Jump to content

Lusus (Politianus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Lusus
Saeculo XV
editio: incognita
fons: incognitus

- in Gallam meretricem

Dum futuo Gallam nexisque amplexibus haerent
Inguina, dum quatitur sollicitata Venus,
Nescio quid medias sensi mihi lambere pigas,
Nec mora, succusso dissilui femore.
Inspicium cunnum: cunno intestina fluebant; 5
Extabat cunni margine colicolus,
Qualis farta rubet teneris lucanica ofellis;
Continuoque amens mentula facta mea est.
Mercedem poscis. Mercedem, Gallam, reposco;
Nam predicasti, Galla, ego non futui. 10


- 1. Angelus Politianus in Ginebram


Concubitum, Ginebra, tuum cum nuper adirem
Et staret cupido mentula tenta mihi,
Iam resupina toro, iam cunno ad bella parato,
Concubitus pretium grandia dona rogas.
Mens dare suadebat, sed mentula sanior illa 5
Demisso vultu protinus obstupuit.
Tu tamen hanc frustra palpas, nam languida perstat
Quodque petis curat mentula, non quod agas.
Quam nunc esse tibi dicam, mea mentula, mentem,
Quae bene, vel cum mens desipit, ipsa sapis! 10


- 2. Ginebra in Angelum de Monte Poliziano


Summa est ut gratis futuas iterumque lacessis
Concubitus ardens; iam tibi cunnus hiat;
Ni1 peto pro hoc, tandem subeat tua mentula cunnum:
Dulcius est nostrum quam Ganimedis opus.
Iam futuor; fracta promictens munera voce 5
Cur mihi, post coitus, cur geminata dabas?
Pauper erat primum, cur crassa est mentula postquam
Podicis officium vulva cacantis habet?
Deprensum est facinus. Verum nunc, Angele, dicam:
Exagitas cunnos dum cupis ipse nates. 10


- 3. idem



Ipso - quis crederet? - cunno Ginebra pepedit,
Credidit inde nates mentula et obstupuit.
Exclamo:"Quod me in facinus temeraria ducis?
Non ut pedicem quaero, sed ut futuam".
"Saepe meum - dixit - virga Bettuccius intrat 5
Culum perque altas itque reditque nates.
Illa fretus agit ventos; hi<n>c, Angele, cunnus
Pedere saepe solet, saepe cacare solet,
Sed mingit podex". Quod si Bettuccius ista
Audiet, hoc dicet: "Tu quoque, cunne, vale". 10


- 4. responsum in auctorem a Ginebra


Qui fruitur tumidis, <non>nulla intende, mariscis
Non emerat ficus - iam fatur ille - meas;
Quique solet lepores tenso praefigere telo
Decidit huic visa +coroneticus + asta lupa.
Hoc tua me docuit nimirum conscia mentis 5
Mentula femineum iam stomacata genus.
Bella iterum poscas iterumque extolle Meghaeram,
Forsitan huic aptum culeon ipsa dabo!
Nec tamen a nobis demens haec dona tulisti:
Nam minxit cunnus, rite cacavit anus. 10


- 5. eadem in eundem


Pedicas culo si quis me iudice constat,
Pedicas cunno te referente meo,
Undique pedicas. Quod si Bettuccius ista
Audiet:"Oh - dicet - tu quoque, cunne, vale".

- 6. eadem in eundem


Una tibi a nobis recitata est fabula cunni;
Ut nossem mores <ex>polit omne tuos.
Iam pridem + mentulis + fretusque et munere culi
Credideras vulvam conc<r>epuisse meam.
+ Hu(n)c mo(n)du(m) futuis vellet Ginebra cacares + 5
...

- 6bis. idem in eandem


Stare negat penis; nimium, Ginebra, peti<sti>.
Obicis, ecce, nates et petis: ille iacet.
Nolo ego, nolo nates: habe<a>t Bettuccius illas!
Nec culum volo iam, + anima + volo ut taceas.