Lutetia

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Lutetia
1961 edito

editio: in Viva Camena
fons: [1]


Ave ter dulcissima!
iuvenis clamavit,
vias tuas splendidas
primum cum intravit
saltans totis viribus,
sicut olim David
intrans lerosolyma
arcae praesultavit.

Quod est Vrbs Pontificum
gregi vel praelato,
Mecca quod fanatico
in desertis nato,
aut quod est philosopho
sanctus ille Plato -
erat mi Lutetia
urbe fascinato.

Vitae iucundissimos
ibi carpsi flores,
nusquam elegantius
tum vigebant mores,
mens et lingua libera,
sales et lepores,
laeta sapientia,
artes et amores.

Omnia haec gaudia
degustabam ibi
omniaque genera
potus atque cibi.
Solam ob modestiam
hic non potest scribi,
quoties ex poculo
Veneris tum bibi.

Versus scripsi plurimos
in Parnasso Monte,
hoc poesis uberi
et coffeae fonte;
sed nocturna carmina
dedi mea sponte
prima luce piscibus
Sequanae de ponte.

In rotunda Panthei
steti vultu gravi
et in Montis Martyris
molis exsultavi,
Campis in Elysiis
domnis annictavi,
apud Nostram Dominam
animam salvavi.

Do salutem hodie
omnibus scortillis,
quae vincebant timidum
artibus mellillis,
item et cauponibus,
qui iucundis villis
mi lustrabant animum
in diebus illis.

Item grate memini
coctos assatosque
pisces, pullos, porculos,
boves vitulosque,
phasianos, anseres,
cochleas agnosque
recreantes stomachum
delectantes osque.

Non est mirum iuveni
ipsum paradisum
tristem et horribilem
locum esse visum.
Sed hoc saeclum aureum
mox est intercisum
diro bello populis
rapiente risum.

Iam perdideramus spem
nos dilectos muros
lucidae Lutetiae
esse revisuros.
Sed post annos Martios
extra modum duros
fatum dies reddidit
- faxint di! - securos.

Simulac possibile
fuit proficisci,
propere collecti sunt
triti mei risci,
nam ut primi homines
cupiebam prisci
paradisi gaudia
denuo nancisci.

Vix angustum patriae
fugiebam saeptum
putans me Elysii
limen iam adeptum,
cum est cor, fallaciis
blandulis deceptum,
caro suo somnio
subito ereptum.

Qui post longum spatium
primos ad amores
redit, frustra quaeritat
proprios fervores,
frustra suae Helenae
gratias priores -
non resurgit mortuus
amor, quantum plores.

Salve tamen, dulcis urbs
meae iuventutis!
Iam canescunt tempora,
iam laxatur cutis;
trames nunc scandendus est
aridae virtutis...
Allevet memoria
onus senectutis!