Lugduni descriptio et encomium

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Lugduni descriptio et encomium
1732
editio: incognita
fons: librum vide

AD ILLUSTRISSIMUM D.D.
DE VILLEROY,
DUCEM AC PAREM FRANCIÆ,
LUGDUNI ET VIVINARUM REGIONUM
PROREGEM, &c.

Tutor athenæi, cui ſe tranſmiſit habendum,
Ut Patris hac in parte fores quoque plenior hæres,
Accipe tranquillo facilis mea carmina vultu.
Urbis habent laudes quâ non tibi carior ulla eſt ;
Sic, licet haud aliâ jactent ſe dote, placebunt.

LUGDUNI DESCRIPTION
ET ENCOMIUM

Inclita Lugdunum regni caput eſſe meretur,
Si modo Parriſiis præripiatur honos.
Scindit Arar mediam, Rhodanus latus ambit eoum,
Extrenâ cives ditat uterque penu.
Hæc à Romulidâ deducta Colonia Planco,
Per varias tractu temporis acta vices.
Nunc fœcunda viris, & tectis aucto ſuperbis,
Mitia tranquillis otia rebus agit.
At non ceſſat iners aut deſidioſa juventus,
Fervet ibi vario cuncta labore domus.
Promptiùs haud alibi tractantur Palladis artes,
Dum manus artificis textile format opus.
Serica quis meliùs diſponat, & aurea fila ?
Unde triumphanti ſit toga picta Duci.
Sed quid ego hæc tantum ? toto commercia mundo
Urbs aperit, Cives novit uterque Polus.

Hi Patriæ præbent merces Orientis opimas,
Hi quas occidui Littoris Indus habet.
At non Mercurio ſoli eſt addicta colendo
Lugdunum, aut reliquis artibus inde caret.
Non Themis aut Pietas abſunt, habet utraque templa,
Et certam miſeris utraque præſtat opem.
Nobilitas Cleri titulo præfulget honoris,
Lugduni Comites dicere jure licet.
Cauſidicos ornat doctæ facundia linguæ,
Nec ſileam Medicos, nobile Collegium.
Parte aliâ ſurgunt auguſtæ culmina Molis,
Communem dicunt civibus eſſe Domum.
Hîc à Quinque viris, quibus Urbis ſumma poteſtas,
Æquo jus ſtrictum flectitur arbitrio.
Rite cavent ne quis fucatam obtrudere mercem
Audeat, atque datam fallere poſſe fidem.
Pondera, menſuras, annonam, ſtrata viarum
Curant, utque Urbi ſtet decor, atque ſalus.
Hîc etiam, ut renovata ſuos Academia fœtus
Ederet, unanimi voce dedere locum.
Publica tum nobis Regis data jura ſigillo,
Ante hac privatis res erat ominibus.

Prima quidem Regi debetur gratia, Muſas
Rex amat, & donis præſidióque fovet.
Proxima magnanimus tollat ſibi præmia laudis
Prorex, & qui tùm Prætor in Urbe fuit.
Cujus ut ingenuæ celebrentur carmine dotes,
Promptus ad officium, ſi pateretur, eram.
Virtus priſca Viro, doctrina, modeſtia, candor,
Atque hæc cuncta pari cum pietate gradu.
Illum inter primos Academia cenſet alumnos,
Ni potiùs Princeps audiat, atque Pater.
Biſdenos illi Socios, & quatuor addas,
Ut ſuperet ſextam cœtus Olympiadem.
Horum ego de numero, noſtri nec pœnitet illos,
Me niſi Mens falſis ludit imaginibus.
Proximus huic, qui nunc Urbis moderatur habenas,
Prætor Athenæum non minùs ipſe colit.
Huic adeò inter nos locus eſt delatus honoris,
Quem meritus teneat, poſſideátque diù.
Conſilio eloquióque potens, & rebus agendis
Utilis, ac magnus natus obire vices.
Ille locum ſtabilem Muſis, ſedeſque quietas,
Publica quo fiat Bibliotheca, dabit.

Hùc quondam venient Auberti ex æde Camonæ,
Librorùmque ferent huc ſibi quæque penum.
Annuit Urbs cœptis, labentia flumina plaudunt ;
Mirantur, laudant, Hoſpes & Indigena.
Et forſan majora parat, ſed tempora captat
Commoda, quà monſtrent hanc ſibi fata viam.
Singula quid memorem ? nec poſſem cuncta referre :
Pauca hæc è multis, candide Lector, habe.
Sic puto magnanimum noſces ex ungue leonem,
Quem propiùs ſpectes, & tibit major erit.

Ant. Laisne ́ Pariſinus, unus è XXV. Acad. Lugdun. Ann. 1732.

LUGDUNI, Ex Typographiâ Andreæ Degoin.