrum propositio sit uera, id est dicat id quod in re est, uel quia nescimus /303/ eam dicere id quod ipsa dicit et quod certum est nobis, uel quia cum sciamus eam dicere id quod ipsa dicit illud tamen quod ipsa dicit nescimus si in re sit. Si quis enim uidens Socratem legere nesciat eum uocari Socratem, et ei dicatur quod Socrates legit, non recipit propositionem, licet certus sit de eo quod propositio dicit. Nam quia certum est ei hunc hominem legere, profecto et Socratem; et cum idem dicant haec duae propositiones hic homo legit et Socrates legit, de ueritate huius, non illius dubitat, quia uidelicet significationem subiecti huius propositionis non agnoscit sicut illius, nec scit in ista propositione Socrates leyit agi de homine illo quem legentem conspicit, quia hoc nomen Socrates eius esse ignorat; scit tamen in re esse illud quod propositio dicit sed quia nescit illud a propositione dici, de ueritate propositionis dubitat.
Duo enim sunt necessaria ad hoc ut de ueritate propositionis certi simus, ut uidelicet sciamus propositionem dicere id quod dicit et ita esse in re sicut ipsa dicit. Siue autem hoc, siue illud ignoremus, certa esse non potest propositio. Quod et si sciamus ita esse ut propositio dicit, nec eam illud dicere noscamus, nescimus ideo istam esse propositionem, ut supra docuimus.
Rursus si bene teneamus uocum omnium significationem et sciamus quia hoc dicit, nec illud sciamus in re esse, dubia est propositio. Veluti si quis Socratem et nomen eius cognoscat, audiat dici eo absente:
Socrates legit
scit quidem quod propositio dicit et de quo in propositione agatur sed utrum ita sit ex absentia Socratis ignorat. Quae itaque duo necessaria concurrunt ad hoc ut uera sit propositio, primum quidem ut aliquid in re sit et postea quod propositio illud dicat; certa esse non potest ueritas propositionis nisi et illud sciamus esse in re quod propositio dicit et etiam sciamus propositionem illud dicere. Unde, altero istorum incognito, duabus istis de causis, dubia non certa erit propositio, scilicet quod si cognoscentes id esse in re quod propositio dicit, nesciamus propositionem illud dicere, uel scientes propositionem illud dicere, id esse in re ignoremus.
Rem itaque dubiam hoc loco propositionem ipsam appellamus, qua prolata haesitamus utrum ipsa uera sit, id est dicat id quod in re est, de qua etiam Boethius dicit quaeri, hoc est de ipsa dubitari et ad eam argumenta peti. Cum enim dicitur:
Utrum Socrates est homo
licet de propositione non agamus sed de re ipsa quae /304/ est Socrates, intentio tamen dubitationis ad propositionem pertinet et, licet de re per uerba quaerat, intendit tamen ueritatem propositionis sibi manifestari, licet non quaerat utrum ipsa propositio habeat ueritatem.
Cum itaque de uoce intendatur et principaliter quantum ad intentionem de propositione dubitetur, uerbis tamen propositionis in demonstratione tantum rerum utimur, ac de re ipsa loquendo agimus et licet actio sit circa rem, tamen intentio est circa uocem. Sicut et in Praedicamentis cum de doctrina uocum intendatur, ad rerum naturam propter ipsas uoces tractatus transfertur, sic itaque de rerum statu quaeritur ut ex hoc ueritas propositionum appareat, quae uidelicet ueritas statum rerum semper comitatur et ex eo pendet et cum eo necessario permanet aut permutatur.
Cum uero itaque de rebus est actio, de propositione habetur intentio et quod de re dicitur gratia propositionis fit et saepe contingit ut idem penitus propositiones diuersae materiae dicant et tamen una certa existente, altera sit dubia. Quippe haec propter aliud est certa, illa propter aliud est dubia. Ut cum fortasse idem dicat 'substantia corporea animata sensibilis' quod 'animal' dicit; fortasse autem haec propositio:
Quoddam animal est homo
alicui homini dubia est propter hoc quod ignorat eam dicere id quod dicit et quod ipse scit esse in re, cui ista est certa:
Quaedam substantia corporea animata sensibilis est homo
quia istam scit dicere id quod dicit et quod scit esse in re. Unde bene haec propositio ad argumentum illius afferri potest, quae certa esse potest ubi illa est dubia, licet idem dicat cum illa. Nam cum quis audit 'substantia corporea animata sensibilis' quam iam fortasse nouerat esse definitionem animalis sed id oblitus fuerat, statim aequalitatem definitionis et definiti reducens ad memoriam, per praecedentem propositionem quam recipit posteriori adquiescit.
Sed dicitur quia non per propositionem praemissam recipit submissam, scilicet multa concurrunt ad hoc ut eam recipiat, quod uidelicet et praemissam propositionem in se recipit et eam adiunctam conuenienter conclusioni esse uidet, ut per eam conclusio recipi debeat, per hoc scilicet quod istud definitionem illius esse et quis sit modus probandi definitionis ad definitum cognoscit. Sed si intellectum uocaremus argumentum, profecto in omni argumentatione plura arguerent. Sed quia id solum quod probatum est 'argumentum' dicimus, solius eius quod profertur arguere est sed ita ut in se recipiatur et conuenienter adiunctum conclusioni uideatur; nihil quippe /305/ est quod ad efficiendum aliquid per se sufficiat, quia nec uox aliqua ad significandum aliquid per se sufficit, ubi huius discretionis <non> sit auditor, ut eius impositionem teneat et ad quod significandum inuenta sit cognoscat. Vox tamen ipsa intellectum constituit sed non in quolibet auditore sed in eo tantum qui iam hanc discretionem habet, ut sciat ad quid designandum inuenta sit.
Similiter argumentum prolatum non cuilibet fidem facit sed ei qui instructus est iam uel rerum uel nominum proprietatibus, quae ad constitutionem fidei sunt commoda; uelut praedictum argumentum ei qui iam etiam nouit istud illius esse definitionem, et quae sit definitionis et diftiniti proprietas. Sicut enim ea quae in disputatione arguunt propositiones ipsas appellamus, ita etiam res dubias ipsas propositiones uocamus, quae concluduntur et probantur. Quippe disputatio non est realis pugna uel perscrutatio unius hominis in cognitione sed altercatio et contentio ratiocinantium de proposita quaestione probanda uel improbanda. Unde bene quae ad disputationem concurrunt, siue probantia siue probata, uoces appellamus; et nota quod cum dubiam propositionem dicimus quae argumento ostenditur, tantumdem ualere ac si diceremus eam non esse certam, hoc est non recipi pro uera. Saepe enim fides fit eis quae omnino pro falsis habentur, quae quidem, quia de eorum falsitate consta[n]t, dubia proprie non dicuntur. Sicut:
Socrates est homo
quia uera tenetur dubia non est, ita nec:
Socrates non est homo
quia pro falsa tantum habetur, dubia recte non dicitur, quia ad opinionem tantum falsi iam est inclinata.
Ac de expositione quidem argumenti definitionis haec dicta sunt, ex quo etiam apparet argumenta tantum appellari uoces arguentes, uelut ipsas propositiones quae ante conclusionem in argumentatione praemittantur, ut ei fidem faciant. Si quis autem nomen argumenti in alia acceptione uel apud Tullium uel apud alios inueniat, non est huic acceptioni contrarium. Quod uero Boethius agens de argumento syllogismi figurati dixit nihil aliud argumentum illius esse quam medietatis inuentionem per quam extremitates ad inuicem coniunguntur, uel ab inuicem disiunguntur, tale est ac si diceret argumentum esse in ipsum inuentum secundum dispositionem medii. Quippe in praemissis propositionibus syllogismi, quae argumentum eius sunt, ipsa syllogismi figura secundum medii termini /306/ dispositione<m> continetur et ipsae propositiones, quae sunt argumentum, dicuntur inuentio medii termini, id est inuentae et adductae ad arguendum secundum dispositionem medii termini, ui cuius extrema coniunguntur uel disiunguntur.
HANC SEMPER NOTIOREM QUAESTIONE ESSE NECESSE EST.
HOC SEMPER. Post definitionem argumenti, supponit quamdam ipsius argumenti proprietatem ex qua definitionem commendat, ac si diceret: Bene dico argumentum facere fidem rei dubiae, id est quaestioni, quia uidelicet haec ratio faciens fidem rei dubiae, id est argumentum, notius est QUAESTIONE, id est ipsum est notum et quaestio ignota. Non enim comparatiue accipiendum est quod ait: 'notius' sed electiue secundum quod statim supponet quia ignota notis probantur.
NECESSE EST, id est determinatum est et certum.
NAM SI IGNOTA NOTIS PROBANTUR, ARGUMENTUM VERO REM DUBIAM PROBAT, NECESSE EST QUOD AD FIDEM QUAESTIONIS AFFERTUR, IPSA SIT NOTIUS QUAESTIONE.
NAM SI. Vere argumentum est notius quaestione, nam id quod fidem facit quaestioni notius est quaestione. A pari. Et ita illud nam quod praemittitur ad fidem orationis respicit et uere id quod ad fidem quaestionis agertur est notius quaestione, quia notis tantum ignota probantur et argumentum probat rem dubiam; ab effectu; quod enim probat ex eo contingit quod est notius; et ita illud secundum si ad secundam probationem pertinet.
ARGUMENTORUM VERO OMNIUM ALIA SUNT PROBABILIA ET NECESSARIA, ALIA PROBABILIA ET NON NECESSARIA, ALIA SUNT NECESSARIA SED NON PROBABILIA, ALIA NEC PROBABILIA NEC NECESSARIA.
ARGUMENTORUM. Post definitionem argumenti in qua omnin conueniunt, argumenti supponit diuisionem ut ea de quibus intendit a caeteris separet, scilicet probabilia; et nota quod largius in diuisione nomen argumenti uidetur accipere quam in definitione, quia quartum membrum in sequentibus omnino ab argumento uidetur separare. Videtur itaque hoc loco 'argumentum' uocare quodcumque tractatur tamquam probans, siue scilicet probet siue non. In qua quidem larga acceptione 'argumenti' quidam putabant Tullium definisse argumentum, quos omnino improbat Boethius qui argumentum hoc loco accipi non uult, nisi quod conuenienter adiunctum conclusioni, ut diximus, fidem actualiter facit. Continuatio: Sic definitur argumentum; sic uero a quibusdam diuiditur, quod OMNIUM ARGUMENTORUM etc.
PROBABILE VERO EST QUOD VIDETUR VEL OMNIBUS, VEL PLURIBUS, VEL SAPIENTIBUS, ET HIS VEL OMNIBUS, VEL PLURIBUS, VEL MAXIME NOTIS ATQUE PRAECIPUIS, VEL QUOD UNICUIQUE [1180D] ARTIFICI SECUNDUM PROPRIAM FACULTATEM, UT DE MEDICINA MEDICO, GUBERNATORI DE NAVIBUS GUBERNANDIS, ID PRAETEREA QUOD VIDETUR EI CUM QUO SERMO CONSERITUR, VEL IPSI QUI IUDICAT.
PROBABILE VERO. Quia tota diuisio circa 'probabile' et 'necessarium' consistit, siue coniuncta siue separata, describit utrumque. Ac prius 'probabile' dicens quod PROBABILE EST QUOD statim VIDETUR, id est quod statim, ut auditum est, approbatur tamquam ualens et recipitur tamquam idoneum ad conferendam iidem quaestioni. Et cui 'uideatur' idoneum subiungit: VEL OMNIBUS /307/ hominibus VEL PLURIBUS, id est maiori parti hominum, et si neque omnibus neque maiori parti hominum, saltem SAPIENTIBUS; et his, scilicet sapientibus, uel omnibus, uel maiori parti, saltem sapientibus magnae famae et excellentis sapientiae; et si non omnibus uel pluribus sapientibus, saltem UNICUIQUE, id est alicui noto de omnibus ac praecipuo SECUNDUM PROPRIAM FACULTATEM, id est scientiam suam, ut MEDICO noto de medicis.
Vel ita: QUOD VIDETUR SECUNDUM PROPRIAM FACULTATEM, hoc est quod uidetur ei de eis quae ad scientiam suam pertinent, ut quod uidetur MEDICO DE MEDICINA.
Et PRAETEREA illud est recte probabile QUOD VIDETUR EI CUM QUO disputatur, VEL IPSI etiam QUI IUDICAT inter eos. Sed hic iudex, sicut in quarto libro, dicitur in dialectica disputatione, id est cum eo cum quo sermo conseritur; in rhetoricis uero alius; et attende quod si in diuisione argumenti superius ita large acceptum est probabile sicut hic describitur omnia uidentur probabilia esse, etiam illud quod non probabile uocat, cum ait obiectu lunaris corporis solis euenire defectum; hoc quippe alicui sapientium uidetur. Sed profecto largius describit 'probabile' quam superius acceperit in diuisione.
Ibi enim tantum accepit 'probabile' quod statim uidetur ei cum quo sermo conseritur, quod innuit in uerbis ipsis quibus a caeteris separauit dicens: ET PRAETEREA QUOD VIDETUR EI CUM QUO SERMO CONSERITUR. Hic uero largius describit 'probabile' ut nullam eius acceptionem praetermittat et uidetur aequiuoce accipi, cum modo large, modo stricte sumitur probabile.
IN QUO NIHIL ATTINET VERUM FALSUMVE SIT ARGUMENTUM, SI TANTUM VERISIMILITUDINEM TENEAT.
IN QUO, scilicet ad hoc ut probabile sit argumentum, NIHIL ATTINET utrum sit VERUM, id est conuenienter adiunctum conclusioni annon, dummodo ita esse uidetur, quod probabile ex sola opinione dicitur.
NECESSARIUM VERO EST QUOD UT DICITUR, ITA EST, ATQUE ALITER ESSE NON POTEST.
NECESSARIUM VERO. Secundum naturae ueritatem accipiendum est: NECESSARIUM VERO, sicut argumentum, quantum ad conclusionem DICITUR quam arguit, id est probat; ita et 'probabile' et 'necessarium' non in se dicitur sed quantum ad conclusionem, quia probabile est argumentum non quia facile in se recipitur sed quod statim ut audita est argumentatio ad conferendam fidem conclusioni, idoneum iudicatur, ut uidelicet per se tale esse appareat ut per ipsum conclusio recipi debeat. Similiter necessarium 'argumentum' non in se sed quantum ad conclusionem iudicatur, quoniam /308/ uidelicet ita est ei adiunclum ut quod in argumento dicitur esse non possit sine conclusione sed necessario id quod conclusio dicit exigit. Quod quidem Boethius his uerbis qualitercumque exprimit: QUOD UT DICITUR ITA EST ET ALITER ESSE NON POTEST, in quo, quodcumque uerba sonent, nihil aliud intelligit nisi quia ita est adiunctum ei, ad quod inducitur, quod secundum sensum illud necessario exigit.
Si quis autem dicat 'argumentum' in se necessarium uel in se probabile hic accipi et non quantum ad conclusionem, audiendum est. Nam iam profecto et plura, quae necessaria esse argumenta nemo dubitat, necessaria non esse, et quae certum est non esse necessaria, necessaria argumenta dicerentur. Quippe argumentum huius syllogismi:
Omnis homo est animal, Omne animal est animatum; Ergo omnis homo est animatus
non esset necessarium! Nec illud etiam de quo Boethius exemplificat pro necessario, dici potest necessarium, cum uidelicet ait solis eclipsim contingere quia luna est interposita soli et terrae. Quippe lunae interpositio, quae ad argumentum affertur, transitoria et rarissima minime ad necessitatem attinet. Nec minus ea quae non sunt necessaria argumenta, posset dici necessaria, ut siquis dicat:
Socrates non est qualitas, quia non est albedo (uel: quia Plato non est qualitas
quippe necesse ita esse, ut praemissae propositiones dicunt! Sicut ergo 'argumentum' non in se dicitur sed quantum ad conclusionem dicitur quam probat, ita necessarium quoniam uidelicet ita est conclusioni adiunctum ut hoc quod in eo dicitur esse nequeat absque eo quod in conclusione proponitur. Similiter et probabile non in se dicitur argumentum sed quantum ad conclusionem, non quod uidelicet ipsum in se statim recipiatur sed per ipsum statim conclusio concedatur. Multa enim in se recipimus quae, quia aliis conuenienter adiuncta non sunt, ad aliorum fidem non ualent, nec argumenta eorum esse possunt; et cum sint probabiles propositiones, non sunt argumenta probabilia, quia in arguendo non recipiuntur in ueritate sui proponi.
PROBABILE QUIDEM AC NECESSARIUM EST, UT HOC, SI QUID CUILIBET REI SIT ADDITUM, TOTUM MAIUS EFFICITUR.
ET PROBABILE QUIDEM. Post diuisionem argumentorum nec non etiam definitiones membrorum scilicet exempla subicit de singulis diuidentibus et primum de eo argumento quod necessarium est et probabile. Et nota quod illud si approbatiuum est, non conditionale ut sit argumentatio, ac si diceret: Quandoquidem aliquid alicui est ADDITUM, ergo TOTUM MAIUS EFFICITUR, hoc est plus est ibi quam prius esset; et illud quod praemittitur, scilicet aliquid alicui est additum argumentum est /309/ necessarium et probabile quantum ad aliud quod [r]ei subiungitur, quod scilicet totum maius efficitur.
NEQUE ENIM QUISQUAM AB HAC PROPOSITIONE DISSENTIET, ET ITA SESE HABERE NECESSE EST.
NEQUE ENIM. Commendatio exempli a causa. Ac si diceret: Bonum exemplum dedi per istud de argumento quod est probabile et necessarium, quia scilicet utrumque istud est. Et quod ait: NEMO AB HAC PROPOSITIONE DISSENTIET, <hoc> est: Omnes concedunt statim praemissam propositionem conuenienter adiunctam conclusioni, ad conferendam fidem ei, si quis de ea dubitet; quod pertinet ad probabile; et insuper necesse est ita se habere, hoc est: Ita est eadem propositio coniuncta probatae propositioni, ut hoc nequeat contingere sine illo; et attende quod aliter argumentum siue argumentatio necessaria dicitur, aliter antecedens siue consequens. Omne enim argumentum necessarium dicitur quod ita est adiunctum conclusioni, siue ex natura rerum siue ex proprietate terminorum uel ipsius constructionis, quod non queat contingere id quod argumentum dicit sine eo quod conclusio proponit. At uero sola illa necessario antecedunt quae in sensu suo sensum consequentis includunt. Unde cum omnia necessaria antecedentia, necessaria possint esse argumenta, non e conuerso contingit. Nam etsi:
Socrates est homo
necessario arguat eum non esse lapidem, non tamen necessario antecedit ad ipsum, quia affirmatio negationis ipsum ui suae enuntiationis non continet.
PROBABILIA VERO AC NON NECESSARIA SUNT QUIBUS FACILE MENS AUDITORIS ACQUIESCIT SED VERITATIS NON TENENT FIRMITATEM, UT HOC: SI MATER EST, DILIGIT FILIUM.
PROBABILIA VERO. Veritatem argumenti necessitatem eius appellat.
SI MATER EST. Si approbatiuum. Licet omnis mater diligat, quia tamen proprietas matris non requirit dilectionem, non est necessarium argumentum; fortasse et quaedam filios, quorum desiderant mortem, non diligunt; quia tamen rarissime contingit, probabile est argumentum.
NECESSARIA VERO AC NON [1181A] PROBABILIA SUNT QUAE ITA UT DICUNTUR SESE HABERE NECESSE EST SED HIS FACILE NON CONSENTIT AUDITOR, UT EST HOC, OBIECTU LUNARIS CORPORIS SOLIS EVENIRE DEFECTUM.
QUAE ITA QUIDEM etc., hoc est quae sie sunt adiuncta his quae probant.
SED HIS FACILE, hoc est non statim per haec recipit illa.
OBIECTU. Materiam non formam argumentationis ponit. Ac si ita diceret: Vere sol quandoque deficit lumine quantum ad uisum hominum, quia luna interponitur; hoc quidem licet in natura necessario conclusioni sit adiunctum, tamen probabile non est argumentum, quia physica eclipsis occulta est et ignota.
NEQUE NECESSARIA VERO NEQUE PROBABILIA SUNT QUAE NEQUE IN OPINIONE HOMINUM NEQUE IN VERITATE CONSISTUNT, UT HOC, HABERE DIOGENEM CORNUA; QUONIAM UNUSQUISQUE HABEAT QUOD NUNQUAM PERDIDERIT.
HABERE CORNUA DIOGENEM. Sic est disponenda argumentatio: Vere Diogenes habet cornua, in constitutione scilicet suae /310/ substantiae, non in possessione, quia unusquisque homo habet aliquid quod non perdidit, sicuti caput uel cornua uel animam. Hoc argumentum, cum omnino uerum in se appareat et conclusio falsa, nec etiam probabile est.
Sunt autem qui probare nituntur hanc consequentiam: Si quisque habet quod non perdidit, Diogenes habet cornua, quia si Diogenes non habet cornua, non quisque habet quod non perdidit. Et hanc falsam consequentiam per medium sic probant: Si Diogenes non habet cornua, cornua non habentur a Diogene, et ita habet aliquid quod non perdidit Diogenes. Quod si aliquid quod non perdidit Diogenes, non habetur a Diogene, tunc Diogenes non habet aliquid quod non perdidit. A pari. Vel: Si hoc, tunc non quisque habet quod <non> perdidit. A parte.
Solutio. Falsa est illa consequentia: Si aliquid quod non perdidit Diogenes, non habetur a Diogene, Diogenes non habet aliquid quod non perdidit, quia uerum est antecedens et falsum consequens. Similiter et haec falsa est: Si aliquod caput non habetur a Diogene, Diogenes non habet aliquod caput; quippe si non habet aliquod caput, non habet suum, quia si habet suum habet aliquod.
QUAE QUIDEM NEC ARGUMENTA DICI POSSUNT, ARGUMENTA ENIM DUBIAE REI FACIUNT FIDEM. EX HIS AUTEM NULLA FIDES EST QUAE IN OPINIONE HOMINUM NEQUE IN VERITATE SUNT CONSTITUTA.
QUAE QUIDEM. Postquam, aliorum opinionem secutus, inter argumenta posuit ea quoque quae apertissime falsa sunt, corrigit eorum opinionem et secundum rei ueritatem et rectam acceptionem argumenti, ea ab argumentis separat, quae uidelicet aperte falsa sunt, sicut praemissum est; quod non solum non est probabile, id est facile conceditur, uerum etiam, ait, IN nulla HOMINUM OPINIONE unquam consistit. Quippe ex aperte uero aperte falsum arguitur. Unde nunquam per ipsum fieri fides potest. Atque ideo nunquam ipsum contingit argumentum esse.
Et attende quod non omnia quae necessaria <non> sunt argumenta nec probabilia, ab argumento diuidenda sunt sed ea quae aperte falsa sunt, sicut praemissum. Potest enim contingere ut aliquid inductum per argumentum nec necessarium sit nec probabile auditori, id est statim ab eo receptum, et tamen probatur postea et receptum fidem faciat et sit iam argumentum, quod tamen nec necessarium sit nec probabile, id est statim receptum sine probatione. Nam, licet recipiatur, quia tamen statim receptum non est, probabile non dicitur, licet iam actualiter arguat et recte argu<ere> dicatur. Veluti si quis, cum prius nesciret omnes Ethiopes nigros esse, postea id per auctoritatem aliquam uel quouis alio modo ostensum, concedat argumentum inter Ethiopem et nigrum; quod prius non receperat, iam recipit; quod tamen nec necessarium est /311/ nec probabile.
At uero suprapositum non solum probabile non est, id est statim
receptum sed nunquam etiam receptum. Inde ipsum non solum dixit non
esse probabile sed nec unduam opinione consistere. Et cum in caeteris
membris argumenti ad explanationem probabilis descriptione eius
utatur, quae est cui facile consentit auditor, hic eam non repetiit
sed illud dixit ex quo plane ostenderet propositum exemplum non posse
argumentum esse, cum uidelicet ait ipsum nec in opinione consistere.
Non enim sufficiebat ad ostendendum hoc, non esse argumentum, ut
diceret ipsum nec necessarium esse nec probabile, sicut illud sufficit
quod ait ipsum in nulla opinione nunquam consistere. Non itaque omnia
illa quae neque necessaria sunt neque probabilia ab argumentis diuidit
sed ea quae sunt talia quale est appositum exemplum, id est aperte
falsa; et quod ait ea quae necessaria <non> sunt nec probabilia nec in
ueritate neque in opinione consistere, non fuit descriptio sed
exemplum non necessariorum et non probabilium. Quippe non est idem
penitus quod in opinione est et quod probabile est, quia omnia
probabilia in opinione sunt sed non conuertitur; neque necessarium
[est] neque probabile et quod neque in ueritate neque in opinione
consistit; sed quidquid neque in ueritate neque in opinione est, illud
est neque necessarium neque probabile; sed non conuertitur.
Quod itaque neque necessarium est neque probabile est, totum ad id
quod neque uerum est neque consistit in opinione; et ideo illud
exemplum quasi pars illius esse potuit et per illud in parte de illo
exemplificauit. Quaedam itaque neque necessaria neque probabilia sunt
argumenta, quaedam non. Atque ideo non est generaliter haec enuntiatio
intelligenda, quia tantum ostendere uoluit hoc quartum membrum
argumenti non ita uniuersaliter supponi art,umento sicut caetera tria,
quae omnino sub argumento quasi species continentur. Unde in diuisione
supra posita, argumenti nomen in diuidentibus ubique repentendum est
et coniungendum cum necessario et cum probabile hoc modo: Argumentum,
aliud est necessarium argumentum et argumentum probabile. Aliud est
argumentum probabile et non argumentum necessarium. Aliud [neque] est
argumentum necessarium, neque probabile. Sic enim, repetito nomine
argumenti et coniuncto ubique singulis diuidentibus, poterunt tria
membra omnia sub argumento contineri sed non ita quartum. Si uero non
repetatur 'argumentum' non poterunt. Plura enim necessaria sunt et non
probabilia, quae non sunt argumenta quia /312/ nondum fidem faciunt
sed si supponitur argumentum, uerum est [esse] argumentum necessarium
et non probabile esse argumentum.
Sed dicis quod similiter uerum est [esse] argumentum quod neque est
necessarium neque probabile esse argumentum; quod nos quidem
concedimus sed eo loco Boethius nomen argumenti non ponit sed potius
singulis diuidentibus adiungi intelligitur, necessario scilicet et
probabili, hoc modo: Aliud neque argumentum necessarium, neque
argumentum probabile.
Nota quod, cum idem argumentum alii homini sit probabile, alii non
probabile et omne fortassis argumentum alicui sit probabile, non est
simplex affirmatio et negatio accipienda cum dicimus probabile uel non
probabile; sed est talis cum dicitur argumentum esse probabile ac si
diceret<ur> quod ita alicui sit ut ab ipso statim recipiatur, et non
probabile quod ita alicui sit ut non statim ab ipso recipiatur; atque
ita non probabile etiam affirmatione magis quam negatione accipimus.
Oportet autem [ut] ad hoc ut probabile sit argumentum ut et in se
recipiatur, quia aliter fidem non faceret nisi et in se certum esset,
et insuper ut uideatur et conuenienter adiunctum conclusioni, ut per
hoc illa debeat recipi.
ARGUMENTA ENIM. Probat huiusmodi aperte falsa argumenta non es se
argumenta, ex argumento et definitione eius, ita disponens
syllogismum: Argumenta rei dubiae faciunt fidem; haec uero id non
faciunt; quare non sunt argumenta; conclusionem uero, quia patens est,
solam praetermittit.
DICI TAMEN POTEST NEC ILLA QUIDEM ESSE ARGUMENTA QUAE CUM SINT NECESSARIA, MINIME TAMEN AUDIENTIBUS APPROBANTUR.
DICI TAMEN. Postquam recte ab argumentis separauit huiusmodi argumenta quae aperte falsa sunt et ita ostendunt quartum membrum non omnino sub argumento concludi, monet opinionem de tertio membro quod similiter uidebatur ab argumento omnino separari, per hoc scilicet quod probabile non est; et inde affert quorumdam philosophorum rationem secundum quam uidebatur nullum non probabile esse argumentum; et postea modum fallaciae dissoluit.
Sic iunge: Dixi non esse argumenta ea sola quae neque necessaria sunt neque probabilia; sed licet de illis tantum dixerim, tamen et de aliis recte dici potest, de his uidelicet quae, licet necessaria sint, non tamen recipiuntur; ex quo quidem uolebant ostendere quod iam secundum hoc necessaria et non probabilia argumenta, non essent argumenta, qui uidelicet idem esse penitus putabant probabile et quod recipitur; et ita omne argumentum /313/ concedebant esse probabile, ut iam remoto probabili nec remane[n]t argumentum; secundum quos ipse Boethius postea infert: Sic itaque ex huiusmodi ratione etc. Sed male hoc inferebatur, sicut ipse ostendit, quia non est idem non recipi et non probabile esse. Quippe recipi totum est ad probabile, quia, ut diximus, probabile est non quod recipitur sed quod statim recipitur, sine scilicet ulla probatione, sicut et ipse statim aperiet in conclusione sophismatis; et sicut recipi totum est ad probabile, oportet non recipi esse partem ad non probabile[m]. Unde non conuenit quod, quia nullum non receptum est argumentum, nullum non probabile esse argumentum, quia pars remota non remouet totum. Et attende quod secundum hoc quod non recipi et non probabile idem uidebatur, recte procedit, probans scilicet id quod praemiserat, quod uidelicet ea quae necessaria sunt et non sunt recepta, non sunt argumenta; ad quod probandum talem syllogismum disponit: Omne faciens fidem dubiae rei, id est omne argumentum per hoc quod ei adquiescitur, hoc est per hoc quod recipitur, fidem facit conclusioni; et propositio est ibi.
NAM SI REI DUBIAE SIT FIDES, COGENDUS EST ANIMUS AUDITORIS PER EA QUIBUS IPSE ACQUIESCIT, UT CONCLUSIONI QUOQUE QUAM NONDUM [1181B] PROBAT POSSIT ACCEDERE.
NAM SI REI DUBIAE etc. Sed ea quae necessaria sunt et non probabilia, id est non recepta, cum non recipiantur, [recepta] fidem non faciunt. Quae assumptio supponitur ibi: QUOD SI QUAE TANTUM etc., quare argumenta non sunt. Et hanc quoque conclusionem subicit dicens: ITAQUE EX HUIUSMODI etc.
Sic lege litteram: Cum, id est quotiens fit FIDES DUBIAE REI, aliquo scilicet argumento, COGENDUS EST ANIMUS AUDITORIS PER EA quae recipit, UT CONCLUSIONI QUOQUE QUAM NONDUM PROBAT, id est nondum recipit, POSSIT ACCEDERE, ut uidelicet ei concedat.
QUOD SI QUAE TANTUM NECESSARIA SUNT AC NON PROBABILIA, NON PROBAT ILLE QUI IUDICAT, NECESSE EST UT NE ILLUD QUIDEM PROBET QUOD EX HUIUSMODI RATIONE CONFICITUR.
QUOD SI, id est sed cum ea quae NECESSARIA SUNT sed NON PROBABILIA NON PROBAT, id est non recipit, iudex argumentationis cui uidelicet ipsa proponitur, NECESSE EST, id est certum est, UT per ea non PROBET, id est non recipiat, ILLUD QUOD CONFICITUR, id est infertur, EX RATIONE HUIUSMODI, id est ex argumento quod est ratio faciens fidem dubiae rei. Et attende quod per hoc quod ait 'si', quasi dubi<e>tatem innuit non hoc suae sententiae esse, quod ea quae non sunt probabilia non recipiuntur.
ITAQUE EVENIT EX HUIUSMODI RATIONE, QUAE TANTUM NECESSARIA SUNT AC NON PROBABILIA, NON ESSE ARGUMENTA.
ITAQUE EVENIT, id est conuincitur, EX HUIUSMODI RATIONE, id est per talem positionem sententiae, quae scilicet probabile et probari id est recipi pro eodem accipit, ea QUAE TANTUM NECESSARIA SUNT etc. Vel: HUIUSMODI RATIONE, id est secundum huiusmodi argumentationem. /314/
SED NON EST ITA. ATQUE HAEC INTERPRETATIO NON RECTE PROBABILILATIS INTELLIGENTIAM TENET. EA SUNT ENIM PROBABILIA, QUIBUS SPONTE ATQUE ULTRO CONSENSUS ADIUNGITUR, SCILICET UT MOX AC AUDITA SUNT APPROBENTUR.
SED NON EST ITA. Post argumentationem quae inconueniens concludit secundum malam acceptionem probabilis, supponit solutionem dicens: SED NON EST ITA, hoc est non ualet ratio eorum qui putant idem probabile quod probari, uel non est uera conclusio quod nulla necessaria et non probabilia sint argumenta, uel etiam non est uera assumptio quae dicebat ea quae non sunt probabilia non recipi; et statim supponit rationem quare, quia scilicet HAEC INTERPRETATIO, id est descriptio probabilis quae secundum eos <est> id quod probatur, id est quod recipitur, NON TENET intellectum RECTE probabilis, id est non exprimit recte et determinate significationem 'probabilis'. Quippe largius est 'probari', id est recipi, quam 'probabile'. Quippe non omne quod recipitur est probabile sed quod statim recipitur; et hoc est quod supponit: EA ENIM SPONTE, id est sine ulla coactione probationis, consentitur, id est conceditur; quod apertius exponit dicens: SCILICET MOX etc. Quod ait: EA ENIM, causam supponit quare non recte significationem probabilis intellegeba<n>t.
QUAE VERO NECESSARIA SUNT AC NON PROBABILIA, ALIIS PROBABILIBUS AC NECESSARIIS ARGUMENTIS ANTEA DEMONSTRANTUR, COGNITAQUE ET CREDITA AD ALTERIUS REI DE QUA DUBITATUR FIDEM TRAHUNTUR, UT SUNT SPECULATIONES, ID EST THEOREMATA QUAE IN GEOMETRIA CONSIDERANTUR.
QUAE VERO. Postquam ostendit probabile esse quod per se statim recipitur, ostendit insuper ea quoque quae non sunt probabilia per probationem quandoque recipi et tunc esse argumenta, ex duo plane ostendit recipi largius esse quam 'probabile', ac per hoc, remoto probabili, non remouetur argumentum.
Continuatio: Omne quod per se recipitur probabile est; sed non omne quod non recipitur <non> est probabile, cum scilicet non probabilia quoque recipiantur per probationem et tunc sint argumenta; et hoc est: QUAE VERO NECESSARIA SUNT etc. Vel ita: Non solum probabilia recipiuntur ut argumenta possint esse sed etiam non probabilia, et hoc est: QUAE VERO etc.
UT SUNT SPECULATIONES. Ad similitudinem argumentorum logicae, reales physicae probationes inducit, quando scilicet in geometria ad probationem quarumdam figurarum quaedam aliae figurae subiectae oculis inducuntur, quae inductae, dum nondum recipiuntur, nondum possunt esse argumenta, id est probationes ad alias figuras.
NAM QUAE ILLIC PROPONUNTUR [1181C] TALIA NON SUNT, UT HIS SPONTE ANIMUS DISCENTIS ACCEDAT SED QUONIAM DEMONSTRANTUR ALIIS ARGUMENTIS, ILLA QUOQUE SCITA ET COGNITA, AD ALIARUM SPECULATIONUM FIDEM DUCUNTUR.
NAM[QUE] <QUAE> ILLIC. Commendat similitudinem inductam de speculationibus ad argumenta non probabilia. A causa.
ITAQUE QUAE PROBABILIA PER SE NON SUNT SED NECESSARIA, HIS QUIDEM AUDITORIBUS QUIBUS NONDUM DEMONSTRATA SUNT, AD ALIUD ALIQUID APPROBANDUM ARGUMENTA ESSE NON POSSUNT.
ITAQUE. Adaptat similitudinem speculationum ad argumenta non probabilia.
HIS AUTEM QUI PRIORIBUS RATIONIBUS EORUM QUIBUS NON ACQUIESCEBANT, FIDEM CEPERUNT, POSSUNT EA SI QUID AMBIGUNT AD ARGUMENTUM VOCARI.
HII AUTEM QUI IAM CEPERUNT FIDEM EORUM QUIBUS NON ACQUIESCEBANT PRIORIBUS RATIONIBUS, id est certioribus et melioribus argumentis; uel prioribus quia prius faciunt illis fidem, quam illa aliis.
SED QUIA QUATTUOR FACULTATIBUS DISSERENDI OMNE ARTIFICIUM CONTINETUR, DICENDUM EST, QUAE QUIBUS UTI NOVERIT ARGUMENTIS, UT CUI POTISSIMUM DISCIPLINAE LOCORUM PARETUR UBERTAS EVIDENTER APPAREAT.
SED QUIA. Enumeratis superius in diuisione argumentationibus /315/ modis argumentorum, ne ideo de omnibus intendere uideretur, in his Topicis ostendit se intendere tantum de probabilibus, hoc est se tractare argumenta in eo tantum quod sunt probabilia, non in eo quod sunt necessaria; atque ut melius haec intentio uideatur, distinguit intentionem uniuscuiusque logici circa argumenta, id est secundum quam proprietatem argumentorum un[i]usquisque tractator logicae intendit tractare argumenta. Hic enim 'opifices scientiarum' uocat ipsos tractantes, sicut ipse est, non utentes; et dicit demonstratorem, id est illum qui tractat demonstratiuam logicam, hoc est scientiam syllogismorum, necessitatem tantum intendere, non probabilitatem. Quippe cum omnis complexio syllogismi necessaria sit, non omnis est probabilis. Unde secundam et quartam figuram duae euidentes non sunt, oportet in primam figuram resolui.
Dialecticus uero et orator, scilicet rhetor, in suis tractatibus solam probabilitaten intendunt. Sophista uero secundum hoc sua argumenta tractat quod ea neque necessaria neque probabilia considerat. Bene autem hoc secundum opifices tractantes, non secundum utentes dicimus, quia et ipse tractans suam intentionem hic aperit et intentio argumentorum communis est omnibus utentibus sed non tractantibus. Unusquisque enim qui argumentum inducit, hunc habet finem et intentionem, ut fidem faciat. Unde potius sit haec distinctio intentionis secundum tractantes, non secundum utentes, licet ipse Boethius de utentibus magis uideatur agere ubi ait in sequentibus:
Quae quibus uti nouerit argumentis.
Et rursus:
Hii quoque his duabus speciebus argumenti etc.
Et rhetorem nominat hic oratorem. Quippe orator proprie dicitur utens, rhetor uero tractans. Sed tamen nihil impedit abuti quandoque uocabulo, ut uidelicet rhetorem quoque uocemus oratorem, sicut oratorem quandoque rhetorem. Usum quoque argumentorum abusiue uidetur accipere in tractando sed non in exercendo, quod ipse satis insinuat cum ait:
Dialecticus uero et orator in communi materia argumentorum uersantur.
Quippe argumenta tractantis sunt materia, non utentis sed potius instrumentum. Tractator enim de argumentis agit, ideoque ea materiam habet. Utens uero agit per ea et eis utitur tamquam instrumento, dum per ea probat propositam quaestionem, quae est eius materia. Quia etiam cum ait:
Philosophus uero ac demonstrator de sola ueritate pertractat
ostendit plane de tractantibus agi, non de utentibus. /316/
Sunt autem multi qui, de utentibus haec accipientes, philosophum putant appellari physicum, et hanc distinctionem secundum utentes fieri uolunt. At uero si ad utentes respiciunt, quare et grammaticum praetermittunt uel ethicum? Quippe usus argumentorum communis est omnibus hominibus. Quod si dicatur eos non uti scientia argumenti ex suis scientiis, scilicet ex grammatica uel ethica, similiter nec physicus ex physica scit argumentis uti uel ea componere sed ex logica tantum, quae quidem quattuor species habet, secundum quas haec quadrifaria distinctio argumentorum facta est: demonstratiuam, scilicet logicam, dialecticam, temptatiuam, sophisticam, de quibus in principio satis locuti sumus, secundum tractatores quorum, non secundum utentes, hanc intentionem consideramus, ut iam docuimus.
Continuatio: Non solum ea quae de argumentis dicta sunt dicenda fuerunt sed etiam dicendum est et distinguendum quae scientia quibus argumentis utatur, id est secundum intentionem cuius proprietatis argumentorum tractetur, et UT CUI DISCIPLINAE, id est cui scientiae, paretur in hoc opere copia locorum et argumentorum; et cum POTISSIMUM, id est maxime, dicit quia, sicut ipse dicit, demonstrator quoque innuatur hic sed praecipue dialecticus et orator quos intendit instruere; et qualiter sit haec distinctio facienda praemittit, quia scilicet OMNE ARTIFICIUM DISSERENDI, id est omne argumentum per quod disserimus, secundum aliquam proprietatem ipsius de quattuor praemissis proprietatibus in diuisione argumenti, CONTINETUR QUATTUOR FACULTATIBUS, hoc est in aliquo tractatu quattuor scientiarum tractari intenditur.
QUATTUOR IGITUR FACULTATIBUS, EARUMQUE VELUT OPIFICIBUS DISSERENDI OMNIS RATIO [1181D] SUBIECTA EST, ID EST DIALECTICO, ORATORI, PHILOSOPHO, SOPHISTAE.
QUATTUOR IGITUR. Istud 'igitur' inceptiuum est. Ac si diceret: Quandoquidem dicendum est, ergo dicamus. A causa uel a pari sic: Quandoquidem omne artificium disserendi, id est omne argumentum, est subiectum alicui quattuor facultatum, id est omnis ratio disserendi, id est ratio faciendi fidem per quam disserimus; et quomodo sit contentum illud scientiis determinat cum subdit: EARUMQUE VELUT OPIFICIBUS. Non enim ipsae scientiae, quae qualitates sunt, tractant argumenta sed opifices earum, id est hii qui suis praeceptis scribendo eas operantur in animis legentium; bene autem non opifices, sed uelut opifices uocat, quia opifices proprie non dicuntur, qui manibus exteriora opera faciunt.
QUORUM QUIDEM DIALECTICUS ATQUE ORATOR IN COMMUNI ARGUMENTORUM NATURA VERSATUR.
QUORUM, id est opific[i]um, DIALECTICUS tractans, ATQUE ORATOR, id est rhetor, uersantur secundum intentionem suam IN COMMUNI materia ARGUMEN[TA]TOR<UM>. /317/
UTERQUE ENIM SIVE NECESSARIA, SIVE MINIME, PROBABILIA TAMEN ARGUMENTA SEQUITUR.
UTERQUE ENIM. Vere uersantur in communi materia, quia in ista, quod UTERQUE tractat maxime PROBABILIA; bene dicit maxime sequi probabilia, quia licet inter probabilia etiam necessaria tractet, maxime probabilitatem sequitur, quam intendit, non necessitatem.
HIS IGITUR ILLAE DUAE SPECIES ARGUMENTA FAMULANTUR, QUAE SUNT PROBABILE AC NECESSARIUM, [1182A] PROBABILE AC NON NECESSARIUM.
HIS IGITUR. Quandoquidem hii duo prosequuntur tractando probabilia argumenta, cum constet probabilia alia esse necessaria alia non, igitur prosequuntur probabilia necessaria et probabilia non necessaria. A causa. FAMULANTUR eis, id est deseruiunt et quodammodo oboediunt tractatu, quia ea quae ipsi uolunt de eis scribunt.
PHILOSOPHUS VERO AC DEMONSTRATOR DE SOLA TANTUM VERITATE PERTRACTAT, ATQUE SINT PROBABILIA SIVE NON SINT, NIHIL REFERT, DUMMODO SINT NECESSARIA.
PHILOSOPHUS VERO. Et quia dialecticus quoque dicitur philosophus, addit demonstrator, id est syllogizator; quantum ad intentionem suam DE SOLA VERITATE, id est necessitate, PERTRACTAT, hoc est de argumentis intendit tantum secundum necessitatem, non secundum probabilitatem.
ATQUE IDEO. Quia scilicet tantum necessitatem intendit, nihil refert quantum ad intentionem suam etc. Ab oppositis.
HIC QUOQUE HIS DUABUS SPECIEBUS UTITUR ARGUMENTI, QUAE SUNT PROBABILE AC NECESSARIUM, NECESSARIUM AC NON PROBABILE.
HI<C> QUOQUE, scilicet philosophus, utitur tractando duabus speciebus argumenti. Boethius dicit quoque quia dialecticus et orator, sicut ipse ait, duabus utitur; et quibus utatur philosophus supponit, HIS scilicet QUAE SUNT etc.
PATET IGITUR IN QUO PHILOSOPHUS AB ORATORE AC DIALECTICO IN PROPRIA CONSIDERATIONE DISSIDEAT, IN EO SCILICET QUOD ILLIS PROBABILITATEM, HUIC VERITATEM CONSTAT ESSE PROPOSITAM.
PATET IGITUR. Quia scilicet in hoc differunt, quod iste intendit tantum necessitatem, ille tantum probabilitatem, ergo differunt IN sua CONSIDERATIONE, id est intentione, quod uidelicet certum est his, quantum ad intentionem suam, ESSE PROPOSITAM PROBABILITATEM etc.
QUARTA VERO SPECIES ARGUMENTI, QUAM NEQUE ARGUMENTUM QUIDEM RECTE DICI SUPRA DOCUIMUS, SOPHISTICIS SOLET ESSE ATTRIBUTA.
QUARTA VERO SPECIES ARGUMENTI. Et quia saepe quoque recta argumenta neque necessaria neque probabilia esse contingit, ut supra diximus, addit determinando: Ea uidelicet quae diximus non esse argumenta, sicut ea uidelicet argumenta quae aperte sunt falsa, SOPHISTIS solis tractatu sunt ATTRIBUTA, quia talia argumenta soli sophistae tractant. Quod autem uocat speciem argumenti id quod neque necessarium est argumentum neque probabile, cum non sit prorsus sub argumento contentum, secundum opinionem aliorum dicit qui uidelicet omnia huiusmodi argumenta uolebant hic dici.
TOPICORUM INTENTIO EST VERISIMILIUM ARGUMENTORUM COPIAM DEMONSTRAM.
TOPICORUM VERO. Hic tandem uentum est ad illud, gratia cuius id totum praemissum est de diuersitate intentionum.
Continuatio: Alii tractantium argumenta, necessitatem tantum intendunt, alii probabilitatem, alii neutrum. Sed intentio est Topicorum [est], id est mei tractantis Topica est intentio /318/ de copia argumentorum uerisimilium, hoc est intendo scilicet secundum probabilitatem tantum. Nota quod ait 'copiam', quia cum unusquisque homo naturaliter sciat aliquod argumentum componere, copiosus argumentorum efflcitur per tractatum.
DESIGNATIS ENIM LOCIS EX QUIBUS PROBABILIA ARGUMENTA DUCUNTUR, ABUNDANS ET COPIOSA [1182B] NECESSE EST FIAT MATERIA DISSERENDI.
DESIGNATIS ENIM. Reddit causam quare topicem, id est localem scientiam tractans, argumentorum copiam comparare intendat, quia uidelicet certum est ex locis inueniri argumenta, quae uocat materiam disserendi, id est materiam tractantis, per quam utens disserit de proposita quaestione.
SED QUONIAM (UT SUPRA DICTUM EST) PROBABILIUM ARGUMENTORUM ALIA SUNT NECESSARIA ALIA NON NECESSARIA, CUM LOCI PROBABILIUM ARGUMENTORUM DUCUNTUR, EVENIT UT NECESSARIORUM QUOQUE DOCEANTUR.
SED QUONIAM. Licet de probabilitate tantum intendatur, quia probabilia quaedam necessaria sunt, conuenit probabilia tractari unde etiam necessaria argumenta componuntur. Nec ex eisdem terminis syllogismi constant ex quibus caeterae argumentationes, licet in syllogismo [cum] in ui locorum termini non sint, ut in tractatu loci demonstrabimus.
QUO FIT UT ORATORIBUS QUIDEM AC DIALECTICIS HAEC PRINCIPALITER FACULTAS PARETUR, SECUNDO VERO LOCO PHILOSOPHIS.
QUO FIT. Quia hic docentur et probabilia et necessaria etiam, ergo hic quodammodo instruuntur illi et iste; sed principaliter illi, quia maxime scribit hoc opus propter dialecticos et oratores instruendos.
NAM IN QUO PROBABILIA QUIDEM OMNIA CONQUIRUNTUR, DIALECTICI ATQUE ORATORES IUVANTUR; IN QUIBUS VERO PROBABILIA AC NECESSARIA DOCENTUR, PHILOSOPHIAE DEMONSTRATIONI MINISTRATUR UBERTAS.
NAM IN QUO. Vere omnes IUVANTUR in hoc opere, quia in hoc et in hoc. A partibus.
NON MODO IGITUR DIALECTICUS ATQUE ORATOR, VERUM ETIAM DEMONSTRATOR AC VERAE ARGUMENTATIONIS EFFECTOR HABET QUOD EX POSITIS LOCIS POSSIT ASSUMERE, CUM INTRA ARGUMENTORUM PROBABILIUM LOCOS, NECESSARIORUM QUOQUE PRINCIPIA TRADITIO [1182C] ISTA CONTINEAT.
NON MODO IGITUR. Quandoquidem demonstrator quoque iuuatur, ergo NON MODO, id est non tantummodo iuuantur illi. Ab oppositis. Et hoc est quod supponit cum ait: VERUM ETIAM DEMONSTRATOR (et quid per demonstratorem ille intelligat, exponit: EFFECTOR, id est expositor VERAE id est necessariae, ARGUMENTATIONIS); quae POSSIT sibi <ASSUMERE> HABET quidem, hoc est argumenta quae sumuntur, id est componuntur, ex locis eisdem ex quibus caeterae argumentationes; TRADITIO, id est tractatus iste quia scientiam tradit; dicitur mixta, quae tractat <t>am necessaria quam probabilia argumenta et continet principia utrorumque, id est locos ex quibus utraque argumenta constituuntur.
ILLA VERO ARGUMENTA QUAE NECESSARIAE QUIDEM SUNT SED NON PROBABILIA, ATQUE ILLUD ULTIMUM GENUS, SCILICET NEC PROBABILE NEC NECESSARIUM, A PROPOSITI OPERIS CONSIDERATIONE SEIUNCTUM EST, NISI QUOD INTERDUM QUIDAM SOPHISTICI LOCI EXERCENDI GRATIA LECTORIS ADHIBENTUR.
ILLA VERO etc. Ab hac consideratione, id est intentione, quam hic habeo, quia uidelicet nullo modo de eis intendo, etiam si eisdem locis fieri possint; nisi quod, id est nisi forte in eo quod cognitio bonorum locorum ad discretionem falsorum locorum proficit, ut uidelicet illos locos queamus animaduertere, quando GRATIA EXERCENDI LECTORIS eorum sophistica argumenta induci solent; uel ita: Nisi quod interdum a me quidam loci sophistice id est non recte, assignantur in hoc opere propter /319/ exercendum lectorem, quando uidelicet maximae propositiones, quae etiam loci sunt, uitiose assignabit, ut se lector exerceat disputando de eis et inquirendo eas.
QUOCIRCA TOPICORUM PARITER UTILITAS INTENTIOQUE PATEFACTA EST. HIS ENIM ET DICENDI FACULTAS ET INVESTIGATIO VERITATIS AUGETUR.
QUOCIRCA. Quia scilicet haec INTENTIO, quae est de probabilibus argumentis, ergo intentio; et quia haec UTILITAS quod isti iuuantur, ergo utilitas. A duplici parte. Et statim supponit unde intulerit utilitatem dicens: HIS PRAECEPTIS, scilicet meis, augetur FACULTAS DICENDI, id est scientia argumentandi per probabilia argumenta, et INVESTIGATIO VERITATIS, hoc est scientia uerorum, id est argumentorum necessariorum, per quae firme inuestigatur aliquid et probatur.
NAM QUOD DIALECTICOS ATQUE ORATORES LOCORUM IUVAT AGNITIO, ORATIONI PER INVENTIONEM COPIAM PRAESTAT; QUOD VERO NECESSARIORUM DOCTRINAM LOCORUM PHILOSOPHIS TRADIT, VIAM QUODAMMODO VERITATIS ILLUSTRAT.
NAM QUOD. Et uere his praeceptis augetur utraque scientia quia cognitio [cum] locorum, de quibus hic agitur, ad utrumque proficit. A causa.
PRAESTAT COGNITIO PER INVENTIONEM, id est argumentorum probabilium, quae sola inuentione contenta est, quia cum statim recipiatur, non eget iudicio.
QUOD VERO NECESSARIORUM. Nota quod ad demonstratorem, id est effectorem necessariae argumentationis, non solum syllogismi pertinent qui locos non habent, uerum etiam necessariae caeterae argumentationes qualis fuit illa: "Obiectu lunaris..." etc. Quae enim necessariae sunt et non probabiles ad nullum aliorum pertinent et ideo ad demonstratorem oportet eas referri; et haec quidem necessariae argumentationes, quae syllogismi non sunt, locos habere possunt, in ui scilicet locorum; et ideo dixit quodammodo, id est in parte, illuminari hic demonstratiuam disciplinam, uel in eo etiam quod loci ipsi quodammodo syllogismorum dici possunt, quia uidelicet eis quodammodo euidentiam conferunt, mediantibus scilicet enthymematibus, quorum sunt proprii.
QUO MAGIS PERVESTIGANDA EST RIMANDAQUE ULTERIUS DISCIPLINA, EAQUE CUM AGNITIONE PERCEPTA SIT, USU ATQUE EXERCITATIONE FIRMANDA. MAGNUM ENIM ALIQUID LOCORUM [1182D] CONSIDERATIO POLLICETUR, SCILICET INVENIENDI VIAS.
QUO MAGIS, scilicet quia tanta est utilitas huius meae disciplinae; a causa; quod statim supponit dicens: MAGNUM ENIM etc., scilicet utilitatem magnam promittit cognitio locorum.
QUOD QUIDEM HI QUI SUNT HUIUS RATIONIS EXPERTES SOLI PRORSUS DEPUTANT INGENIO, NEQUE INTELLIGUNT QUANTUM HAC CONSIDERATIONE QUAERATUR QUAE IN ARTEM REDIGIT VIM ET POTESTATEM NATURAE.
QUOD QUIDEM, scilicet uias inueniendi argumenta, hoc est scientiam locorum per quam uenitur ad argumenta et inueniuntur argumenta; HII QUI SUNT EXPERTES HUIUS RATIONIS, hoc est huius discretionis quam habeo in hoc tractatu, DEPUTANT omnino soli INGENIO suo, quod dicunt se satis ex ingenio suo sufficere ad inuenienda argumenta, etiam si nullo tractatu sint instructi; et hii tales NON INTELLIGUNT QUANTUM adquiratur /320/ HAC in ea CONSIDERATIONE, id est per hunc tractatum non temerarie sed considerate et deliberatiue factum. Quae consideratio, id est qui consideratus tractatus, REDIGIT IN ARTEM, id est in praecepta certa, VIM NATURAE et possibilitatis, hoc est eos quoque qui naturaliter ualent inuenire argumenta; et hoc facile possunt, sicut sunt illi qui boni sunt ingenii, qui quandoque, licet bonum haberent ingenium, ultra terminos uerae scientiae uagarentur, nisi ars, id est praeceptio, esset, quae artaret et constringeret eos sub certis regulis. Vel ita: Homines qui naturaliter habent omnes scientias non actualiter REDIGIT IN ARTEM, id est facit actualiter scientes.
SED DE HIS HACTENUS; NUNC DE RELIQUIS EXPLICEMUS.
SED DE HIS, quattuor scilicet, hoc est de propositione quaestione conclusione et argumento; NUNC DE RELIQUIS duobus, id est de argumentatione et loco, EXPLICEMUS.
LI 7.02
[1181D] OMNIA QUIDEM QUAE SUPERIORIS SERIE VOLUMINIS EXPEDITA SUNT, MINUS QUIBUSDAM FORSITAN ERUDITIS SUPERVACANEA QUODAMMODO ET QUASI DEPENDENTIA VIDEBUNTUR.
OMNIA QUIDEM. Quia ea quae superius dicta sunt a quibusdam iudicabuntur superflua, respondet eorum reprehensioni hic, antequam alia tractet, ponens eorum rationem, quod uidelicet, quia intitulauerat librum 'De topicis differentiis', statim uolebant ut de locis ageret. Ipse autem dicit non posse fieri bene notitiam locorum, nisi prius istis tractatis quae sunt quidam gradus doctrinae, per quos ad cognitionem loci uenitur, de quibus in principio ostendimus quomodo unumquodque conuenienter inducitur.
Continuatio: De his quattuor praemissis hactenus dictum est sed tamen OMNIA QUAE supra dicta sunt superflua uidentur QUIBUSDAM MINUS ERUDITIS, id est imperfecte eruditis; FORSITAN temperamentum est, ne[c], confidenter alios reprehendens, arrogans esse uideatur.
ET QUASI DEPENDENTIA, expositio potest esse de eo quod dixit superflua, quasi diceret dependens est quod non conuenienter alicui adiunctum est; uel potest ad aliud induci ut uidelicet superflua sint quae omnino ad rem non pertinent, DEPENDENTIA QUASI aliquantulum, non multum. Ut sic legas: Superflua, id est SUPERVACANEA, ex toto: et si non omnino superflua, uidentur DEPENDENTIA.
NAM CUM DE DIFFERENTIIS TOPICIS LIBRORUM [1182D] TITULUM LEGERINT, OMISSIS DOCTRINAE GRADIBUS STATIM FINEM OPERIS ATTENDUNT.
NAM CUM. Causam reddit secundum eorum rationem, quare uideantur superfluere, quod uidelicet, cum ipsi legerunt titulum istorum quattuor librorum qui sunt in his topicis, qui scilicet titulus talis est 'De topicis differentiis', id est localibus, omissis, id est pratermissis, his qui sunt quasi gradus doctrinae ad locum, statim uolunt tendere ad locum, qui est ultimus tractandus.
MIHI AUTEM NECESSARIUM VIDETUR QUOD, NISI SIT PRAECOGNITUM, AD ULTERIORA DISCENTIS ANIMUS PERVENIRE NON POSSIT.
MIHI AUTEM. Illis ita uidentur superfluere praemissa; sed mihi non solum non uidetur superfluum quod praemissum est. uerum etiam necessarium, quod uidelicet nisi praecognitum /321/ esset, lector non intelligeret reliqua.
HI QUOQUE QUI [1183A] NUNC OMNEM PRIMI VOLUMINIS DISPUTATIONEM SUPERFLUAM PUTANT, SI CUNCTA PERLEGANT CONTEXTIOREMQUE OPERIS MENTE AC RATIONE COLLUSTRENT, DESINENT PROFECTO IUDICARE SUPERFLUUM, QUOD NECESSARIO VIDERINT IN PARTE OPERIS COLLOCATUM.
HII ETIAM. Et non tantum mihi non uidetur superfluum sed etiam hii putabunt non esse superfluum, si collustrent totius operis contextum MENTE AC RATIONE, id est rationabili mente ut inde iudicent quam conuenienter praecedentia sequentibus cohaereant, QUOD VIDERINT NECESSARIO, id est ualde utiliter IN PARTE OPERIS mei, id est in superiori libello.
ATQUE HAEC HACTENUS. SED QUONIAM DE HIS QUAE ANTEA POSUIMUS, ID EST DE PROPOSITIONE, QUAESTIONE, CONCLUSIONE, ARGUMENTO SUFFICIENTER DICTUM EST, NUNC DE ARGUMENTATIONE TRACTEMUS.
ATQUE HAEC, contra scilicet calumniantes.
ARGUMENTATIO EST PER ORATIONEM ARGUMENTI EXPLICATIO.
ARGUMENTATIO EST EXPLICATIO ARGUMENTI, id est oratio quae continet aliquid sicut argumentum, id est tamquam probans dubium. Multae autem orationes habent in se id quod argumentum est sed non ut argumentum, hoc est dispositum tamquam probans. Cum enim dicitur:
Si Socrates est homo, Socrates est animal
'Socrates est homo' quod praecedit, licet alibi sit argumentum ad 'Socrates est animal', in hac consequentia non disponitur sicut argumentum, id est faciens fidem sed sicut antecedens simpliciter. Ideoque haec consequentia argumentatio non dicitur. Siue autem probet, siue non probet, semper ut argumentum disponitur aliquid, quotiens tamquam probans disponitur, cum uidelicet aliqua propositio, quasi per ipsum probata, supponitur hoc modo:
Socrates est homo; Quare est animal.
Quippe sicut 'si' coniunctio est signum consecutionis, ita 'ergo' signum probationis; et quotiens 'ergo' propositionibus aliquibus in oratione interponitur, tractantur illae propositiones sicut probantes et probatae.
Quaeritur autem cum syllogismus oratio dicatur et quaelibet argumentatio, utrum sit perfecta oratio an imperfecta. Sed imperfectae sententiae non est, cum auditorem suspensum non faciat. Quod si perfecta est, quaerendum est quae sit de quinque speciebus perfectarum orationum, utrum uidelicet sit oratio enuntiatiua, uel interrogatiua, siue imperatiua, siue uocatiua, uel deprecatiua, uel desideratiua; sed nulla [r]ei aptari posse uidetur, nisi enuntiatiua oratio, id est propositio. Quippe etiam definitio propositionis ei conuenire uidetur. Nam ipsa argumentatio uel uera dici solet, uel falsa. Si quis enim dicat:
Socrates est homo; Ergo est animal
dicimus eum dixisse uerum. Si uero dicat:
Socrates est homo; Ergo est lapis
dicimus eum dixisse falsum. Unde et in sequentibus dicet quod syllogismus:
Si ueris propositionibus <contexatur> /322/ firma et incommutabilis ueritas.
Cum itaque syllogismus et oratio sit et uera, oportet ipsum propositionem dici. Et est quidem communis sententia et syllogismum et omnem argumentationem esse hypotheticam propositionem. Unde et Boethius in sequentibus consecutionem syllogismi notare uidetur cum ait:
Per propositiones enim quae concessae sunt, consequens necessario conclusionis infertur,
id est in eo conclusio necessario consequitur. Qui etiam in primo Hypotheticorum, terminos hypotheticae propositionis assignat syllogismo, antecedens scilicet et consequens. Ait enim:
Cum dicimus 'Si dies est, lux est; atqui dies est' haec assumptio praedicatiua est, et, si quaeritur, praedicatiuo probabitur syllogismo, lucet; igitur consecuta est rursus praedicatiua conclusio.
Ubi ergo conclusionem syllogismi Boethius consequens appellat, oportet ipsam ibidem antecedens habere, ubi conclusio sequi dicitur; et ita terminos hypotheticae propositionis manifeste attribuit syllogismo. Ex quo etiam syllogismus hypothetica propositio conuincitur esse.
Omnis itaque syllogismus et omnis argumentatio hypothetica propositio esse dicitur, Non tamen omnis syllogismus est hypotheticus, licet sit hupothetica propositio sed ille tantum syllogismus est hypotheticus qui aliquam propositionem hypotheticam habet partem sui. Si quis autem, cum sit hypothetica propositio, quaerat utrum sit coniuncta uel disiuncta, dicitur esse coniuncta. Nam 'ergo' quod interponitur terminos ad inuicem coniungit; sicut et si inferentes, scilicet propositiones, quasi in unum adnectens conclusioni quasi earum consequenti; sed id dicunt referre integro coniunctionem et 'si', quod 'si' coniunctio est continuatiua, 'ergo' uero subcontinuatiua, sicut et 'quia'; continuatiuas autem, teste Prisciano, eas coniunctiones esse dicunt quae simpliciter, sine ulla concessione propositionis praecedentis, aliquid alicui coniungunt, sicut 'si' quando ponitur dubitatiue, id est non confirmatiue. Subcontinuatiuas uero eas dicunt quae aliquid quasi iam positum et concessum alteri copulant, sicut 'ergo', quae nunquam apponitur, nisi propositionis alicuius concessione facta. Unde etiam subiungitur in oratione, et non praemittitur, sicut 'si'. Si quis autem requirat, cum quaelibet argumentatio sit hypothetica propositio coniuncta, /323/ utrum naturalis uel temporalis est, dicunt naturalem esse sed non de illis de quibus Boethius in Hypotheticis agens dicit syllogismos fieri uel per positionem antecedentis uel per destructionem consequentis; aliquibus ipse Boethius disiunctas hypotheticas aequipollentes assignat.
Nobis autem argumentatio nullo modo propositio esse uidetur, nec ullum sensum enuntiationis habere. Si enim enuntiatio esset, uel affilrmatio uel negatio. Quod si affirmatio, sicut concedunt, utique negationem haberets cuius ipsa pars esset, quia omnis affirmatio, teste Boethio intra negationem suam quasi pars in toto latet. At uero quibus uerbis negabimus hunc syllogismum:
Omnis homo est animal, Omne animal est animatum; Igitur omnis homo est anima?
Si enim negatiuum aduerbium praeponam, ut totum syllogismum exstinguam, non uideo sensum unius negationis. Quis enim sensus est in inferentia syllogismi destruenda, si dicam:
Non omnis homo est animal, Omne animal est animatum; Igitur omnis homo est animatus?
Sed fortasse quis dicit negatiuum aduerbium ad argumentationem destruendam non esse prae[ter]mittendum toti argumentationi sed interponi debere et apponi coniunctioni, ut totam destruat inferentiam quam ipsa coniunctio faciebat, hoc modo:
Omnis homo est animal, Omne animal est animatum; Non ergo omnis homo est animatus
hoc est: non sequitur ideo 'Omnis homo est animatus'. Et uidetur bene apponi negatio ipsi coniunctioni quae terminos copulat ad faciendam negationem; [quae] etiam in categoricis propositionibus ad uerb[i]um quod copulat praedicatum subiecto negationem apponi iudicat Aristoteles ut inhaerentia destruatur quam uerbum faciebat; et in caeteris quoque hypotheticis propositionibus, siue temporalibus siue naturalibus siue disiunctis, ipsi coniunctioni negatio cohaeret ut totam destruat consecutionem, quam facit coniunctio. Unde et hic similiter uidetur sed falso. Si enim praecedentes propositiones, quae in syllogismo ponuntur et conceduntur, praecedant positae et concessae sicut in syllogismo fuerant, non est diuidens negatio, quia, rebus destructis, neque affirmatio neque negatio uera esse potest. Qui enim syllogismum facit non simpliciter consecutionem facit ut dicat, si uerae sunt istae duae propositiones, uera est illa sed primum constituit ueritatem singularum propositionum et eas tamquam ueras conclusioni copulat. Alioquin, si uidelicet sine positione ueritatis propositionum fieret consecutio in argumentatione, /324/ sicut in caeteris consequentiis, oporteret semper ex ipsis assumi ut conclusionem per se ueram haberet. Veluti hic sensus syllogismi:
Si omnis homo est animal et omne animal est animatum, omnis homo est animatus
ad certificandam 'Omnis homo est animatus', oporteret praemissas propositiones rursus assumi. At uero quia positae sunt constitutae sicut uerae antequam ex eis inferatur, non est necesse. Quia igitur in syllogismo et ueritas singularum propositionum proponitur et constituitur et consequentia simul ostenditur, non potest ita esse ut per syllogismum dicatur nisi <si> singulae uerae sint propositiones et inferentia uera sit. Quod si in negatione syllogismi propositiones praecedentes similiter uerae constituantur et postea 'non' subiunctum consecutionem destruat, duo esse oportet ad hoc ut ita sit, sicut tota negatio syllogismi dicit, ut uidelicet praemissae propositiones uerae sint sicut proponuntur, et quod inferentia non sit uera. Et ita, destructis rebus propter ueritatem propositionum quae non permanet, neque praemissus syllogismus uerus est neque negatio ipsius; quare diuidentem negationem syllogismus non habet; semper enim, ut in tractatu oppositorum Aristoteles ait, siue res sint siue non, oportet uel [per] affirmationem ueram esse uel negationem.
Amplius. Propositiones quae praemittuntur in argumento syllogismi nulla ad inuicem coniunctione[m] copulandae sunt ut ueram faciant orationem. Alioquin unum praemittitur ad probationem, non plura sicut definitio syllogismi exigit; et magis enthymema dicendum esset quam syllogismus, cui etiam bene proprietas enthymematis aptaretur, quod uidelicet imperfectus esset syllogismus, si, inquam, propositiones duae, quae in argumento praemittuntur, coniunctae ad inuicem per 'et' uel per aliam coniunctionem, unam facerent propositionem. Ac si ita diceretur:
Omnis homo est animal, et: Omne animal est animatum; Ergo omnis homo est animatus
posset enim fieri talis syllogismus hypotheticus:
Si omnis homo est animal et omne animal est animatum, omnis homo est animatus; Sed omnis homo est animal et omne animal est animatum; Quare omnis homo est animatus.
Ex quo quidem syllogismo, subtracta propositione et retenta affirmatione et conclusione, syllogismus relinquitur imperfectus, hic scilicet:
Omnis homo est animal, et: Omne animal est animatum; Quare omnis homo /325/ est animatus
et ex una propositione hypothetica quae est:
Omnis homo est animal et omne animal est animatum
infertur:
Omnis homo est animatus.
Sicut enim syllogismi quando uel quia uel uero uel postquam diuersas propositiones ad unum sensum colligunt, ita et coniunctio. Et sicut haec oratio quae 'Omnis homo est animal':
Omne animal est animatum
una est oratio uerum uel falsum significans, ita et ista:
Omnis homo est animal et omne animal est animatum
et unam negationem habet quae ait:
Non omnis homo est animal et omne animal est animatum
quod in Hypotheticis nostris diligentius ostendemus.
Si ergo praemissae propositiones in syllogismo dissolutae sunt, ut oportet, et nulla ad inuicem coniunctione[m] copulatae, unam hypotheticam reddere non possunt. Nam et 'animal rationale mortale' quae est una oratio, diuisim et cum interuallo prolatis dictionibus unam propositionem non facit, ne dum diuersae propositiones quae coniunctionem quaerent ad inuicem unum orationis sensum reddant, quae etiam a dialectico ut singulae concedantur, sub interrogatione sunt proferendae et eis syllogismis ab auditore concessis, postea conclusio est inferenda. Unde maxime interuallum faciunt interrogationes infertae.
Nullo itaque modo syllogismum uel aliquam argumentationem concedimus esse propositionem, nec orationem quae ad unum sensum accomodetur sed quae ad unum effectum instituitur, ad fidem scilicet faciendam conclusioni. Sicut enim et orationem rhetoricam quam perorat aliquis, quae multas orationum species continet, unam orationem uocamus, secundum unum finem ad quem oratoris anhelat intentio, quia omnia quae dicit ad persuasionem unius rei quam intendit inclinat. Similiter unam hypotheticam mediam dicimus, quae ex diuersis consequentiis constat, nulla ad inuicem coniunctione[m] copula[n]tis, non quia ad unum sensum enuntiationis sint accomodatae diuersae illae consequentiae sed quia ad unam consequentiam de extremitate[m] iunctam, qua<m> innuunt non quam proponunt, accedunt.
Duobus itaque modis dicimus 'unam' orationem, uel quantum ad unum sensum quem manifestet, uel quantum ad unum effectum ad quem intendit; uelut tota argumentatio uel tota disputatio quae ad fidem alicuius propositionis accomodatur, una quantum ad intentionem non quantun ad unum intellectum dicitur; et priore quidem modo oratio accepta, ab Aristotele describitur cum ait:
Vox significatiua ad placitum... etc.
et eodem modo accepta a Boethio diuiditur per perfectas <et imperfectas>. Non enim uel perfectas uel imperfectas orationes accipimus, nisi quantum ad sensum. Unde argumentationes etc. quae una oratio secundum /326/ sensum non dicuntur, neque perfectas orationes neque imperfectas appellamus, cum uidelicet ad nullam sint accomodatae sententiam quam pomlnt.
Sed si quis forte et eas quodammodo perfectas orationes appellare uelit, sicut et definitiones quae imperfectae sunt orationes quodammodo etiam perfectas in definiendo dicimus, non prohibemus, ut uidelicet argumentatio syllogismi perfecta dicatur quantum ad integram complexionem; sed haec perfectio constitutionis nihil ad illam perfectionem orationis quam Boethius intendit, quinque perfectarum species orationum ponens. Illa enim perfectio in demonstratio<ne> sententiae, non in constitutione materiae consistit; fortasse etiam plures species perfectae orationis sunt quam ille quinque quas Boethius ponit. Unde et ipse in primo Categoricorum Syllogismorum has quinque plures orationes dicit esse "in angustissima diuisione". Nam praeter quinque quas computat, uidetur admiratiua oratio esse ut ista:
O uirum ineffabilem!
uel persuasiua, uel decoratiua, uel consolatiua, uel desolatiua, uel comprobatiua, sicut singulae argumentationes quibus dubiae rei propositio sit. Et attende quod licet ergo coniunctio sit per quam conclusio argumento coniungitur, non ita tamen conclusionem argumentorum copulat ut ad unun sensum ea reducat. Non enim semper coniunctiones ad unum sensum reducunt ea quae copulantur. Si enim dicam:
Non est albus sed niger uel animal est, est enim homo
'sed' uel 'enim' comprobatiua interposita ad unum sensum orationes quibus interponuntur non reducunt[ur]. Similiter nec 'ergo' nec caeterae coniunctiones comprobatiuae. Sed ad hoc tantum interponitur 'ergo' et id solum innuit, ut per ipsum intelligamus praecedentes propositiones praemissas fuisse ad probationem conclusionis et in eo coniungere conchlsionem argumento dicitur, ut cum audimus ipsum supponi argumento et praeponi conclusioni, per ipsum interpositum insinuantur ea quae praemissa sunt ad hoc praemissa esse, ut id quod subiunctum est, per ea fidem recipiat, et audito 'ergo', animus auditoris statim praemissas propositiones et subpositam conclusionem amplectatur, illas quidem attendens sicut inductas ad hoc ut probarent, conclusionem [ut] ad hoc ut probaretur. Sed dicitur quod si 'ergo' interpositum id innuit quod praemissae propositiones praemissae sunt ad probationem conclusionis, profecto sensum propositionis cuiusdam implet, quod nos quidem concedimus, nec tamen ideo ipsam propositionem esse /327/ uolumus, cum non sit oratio. Nam cum aliquis profert:
Heu!
uel:
Pape!
uel:
Attat!
eum condolere uel admirari uel timere pel interiectiones ostenditur, nec tamen ideo propositiones esse concedimus interiectiones, cum non sint orationes; uel si etiam orationes essent et eumdem intellectum haberent quem propositio, non ideo propositionem esse concedimus, nisi aliquid affirmando uel negando proponent. Quippe 'hoc currens' et 'Hoc currit' eumdem intellectum constituunt, nec tamen haec sicut illa est, cum nihil affirmando uel negando enuntiet. Similiter 'ergo', licet idem quod propositio innuat, non tamen ideo propositionem esse concedimus. Nam latratus huius canis hunc canem iratum designat esse et circulus uinum esse in domo monstrat; et licet id innuant quod propositiones, propositiones tamen dici non debent, cum neque affirmando enuntient neque negando.
Similiter nec 'ergo' propositio debet iudicari, licet id innuat quod propositio proponit, quod etiam per se non facit sed per praemissionem et submissionem propositionum. Si enim proferatur 'ergo' per se, nihil tamquam probans uel tamquam probatum concipio; tantum significare proprie non habet, sicut habent propositiones; sed consignificare, quia quod innuit praecedentibus appositum propositionibus, per se non implet. Si <quis> autem quaerat <cum 'ergo'> interpositum innuat praecedentes propositiones esse praemissas ad probationem conclusionis, et ideo tam de praemissis propositionibus quam de conclusione intellectum constituat, utrum etiam propositiones significet, dicimus ita esse sed per se hoc non habet sicut interpretatiua sed per hoc quod eis est adiunctum. Si quis autem quaerat, cum 'ergo' interpositum idem innuat quod propositio monstrare, utrum a propositione interposita loco 'ergo' argumentationem similiter faceret, negamus quia compositio uocum competens non esset. Saepe enim uoces eiusdem significationis sunt cum alia, nec tamen eamdem in serie orationis structuram seruant. Nam quamuis:
Heu!
a me prolatum id denotet quod haec oratio:
Dolet
non tamen dicitur sic:
Heu quantum est damnum
ita conuenit dici:
Ego doleo quantum est damnum.
Quod autem auctoritas appellat conclusionem consequentis uel argumentum antecedentis, secundum hoc dicitur quod illud praemittitur ut probans, hoc supponitur ut probatum; et talis est ac si diceret <consequens> et antecedens quale est probans et probatum.
Multa autem probare, id est fidem facere possunt quae conditionaliter /328/ non antecedunt, ueluti per hoc quod Plato dixit caelum rotundum esse, credo ita esse, nec tamen uera est haec consequentia:
Si Plato id dixit, ita est.
Multa etiam conditionaliter antecedunt [et] alia, nec tamen probant illa, hoc est fidem illis faciunt, ueluti haec propositio:
Socrates est margarita
conditionaliter antecedit ad:
Socratem est lapis
sed quia nec in se recipitur 'Socrates est margarita', non potest alicui fidem facere. Multa itaque arguunt, id est probant, quae non antecedunt conditionaliter, et e conuerso; etiam multa concluduntur et probantur quae non conditionaliter consequuntur <uel> probantur, et e conuerso. Si quis itaque antecedens et consequens secundum conditionalem sensum accipiat, non est uerum argumentationem habere antecedens et consequens, quae scilicet in ea disponantur tamquam antecedens et consequens. Si quis autem antecedens et consequens <pro> probante et probato sumat, uerum est eam habere antecedens et consequens sed non ideo propositionem hypotheticam esse. Quod autem syllogismum et aliquam argumentationem appellamus ueram, talis est ac si dicamus necessariam, uel non fallacem, uel non uitiosam sed rectam. Nam Tullius in secundo Rhetoricae ad Herennium definitionem uocat falsam dicens:
Vitiosum falsis aut uulgaribus definitionibus uti.
Falsa est definitio ea quae pro definitione inducitur, nec ea uere conuenit ad quod definiendum inducitur, hoc modo:
Sapientiae est quaerendae pecuniae intelligentia.
Sicut autem falsam definitionem ita et ueram esse possumus appellare, imperfectam <et perfectam> et cum sit definitio oratio, ad quam etiam uera quodam modo uel falsa uel etiam perfecta in definiendo; non tamen sicut propositio uel aliqua perfecta oratio dicitur secundum sensum uera uel perfecta, quod uidelicet uerum uel falsum enuntiet uel perfectam sententiam teneat.
Similiter et cum syllogismum 'uerum' dicimus, non est uerum in ea significatione acceptum qua propositioni tantum conuenit, quod uidelicet enuntiet uerum, hoc est proponat quod in re sit. Sed 'uerus' dicitur, hoc est necessariae complexionis, uel non deceptorius, sicut et 'uerum hominem' dicimus qui non est fraudulentus.
Nunc autem litteram prosequamur.
HUIUS AUTEM SPECIES DUAE SUNT, UNA QUAE SYLLOGISMUS, ALTERA QUAE VOCATUR INDUCTIO. SYLLOGISMUS EST ORATIO IN QUA QUIBUSDAM POSITIS EST CONCESSIS, ALIUD QUIDDAM PER EA IPSA QUAE CONCESSA SUNT, EVENIRE NECESSE EST, QUAM SINT IPSA QUAE CONCESSA SUNT.
HUIUS AUTEM. Post definitionem argumentationis, supponit diuisionem ipsius per quattuor eius species, quae sunt syllogismus, inductio, exemplum, enthymema. Sed quia syllogismus /329/ et inductio digniores sunt et firmiores, ex quibus aliae duae per subtractionem alicuius propositionis ducuntur, primum eas ponit.
HUIUS DEFINITIONIS RATIONEM SECUNDUS QUIDEM [1183B] LIBER EORUM QUIBUS INSTITUTIONEM IN CATEGORICOS SCRIPSIMUS SYLLOGISMOS PLENE CONTINET. SED PROPTER INTELLECTUS FACILILATEM IDEM BREVITER APERIEMUS EXEMPLO.
HUIUS DEFINITIONIS. Ne expositionem definitionis syllogismi hinc exspectaremus, inuitat nos ad secundum librum, scilicet categoricorum syllogismorum, ubi plene est exposita. Sed propter, hoc est ut exponam definitionem per singula sed exemplum unum de syllogismo supponam, in quo poterunt assignari singula quae in definitione sunt dicta.
SIT ENIM SYLLOGISMUS HIC: OMNIS HOMO ANIMAL EST, OMNE ANIMAL SUBSTANTIA EST, OMNIS IGITUR HOMO SUBSTANTIA EST.
SIT ENIM. Vere exemplo, quia isto. A parte.
TOTUM IGITUR HOC ORATIO EST IN QUA POSITIS QUIBUSDAM ET CONCESSIS, ID EST DUABUS PROPOSITIONIBUS QUAE SUNT, OMNIS HOMO ANIMAL EST, ET OMNE ANIMAL SUBSTANTIA EST, PER EA IPSA QUAE CONCESSA SUNT, EFFICITUR ALIUD ALIQUOD, ID SCILICET QUOD EST CONCLUSIO, OMNIS IGITUR HOMO SUBSTANTIA EST.
TOTUM IGITUR. Quia uidelicet est syllogismus, ergo EST ORATIO etc. A definito.
PER PROPOSITIONES ENIM QUAE CONCESSAE SUNT, SEQUENTIA NECESSARIO CONCLUSIONIS INFERTUR. SUNT AUTEM PROPOSITIONES HAE: OMNIS HOMO ANIMAL EST, ET OMNE ANIMAL SUBSTANTIA EST, ATQUE EX HIS EFFICITUR ALIUD QUIDDAM [1183C] QUAM SUNT IPSA QUAE CONCESSA SUNT.
PER PROPOSITIONES. Vere efficitur, id est infertur aliud ex concessis, quia necessario. A parte inferri. Vel ita: Vere efficitur, quia infertur. A pari.
CONSEQUENS CONCLUSIONIS, id est conclusio consequentis est supposita.
CONCLUDITUR ENIM: IGITUR OMNIS HOMO SUBSTANTIA EST, QUOD LONGE DIVERSUM EST, ET AB EA PROPOSITIONE QUAE DICIT: OMNIS HOMO ANIMAL EST, ET AB EA QUAE PROPONIT, OMNE ANIMAL ESSE SUBSTANTIAM. SYLLOGISMORUM UERO ALII PRAEDICATIVI SUNT, QUI CATEGORICI UOCANTUR, ALII CONDITIONALES, QUOS HYPOTHETICOS DICIMUS.
CONCLUDITUR ENIM. Vere aliquid a praemissis propositionibus infertur, qui<a> hic <hoc>. A parte. Igitur non est de conclusione sed propter signum conclusionis apponitur.
ET PRAEDICATIVI QUIDEM SUNT, QUI EX OMNIBUS PRAEDICATIVIS PROPOSITIONIBUS CONNECTUNTUR, UT IS QUEM EXEMPLI GRATIA SUPERIUS ANNOTAVI.
QUI EX OMNIBUS, id est cuius propositiones omnes sunt praedicatiuae.
OMNIBUS ENIM PRAEDICATIVIS PROPOSITIONIBUS TEXITUR. HYPOTHETICI VERO SUNT QUORUM PROPOSITIONES CONDITIONE NECTUNTUR, UT HIC: "SI DIES EST, LUX EST" EST AUTEM DIES, LUX IGITUR EST; PROPOSITIO ENIM PRIMA CONDITIONEM TENET HANC, QUONIAM ITA DEMUM LUX EST, SI DIES EST.
OMNIBUS ENIM. Commendatio exempli, hoc est eius omnes propositiones sunt praedicatiuae.
QUORUM PROPOSITIONES, id est partes aliquae coniunguntur conditione.
DEMUM, scilicet necessario.
ATQUE IDEO SYLLOGISMUS HIC HYPOTHETICUS, [1183D] ID EST, CONDITIONALIS VOCATUR.
ATQUE IDEO, id est hac de causa, quia scilicet partes eius conditione iunguntur, conditionalis dicitur syllogismus, id est hypotheticus.
INDUCTIO VERO EST ORATIO PER QUAM FIT A PARTICULARIBUS AD UNIVERSALIA PROGRESSIO, HOC MODO: SI IN REGENDIS NAVIBUS NON SORTE SED ARTE, ET IGITUR GUBERNATOR; SI IN REGENDIS EQUIS AURIGA NON SORTIS EVENTU SED ARTIS, COMMENDATIONE ASSUMITUR; SI IN ADMINISTRANDA REPUBLICA NON SORS PRINCIPEM FACIT SED PERITIA MODERANDI, SIMILISQUE IN PLURIBUS CONQUIRUNTUR, QUIBUS INFERTUR, ET IN OMNI QUOQUE RE QUAM QUISQUE REGI ATQUE ADMINISTRARI GRAVITER VOLET, NON SORTE ACCOMMODAT SED ARTE RECTOREM.
INDUCTIO VERO. Ostensa syllogismi natura tam per definitionem quam per diuisionem, supponit proprietatem inductionis dicens in ea aliquando ad praemissionem particularium, id est partium alicuius uniuersalis, supponi conclusionem de aliquo uniuersali, aliquando supponi conclusionem de alio particulari eiusdem uniuersalis; et primum exemplificat de inductione in qua procedit argumentatio de particulari ad uniuersale. Sunt autem partes rei regendae, nauis, currus, res publica et plura alia de quibus inductio disponitur. Nauis rector eligendus secundum artem regendi, non secundum sortem; et similiter rector currus et rei publicae et similia pariter conquirantur, id est similiter quaerantur in pluribus aliis rebus, ut scilicet inducantur ad probationem uniuersalis, hoc est /330/ illius propositionis in qua uniuersalis istorum particularium est; ex quibus omnibus sic inferatur: Quare rector cuiuslibet rei regendae est eligendus arte non sorte. Locus ab enuntiatione partium, quia per ista particularia similiter in caeteris esse subintelligitur.
GNAVITER, id est probe, quia gnauus probus dicitur et ignauus e contrario.
VIDES IGITUR QUOMODO PER SINGULAS RES CURRAT ORATIO, UT AD UNIVERSALE PERVENIAT.
VIDES IGITUR. Quia scilicet haec oratio deducitur ex particularibus ad uniuersale, ergo; argumentatio a parte; et hoc est: VIDES tu aliquis, id est uidere potes etc.; et uere ex particularibus AD UNIVERSALE, quia ex istis particularibus.
NAM CUM NON SORTE REGI SED ARTE, NAVIM, CURRUM ET REMPUBLICAM COLLEGISSET, QUASI IN CAETERIS QUOQUE ITA SESE RES HABEAT, QUOD [1184A] UNIVERSALE ERAT CONCLUDIT HOC MODO, IN OMNIBUS QUOQUE REBUS, NON SORTE DUCTUM SED ARTE PRINCIPEM DEBERE PRAEPONI.
NAM CUM ipsam orationem in argumento collegisset etc.
SAEPE AUTEM MULTORUM COLLECTA PARTICULARITAS ALIUD QUIDDAM PARTICULARE DEMONSTRAT, UT SI QUIS SIC DICAT: SI NEQUE NAVIBUS, NEQUE CURRIBUS, NEQUE AGRIS SORTE PRAEPONUNTUR RECTORES, NE REBUS QUIDEM PUBLICIS RECTORES SORTE DUCENDI SUNT.
SAEPE AUTEM. Post illam inductionem quae ex particularibus probat uniuersale, ostendit illam quae ex particularibus probat aliud particulare, Hic a simili locus est assignandus.
QUOD ARGUMENTATIONIS GENUS MAXIME SOLET ESSE PROBABILE, ETSI NON AEQUAM SYLLOGISMO HABEAT FIRMITATEM.
QUOD ARGUMENTATIONIS. Propositis exemplis utramque inductionem commendet.
HOC GENUS, id est hanc maneriam argumentationis quae est inductio...
[ CAETERA DESUNT ]