Quaecunque poscis, ultima ex origine
Plane expedibo: sed tamen prolixius
Parcas loquenti; non enim virgo, ut prius,
Secura solvit multiplex os carminum,
Sed et tumultum murmuris multi ciens, 5
Superstitiosa[1] fauce bacchata est sonum,
Tenebricosae verba Sphingis aemulans:
Quorum memor mens quae mihi nunc suggerit,
Adverte Rex, putansque mente singula,
Percurre dictionum[2] inobseruabiles 10
Scrutans camenas, qua expedita semita
Ad planam ineptos ducit errores viam.
Ego at solutis carcerum repagulis
Verborum obibo flexuosos tramites,
Primum propulsans oppidum, ut cursor celer. 15
Matuta Fagutalis arcis culmina
Citis superuolabat alis Pegasi,
Cascum[3] maritum proxime Cernem insulam
Toro relinquens, bigenerem fratrem tuum:
Tranquillaque ocris[4] concavi ancoralia 20
Nautae luebant, atque tonsillae tenus[5]:
Puellicidam et vermigradae Salaciam[6]
Scapis ruebant e columbariis[7]suis
Ciconiuestes pupulae Phalacriae,
Vltra Calydnas ventilantes palmulas, 25
Puppemque, passimque explicata oraria[8],
Phrenetici Septentrionis flatibus:
At ipsa lymphata ora soluens caelitus,
Ates ab altis peruagae bovis iugis,
Cassandra tali voce primitus fremit: 30
Heu heu cremata lacrymosa patria,
Primum quidem feralibus Trinoctii
Stlatis[9]gigantis, ore quem quondam suo
Consi voravit campo manduces[10] canis,
Qui vivus ustus excauator viscerum 35
Intra lebetis ignis expertes focos
Formo[11] capronas verticis fudit solo,
Prolis peremtor, patriae pestis meae:
Matri secundae qui volanti cuspide
Detersit uber, inque Circi puluere 40
Quinquertionis membra patris sustulit
Saturnium ad cacumen, ubi terra sati
Formido equorum cespes Ischeni tumet:
Salsas Triquetri[12] qui latebras aequoris
Torue obsidentem semifeminam canem 45
Stinxit[13] , rapinis imminentem piscium
Gumiam[14] boum leaenam, adustis quam pater
Membris, lucernis corporavit igneis,
Mortam[15] haud pauentem sedis inferae deam:
Quem caute inermi fraude quondam mortuus 50
Extinxit, olim iam Quietali agnitum.
Heu te ne rursus, ten' crematam contuor
Vetusti ab armis Aeaci, atque Tantali
Rogo sepultis intra Letrinam ossibus
Pulli igne subuerbusti[16] ad impiam dapem, 55
Telis bubulci Teutari volucribus.
Riualis vxor cuncta in oras luminis,
Legans parectatum[17] minantem patriae,
Producet efferata patriis probris,
Dirisque nuptiis peregrini tori: at 60
Salubrium cata unguinum incurabile
Vulnus mariti conspicata pristini
Giganticidis interemti spiculis
Ab hoste, saltabit ruinam comparem,
Falis ab altis ad cadauer saucium 65
Corpus ruina cernuum in praeceps ruens:
Et tunc recentis icta amore mortui,
Iam palpitanti spiritum afflabit uiro.
Duplex tuum triplexque bellum conqueror,
Ad arma rursus et rapinas aedium, 70
Tuique te ignem contueri incendii.
Heu patria, et vos busta nati Atlantidis
Audacter urinantis olim, cum cute
Suta reuinctis corpus, vtre scorteo,
Et solus, ut aper quadrupes Hercynius, 75
Rhithymniatis navit ut larus fretum,
Zerinthi hiatum virginis Canariae
Linquens, Deumque tecta Lucumonum Saum:
Cum corruebat omnem humum Diespitris
Rapax aqualis nimbus, et putres solo 80
Falae fatidicentes lababant, at genus
Hominum natabat ultimo periculo,
Ad fagum, et almum fructum, et vuam musteam,
Orcaeque, tum Delphines, atque masculum
Phocae insilibant in toros mortalium. 85
Adest adest fax inuoluta incendio,
Praedam in columbae morte multandae canis,
Vultur palustris quam edidit satu suo
Testae rotundae conuolutam fornice.
At hospitalis infera unda remigem 90
Te muricidam[18] , nec bucerdam in patriis
Caulis prementem scrupeis adhuc manet,
Et ante pulchritudinis trium arbitrium:
Sed pro mapalibus tu Aselli mattias,
Et Lan obibis: pro boum praesepibus, 95
Ovilibusque, proque rustico pedo,
Vehet faselus te et Phereclii pedes,
Festras gemellas inque Gythii iuga,
Vbi ad scabrosa saxa pandatos luens
Pinus tenaces lubrici dentes freti, 100
Classem uniuelem liberalis motibus.
Et tu virosae praedo iunicis lupus
Orbae duarum iam columbarum pari,
Cassis peregrinae in secundam indaginem
Vltro incidentis aucupis pennae dolo, 105
Dapem ambidentum nuper in crepidine
Bacchis cremantis atque diuae Albuneae,
Curres super Scandeam et arces Aegili,
Venator atrox, praeda opima ganniens:
Explensque amores in Draconis insula 110
Actae, biformis editi terra imperî,
Vanam secundò non videbis Murtiam[19] ,
Vlnarum inanem sarcinam, eque somniis
Vacua torum nocturnus explorans manu.
Nam te Phlegręae iam maritus coniugis 115
Tristis Torones, abdicator risuum
Et lacrimarum, namque nescit, et caret
Vltroque qui olim littoralem ex Thracia
Fecundi opimatam Melonis[20] fluctibus
Humum penetrans non trabe stlataria, 120
Inhospitale sed iter, ut cubilia
Terrae in profundos talpa pertundens specus,
Quaerens recessus in cauernis aequorum,
Cauensque natos perduelles hospitum,
Et audiendas supplicans patri preces, 125
Redux ut iret patriam, unde peruagus
Matrem gigantum adiuerat Palleniam:
Tete ille Guneus quaestor urnae vindicis,
Sagacis arbiterque Solis filiae,
His nuptiis priuabit incilans probris, 130
Pellens ab omni iure prosedae[21] lupae.
Qui nec Lyci sepulcra nec Chimaerei
Oraculorum voce venerantes timens,
Nec illecebras Anthei, nec hospitum
Dapum sodalem, filium Consi, salem, 135
Deum tulisti transilire sagmina,
Mensámque calcans, ius supinans et bonum,
Fetae modum secutus ursae incicorem.
Ergo stupentes frustra tundes neruias,
Egentia et ieiuna fundens carmina: 140
Sed flens abibis patriam incensam prius,
Exangue spectrum baiulans ulnis tuis
Iam quinquenuptae Thyados Pleuroniae.
Satae cataces[22] namque Carmentae mari
Iam panuclis neuêre trinis, coniuges 145
Thalassiones quinque celebrare illius:
Duos quidem videre praedones lupos
Cate intuentes praepetes immussulos:
Plyni et Libyssae, Caricique gurgitis
E stirpe cretum semicreta barbarum, 150
Et vere Epeum, nec quidem Argivum satu,
Cuiusque avum quondam in molaribus suis
Hercynna Educa, quae gerit secespitam[23] ,
Fartim minutal frendicans, tumulo indidit,
Humeri vorax epulata cartilaginem: 155
Quem dudum adultum virbium, et cupidines
Graues cauentem navium promi dei,
Misit Terentus in Letrinae iugera
Ocrin[24] paratum praeterire Molpidis
Lustrale caesi corpus Imbrico Iovi: 160
Socer in ruinam qui trucidavit procos
Iussis nefandis, quae Camili filius
Paravit: ille poculo exhausto ultimo,
Cognomini sepultus est Salacia,
Suasam[25] suis labem insipans natalibus, 165
Surae petillae[26] Psyllan aurigans equum,
Picatae[27] et Harpinnam parem ungula Strigi.
Tandem illa quartum fratrem adhuc tuebitur
Circanei acceptoris[28] : ille e fratribus
Pugnae secundum acerrimae palmarium 170
Tulisse tunc canetur, atque in stragulis
Quintum anxiis insomniis exercitum
Iactabit atro imaginis ludibrio,
Sponsum futurum Angitiae[29] Cytaicae
Ardentis hospitem: quem ab Oenona exulans, 175
Vertens in hominum membra formicas breves,
Pelagiscum Typhona produxit pater,
Septem e puellis torridis forma[30] lice
Superstitem unum vindicatum ex ignibus.
Reciprocam ille sed remanabit viam, 180
Vespas suis e pumicetis exciens,
Quasi puer vapore suffiens domum:
Et caeteri Burri Duellinominis
Flabris iuvencam tabulis[31] caedent popae,
Matrem draconis incientem[32] Scyrii: 185
Quam saepe coniunx Salmydesium salum
Intra requirens immolatricem hospitum,
Spumifragam insulam obsidebit Candidam,
Celti liquentes ad paludes gurgitis,
Amore sponsae, cerua quam volucripes 190
Iugulum propinans eximet secespitae,
Spaciosus intra littus appellabitur
Solus mariti cursus in crepidine
Sortem gementis atque classem cоelibem,
Et non videndo membra mutatam modo 195
Cascam[33] , cruentum vas prope et libamina,
Orcique flammam exuberantem funditus
Cortinam ahenam, quam atra flabit, mortua
Cadauera elixans coquinatu improbo.
Et ille obibit eiulans campum Scythen, 200
Procans amoris quinque circites[34] torum:
Illi ante acerras auguris Saturnii
Deglutientis cum parente filios
Secunda iurantes fidusta sagmina,
Tonsarum amicient remiges stropis[35] manus, 205
Bacchumque sospitem et prioris vindicem
Luctus canentes, cui obscuris cavis
Delphorum Apertae[36] ad antra Lucrini dei
Abstrusa liba Tauriformi offeret
Classis tremendae mille praetor navium. 210
Cui gratiam sacri nouam redandruans[37]
Nefrondinosus Esquilinus Lucius,
Leoni ademto prandio, implicans rubis,
Segetem vetabit eruisse funditus
Vasto molari mattiisque[38] querqueris. 215
Cerno sequacem iam napuram[39] luctuum
Mari trahentem et conserentem patriae
Minas feroces et malorum incendia.
Camillus Issa nec vtinam in circumflua
Te procreasset hostium nostrum ducem, 220
Quartum satum ex Atlante destina[40] covi,
Tuis parantem damna cognatis Prylin,
Sagax aruspex vere ad omnia optima:
Paterque iussus Aesaci fanatici
Non improbasset signa noctis arcula[41] , 225
Caelasset uno sed duos pro patria
Fato, perurens membra Lemnio rogo:
Non tot malorum nunc procella surgeret.
Portumnus en cernet nefrendum[42] carnifex
Feruere mergis spartisirpeis anum 230
Glauci Terenti coniugem Titaniam.
Cum patre bina dissipantur pignera,
Ducis molari lancinati coclaca[43] :
Quae fabulonis apparata fugerant
Vanis loquelis aluei discrimina, 235
Cui cuncta credens ille tortor liberum,
Mergorum alumnus, pisculentae compedis
Praeda, ostreis valgisque Naritis comes,
Fetus gemellos clusit uno ploxeno[44] :
Cumque his miser non matris ediscens deae 240
Praecepta Mnamon, sed veterno obliuius,
Suppus[45] recumbet, pectus ense saucius.
Nunc nunc gemit Myrina, nunc praesentiunt
Hinnitum equorum littorales margines,
Vbi Pelasgum lubricae saltum pedae[46] 245
Librans crepidine ultima fremens lupus
Fontis creabit e saburra gurgitem,
Olim recludens ociosa flumina.
Iam culta vastat arua Mars Salisubsulus,
Reciproco cruenta signa murice 250
Edens: palàm omnis vasta tellus nunc iacet,
Horretque crebris ut seges noualium
Sicilicibus[47] corusca: luctuum mihi
Pinnis imago aures ab alti personat,
Covi serescens omne peruolgans fretum[48] 255
A feminarum vice, scissis vestibus
Luctus sequaces mutuò capientium.
Sed illud illud te, ô cor, infelix malum
Illud lacesset omnibus crudelius,
Vbi fremiscens celibari[49] caesius 260
Versam rapax sanqualis inscribens humum,
VruoÞue lirans orbitam anfractu viae,
Horrendum acutus ore clangorem ciens,
Fratrum tuorum filium carissimum
Ptoi parentis ex humo susum auferens, 265
Artus cruentans ungue et immani gena,
Tifata[50] patria tabo et arua polluet,
Bubulcus imporcitor ampli iugeri.
Et libripens trionis occisi stipem
Ferens aginae[51] examinatam lancibus, 270
Et rursus aequipondium redhostiens
Rodi[52] micantis in statera auraria,
Bacchi iacebit funeratus amphora,
Fletusque Nymphis inquilinis Bephyri
Superque Pimpleam petrae Libethriae, 275
Cadauerum propola, qui fatum tremens
Effeminatam corpori pallam induet,
Incilia tractans staminumque insubulos:
Tanget supremus vinciam[53] hostilem pede,
Te, frater, unum vel pauens in somniis. 280
Qualem heu rues, Fortuna, luctantem domus,
Patriae caducae subtrahens tibicinem.
Non absque lacrymis atque lesso riserit
Impune latro Doriensum exercitus,
Vitulans ouanter morte confecti viri: 285
Sed circa puppes ultimo aucto[54] spiritus
Excurso, amaris ignibus cremabitur,
Iouem Fugulem plurima incalens prece
Amara fata concremato auertere.
Nec agger aut nauale propugnaculum, 290
Nec crebribus pluteus, atque scansilis
Non iuverit lorica, non pinnarum opus,
Sed fumo ut axe[55] conglobatae apiculae,
Vaporis aura, torriumque verbere:
E puppe rostrisque atque rostrorum foris 295
Crebri petauristae, et sedilibus suis
Saltu peregrinam cruentabunt humum.
Procosque[56] multos Graeciae palmatium
Hastas ferentes, inclutos prosapia,
Tuae feroces morte mactabunt manus 300
Tabo cruentae, amore belli asperrimae.
Sed ipsa luctum non minorem perferam,
Tuo per omne mоesta tempus funere.
Nam dira mî illa dira lucescet dies,
Gravissimusque luctuum, anni quos senes 305
Circum[57] rotantes Noctilucae viderint.
Heu heu gemendus et mihi flos est tuus,
O puelle, dulcis heu parentum sarcina,
Amore saevum qui dracontem saucians
Et illice igni, sauciumque compede 310
Grata coercens tempus ingratum breve,
A saucio non ipse saucius tamen,
Truncatus aram tu cruentabis patris.
Sed heu misella, par benignum virginum,
Tuumque bruta conqueror fatum canis: 315
Quarum sororem terra nutrix alteram
Hiulca deuorabit infero specu,
Adulta proxime intuentem incommoda,
Quam late avitus lucus, et bustum lupae
Iacet sepultae adulterae cum filio, 320
Priusquam opem mulgeret infans lacteam,
Assaeque[58] mundo rore corpus ungeret.
Sed cruda te ad sponsalia et connubii
Sacra admouebit durus Iphidis leo,
Atrae parentis aemulatus februa. 325
Namque in capacis ventre mactans naviae
Bouem infulatam draco cupencus[59] impius,
Iugulae tripatris caedet hanc clunaculo[60] ,
Priora confedusta dans hirpis sacra.
At mancupatam te in supino littore 330
Thracum lapitam funditorum iactibus
Conuiciosis percitorum iniuriis
Abscondet imber saxeus manualium,
Pulla hirriente membra mutatam cane.
Ast ad bidental Anxuri domestici 335
Ornabit albis antiis[61] crepidinem
Sororis olim lutea calautica
Redemtus, ustam cum rediret patriam,
Vetus tenebris nomen obruens suum,
Vbi rupex hirsipilus ignes indices 340
Terrae parentis ile manceps perfidus
Lucens, caballum gente praegnantem hostica
Pertundet, altas ventris impages trahens:
Et Sisypheae volpis astutus cato
Lucebit ardens triste lucubrum nepos 345
Leucophryn atra nocte navigantibus
Infaticidae et insulas duas boae.
Ast ipsa abhorrens pronubas taedas ego
In aedis atrae scrupeis conclavibus
Tecto carentis et lacunari domus 350
Tenebricoso membra mergens carceri,
Ptoumque Semonemque Vortumnum Deum
Fugans amore captum ab innupto toro,
Tanquam potis signata[62] perpetim fore
Summae ad senectae tempus, innubae aemulo 355
Ritu Mineruae Carneae Feretriae:
Ad volturis columba tunc raptim torum
Exanguis ales ungue picato trahar,
Clangore multo Acredulam Bupetiam
Calans rapinae nuptialis vindicem. 360
Ast illa signis aspero palatio
Puppas coruscans caelitus minabitur,
Lapsa ex falanto[63] patrii solo Iovis,
Auo imperanti nobilis possessio,
Vnius ob noxam orba mille liberum 365
Tumulos inanes conqueretur Graecia,
Non in sepulcris, sed maris fundo sitos,
Rogi supremum non tegentes puluerem
Vrnis latentem, ut iusta denicalia:
Sed triste nomen, atque cespitum notas 370
Parentum amicis irrigatas fletibus
Et liberorum lacrumis et coniugum
Ophelta, tuque rupium custos Zarax,
Petraeque, tu Trychanta, tuque asper Nedon,
Et saxa Dirphossi omnia et Diacrium 375
Specus hiantes atque Phorcynis iuga,
Quot fluctuantum nenias cadauerum
Cum dissipatis audietis puppibus:
Quantum tumultum murmurum infraenabili
Reciprocantem vorticum spumas salo: 380
Quot deinde thunnos saucii compagibus
Ad saxa fractis verticis, quos caelitus
Noctu rubentes manubiae[64] obstitos[65] prement,
Vbi flore iam vertiginosis Liberi
Lucebit indicem tenebrarum facem 385
Vltor nocenti peruigil curae studens.
At hunc ut amburuantem aquis Alcedinem
Per saxa iniqua velitem fluctus feret
Actum procellis inter aras duplices[66] .
Gyrisque siccans in petris alas mari 390
Multo madentes, alterum mare hauriet
Perpessus ictus à tridente fuscina,
Qua dirus illum vulnerans ultor Latro
Orcis habere coget aequalem domum,
Vano cucullum blattientem pipulo[67] . 395
At luridum cadauer expulsum foras
Delphini aprica concoquet Canicula,
Passumque in algis inque musco putridum
Miserata condet una Nesęae soror,
Opitula abadir[68] maximi Cynaethei: 400
Bustumque coturnicis vdae proximum
Tremens cauebit murmur Aegaei sali.
Tunc ille Castniam et Melinaeam deam
Proscindet audax Vragi[69] in palatio,
Quae laciet illum rete inextricabili 405
Furore nec furore, vetum Erinnyum
Tendens amarum compedem fatitraham,
Omnisque mоestum Graecia eiulabitur,
Quamcunque Araethus intus atque inhospitae
Fauces coercent Dotii Libethriae: 410
Quibus meae vel ad paludis inferae
Ripam diu sunt lacrumandae nuptiae.
Nam plurimarum ventre funerabitur
Serratidentum fauce camparum abditum
Examen ingens, hospitesque in hospite 415
Terra subibunt hasta cognatis procul.
Nam ripa quendam Strymonis Bisaltia
Absinthiorum proxima atque Bistonum
Vesticipis altorem optimum Edonos prope
Teget prius Tymphresta quàm cernant iuga, 420
Suo parenti plurimum inuisum omnium,
Qui fecit illum caecilium, oculos forans,
Cubile spurium quando iniuit pellicis.
Tres Cercaphi spelunca casnares teget
Olim sepulcro non ab Alenta procul: 425
Molossi olorem praescium Insinui Cubi,
Scrofae incientis nescientem delicos,
Cum caprifici lite compellans cata
Vatem aemulum, ipse falsus ex oraculo
Somnum Teniris[70] praestitutum dormiet: 430
Quartumque magni liberorum Diiovis,
Fratrem dolosi Aethonis in fictis notis:
Et tertium ligone Thebarum falas
Aheneo demolientis filium,
Quem Strebulus olim Consus agili discidit 435
Pilumnus ora dissipans sudaculo[71] ,
Vbi creatae Nocte germanos patris
Ad unum amorem mutuae armarunt necis.
Duo at scatentis ad fluenta Pyrami
Deraeni ouantes vertagi icti mutua 440
Depraeliabunt caede barritum ultimum
Subtele in ipso virginis Pamphyliae.
Altusque rumon sulcus in meditullio
Stabit Megarsus cespitum nitentium,
Vtne in profundus inferum sedilibus 445
Imbuta cernant busta caedibus sua.
At quinque dehinc Cerastiam in Vespariam
Et bitientes Satrachum et Siluani humum,
Iusta[72] manebunt Murtiam Zerinthiam.
Vnus parentis exulans conuiciis 450
Cychrei cauernis Bocarique flumine,
Meus sobrinus, ut peremtor patrii
Pulli, nothum propagmen et labes domus
Rabiem vomentis bellicosam ovilibus,
Ravi leonis quem pilis horrens cutis 455
Runis[73] tegebat aeneis imperuium,
Obnoxiam unam possidentem semitam
Ad fata, quam vagina caelabat Scythae,
Cum durus adolens sacra Comyro leo
Suo parenti fatus est claras preces, 460
Immussuli ulnis subrumum gestans suis.
Nec ipse credat hoc parens, quòd Lemnium
Fulmen duelli, nescius turpis fugae
Trio efferatus hospitum infensissimi
Traiecit ile munere, urinans ferum 465
Saltum tepentis ensis ad promtam necem:
Fratremque Trambeli ille patria exigit,
Cognata patris quem parit nixu suo
Donata praeda dirutori mоenium,
Quam pro frequenti ciuium comitio 470
Ferale glauco prandium suasit cani
Misisse linguax virginum trium pater,
Omnium marino terram inudanti luto,
Siquando fluctus expuisset faucibus,
Sorbens procellis omne decumanis solum. 475
Nepam sed ille fauce pro pupa vorans,
Partus maligni questus est onus graue.
Venator adiens at secundus insulam
Vt expedite consulat malis suis,
Indigena socius epulo liberis Virae[74] , 480
Priscis Lupercis atque Nyctimi coquis
Lunam ante natis, filiam glandis dapem
Torrere suetis in calentibus focis,
Euiscerabit, et medullitus trahet
Ligone glebas, omne vestigans specum, 485
Cuius necavit bronchus Oetaeus patrem,
Ad verticillas ilis artus lancinans:
Adagionem hunc sensit accepto malo,
Quòd plurima inter poculum et labrum solet
Vertisse fatum res agens mortalium, 490
Et tabe manans ora spumanti, occidens
Solocisetus imminentem ulciscitur,
Salii coercens incito[75] statu volam,
At tertius tollentis ex caua petra
Natus neronis[76] arma, cuius in torum 495
Idaea iunix sponte conscendet sua,
Quae viua Auerni obibit vmbras, questubus
Et lacrumis confecta Muniti parens,
Quem torta Crestonae anguis in venatibus
Necabit, acrem cuspidem infligens pedae, 500
Vbi parentis collocabit in manus
Captiua patris avia furtiuo satum
Amore pullum, cui iugum solae hosticum
IecSre seruitutis Actaei lupi
Hostimen, atque Bacchae ademtae gratiam, 505
Quorum rotundae testulae caesus tholus,
Munimen ictus hostici, caput teget.
Intacta vermiculata claxendix domos
Seruabit alias, incolis stupenda res:
Quod templa ad alta siderumque subiices[77] 510
Ducet duos Lapersios medioxumos,
Quos numquam in orbem Iuppiter sospes meum
Duxis bipraedem liberaturos subim:
Nec vel celoces instruentes classium,
E puppe summa nudipes vestifium 515
Hostes vetusto Bebrycum infigant solo:
Neque hos leones anteuntes viribus,
Duri duello, quosque Mauors armiger,
Quos Nerienes, Capta quos amat dea
Boum Iuga, et Curitis Homolois dea. 520
Haec quae cluentes arte fabrica duo,
Querquetulanus, Consus et Cromnae imperans,
Struxere quondam peieranti principi,
Crudis diem unum vix lupis suffecerint
Vim fulminantis impetus depellere, 525
Quamuis in arcibus Canastraeum grauem
Giganta, constans hostium repagulum,
Habentia, atque certa primum verbera
Vibrare promtum lancinatori gregis,
Et cuius iras primus accendet graues 530
Acceptor[78] acer, lubricum saltum citans,
Flos ipse Graium, cui Dolongorum elegans
Olim sepulcro ripa defuncto parat
Rumona cornu prominens peninsulae.
Accedet insperatus, accedet tamen 535
Nobis amicus sospes unus, Drymnius
Deus Promantheus Aethiops Gyrapsius,
Qui bitientem quando Mutunum atriis
Nocentem amarae pestis admittent reum,
Et quos acerba, quosque rerum asperrima 540
Manent, dape atque inferio libamine
Mactare conabuntur immitem Crepum,
Grauem tumultum ponet in conuiuio.
Primumque amara voce sese mordicus
Frendent, frementes improbis gannitibus: 545
Tandemque cernent patrueles praelio,
Vt consobrinis nuptiarum auerterent
Pusis rapinas, furta patruelium,
Sponsaliorum propter immunem vicem.
At tela certe multa Cnecei alueus 550
Vibrata nisi vulturum intuebitur,
Res mira Pheraeis et auditu aspera.
Hic namque corno stipitem pullae cavum
Fagi retundens, opprimet duum alterum,
Tauro leonem conserentem praelium: 555
Alter sibynna dissipans tauri latus,
Affliget hunc solo, hunc secundo verbere
Reciprocabit ut coniscans aruigus[79] ,
Cippum caducum busti Amyclaei ruens.
Simulque ferrum fulgurumque vortices 560
Fortes patales[80] hostient[81] , quorum unius
Non vel Sciastes Orchieus Telphusius
Manum improbarit, quãdo cornu tenderet.
Summanus hos Dis, hosque cоeli fornices
Grata dierum semper excipient vice, 565
Fratres amicos, compotes vitae et necis.
Illorum at arma sopiet nobis Deus,
Parvum leuamen in malis hoc largiens:
Multorum et ingens agmen excibit manu,
Quos Rhоeae alumnus non tenebit spiritus 570
Mulcens, nouenum tempus in magna insula
Manere nexos imperans oraculis,
Tres multa cunctis virgines alebria[82]
Praebere mandans qui cacumen Cynthium
Errore peruagantur Inôpum prope 575
Aegyptias Melonis[83] electantem aquas.
Progerminator quos petulcus erudit
Adorearum rite pilumnas opum
Vinumque facere vel linimen unguinum,
Neptes Zarecis vinitorculas aues 580
Quae saepe solabuntur hospitum canum
Famem furentem exercitus, cum venerint
Ad filiae Sithonis vda littora.
Atque aenearum panuclarum stamine
Olim librarunt ista virgines anus. 585
Cephasque tum Praxander, ullis navibus
Non imperantes, plebis obscurum genus,
E quinque quarti post petent terram deae
Golgos tenentis, hic Lacona exercitum
Ductans Theraphnis, alter autem ab Oleno 590
Dymeque Buraei imperator agminis,
At Argyrippam, Dauniorum haeredium[84] ,
Ad Ausoniten extruebit[85] Phylamum,
Aues sodales membra plumantes videns
Fatis amaris, qui natatum aquatilem 595
Degent in alto more piscantum mari,
Similes figura caesiis oloribus:
Rostrisque spumas aucupantes piscium,
Ducis tenebunt insulam cognominem,
Theatriformis inque clitellis iugi 600
Vicos secantes perque distinctas vias
Iunctis tabernis quo prius Zethus modo:
Simulque pastus et simul cubilia
Noctu rebitent, gentis omnem barbarae
Cоetum cauentes, inque Graecorum peplis 605
Cognati amantes ocium cicur sinus:
Manuque ab insipante[86] pultem prandii
Offam polentae blandum adulantes edent,
Vitae prioris non adhuc obliuii.
Verum Liburnae vulnus, erroris vagi 610
Erit minacumque causa luctuum,
Procax virosa cum catulliet lupa
Asilo[87] amoris, et bidental Nortiae
Defendet ipsum, victimam novi sacri.
Colossicusque in Ausonum pomоeriis 615
Stans, fabra sistet membra saxeo super
Campsoris Architectonis statumine,
Saxis, saburra navis, eductis foras:
Arbitrioque fratris Alaeni obrutus,
Veras preces precabitur noualibus, 620
Seiae nec agnas[88] unquam adoreas dare,
Aquis opimante arua substillis Ioue,
Ni forte quidam Aetolus urgens stirpitus
Proscindat arua, sulcum arans trionibus:
Cippisque late cinget immotis humum, 625
Quos glorietur nemo vi mortalium
Statu mouere posse, nam cita fuga
Ipsi reciprocam redibunt semitam,
Gradu prementes nec gradu littus sali.
Deusque multis indiges vocabitur, 630
Quicunque brutum littus Ionis tenent,
Caeso dracone noxio Phaeacibus.
Gymnasiique retrogradi circumfluis
Renoniuestes applicantes, indigum
Victum iuvabunt inuicem orbiuestibus, 635
Fundus bipedibus membra defensi tribus:
Vbi rudimen verberabtis eminus
Artis puellos mater impransos docet.
Nam nemo panem dentibus frendet prius,
Quàm capsit illum pendulum certo lapi[89] , 640
Super tigillo destinati ictus notam.
Iniqua scrupis et recedent littora
Hispana, Tartessi fretum tangentia,
Arnae vetus propago, Temmicum duces,
Graiam expetentes et Leontarnes iuga, 645
Scolumque, tum Têgyran, Onchesti solum,
Fluenta Themodontis, Hypsarnique aquas.
In Syrtin alios et Libystica aequora,
Et breuia, et Infernatis aequoris vada,
Et semipiscis gurgites navifragos 650
Olim interemtae vestipellis dextera
Sangi Bubulci Fovii Stercutii,
Inque alta saxa virginum volucrium
Dispalitantes, lancinatos cruditus,
Opacus omnes Tellumo venabitur, 655
Multis ruinis obrutos, ex mortuis
Vno relicto nuncio sodalibus,
Delphinisigne, fure Punicae deae.
Qui vasta ravi coclitis magalia
Videbit, aheno maximo calpar[90] meri 660
Manu propinans, poculum bellarium:
Videbit et quae liquerat cadauera
Praestanus Auerruncus armorum cluens,
Qui rutro adunco runcinantes omnia,
Nectent foratam reste praedam mugilum. 665
Atque alius alium saevus excipiet labor
Labore semper pristino ferocior.
Quae non Charybdis mortuorum explebitur,
Quae non Erinnys, semiuirgo bestia:
Quae non Camena, carnifex bimembrium, 670
Aetolis aut Curetis, artus liquier
Suadebit aura flexanima immemores cibi:
Vel quam ferarum non fabram intuebitur,
Atrox venenum farre miscentem excetram,
Fatumque monstriforme. sed miserrimi 675
Sortem gementes atque palantes haris,
Miscella semper cum polenta floccium
Acina, facesque deuorabunt: ast eum
Herba atque Manus vindicabit obuius
Nonacriates Vinulus Triceps deus. 680
Et mortuorum regna descendet caua,
Atque inferum rogabit apricum augurem,
Coitus virorum et feminarum conscium,
Vmbris hianti sanguinem obsipans solo:
Ensisque trux munimen, inferis metum, 685
Vibrans, trementum murmur vmbrarum audiet
Gracile caduca succrotilla[91] fabula.
Atque hinc Gigantum quae lacertos insula
Confregit, et Typhonis artus querqueri,
Adusta flammis cum mera excipiet rate: 690
Qua rex deorum informe clunarum[92] genus
In risum eorum transtulit coloniam,
Qui praelium mouere Saturno satis.
Baei magistri postmodò bustum, casas
Post praeteribit Cimmerum, et Plutonium 695
Aquae procellis fluctuantem gurgitem,
Ossan boumque Viriati[93] semitas
Stratas, nemusque Liberae pulae inferae,
Candensque flammis flumen, atque ubi aetheri
Tollit cacumen ampla procapes[94] iugi: 700
Ex quo fluenta cuncta, cuncti funditus
Fontes per arua dissipantur Itala:
Linquensque Lethaeonis alta culmina,
Lacumque Auernum, quem labro ambit circites,
Et flumen atra nocte Cocyti obrutum, 705
Stygis nigrantis gurgitem, qua Terminus
Iuranda posuit iura supremis deis,
Ire in Gigantes atque Titanos parans:
Libamen haustrisque aureis antlans aquae,
Orcae dicabit et viro donarium, 710
Silam columnae vertici appendens suam:
Et tres necabit filii Salaciae
Pupas, camenae matris aemulas soni,
Lactu insolenti praecipes e culmine
Pinnis caducas aequor in Tyrrhenicum, 715
Quacunque amari iura staminis trahent.
Vnam Phaleri turris eiectam foras
Glanisque capiet, flumine irrorans humum:
Quà pusae acerram construentes incolae,
Vitulatuum strepente Parthenopen sono 720
Solennia[95] deam iubilabunt alitem.
At littus extans in Veniliae deae
Se corruens, cognominem Leucosia
Petram tenebit, qua fluens Is et ferox
Fluenta pingui Laris eructat solo. 725
Ligea agetur in Terenam fluctuans,
Sulcans procellae murmur: illam navitae
Linquens sepiltam littorali cespite,
Aquis propinquam garrulis Ocinari.
Illam lauabit Corniger sogurgite, 730
Volucrimembris busta februans aqua.
Primae sorores ante cognatas deae
Classis vetustus imperator Atticae
Certamen ardens lampadum nautis aget,
Iussis deorum, plebs quod augebit dehinc 735
Neapolitis, quae prope undantem sinum
Portus Miseni scrupeas ripas colet.
Claudensque Coros scorteo sinu bovis,
Et rursus actus casibus reciprocis,
Flagri trisulci verbere ustulabitur 740
Larus quiescens caprifici frondibus,
Ne gurges illum fluctibus deglutiat,
Imo Charybdin fundo anhelantem trahens.
Nec sat refectus nuptiis Atlantidis,
Rudem serilibusque sirpatum alueum 745
Intrabit audax, atque moderator reget
Ad media combae caudicariam trabem,
Sutam infabre compage subscudum rudi:
A qua acer Ambarualis expellens deus,
Implume quale pignus orbae Alcedinis, 750
Ipsis agaeis et foris simul, vagis
Merget procellis impeditum copulis[96] .
Pontique inerrans peruigil cubilibus,
Anthedonio erit contubernalis deo:
Alternus et sic mutuò ut piceae librum 755
Caurus rotabit suber agitans spiritu:
Vix et procellas vorticesque Albuneae
Defendet illi supparum, arma pectoris
Manuumque, queis et ipse carnifices petra
Prendens, acutis membra lancinabitur 760
Scrupis: ad inuisámque Saturno insulam
Laniam profectus seculam nefrondinum[97]
Nudusque egensque garrulus tenebrio
Ficti latrabit fabulam infortunii,
Pendens acerbas coclitis monstri preces. 765
Non hîc veternus dormientem cоepiat
Obliuionis Equirium Melanthium:
Namque ibit ibit nauticum ad Rithri sinum,
Et Neriti cacumen: intuebitur
Vastos penates susque deque funditus 770
Luxu procorum turpium. at scrapta[98] improba
Speciose adulterata corrodet domum,
Luxu miselli absentis effundens opes.
Atque ipse ibidem plura quàm in Scaeis mala
Videns famelicosus, à domesticis 775
Minas toroso tetricas dorso pati
Sannis repressus discet, et pavirier
Pugnis iniquis, friuolumque[99] iactibus.
Nec insueta flagra sunt: uberrima
Vibix manet Thoantis in tergis adhuc 780
Lentis betulis sculpta, quae trico nocens
Siccis genis infligere exhortabitur,
Gratam libenter corpori insculpens notam,
Vt nescios supplantet oculatis malis
Hostes, querelis principem inducens senem: 785
Quem Bombylea vallis, et Temmicia
Infame nobis terra produxit malum,
Seruatus unus navitarum in patriam.
Postremò qualis larus angarius maris,
Salsaque murex corpus unda exercitus, 790
Exhausta luxu Proniensium bona
Olim à Lacaena putida offendens lupa,
Portu relicto passus[100] occidet senex
Corvus sub armis Neriti lucos prope:
Quem latere fosso cuspis incurabilis 795
Piscis necabit eculeo Sardoniae,
Natusque patris carnifex vocabitur,
Achillis ille consobrinus coniugis.
Post funus augurem Eurytan populus colet,
Et qui cubile Trampyae celsum tenet: 800
In qua necabit Herculem rursus draco
Tymphaeus in conuiuio, rex Aethicum,
Trahentem ab Aeaco atque Perseo genus,
A Temeneis non procul natalibus.
Sed mortuum illum Perga mons Tyrrhenius 805
In Gortynaeo condet ustrinae situm:
Cum lacrumanter occidet propter malum
Natique coniugisque, quam frater necans
Orcum secundus postuma via petet,
Caesus sororis ense funesto gulam, 810
Glauconis Absyrtique sobrinae improbae.
Hic tot ruinis totque cumulatus malis,
Secundò adibit Ditem inexorabilem,
Cui nullus unquam sudus arrisit dies.
O quàm tibi praestabat esse in patria, 815
Miselle, tauros vel colonum rustico
Iugare asellum sub coho cantherium,
Fictis furoris insolescenti dolis,
Quàm tot subire luctuum discrimina.
At anxius vir coniugem raptam expetens, 820
Et augurales omnium audiens notas,
Amore spectri peruagantis aethera,
Quae non marina templa perscrutabitur,
Quae non vaga lustrabit arua indagine?
Primò quidem Typhonios cernet specus, 825
Anumque saxo membra duratam aspero,
Nec non Erembum cognitas piscatibus
Ripas hiantes: atque adulterae inclytum
Myrrhae videbit oppidum, cuius vterum
Leuavit obstetricis arboris liber: 830
Et fleta multum busta Gauantis suae
Herae, Hospitali Viciae Iugae deae:
Quem trux bisetus[101] dente cano concidit.
Arces videbit nec minus Cepheidas,
Nec non Camilli lubricum pulsum pedis, 835
Arasque duplices, quas dapis cupidine
Bocas subiuit, pro parata virgine
Hiante fauce corpus Aurigenae vorans,
Rimantis exta masculi plumigradae.
Messoris autem secula necabitur 840
Exenterato turpis orca viscere,
Mustelae alumnos qui caballimilites
Ceruicimatris saxifrontis extudit,
Hominesque durans suetus à vestigio
Formare statuas inuolucro marmoris, 845
Sagax tricaecae lucifur custodiae.
Videbit aestu quae rigantur iugera,
Asbysta flumina, atque humo stertentium
Cubas olentes, conquiniscens bestiis.
Quae cuncta obibit propter Argiuiam lupam, 850
Triuiram puellam feminipuerperam,
Iapygumque adibit erro exercitum,
Ponetque donum virgini Feretriae,
Ancile scutum et hirneam[102] Temesiam,
Sponsae nocentis cernuosque mulleos: 855
Sirinque adibit et Lacinia ardua,
In queis iuvenca consitum Feroniae
Deae Monetae praeparabit hortulum:
Et feminis lex semper indigenis erit
Cubitum nouenum flere tertium Aeaci 860
Et Doridis, fulmen duelli Martii,
Nec corpus auro perpolire vinulum[103] ,
Nec ferre membris delicata pallia
Sandice pictas, ideo quòd diuae dea
Terrae cacumen muneratur arduae. 865
Pugilisque tauri inhospitam certaminum
Arenam adibit, quem creat Libentia
Mancina[104] , regnans arce Longuri edita,
Saturniam falcemque, Concheaeque aquas
Ventans, Gonusámque, atque Sicanum aequora, 870
Et templa crudi pelle muniti lupi,
Quae quondam alumnus Crethei appellens ratem
Cum gente quinquaginta nautarum edidit:
Minyumque salsi ripa seruabit maris
Strigmenta, quae nec diluet Venilia, 875
Nec abluentes imbricae ningues[105] diu.
Ripae sed alios atque Teuchiris iuga
Vicina flebunt, littore eiectos procul
Atlantis ad deserta territoria,
Membris nocentum lancinatos fragminum: 880
Mopsum Titaeronem ubi olim navitae
Busto indidêre mortuum, et busto super
Statuêre cippum funebrem Argoae trabis
Transtrum revulsum, manium donarium,
Ausigda Cynnyphaea quod rigans aqua 885
Fecundat undis. ast alumno Nerei
Tritoni Colchis munus vxor obtulit,
Lurae[106] capacis aureum carchesium,
Iter docenti qua per angustas freti
Immittat aras Tiphys incolumem ratem. 890
Et iura Graecos Africae capessere
Pontigena tunc biformis asseret deus,
Cum munus id plebs offeret reciprocum
Libyssa Graecae, patriis pellens locis:
Metuque fati munus Asbystae infera 895
Telluris vmbra subter ignotum obruent,
Vbi ducem miserrimum Cyphensium,
Nautásque ad unum flabra Volturni egerent,
Et ex Palythris filium Tenthredonis,
Amphrysiensem principem Euryampium, 900
Et optimatem saxi corporis lupi,
Tymphrestiarum et rupium cacuminis.
Quorum quidem Aegonean alii patriam
Desiderantes atque Echinum et Titarum,
Irumque, tum Trachina, tum Perrhaebicam 905
Gonum Phalanumque, atque Olossorum sola,
Et Castanean, insepultum in rupibus
Aevum supremis eiulabuntur malis.
Sic aliud alii funus adiunget Deus,
Dura ante reditus excitans discrimina. 910
Illum Aesari unda, et oppidum minutulum
Oenotriae, Crimissa, torris noxii
Stinctorem habebit, quem momordit excetra.
Namque ipsa summum diriget telum manu
Tendens tenum[107] virago Maeoten Tuba. 915
Durae ad fluenta qui cremato acerrimo
Leone, valgo dexteram armavit Scytha
Colubro, volantum pinsitore[108] cuspidum.
Crathis sepulcrum sed videbit mortui
Ad ima templa Bitientis Patarei, 920
Vbi sonora stagna Nauaethus vomit.
Ipsum necabunt Ausones Pellenii
Opem ferentem Lindium praetoribus,
Quos Thermydri, quos Carpathi iugis procul
Vagos coruscus Thrascias mittet canis 925
Novi colonos hospitisque pulueris.
Ergo Macellis maximum templum incolae
Busto struentes, numen aeternum colent
Libisque, opimis et boum nidoribus.
Faber caballi Langariae in cubilibus, 930
Timore Martis et cateruae Thuriae
Pendens parentis peierata crimina,
Quae pecua propter comparata praelio,
Celsae Comaethus dirutis prosimuriis[109]
Ob coniugalis curae amorem vxorium, 935
In Bellicam Cydoniam viraginem
Hic peieravit atque Crestones deum
Lupum Quirinum Trossulum[110] Flexuminem,
Qui torminosum praelium in fratrem dedit
Intra parentis intimam bulgam pugil, 940
Natale nondum lucis intuens iubar,
Nec liber à Partundae adhuc laboribus:
Meticulosum auxêre sic fetum dei,
Caestu valentem, in Marte lauricem[111] tamen,
Et arte plurimum vtilem in castris sua: 945
Qui circa Cirin et Cylistarni humida
Habebit hospes patria procul domos,
Vbi dolabras, queis grauem molem ascians,
Illustre damnum fabricabit incolis,
Molae[112] sacrabit in Cluacinae tholo. 950
Alii tenebunt Sicanorum littora
Aborigines, qua tres Alumento[113] senex
Nautis puellas Phaenodamantis dedit,
Seruans repostum mente Ceti prandium,
Porrò obsipare edacibus cоenam feris, 955
Vbi ad crepuscos[114] venerint Laestrygonas,
Qua squalet alta inhospitalis vastitas.
Illae parentis maximum donarium
Quinquertionis struxerunt templum deae,
Morte expeditae et solitariis locis. 960
Quarum alteram Crimissus assimilis cani
Vinclo marito coniugabit, atque ea
Semifero alumnum nobilem pariet deo,
Trium colonum conditoremque urbium:
Qui conuocatum termitem Anchisae nothum 965
Ducet triquetram marginalem ad insulam,
E Dardaneis nuper aruis hospitem.
Heu heu Segesta, caelitum sententia
Te luctus atrox, te querela patriae
Manet flagrantis ignis hostici rogo: 970
Tu sola mоeros[115] , sola turres dirutas
Ad omne tempus lacrumata, sat diu
Sat eiulabis: omnis atrato miser
Cultu popellus inuolutus supplice,
Pedore deget squale[116] vitam sordidam, 975
Soloxque capitis terga fоedabit coma,
Memorem procurans veteris aerumnae notam,
Multique circa Sirin et Leutarniam
Colent opima culta, qua miserrimus
Grossorum acutus supputator est situs 980
Calchas, feritus ungulo calvum caput:
Qua fluctuosa murmurat fuga Sinis,
Rigans amena Choniae noualia.
Vrbem hi struentes Ilio cognominem,
Iram Mineruae Buccinae accendent herae, 985
Ad templa toruae cum trucidabunt deae
Quicunque ad aram supplices confugerant:
Purásque conniuebit illa pupulas,
Saeuis Achaeis vapulantes Ionas
Videns, luporum et ciuicam agrestum necem, 990
Quando Camillus publicus flamen cadens,
Primus tepente sparget atam sanguine.
Itemque saxa plurimi Tullensia,
Nec non marini prominens Lini iugum.
Regnata adibunt arua priscae Amazoni, 995
Emancipati feminae seruae iugo,
Quam seruientem strenuae viragini
Vagam repellet unda ad hospites sinus,
Exculpta cuius interemtae lumina
Leto cruento mirionem[117] fimium 1000
Sternent, trifaci[118] saucium longurio.
Crotoniatae ciuitatem diruent
Amazonis, fortem necantes virginem
Cletam, imperantem patriae cognomini:
Et inde terram mordicus quamplurimi 1005
Proni prehedent, nec laboribus sine
Lauretae alumni mоenia aequabunt solo.
Alii Terenam, qua fluens Ocinarus
Recentat arua, februam eructans aquam,
Errore lixabundi[119] et aerumnis colent. 1010
Sed et secunda laude pulchritudinis
Cluentem, et almis ex Lycormaeis aquis
Fortem asperumque filium Gorgae ducem
Modò Libyssam Thracia in terram ferent
Flabella, tentis inuoluta linteis: 1015
Modò ex Libyssa rursus Auster accidens
In Argyrinos versus et Ceraunia
Feret, sonanti turbine insultans salo:
Vbi victus illis durus exantlabitur
Lacmonii qui flumen Aeantis bibunt. 1020
Ciuesque capiet Crathis omnes Colchicis
Pollis propinquus Mylacumque terminis,
Quoscunque misit quaeritantes filiam
Aeae et Corintho, sponsus Eidyae, imperans,
Venans carinam perfidiae sponsae vehem: 1025
Qui limpidum accoluere Dizeri alueum.
Melitem insulam alii non ab Orthrono procul
Vagi obsidebunt, quam iugosi plurimus
Circum Pachyni Sicanus lambit liquor,
Arcem petrosam ruminans cognominem 1030
Olim futuram Sisyphei filii,
Curitis etiam virginis splendens opus,
Qua vomit Helorus frigerantem gurgitem.
Aui peremtor hirpus Orthronum incolet,
Patrii procul fluenta Coscynthi expetens, 1035
Et in procellis scrupeae moli insidens
Classem imperabit navigandam ciuibus.
Terrae paternae námque non annum integrum
Perduellionis patria reum frui
Sequetra iustae furia vindictae sinat, 1040
Ladonis vdi larua roris accola.
Et inde vitans praelium anguiformium,
Abantiam pòst navigabit oppidum,
Ventánsque propius terram Atitanensium,
Ad littus ipsum culmen arduum incolet 1045
Libans Polyanthei Chaonitae flumina.
Calchantis atqui busta propter Itala
Fratrum duum mendacis alter cespitis,
Tumulum sepultis excitabit ossibus:
Bustumque ovillo vellere incubantibus 1050
Veram in quiete dictionem[120] proferet:
Salutiferque Dauniis vocabitur,
Cum fluminis gens lota Iuturnis aquis,
Gnatum inuocabunt opitulum Aesculapii
Gregi benignum ciuibusque accedere. 1055
Hoc nempe cunctis lumen Aetolis erit
Ibi cruentum et omnium saeuissimum,
Quando Salanga rura et Angaesos sinus
Cum venerint, ducis reposcent iugera
Boni noualis sumen, arvum haeredium: 1060
Quos ad sepulcrum solitarium obruent
Viuos hiantis in soli voragine,
Sepulcrum et ipsis insepultum Daunii
Statuent aceruo fornicatum saxeo
Terram offerentes quam volebant sumere, 1065
Cerebrisorbi filii apri bellici.
Sed filiorum Nauboleorum petent
Nautae Temessam, qua iugosus Lampetes
Illustre cornu verticis Hipponii
Salo tetendit: proque Crissae finibus 1070
Crotoniatem portuosum puluerem
Taurorum arabunt ferreis dentalibus,
Patriam Lilaean et Anemoreae sola,
Amphissan et desiderantes atque Abas.
Setaea misera, rupium te crux manet, 1075
Vbi numellis membriuincis ferreis
Misella passis compedita brachiis
MoriSre, heriles ausa classes urere,
Ad Crathin eiulante questu volturum
Rapina pendens, oscinum voracium: 1080
Quin sortis ille mons tuae cognominis,
Ponti procellis imminens, vocabitur.
Tamen Pelasgi ad alta Membletis vada,
Quicunque Corsicae appulerunt insulae,
Tyrrhenicum ultra murmur ad Lametios 1085
Lucana habebunt gurgites noualia,
Illos ruinae duráque infortunia
Maestos habebunt, non relaturos pedem
Propter mearum nuptiarum vim trucem.
Nec qui penates gestientes pòst petent, 1090
Vitulationis pinguia adolebunt sacra,
Redhostientes gratiam Lucretio.
Nam tot ruinis, tot malis Ericius,
Tot Martiorum coniugum aedituas nurus
Dolis rotabit, nec malis navifraga 1095
Cessabit ignium excubans custodia,
Ob caesi alimni fata, quem cespes recens
Effossus in tellure Methymnae teget.
Ast alius ad lauacra inextricabiles
Laquei nocentis caecus explorans vias, 1100
Scelestae amictus inuolucro compede
Manibus requiret impeditus exitus:
Caueamque subter balnei urinans, lacum
Cerebro recenter atque pollubrum irruet,
Scena[121] bipenni dissitus medium caput. 1105
At vmbra bulla peruolabit Taenarum,
Auersa abominanda[122] scraptae munia.
Ego stabo propter naviam iacens humu,
Diuisa aheneae securis verbere,
Cum mî sapinum stipitem aut truncum ilicis 1110
Frondator aliquis ut opifex lumarius,
Illustre collum franget et tergum patens,
Et omne acerba lancinans corpus cruce
Excetra dipsas imminens ceruicibus,
Iras amarae bilis explebit suas, 1115
Vt nempe furto non adeptae praelio
Muto dolore iura vindictae ferens.
Surdis querelis coniugem clamans herum,
Curram repente conuolans perniciter.
Sed Vertagus parentis indagans necem, 1120
Crudelis ensem merget extis viperae:
Malum scelestum ciuicum sanans malo.
Sed vir meus, rex seruientis coniugis,
Lepidis coletur Spartiatis Iuppiter,
Honorum adeptus Oebali natis vices. 1125
Meus nec ultrà cultus ignorabitur
Obliuiosis obrutus silentiis:
Colentque templis optimates Daunii
Salpes ad oram, quique seruant Dardanum
Vrbem, paludis proximi voragini. 1130
Sed et cauentes coniugale vinculum
Pusae virorum taedio deformium
Comis recenter Hectoris nitentium,
Insignium formae aut notis natalium,
Arae lacertis implicabuntur meae, 1135
Taedarum habentes acre propugnaculum,
Pullos amictus atque sucum corporis
Lito[123] gerentes vestium tectorio.
Illustre numen his ego longum dea
Canar bacillos feminis gestantibus: 1140
Luctumque multis virginum parentibus
Orbis relinquam retrò, quae ducem impium
Deae latronem militarem Cypridis
Diu gementes, excidentes nuptiis
Mittent puellas sorte iniqua virgines. 1145
Larymna. tum Sperchie, tum Boagrie,
Tu Cyne, tu Scarphea, vel Phalorias,
Vrbique alta Narycea, vel Thronitides
Vici Locrenses, et Pyranthia ardua,
Nec non Hodоedocea tecta Oilei, 1150
Vos ob mearum nuptiarum crimina
Pоenas Mineruae scilicet magnae deae
Soluetis, annos mille virgines anus
Vrnae nefastis nutrientes sortibus:
Queis insepultum semper in terra hospite 1155
Hospes sepulcrum distrahetur fluctibus,
Cum membra cremiis ustulans infamibus,
Cinerem procellis ventilabit Mulciber
Columbae ab altis interemtae montibus.
Aliaeque noctu mortuis simillimae 1160
Campos adibunt virginis Sithoniae,
Caecas ocellis aucupantes semitas,
Augusta Diuae dum penetrent atria,
Votis cientes supplices Duelliam:
Magnaeque verrent aream scopis deae. 1165
Et rore spargent, iam cauentes ciuici
Furoris aestum. nam vir omnis Ilii
Seruabit illas, saxeum rodus[124] tenens,
Aut aeneam secespitam, aut bupetiam
Acierim[125] acutam, vel Phalacraeam rudem, 1170
Manum studens satiare ieiunam necis.
Impune tunc plebs laude noxium offeret
Genus necantem, lege sanciens rata.
O mater, ô misella mater, nec tua
Laus interibit: quin virago Persei 1175
Triformis Orca te canem per noctibus
Saeuam efferabit in viros nictatibus,
Quique imperantis Strymoni Caniculae
Delubra flammis non colent ardentibus,
Pheraeam opima caede placantes deam. 1180
Sed busti inanis insulare cespitem
Pachyni habebit culmen, ex insomniis
Heri timentis excitatum dextera,
Ad purum Helori funeratae marginem:
Qui functae in oris inferet libamina, 1185
Triuiae furorem scilicet timens deae,
Quòd primus audens saxei iactus nefas,
Orco praeibit dux inhumani sacri.
O frater, animae plurimum frater meae
Dilecte, fulmenta aedium atque patriae, 1190
Non frustrà tauris imbues altaria
Caesis, tenentem Ophionis sedilia
Mactans opimo victimarum munere.
Sed rura te vectabit in natalia,
Graecis vigentem rura adepta gloriam, 1195
Vbi palaestram docta mater Latia
Olim imperantem Tartaro trudens anum.
Furtiua solvit vincla partitudinis,
Gumiae[126] mariti pullimanducas cauens
Epulas nefandas, nec saginavit dape 1200
Alvum, faceta glutiens saxum vice
Suffarcinatum in mollibus cunabulis,
Prolis sepulcrum triste semiferus suae.
Quin templa habebis insulasque Manium[127]
Verruncus aurae pestilentis Indiges, 1205
Vbi obsecutus Ogygi poplos satus
Oraclo Apertae Lepsii Terminthei,
Ex Ophryneis te sepulcretis agens,
Arcem ad Calydni ducet et terram Aonum,
Leuamen acre, cum tumultus hosticus 1210
Vastabit arua et Teneri donaria.
Sed et sufetes[128] victimis Ectenii
Tuam fouebunt ut deorum adoream.
Et Cnossium adibit atque Gortynis domos
Meae ruinae luctus, et caduciter 1215
Ducum lababunt tecta: non enim innocens
Lembum biremem nauta piscator regit,
Leucum sequestrem regiae ductans dolo,
Odiumque caecis implicans mendaciis:
Nec ille parcet liberis, nec coniugi 1220
Medae, furoris aestubus mentem avius,
Non Clesitherae filiae, cuius pater
Draconi alumno sponte nuptias dabit:
Omnesque cruda caedet in sacris manu
Cereris favissis[129] , saucios crudeliter. 1225
Decusque avitum illustre progenii meae
Magnum nepotes efferent in posterum,
Coronam adepti praeliis perduellium,
Terrae marisque ius tenentes principes:
Nec mentione postuma nomen carens 1230
Celabis altis in tenebris, patria.
Tales relinquet consobrinus duplices
Meus leones, maximum Romae genus,
Gnatus venustae Vorticordiae, cluens
Mentis, nec acri pоenitendus praelio. 1235
Rhaecelon urbem qui prius ventans colet
Cissi ad supremum culmen, et Laphystias
Cornu rigentes feminas: Halmopia
Rursum exeuntem quem manet Turrenia,
Tepente Lynceus et redundans agmine, 1240
Et Pisa, pecorosa atque Agylles pascua,
Miscebit hostis quocum amicum exercitum,
Adigens sacramento atque suppliciis[130] precum,
Erro latentes Nanus indagans vias
Terrae marisque: tum simul nati duo 1245
Mysos regentis (cuius auertit deus
Vitisator hastam, membra vineto implicans)
Tarchonque tum Turrenus, immanes lupi,
Sanci ferentes Herculis primordia,
Vbi refertam glisceram[131] mensam dapum 1250
Tandem voratam conspicatus asseclis,
Oraculorum fiet antiquum memor,
Pinguique sub Aboriginum solo struet
Vltra Latinos atque Daunios sitas
Turres, alumnis fabricans numero pares 1255
Scrofae nigellae, quam ab Idaeis iugis
Et Dardaneis collibus ductam aueher,
Quae tot nutriuit his pares numero sacres:
In urbe cuius ponet una imaginem
Sigillo aheno, delicosque grundules. 1260
Et aede structa Myndiae Pallenidi,
Delubra ponet patriorum praestitum,
Quae sola, spreta uxore, spretis liberis,
Aliisque copum[132] rerum opimitatibus,
Tandem senili cum parente praeferet 1265
Velans amictu, cum canes duellici
In cuncta spolia sortientes patriae,
Soli huic ab ipsis aedibus praedam offerent
Et munus expectare quod cordi fuat.
Sic visus etaim perdueliibus pius, 1270
Multum cluentem laude belli patriam,
Recidiuam et ipsam deseret nepotibus
Vrbem, suprema iusta Circaei iuga,
Et trux Maricae[133] littus, atque Argus ratis,
Phorcae paludis Marsionidis lacum, 1275
Titoniumque flumen, arcanis humum
Rimans opertas in vias canalibus,
Cacumen et Zosterium, qua virginis
Faunae Sibyllae scrupeum specus patet,
Pendente tofi fornicatam pumice. 1280
Tot execranda tanta perferent mala,
Meae parabunt qui ruinas patriae.
Quid enim parenti maximi Promethei
Commune magni matre cum Sarpedonis,
Quas pontus Helles, quas petrae Symplegades, 1285
Quas Salmydissus, quas inhospitus liquor
Scythis propinquus rupium arcet obiice,
Tanaisque nullo gurgitum contagio
Mediam paludem dissecans, gratam incolis
Algum[134] et pedarum perniones flentibus? 1290
Vt primò pereant Carnii nautae canes,
Qui fronte roba[135] tauriformem virginem
RapuSre Lernes institores improbi,
Sposam ruinas ferre Memphiti duci,
Odii mouentes signa vtrique littori. 1295
Namque et rapinae contumeliam grauem
Florentis Idae expostulantes incolae
Curetes, extulSre captiuam bouem
Paronis intra taurifrontis alueum
Sarapiensem coniugem ad donaria 1300
Dictaea Cretes Stellioni principi.
Nec visi habere sat ferentes par pari:
Ductore Teucro sed rapacem exercitum
Teucri Scamandro cum parente Draucio
Misêre ad alma Bebrycum noualia, 1305
Bellum ferentes muribus: quorum satu
Generis creasti, Dardane, autores mei,
Ducens puellam Cressam, Arisbam nobilem.
Secundò item misSre furaces lupos,
Vt uniplotio vellus auertant duci, 1310
Obseruat acri quod draco custodia:
Qui cum Cytaeam venerit Libysticam,
Et quadrinarem sopiens offa boam,
Vomentium ignes presserit dentalia
Vrua italorum[136] , elixus immiti rogo, 1315
Non abstulit libenter aruigi cutem,
Sed et bidentem sponte sectantem auferens,
Hostemque fratris et nouercam liberum,
Picae ad loquacis alueum aurigans tulit,
Humanum ab altis Chaoniticis sonum 1320
Transtris loquentis, et peritae currere.
At rursus antro qui revulsit mulleos,
Amentum et ensis, baltheum, atque ensem patris,
Cui Scyrus olim lacrumosa funera
Praecipitis infra stridulum vmbonem iugi 1325
Saltus parabit insepultos, Phemipor[137] ,
Mystae comes leonis, hosticae deae
Qui mulsit uber lacteum Feretriae,
Fur balthei, litem excitavit duplicem,
Cestum revellens, et Themiscyrae inclutam 1330
Arcu potentem Porrimam ciuem auferens:
Cuius sorores virgines Neptunides
Erim atque Lagmum deserentes, Telamum,
Fluenta Thermodontis atque Actae iuga,
Pоenas rapinas quaesitantes asperas, 1335
Istri uls[138] sonantem gurgitem citas equas
Egere, hiantes horritorem[139] oris sonum
Graecis, vetusti filiisque Erechthei.
Omnemque duro Marte vastarunt agrum,
Igne ustulantes patrimonia Mopsopi. 1340
Meusque campos Thraciae populans avus,
Terramque Eordam, tum Galadraeum solum,
Peneum ad amnem panxit arui terminos,
Iugum in catastis imprimens ceruicibus,
Virtute praestans iuvenis et forma suis. 1345
At haec bubulcum suppetias pro tot malis
Cudoniuestem sexque navium ducem
Mittens, ligone celsa fodit mоenia.
Eum Moneta vorticordia cоetibus
Deum sacrabit, causa princeps luctuum. 1350
Rursus Timolum deserentes voltures
Et Cimpson, aureumque Pactoli sinum,
Et aquas paludis, cuius in cubilibus
Typhonis vxor aspero toro incubat,
Agyllan Ausonitin intrarunt, grauem 1355
Saeuis Liguribus, quique primo Sithonum
Duro gigantum sunt creati sanguine,
Certamen acris conserentes praelii,
Pisámque capiunt, et relinquunt omnia
Praedam duelli iugera, Vmbris finibus 1360
Propinqua et Alpium iugosis arcibus.
Litem supremus fomes antiquam excitat,
Olim sepultos ignibus animans rogos,
Postquam Pelasgos haurientes Rhyndaci
Conspexit urnis in peregrinis aquam. 1365
Lymphata at illa efferatis aestubus
Triplamque quadruplámque vindictam inferet,
Magnis ruinis littus aduersum impetens.
Aderitque primus hic Iovi Lapersio
Cognominisque et Fulguritor Iuppiter, 1360
Telis trisulcus hosticas flamans domos:
Quicum ipsa moriar, inque mortuis vagans
Tunc audiam illic illa quae post eloquar.
Sed et secundus, interemti filius
In rete muti piscis immiti modo, 1365
Terram cremabit hospitem Medici dei
Oraculis cum multilingui exercitu:
At rege lignatore tertius satus,
Figulam recenter virginem Branchesiam
Glebam solutam flumine inducens sibi 1370
Terrestre egeno munus optanti dare,
Libro sigillum quod fuisset conduli[140] ,
Montana Phthirum regna solus incolet,
Peditem retundens Cara mercenarium:
Petulca cum nonaria[141] eugium[142] terens 1375
Nictabit olim nuptias, catulliens
Turpi suburrae barbarorum nubere.
Quarti Dymantis sanguine à veterrimo,
Lacmoniique, tum Cytinaei, et Codri:
Qui Thingrum habebunt et cacumen Satnium, 1380
Et marginalem pristini peninsulam
Empantae Educae plurimum inuisi deae,
Patris virosae multiformis scraptiae,
Quottidiano quae libidinis lucro
Miseri lupinam patris expleuit famem, 1385
Extremam arantis terram Edonis hospitem.
Ast ultor acer Phryx necis sororiae
Rursus nutricem continentem diruet
Parici[143] opaci. iura sincerissuma
Reddentis arte contumace pluribus[144] : 1390
Lalisionis quique ab appendicibus
Onus retundens, aurem honestabit suam,
Muscis timorem sanguisorbis adferens:
Cui cuncta Phlegrae terra capta seruiet,
Thrambusiumque culmen, atque caeruli 1395
Rupes Titonis, atque Sithonum plagae,
Palleniumque iugerum, quod corniger
Rumon saginat, lixa gentis accolae.
Multas vicissim concitabit lacrumas
Quirinus aut Gradivus, aut quem dixeris 1400
Ligurrientem pota caede praelia.
Sed non quiescet sic parens Promethei,
Sed pro uniuersis stirpis unum Persei
Mittet gigantem, cui via nare hospitum
Erit pedestri, et terra navigabitur 1405
Tonsis secanti rura. tunc Feretriae
Domus Quirinae tota flagrans ignibus
Cum mоeniorum ligneo procestrio[145] ,
Faunum vocabit pestis autorem, augurem
Mendaciorum, Februique antistitem. 1410
Crudaeque genti cuncta mandetur simul
Deglubra duplici delibrato cortice
Mansueta nutrix fructuum, atque arbos fera:
Exhaurietur omnis unda fluminum
Sitis calores affatim extinguentium: 1415
Nubes sagittis eminus stridentibus
Super caput crebrescet, vtque Cimmerae
Obnubet vmbrae squalor obnubens iubar.
Qualis Locrensis non diu viuax rosa,
Et cuncta vastans velut aprica stramina, 1420
Rursus feretur in pedes reciprocus,
Natantis alni caudicem: ut crepusculi
Puella serum, mobili visu legens,
Aheneo latronis ense territa.
Multi labores, multa belli funera 1425
Erunt virorum, nunc gravis certamina
Ob sceptra regni fortiter certantium,
Nunx exaratis in boum noualibus:
Dum crudus heros sopiat bellum graue,
Ab Aeco atque Dardano ducens genus, 1430
Thesprotus vtrunque et Chaladraeus leo:
Omnem et supinans fratris eversam domum,
Formidolosos cogit Argiuos duces
Ditis Chaladrae saevum adulari lupum,
Et sceptra prisci principatus tradere. 1435
Cui sexta iam post saecla cognatus meus
Manus feroces conserens quinquertio,
Terraeque aquaeque non recusans sagmina,
Inter sodales hic eluet veterrimus,
Partas duello primitu exuvias ferens. 1440
Quid misera longum tempus in surdas petras,
Surdas procellas, irritas cautes loquor,
Sonos inanes oris incassum ciens:
Nostram abrogavit Nuptus antiquans fidem,
Rumore vano veriuerbium illinens, 1445
Mentemque certae dictionis augurem,
Passus repulsam quorum amabat assequi:
Veram esse faciet: et malo edoctus suo
Quis, quòd iuvandi patriam nulla est via,
Carmentam abunde hirundinem laudauerit. 1450
Tantum locuta est, et reciproco pede
Rectà petebat carcer, arque in pectore
Sirenis expiravit ultimos modos
Clari sacerdos, atque Nesus filiae
Augur satelles, quale Picatum loquax 1455
Monstrum, inuoluta verba lime tinniens.
Ego implicatum nunciaturus tibi
Veni furentem virginis [146] Fatuae sonum,
Cum sim locatus saxeae custos domus,
Narrare cuncta, tum putare singula 1460
Iussus, loquelae nuncius volubilis.
In melius autem Dius istaec omina
Vortat, tuo qui tutor assidet solo,
Priscam tuens possessionem Bebrycum.
FINIS
-
Editionis initium