Migne Patrologia Latina Tomus 19
Ludus septem sapientum (Ausonius Burdigalensis), J. P. Migne
cc_id: cps_2.AusBur.LuSeSa, cc_idno: 7049
c
Ludus septem sapientum
Ignoscenda isthaec, an cognoscenda rearis;
Attento, Drepani, perlege judicio.
Aequanimus fiam te judice: sive legenda,
19.0871D| Sive tegenda putes carmina, quae dedimus.
Nam primum est meruisse tuum, Pacate, favorem:
Proxima defensi cura pudoris erit.
Possum ego censuram lectoris ferre severi:
Et possum modica laude placere mihi.
Novit equus plausae sonitum cervicis amare:
Novit et intrepidus verbera lenta pati.
Maeonio qualem cultum quaesivit Homero
Censor Aristarchus, normaque Zenodoti.
Pone obelos igitur spuriorum stigmata vatum.
Palmas, non culpas esse putabo meas.
Et correcta magis, quam condemnata vocabo,
Apponet docti quae mihi lima viri.
Interea arbitrii subiturus pondera tanti,
Optabo, ut placeam: sin minus, ut lateam.
Prologus.
19.0872C|
Septem sapientes, nomen quibus istud dedit
Superior aetas, nec secuta sustulit,
19.0872D| Hodie in orchestram palliati prodeunt.
Quid erubescis tu, togate Romule,
Scenam quod introibunt tam clari viri?
Nobis pudendum hoc, non et Atticis quoque,
Quibus theatrum curiae praebet vicem.
Nostris negotiis sua loca sortito data:
Campus comitiis, ut Conscriptis curia:
Forum, atque Rostra separatis civium.
Una est Athenis, atque in omni Craecia,
Ad consulendum publici sedes loci:
Quam in urbe nostra sero luxus condidit.
Aedilis olim scenam tabulata mdabat
Subito excitatam nulla mole saxea.
Muraena sic, et Gallius. Nota eloquar.
Postquam potentes, nec verentes sumptuum,
19.0873A| Nomen perenne crediderunt, si semel
Constructa moles saxeo fundamine
In omne tempus conderet ludis locum:
Cuneata crevit haec theatri immanitas.
Pompeius hanc, et Balbus, et Caesar dedit
Octavianus, concertantes sumptibus.
Sed ego quid isthaec? non hac causa huc prodii,
Ut expedirem, quis theatra, quis forum,
Quis condidisset privas partes moenium:
Sed ut verendos, disque laudatos viros
Praegrederer, ac referrem, quid vellent sibi.
Pronuntiare suas solent sententias,
Quas quisque providentium anteverterit.
Scitis profecto quae sint; sed si memoria
Rebus vetustis cludit, veniet Ludius
19.0873B| Edissertator harum, quas teneo minus.
Ludius.
Delphis Solonem scripse fama est Atticum,
Γνῶθι σεαυτὸν, quod Latinum est, Nosce te.
Multi hoc Laconis esse Chilonis putant.
Spartane Chilon sit tuum, necne, ambigunt,
Quod introfertur, ὅρα τέλος μακροῦ βίου,
Finem intueri longae vitae quo jubes.
Multi hoc Solonem dixe Croeso existimant.
Et Pittacum dixisse fama est Lesbium,
Γίγνωσκε καιρών: tempus ut noris, jubet.
Sed καιρὸς iste, tempestivum tempus est.
Bias Prieneus dixit, οἱ πλεῖστοι κακοί:
Quod est Latinum, Plures hominum sunt mali:
Sed imperitos scito, quos dixit malos.
19.0873C| Μελέτη τὸ πᾶν, Periandri est Corinthii,
Esse Meditationem totum qui putat.
Ἄριστον μέτρον esse dixit Lindius
Cleobulus, hoc est, Optimus cunctis modus.
Thales, Ἐγγύα, πάρεστι δ' ἄτη, protulit.
Spondere qui nos, noxa quod praes est vetat.
Hoc nos monere, feneratis non placet.
Dixi. Recedam. Legifer venit Solon.
Solon.
De more Graeco prodeo in scenam Solon,
Septem Sapientum fama cui palmam dedit.
Sed fama non est judicii severitas.
Neque me esse primum, vestrum aut imum existimo,
Aequalitas quod ordinem nescit pati.
19.0873D| Recte olim ineptum Delphicus jussit Deus
Quaerentem, quisnam primus sapientum foret,
Ut in orbe tereti nomina eorum incideret:
Ne primus esset, ne vel imus quispiam.
Eorum e medio prodeo gyro Solon.
Ut quid dixisse Croeso regi existimor,
Id omnis hominum secta sibi dictum putet.
Graece coactum ὅρα τέλος μακροῦ Βίου:
Quod longius fit, si Latine edisseras:
Spectare vitae jubeo cunctos terminum.
Proinde miseros, aut beatos dicere
Evita: quod sunt semper ancipiti statu.
Id adeo sic est. Si queam, paucis loquar.
Rex, an tyrannus, Lydiae Croesus fuit
19.0874A| His in beatis, dives insanum in modum,
Lateribus aureis templa qui divis dabat.
Is me evocavit. Venio dicto obediens,
Meliore ut uti rege possint Lydii.
Rogat, beatum prodam, si quem noverim;
Telana dico civem non ignobilem.
Pro patria pugnans iste vitam objecerat.
Despexit. Alium quaerit. Inveni Aglaum;
Fines qui agelli proprii numquam excesserat.
At ille ridens, Quo dein me ponis loco,
Beatus orbe toto qui solus vocor?
Spectandum dico terminum vitae prius:
Tum judicandum, si manet felicitas.
Dictum moleste Croesus accepit. At ego
Relinquo regem. Bellum ille in Persas parat.
19.0874B| Profectus, victus, vinctus, regi deditus.
. . . . . . . . . . . . . . . . .
At ille captus, funeris ipse instar sui.
. . . . . . . . . . . . . . . . .
Qua flamma totum se per ambitum dabat,
Volvens in altum fumidos aestu globos.
At pene sero Croesus ingenti sono,
O vere vates, inquit, o Solon, Solon!
Clamore magno ter Solonem nuncupat.
Qua voce Cyrus motus, exstingui jubet
Gyrum per omnem, et destrui ardentem pyram.
Et commodum profusus imber nubibus
Repressit ignem. Croesus ad regem illico
Deductus lectam per ministrorum manum
Interrogatus, quem Solonem diceret:
Et quam ciendi causam haberet nominis,
19.0874C| Seriem per omnem cuncta regi edisserit.
Miseratur ille: vimque fortunae videns,
Laudat Solonem: Croesum in amicis habet.
Vinctumque pedicis aureis secum jubet
Reliquum, quod esset vitae, totum degere.
Ego duorum regum testimonio
Laudatus, et probatus ambobus fui.
Quodque uni dictum est, quisque sibi dictum putet.
Ego jam peregi, qua de causa huc prodii.
Venit ecce Chilon. Vos valete, et plaudite.
Chilon.
Lumbi sedendo, oculique spectando dolent,
Manendo Solonem quoad sese recipiat.
19.0874D| Hui, quam pauca quam diu loquuntur Attici.
Unam trecentis versibus sententiam
Tandem peregit; meque respectans abiit.
Spartanus ego sum Chilo, qui nunc prodeo.
Brevitate nota, qua Lacones utimur,
Commendo nostrum γνῶθι σεαυτὸν, Nosce te,
Quod in columna jam tenetur Delphica.
Labor molestus iste, fructi est optimi,
Quid ferre possis, quidve non, dignoscere:
Noctu, diuque quae geras, quae gesseris,
Adusque puncti tenuis instar quaerere.
Officia cuncta, pudor, honor, constantia,
In hoc: et illa spreta nobis gloria.
Dixi. Valete memores. Plausum non moror.
Cleobulus.
19.0875A|
Cleobulus ego sum, parvae civis insulae,
Magnae sed auctor, qua clueo, sententiae:
Ἄριστον μέτρον quem dixisse existimant.
Interpretare tu, qui orchestrae proximus,
Gradibus propinquis in quatuordecim sedes:
Ἄριστον μέτρον an sit optimus modus.
Dic, annuisti, gratiam habeo, persequar
Per ordinem, poeta dixe isthoc loco
Afer videtur vester, UT NE QUID NIMIS.
Et noster quidam, μηδὲν ἄγαν, huc pertinet
Uterque sensus, Italus, seu Dorius:
Fandi, tacendi, somni, vigiliae est modus,
Beneficiorum, gratiarum, injuriae,
Studii, laborum. Vita in omni quidquid est,
19.0875B| Istum requirit optimae pausae modum.
Dixi, recedam, ut sit modus. Venit Thales.
Thales.
Milesius Thales sum; AQUAM qui principem
Rebus creandis dixi, ut vates Pindarus.
. . . . . . . . . . . . . . . . .
Dedere piscatores extractum mari.
Namque hi jubente Delio me legerant:
Quod ille munus hoc sapienti miserat.
Ego recusans non recepi: at reddidi
Ferendum ad alios, quos priores crederem.
Dein per omnes septem sapientes viros
Missum, ac remissum rursus ad me referunt.
Ego receptum consecravi Apollini.
Nam, si sapientem deligi Phoebus jubet,
19.0875C| Non hominem quemquam, sed deum credi decet.
Is igitur ego sum. Causa sed in scenam fuit
Mihi prodeundi, quae duobus ante me:
Assertor ut sententiae fierem meae.
Ea displicebit; non tamen prudentibus,
Quos docuit usus, et peritos reddidit.
Nos ἐγγύα, πάρεστι δ' ἄτη, dicimus:
Latinum est, Sponde: noxia est praesto tibi.
Per mille possum currere exempla, ut probem
Praedes vadesque poenitudinis reos.
Sed nolo quemquam nominatim dicere.
Sibi quisque vestrum dicat, et secum putet,
Spondere quantis damno fuerit et malo.
Gratum hoc officium maneat ambobus tamen.
Pars plaudite ergo: pars offensi explaudite.
Bias.
19.0876A|
Bias Prieneus dixi, οἱ πλεῖστοι κακοί.
Latine dictum suspicor, Plures mali.
Dixisse nollem, VERITAS ODIUM PARIT.
Malos sed imperitos dixi, et barbaros:
Qui jus, et aequum et sacros mores negligunt.
Nam populus iste, quo theatrum cingitur,
Totus bonorum est: hostium tellus habet,
Dixisse quos me creditis, Plures malos.
Sed nemo quisquam tam malus judex fuat,
Qui non bonorum partibus se copulet.
Sive ille vere bonus est, seu dici studet,
Jam fugit illud nomen invisum mali.
Abeo, valete, et plaudite, plures boni.
Pittacus.
19.0876B| Mitylena oriundus Pittacus sum Lesbius,
Γίγνωσκε καιρὸν, qui dixi sententiam.
Sed iste καιρὸς, tempus ut noris, monet:
Et esse καιρὸν, tempestivum quod vocant.
Romana sic est vox, Venito in tempore:
Vester quoque ille comicus Terentius,
Rerum omnium primum esse tempus autumat,
Ad Antiphilam quo venerat servus Dromo
Nullo impeditam, temporis servans vicem.
Reputate cuncti, quotiens offensam incidat,
Spectata cui non fuerit opportunitas.
Tempus me abire, ne molestus: plaudite.
Periander.
Ephyra creatus huc Periander prodeo,
Μελέτη τὸ πᾶν qui dixi: et qui dictum probo,
19.0876C| Meditationem id esse totum, quod geras.
Is quippe solus rei gerendae est efficax,
Meditatur omne qui prius negotium.
Adversa rerum, vel secunda praedicat
Meditanda cunctis comicus Terentius.
Locare sedes, bellum gerere, aut ponere:
Magnas, modicasque res etiam, parvas quoque
Agere volentem, semper meditari decet.
Nam segniores omnes in coeptis novis,
Meditatio si rei gerendae defuit.
Nihil est, quod an pliorem curam postulet,
Quam cogitare, quid gerendum sit: dehinc
Incogitantes fors, non consilium regit.
Sed ego me ad patres jam recipio: plaudite,
Meditati, ut vestram rem curetis publicam.