PETRI ABELARDI
LOGICA NOSTRORUM PETITIONI SOCIORUM
[ LNPS 1.00 ]
INCIPIUNT GLOSSULAE MAGISTRI PETRI ABAELARDI SUPER PORPHYRIUM
[1] /505/ Nostrorum petitioni sociorum satisfacientes scribendae logicae laborem suscepimus et quae de logica didicimus uotis eorum exponimus. A Porphyrio genus sumamus. Quinque igitur arbitror esse quibus proprietates logicae diligenter aperiuntur, genus scilicet eius ac proprietatem sui, partes ipsius necnon ortum et originem eius.
[2] Sed quia de genere logicae tractandum est prius ad maiorem ipsius logicae et generis eius, scilicet philosophiae, declarationem de scientia quae utriusque genus est diuisio perutilis facienda est.
[3] Scientia alia enim agendi, alia discernendi -- hoc est alia in rerum compositione, alia in rerum compositarum discretione consistens.
[4] Multi enim sunt docti in agendo non perspicaces in discernendo, quia multi uim medicaminum experti solo usu bene mederi sciunt, nec tamen physicam in causis naturaliter bene cognoscunt. Sciunt enim quae herbae quas infirmitates curare ualeant quia idem experimentis didicerunt. Quare autem herbae hoc efficere ualeant rationem non deliberant, sed <h>erbarum potentias uel infirmitatum naturas
ractica quidem exercitati non theorica illustrati. Sed et bestiae
et caetera irrationabilia animalia multa bene agunt sed naturas
causasque ignorant. Ut canis la<m>bendo uulneribus optime medetur.
Apes quoque mira subtilitate operibus mella componere natura
instruxit, /506/ quod ingenium non potest humanum.
[5] Multi autem econuerso discreti sunt qui operandi gratiam non
habent, et qui alios docent discrete exercere ipsi non ualent.
[6] Est enim scientia alia agendi, alia discernendi. Sola autem
discernendi scientia philosophia dicitur. Philosophiam autem non
quamlibet scientiam dicimus nec quoslibet philosophos scientes uocamus
sed eos tantum qui subtilitate intelligentiae praeeminentes in his
quae sciunt, diligentem habent discretionem. Discretus uero est ille
qui causas occultas rerum comprehendere ac deliberare ualet. Occultas
quippe causas dicimus ex quibus quae res eueniant, magis ratione quam
experimentis sensuum inuestigandum est. Qui soli aeque stultis et
discretis hominibus necnon et bestiis sunt communes. Unde Boethius
philosophiam bene Super Topica Ciceronis in magnis et maximis rebus
operam suam consummare dicit, in occultis causis ratione
comprehendendis, de quibus illud Vergilii existimat:
Felix qui potuit rerum cognoscere causas.
[7] Sub philosophia tres species contineri dicimus: physicam, ethicam,
logicam. Physicam naturarum dicimus scientiam, id est de speculandis
causis in rerum naturis. Ethicam uero magistram honestatis uocamus.
Logicam uero idem dicimus quod dialecticam et indifferenter utroque
nomine in designatione utimur eiusdem scientiae.
[8] Est autem logica Tulli auctoritate diligens ratio disserendi, id
est discretio argumentorum per quae disseritur (id est disputatur).
Non enim est logica scientia utendi argumentis siue componendi ea sed
discernendi et diiudicandi ueraciter de eis, quare scilicet haec
ualeant, illa infirma sint. Nemo enim aliter /507/ logicam habet nisi
uniuscuiusque argumenti uim diiudicare ualeat, cum scilicet is qui
illud facit, uim ei exposuerat, quam uim componendo ipse intendit.
Duae itaque sunt argumentorum scientiae, una componendi quam dicimus
ratiocinatiuam, alia discernendi composita quam logicam appellamus.
Illa quippe in usu argumentorum tantum consistit, quam quiuis puer
facile sibi per exercitium comparat, ista uero in discretione ac
diuisione diiudicatur causarum per quam scilicet assignare sufficimus,
quare hoc argumentum sit idoneum ad conclusionem inferendam, id est
ita adiunctum, ut per id conclusio sit recipienda, illud uero
minime. Hanc autem magis ingenium quam exercitium ministrat.
[9] Huius autem sunt duae species: una scientia inueniendi argumenta,
altera diiudicandi eadem inuenta -- haec est in primorum argumentorum
discretione, illa in secundorum discussione consistit. Scientiam
namque inueniendi dicimus non quod per eam argumenta inueniantur, sed
quia <causae ualetudinis eorum et inualetudinis> aliorum diiudicantur.
[10] Unde ratio diiudicandi duas habet species: confirmationem
argumentorum et reprehensionem. Nam sicut ualida confirmamus, ita
inualida et sophistica reprehendimus. Ita tamen scientia discernendi
duas habet partes, quas logice appellamus scientiam inueniendi
argumenta et iudicandi, id est primorum argumentorum compositionem.
Istae in compositione, illae in compositarum discretione consistunt.
[11] Ad huiusmodi discretiones philosophi laborantes conati sunt ad
certas regulas argumentationes reducere ne quis indiscretus in
argumentationibus falsas pro ueris recipiat. Sicut enim ex
similitudine rerum decipimur, ita et in complexionibus contingit.
Sicut enim quam plurimos uideri pulchros contingit cum tamen faciat
adornatio, ita et uersipelles sophistae falsarum complexionum
fallacias polientes sophisticis argumentationibus nobis alludent;
itaque id quod in natura rerum non inuenitur concedere compellunt cum
saepe contraria in conclusionibus /508/ colligi uideantur hoc modo:
Socrates est corpus
Corpus autem nigrum
Socrates igitur est niger
Rursus:
Socrates est corpus
Corpus autem est album
Quare Socrates est albus
[12] In scribenda itaque logica hic ordo est necessarius: Cum logica
sit discretio argumentorum, argumentationes uero ex propositionibus
coniungantur, propositiones ex dictionibus, eum qui perfecte logicam
scribit primum naturas simplicium sermonum, deinde compositorum
necesse est inuestigare, et tandem in argumentationibus finem logicae
consummare. Sed quoniam argumentationes quaedam sunt locales, quaedam
uero complexionales. <Complexionales> quidem sunt <quae> ex ipsa
complexione, id est ex ipsorum terminorum dispositione, firmitudinem
contrahunt. Locales uero sunt quibus conuenienter potest assignari
locus, id est euidentia conferri ex aliquo euentu rerum uel
proprietate sermonis.
[13] Necesse est autem eum qui plenarie doctrinam argumentationis
tradere intendit duobus modis de simplicibus sermonibus tractare, tam
uidelicet secundum significationem rerum quam intellectuum. Duobus
modis namque sermonis firmitas argumentationis consistere dicitur.
Aliquando enim ipsa sermonis uis iuxta intelligentiam ipsius
commendationem et euidentiam argumentationis efficere potest, nulla
rerum natura cooperante. Verbi gratia:
Homo est animal; ergo non est chimaera uel homo cornutus
Hic enim sola sermonis intelligentia necessaria est. Aliquando sola
uis sermonis iuxta ipsarum rerum naturam atque euentum ad
confirmationem sufficit, ita scilicet ut nulla ad hoc sit
intelligentiae necessaria assignatio, ueluti si dicamus:
Est coruus, ergo est niger
Non enim hoc nomen 'coruus' ex ui proprie intelligentiae nigredinem in
substantia denotat, cum teste Porphyrio possit subintelligi coruus
sine nigredine.
[14] Hunc igitur naturalem tractandi modum logicae Aristoteles
insecutus est, scilicet ad doctrinam simplicium sermonum secundum
significationem et rerum continentiam Praedicamenta perscripsit. In
prima uero parte Perihermeneias earundem naturas secundum
significationes intellectuum inuestigauit. In secunda autem parte
naturas propositionum contrariarum et contradictoriarum ostendit
quarum notitiam omnium ad argumentorum discretionem est necessaria,
quod in /509/ Topicis exsequitur. Nam sicut ex dictionibus argumenta
trahuntur, ita ex propositionibus conuenienter eliciuntur. In
Prioribus uero Analyticis tractat conuersiones propositionum quae
ualeant ad confirmationem earum per conuersionem. Omnia autem haec --
Topica, Categorica, Analytica Priora -- gratia Secundorum Analyticorum
in quibus omnium argumentorum naturas diligenter inuestigauit scripta
sunt.
[15] Intentio autem Porphyrii est lectorem praecipue ad Praedicamenta
Aristotelis instruere ut facilius ea quae <ibi> non diligenter
tractantur queat intelligere. Quod facit tractando quinque -- genus
scilicet, species et differentias, proprium et accidens -- quorum
proprii praecipue cognitionem ad Praedicamenta utilem iudicauit. Quod
autem ut diximus 'quinque' ad haec nomina (genus scilicet, species,
differentia, proprium et accidens) potest referri. Namque horum
significata diligenter aperit ne cum ad praedicamenta uentum fuerit
quid in his nominibus intelligatur ignoretur.
Tale autem nomina tractare ac si dicat eorum significationem aperire,
siue agatur de illis siue de rebus ab ipsis significatis.
[16] Materia sunt illa quinque nomina in quae sunt de quibus agit
partim sunt nomina, partim sunt res. Materia enim alia ex qua fit,
alia in qua fit. Materia ex qua fit, ut ferrum cultelli ex quo
constat. <Materia> illa uero in qua fit, sicut ferrum fabri qui in
ipsum agit. Et hoc in loco materia accipitur pro 'in qua fit' quia in
illa quinque agit, ueluti Caesar est materia Lucani quia in ipsum
agit.
[17] Modus tractandi est talis: Horum quinque proprietatibus
adsignatis in diuersis eorum tractatibus tandem ad maiorem eorum
cognitionem ad communiones eorum simul et proprietates descendit,
quoniam in istis duobus, scilicet in conuenientia rerum et differentia
adsignanda, ultima rerum consistit doctrina.
[18] Utilitas est, ut ipse docet, cum principaliter ad Praedicamenta
dirigatur. Quadrifaria tamen spargitur, quod satis in glossulis
diligenter aperitur. /510/
[19] Haec autem scientia pertinet tam ad scientiam inueniendi quam
iudicandi. Nam enim dicit genus sine specie uel speciem sine genere
subsistere non posse uel speciem ex differentiis constare, innuit
necessaria argumenta conuenienter inueniri posse. Ubi dicit proprium
posterius fieri in specie, innuit argumenta inter proprium et speciem
non esse necessaria. Ubi dicit oportet esse subiectum ut ei aliquid
accidat, innuit nulla argumenta inter subiecta et accidentia posse
inueniri necessaria. Tradit etiam hoc loco scientiam iudicandi, quia
per illas proprietates quas generis et speciei et differentiae
adsignat possunt conuenienter argumenta quae fiunt inter genus et
speciem et differentiam et econuerso confirmari. Principaliter tam ad
inuentionem liber iste spectat, cum inuentio teste Tullio prior sit
iudicio, quia prius necesse est argumenta inueniri quam inuenta
iudicari uel confirmari. Sicut igitur Boethius super Topica Ciceronis
scientiam diuidendi, definiendi, colligendi partes logicae uocat atque
ad inuentionem applicat, cum ex diuisionibus et ex definitionibus
argumenta ducantur, ita horum quinque notitiam ab inuentione non
disiunctam innuit, quia ex his conuenienter eliciuntur.
[20] His itaque praelibatis litterae insistamus.
[ LNPS 1.01 ]
CUM SIT NECESSARIUM ET AD EAM QUAE EST APUD ARISTOTELEM
PRAEDICAMENTORUM DOCTRINAM NOSSE QUID GENUS SIT ET QUID
DIFFERENTIA QUIDQVE SPECIES ET QUID PROPRIUM ET QUID ACCIDENS, ET
AD DEFINITIONUM ASSIGNATIONEM, ET OMNINO AD EA QUAE IN DIVISIONE
VEL DEMONSTRATIONE SUNT UTILI HAC ISTARUM RERUM SPECULATIONE,
COMPENDIOSAM TIBI TRADITIONEM FACIENS TEMPTABO BREVITER VELUT
INTRODUCTIONIS MODO EA QUAE AB ANTIQUIS DICTA SUNT AGGREDI,
ALTIORIBUS QUIDEM QUAESTIONIBUS ABSTINENS, SIMPLICIORES VERO
MEDIOCRITER CONIECTANS.
[1] /510/ Scripturus de materia sua prohemium praemittit in quo et
materiam assignat et utilitatem operis et modum scribendi
introductorium promittit.
[2] Sunt autem huius uocabuli necessarium tres consuetae
significationes: pro ineuitabili scilicet ponitur, ut necesse est deum
esse immortalem; modo pro utili, ut necesse est me ire ad forum; modo
pro determinato, ut necesse est hominem mori quandoque. Duae quoque
istarum significationum coartare uidentur quae harum conuenientius hic
possit accipi. Nam et non minima necessitas haec praenosse ut ad alia
perueniatur, cum sine illis sciri non possint, et aperta utilitas. Si
quis tantum seriem literae diligenter attendat, necessarium tamen pro
'utile' iudicabit potius dici quam pro 'ineuitabile'. Cum enim
suppositum ad quid sit necessarium, quasi ad aliud relationem
attendens utilitatem significat; 'utile' enim ad aliquid spectat,
'ineuitabile' uero per se dicitur.
[3] Sic construe: Tentabo breuiter aggredi ea quae dicta sunt ab
antiquis, faciens tibi traditionem, id est tractatum, de speculatione
/511/ istarum rerum, id est de consideratione istorum uniuersalium --
quae nomina rerum conuenienter appellauit quia ad hoc quod genus uel
species oportet quod res subsistant de nominibus, quarum genus uel
species ueraciter praedicari habeant. Traditionem dico compendiosam,
id est breuem et utilem, quod statim exponit dicens: breuiter,
scilicet nimia breuitas maximam obscuritatem inferre posset, iuxta
illud Horatii:
Cum breuis esse laboro
obscurus fio.
Unde ne lector deficeret ex breuitate siue confunderetur prolixitate,
introductorium modum se seruare promittit in scribendo.
[4] CUM SIT TAMEN ET UTILE ET NOSSE QUID SIT GENUS etc., id est cuius
proprietatis sit genus, quia per 'quid' aliquando quaeritur de
substantia, <ut> cum dico 'quid est homo'; aliquando de proprietate,
ut cum dico 'quid est affirmatio' uel 'quid est negatio', 'quid
enuntiatio'. [Doctrina est scientia per conceptionem comparata.
Aristotelem, id est in libro Aristotelis.] Quippe hoc nomen 'genus'
non substantiae, sed accidentis designatiuum est. Unde illud 'quid'
magis secundum proprietatem, quam secundum substantiam accipimus.
[5] ET AD EAM. Quattuor supponit in quibus utilitatem insinuat et
quadrifariam ostendit ad hoc, scilicet ad praedicamenta, ad
definitiones, ad diuisiones, demonstrationes, id est argumentationes
quae proposita<m> quaestionem demonstrant. Quae, scilicet scientia
praedicamentorum, est apud Aristotelem, id est in tractatu eius
continetur. Nam liber quandoque per nomen auctoris designatur, ut
Vergilius. Et ad definitionum assignationem, id est ad assignandas
definitiones et componendas. Et ita haec quinque ad diuisiones et
demonstrationes, scilicet argumentationes, utilia sunt. Qualiter autem
notitia illorum quinque ad illa quattuor ualeat, diligenter superius
ostensum est.
[6] Quomodo introductorium modum seruet ostendit: ab arduis
quaestionibus, et obscuritate implicatis abstinens, simpliciore
mediocriter coniectans, uidelicet quaestiones quaesitas tractans, id
est dubitabiles propositiones, quae multae sunt. Multae etenim
propositiones tractantur in hoc opere quae dubiae remanent nisi
Porphyrius eas a dubitatione absolueret. Et /512/ merito sic expositum
est de quaesitis et non de quaerentibus, cum nullae quaerentes in hoc
opere tractentur praeter has tres, quae non dicuntur simplices sed
difficiles. Nec uacat quod dicit mediocriter; posset enim res in se
facilis esse nec tamen lucide tractari.
MOX DE GENERIBUS ET SPECIEBUS ILLUD QUIDEM SIVE SUBSISTUNT SIVE
IN SOLIS NUDIS PURISQUE INTELLECTIBUS POSITA SUNT SIVE
SUBSISTENTIA CORPORALIA SUNT AN INCORPORALIA, ET UTRUM SEPARATA
AN IN SENSIBILIBUS ET CIRCA EA CONSTANTIA, DICERE RECUSABO.
ALTISSIMUM ENIM EST HUIUSMODI NEGOTIUM ET MAIORIS EGENS
INQUISITIONIS. ILLUD VERO QUEMADMODUM DE HIS AC DE PROPOSITIS
PROBABILITER ANTIQUI TRACTAUERINT, ET HORUM MAXIME PERIPATETICI,
TIBI NUNC TEMPTABO MONSTRARE.
[7] De generibus et speciebus quaestiones enodare compellimur, quas
<nec> ipse Porphyrius ausus est soluere, cum eas tamen tangendo ad
earum inquisitionem accendat lectorem. Cum ista praedicta constet esse
uniuersalia, ab uniuersalibus inchoandus est, definiendo scilicet quid
proprie uniuersale, quid singulare (id est particulare siue
indiuiduum), dicendum sit. Uniuersale aliter Aristoteles describere
dicitur in Categoriis "quod de subiecto dicitur" uel in Perihermeneias
"quod natum praedicari de pluribus". Similiter et indiuiduum cum in
Categoriis, ut "quod non dicitur de subiecto", in Perihermeneias uero
"quod non est aptum natum praedicari de pluribus, immo de uno solo".
[8] Cum diuersi has diuersas definitiones ad diuersa applicent, alii
uidelicet ad res, alii uero ad intellectus, alii ad sermones, tamen
unusquisque tuetur se auctoritate iudice.
[9] Quia quidem res uniuersales in pluribus locis reperitur quod sint,
ut in eo loco ubi Aristoteles dicit:
Quoniam hae rerum uniuersalia sunt... etc.
Et rursus Boethius in Diuisionibus:
Rerum aliae superiores... etc.
Et non solummodo hic sed etiam cum dicimus speciem constare ex genere
et differentia, utpote hominem, ipsam rem, ex animali et
rationalitate, sicut statuam ipsam ex aere et figura. Et in
Hypotheticis dicutur:
Causa speciei genus est.
Et sic ipsam rem quae est animal, in ipso homine tamquam materiam
praeiacentem appellare uidetur. Cui et illud consonat quod Boethius
ait in Diuisionibus:
Genus in quasdam procreationes /513/ diuidi et multis speciebus
nomina deesse.
Et illud Aristotelis:
Eorum quae de subiecto dicuntur, necesse est... etc.
Et rursus:
'Omnis' non significat uniuersale.
Et rursus:
Caetera uero omnia aut de subiectis dicuntur substantiis aut cum
subiectis eis sunt.
Et iterum:
Non existentibus primis substantiis impossibile est aliquid
aliorum esse.
Et illud Boethii:
Quaecumque secundis substantiis fundantur, et in primis.
Et illud quod ait Boethius:
Generis diuisionem pertinere ad naturam et diuisionem
aequi<uo>cationis ad hominum impositionem.
Et rursus:
Omne genus est aliquid eorum quae sunt species et quamlibet
speciem esse suum proprium; genus et species idem esse quod
genus.
Sed:
Non idem esse partem quod totum.
Non solum ista, sed etiam plura alia testimonia occurrere uidentur,
quae res uniuersales esse ostendant.
[10] Sunt alii qui intellectus esse uniuersales astruere uidentur.
Quibus illud Prisciani concordat, quod ait in Constructionibus:
Quamuis quantum ad generales et speciales formas rerum quae in
mente diuina constiterunt, antequam in corpora prodirent... etc.
Et illud Boethii super Porphyrium ubi ait ipsam excogitationem genus
esse siue speciem. Et haec quidem sententia Platoni imputatur, quod
scilicet genera et species, huiusmodi conceptiones, *Nous*, id est
diuinae menti, attribuit, ideo fortasse, quod formas exemplares /514/
habuerit deus in mente ad quarum similitudinem dictus est. Postea
operari res ipsas, quae a generalibus et specialibus nominibus
appellantur. Hae quippe res operibus naturae, non artificis consistunt
<in> Deo. Quae conceptiones recte deo attribuuntur, cuius hae effectus
sunt, quem hoc in loco naturam uocamus, id est originem et natiuitatem
omnium.
Isti confirmant suas sententias huiusmodi auctoritatibus, scilicet
plura loca reperimus, in quibus sermones uniuersales aperte
dicuntur. Hinc illud Aristotelis:
Genus et species qualitatem circa substantiam determinant.
Et rursus:
Familiarius assignabis proferendo speciem quam genus.
Sed et cum dicimus definitionem constare ex genere et substantiali
differentia, uel cum ait Boethius animal esse ultimum genus. Et rursus
cum ait in Diuisionibus:
Genus quodammodo multarum specierum similitudo est, quae earum
omnium substantialem conuenientiam monstrat.
Qui etiam ubi dicit super Porphyrium idcirco tertiam significationem
generis maxime ad tractandum philosophos adsumpsisse, quia hoc est
quod demonstrat, quid unaquaeque res, aperte clamat sermones esse
uniuersales, cum monstrare siue significare proprium sit sermonum. Vel
etiam cum dicit in Diuisionibus genus in diuisione totum esse speciei,
in definitione uero partem, hoc idem insinuat, cum tamen definitio
quam diuisio sermonum sint. Et Porphyrius cum secundum Aristotelem
ostendit ens non esse genus omnium eo quod de omnibus hoc nomen, 'ens'
aequiuoce praedicari dicitur, inualidam afferret rationem de nomine ad
rem. Non enim per praedicationem nominis hoc quod est in rerum
natura permutari debet, quod non minus consisteret etiamsi nulla
nominum impositio facta esset. Qui etiam <cum> ait genus et speciem
praedicari in quid et ea reddi per interrogationem facta<m> per 'quid
est', plane ipsa quae respondentur sermones insinuat.
Sed cum Aristoteles ponat pro uniuersalibus 'dici de subiecto',
proprie uniuersalia dici demonstrat, quibus dici /515/ conuenit, id
est proferri et praedicari proprie sermonum est, cum nemo praedicatum
terminum propositionis esse dubitet, ex cuius priuilegio praedicatum
dicitur proprie, quod Boethius in nomen et uerbum distribuit. Qui
etiam cum ait in primo Topicorum hanc quaestionem ad logicam pertinere
utrum affirmatio et negatio sint species enuntiationis, aperte docet
species magis esse sermones quam res; quippe si in rerum natura
species magis existerent quam in proprietate sermonum, non potius hoc
discutere ad logicam quam ad physicam pertin<er>et.
Nunc autem tribus sententiis de uniuersalibus positis cum testimoniis
ipsarum, primam quae de rebus est, primitus exsequamur. De qua etiam
sunt plures opiniones, cum alii aliter res uniuersales esse affirmant.
Nonnulli enim ponunt decem res diuersas esse naturaliter secundum
decem praedicamentorum uel generalissimorum distinctionem, cum
uidelicet ita dicant res esse uniuersales, hoc est naturaliter
communicabiles pluribus, quod eandem rem essentialiter in pluribus ita
ponunt ut eadem quae est in hac re, essentialiter sit in illa,
diuersis tamen formis affecta. Verbi gratia ut animal, natura scilicet
substantia animata sensibilis, ita est in Socrate et Brunello et in
aliis, quod eadem quae est in Socrate et per aduenientes formas
effecta est Socrates, et essentialiter tota est in Brunello ita, quod
Socrates nullo modo a Brunello in essentia diuersus est sed in formis,
cum eadem essentia penitus materialiter aliis formis in isto, aliis
formis in illo sit occupata. Quibus illud Porphyrii consentire
uidetur, scilicet:
Participatione speciei plures homines unus, unus autem et
communis plures.
Et iuxta hanc sententiam praedicari de pluribus tale est, ac si
diceremus: idem essentialiter ita inesse aliquibus rebus, per formas
oppositas diuersificatis, ut singulis essentialiter uel adiacenter
conueniat.
Quibus hoc obicimus: quod si hanc sententiam concedi conuenit, quippe
si formas contingeret a subiecta materia discedere, ita scilicet quod
subiecta his penitus carerent, in nullo penitus hic et ille
differrent, sed iste et ille omnino idem efficerentur. Ex quo scilicet
pessimam haeresim incurrunt si hoc ponatur, cum scilicet diuinam
substantiam, quae ab omnibus formis aliena est, idem prorsus oporteat
esse cum substantia.
/516/ Sunt autem nonnulli qui illam unicam diuinitatis naturam -- de
qua teste Macrobio Plato non est ausus dicere quid sit, hoc solum
sciens quod qualis sit ab omnibus non possit sciri -- nec inter
substantias nec inter quantitates nec inter res aliorum
praedicamentorum recipiunt; sed cum audiunt 'diuinam substantiam',
tale est ac si dicatur: diuinam essentiam.
Quibus multae philosophorum auctoritates consentire uidentur maxime
illorum qui dialecticam tractant, sicut Aristoteles, ubi proprie
proprium substantiae assignans dicit eam, cum sit unum et idem numero,
susceptibile<m> contrariorum. Necnon Porphyrius cum ait:
Unamquamque substantiam una specie participare, pluribus
uero accidentibus.
Dicit iterum Boethius in Topicis locum a descriptione assignans:
Substantia est quae omnibus accidentibus potest esse subiecta,
albedo autem... etc.
Cum igitur certum sit secundum philosophorum traditionem diuinam
naturam nullis accidentibus subiectam esse, necesse est eam penitus a
substantiis seiungi.
Sed si magis diuino iudicio testimonio consentire uolumus, primum quid
deus esset mundo innotuit cum ad Samaritanam loquens dicit:
Spiritus est Deus.
Oportebat nos Deum inter substantias locare, cum omnis spiritus
substantia est. Si quis uero diligenter substantiae definitionem
considerauerit, uidebit nihil rectius posse dici substantiam quam
Deum, cum ipse sit uero res per se existens qui nullo alio eget. Omnia
uero alia sunt per eum existentia sine quo non possunt esse.
Quod Aristoteles uidetur astruere cum dicit:
Horum quae secundum nullam complexionem dicuntur, singulum aut
significat substantiam aut qualitatem aut quantitatem... etc.
Aperte ostendit hoc nomen 'deus' designatiuum substantiae esse, cum
aliam rem non designet. /517/
Quomodo uero supradictae auctoritates philosophorum intelligendae
sint, diligenter considerandum est.
Cum Aristoteles dicit proprie proprium esse quod cum sit etc.,
'substantia' hoc nomen stricte accipitur, scilicet pro re existente
per se uariabili. Hoc etiam Boethius innuit cum dicit:
Substantia est quae omnibus accidentibus subiecta esse potest...
etc.
Duobus namque modis 'substantia' hoc nomen accipitur, aliquando
scilicet pro re existente per se non uariabili, secundum quam
significationem philosophi non tractant de substantia; aliquando uero
pro re per se existente uariabili. Vel Aristoteles accipit largius
'proprie proprium' quam Porphyrius, dicit enim illud proprie proprium
substantiae quod ei soli conuenit sed non omni.
Id uero quod Boethius ait in Topicis, ad opinionem potius quam
sententiam referendum est, ubi saepe nonnullos locos sophisticos
gratia exercendi lectoris inducit.
Illud autem quod Porphyrius dicit potius est exponendum negatiue quam
affirmatiue hoc modo: unaquaeque substantia participat una specie,
pluribus uero accidentibus, id est nulla substantia pluribus speciebus
specialissimis participat, sed pluribus accidentibus. Nec <propter>
deum solum uerum est, sed etiam propter alias substantias fortasse, ut
est phoenix.
Oportet igitur secundum praedictam sententiam substantiam diuinam idem
esse cum qualibet substantia, quam constat esse ueram et simplicem et
ab omni proprietate immunem. Praeterea si eadem substantia
essentialiter sit in omnibus, ita scilicet <ut> ea quae informata est
rationalitate, sit irrationalitate occupata, quomodo negari potest,
quin substantia rationalis sit substantia irrationalis? Quibus
obiectis nullatenus refragari queunt cum eadem substantia penitus
omnibus formis informari ostendatur. Quis enim cum eandem substantiam
albedine et nigredine et sessione occupatam uiderit, negabit
substantiam albam esse sedentem?
Si quis uero dicat insistens rationale esse irrationale, ueluti
substantia alba est substantia sedens, cum hae oppositae formae
contrariae sint, illae uero non fallitur, quia nec in essentia magis
sunt oppositae istae quam illae, cum eadem essentia qualitatis sit
penitus nec in adiacentia, cum eidem substantiae penitus adiaceant.
Sed si quis dicit formas istas oppositionem habere ex oppositis formis
quibus informantur fallitur, cum eadem ratione non possit assignare
unde illae oppositionem trahant.
/518/ Amplius. Cum eadem substantia in singulis essentialiter, quomodo
ueraciter dici poterit haec substantia simplex, illa uero composita,
cum in substantia nulla sit diuersitas nec superabundantia. Praeterea
cum sola substantia sentiat, cum eadem sit penitus substantia <huius>
animae et illius, numquid cum haec anima sentit et illa? Aut cum haec
anima punitur uel tristatur, et illa?
Cum hoc ad praesens aduersus praedictam sententiam dicta sufficiant.
Sunt alii in rebus uniuersalitatem assignantes, qui eandem rem
uniuersalem et particularem esse astruunt. Hi namque eandem rem in
diuersis indifferenter non essentialiter esse inferioribus
affirma<n>t. Veluti cum dicunt idem esse in Socrate et Platone, 'idem'
pro indifferenti, id est consimili, intelligunt. Et cum dicunt idem de
pluribus praedicari uel inesse aliquibus, tale est ac si aperte
diceretur: quaedam in aliqua conuenire natura, id est similia esse, ut
in eo quod corpora sunt uel animalia.
Et iuxta hanc, ut diximus, sententiam eandem rem uniuersalem et
particularem esse concedunt, diuersis tamen respectibus; uniuersalem
quidem in eo quod cum pluribus communitatem habet, particularem
secundum hoc quod a caeteris rebus diuersa est. Dicunt enim singulas
substantias ita in propriae suae essentiae discretione diuersas esse,
ut nullo modo haec substantia sit eadem cum illa, etiamsi substantiae
materia penitus formis careret, quod tale secundum illos 'praedicari
de pluribus' ac si dicatur: Aliquis status est, participatione cuius
multae sunt conuenientes; 'praedicari de uno solo' tale est ac si
dicatur: Aliquis status est participatione cuius multae sunt non
conuenientes.
Huic autem sententiae opponamus et sensum illorum diligenter
inquiramus. In primis inquirendum iudico quomodo Porphyrius dicit
'praedicari de pluribus' ad exclusionem indiuiduorum, cum illa
scilicet praedicentur de pluribus secundum illos. Sed dicunt mihi quod
cum dicitur genus de pluribus praedicari, tale est ac si dicatur:
Genus in quantum est genus praedicatur de pluribus -- quod constare
non potest cum secundum hoc oporteat ipsam definitionem ipso definito
ignotiorem esse, cum ipsum definitum, quod adhuc dubium est, ad
declarationem sui inducitur. Amplius cum definitio generis sit quod
praedicatur etc., oportet eum concedere quod indiuiduum ex statu
indiuidui sit genus, quia ex illo quod praedicatur de pluribus est
animal. Propterea quomodo dicunt 'praedicari /519/ de pluribus' (quod
generi conuenit) genus ab indiuiduo remouere, cum idem prorsus
indiuiduo conueniat?
Videamus modo quae possit esse differentia inter genus et indiuidua
hoc modo: conuenit generi praedicari de pluribus ex statu generis;
idem indiuiduo conuenit, scilicet praedicari de pluribus ex statu
generis. Item a genere remouetur praedicari de pluribus in quantum est
indiuiduum; idem ab indiuiduo remouetur, cum nullum indiuiduum ex
statu indiuidui praedicari de pluribus habeat. Quomodo igitur per
praedicari de pluribus assignatur differentia?
Sunt quidam, memini, qui differentiam assignantes dicunt genus ex
statu generis praedicari de pluribus et indiuiduum ex statu indiuidui
carere praedicabilitate plurium.
Sed miror de tanto numerosae multitudinis errore, quomodo per hoc
differentiam assignare intenda<n>t, cum aliquid secundum sensum non
attribuat<ur> generi quo ab indiuiduo remoueatur. Quippe cum dicitur:
Genus praedicatur de pluribus et indiuiduum non
non simpliciter affirmatur de genere 'praedicari de pluribus', immo
'praedicari de pluribus ex statu generis' generi attribuitur; cum
dicitur indiuiduum non praedicari de pluribus, non simpliciter
'praedicari de pluribus' ab indiuiduo remouetur sed 'praedicari de
pluribus ex statu indiuidui' aufertur ab indiuiduo. Nullam ergo per
hoc differentiam assignant, cum etiam id quod de genere affirmatur,
scilicet praedicari de pluribus ex statu generis, de indiuiduo
ueraciter possit affirmari, et quod ab indiuiduo remouetur, a genere
possit auferri.
Amplius quomodo dicit Boethius super Perihermeneias quod haec
propositio:
Homo ambulat
de speciali falsa est, de particulari uero uera est? Numquid et de
uniuersali similiter uera est, cum idem sit uniuersale et particulare?
Sed fortassis inquies quod ab hoc uniuersali ambulatio prorsus
remoueri potest, a particulari uero non, hoc modo: nullum uniuersale
ex statu uniuersalis ambulat. Sed similiter dici potest quod nullum
particulare ex statu particularis ambulationem habeat. Haec quippe
enuntiatio:
In eo quod est uniuersale non ambulat
duobus modis potest intelligi, siue 'non' interpositum siue
praepositum. Interpositum sic: in eo quod uniuersale est non ambulat,
ac si diceretur: proprietas uniuersalis non patitur ambulationem --
quod omnino falsum est, cum eidem subiecto uniuersalitas et
particularitas /520/ et ambulatio adiaceant. Quod si praeponitur,
intelligitur hoc modo: non in eo quod est uniuersale ambulat, sicut
est illud: non in eo quod animal est, habet caput, hoc est: non exigit
proprietas uniuersalis ut ambulet, sicut non exigit natura animalis
quod habeat caput. Sed eodem modo uerum erit de particulari, cum
proprietas particularis non exigat ambulationem. Quid enim est quod
ait Boethius illam ultimam differentiam, scilicet 'praedicari in
quid', poni ad exclusionem accidentium, cum accidentia saepe de
substantiis in quid praedicari habeant? Nam secundum eos
indiuidualitas sit quaedam forma, quae in omnibus rebus indiuidualibus
accidentaliter inest; itaque et huic indiuidualitati per accidens
inest, cum secundum hoc indiuidualitas indiuiduum dicitur, quomodo et
Socrates. Nec tamen minus indiuidualitas de hac indiuidualitate
praedicatur in quid.
Praeterea cum praedicationem in rebus tam secundum essentiam quam
secundum adiacentiam accipiunt, quomodo regulas argumentorum ueras
intelligunt? Veluti istam:
Si aliquid oppositum praedicatur de aliquo, oppositum illius
remouetur ab eodem.
Si enim ita intelligant eam quod si una res opposita conuenit alicui
aliqua praedicatione, aliquod oppositum remouetur ab ea aliqua
praedicatione, nulla argumentatione hoc confirmari potest, nec etiam
ista:
Est homo, ergo non est lapis.
Non enim est concedendum quod si aliqualiter oppositum non conuenit
illi, tunc falsa est. Quippe sessio et homo sunt oppositae species, et
tamen sessio non ideo minus habet praedicari in adiacentia de illo de
quo praedicatur homo in essentia.
Amplius. Cum 'praedicari' duobus modis accipiatur, quaeritur quomodo
in definitione generis accipiatur. Non enim est concedendum quod si in
aliqua praedicatione remouetur, ideo in hac. Si autem aliter accipimus
-- hoc modo scilicet: Si aliqua res opposita conueniat alicui aliqua
praedicatione, alterum oppositum non conuenit illi -- tunc plane falsa
est, utrum scilicet praedicari <accipiatur> in essentia uel in
adiacentia. Si autem pro 'praedicari in essentia' accipitur, pro
nihilo in eadem definitione supponitur in quid. Si uero pro
'praedicari in adiacentia', non omni generi conuenit, cum omne genus
non habeat praedicari in adiacentia. Oportet igitur ut large
accipiatur, tam scilicet pro 'praedicari in essentia' quam in
adiacentia. Et cum haec albedo de se in essentia praedicetur et de
Socrate in adiacentia, utique de pluribus /521/ praedicatur, et ita
aliquod indiuiduum de pluribus praedicatur -- quod falsum est.
Quod si quis dicat a Porphyrio non esse exclusa particularia
accidentia sed particulares substantias, plano conuincatur errore ex
eo quod post subditur:
<A> differentia uero et ab his quae communiter sunt
accidentibus... etc.
quod sic nihilo communia determinaret, si aeque omnibus praedicari de
pluribus concederet.
Sunt quidam qui cum nomina particularia excludant, ita determinant:
quod uno et eodem modo de pluribus praedicatur scilicet ut uel in
essentia uel in adiacentia. Sed etiam post istam solutionem quaero de
secunda differentia generis: quod praedicatur de pluribus
differentibus specie, quomodo ad exclusionem specialissimorum et
propriorum <ualeat>, cum albedo uno praedicationis modo, scilicet in
adiacentia, de differentibus specie praedicetur, utpote de cygno et de
margarita, et rationalitas de deo et de homine.
Haec contra illorum sententiam qui eandem rem uniuersalem et
particularem esse disserunt, dicta sufficiant.
Sunt iterum alii qui aliter res uniuersales esse uidentur affirmare.
Hi rebus communitatem assignantes dicunt rem aliam uniuersalem, aliam
singularem, id est alterius proprietatis esse ex hoc quod est
uniuersalis, et alterius ex hoc quod est singularis. Ut animal est
uniuersale et corpus, nec tamen aliquod animal uel aliquod corpus.
Tale est enim secundum hanc sententiam animal esse uniuersale, ac si
dicatur: plura sunt quorum unumquodque animal est et tale est hoc
animal praedicari de uno solo, ac si dicatur: una sola res est hoc
animal.
Nunc positam sententiam breuiter exponamus. Primum quaerendum est, ut
arbitror, quomodo secundum hanc sententiam indiuiduum ab uniuersali
differat per praedicari de pluribus, cum indiuiduum habeat praedicari
de pluribus, id est plura sunt quorum unumquodque est indiuiduum. Sed
fortasse inquies quod recte praedicari de pluribus in definitione
uniuersalis ponitur ad exclusionem indiuiduorum, cum omne uniuersale
praedicari de pluribus habeat, nullum autem indiuiduum de pluribus
praedicetur. Sed eodem modo inter uniuersale et animal /522/
differentia poterit assignari, cum omne uniuersale de pluribus et
nullum animal de pluribus. Non igitur Porphyrius conuenienter induxit
argumentum cum ait:
Genus est, ut animal
cum animal a genere et ab aliis uniuersalibus per "praedicari de
pluribus" differat quemadmodum indiuiduum. Praeterea secundum hanc
sententiam concedere oportet, quod non-uniuersale sit uniuersale et
res quae non praedicatur de pluribus, praedicetur de pluribus et
multos quorum unumquodque de pluribus praedicatur, concedat indiuiduum
appellari.
Est alia de uniuersalibus sententia rationi uicinior quae nec rebus
nec uocibus communitatem attribuit, sed sermones siue singulares siue
uniuersales esse disserit. Quod etiam Aristoteles, princeps
peripateticorum, per definitionem uniuersalis quam ponit aperte
insinuat cum ait:
Uniuersale est quod est natum praedicari de pluribus
id est a natiuitate sua hoc contrahit, ex institutione scilicet. Quid
enim aliud est natiuitas sermonum siue nominum quam hominum
institutio? Hoc enim quod est nomen siue sermo ex hominum institutione
contrahit. Vocis uero siue rei natiuitas quid aliud est quam naturae
creatio, cum proprium esse rei siue uocis sola operatione naturae
consistat?
Itaque natiuitatis uocis et sermonis diuersitas, etsi penitus in
essentia identitas. Quod diligentius exemplo declarari potest. Cum
idem penitus sit hic lapis et haec imago, alterius tamen opus est iste
lapis et alterius haec imago. Constat enim a diuina substantia statum
lapidis solummodo posse conferri, statum uero imaginis hominum
comparatione posse formari.
Sic ergo sermones uniuersales esse dicimus, cum ex natiuitate, id est
ex hominum institutione, praedicari de pluribus habeant; uoces uero
siue res nullatenus uniuersales esse, etsi omnes sermones uoces esse
constat. Si enim aliqua res de pluribus praedicaretur, utique eadem in
pluribus reperiretur.
Cui sententiae opponitur. Primum enim quaeritur cur sermones et non
uoces esse uniuersales astruant, cum descriptio generis tam uocibus
quam sermonibus conueniat. De quocumque enim praedicatur descriptio,
et descriptum. Sed descriptio generis praedicatur de uoce, cum uox sit
illud quod praedicatur de pluribus differentibus specie etc. Vox
igitur est genus.
Quod sic soluitur. Huic argumentationi:
Vox est quod praedicatur de pluribus etc., ergo uox est genus
non congruit /523/ haec regula, scilicet:
De quocumque praedicatur etc.
etsi "illud quod praedicatur de pluribus" etc. sit descriptio generis.
Sic enim exponenda est regula:
De quocumque... etc.
id est quodcumque habet illud in se in quo terminatur descriptio
generis, illud habet in se rem definiti. Vox uero illud non habet in
quo terminatur descriptio et quod per definitionem copulatur, scilicet
praedicabilitatem de pluribus, sed est illud quod praedicatur, quia
est sermo praedicabilis. Non igitur per regulam illam argumentatio
confirmatur. Apparet itaque eorum opinionem friuolam esse.
Si quis uero diligenter definitionem generis consideret, profecto
illud quod praedicatur de pluribus etc., nullatenus definitionem
generis dici posse <inueniet>, cum ad praedicationem illius nullo modo
genus sequatur. Aliter enim definitio illius esse non poterit nisi
idem penitus copulare habeat. Dicatur igitur definitionem generis esse
praedicabile de pluribus differentibus specie etc.; et de quocumque
praedicatur definitio, et definitum, id est quidquid habet in se illud
cuius definitio copulata est, habet in se illud cuius definitum est
copulatum.
Si quis uero insistens dicat illam definitionem de uoce praedicari,
cum uox sit praedicabilis etc., fallitur. Non enim definitio generis
ibi praedicatur, quia non ostenditur inesse illud, unde definitio est
copulata, scilicet praedicabilitas talis, cum ipsum adiectiuum in ui
substantiui ponatur. Veluti cum dico:
Socrates est album
(id est res alba) per 'album' formam cuius est copulatiuum nullo modo
copulo. Quod euenit ideo, quia in ui substantiui est positum, cum omne
adiectiuum formae sit copulatiuum.
Quod uero opponitur de Porphyrio, qui uidetur dicere hoc totum "quod
praedicatur de pluribus etc." definitionem generis esse, non obest.
Cum enim dicit:
Quod etiam describentes assignauerunt genus esse dicentes, quod
praedicatur de pluribus... etc.
genus ex parte praedicati, non ex parte subiecti posuit. Non enim
genus est, quod praedicatur de pluribus etc., sed hoc modo intellexit:
Quod praedicatur de pluribus, est genus, ac si diceretur aperte: de
pluribus praedicabile etc. est genus.
Cum haec uox sit hic sermo et hic sermo sit genus, quomodo
rationabiliter negari poterit, quin haec uox sit genus?
Quod sic soluitur. Cum dicimus:
Hic sermo est genus
tale est ac si dicamus: sermo huius institutionis est genus. Sed cum
dicimus:
Haec uox est genus
tale est ac si dicamus: haec essentia uocis est praedicabilis etc. --
quod falsum est: oportet enim prius /524/ uni copulari et postmodum
essentialiter alteri, quod nunquam fit. Dictum est enim et non potest
amplius sumi.
Concedimus itaque has esse ueras:
Hoc nomen est genus
Hoc nomen est uniuersale
similiter:
Hic sermo 'animal' est genus
Hoc uocabulum 'animal' est genus et uniuersale
et similiter omnes in quibus subicitur uox innuens institutionem, non
simpliciter essentiam uel prolationem, sed significationem et
praedicans communitatem, sicut est: genus, uniuersale, sermo,
uocabulum, dictio, oratio. Vox autem simpliciter innuens essentiam est
ut animal homo, uox, sonus a‘ris etc.
Nota tamen quod haec propositio uera est:
Genus est uox
et:
Species est uox
Tale est enim ac <si> dicatur: generale uocabulum est uox uel
speciale. Conuersae harum, scilicet:
Vox est genus
uel:
Vox est species
non sunt concedendae, cum per illas communitas essentia<e> ostendatur
quae similiter in omnibus reperitur. Concedimus enim propositiones:
Hic status animal est <homo>
Haec materia Socratis est Socrates
Utrumque istorum est aliquid
conuersas uero istarum negamus omnino, scilicet:
Homo est hic status animal
Socrates est <haec> materia Socratis
Aliquid est utrumque istorum
His ita determinatis sciendum est genera et species nullo loquente non
minus esse. Cum enim dico:
Genus uel species est
ipsis nihil attribuo sed institutionem iam factam, ut superius dictum
est, ostendo.
His ita praelibatis ad soluendas quaestiones de generibus et speciebus
accedamus, quas nec ipse Porphyrius animatus est soluere. De quibus
tria sunt inquirenda: quaeritur scilicet, quare de uniuersalibus et
non de singularibus fiant quaestiones, et quid eaedem quaestiones
sentiant, et de ordine quem Boethius assignat.
Quaestiones huiusmodi de uniuersalibus et non de singularibus non
immerito fiebant, cum singularia res ut discretas et ab omnibus aliis
diuersas significant et quasi ad oculum proprio sensu eas capiamus.
Uniuersalia uero nullam personam distinguunt; unde sanum intellectum
facere non uidentur, quia omnis sanus intellectus ex aliqua persona
surgere uidetur, cum ea quae sensu capimus, per intellectum
recordamur. Quippe quaemadmodum sensus, qui duces sunt intellectus,
res ut discretas cum exterioribus formis percipiunt, ita intellectus,
aemulatores sensuum, easdem res <alio> modo concipiunt. Sed
intellectus uniuersalium /525/ res ut discretas nullo modo attendunt,
cum omnis res sit haec uel illa, sed neque hanc uel illam
significant. Quare nullomodo sanum intellectum facere uidentur, cum
nulla res secundum eorum intellectus sane deliberari possit. Quod
aperte insinuat Boethius ubi ait:
Quod enim quisque auditor intelligat, hac uoce 'homo' nulla prolata,
ideo nulla determinatione clauditur?
Quod autem circa uniuersalia propter intellectus dubitatio
consisteret, aperte ostendit Boethius, cum illam partem
argumentationis, quam probari uniuersalium intellectus cassi et uani
uidentur, soluat, aliam uero de rebus insolutam praetermittat. Quam
etiam dubitationem uniuersalium aperte Aristoteles insinuat cum ait in
tractatu substantiae:
Neque enim unum est, quod subiectum est secundis substantiis.
Sciendum est huiusmodi quaestiones a dubitantibus in designatione
rerum fieri, in qua dubitatione ex locutionibus philosophorum
inciderunt, quae huiusmodi fuerunt:
Animal est genus
Animal est in pluribus
Homo est uniuersale
Homo est species
accipientes haec nomina 'animal' et 'homo' in propria et usitata
significatione, ignorantes philosophos haec nomina ad se ipsa
significanda transtulisse in hoc sensu:
Animal est genus
id est hic sermo 'animal' uel hoc nomen 'animal' est genus.
Qui uero ad doctrinam loquitur et ad translationem quibus usi sunt
auctores, cognoscit non tantum illud <quod> quaerens diligenter
intendit discutere, uerum et membra diuisionis quam quaerens per
opposita fieri intendebat quodammodo non esse opposita adserit, uerbis
tamen <aliter> acceptis in discussione quam ille in inquisitione, quia
quaerens ita intelligit "utrum genus et species subsistant", id est
sint res ex subsistentibus, "an sint posita" etc., id est tantum sint
in opinione ut chimaera; soluens uero aliter hoc modo scilicet: genera
et species subsistant, id est res subsistentes appellent, uidelicet
eas quarum sunt nomina sicut et participia. Eadem namque res ab
uniuersali nomine et particulari continentur et hoc loco hoc uerbum
'subsistit' de rebus ad sermonem transfertur per adiunctionem horum
nominum: genus et species, quae sermonibus data sunt. Veluti /526/
substantia hoc nomen quod proprie rebus conuenit, tamen in
designatione nominum quando large accipitur, sicut ait Aristoteles in
tractatu substantiae:
Videtur autem omnis substantia hoc aliquid significare
ita tamen quod magister hanc propositionem:
Genera et species subsistunt
falsam esse concedit, quia talis est sensus 'genera et species
subsistunt': aliqua subsistentia sunt genera et species. In quo sensu
Boethius denegat aperte eam cum probat genera et species non esse nec
sane intelligi. Aliud membrum diuisionis, scilicet quod sunt posita in
solis et nudis puris intellectibus, concedit hoc modo: "sunt posita in
solis intellectibus", id est sunt posita propter intellectus solos a
sensu, id est significantes rem non cum aliqua forma, quae sensui
subiaceat.
Si quis uero opponat de hac specie 'ignis', nihil obest, quia
intellectus huius speciei rem accidentiis affectione informatam non
attendit, quae tactu discernatur, sed eam cum substantiali calore
intelligit, qui nullo modo a sensu percipitur.
Sed quia intellectus huius nominis 'filius' hoc habet, quia ex
filiatione res sensui non subiacet, adiunxit 'nudis' ab accidentalibus
proprietatibus, id est non concipientes res ut accidentalibus formis
occupatas.
Si quis opponat, quod per hoc nomen 'homo', cum singulare nomen,
intelligimus rem informatam unitate et ideo accidentali proprietate,
dicimus, quod hoc loco proprietates accidentales pro strictis ipsis
accipimus, scilicet pro talibus formis, sine quibus substantia
subsistere possit.
Sed quia hoc habet nomen hoc, scilicet haec substantia uel haec anima,
addit 'puris' a personali discretione, id est non attendentes rem ut
discretam -- id est in statu illo in quo plura participare non
possunt.
Si quis uero dicat quod non conueniat omnibus uniuersalibus, <quia
Aeacides et uniuersale est et determinate> facit intelligi Aeacum,
fallitur. Non enim facit intelligere Aeacum secundum statum in quo
multa participare possint, sed filium Aeaci concipere facit secundum
Aeacum.
Siue sint corporalia siue incorporalia. Quaerens sic intelligit: cum
genera et species sint res subsistentes et subsistentia alia
corporalia, alia incorporalia, utrum genera et species sint corporales
res an incorporales. Soluens ita: genera et species sunt corporalia id
est res discretas nominant, et sunt incorporalia, id est res discretas
indiscrete nominant. /527/
'Corporale' enim pro discreto ponitur, qui maxime in corporalia
consistit discretio, cum etiam in illis reperiatur loci
circumscriptio. 'Incorporalia' uero circumscriptione carent, cum eorum
terminus loco definiri non ualeat. Et ideo incorporale pro indiscreto
ponitur.
Videbatur fortasse, quod aliqua incorporee, id est indiscrete,
significarent, quae pluribus essent communia. In quo errore sunt, qui
easdem res in pluribus essentialiter <esse affirmant>. Et nota hanc
propositionem:
Genera et species sunt corporalia
in proprio sensu falsam esse, ueluti istam:
Genera et species sunt subsistentia
quae tamen in figuratiuo sensu concedimus.
Quaerens sic intelligit: cum sint incorporalia, et incorporeorum sint
tria genera -- unum existens in corporibus quod sine illis subsistere
potest, ut anima; aliud quod sine illis existere nequit, ut albedo;
aliud nunquam existens in sensibilibus, ut diuini spiritus -- utrum
genera et species sint in sensibilia an extra sensibilia. Hic
accipitur sensibilis pro eo quod aliquo modo sensui subiaceat.
Soluens ita: genera et species quaedam nomina in sensibilibus sunt
posita, hoc est sensibilia habent appellare uel nominare, et ponuntur
extra sensibilia, id est res habent significare et non cum aliqua
forma quae sensui subiaceat, quia si res omnes formas quae sensui
subiacent, amitterent, non ideo minus a genere et specie nominari
possent. Sunt igitur genera et species in sensibilibus posita per
appellationem, extra uero per significationem.
In hac uero ultima quaestione Boethius Aristotelem et Platonem
diuersos esse in uerbis commemorat hoc modo: Aristoteles omnia
uniuersalia in sensibilibus esse ponit, extra uero intelligi; Plato
uero non modo intelligi, uerum etiam ea praeter sensibilia existere
affirmat; extra uero sic intellexisse arbitror quod genera et species
in sensibilibus subsistant per appellationem, id est in se appellant,
extra uero intelliguntur, quia intellectus eorum absque omni
sensibilitate /528/ habentur, quia non faciunt concipere res ut
informatas formis, secundum quas res sensui subiacent. Plato uero
dicit genera et species non solum extra intelligi, uerum etiam extra
subsistere, quia si res substantiae omnibus illis formis carerent,
secundum quas res sensui subiacent, non minus tam secundum intellectus
generum et specierum ueraciter deliberari possent. Apparet igitur in
sensu non esse diuersitas, quamuis in uerbis uideatur.
Solutis quaestionibus ad litteram redeamus.
Haec supra <posita> de generibus et speciebus, recusabo dicere et ea
quae consistunt circa ea, id est circa illas tres quaestiones,
scilicet impugnationes et earum defensiones, <uel aliter> ita ut
quartam adnectamus quaestionem hoc modo: utrum constantia sint circa
illa duo, genera et species, id est necesse <sit> ea aliquas res
subiectas per appellationem continere, an destructis rebus uniuersalia
permanere possint. Unde phoenix non est uniuersale, cum plures res
continere non habeat, nec chimaera, cum nullam rem contineat. Quod
Aristoteles aperte insinuat:
Rerum alia sunt uniuersalia, alia singularia.
Solutis quaestionibus de ordine ipsarum, qui secundum solutionem
assignari non potest, quaerendum est. Quod aliter ut supra dictum est,
in quaestione, aliter in solutione accipitur, haec est causa, quia hae
duae quaestiones a dubitantibus et ab ignorantibus translationem, qua
usi sunt auctores, fiebant iuxta usitatam et propriam nominum
significationem. Soluens uero non proprium solum sensum sermonum
aperire intendit, uerum etiam translationem, qua usi sunt auctores,
diligenter discuti. Boethius in commento iuxta Alexandrum generum et
specierum impugnationibus et impugnationum expeditionibus diligenter
insistit, de quibus tale proponit inconueniens, quod disputatio
generum et specierum omnino sit postponenda, quia genera et species
nec sunt nec intelliguntur sane, id est non faciunt sanum intellectum.
Probat de genere prius, quod non est, quia neque unum neque multa.
Unum non est: omne quod est, ideo est, quia unum numero est; sed genus
non est unum numero; non est igitur unum. Sed quia aliquis
adsumptionem negare posset, ideo illam probat dicens, quod non /529/
est unum numero, quia neque unum commune est ut puteus [aut unum]
neque unum non commune. De uno non communi certum est, cum constet
genus esse commune. Probandum est ergo, quod non sit unum commune.
Omne enim unum commune aut per partes commune est, ut puteus, aut unum
commune est per successionem temporum, ita scilicet quod transtulit in
usus habentium et post in commune reducitur, aut in eodem tempore
totum commune est, scilicet ita quod non constituit eorum substantiam
quibus est commune, ut theatrum.
Genus uero secundum nullum illorum quattuor commune est. Non est
igitur unum numero.
Neque multa, quia <neque> multa eiusdem naturae neque multa non
eiusdem naturae. Sed constans est quod non est multa non eiusdem
naturae. Oportet igitur quod sit multa eiusdem naturae -- quod iterum
falsum est. Si enim hoc esset, cum omnis multitudo talis uno genere
claudatur, quod eas ut conuenientes significet, et rursus illud genus
erit similiter multitudo rerum conuenientium et habebit genus supra
se, et illud aliud, et ita usque in infinitum -- quod est
inconueniens. Non est igitur multa. Hoc ultimo argumento destruit
Boethius sententiam <quae dicit> collectionem scilicet omnium
substantiarum genus esse.
Ostenso priori inconuenienti, scilicet quod non sunt, probat aliud,
scilicet quod non sane intelliguntur, hoc modo: Omnis intellectus
habitus de aliqua <re aliter> quam res se habet, uanus et cassus est;
et intellectus generum et specierum habetur de re aliqua aliter quam
res se habet; non igitur est sanus. Ex his omnibus patet genera et
species nec esse nec sane intelligi.
Hanc ultimam partem argumentationis soluit Boethius atque expedit,
quia solutione indigebat, utpote sophistica. Aliam partem qua probat
genera et species non esse non determinat, quia determinatione non
indiget, cum uera sit. Si etiam utraque pars solutione indigeret et
ipse alteram tamen solueret, irrationabiliter ageret.
Ne igitur Boethius pro stulto teneatur dicimus hanc propositionem:
Genera et species non sunt
in proprio sensu ueram esse hoc modo:
Aliquae subsistentiae non sunt genera et species
Concedimus tamen quod genus est existentia, quia est sonus.
Conuersa<m> eius uero, scilicet quod aliqua existentia sit genus,
penitus denegamus, cum nulla essentia sit uniuersalis, sicut superius
ostensum est. /530/
Hanc uero partem quam probat intellectus generum et specierum cassos
esse determinauit utpote sophisticam, cuius argumentationis prima
propositio sit uera et falsa. Vera est ita: Omnis intellectus habitus
de re aliter, quam res se habet, id est qui concipit rem aliter quam
sit, cassus est et uanus. Et in hoc sensu falsa est adsumptio, cum
intellectus generum et specierum non concipiant res aliter esse quam
sunt. Falsa est eadem propositio ita: Omnis intellectus, habitus de re
etc., id est omnis intellectus, qui habet alium modum in concipiendo
quam res <se> habet in existendo, cassus est. In hoc sensu uera est
adsumptio. Quippe intellectus huius uocis "corpus" habet alium modum
in concipiendo quam corpus in existendo, quia iste intellectus
concipit substantiam cum corporeitate tantum, ita scilicet, ut nullam
aliam formam attendat, corpus uero cum illa forma tantum non
existat. Similiter cum aliquis loquens celeriter de eo qui lente
currit, dicit eum currere, utique aliter dicit eum hoc facere quam
ipse faciat, quia celeriter dicit quod ille celeriter non
facit. Constat ita intellectus uniuersalium nec uanos nec cassos esse
etsi alium modum habeant in concipiendo quam res in existendo.
De quibus uniuersalibus tria inuestiganda hoc loco occurrunt, de
significatione scilicet et intellectu eorum, quam doctrinam faciant
quamque commoda sit impositio eorum.
Solet enim quaeri de significatione et intellectu istorum (id est
uniuersalium nominum) quas res scilicet significare habeant. Nam cum
audio hoc nomen 'homo' quod pluribus commune est rebus ad quas
aequaliter se habet, quam rem in ipso intelligam quaero. Quodsi sicut
oportet, respondebit, quod homo ipso intelligatur, sequitur autem
quaestio, quomodo hoc uerum sit, nisi hic homo uel alius intelligatur,
cum scilicet omnis homo sit hic uel ille uel alius.
Sicut enim inquiunt: Cum homo sentitur, necesse est hunc uel illum
sentiri eo quod omnis sit hic uel ille, <ita> et de intellectu ad
similitudinem sensus ratiocinantur, <ut uidelicet si homo
intelligatur necesse sit uel hunc uel illum intelligi>.
Praeterea homo nihil aliud sonat quam quidam homo. Unde et qui hominem
intelligit profecto quendam hominem intelligit, et ita hunc uel illum
intelligit -- quod penitus falsum apparet.
<Ad> quod respondendum arbitror quod si recte ratiocinari uolumus,
<oportet> et singularum enuntiationum sensus diligenter attendere;
nullum procedit inconueniens. Cum enim dicimus:
Homo /531/ intelligitur
talis est sensus quod aliquis per intellectum concipit humanam
naturam, id est animal tale attendit. Inde si postmodum procedat ita:
...sed omnis homo est hic uel alius;
igitur concipit hunc uel alium
non recte procedit immo ita potius dicendum esset:
...sed omnis intellectus intelligens hominem est intelligens
hunc uel illum;
tunc quippe <recte> medius terminus seruaretur et coniunctio
terminorum extremorum per eum recte procederet. Sed falsa est
adsumptio.
Similiter cum dicitur: Ego desidero cappam, et omnis cappa est haec
uel illa, non tamen sequitur quod ego desidero hanc uel illam. Sed si
ita diceretur: ego desidero cappam et omnis desiderans cappam est
desiderans hanc uel illam, tunc equidem argumentum recte procederet.
Non est itaque necesse, ut si hominem intelligam, ideo hunc uel illum
intelligam, cum multi alii innumerabiles conceptus sint, in quibus
humana excogitatur natura, sed indifferenter, abque ulla scilicet
certitudine personae, sicut haec ipsa conceptio simplex huius nominis
'homo' uel huius nominis 'album' simpliciter. Qui tamen sani sunt,
quia <secundum> eorum intellectus multa sane possunt deliberari. Sicut
est intellectus 'omnis', qui ad omnes homines pertinet, quia
unumquemque secundum intellectum illius sane possumus deliberare et
aliquid esse illius significare. Ut si dicam:
Plato est homo
secundum intellectum praedicati nominis esse Platonis declaro et
aperio. Unde illa uox praedicata a Boethio dignior pars propositionis
dicitur a priuilegio et declaratiua, quia secundum intellectum eius
quid unumquodque sit, declaratur, per totalem intellectum uero non
secundum ipsum, quid unumquodque sit, cognoscitur, et ideo declaratio
per illum et deliberatio dicitur fieri.
Ostensa utriusque, rerum scilicet et intellectuum significatione, quam
doctrinam faciant ostendamus.
Dicendum est igitur, quod omnes res discretae sunt oppositae numero,
ut Socrates et Plato. Eaedem etiam sunt conuenientes ex aliquo ex eo
scilicet quod sunt homines. Neque tamen ex socratitate uel platonitate
neque ex aliqua re qua inter se participant, eos conuenire dico et
tamen ex aliquo conuenire, id est aliquam conuenientiam habere, ex eo
scilicet quod sunt homines. Ut si dico:
Volo aliquid
sed quaerenti:
Quid uis?
optime respondebo:
Aureum castrum
quia ubi dixi 'Volo aliquid' /532/ aliquam uoluntatem me dixi habere,
et ubi ille dixit 'Quid uis?' quam uoluntatem haberem quaesiuit, et
quaerenti eam determinaui. Et quoniam ita res inter se conueniunt et
differunt ex necessitate ad hanc doctrinam faciendam oportuit inueniri
uocabula, quae res discretas determinarent et rerum conuenientiam
significarent. In his enim duobus, conuenientiam rerum uidelicet et
differentias assignanda, Platone teste perutilis et necessaria
consistit doctrina.
Assignata eorum doctrina, quam sit commoda eorum impositio uideamus.
Non parum commodi uniuersalium impositio contulit. Si enim omnibus
hominibus adesse aliquid uel abesse ostendere uelimus, per
particularia nomina hoc facere non possumus: tum propter inconstantiam
cum modo habent substantiam, modo non; tum propter eorum infinitatem,
quia de infinitis teste Platone nulla certa habetur doctrina. Oportuit
igitur uniuersalia inueniri, ut facerent, quod singula facere non
poterant.
Quod uero de superfluitate impositionis uniuersalium nominum opponunt,
ne doctrinam facere uideantur, sed potius confusionem, cum nulla res
teste Boethio per uniuersale nomen attendatur -- quotiens enim sine
determinatione uox illa dicitur, facit dubitationem intellectus
etc. -- nihil ualet. Quamuis uniuersalia sint, tamen doctrinam faciunt
et certitudinem, licet omnem dubitationem quae animo ingeri potest ab
auditore non abstrahant sicut nec singularia. Cum enim dico:
Socrates currit
qualiter uel quantum currit non ostendo. Sic etiam cum dico:
Homo currit
naturam humanam quam ipse ignorabat ostendo, licet quis homo non
insinuet nec omnes dubitationes abstraham quas habet.
Quod enim dicit Boethius:
Auditor non habet quod rationabiliter intelligat hac uoce prolata
"homo"
uerum uel falsum est. Si enim ita intelligat ut ostendatur quaestio de
substantia nominis, ita scilicet:
Nulla res est de qua intellectum habeat
uerum est. Si autem de substantia uerbi hoc modo:
Nullum intellectum habet
falsum est, sicut haec quaestio:
Quid intelligis?
Quid uis?
de substantia nominis est hoc modo:
Quae res est de qua uoluntatem habes?
et secundum hoc oportet ut certa persona respondeatur de qua
intellectum habes. De substantia uerbi /533/ ita:
Quem intellectum habes?
Similiter "Quid uis?" hos duos sensus habet:
Quae res est de qua uoluntatem habes?
uel:
Quam uoluntatem habes?
Quod autem haec quaestio "Quid uis?" hunc sensum habeat "Quam
uoluntatem habes?" apparet ex eo quod nullo aureo castro permanente
uere respondeo:
Aureum castrum uolo
id est talem uoluntatem habeo. Similiter ad "Quid intelligis?" uere
respondetur:
Chimaeram intelligo
etsi chimaera nihil sit. Cum igitur chimaeram intelligo, etsi nulla
res sit quam intelligam, aliquid tamen intelligo.
[ LNPS 1.02 ]
DE GENERE
< ... >
Littera praetermissa quae satis in Glossulis exponitur, ad
descriptionem generis nos transferamus, quae talis est: Praedicabile
de pluribus differentibus specie in eo quod quid est.
Tres differentias ponit: praedicari scilicet de pluribus, praedicari
de differentibus specie, praedicari in eo quid est. Quod uero
Porphyrius dicit praedicari de pluribus declarat diligentius
Aristoteles in Praedicamentis, cum ait: quod aptum natum est
praedicari de pluribus. Quae est descriptio uniuersalis, quae sic
exponenda est: uniuersale est, quod in significatione simplex <et> in
uoce est aptum, id est aptitudinem habet, scilicet conuenientiam rerum
de nominibus, quorum ueraciter habeat praedicari. Per quod excluditur
phoenix et caetera huiusmodi, quae res plures non continent. Natum est
praedicari, id est ueraciter habet coniungi.
Praedicari autem duobus modis dicitur, scilicet pro coniungi quoquo
modo et secundum hoc omnis categorica propositio habere praedicatum
dicitur; et pro coniungi ueraciter. Et in hoc sensu in definitione
uniuersalis ponitur, per quod excluditur chimaera et caetera huiusmodi
nomina.
Sed quia coniunctio uocis diuersis modis fit -- aliquando enim
coniungitur per aliquam coniunctionem propositio propositioni, ut: si
est homo, est animal, aliquando dictio dictioni, ut: Socrates et
Plato, aliquando per uerba, ut: Socrates uidet hominem, aliquando sine
omni coniunctione, ut: homo albus -- intelligenda est ui uerbi
substantiui praesentis, per quod excluduntur hae iuncturae uocis:
'Socrates uidet hominem' et caetera huiusmodi. Sed quia hoc habet
rosa, licet nulla rosa sit, quia uerum est: hoc corpus fuit rosa,
intelligenda est <ui> substantiui uerbi praesentis. Et quia hoc habet
'Socratem esse hominem', intelligendum est etiam: indicatiui. Sed quia
hoc habet possibile et necessarium, quia uerum 'Socratem legere est
possibile', addendum: personaliter, id est ita ut in illa coniunctione
innuatur res subiecti esse res praedicati.
Nota quod magister noster possibile et necessarium concedit
uniuersalia, quia praedicatur de pluribus. Dicendum est uniuersale
illud, quod est aptum natum praedicari, id est /535/ ueraciter
coniungi, ui substantiui uerbi praesentis indicatiui personaliter. Sed
quia hoc habent indiuidua, additur: de pluribus, id est de uocabulis
res diuersas numero significantibus, per quod excluditur hic albus et
hoc ueniens et haec pars et hoc totum <quod> de Socrate
praedicatur.
Littera ista sic solet legi: de differentibus numero , id est de
uocabulis rerum numero differentium. Et secundum <hoc> haec sessio non
includitur ibi, quia haec sessio et haec sessio, de quibus praedicatur
sessio, non sunt uocabula rerum numero differentium, cum haec sessio
et haec sessio non sint res. Sed si hoc modo intelligatur: de
uocabulis differentibus numero, bene ibi includitur, quia haec sessio
et haec sessio sunt uocabula differentia numero. Omnia illa enim
nomina differunt numero, quorum omnium res sic sunt diuersae, quod una
non est alia nec aliquid unius est alterius aliquid. Quod huic
sessioni conuenit, quia haec sessio et haec sessio est res huius
uocabuli sessio; non tamen est <illa sessio> haec sessio et haec non
illa nec aliquid unius est aliquid alterius.
Si autem opponatur de domo, quod de omnibus partibus suis praedicetur,
similiter nihil <est>, cum hic praedicari singillatim ad unumquodque
de pluribus referatur, quod domus non habet ad suas partes.
Sed quia hoc conuenit speciebus specialissimis et eorum propriis,
additur: de differentibus, id est de suppositis nominibus diuersis
speciebus. Nominum sicut et rerum quaedam differunt numero, quaedam
specie, quaedam uero genere. Illa uero differunt numero, quae diuersa
numero significant, id est talia quae tota quantitate suae essentiae
discreta sunt, ut nihil unius sit alterius. Illa uero nomina differunt
specie, quae sunt diuersae species uel sub diuersis speciebus
continentur, id est quae apta sunt ad supponendum illis, etsi
specialissima non sint inuenta, res tamen differentes specie dicuntur,
quia naturaliter sub diuersis speciebus continentur specialissimis hoc
modo, quia habent illos status ex quibus diuersae species possunt
poni. Omnia uero differre genere dicuntur, quae sunt diuersa genera
uel diuersis generibus supposita. Res autem genere differre dicuntur,
quae naturaliter sub diuersis continentur uerum est: Quaecumque
differunt genere, differunt specie, et quaecumque specie, differunt
numero. Quod tamen falsum uidetur, cum haec manus, quae Socratis est,
et Socrates differant specie, non tamen numero, cum alterum /536/ sit
de altero. Et notandum est, quod quando dicimus: quaecumque differunt
genere, et specie etc., plura accepimus quantum ad numerum. Unde haec
manus Socratis et Socrates non plura, cum numerus in eis multiplicari
non ualeat.
Verum est igitur: quaecumque sunt diuersa numero, differunt specie et
numero, sed non econuerso. Vel potest dici, quod manus Socratis et
Socrates sunt res diuersae numero secundum Boethium, cum largius
diuersa numero accipiat, quam superius acceptum sit. Dicit enim
diuersa esse numero, quorum unum non est aliud.
Sed quia hoc habent differentiae quaedam et accidentia, additur: in eo
quod quid est, per quod excluditur corporeum et caeterae differentiae
et communia accidentia.
Cuius quaestionis est proprius sensus, si de rebus accipiatur uel
exponatur: Cuius generalis status uel specialis est? Quid enim est,
hoc nomen, proprie quaerit de generali statu siue speciali, sicut quis
et quae et quod proprie de persona.
Si quis uero dicat hoc nomen corporeum praedicari in quid secundum
illam sententiam, qua conceditur esse eiusdem significationis cum hoc
nomine corpus, fallitur. Haec enim quaestio ex propria significatione
et institutione sua est petitiua generalis nominis uel specialis et
propter hoc, scilicet ut respondeatur genus uel species uel ipsorum
definitio, semper fieri debet, licet in ea non agatur de nominibus
ipsis, sed de rebus a nominibus appellatis. Quamuis enim per
quaestionem de rebus agatur, tamen de cohaerentia nominum manere
dubitatur. Et ideo debet exponi in nominibus et est ratio quare. Nam
si exponatur in rebus, ut superius dixi, ut ita dicatur: quid est, id
est cuius generalis uel specialis status est res, aliquando non
comprehenditur albedo et sessio, quia non sunt res. Nam res proprie
dicimus subsistentias. Quare ut melius dicatur, dicendum est ita: homo
quid est, id est cui generali uel speciali uocabulo supponitur hoc
nomen homo?
Si uero opponat quis, quod secundum hunc sensum conuenienter definitio
responderi <potest>, cum solummodo uideatur esse petitiua generalis
uel specialis status, fallitur. Quicumque enim ostendit aliquid alicui
definitioni esse suppositum, aperte insinuat idem nomen suppositum
esse generi uel speciei, cuius est definitio, cum quidquid sit
suppositum definitioni, et definito. Nota quia per illud quod
praemissum in definitione excluduntur /537/ aequiuoca et orationes et
sic definitiones. Si enim definitiones genera esse dicamus, fallimur,
cum Boethius dicat animal esse ultimum genus, cum animal rationale,
quod post animal est, genus esset, nisi per quod excluderetur, ut sit
sensus definitionis: genus est illud quod unum in significatione et
simplex in uoce praedicatur etc.
Nota quod uoces sunt aemulae rerum. Ut enim primo loco substituitur
substantia accidentibus, sic nomen significans substantiam primo loco
in constitutione ponitur et nomen adiectiuum ei additur, ut homo
albus, et sic in uerbo: currit celeriter.
Unde quaestio alia de substantia nominis, alia de qualitate; alia de
substantia uerbi, alia de qualitate. De substantia nominis est, per
quam quaeritur demonstrari, quid significetur a subiecto, ut: quid est
Socrates, id est quae res est Socrates uel aliud. Et de qualitate, per
quam quaeritur nomen responderi significatione adiectiui determinans,
ut: qualis est ille? albus. Et de substantia uerbi, per quam
quaeritur responderi aliquid per quod uerbi est substantia, id est
significatio, demonstretur, ut: quid agit Socrates? legit. Quae
quaestio potest esse de substantiia tam uerbi quam de substantia
nominis. Si enim dicatur: quid agit Socrates, id est in quam actionem
habet, est de substantia uerbi. Si autem dicatur: quid agit Socrates,
id est quam rem agit, de substantia nominis est. Et de qualitate uerbi
uidetur illa esse, quae petit sibi responderi illud per quod
determinatur qualitas uerbi, ut: qualiter currit? celeriter. Et harum
aliae sunt naturales, id est per quas natura petitur demonstrari, ut:
quid est homo, aliae personales, ut illae, per quas quaeritur persona
distingui a caeteris, ut: quis est in domo? Socrates. Quae quandoque
fit de proprietate occulta et ficta, id est quae sensu non potest
percipi qualitate extrinseca et matura cognita, ut: quis pater ille
uirum etc. Et cum dicitur: 'quis natat in mari', quis ponitur pro
quid.
Et attende, quia ordo seruandus est in responsione harum quaestionum,
quia quaeuis significat idem: quid uidet Socrates et quid uidetur a
Socrate; tamen idem non est respondendum. Uni enim est respondendum:
hominem uel aliquid tale, alii uero: homo uel aliquid tale a Socrate
uidetur.
Et ita hoc nomen, quid diuersis adiunctum diuersas habet quaestiones
facere, inter quas istae sunt praecipue tres: Una /538/ scilicet
stricta, secundum quam hic accipitur genus praedicari in quid, id est
ad istam interrogationem: quid est, id est 'quid' quaerit de generali
uel speciali statu, id est quaerit, ut ostendatur, quid sit aliquid
per generale uel speciale nomen. Alia est, quae quaerit de re, ut
ista: quid est risibile, id est 'quid' quaerit de esse rei, per quod
esse differt a caeteris rebus. Tertia est de significatione, ut cum
dicitur: quid est genus, quid species, id est quid significat genus,
hoc nomen, uel species, sicuti idem est, ut cum <dicitur> homo currit,
id est homo habet cursum ... Quid est: 'Dixit dominus domino meo'
etc., id est significat haec oratio? Et ita per 'quid est' quandoque
quaeritur de significatione.
Amplius de hac quaestione 'quid est' quidam quaerunt, quomodo debeat
exponi. Quae ita exponitur in rebus: quid est homo, id est quid
necesse est hanc rem esse ad hoc quod homo, id est quid exigit ad suum
esse?
Ad hoc quidam opponunt dicentes, quod nihil ualet haec oppositio
eo quod praecessiuam quaestionem potest dinosci: quid exigat ad suum
esse. Quaestio autem quae praecedit, haec est: an sit homo, quae cum
manifesta sit, manifestum est certe, quid sit homo, et cum scitur quid
sit homo, scitur quid sit animal rationale mortale. Postquam autem
scitur, quid est animal rationale mortale, satis liquet, quid sit homo
et quid ad suum esse exigat. Et quia haec quaestio satis declarat
illud, superflua uidetur esse expositio haec quae idem dicit.
Alia etiam de causa nihil ualet in rebus haec expositio. Nam cum
dicitur: quid est homo, respondeatur: animal rationale mortale. Et
ideo male respondetur, quia idem poscitur in responsione quod in
inquisitione. Idem enim est homo quod 'animal rationale mortale', et
ideo quia idem est, non debet exponi in responsione, quia non magis
certificatur quaerens per illud, et sic non fieret bona responsio ad
hanc quaestionem: quid est homo, si respondeatur homo, eo quod idem
respondetur. Similiter in rebus non est bona responsio 'animal
rationale mortale' ad hanc quaestionem: quid est homo, eo quod idem
est 'animal rationale mortale' et homo.
Sed si exponatur haec quaestio in nominibus, bene poterit responderi
'animal rationale mortale' et etiam antropos, sicut ad hanc
quaestionem: quid est mucro, respondetur: gladius. Sed in rebus non
ita posset, cum idem sit mucro et gladius. Quomodo haec quaestio
debeat exponi in nominibus, uideamus. Ita enim est exponenda: quid est
homo, id est peto, /539/ ut respondeatur tale uocabulum mihi, per quod
sim certus de isto uocabulo homo et ideo non debet responderi homo,
quia non est tale uocabulum, quod expellat dubitationem ab hoc
uocabulo, quia idem uocabulum est.
Et sciendum, quia aliter est in definitionibus rerum et aliter in
definitionibus nominum. Nam in definitionibus <rerum> datur
conuenientia et differentia secundum essentiam, ut in hac definitione
'animal rationale mortale' datur conuenientia per hoc nomen 'animal'
essentialiter. Nam participatione huius nominis omnia alia conueniunt,
et ita per hanc definitionem datur conuenientia secundum essentiam. Et
aliter est in definitionibus nominum. Nam in illis definitio secundum
essentiam non potest assignari, eo quod eandem uocem habens contingit
esse nomen et uerbum. Nam canis quod est nomen, potest esse uerbum
similiter. Unde potest bene dici: nomen est uox significatiua ad
placitum etc, id est id quod nomen est, et econuerso uerbum est uox
significatiua ad placitum etc., id est id quod uerbum est. Unde si
aliquis uelit inferre: ergo nomen est uerbum et uerbum est nomen, non
sequitur, quia in ea significatione, qua est nomen, <non> est
uerbum. Quare cum dicitur: nomen est uox significatiua ad placitum
etc. sine tempore, oportet apponi: et in eadem significatione.
Contra sophisticas importunitates hoc idem oportet apponi in
definitione generis, ut ita dicatur: genus est quod praedicatur de
pluribus differentibus specie in eo quid sit, id est illud est genus,
quod est coniungibile pluribus ad ueram enuntiationem reddendam ui
uerbi substantiui praesentis in eadem significatione.
Quare cum dico: genus est quod praedicatur de pluribus etc., <quaero>,
si illud 'quod' sit de definitione generis. Si dicis, quia est,
probatur inconueniens, hoc scilicet, quod uox est genus, hoc modo: Nam
possum dicere: uox est quod praedicatur de pluribus etc. Vox enim est
illud quod ita praedicatur, quia hoc nomen genus est genus. Quare
dicendum est, quia illud non est de definitione, sed appositum est ad
perfectionem constructionis faciendam, sicut cum dico: creatura est id
quod est creatum a deo, scilicet aes, 'id quod est creatum a deo' non
<est> de definitione, sed 'esse creatum a deo'. Si enim dicerem, quod
hoc esset definitio creaturae, tunc posset inferri: ergo statua est
creatura, quia ipsa est, quod est creatum a deo, scilicet
aes.
Quocirca ut haec inconuenientia et multa alia uitemus, dicendum est,
quia nec in hac definitione nec in illa illud 'quod' est de
definitione, sed in utraque constructionis est perfectiuum. Vel aliter
bene potest <esse> de definitione, si in subiecto ponatur ita: 'quod
praedicatur sic' est genus. /540/
Sic exponitur tota definitio generis. Sed ut breuiter recapitulentur
omnes differentiae huius definitionis, quas in constitutione eius
posuimus, reuoluendum est a capite, ut ita dicatur: uniuersale siue
genus est illud quod praedicatur de pluribus differentibus specie in
eo quod quid est, id est illud nomen est uniuersale siue genus, quod
est coniungibile pluribus nominibus in eadem significatione ad ueram
enuntiationem faciendam ui uerbi substantiui praesentis personaliter.
Nota quod ad esse uniuersale non est necesse aliquas esse res de
nominibus, quarum praedicetur, cum assignet uniuersalia tam in
nominibus existentium quam non existentium. Dicit enim quod conuenit
omni substantiae non esse in subiecto. Per quod innuit esse uniuersale
non esse in subiecto, et 'non laborat' et possibile et impossibile et
praeteritum et futurum, quibus contingit, ut praedicentur de
quibusdam, in quibus non possunt diuidi. Non enim potest dici aliud
crastina, aliud postcrastinum, sicut color praedicatur de hac albedine
et de illa in quae non diuiditur. Si enim diceretur pars orationis
alia hoc nomen 'homo', alia hoc nomen 'lapis', falsum esset, quia
'alia', ibi positum, non potest esse nisi ad manerias. Econtrario
uerum est, quod 'diligit se' diuiditur in aliqua, ut cum dico:
diligens se alius Socrates, alius Plato, de quibus non potest
praedicari, quia non conuenit eis in eadem significatione. Quare etiam
si eandem significationem retineat et <in> diuisione et in
subiectione, cum dico: 'diligens se est Socrates' et 'quod diligit se,
est Socrates' et 'id quod diligit se, est Socrates'.
Unde quia non est praemissum, unde uariet suam significationem, tamen
quia nec ex significatione nec ex subiectione est uniuersale, sed ex
sola praedicatione, quia in praedicato positum ex singulis praemissis
uariat suam significationem, non est uniuersale. Sic nec causa nec
perpetuum et similia. Unde cum dicitur 'omnis homo diligit se', non
praedicatur uniuersale, sed indiuiduum. Nec etiam praedicatur
uniuersaliter de specie, quia nihil dicitur uniuersaliter praedicari
de specie nisi in ea ui, pro qua uerum est aliquid praedicari
uniuersaliter, id est in ea ui, in qua praedicatur de singulis
indiuiduis. Et nota, quod illa regula sic est intelligenda, scilicet
quidquid de specie uniuersaliter et de indiuiduis, id est omnis illa
argumentatio, <quae> uera est in praedicatum de specie, praedicatur de
indiuiduis. /541/
[ LNPS 1.03 ]
TRACTATUS DE SPECIE
< ... >
Nunc autem pertractata generis definitione pertractanda est speciei
definitio.
Sed prius de specie pauca dicamus. Ait enim Boethius quia in tractatu
speciei duae obiectiones fiunt. Quarum una haec est, quare Porphyrius
de specie post genus <tractet> et non de differentia, cum in illorum
quinque enumeratione differentiam praeposuerit speciei, cum etiam in
communitatibus prius tractetur de differentia quam de specie.
Alia obiectio est, quod superfluus uidetur esse tractatus speciei, cum
in tractatu generis satis ostendat, quid sit species, ubi dicit: genus
est quod praedicatur de pluribus et differentibus specie. Et alibi in
tractatu eodem generis: genus quidem est ut animal, species uero ut
homo etc., in quo ostendit satis, quid sit species.
Quas quaestiones soluit ipse Boethius dicens, quod ideo tractat
Porphyrius de specie post genus, quia sunt quasi relatiua et
utrorumque definitionibus oportet uti <in> utrisque. Nam prior
tractatus generis ad naturam generis ostendendam per se non sufficit,
cum quid sit species, non sufficienter assignet 'per quam genus
cognoscitur'. Similiter tractatus speciei non sufficit per se ad
naturam speciei ostendendam, cum quid sit genus, non assignet 'per
quod species cognoscitur'. Merito ergo subiungitur tractatus speciei
tractatui generis, ut illa duo compleant, quorum neutrum per se
poterat. Hinc per has orationes: 'habens patrem' et 'habens filium'
cognoscitur pater et filius, neutrum tamen illorum cognoscitur per
alterum, sed per utrumque utriusque natura diligenter aperitur et ideo
in utroque ratione oportet uti utrisque.
Vel secundum quosdam unus continuus generis et speciei sit tractatus,
id est tractatus generis et speciei non diuisi. Quod apparet ex hoc
quod ista littera 'species quid' etc. praedictis continetur et quod
etiam post assignatas speciei multas proprietates multas et generis
exsequitur, ubi ostendit, quid sit subalternum genus et
generalissimum.
Et sciendum, quod huius uocabuli 'species' diuersae sunt
significationes. Species enim hoc uocabulum significat /542/ maneriam,
significat compositionem, id est formam ex naturali membrorum
compositione procedentem, significat iterum physicam speciem, quae
scilicet supponitur generi, significat quoque subtilem
speciem. Subtilem uero speciem uocat Boethius humanitatem. Ideo
subtilem uocat, quia cum aliae formae aliquantulum distinguantur per
sensum, ut albedo per uisum, oratio per auditum, sola humanitas non
uenit ad sensum, sed sola ratione distinguitur.
Item sciendum est, quod genus uel species non sunt relatiua, sed quasi
relatiua. Proprie enim sunt nomina relatiua, quae ex relationibus
conueniunt, non tantum ex habitudinibus, sicut haec nomina 'genus' et
'species', et quorum unum non est prius altero et si unum non est,
alterum non est. Quam cito enim pater, et habet filium, et quam cito
est filius, et habet patrem. Sed in genere et in specie non est ita.
Nam genus prius est specie eo quod in constitutione speciei ponitur et
species potest esse absque genere. Nam ad hoc quod sit, non exigit,
nisi quod sint aliqua numero differentia de nominibus, quorum
praedicetur.
Sed si aliquis opponat: hoc nomen 'filius' similiter posset esse, etsi
numquam fuisset hoc nomen 'pater', falsum est, quia hoc nomen 'pater'
et hoc nomen 'filius' data sunt ex relatione, id est semper debent
referri ad aliud.
Sed tamen quamuis genus et species non sunt relatiua, tamen
significatio unius pendet ex significatione alterius, et si nescitur
significatio unius, ignoratur significatio alterius, sicut si
ignoretur quid sit lux, ignorabitur, quid sint tenebrae. Non tamen
relatiua, cum alterum sine altero esse possit; quippe existentibus
rebus unius speciei, et ipsa species est praedicabilis, et cum non sit
genus, praedicatur de differentibus specie, quia non reperiuntur
differentia specie, sed differentia numero solo.
Consideratis quaestionibus quae erant quasi gradus ad speciei
definitionem pertractandam, ostendendum est, quid sit speciei
definitio. Itaque sciendum est plures speciei definitiones esse, ut
placet Porphyrio. Quarum una haec est: species est quae sub assignato,
quae sic debet exponi: illud est species, scilicet quod est sub
genere, id est continetur sub genere, hoc est de qua praedicatur genus
ut de suo contento. Genere dico assignato, id est de qua mentio fit
siue assignatio /543/ in tractatu generis. Sed quia opponitur de
indiuiduis, quod et ipsa continentur sub genere, ideo est addendum:
proxime, id est affine. Nam species proximiores sunt generi quam
indiuidua eo quod species continent sub se plures res de nominibus,
quarum habeant praedicari, sicut genera; sed indiuidua hoc non habent,
quia continentiam plurium non habent. Quare non dicuntur contineri sub
genere nisi improprie.
Istae determinationes sufficiunt ad expositionem alterius
definitionis, quae est: 'Species est de qua genus praedicatur in eo
quod quid sit', et haec definitio eadem est cum prima. Et potest dici,
quod non sunt definitiones, sed quaedam <specierum> non
specialissimarum proprietates. Porphyrius tamen uocat definitiones
substantiales differentias, quae non sunt definitiones, ut in tractatu
differentiae quasdam dicit definitiones differentiae substantialis,
quae non sunt definitiones illius, et hoc secundum opinionem
antiquorum, qui eas dictauerunt definitiones, iuxta quorum opinionem
in hoc opere de his quinque agit, sicut ipse in prologo insinuat
dicens: Quemadmodum antiqui de his tractauerunt etc.
Ad ultimum definitionem specialissimae speciei ponit, quae talis est:
Species est quae uel quod praedicatur de pluribus etc. Per
'praedicatur de pluribus' excluduntur indiuidua. Sed quia hoc habet
genus, addendum est: 'solo numero', id est ita de differentibus
numero, quod non de differentibus specie. Quod generi non conuenit. Et
quia hoc habet proprium ipsius speciei, additur: in eo quod quid est.
Nota quod praedicari de pluribus idem dicit, quod praedicari de
differentibus numero; quare superfluum est post illud, nisi
subintelligatur 'tantum' uel 'solo'.
Sunt tamen qui dicunt, quod nec de uno solo praedicantur indiuidua;
sed haec dicunt contra auctoritatem Porphyrii dicentis per praedicari
de pluribus genus differre ab indiuiduis. Nam nisi indiuidua
praedicarentur, nequaquam hoc dixisset. Nam si genus praedicatur de
pluribus quam indiuiduum, oportet, ut indiuiduum praedicetur. Nam
praedicari de pluribus ponitur ibi comparate, ueluti <ad> faciendam
comparationem inter duos dicimus: iste est albior illo; oportet enim,
ut ambo sint albi. Nam inter album et non album talis comparatio non
potest fieri.
Dicunt quidam esse friuolum, quod in hac definitione debet addi 'solo'
uel 'tantum'. Nam cum dicitur: Genus est quod /544/ praedicatur de
pluribus, id est intelligitur de differentibus numero. Sed quia hoc
non erat propria sua praedicatio, ideo additum est: differentibus
specie. Similiter cum dicitur: Species est quod praedicatur de
pluribus, inde 'pluribus' intelligitur de differentibus numero; sed ut
ostendatur, quod non praedicatur nisi de istis, ideo additum est: de
differentibus numero.
Sed si opponatur, quod unum superfluit post aliud, cum intelligatur:
nihil est. Nam etsi intelligatur, non superflue apponitur. Licet enim
omnis presbyter sit diaconus, cum in presbytero intelligatur diaconus,
tamen potest dici de aliquo presbytero: est diaconus, et de aliquo
quod est presbyter et diaconus, id est aliquando exercens officium
presbyteri, aliquando diaconi.
Opponit Boethius de sole et phoenice, quibus haec definitio non
conuenit, soluens postea duobus modis. Primum dicens definitionem
datam <esse> secundum maiorem partem specierum, secundo dicens
phoenicem esse praedicabilem de pluribus in natura, <id est> ex tali
causa datam, ex qua pluribus per praedicationem adaptari possit, licet
illam aptitudinem ex subiectis rebus <non> contrahat. Et similiter
secundum eum sol, mundus, terra sunt species eo quod in natura res
habent illum statum, unde praedicarentur de pluribus, si plura essent.
Et magister Vasletus dicit, quia neque phoenix neque sol nec mundus
nec terra sunt species, sed indiuidua eo quod non sunt praedicabilia
de pluribus, id est non apta coniungi pluribus ad ueram enuntiationem
reddendam. Non affert illos qui dicunt, quod praedicari <de pluribus>
in materia sit praedicari.
Quod autem phoenix magis debeat dici species quam indiuiduum, plures
auctoritates confirmare uidentur. Una scilicet quod unaquaeque
substantia participat una specie, sed pluribus accidentibus. Sed
phoenix est substantia. Quare oportet, ut una specie participet. Per
quod uolunt habere, quod phoenix sit species.
Rursus quod ait: Omne ante indiuidua speciem esse; quippe phoenix
praeest huic phoenici, quod est indiuiduum, et ita phoenix est
species.
Rursus cum phoenix sit animal, substantialiter differt a caeteris
animalibus, et differentias aliud facientes uocat Porphyrius
specificas, quia speciales status faciunt. Oportet itaque
differentiam, quae eum aliud facit, esse specificam, et ita speciem
facere. Et sic uel phoenicem uel aliam; sed aliam non, ergo phoenicem.
Et ita phoenix est species. /545/
Cui sententiae etiam uidetur consentire, quod Boethius dicit super
Porphyrium speciem uno indiuiduo esse contentam, cum postmodum dicat
genus non esse contentum una specie.
Illud etiam astruere uidetur, quod phoenix sit species, quod Boethius
dicit in Diuisionibus omne genus sufficienter diuidi in duas species.
Auis igitur cum genus <est>, per duas sibi proximas species diuidi
potest, sed quia nominibus caremus, ponamus illa nomina b c etc.
Phoenix itaque cum eis erit in diuisione uel sub aliquo illorum
ponetur. Sed si cum eis ponatur, iam diuisio illa non erit sufficiens
per illa duo. Quodsi sub aliquo illorum continetur, illud quod
continebit merulam uel coruum cum phoenice, uel erit species
specialissima uel genus. Sed species specialissima esse non potest,
quia habet speciem sub se, nec genus est, cum non habeat duas proximas
species sibi, quibus sufficienter diuidatur, nisi phoenix sit species.
Unde species dici debet etiam, cum ipse Porphyrius in sequentibus
dicat semper genus in plures species diuidi.
Rursus species esse uidetur ex eo quod ait Porphyrius: Substantia alia
prima, alia secunda. Vel haec diuisio <non> sufficiens erit uel sub
altero diuidentium continebitur. Sed prima substantia esse non potest,
cum hoc aliquid, id est rem suam, discrete non significet. Erit igitur
secunda substantia et sic genus uel species.
Solutio primi argumenti: Quod Porphyrius dicit unamquamque substantiam
etc., negatiue intelligendum est hoc modo: substantia <non> pluribus
speciebus specialissimis participat, pluribus uero accidentibus.
Rursus quod dictum est, differentias facientes aliud specificas esse,
tale est, ac si dicat: facientes specialem statum, quod differentiae
phoenicis conuenit, cum phoenix specialem statum significet. Vel
potest dici, quod haec est etimologia nominis 'specifica', quod
aliquando excedit, aliquando exceditur.
Quod uero dicit Boethius speciem esse contentam uno indiuiduo et genus
non, alterum per opinionem oportet eum dicere, alterum secundum rei
ueritatem. Secundum rei ueritatem est dictum, quod genus non est
contentum una specie; secundum opinionem uero dictum est de specie,
quod est contenta uno indiuiduo, quia opinabantur quidam, quod posset
esse in natura, /546/ quod species esset contenta uno indiuiduo, quod
falsum est. Nam similiter posset esse genus contentum una specie in
natura. Ne igitur Boethium stultum faciamus, oportet, quod dicamus eum
dixisse speciem esse contentam uno indiuiduo secundum eos qui duobus
modis uniuersale et particulare accipiebant, scilicet quantum ad
naturam et quantum ad actum continentiae iuxta opinionem eorum qui
dicunt omne genus per duas species sibi proximas posse diuidi
sufficienter, cum in praedicamento 'ad aliquid' subalterna genera non
possint esse.
Vel potest dici quod cum Boethius dicat omne genus posse diuidi per
proximas duas species, sibi tale est, ac si dicatur: in duos proximos
status speciales, quod bene competit uniuersali, quod solummodo
phoenicem et merulam continet, cum phoenix sit specialis status.
Quod autem Porphyrius dicit OMNE QUOD EST PROXIMUM ANTE INDIVIDUUM
specialissimum est, nil obest, cum phoenix ante indiuiduum et non ante
indiuidua proximum sit.
De ultima quaestione restat, scilicet: Substantia alia prima, alia
secunda, sed phoenix non est prima substantia, scilicet quia hoc
aliquid non significat.
Ad quod dicendum est quod ideo non remouet, quod phoenix non sit
prima substantia. Nam hoc, scilicet significare hoc aliquid, non est
definitio primae substantiae.
Vel aliter secundum Porphyrium bene conuenit, quod sit indiuiduum. Nam
Porphyrius uocat indiuiduum quod habet continentiam unius solius rei,
sicuti phoenix. Sed Aristoteles aliter accepit indiuiduum, scilicet
secundum continentiam unius rei tantum et significationem unius rei
discretae, scilicet secundum hoc quod hoc aliquid significat. Et ita
haec auctoritas non iuuat ad hoc quod phoenix sit species.
Quod autem <nec> phoenix nec aliud uniuersale dicatur in natura, plane
ostendit Porphyrius: Sophronici filius esset indiuiduum, si solus
Socrates sit ei filius. Nam si uellet, quod uniuersalia dicerentur in
natura, non dixisset, quod Sophronici filius esset indiuiduum, si
solus Socrates sit ei filius, cum in natura bene posset esse, quod
esset uniuersale. Sed quia ad naturam rei non respexit, sed ad
continentiam unius rei, ideo <dixit>, quod est indiuiduum. Si enim
quantum ad naturam genera et species dicerentur, homo genus dici
posset, cum in natura praedicabilis sit de pluribus differentibus
specie in quid; quippe plura animalia creari possint, quibus tota
definitio /547/ hominis conueniret et quibusdam de illorum numero
quaedam substantialis differentia adueniret, secundum quam a caeteris
habentibus substantialiter differrent, et de omnibus hoc nomen 'homo'
praedicabile esset in natura, sicut phoenix.
Non igitur est in tanta ueritate, ut phoenix sit species, quod tam
Boethius quam Porphyrius asserit. Species tamen dicitur secundum
opinionem eorum, quos Boethius sequitur, ubi dicit: data est secundum
maiorem partem. Nulla igitur inter eos contrarietas, cum illud
Porphyrius secundum rei ueritatem asserat et Boethius aliud secundum
opinionem aliorum, non secundum se astruat.
Quaeritur an homo compositus ex anima et corpore sit corporea
substantia an incorporea. Si est incorporea, tunc est spiritus, et si
est corporea, tunc est corpus.
Ad quod quidam dicunt quod corporeum est et non est corpus, ut
scilicet corporeum sit uel corpus uel compositum a corpore, sicut
incorporeum est uel spiritus uel substantia confecta ex spiritu.
Secundum autem alios rationabilius dici potest, quod haec diuisio:
substantia alia corporea, alia incorporea non sit sufficiens, et est
apponendum tertium membrum, scilicet permixta substantia, sicut homo
compositus. Si autem quaeratur, an sit rationale animal, dicunt:
minime, cum non animal.
Dicunt alii quod non omnis substantia est corpus uel corpores ut
mixta naturae, ideo est sufficiens haec diuisio, cum nulla substantia
alia numero ab incorporea et corporea relinquatur, quomodo ista: domus
aliud paries etc., non est insufficiens, licet quasdam partes domus
non amplectatur, ut dimidiam domum, quod tamen non est diuersum numero
ab illis. Mixtam substantiam uocamus compositum ex anima et corpore,
quod non est corpus, quia iam anima esset pars corporis; corpus tamen
quod est pars illius substantiae, est homo. Quod a philosophis
dicitur: suppositum animali et corpori, pars illius compositi, est
homo et illud compositum homo est, ergo homo est pars hominis, falsum
est, quia oportet, quod in eadem significatione poneretur 'homo' et
'hominis'.
Et attende quod hic homo non significat corpus, quia non facit
intelligere hoc corpus, et cum hoc corpus et hic homo idem sint,
differunt tamen proprietate, neque quidquid est substantiale /548/
uni, et alii; aliud enim exigit aliquid ad hoc quod sit hic homo, quam
ad hoc ut sit hoc corpus; potest esse hoc corpus, etsi non hic homo.
Nota quod Socrates significat hanc substantiam, quia hunc hominem,
nec tamen significat hanc substantiam, quae assidue uariatur per
influxum et effluxum, quia si significaret hanc substantiam, quae modo
est Socrates et cras essentiam, quae cras erit Socrates, cum non eadem
essentia hodie et cras sit Socrates, saepe mutaret significationem,
quod est inconueniens. Item Socrates significat substantiam quae
constat ex decem partibus, ergo significat substantiam ex decem
partibus, falsum est, si per coniunctionem accipias.
Item nullus homo est, qui non sit albus uel niger uel medio colore
coloratus; sed homo significat hominem, ergo uel album uel nigrum uel
medio colore coloratum. Falsum est. Item omnis homo est sedens uel non
sedens; sed homo currit; igitur sedens uel non sedens currit. Bonum
est argumentum. Cum omnibus namque aliis uerbis bonum est argumentum;
cum istis significare petit, non est bonum.
Quaerunt quidam an illud compositum sit homo et si sit animal
rationale mortale. De hoc dicunt quod non est homo neque rationalis
neque mortalis, quia non est animal, et quod animal non sit,
percipitur ex hoc quod animal non dicitur aliquid nisi pro parte, id
est pro sola animatione et non pro corpore.
Item hoc compositum non est animal, quia ad hoc quod compositum esset
animal, oporteret quod corpus huius compositi pars esset animalis,
quod esse non potest. Quocirca quia istud compositum non est animal,
non est rationale mortale. Nam haec nomina: 'rationale' 'mortale' data
sunt pro parte, scilicet pro anima. Nam anima rationalis est et non
corpus. Mortalis autem dicitur anima, non quod ipsa moriatur, sed ab
effectu, quia mortem confert suo recessu. Unde cum dicimus: homo est
rationalis, homo est mortalis, figuratiuae sunt istae propositiones,
quae sic resoluuntur: homo est rationalis, id est habens animam
rationalem, homo est mortalis, id est habens animam quae confert ei
mori suo recessu.
Et sciendum quod secundum eos bene dicitur: homo est compositus, hoc
compositum, etsi hoc loco hoc nomen 'homo' sit designatiuum totius, id
est interioris hominis. Et primitus alio modo accipiebatur, cum
dicebatur: hoc compositum /549/ non est homo. Homo enim non erat tunc
nisi designatiuum unius partis, scilicet corporis, quod quidem ex
institutione habet significare secundum eius etimologiam. Nam homo
dicitur ab humo.
Sed quia de anima mentionem fecimus, de ipsa aliquid dicamus. Itaque
omnes actiones animae esse dicuntur, quamuis sint quaedam nomina et
uerba quae significant alias actiones, cum non possint construi cum
hoc nomine 'anima', immo cum nominibus rerum, quae sunt instrumenta
animae. Nam aliquando dicimus: anima uidet uel odorat; sed dicimus:
oculus uidet, naris odorat, et est sensus: anima uidet per oculum,
odorat per narem.
Item sciendum quod anima localis non est, cum non conueniat ei
localis definitio. Nam locale est id cuius interpositione partium
circa adiacentium fit distantia. Veluti si quis ponat stilum uel
aliquid tale in medio huius ligni, huius interpositione partium fit
distantia. Unde colligimus, quod albedo non locale quid, quia
interpositione eius nulla partium adiacentium fit distantia. Quod ita
percipi potest: Nam cum in eboris medio sit albedo, non tamen facit
distantiam partium eboris circa adiacentium.
Similiter dicitur, quod anima non est localis et hoc ex Augustino
habemus dicente: Est spiritus creator, est spiritus creatus, est
corpus. Spiritus creator est qui nec loco nec tempore circumscribi
potest: loco non potest, quia non est localis; tempore non, quia non
habet aliquas qualitates. Corpus autem et loco et tempore
circumscribi potest, quare nullam habitudinem habet cum spiritu
creatore. Sed spiritus creatus habet aliquam. Nam sicut spiritus
creator non circumscribitur loco, ita nec spiritus creatus. Et
spiritus <habet> habitudinem ad corpus, quia sicut corpus mouetur, ita
anima mouetur, cum irascitur.
Item sciendum est, quod istae locutiones sunt figuratiuae: anima
recedit a corpore, anima uadit apud inferos. Quod uero /550/ anima
recedit a corpore, nihil aliud est, nisi quod desinit uegetare corpus,
et anima uadit apud inferos, id est: patitur perpetuam poenam.
< ... >
OMNE QUOD ANTE INDIVIDUA PROXIMUM EST, SPECIES ERIT SOLUM, NON
ETIAM GENUS.
Istud capitulum sic intellige: OMNE QUOD EST PROXIMUM etc., id est de
generibus et speciebus praedictis propter 'homo albus'.
Si opponitur de illo uniuersali, quod continet phoenicem et coruum,
quia scilicet est proximum ante indiuiduum, nihil obest, quia si
intelligatur ante indiuiduum proximum, id est magis simile unicuique
illorum quam aliud, non habebit hoc illud uniuersale, quia coruus est
magis similis alicui illorum quam illud. Etenim potest concedi aliquod
esse utrumque, scilicet et quod sit species et quod non sit species;
quod non sit species, ideo, quod est proximum ad utrumque. Nam coruus
est proximus ad hunc coruum. Quod sit species, bene potest concedi eo
quod ante duo illa non est proximum uniuersale.
Sed si opponatur quod illud uniuersale non est species specialissima,
non est uerum. Nam species potest praedicari de specie specialissima,
sed non de alia a se.
Item opponitur: Si ad hoc esset redactum, quod non esset nisi una
merula et unus coruus, an illud uniuersale esset species
specialissima, quod illam contineret. Probatur, quod esset species
specialissima eo quod praedicaretur de substantialiter differentibus.
Nulla enim species praedicatur de substantialiter differentibus.
Quod quidem secundum quosdam falsum est. Nam species bene potest
praedicari de substantialiter differentibus. Sed aliter accipitur
differre substantialiter quam differre substantiali differentia.
Substantialiter, id est essentialiter. Unde quidam dicunt: non
quidquid differt substantialiter, et substantiali differentia, sed
quidquid substantiali differentia, et substantialiter. Hoc argumentum
differt substantialiter, ergo substantiali differentia, sic fallitur:
Albedo et nigredo differunt substantialiter, ergo substantiali
differentia, falsum est. Non enim habent substantiales differentias.
Conuenit igitur secundum eos illud uniuersale, quamuis praedicetur de
differentibus substantialiter, tamen speciem bene esse.
< ... >
EXTREMA VERO UNAM HABENT HABITUDINEM; NAM ET GENERALISSIMUM AD EA
QUIDEM QUAE POSTERIORA SUNT HABET HABITUDINEM, CUM GENUS SIT
OMNIUM ID QUOD EST SUPREMUM, EAM VERO QUAE EST AD SUPERIORA NON
HABET, CUM SIT SUPREMUM ET PRIMUM PRINCIPIUM; SPECIALISSIMUM
AUTEM UNAM HABET HABITUDINEM, EAM QUAE EST AD SUPERIORA QUORUM
EST SPECIES, EAM UERO QUAE EST AD POSTERIORA NON DIVERSAM HABET
SED ETIAM INDIVIDUORUM SPECIES DICITUR (SED SPECIES QUIDEM
INDIVIDUORUM VELUT EA CONTINENS, SPECIES AUTEM SUPERIORUM VELUT
QUAE AB EIS CONTINETUR).
EXTREMA VERO. Hac auctoritate dicunt quidam indiuiduum non esse in
praedicamento adhaerentes Porphyrio, qui specialissimum uocat extremum
et huic nomini 'praedicamentum', quod a praedicando dicitur, cum a
prima substantia nulla fit praedicatio. /551/
Quibus cum dicitur quod Porphyrius <quoque> ponat indiuidua in
praedicamento, dicunt ea induci, ut ostendat, de quibus species habeat
praedicari, non quod de praedicamento esse asserat. Et secundum hoc
generalissimum et specialissimum recte extrema in praedicamento dici
possunt. Vel ideo uocat extrema, quia inter generalissimum et
specialissimum non sunt aliqua substantialiter inter se diuersa.
Diuersas familias dicit ad unum referri principium, <ut> ad Iouem, sed
non diuersa genera ad unum genus, quia neque <ad> ens, de quo magis
uideretur, neque ad aliud. 'Fortasse' dicit, quia secundum quosdam
philosophos erat unum principium, secundum alios plura.
Quod ens non sit genus, ostendit, quia aequiuoce
praedicatur. Aequiuoce hic large accipitur secundum Aristotelem,
scilicet praedicari nomine et non eadem ratione substantiae, id est
non uniuoce. Quod non conuenit huic nomini res et ens, licet in specie
contineatur; non enim ex causa impositionis in specie continetur, sed
ex necessitate, cum sine illis esse non possit. Ex hoc maxime
apparet, quod non genus, quia non praedicatur in quid. Primum enim
<oportet> scire rem esse, antequam de ea quae res sit, quaeritur.
Vel potest dici secundum quosdam, quod Porphyrius hoc participium
'ens' pro uerbo suo posuit, scilicet 'est', et dicit ipsum uerbum
praedicari aequiuoce, ideo scilicet, quod in praedicato positum
significationem suam uariet et rem substantiae copulet. Veluti cum
dicitur: Socrates est, tale est ac si dicatur: Socrates est ipse
Socrates; et cum dicitur: Socrates fuit, tale, est : Socrates fuit
Socrates, et sic in aliis huiusmodi.
Secundum hos autem euenit, ut haec consequentia sit bona:
Si Socrates est Plato, Socrates est Socrates.
Si enim est Plato, est aliquid, et si est aliquid, et est, et si est,
<est> ipse Socrates, secundum hanc maximam:
Quidquid... etc.
Et ita secundum eos exponuntur aequiuoce, id est in diuersis
significationibus. /552/
Vel melius, quia iste introductorius est ad opus Aristotelis, more
Aristotelico ponit aequiuoce, id est non uniuoce, uidelicet non cum
ratione substantiae, licet in eadem significatione, ut album
praedicatur aequiuoce retentum in eadem significationeEns autem non
praedicatur uniuoce, cum sit responsiuum ad primam quaestionem. Prima
quaestio est, an sit; quod uero ei responsiuum est, nullum
substantiale ostendit.
< ... >
DECEM QUIDEM GENERALISSIMA SUNT, SPECIALISSIMA VERO IN NUMERO
QUIDEM QUODAM SUNT NON TAMEN INFINITO, INDIVIDUA AUTEM QUAE SUNT
POST SPECIALISSIMA INFINITA SUNT. QUAPROPTER USQUE AD
SPECIALISSIMA A GENERALISSIMIS DESCENDENTEM IUBET PLATO
QUIESCERE, DESCENDERE AUTEM PER MEDIA DIVIDENTEM SPECIFICIS
DIFFERENTIIS; INFINITA, INQUIT, RELINQUENDA SUNT, NEQUE ENIM
HORUM POSSE FIERI DISCIPLINAM.
DECEM QUIDEM. Superius ostendit in numero habitudinum conuenire
specialissima cum generalissimis. Et ne uideantur similiter numero
siue multitudine conuenire, dicit numerum generalissimorum esse
definitum, illorum uero indefinitum.
Ubi dicit Porphyrius: Cum NUMERO QUODAM SUNT SPECIES, INDIVIDUA VERO
NON, infinita indicat indiuidua respectu specierum, quarum licet non
sit numerus cognitus nobis, numerabiles tamen sunt. Indiuidua uero
innumerabilia sunt tum ex eorum multitudine, cum unaquaeque species
multa indiuidua continere habeat, tum ex magna eorum inconstantia, cum
indiuidua frequentius pereant, quam indiuidua species, quia indiuiduum
perit et pereunte specie et non pereunte, species uero non perit sine
destructione indiuidui. Vel frequentius pereunt, quia cum species
perit, unumquodque illorum perit et species non perit aliquo illorum
pereunte. Si ergo species pereunt ut rosae, non ideo sunt infinitae,
cum non tantam uarietatem habeant quantam indiuidua. Tale est enim, ut
dictum est, et indiuidua esse infinita, ac si diceretur: Manere nobis
incerta et inconstantia quantum ad species.
Videtur tamen posse probari, quod indiuidua sint certa hoc modo:
aliquis est cui haec omnia sunt certa.
Vel aliter secundum hanc regulam: quotiens singulare habens plurale
praedicatur de aliquo singulari habente plurale, <plurale> praedicati
praedicatur de plurali subiecti. Unde si omne indiuiduum est finitum,
omnia indiuidua finita, non sequitur, cum regula illa sit
falsa. Quippe existentibus duabus animabus, tamen uera est: omnis
anima est anima, et falsa est: omnes animae sunt animae, id est omnis
collectio animarum est collectio animarum, cum una tantum collectio
sit et non plures.
DESCENDENTIBUS IGITUR AD SPECIALISSIMA NECESSE EST DIVIDENTEM PER
MULTITUDINEM IRE, ASCENDENTIBUS VERO AD GENERALISSIMA NECESSE EST
COLLIGERE MULTITUDINEM.
DESCENDENTIBUS IGITUR. Ecce hic Porphyrius causam impositionis
uniuersalium et singularium diligenter distinguit. Dicit enim ea esse
inuenta, ut per illa rerum diuersitas et conuenientia ostendatur, in
quibus duobus omnis rerum doctrina consistit innuens uim continentiae
et diuersitatis semper in praedicatis /553/ consistere hoc modo: In
ascensu multa sub uno colligimus, id est diuersorum unionem ostendimus
per praedicatum, in quo est uis et declaratio conuenientiae et
diuersitatis, ut hic: Socrates et Plato sunt animalia uel homines.
Ex quo apparet nil ualere, quod opponitur hoc loco, quod scilicet tam
bene ostendimus per subiectum similitudinem rerum quam per
praedicatum, ut cum dicitur:
Animal est Socrates et Plato
Non enim cum <dico> 'Animal est Socrates et Plato' ostendo eos esse
similes, id est non dico esse animalia uel homines etc., quod est
ostendere eos esse similes. Innuitur tamen eos esse similes per
subiectum.
In descensu uero unitorum in aliquo differentiam ostendimus, ut si
dicam: animal aliud rationale, aliud irrationale. Hic unitorum in
animali diuersitas et differentia ostenduntur, cuius diuersitatis uis
in praedicatis maxime consistit, ut dictum est.
Hic ascensus et descensus per similitudinem terrae dictus est. Terra
enim est stabilitas et firmitas, a qua quanto aliquid recedit sursum
altius, tanto magis est mobile, instabile. Quanto uero magis ad terram
accedit, tanto magis ad stabilitatem appropinquat. Similiter autem
uocabulum 'aliquot', quanto plura continet in appellatione quam aliud,
tanto magis est altius illo, id est minus stabile et minus certum in
significatione quam aliud. Quanto minus continet quam aliud, tanto
minus est confusum et magis stabile, id est magis certum in
significatione quam aliud.
COLLECTIVUM ENIM MULTORUM IN UNAM NATURAM SPECIES EST, ET MAGIS
ID QUOD GENUS EST.
COLLECTIVUM ENIM. Duo dixerat, duo probat: Quod in ascensu colligimus,
in descensu dispergimus, quia genera et species, per praedicationem
quorum inferiora iunguntur, collectiua sunt, ipsa uero inferiora
<eorum> distributiua sunt. A causa. Et hoc est: SPECIES EST
COLLECTIVUM MULTORUM IN UNAM NATURAM, id est speciale uocabulum res
subiectas nominat secundum hoc quod conueniunt ex creatione naturae.
Natura <enim> teste Boethio est similitudo nascentium.
PARTICULARIA VERO ET SINGULARIA SEMPER IN MULTITUDINEM E
CONTRARIO DIVIDUNT QUOD UNUM EST.
PARTICULARIA VERO ET SINGULARIA, <id est> indiuidua, DIVIDUNT QUOD
<UNUM> EST, id est res illas appellant <ut> differentes, quas sua
superiora notant ut conuenientes.
PARTICIPATIONE ENIM SPECIEI PLURES HOMINES UNUS.
Nam PLURES HOMINES etc., id est collectiuum species est multorum, quia
hoc nomen 'homo' hominem a parte <significat>, et hoc est: PLURES
HOMINES UNUS est, id est unusquisque plurium /554/ est unus. Vel ita:
PLURES HOMINES sunt UNUS, id est iste est unus et iste unus etc.
PARTICIPATIONE SPECIEI, quasi dicat: quod potest ostendi ex
participatione speciei, id est quod ex hoc speciali uocabulo
participant, cum speciale uocabulum illis conueniat secundum hoc quod
unusquisque illorum est unus.
PARTICULARIBUS AUTEM UNUS ET COMMUNIS PLURES; DIVISIVUM ENIM EST
SEMPER QUOD SINGULARE EST, COLLECTIVUM AUTEM ET ADUNATIVUM QUOD
COMMUNE EST).
PARTICULARIBUS AUTEM etc., hoc est unus homo est iste et iste, et ne
unus personali discretione accipiatur, additur 'communis' non
intransitiue iunctum cum 'unus homo', sed determinans hanc orationem
<non> esse accipiendam circa personam in hoc sensu: Unus homo est iste
et ideo homo est iste, sed quantum ad identitatem definitionis hoc
modo: unus homo est iste, et unus homo est iste. Tale est enim: UNUS
ET COMMUNIS PLURES, ac si diceretur: Unus homo est iste et unus homo
est iste et unus homo <est iste alius>. Ista oratio communiter
attenditur, sed simpliciter, ut circa personam, non accipitur. Sic
enim dicitur: anima mouetur simpliciter et uniuersaliter, id est anima
mouetur. Illud enim 'uniuersaliter' iunctum est 'mouetur'. Vel
simpliciter innuit sensum eius propositionis, scilicet hoc uerbum
'mouetur' accipitur simpliciter non secundum aliquam suam speciem.
Huic autem expositioni congruit illud, quod ait Priscianus:
Cursum lyncis quidam a communi accipiunt, id est bis ponunt
cursum dicentes: Cursum lyncis cursum apri.
Sic igitur dicimus: scilicet unus homo est plures, id est unus homo
est iste et unus homo est iste alius. Sic etiam dicitur 'alterum
opponitur alteri quadrupliciter', et 'alterum alio prius
quadrupliciter', id est alterum alteri uno modo, alterum alteri
secundo modo et tertio et quarto modo.
PARTICULARIBUS etc. Dico unum hominem esse plures, ut expositum est,
et haec particularitas, id est discretio, demonstratur per
particularia nomina uel particularibus, id est ad diuersitatem
ostendendam inuenta particularia nomina, ut diximus.
Amplius DESCENDENTIBUS etc. Ille <it> per multitudinem, qui plura
distinguit; qui uero descendit plura distinguit, sed qui ascendit,
quae distincta erant per diuidentia, ostendit conuenire in
diuiso. Siquidem per praedicationem speciei ostenduntur plura
contineri sub eodem speciali statu. Qui specialis status habet esse ex
operatione naturae. Sed plurium ostenditur conuenientia praedicatione
generis, quia non solum differentium numero, sed specie. /555/
PARTICIPATIONE SPECIEI etc., id est praedicatione speciei homines
distincti praedicatione indiuiduorum ostenduntur conuenire in una
natura, id est in eodem speciali statu uel generali, quia licet
praedicatione huius nominis 'domus' et huius 'album' ostenduntur
conuenientia, non tamen ostenduntur aliqua conuenire in una natura.
PARTICULARIBUS, id est praedicatione indiuiduorum unus et communis
plures, id est illa quae ostenduntur conuenire praedicatione speciei,
sunt plures, id est distinguuntur.
COLLECTIVUM, scilicet quia 'plures' est collectiuum, quo ostenduntur
plura distributa colligi et congregari, scilicet praedicatione eius
non ostenditur conuenientia rerum, ideo subiungit: ET ADUNATIVUM.
ASSIGNATO AUTEM GENERE ET SPECIE QUID EST UTRUMQUE, CUMQUE SIT
GENUS UNUM, SPECIES VERO PLURIMAE (SEMPER ENIM IN PLURES SPECIES
DIVISIO GENERIS EST), GENUS QUIDEM SEMPER DE SPECIE PRAEDICATUR
ET OMNIA SUPERIORA DE INFERIORIBUS, SPECIES AUTEM NEQUE DE
PROXIMO SIBI GENERE NEQUE DE SUPERIORIBUS (NEQUE ENIM
CONVERTITUR).
ASSIGNATIO etc. Hoc loco de praedicatione nos instruit, quod ad
argumentationes maxime ualet, ut scilicet ad eas exponendas suam
praedicationem terminorum sciamus disnoscere. Quod ideo determinat,
quia in definitionibus eorum dixerat genus et speciem de pluribus
praedicari.
OPORTET AUTEM AEQUA DE AEQUIS PRAEDICARI UT HINNIBILE DE EQUUO,
AUT MAIORA DE MINORIBUS UT ANIMAL DE HOMINE; MINORA VERO DE
MAIORIBUS MINIME (NEQUE ENIM ANIMAL DICIS ESSE HOMINEM
QUEMADMODUM HOMINEM DICIS ESSE ANIMAL).
Hic praedicari ut de contento tantum accipitur uel de aequali, quod
solummodo superioribus et aequalibus conuenit. Quod aperte insinuat,
ubi dicit: OPORTET AUTEM etc., id est superiora de inferioribus
praedicantur, inferiora uero de superioribus minime.
< ... >
INDIVIDUA ERGO DICUNTUR HUIUSMODI QUONIAM EX PROPRIETATIBUS
CONSISTIT UNUMQUODQUE EORUM QUORUM COLLECTIO NUMQUAM IN ALIO
EADEM ERIT; SOCRATIS ENIM PROPRIETATES NUMQUAM IN ALIO QUOLIBET
ERUNT PARTICULARIUM.
INDIVIDUA QUOQUE. Superius <dixerat> genera et species de pluribus
praedicari posse, indiuidua uero non. Quod ostendit conuenienter esse
dictum, cum proprietates indiuidui uni conueniant, proprietates uero
specierum pluribus. Proprietates uocat nomina siue sumpta siue
substantialia, per quae simul iuncta uniuersale nomen uel singulare
determinatur. Vocabula ideo proprietates uocamus, quia definitionem
siue descriptionem faciunt. Quae dicuntur proprietates pro eo quod
conuersim praedicantur. Unde Boethius in Topicis:
Quibusdam accidentibus unam proprietatem efficientibus.
Vel in hoc loco uocabula proprietates dicimus, quia si ad naturam
rerum aspiciamus, nulla erit proprietas Socratis quae non sit hominis
uel quae sit hominis, quae non sit alicuius hominis. /556/
Continuatio. Superius dixi indiuidua tantum de uno solo praedicari. Et
merito, quod ex eo patet, quia proprietates indiuiduorum, id est
nomina sumpta a proprietatibus efficientibus unam descriptionem, quae
afferuntur ad significationem indiuiduorum proprie et integre
demonstrandam, numquam omnes simul per praedicationem alii aptari
possint, quia scilicet nullus alius inuenitur, qui sit caluus, simus,
senex, Sophronici filius etc. Hoc loco haec coniunctio ergo magis
approbatiua est quam illatiua est intelligenda, sicut in Prisciano
frequenter inuenitur.
UNUMQUODQUE EORUM CONSISTIT, id est habet in suo esse siue in
substantia sua, id est in definitione tot proprietates etc. Esse rei
siue substantiam uocamus hoc loco definitionem. Unde Boethius in
Topicis. Locus a definitione dicitur a substantia. Iuxta quod ait
Boethius in Commento:
Quid enim est aliud esse rei quam definitio?
Quasi dicat: nil aliud.
Nota quod ait INDIVIDUA HUIUSMODI, ut per 'huiusmodi' intelligeret
tantum indiuidua substantiae. Quippe caeterorum praedicamentorum
indiuidua non ita formantur proprietatibus, ne infinite proprietates
extendantur.
HAE VERO QUAE SUNT HOMINIS (DICO AUTEM EIUS QUI EST COMMUNIS)
PROPRIETATES ERUNT EAEDEM IN PLURIBUS, MAGIS AUTEM ET IN OMNIBUS
PARTICULARIBUS HOMINIBUS IN EO QUOD HOMINES SUNT.
HAE AUTEM PROPRIETATES QUAE SUNT HOMINIS. Et ne hominem in
designatione rei acciperes, addidit: DICO AUTEM EIUS QUI EST COMMUNIS,
id est uniuersalis nominis. EAEDEM IN PLURIBUS sunt simul, haec
scilicet nomina 'animal, rationale, mortale' et quia possent in
pluribus, non tamen in omnibus, subdit: MAGIS, id est melius possem
dicere IN OMNIBUS.
CONTINETUR IGITUR INDIVIDUUM QUIDEM SUB SPECIE, SPECIES AUTEM SUB
GENERE; TOTUM ENIM QUIDDAM EST GENUS, INDIVIDUUM AUTEM PARS,
SPECIES VERO ET TOTUM ET PARS (SED PARS QUIDEM ALTERIUS, TOTUM
AUTEM NON ALTERIUS SED ALIIS; PARTIBUS ENIM TOTUM EST). DE GENERE
QUIDEM ET SPECIE, ET QUID GENERALISSIMUM ET QUID SPECIALISSIMUM
ET QUAE GENERA EADEM ET SPECIES SUNT, QUAE ETIAM INDIVIDUA, ET
QUOT MODIS GENUS ET SPECIES DICATUR, SUFFICIENTER DICTUM EST.
CONTINENT ERGO. Quia confuse de supradictis egimus, breuiter
recolligamus. A causa dicit hoc loco speciem esse partem et totum, sed
PARS QUIDEM ALTERIUS est, TOTUM AUTEM NON ALTERIUS, sed aliis, quasi
dicat: Pars respectu unius totius, totum uero non respectu unius, sed
plurium. Non enim totum una parte contentum est, sicut pars uno toto.
Attende quod 'semper' ex adiunctis mutat significationem. Cum dico:
'mundus est semper', 'semper' ibi significat: in omni tempore. Cum
dico:
Socrates est semper homo
<uerum est> quamdiu Socrates est homo. Si uero dicam:
Socrates qui non semper est, semper est risibilis
hoc est falsum, quia ex isto /557/ adiuncto reduceretur ad priorem
significationem, ut sic diceretur: Qui non semper est, id est in omni
tempore est, semper, id est in omni tempore, est risibilis, quod
falsum est.
Nota quod:
Omnis phoenix est
est falsa. Ergo uera est:
Non omnis phoenix est.
Si non omnis phoenix est, non omne animal est. Et si non omne animal
est, non omne animal est animal. Et ita quoddam animal non est
animal! Quod uidetur posse confirmari per illam regulam:
Quidquid a parte et toto particulariter.
Sed haec regula non est in hac auctoritate. Quae si esset, non tamen
confirmaret praedictam argumentationem, quia non dicitur aliquid
remoueri ab aliquo, si particulariter remoueatur. Haec de specie
sufficiant.
[ LNPS 1.04 ]
TRACTATUS DE DIFFERENTIA
DIFFERENTIA VERO COMMUNITER ET PROPRIE ET MAGIS PROPRIE DICATUR.
DIFFERENTIA VERO. Cur post speciem tractet de differentia, superfluum
est quaerere, cum de differentia ante speciem tractaret, nisi essent
praedictae causae. Ante proprium et accidens conuenienter tractat de
differentia, cum eis naturaliter prior sit, quia etiam speciem quam
complet, naturaliter praecedit.
Cum autem de substantialibus intendat differentiis, tamen hic non
tantum de substantialibus, sed ad discretionem substantialium naturas
accidentalium diligenter aperit.
Cum autem sit rei diuersitas differentia, dicendum est, quae sint
diuersa et quot modis dicatur diuersum, et gratia horum dicendum est,
quot modis dicatur idem.
Multis modis idem dicitur. Nam idem dicitur in essentia, quorum
unumquodque est eadem essentia, ita scilicet, ut haec essentia non sit
illa, sicut hic homo et Socrates. Quae identitas idem uidetur esse cum
identitate praedicationis quibusdam, quod falsum est, cum multa sint
eadem essentialiter et non praedicatione, sicut nomen et uerbum et
caetera huiusmodi. Et haec omnia quidem quae eadem sunt essentialiter,
eadem sunt numero, sed non conuertitur, quia omnis pars cum suo toto
est eadem numero, id est non diuersa numero ab eo, sed non
essentialiter eadem sunt, cum nulla partis essentia sit essentia
totius. Nulla enim dicimus diuersa numero, nisi quae tota quantitate
suae essentiae discreta sunt, ut nec unum sit aliud nec aliquid de uno
sit aliquid de alio.
Sic igitur diuersa numero dicimus, quorum diuersitas numerando ualet
assignari. Quod nullo modo parti et toti conuenit, cum nullo modo
numerus ualeat multiplicari. Nemo enim /559/ de toto dicit 'unum' et
addendo partem illius dicit 'duo', cum in numero totius pars
comprehensa sit. Sunt itaque non diuersa numero, id est eadem,
quaecumque non quantitate suae essentiae tota discreta sunt.
Eadem definitione dicuntur, quaecumque penitus eadem definitione
terminantur, ita scilicet quod mutuo se exigant, sicut ensis et mucro,
quia ex eo quod est ensis est, mucro et econuerso. Eadem igitur
definitione sunt, quaecumque adeo sunt coniuncta, ut non solum hoc sit
illud et econuerso, uerum etiam quod hoc exigat illud, quod animal et
corpus non habet. Definitio enim hoc loco accipitur, quae integram
sententiam definiti aperit, ita scilicet, quod mutuo non excedit nec
exceditur. Omnia igitur eadem definitione eadem sunt numero et
essentialiter, sed non conuertitur.
Hoc autem modo accipit idem Boethius in Topicis, cum ait quaestionem
de definitione esse de eodem, ueluti cum quaeritur, utrum idem sit
utile quod honestum.
Econtrario uero diuersa definitione dicimus, scilicet quae eadem
definitione terminari non possunt, id est quae talia sunt, ut se mutuo
non exigant. Et hoc <est> quod Boethius in Topicis aperte insinuat,
cum ait: Idem est propositio, quaestio et conclusio, scilicet
differunt modo supradicto, id est definitionibus, cum singula propriis
definitionibus terminentur. Idem in Libro diuisionum ostendit, cum
ait: Infinitum aliud secundum mensuram, aliud secundum tempus, cum
idem sit infinitum hoc modo et hoc modo. Illud etiam ad hanc
diuersitatem pertinere uidetur, quod ait Porphyrius: 'Differentia alia
diuisiua, alia constitutiua', cum eadem penitus sit constitutiua et
diuisiua.
Ex similitudine eadem quaelibet dicuntur, quae discreta essentialiter
in aliquo sunt similia, ut species in genere uel indiuidua in specie
uel quaelibet in aliqua proprietate conuenientia, iuxta illud
Porphyrii:
Participatione speciei plures homines sumus unus etc.
Econtrario diuersa similitudine dicuntur, quaecumque in aliquo sunt
dissimilia. /560/
Idem etiam pro incommutabili dicimus, ut deus semper idem dicitur, id
est non in aliquo alteratus.
Et econtrario diuersum mutatione dicimus, quod in aliquo
diuersificatum est ab aliquo, quod primitus erat, ut si Socrates modo
taceat, modo loquatur.
Illud etiam secundum effectum uel secundum pretium dicimus, quod idem
ualet ad efficiendum aliquid, sicut eosdem sermones dicimus, qui ad
efficiendum eundem intellectum ualent. Econtrario diuersa secundum
effectum dicimus, quae uel diuersa agunt uel ad agenda diuersa ualent.
Sic idem et diuersum his multis modis dicitur et fortasse
pluribus. Loca namque diuersa solemus dicere non secundum aliquem
praedictorum modorum, sed magis secundum rerum continentiam, ueluti
cum dicimus nullum corpus esse in diuersis locis eodem tempore.
Sciendum est, quod hoc nomen differentia tam rerum nomen est quam
uocum. Hoc nomen aliquando large acceptum sumitur pro re, quae facit
differre, siue sit substantia siue forma; quandoque stricte, pro omni
scilicet forma siue sit substantialis siue accidentalis.
Vocabulorum uero nomen acceptum idem sonat uocabulum, quod adiacet
substantiuo ostendens differentiam unitorum in substantiuo. Et in hac
significatione diuidi potest per communes et proprias et magis
proprias. Quippe communis differentia est uocabulum significans
separabile accidens, propria significans inseparabile, magis propria
differentia est uocabulum quod adiacet generi in definitione speciei
ostendens differentiam unitorum in genere. Et in hac significatione
hoc nomen differentia accipitur determinate, cum ait: differentia est
qua abundat species a genere.
Vel potest dici, quod cum de uocabulis intendat in principio, tamen
gratia uocabulorum de rebus agit, tandem transfert se ad nomina, ubi
ait: Differentia est qua abundat species a genere et secundum hoc erit
praedicta diuisio uocis in modos. Tale est enim, ac si dicat:
differentia, id est forma quae facit differre, alia communis, id est
communiter facit differre, id est ita quod separabiliter accidit, alia
propria, ita scilicet quod inseparabiliter etc.
Hanc expositionem uidetur maxime uelle positio aduerbiorum, quae
proprie modi sunt. /561/
< ... >
QUAS ETIAM DETERMINANTES DICUNT: "DIFFERENTIA EST QUA ABUNDAT
SPECIES A GENERE". HOMO ENIM AB ANIMALI PLUS HABET RATIONALE ET
MORTALE.
QUAS DETERMINANTES DICUNT etc.. Inuestigatis tam substantialium quam
accidentalium proprietatibus differentiarum tandem substantialium
definitionem ponit, de quibus intendit dicens: DIFFERENTIA QUA ABUNDAT
SPECIES A GENERE, id est in significatione cuius species abundat a
genere, id est quam continet in sententia sua species, ita quod genus
non continet eam in sua. Per hoc nomen 'differentia' ex parte
praedicati positum excluditur 'quale', cum nulla species ab alia
differat per 'quale' et animal in hoc a corpore et caetera
huiusmodi. Et definitiones etiam remouentur, quia nulla definitio est
differentiale uocabulum.
De rebus uero ita: DIFFERENTIA EST QUA ABUNDAT SPECIES A GENERE, id
est qua abundat species constitutiua sui ita, quod genus non abundet
constitutiua sui. Et hoc probat secundum utramque sententiam. De
nominibus hoc modo: Vere speciale uocabulum abundat a generali
differentiis, quia homo ab animali his nominibus: 'rationale'
'mortale'. Vel ideo quia res illorum nominum tenet in sententia ita
quod non animal. Vel ideo, quia esse illius nominis in definitione ita
ponitur, secundum quod in definitione generis non ponitur.
ANIMAL ENIM NEQUE IPSUM NIHIL HORUM EST.
ANIMAL ENIM. Bene dixi: hoc nomen 'homo' a differentiis ab hoc nomine
'animal' abundat, quia hoc nomen 'animal' in sententia sua non continet
eas differentias. Probat per naturam rerum, quia animal autem nihil
horum est, id est hic status animal neutrum exigit. De rebus uero ita
probari potest: specialis status abundat a generali in differentiis,
id est habet illas constitutiuas sui, quae genus non habet, quia homo
animali, et quia animal non habet eas sui constitutiuas, consequenter
ostendit, quia animal nihil horum est, id est hic status animal
neutrum exigit.
Suprapositae uero definitioni uel huic propositioni, quia dixit:
ANIMAL NIHIL HORUM EST, grauissima quaestio occurrit, quomodo
scilicet uerum sit. Quae quidem exordium habet ex propositionibus per
se notis, quarum una est, quod contraria simul in eodem esse non
possunt, alia uero, quod nihil fit ex nihilo.
Hae uero propositiones mouent quaestionem. Si enim dicamus quod
species abundat <in> differentiis a genere, oportet genus differentias
non habere. Et ita differentiae non sunt in genere. Quodsi <ibi> non
sunt, cum constet eas alibi non esse, /562/ nullo modo sunt. Cum
igitur species ex his quae non sunt, conficitur, aliquid ex nihilo
constitui conuincitur, quod non potest esse. Unde <et> illud falsum
est, ex quo illud sequitur. Sed si hoc falsam est, uidemur aliud
inconueniens incurrere, scilicet quod sint duo contraria in eodem. Si
enim <species> non abundat a genere in differentiis, oportet ipsum
genus differentias habere, sicuti et species, ut scilicet sicut homo
exigit rationale nec potest esse sine rationalitate, ita nec
animal. Sic igitur si animal non potest esse sine rationalitate,
oportet contraria esse in eodem.
Possunt eadem inconuenientia duci ex hoc, scilicet: ANIMAL IPSUM NIHIL
HORUM EST. Si enim ita intelligatur 'animal ipsum' etc., id est ex
natura sua repugnat utrisque, aliquid ex nihilo constitui monstratur,
quod est inconueniens. Unde etiam illud <falsum esse> conuincitur, ex
quo illud sequitur. Sed hoc falsum est. Oportet namque animal ipsum
esse aliquid horum -- et ita duo sunt contraria in eodem.
Solutio primae argumentationis: Cum dicimus speciem a genere in
differentiis abundare, per haec nomina genus et species possumus a
genere agere de nominibus, ut supra dictum. Si de nominibus agatur,
sic determinanda est argumentatio: si speciale uocabulum abundat a
generali in differentiis, id est si species tenet in sententia sua
differentias et genus non, tunc differentiae non sunt in genere. Si
dicit: Non sunt in genere, id est in re generis, mentitur, quia uerum
est antecedens et falsum est consequens. Sed si dicit: Non sunt in
genere, id est non denotantur per generale uocabulum, sequitur.
Ecce quomodo argumentatio adnihiletur, si de uocabulis agatur. Si uero
de rebus, sic adnihilatur: Si specialis status a generali abundat in
differentiis, id est si specialis status habet eas constitutiuas sui,
ita quod generalis non habeat, tunc differentiae non sunt in genere,
<non sequitur>. Si dicit: non sunt in genere, id est in aliqua re
generis, falsum est. Sed si dicit: non sunt in genere, id est res
generis non habet eas ut sui constitutiuas, tunc est uerum. Et si hoc
est, tunc 'Non sunt in genere' non sequitur, quia uerum est antecedens
et falsum est consequens.
Solutio secundae argumentationis: Haec propositio: ANIMAL IPSUM NIHIL
HORUM EST, extinctiue et separatiue intelligi potest. Extinctiue sic:
Non animal ipsum aliquid horum est, id est non ex natura animal
aliquid horum /563/ est exigit, quod uerum est, nec sequitur ex ea
<quod> aliquid fit ex nihilo. Separatiue ita: Animal ipsum nihil horum
est, id est animal ex natura animalis utrique repugnat, quod falsum
est. Et in hoc sensu bene sequitur inconueniens, ut supra ostensum
est.
Et nota quod nec uerum est: ANIMAL IPSUM ALIQUID HORUM EST, cum
neutrum ex natura animal exigat nec 'animal ipsum etc.', si separatiue
intelligatur, et tunc sunt contrariae. Si uero extinctiue
intelligatur, uera erit, sicut inter has duas contrarias falsas:
Omnis homo est albus
et:
Nullus homo est albus
quaedam media est, quae uera est, scilicet:
Non omnis homo est albus
quae est diuidens primae: 'Omnis homo est albus'.
Cum igitur non recipiatur haec affirmatiua:
Animal ipsum aliquid horum est
nec ista negatiua: ANIMAL IPSUM NIHIL HORUM EST, hic est nisi
extinctiua, quae uera est, nullo modo potest ostendi ex nihilo aliquid
confici uel duo contraria <esse> in eodem.
NAM UNDE HABEBUNT SPECIES DIFFERENTIAS?
NAM UNDE. Dixi, quod genus non ex natura generis exigit eas, sed
tantum species illas ex genere contrahit, ita scilicet eas habet, quod
genus causa est earum et uere eas <species> habet ex genere; nam
aliunde non. Ab immediatis. Et hoc est: NAM UNDE etc., quasi dicat: a
nullo.
NEQUE AUTEM OMNES OPPOSITAS HABENT (NAM IN EODEM SIMUL HABEBUNT
OPPOSITA).
NEQUE ENIM. Supple extra: sed iterum a genere non possunt habere, quia
genus non habet illas.
SED QUEMADMODUM PROBANT, POTESTATE QUIDEM OMNES HABENT SUB SE
DIFFERENTIAS, ACTU VERO NULLAM.
SED QUEMADMODUM. Ostenso inconuenienti solutionem ponit, per quam
utrumque uitemus inconueniens, scilicet quod animal ipsum potestate
continet eas differentias, quae sub se sunt, id est diuisibiles, actu
uero nulla, cum nullam in sententia sua contineat, quod est hoc loco
continere eas actu. De rebus uero ita: generalis <status> continet
differentias potestate, id est nulli illarum ex statu generali
repugnat, id est utrique consentit, actu uero nullam, quasi dicat:
generalis status nullam exigit.
AC SIC NEQUE EX HIS QUAE NON SUNT ALIQUID FIT, NEQUE OPPOSITA
CIRCA IDEM SUNT.
AC SIC diceret, id est per istam solutionem utrumque uitamus
inconueniens. Nam per hoc quod concedimus genus continere differentias
potestate, ut expositum est, uitamus, quod aliquid constet ex nihilo.
Et per hoc quod concedimus: genus non habet differentias actu,
effugimus contraria esse in eodem. /564/
DEFINIUNT AUTEM EAM ET HOC MODO: DIFFERENTIA EST QUOD DE PLURIBUS
ET DIFFERENTIBUS SPECIE IN EO QUOD QUALE SIT PRAEDICATUR.
RATIONALE ENIM ET MORTALE, DE HOMINE PRAEDICATUM IN EO QUOD QUALE
QUIDDAM EST HOMO DICITUR SED NON IN EO QUOD QUID EST; "QUID EST"
ENIM "HOMO?" INTERROGATIS NOBIS CONVENIENS EST DICERE "ANIMAL";
QUALE AUTEM ANIMAL INQUISITI, QUONIAM RATIONALE ET MORTALE EST
CONVENIENTER ASSIGNABIMUS.
DEFINIUNT. Haec definitio data est secundum opinionem cum non solum
substantialibus differentiis conueniat.
REBUS ENIM EX MATERIA ET FORMA CONSTANTIBUS VEL AD SIMILITUDINEM
MATERIAE SPECIEIQUE CONSTITUTIONEM HABENTIBUS (QUEMADMODUM STATUA
EX MATERIA EST AERIS, FORMA AUTEM FIGURA), SIC ET HOMO COMMUNIS
ET SPECIALIS EX MATERIA QUIDEM SIMILITER CONSISTIT GENERE, EX
FORMA AUTEM DIFFERENTIA.
REBUS ENIM. Quia superius dixit: 'duo', illis duobus probationem
subiungit, quia genus bene praedicatur in quid et differentia in
quale, quia animal hoc nomen praedicatur in quid et rationale in
quale, quia hoc quod significatur hoc nomine animal est quasi materia,
et quod significatur hoc nomine 'rationale' quasi forma. A causa.
Ut autem ostendat, quomodo genus quasi materia significet et
differentia quasi forma, transfert se ad constitutionem rerum
generaliter demonstrandam tam operibus artificis quam naturae dicens:
quaedam constare ex proprie materia et forma, quaedam ad similitudinem
materiae et formae.
Proprie materia est quae materiatum tempore praecedit, sicut aes
statuam aeream et in materiato ideo in sua natura remanet. Proprie
forma est, quae ex aliqua dispositione partium innascitur, sicuti
forma, quae in statua consideratur, ex prauis scilicet oculis, ex
curuo naso et ex aliis quae pertinent ad compositionem. Corpus autem
proprie est materia hominis, quia tempore praecedit hominem et
subiectum formas hominis praecedit, quod habet proprie materia. Sed
animal quasi materia hominis est, non proprie materia, quia animal
tempore non praecedit hominem nec etiam generatur in homine. Omnis
enim materia in materiato generatur. Rationalitas quoque non proprie
forma dicitur, quia ex partium dispositione non innascitur. Unde homo
ex proprie materia et forma constare non dicitur ex animalitate et
rationalitate, sicut ex corpore et compositione, uel sicut statua ex
aere, sed similitudinem tenet homo cum statua, quae constat ex proprie
materia et forma. Nam sicut aes suscepta forma transit in statuam, sic
animal susceptione rationalitatis et mortalitatis et caeterarum
differentiarum transit in hominem naturaliter praecedens hominem.
Rationale enim hominem non tempore, sed naturaliter praecedit, sicut
aes statuam praecedit tempore. Et est proportio trium ad tria. Sicut
enim aes ut materia propria praeiacet, figura uero superadditur, ut
adiunctione ipsius ipsum aes statua fiat, ita animal praeiacet
naturaliter et differentia ei aduenit, ut per aduentum eius in hominem
transeat. Est autem proportio habitudinum similitudo, quando sicut
quaedam res inter se ad inuicem se tenent, eodem modo aliae res se
habent /565/ inter se. Sicut enim aes et figura uel inter se uel ad
statuam, ita animal et rationale uel inter se uel ad hominem.
Nota quod substantia nec materia nec quasi materia nec forma nec
quasi forma dicta est, quia simul natura sunt, cum neutrum sine altero
esse possit. Hoc tamen nomen substantia prius est secundum
conuersionem consequentiae isto nomine, quod est deus, secundum
philosophos. Color quasi materia albedinis, non quia color formas
albedinis suscipiat uel quia aliquid possit esse color, quod deserat
esse albedo, sed quia color sine albedine esse potest, albedo sine
colore nunquam.
Continuatio. Uniuersale hoc nomen 'animal' praedicatur in quid et
'rationale' in quale et quia illud significat quasi materiam rei huius
nominis 'homo', et istud quasi formam.
Quaeritur autem cur quasi formam et quasi materiam dicat. Praemittit
res quasdam constare ex proprie materia et proprie forma, et hoc
<est>: REBUS QUIBUSDAM CONSTANTIBUS etc. Quaedam res constant ex
proprie materia et forma, quibusdam ad similitudinem earum proportio
est. Verum est quod quaedam quemadmodum statua ex aere constat ut ex
proprie materia, ex figura uero ut ex proprie forma, sic homo communis
et specialis constat ex genere, id est ex re generis, ut ex materia et
differentia substantiali ut ex forma.
TOTUM AUTEM HOC ANIMAL RATIONALE MORTALE HOMO EST QUEMADMODUM
ILLIC STATUA.
TOTUM etc. superius dixi hominem constare ex re generis materialiter
et ex differentia formaliter, et HOC TOTUM ANIMAL RATIONALE MORTALE,
id est res huius definitionis. Quae scilicet definitio totum est ad
genus et ad differentias, ex quibus constituta EST HOMO, QUEMADMODUM
ILLIC STATUA. In constitutione statuae res huius orationis 'aes
figuratum' est statua.
Vel ita quod HOC TOTUM, id est homo, quod est totum ad haec tria: ad
hunc statum animal et ad rationale et ad mortale, est ANIMAL RATIONALE
MORTALE, QUEMADMODUM STATUA ibi est aes cum forma; et tale est illa
tria esse partes hominis, quale est: conficere hominem, naturaliter
praecedendo ipsum.
Tria autem dixi definitione, non numero. Sed quia secundum hanc
expositionem idem sui totum et pars esse uidetur, primam approbamus,
quippe iudicantes totum uoces ad alias uoces, non res ad alias
res. Cum enim aes, quod in statua ponitur, idem est quod statua,
quomodo pars ipsius uidetur esse, /566/ cum idem respectu eiusdem
totum et pars esse non possit? At uero haec definitio 'animal
rationale mortale' totum est eorum tam compositione quam intellectu,
cum ex illis coniungatur, id est singulorum significationem
contineat. Est igitur homo pars illorum singulorum quantum ad
nominationem, totum uero quantum ad intellectum.
Dicunt igitur nonnulli qui ut hominem illum possint uocare totum ad
animal et ad differentias, hominem dicunt animal et differentias, non
animal formatum illis. Et similiter statuam uocant aes et formam, non
aes formatum, quod falsum est. Si enim sit animal simul et rationale
mortale, et non aliquid illorum per se, quomodo animal esse conceditur
uel rationale dicitur? Quod enim aliqua plura simul est, nullum
illorum esse potest. Praeterea si homo sit rationalis, oportet illa
tria simul rationalitate formata esse.
Amplius Porphyrius dicit:
Secundum quas ea quae diuisa sunt specificantur.
Sed ea quae diuisa sunt, tantum sunt genera et non differentiae, ubi
plane auctoritatem habemus genera specificari, non genera et
differentias.
Amplius cum conceditur animal rationale risibile esse animal, et uerum
sit animal rationale esse animal risibile, uerum erit illa duo
esse. Praeterea si forma statuae transeat in essentiam statuae, ut
scilicet ipsa sit pars eius in essentia, quomodo dicit Boethius in
Diuisionibus aliter constare statuam ex partibus, aliter ex aere et
figura?
Ex his igitur patet animal rationale mortale non esse materiam et
formam, sed potius animal informatum illis.
Sunt tamen quidam qui secundum hoc quod animal rem ipsam in homine
dicimus, opponunt hoc modo: Si animal est mortale, aut homo aut non
homo; uel si animal, aut rationale aut irrationale, cum omne animal
sit hoc uel illud. Sed neutrum est materia illius, quia neque animal
rationale, cum idem status se ipsum non praecedat; neque irrationale,
cum omnis materia de suo materiato praedicetur. Sic et de corpore
procedunt. Si enim corpus est subiectum albedini, aut corpus album aut
corpus non album. Sed neutrum est, cum nec corpus album album
praecedat nec in corpore non albo reperiatur.
Ad quod dico quod animal est materia animalis rationalis, non tamen
hoc uel illud. Si quis igitur dicat non esse /567/ uerum quod
Aristoteles dicit, scilicet quaecumque fundantur in secundis
substantiis, et in primis, fallitur. Non enim cum dico: animal est
materia animalis rationalis, aliquid animali attribuo, sed potius
animali rationale confero. Tale est ac si dicatur enim: Animal
rationale sic est animal, quod ex eo quod est animal rationale, animal
exigit, ex eo uero quod animal est, non exigit animal rationale, quod
uerum est.
Hac igitur determinatione de supradictis et similibus eorum
oppositiones friuolas esse apparet.
Aliter de nominibus legitur.
REBUS ENIM. Uniuersale hoc nomen 'animal' praedicatur in quid de hoc
nomine 'homo' et hoc nomen 'rationale' in quale, quia hoc nomen 'homo'
constat ex istis, ex hoc nomine 'animal' ut ex materia et ex alio ut
ex forma. A causa.
Sed ne aliquis putaret hanc quaestionem constitutionem solam esse,
quae ex nominibus est, innuit aliam ad similitudinem huius quae
dicitur. Quod ostendit, ubi dicit quod QUEMADMODUM STATUA etc., sic
et homo.
Et ne aliquis putaret quod de re loqueretur, addit: COMMUNIS ET
SPECIALIS. Hoc autem nomen <'homo'> commune et speciale consistit ex
genere quasi ex materia et differentia quasi ex forma, hoc est illius
et substantialis differentiae illius. Quod esse et substantia
cuiuslibet rei, ut dicit Boethius, ut supra ostendit, ex generali
<nomine> et differentiali constituitur, ex generali ut ex materia, ex
differentiali ut ex forma, cum genus in definitione naturaliter ut
materia proprie praeiaceat et post genus differentia ut proprie forma
subsequi habeat. Compositor namque nominum rerum naturas secutus est.
Sicut enim generalem statum ut priorem in natura consistere, sic
generale nomen in definitione uoluit praemittere et differentialia ei
addere. Et exemplum simile est huic expositioni, quam superius in
tractatu speciei fecimus, ubi ait: "Indiuiduum est quod consistit..."
etc.
Et nota quia secundum hanc expositionem animal res ipsa proprie
materia hominis dicitur et rationalitas proprie forma, cum essentiam
humanam constituere habeant. Sed hoc nomen animal quasi materia huius
nominis 'homo' recte dicitur et hoc nomen 'rationale' quasi forma, cum
essentiam ipsius nominis non constituant, sed definitione eius dicitur
<contineri> et hoc nomen 'animal' ex illis consistere secundum
intellectum, cum in /568/ intellectu suo eorum intellectus contineat,
intellectum huius nominis 'animal' ut materiam et intellectum huius
<nominis> 'rationale' ut formam. Similiter et proportionaliter dicit,
quia 'homo' hoc nomen non ita constat ex illis nominibus, ut illi soni
in constitutione eius sint, sicut ipsa essentia aeris cum forma est in
constitutione statuae, sed dicitur ex eis consistere siue secundum
intellectum, ut dictum est, siue quia definitio eius ex illis
constituitur.
TOTUM AUTEM HOC ANIMAL RATIONALE MORTALE. Ostensa constitutione huius
nominis 'homo' quam habet quantum ad intellectum siue quantum ad
definitionem eius, ostendit, quid nominare habeat. Hoc, ut supra
expositum est, legatur. De intellectu etiam legi potest; ostendit enim
quaedam ueraciter constare ex materia et forma, quaedam imaginarie.
Nam sicut in rebus quaedam est actualis constitutio et est uera, ita
in animo quaedam intellectualis et imaginaria. Veluti cum audio
'homo', cuiusdam rei formam concipio intelligibilem quasi ex
intelligibilibus quibusdam aliis coniunctam, quam fortasse
compositionem Plato communem siue specialem uocauit, quae quidem
intelligibilis constitutio ad similitudinem uerae constitutionis
componi et confingi ab animo dicitur. Et secundum hanc sententiam sic
legitur: REBUS ENIM etc. Dixi quod hoc nomen 'animal' <praedicatur> in
quid de hoc nomine 'homo' et 'rationale' in quale. Et merito quia res
quaedam intelligibiles, quas genus et differentiae significant, rem
quandam intelligibilem ab hoc nomine 'homo' significatam constituunt
ut materia et forma, id est ad earum similitudinem. Et ne aliquis si
praeter illam constitutionem alia esset, quaereret, praemittit quaedam
constare ueraciter ex materia et forma, quaedam fingi ad similitudinem
illarum. Quod ostendit cum dicit quod QUEMADMODUM STATUA etc., sic
homo COMMUNIS ET SPECIALIS, id est illa conceptio communis, quae ad
plura pertinet, quae plura secundum eam sane possunt deliberari,
consistit ex genere et differentia, id est ex re intelligibile
concepta per genus genus et differentiam.
TOTUM AUTEM. Postquam ostendit constitutionem huius nominis 'homo'
quantum ad intellectum, ostendit quid nominare habeat dicens quod
animal rationale mortale 'homo' nominatur, quemadmodum aes formatum ex
statua.
DESCRIBUNT AUTEM HUIUSMODI DIFFERENTIAM ET HOC MODO: DIFFERENTIA
EST QUOD APTUM NATUM EST DIVIDERE QUAE SUB EODEM SUNT GENERE.
RATIONALE ENIM ET IRRATIONALE HOMINEM ET EQUUM, QUAE SUB EODEM
SUNT GENERE QUOD EST ANIMAL, DIVIDUNT.
DESCRIBUNT. Haec descriptio data est secundum opinionem, quod in
sequentibus culpabitur. /569/
ASSIGNANT AUTEM ETIAM HOC MODO: DIFFERENTIA EST QUA DIFFERUNT A
SE SINGULA. NAM SECUNDUM GENUS NON DIFFERUNT; SUMUS ENIM
MORTALIA ANIMALIA ET NOS ET IRRATIONABILIA SED ADDITUM
RATIONABILE SEPARAVIT NOS AB ILLIS; RATIONABILES SUMUS ET NOS ET
DII SED MORTALE APPOSITUM DISIUNXIT NOS AB ILLIS.
ASSIGNANT AUTEM. Alia descriptio differentiae, qua differunt a se
singula, substantialiter intelligenda est.
INTERIUS AUTEM PERSCRUTANTES ET SPECULANTES DIFFERENTIAM, DICUNT
NON QUODLIBET EORUM QUAE SUB EODEM SUNT GENERE DIVIDENTIUM ESSE
DIFFERENTIAM SED QUOD AD ESSE CONDUCIT ET QUOD EIUS QUOD EST ESSE
REI PARS EST; NEQUE ENIM QUOD APTUM NATUM EST NAVIGARE ERIT
HOMINIS DIFFERENTIA, ETSI PROPRIUM SIT HOMINIS. DICIMUS ENIM:
ANIMALIUM HAEC QUIDEM APTA NATA SUNT AD NAVIGANDUM, ILLA VERO
MINIME. DIVIDENTES AB ALIIS, SED APTUM NATUM ESSE AD NAVIGANDUM
NON ERAT COMPLETIVUM SUBSTANTIAE NEC EIUS PARS SED APTITUDO
QUAEDAM EIUS EST (IDCIRCO QUONIAM NON EST TALIS QUALES SUNT QUAE
SPECIFICAE DICUNTUR DIFFERENTIAE). ERUNT IGITUR SPECIFICAE
DIFFERENTIAE QUAECUMQUE ALTERAM FACIUNT SPECIEM ET QUAECUMQUE IN
EO QUOD QUALE EST ACCIPIUNTUR. ET DE DIFFERENTIIS QUIDEM ISTA
SUFFICIUNT.
INTERIUS AUTEM. Dixi differentiam esse qua differunt etc. Sed haec
descriptio non solum differentiis conuenit. Et hoc est: sed qui
perscrutantur inferius uel interius, id est diligentius naturam
differentiae inquirunt, DICUNT NON ESSE DIFFERENTIAM quamlibet de
diuidentibus etc., sed illud tantum, quod speciem ad esse conducit, id
est illud cuius res specialem statum complet. Unde bene dixit non
'ducit', sed 'CONDUCIT', quia sola non sufficit ad constitutionem
speciei, sed ipsam materiam quae in genere denotatur, praeiacere
oportet.
Aliter de uocibus. Sed illud tantum differentia est quod CONDUCIT, id
est cum genere ducit, speciem ad esse, id est ad significationem et
intellectum speciei. Quippe esse speciei est esse intellectus et
significatio illius.
ET QUOD EST, id est illud est differentia, quod est pars eius, quod
<est> esse rei, id est, quod est <pars> substantialis definitionis.
Quae scilicet definitio est esse siue substantia ipsius speciei. Unde
Boethius in Topicis definitionem uocat substantiam rei et locum a
definitione uocat locum a substantia. Dicit enim idem in Commento:
Quid enim est aliud esse rei quam definitio
quasi dicat: nihil aliud. Ex quibus uerbis aperte differentiam
substantialem, quam dicit esse partem definitionis, uocem esse
insinuat.
Si quis illas supradictas differentiae proprietates definitiones
uoluerit facere, oportet, ut hoc nomen 'differentia', sicut in
superiori definitione dictum est, ex parte praedicati ponatur, ita:
Differentia est illa differentia quae conducit ad esse et est pars
esse etc.
Si quis uero dicat esse definitionem generis, nihil obest, cum hic
substantialem differentiam non intendat definire, sed eam ab
accidentalibus diuidere.
Quibusdam differentiarum proprietatibus inuestigatis caeteras
diligenter prosequamur, ut omnium tam substantialium quam
accidentalium proprietates integre distinguantur. Primum igitur
differentiarum aliae substantiales, aliae accidentales
sunt. Substantiales quidem quae generi aduenientes constituunt
speciem, ut rationale adueniens animali rationale facit et corporeum
adueniens substantiae corpus facit et omnes aliae aduenientes /570/
substantiae corpus faciunt et omnes aliae aduenientes generi species
faciunt. Sunt itaque huiusmodi substantiales, quaecumque generi
aduenientes aliquam eius speciem constituunt. Unde specificae recte
uocantur, quia omnia substantialia naturaliter communia esse
dicimus. Unde cum rationalitatem substantialem esse concedimus, neque
hanc neque illam substantialem esse concedimus, sed accidentalem. Tale
est, ac si diceret rationalitatem esse substantialem, ac si diceretur:
Ratio sic est alicui speciei, quod ab ea non potest recedere, quin
ipsa species corrumpatur. Sic dicatur igitur rationalitas
substantialis esse homini, id est sic inesse homini, quod nullo modo
permanere possit sine rationalitate. Sed nec istam nec illam
substantialem esse homini dicamus, sed potius accidentalem, et hoc
corrumpere hominem non potest quod commune ipsum constituit. Non enim
necesse est, ut si superiora sint substantialia, et inferiora, sed
econuerso uerum est. Unde Boethius in libro Diuisionum potentiam
discendi geometriam substantialem esse homini negat, quae propter
speciem constituendam generi aduenit, cum Porphyrius potentiam
discendi esse substantialem homini dicit. Igitur non est necesse, ut
cum aliquid superius sit substantiale, et inferius illius sit
substantiale, ita non est necesse, ut cum inferius accidens sit, et
superius. Quod Boethius in Topicis falsam esse aperit, cum probat
colorem accidens esse eo quod album et nigrum accidentia sint. Hoc
eadem ratione de rationalitate probari potest, cum omnia, ut dicimus,
sint accidentia.
Ad quod dicimus multa in Boethio, ut ipse dicit, gratia exercendi
lectoris induci aut secundum aliorum opinionem.
Praeterea non est necesse ut sicut per speciem genus esse in
substantia conuincitur, ita per indiuidua species. Nihil etiam
fortassis impedit si rationalitatem <substantialem> et non
substantialem esse dicimus et rursus accidens esse et non esse homini,
secundum hoc quod propositiones diuersis modis exponi possint. Si enim
ita dicamus:
Rationalitas est substantialis homini
id est sic inest homini quod natura humana absque rationalitate non
potest esse, uerum est. Si uero ita rationalitas est substantialis
homini, id est rationalitas aliquando constituit hominem, ut sine illa
esse non potest, falsum est, cum absque omni quae inest ei, possit
esse homo, ut supra diximus.
Duobus itaque modis relatiuum pronomen accipi potest, cum dicitur:
rationalitas ita inest homini, quod homo sine ea esse /571/ non
potest, ut scilicet fiat resolutio pronominis simpliciter ad
praemissum nomen secundum intellectum, ut scilicet penitus eundem
intellectum habeat cum nomine praemisso, ut dicatur: sine ea,
<scilicet> rationalitate. Vel ut relatio fiat ad praedictum nomen
secundum identitatem numeri, ita scilicet ut oporteat unam eandemque
rationalitatem esse, sine qua homo esse non possit. Et sic omnes
formas accidens possumus dicere, si uim relatiui pronominis ad
identitatem numeri accomodamus.
Sunt uero nonnulli omnem rationalitatem substantialem esse astruentes
et omnem formam, quaecumque in specialem statum aliquid promouet, ut
haec rationalitas uel haec potentia numerandi siue discendi geometriam
aliquid in hominem promouet.
Huic autem sententiae aduersarium uidetur, quod Boethius dicit in
Diuisionibus:
Non enim idcirco homo est, quia hoc facere potest, sed quia est
rationalis
et aduersum hoc quod dicimus uegetationem huius animae esse
substantialem, illud Diuisionum:
Indiuidua definiri substantialiter non possunt, quia differentiis
substantialibus carent.
Si enim uegetatio huius animae siue haec rationalitas Socrati
substantialis esset et uegetatio huius animae siue haec rationalitas
Platoni, oportet, ut Socrates et Plato substantialiter differant, cum
diuersis substantialibus differentiis participarent.
Notandum aliud esse uegetationem, aliud esse uiuificationem. Vegetatio
enim, ut Boethius dicit, ad crescere et non crescere pertinet;
uiuificatio uero <ad> id quod est animatio. Unde quaecumque
uiuificantur, et uegetantur, sed non conuertitur. Nam aliquando
rationem substantialem dicimus, etsi non tamen rationalitatem.
Cui sententiae opponitur hoc modo: omnis substantialis qualitas est
qualitas; sed omnis qualitas est haec uel illa; omnis igitur
substantialis qualitas est haec uel illa, et ita haec uel illa est
substantialis qualitas.
Ad quod dicimus quod haec propositio, scilicet 'Omnis substantialis
qualitas est qualitas', omnes manerias colligit, sicut cum dicitur:
'Omnis species est cum diuisibili differentia', quia de omni maneria
tam subalternarum quam specialissimarum inuenitur species cum
diuisibili differentia. Si enim unaquaeque /572/ species esset cum
diuisibili differentia et unaquaque ex differentiis substantialibus
constaret, iam ultima species inueniri non posset, sicuti alibi
ostensum est.
Item opponitur: Rationalitas et haec substantialis qualitas paria
sunt; sed haec rationalitas est rationalitas; ergo est substantialis
qualitas et ita est substantialis.
Item rationalitas est haec rationalitas; igitur uel rationalitas non
substantialis uel substantialis. Sed si rationalitas substantialis est
haec, haec est substantialis.
Item rationalitas substantialis est haec rationalitas, et ita est
illud quod nullo modo est substantiale, quia est rationalitas.
Ad quod dicimus quod si per hoc 'substantiale' tantum uelimus
significare, quantum per rationalitas, concedimus: haec rationalitas
est substantialis, id est rationalitas naturae tantum est
substantiale.
Item concedimus quod rationalitas, non est substantialis, est haec,
cum illae duae uoces, scilicet 'rationalitas' et 'non substantiale' ad
eandem personam iungantur. Tale est enim 'rationalitas quae est non
substantialis, est haec', quod uerum est, cum illud pronomen ad
identitatem personae referatur. Item concedimus, quod rationalitas
est, quod nullo modo est substantiale et id quod aliquo modo est
substantiale, sicut cum dicimus:
Paries est
sine quo domus esse non potest, si nomen praemissum ad identitatem
definitionis referatur, et paries est id sine quo domus esse non
potest, si illud pronomen ad identitatem numeri referatur. Sic igitur
dicemus rationalitatem nec tamen hanc uel illam, cum ita dicemus:
forma alia substantialis, alia accidentalis, ibi alia et alia non ad
diuersitatem numeri ponitur, sed magis ad diuersitatem definitionum
siue proprietatum, cum nulla possit reperiri quae sit substantialis.
Hoc autem modo aliud et idem sumitur, cum dicitur res alia
uniuersalis, alia singularis, uel cum dicitur infinitum aliud secundum
tempus, aliud secundum numerum etc., uel cum dicitur differentia alia
diuisiua, alia constitutiua.
Notandum est quod bene potest concedi: rationalitas est accidens
animali, nec tamen simpliciter est accidens, uel haec rationalitas est
substantialis Socrati, non tamen substantialis, quia Porphyrius et
Aristoteles nec substantiale nec accidentale dicunt esse, nisi quod
substantiale alicui speciei est. Quod aperte insinuat Aristoteles in
Categoriis, ubi probat rationale non esse in subiecto, quia nec in
homine nec in aliqua specie /573/ specialissima, sicut potest concedi
etiam, quod album et nigrum sunt immediata circa corpus non medio
colore coloratum, non tamen simpliciter immediata, cum semper mediatum
et immediatum, ut Aristoteles testatur, gratia proprii susceptibilis
dicantur.
Et ad praesens dicta de substantialibus sufficiant.
Accidentales uero dicimus, quaecumque aduenientes non efficiunt
speciem. Omnes namque formas, cuiuscumque praedicamenti sint, praeter
substantiales inter accidentia numeramus eo, quod sint aduentitiae
naturae et extra substantiam speciei, quam communes constituunt,
quarum proprietates in accidentis tractatu diligenter inquiremus.
Haec ad documenta omnium differentiarum in rebus breuiter perstrinximus.
Nunc de uocabulis dicendum est. Sunt igitur substantiales differentiae
illa sumpta uocabula quae adiacent generi in definitione speciei
ostendentia differentiam unitorum in genere; accidentales uero
differentiae sunt illa uocabula sumpta quae in substantia non
praedicantur.
Et haec de differentia sufficiant.
[ LNPS 1.05 ]
TRACTATUS DE PROPRIO
PROPRIUM VERO QUADRIFARIAM DIUIDUNT. NAM ET ID QUOD SOLI ALICUI
SPECIEI ACCIDIT, ETSI NON OMNI (UT HOMINI MEDICUM ESSE VEL
GEOMETREM), ET QUOD OMNI ACCIDIT, ETSI NON SOLI (QUEMADMODUM
HOMINI ESSE BIPEDEM), ET QUOD SOLI ET OMNI ET ALIQUANDO (UT
HOMINI IN SENECTUTE CANESCERE), QUARTUM UERO IN QUO CONCURRIT ET
SOLI ET OMNI ET SEMPER (QUEMADMODUM HOMINI ESSE RISIBILE; NAM,
ETSI NON RIDET, TAMEN RISIBILE DICITUR, NON QUOD IAM RIDEAT SED
QUOD APTUS NATUS SIT; HOC AUTEM EI SEMPER EST NATURALE; ET EQUO
HINNIBILE). HAEC AUTEM PROPRIE PROPRIA PERHIBENT, QUONIAM ETIAM
CONVERTUNTUR; QUICQUID ENIM EQUUS, ET HINNIBILE, ET QUICQUID
HINNIBILE, EQUUS.
PROPRIUM VERO. /574/ Ante accidens tractat de proprio, quia dignius
est caeteris accidentibus et familiarius adhaeret speciei, cum
scilicet nullum proprium actu separari contingat, ut dicit Boethius in
Diuisionibus, et sicut caeterorum supradictorum sic diuersas proprii
ostendit significationes.
De nominibus maxime intendit et gratia nominum de rebus. Continuatio.
Genus dicitur duobus modis secundum philosophos, sed proprium
quadrifarie.
MEDICUM ESSE <VEL> GEOMETREM, id est haec nomina medicus et geometer
de sola specie praedicantur.
BIPEDEM ESSE, id est hoc nomen 'bipes'. UT HOMINI CANESCERE IN
SENECTUTE.
Omni homini non uidetur conuenire actus ille in senectute, cum non
omnes ueniant ad senectutem nec omnes etiam, qui ad senectutem
perueniunt, actum illum habent, quod falsum est. Ibi namque conuenire
pro 'conuenire naturaliter' accipitur, ut sit sensus: Tale omni homini
conuenit et soli conuenit, in senectute canescere, id est unusquisque
homo talis naturae est, quod, nisi praepediatur aliquo euentu, ad
senectutem perueniens et actum illum habebit. Quem actum canescendi
proprium hoc loco dicimus, non potentiam canescendi, quae semper
inest.
Vel etiam hoc nomen 'homo canescens' proprium dicimus, scilicet quia
hoc nomen indeterminato tempore unicuique homini conuenit.
Hoc etiam non solum homini conuenire uidetur. Nam et lupi canescere
dicuntur. Sed nihil <obest>, quia capillorum tantum proprie dicitur
canescere.
Iterum proprium dicitur, quod omni et soli conuenit et semper, ut
risibile. Speciem specialissimam ubique intellige, quia aliarum
propria non tractat.
Super hunc <locum> dicit Boethius in Commento: Risibile praedicari in
quid de homine. Sed profecto nihil aliud assignare uoluit nisi mutuam
conuersionem, et tale est haec in quid praedicari de illa, quod sic
inter se conuenire habent, quod mutuo conuerti possint. /575/
Quaeritur hoc loco, utrum potentia discendi geometriam proprie
proprium sit hominum, cum omni et soli et semper conueniat homini.
Quod falsum uidetur esse, cum iam Boethius sibimet, uidetur contrarius
et, cum in Communitatibus dicat: speciem ante subsistere quam
proprium, proprium uero posterius fieri in specie. Oportet enim
hominem esse, ut sit risibilis. Hoc namque proprium quod ad uim
rationis non attinet, sine homine esse minime potest, cum habitudo
ridendi ex humana natura innascitur. Homo uero sine risibilitate esse
potest, cum non minus humana natura permaneret, si uultus hominis ad
risum flexibilis non esset. Sed non ita inter hominem et potentiam
discendi geometriam, cum homo sit posterior naturaliter et illa prior.
Ad quod dicimus illud non esse generaliter dictum, cum Porphyrius
quandoque speciem proprio naturaliter esse dicat priorem. Vel potest
dici, quod non est proprium proprie, cum secundum Platonicos soli
homini non conueniat, quia et planetis. Sunt etiam fortassis plures
aliae formae, quae minime substantiales sunt nec proprie propria, sine
quibus tamen illud non ualet esse, ut in homine habitus cordis et
potentia non sedendi etc. huiusmodi, cum substantiale semper, quia et
quando sedet et quando non sedet. Sed his quidem uerbis aperte
insinuat risibile conuenire non ex potentia ridendi simpliciter, sed
ex habitudine quam habet iam res promota in hominem, quod generi non
conuenit.
[ LNPS 1.06 ]
TRACTATUS DE ACCIDENTE
ACCIDENS VERO EST QUOD ADEST ET ABEST PRAETER SUBIECTI CORRUPTIONEM.
ACCIDENS. /576/ Cum in tractatibus aliorum diuisiones proposuerit, in
hoc tractatu definitionem praemittit. Quod ideo facit, quia hoc nomen
'accidens' aequiuoce non sumit. Ut scilicet aequiuocatio <impedimento>
definitioni non esset, dicit: ACCIDENS EST QUOD ADEST ET ABEST PRAETER
SUBIECTI CORRUPTIONEM, id est forma illa, quae ita inest, ut cum prius
insit, postmodum abesse possit praeter subiecti corruptionem.
Subiectum cuiuslibet formae dicimus, quod eam ad esse suum non
requirit. Omne namque subiectum formae prius est naturaliter.
Quod uero ait: PRAETER SUBIECTI CORRUPTIONEM tale est ac: Praeter
egressum a substantia. Est enim corrumpere: substantiam quam
constituebat, recessu suo destruere. Aliquando mors et corruptio, ex
qua corrumpi dicitur recedens, corrumperet, quam tamen accidentalem
potius quam substantialem constat esse.
Tale est ergo 'praeter subiecti corruptionem', ac si diceret: Ita quod
non sit corruptio per ipsam formam in eo quod prius ipsa adsit et
postmodum absit. Nisi enim hunc ordinem seruemus, ut scilicet prius
adsit et postmodum absit, non ualet definitio, quia fortassis potest
quaelibet forma prius abesse et post adesse absque omni corruptione
non solum accidentalium, sed etiam substantialium.
Sic intellige igitur QUOD ADEST ET ABEST, ac si diceret: Quod prius
adesse et postmodum abesse a suo subiecto potest, ita ut subiectum
ipsum nullam per eorum recessum corruptionem patiatur, id est nullum
generalem statum uel specialem amittat, quem aduentu suo contulisset.
/577/
'Abesse' autem a subiecto negatiue accipitur, nullam scilicet
positionem subiecti faciens, ut unitas est forma quae possibilis est
adesse subiecto et abesse, id est non esse cum illo, absque egressu a
substantia quam unitam faciat. Positio autem subiecti fieri non
potest, ut scilicet subiecti remaneat intacta substantia post recessum
illius, quia tunc unitatem non contineret secundum hoc quod sine
unitate nulla res esse potest.
Sed dicis mihi quod sicut rationalitas corrumpit animal rationale,
sic quaelibet forma suum proprium statum, ut albedo corpus album.
Ad quod respondeo quod haec destructio nequaquam est corruptio, ut
superius exposuimus.
DIVIDITUR AUTEM IN DUO, IN SEPARABILE ET IN INSEPARABILE; NAMQUE
DORMIRE EST SEPARABILE ACCIDENS, NIGRUM VERO ESSE INSEPARABILITER
CORVO ET AETHIOPI ACCIDIT (POTEST AUTEM SUBINTELLEGI ET CORVUS
ALBUS ET AETHIOPS AMITTENS COLOREM PRAETER SUBIECTI CORRUPTIONEM).
Accidentium uero teste Porphyrio alia sunt separabilia, alia
inseparabilia. Separabilia sunt quae leuiter separari possunt, ut
sessio et caetera huiusmodi. Inseparabilia uero econtrario, ut albedo
cygno, quia leuiter separari non potest, ita quod tota essentia, quae
prius erat, remaneat et ipsa sit cygnus. Separabiliter huic corpori
accidit, cum corpus effluat et particulare albedinis cum particulari
corporis discedat.
Videatur itaque idem accidens separabile et inseparabile, cum haec
nigredo huic coruo inseparabiliter accidat, huic uero corpori
separabiliter. Quod tamen non est inconueniens, cum ex diuersis
subiectis eueniat haec uel aliter. Separabilia quae sic alicui insunt,
ut antequam illud corrumpatur, abscedant, ut sessio et dormitio.
Inseparabilia uero econtrario.
DEFINITUR AUTEM SIC QUOQUE: ACCIDENS EST QUOD CONTINGIT EIDEM
ESSE ET NON ESSE; VEL: QUOD NEQUE GENUS NEQUE DIFFERENTIA NEQUE
SPECIES NEQUE PROPRIUM, SEMPER AUTEM EST IN SUBIECTO SUBSISTENS.
Data definitione accidentalium formarum ad ultimum ponit differentiam
accidentalium nominum dicens: ACCIDENS, id est accidentale uocabulum,
EST QUOD NEQUE GENUS NEQUE SPECIES NEQUE DIFFERENTIA NEQUE PROPRIUM,
SEMPER tamen IN SUBIECTO SUBSISTENS. Quod positum est ad differentiam
horum nominum 'ens' et 'res' et similium, quae in subiecto non
subsistunt, id est non habent res significare ut in subiecto
subsistentes. /578/
[ LNPS 1.07 ]
TRACTATUS DE COMMUNITATIBUS
OMNIBUS IGITUR DETERMINATIS QUAE PROPOSITA SUNT, DICO AUTEM
GENERE, SPECIE, DIFFERENTIA, PROPRIO, ACCIDENTI, DICENDUM EST
QUAE EIS COMMUNIA ADSUNT ET QUAE PROPRIA.
Quinque propositis singillatim pertractatis tandem ad communitates et
ad differentias eorum, in quibus duobus, scilicet conuenientia rerum
et differentia assignanda, ultima rerum doctrina consistit, transit...
< ... >
ACCIDENS SEPARABILE SED PRINCIPALITER QUIDEM DE INDIVIDUIS,
SECUNDUM POSTERIOREM VERO RATIONEM DE HIS QUAE CONTINENT
INDIVIDUA.
SED PRINCIPALITER QUIDEM. Dicit accidentia de indiuiduis principaliter
praedicari, de speciebus secundario. Maiorem namque notitiam
accidentium faciunt indiuidua quam indiuidua uniuersalia ex
discretione nostra, quia cum audio 'Socrates' simum <uel> crispum
intelligo, sed non ita cum audio 'homo'. Vel ideo, quia plura sunt
indiuidua accidentium significata quam uniuersalia.
<De communibus generis et differentiae>
Tunc assignat conuenientiam inter genus et differentiam in hoc quod
quemadmodum quaecumque praedicantur de genere ut genus et de sibi
oppositis ut genus, sic et quaecumque praedicantur ut differentia de
differentia et de sibi suppositis eodem modo.
Quae conuenientiae assignatio friuola uidetur esse, cum ibi diuersa
praedicantur. Sed profecto quamuis diuersa praedicantur, tamen quaedam
similitudo monstratur, ut in eo quod unumquodque eorum proprium modum
praedicationis habet ad sua inferiora, licet modo illi sint diuersi.
Talis enim similitudo multotiens assignatur, ueluti dicamus: Socrates
et Plato conueniunt in hoc quod unumquodque diligit suum filium, licet
illorum filii sunt diuersi.
Item genus unum est secundum unumquamque speciem, differentiae uero
plures, id est nulla species diuersas habet materias, secundum quas
diuersorum generum praedicationi subiaceat, sicut diuersas formas, pro
quibus differentiis diuersis praedicationi subiaceat.
Vel ita in nominibus: In definitione uniuscuiusque speciei sic unum
genus preadicatur, quod numquam plura, sed quandoque plures differentiae
ponuntur. /579/
<De propriis differentiae et speciei>
< ... >
AMPLIUS DIFFERENTIA QUIDEM COMPONITUR CUM ALIA DIFFERENTIA
(RATIONALE ENIM ET MORTALE COMPOSITUM EST IN SUBSTANTIA HOMINIS),
SPECIES VERO SPECIEI NON COMPONITUR UT GIGNAT ALIQUAM ALIAM
SPECIEM (QUIDAM ENIM EQUUS CUIDAM ASINO PERMISCETUR AD MULI
GENERATIONEM, EQUUS AUTEM SIMPLICITER ASINO NUMQUAM CONVENIENS
PERFICIET MULUM).
DIFFERENTIA COMPONITUR CUM ALIA DIFFERENTIA ad speciem constituendam,
cum species numquam componat aliam speciem, ut gignat aliam speciem,
ac si diceret: Uniuersale differentiae sic conuenit ad speciem
constituendam, quod unaquaeque differentia est illius. Sed non ita
duae species ad constituendam tertiam speciem conueniunt, ut
unaquaeque species sit illius. Quod per mulum ostendit, de quo magis
uidetur, qui ex equo et asino conficitur, dicens: Equa cum asino,
numquam simpliciter conueniens perficeret mulum, quasi dicat: isti duo
speciales status. Ad mulum conficiendum enim species non conueniunt,
quia tunc oporteret, utrumque esse mulum et utrumque de mulo posse
praedicari, quod est inconueniens.
<De communibus differentiae et proprii>
< ... >
ET SEMPER ET OMNI ADESSE COMMUNE UTRISQUE EST; SIVE ENIM CURTETUR
QUI EST BIPES, NON SUBSTANTIAM PERIMIT SED AD QUOD NATUM EST
SEMPER DICITUR; NAM ET RISIBILE, EO QUOD NATUM EST HABET ID QUOD
EST SEMPER SED NON EO QUOD SEMPER RIDEAT.
Item. NAM SI CURTETUR etc. curtatus bipes dicitur. Non enim bipes ex
actu dicitur, sed ex potentia. Aptus est igitur ad habendum duos pedes
uel ex essentia sua factos uel essentiae suae aliunde appositos.
Curtato igitur aliquo, idem homo, idem animal, sed non idem totum
remanet, quod quibusdam minime uidetur. Oporteret enim constitutum
sufficienter ex quinque atomis sufficienter ex quattuor constitui,
quod falsum est, quia secundum hoc contingit idem esse totum et
partem, quod negat Boethius in Diuisionibus, ubi dicit:
Et aeris uirgula... etc.
Non igitur dicemus idem totum, sed eundem hominem remanere, si per
idem fiat animae discretio. Dicimus enim hominem esse partem hominis
et Socratem Socratis, ut id quod est a genibus supra, homo et Socrates
dicatur nec ille qui eum curtabit, dicat se hominem facere, quod
solius dei est opus, non hominis. Et cum Socrates sit pars Socratis,
non tamen in Socrate sunt plures homines, cum in eo pluribus animabus
uegetata non reperiantur. Nec Socrates de pluribus praedicatur, cum
non sint diuersa numero.
Item cum Socrates sit pars Socratis, uerum est, quod Socrates alius
hic, alius ille, ut corpus aliud simplex, aliud compositum, cum tamen
simplex sit de composito. Cur itaque non est uerum:
Omnis (uel: Quidam) Socrates est homo?
[Quidam Socrates est homo,] quia docet hoc loco quendam de multis
naturaliter sub hac uoce contentum esse hominem. Sed ad hoc dicitur:
Si falsa est:
Omnis Socrates est homo
falsum est:
Nullus Socrates est homo
et ita pars illius falsa est:
Nullus non homo est Socrates
et ita uera est:
Quoddam non homo est Socrates
diuidens illius quod falsum est. /580/
Ad quod dicimus quod inter supradictas quaestiones, id est
propositiones, nulla nisi in rebus plurimis existentibus aequiperantia
consistit.
Quaeritur hoc loco quid proprie 'curtatum' dicatur, utrum scilicet
essentia, quae prius erat composita ex pedibus et caeteris membris,
quod falsum uidetur esse, cum illa non sit, an illa, quae remanet,
quod iterum falsum est, cum illa tot partes modo habeat quot primitus
habuit.
Ad quod dicimus, quod illa quae remanet, curtata est, hoc est ab illa
diiuncti sunt pedes sibi naturaliter prius adhaerentes.
<De propriis differentiae et accidentis>
< ... >
ET IMPERMIXTAE QUIDEM SUNT CONTRARIAE DIFFERENTIAE, MIXTA VERO
CONTRARIA ACCIDENTIA.
ET IMPERMIXTAE SUNT CONTRARIAE DIFFERENTIAE, MIXTA VERO, hoc est
aliquid ex contrariis accidentibus est mixtum, ut medius color ex albo
et nigro, scilicet ex impermixtis differentiis nihil potest iungi.
Item: UNAQUAEQUE etc., id est nulla est substantia, quae plurimis
specialissimis speciebus participet, sed quaedam pluribus
accidentibus, quod non solum propter phoenicem, sed propter deum
dicimus. Haec ad definitionem supradictorum sufficiant.
< ... >