Jump to content

Magnae Dei Matris

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Magnae Dei Matris
1892

editio: Acta Sanctae Sedis
fons: ASS, vol. XXV (1892-1893), pp. 139-148.
EPISTOLA ENCYCLICA SANCTISSIMI D. N. LEONIS XIII
DE ROSARIO MARIALI*


Magnae Dei Matris amorem et cultum quoties ex occasione liceat excitare in christiano populo et augere, toties Nos mirifica voluptate et laetitia perfundimur, tamquam de ea re quae non solum per se ipsam praestantissima est multisque modis frugifera, sed etiam cum intimo animi Nostri sensu suavissime concinit. Sancta nimirum erga Mariam pietas, semel ut poene cum lacte suximus, crescente aetate, succrevit alacris valuitque in animo firmius : eo namque illustrius menti apparebat quanto illa esset et amore et honore digna, quam Deus ipse amavit et dilexit primus, atque ita dilexit, ut unam ex universitate rerum sublimius evectam amplissimisque ornatam muneribus sibi adiunxerit matrem. Eius autem bonitatis in Nos beneficentiaeque complura et splendida testimonia, quae summa cum gratia, nec sine lacrimis recordamur, eamdem in Nobis pietatem et foverunt amplius et vehementius incendunt. Per multa enim et varia et formidolosa quae inciderunt tempora, semper ad eam confugimus, semper ad eam intentis oculis cupidisque suspeximus; omnique spe et metu, laetitiis et acerbitatibus, in sinu eius depositis, haec fuit assidua cura, orandi ab ea, Nobis vellet benigna in modum matris per omne tempus adesse et illud impetrare eximium, posse Nos ei vicissim deditissimam filii voluntatem probare. — Ubi deinde arcano providentis Dei consilio est factum, ut ad hanc Beati Petri Cathedram, ad ipsam videlicet Christi personam in eius Ecclesia gerendam, assumeremur, tum vero ingenti muneris gravitate commoti, nec ulla sustentati fiducia virtutis Nostrae, subsidia divinae opis, in materna Virginis beatissimae fide, impensiore studio flagitare contendimus. Spes autem Nostra, gestit animus profiteri, quum in omni vita, tum maxime in supremo Apostolatu fungendo, eventu rerum numquam non habuit fructum vel levamentum. Ex quo spes eadem Nobis multo nunc surgit erectior ad plura maioraque, auspice illa et conciliatrice, expetenda, quae pariter saluti christiani gregis atque Ecclesiae gloriae felicibus incrementis proficiant. — Est igitur recte opportuneque, Venerabiles Fratres, quod incitamenta quaedam universis filiis Nostris, renovata per vos hortatione, adhibeamus, ut octobrem proximum, Dominae nostrae et Reginae augustae a Rosario sacrum vividiore pietatis sollertia, quam necessitates ingravescentes exposcunt, studeant celebrare.

Quam multis et quibus corruptelarum modis nequitia saeculi eo fallaciter connitatur ut christianam fidem et, quae ipsam nutrit movetque in fructus, observantiam divinae legis, debilitet ac prorsus evellat ex animis, iam patet nimium: iamque passim dominicus ager, teterrima velut afflatus lue, ignoratione fidei, erroribus, vitiis propemodum silvescit. Quod vero ad cogitandum acerbius est, improbitas tam arroganti et noxiae tantum abest ut frena iniecta aut iustae sint poenae impositae ab iis qui possunt maximeque debent, ut immo saepius ex ipsorum vel socordia vel patrocinio augeri spiritus videantur. Inde est cum causa dolendum de publicis doctrinarum et artium palaestris sic dedita opera constitutis, in quibus nomen conticescat aut vituperetur Dei; dolendum de impudentiore in dies licentia quidlibet in vulgus edendi, quidlibet declamandi Christo Deo et Ecclesiae probrosum; neque ea minus dolenda consecuta in multis remissio et desidia catholicae professionis, quae si non aperta est a fide defectio, eo certe evasura procliviter est, cum fide nihil iam vitae habitu congruente. Quam qui perpendat maximarum rerum confusionem et labem, non ei profecto fuerit mirum, si late gentes divinae animadversionis pondere ingemiscant afflictae, metuque graviorum calamitatum anxiae, trepidae teneantur.

Iamvero ad violatum Dei numen placandum, ad eamque afferendam quae misere laborantibus opus est sanationem, nihil sane valuerit melius quam pie perseveranterque precandi officium, modo sit cum studio et actione christianae vitae coniunctum : quod utraque in parte ducimus per mariale Rosarium potissime assequendum. — Ab ipsa rei satis cognita origine, quam praeclara monumenta illustrant et commemoravimus Ipsi non semel, praepotens vis eius laudatur. Quo enim tempore Albigensium secta, integritatis fidei morumque specie quidem fautrix, re vera perturbatrix pessima et corruptrix, magno multis gentibus erat exitio, in eam consceleratasque factiones pugnavit Ecclesia, non copiis neque armis, sed interposita praecipue sacratissimi Rosarii virtute, cuius ritum ipsa Dominico patri Deipara tradidit propagandum; atque ita de omnibus magnifice victrix, suorum saluti, tum per eam, tum per similes deinceps procellas, exitu semper glorioso consuluit. Quamobrem in hoc rerum et hominum cursu quem conquerimur, luctuosum religioni, perniciosissimum rei publicae, pari omnes pietate sanctam Dei Genitricem communiter implorare, exorare oportet, ut eamdem eius Rosarii virtutem secundum vota laetemur experti. — Enimvero quum precando confugimus ad Mariam, ad Matrem Misericordiae confugimus, ita in nos affectam, ut qualicumque necessitate, ad immortalis praesertim vitae adeptionem, premamur, illico nobis et ultro, ne vocata quidem, praesto sit semper, atque de thesauro largiatur illius gratiae qua inde ab initio donata est plena copia a Deo, digna ut eius mater existeret. Hac scilicet gratiae copia, quae in multis Virginis laudibus est praeclarissima, longe ipsa cunctis hominum et angelorum ordinibus antecellit, Christo una omnium proxima: Magnum enim est in quolibet sancto, quando habet tantum de gratia quod sufficit ad salutem multorum: sed quando haberet tantum, quod sufficeret ad salutem omnium hominum de mundo, hoc esset maximum; et hoc est in Christo et in Beata Virgine (S. Th. op. VIII super salut. angelica). Ei nos igitur, quum gratia plenam angelico praeconio salutamus, eamdemque iteratam laudem in coronas rite connectimus, dici vix potest quam gratum optatumque fecerimus: toties enim a nobis memoria quasi excitatur tum dignitatis eius excelsae, tum initae a Deo per ipsam humani generis redemptionis ; unde etiam commemorata pendet divina et perpetua necessitudo, qua ipsa cum Christi gaudiis et doloribus, opprobriis et triumphis tenetur in regendis hominibus iuvandisque ad aeterna. Quod si Christo benignissime placuit tantam nostri praeseferre similitudinem; seque hominis filium atque adeo fratrem nostrum dicere et praebere, quo testatior sua in nos misericordia patesceret, Debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret (Hebr. II, 17); Mariae non aliter, ex eo quod Christi Domini eiusdemque fratris nostri electa est mater, hoc supra matres omnes singulare inditum est, ut misericordiam nobis proderet effunderet suam. Id praeterea si debemus Christo quod nobiscum ius sibi proprium quodammodo communicant, Deum vocandi et habendi patrem, eidem similiter debemus communicatum amantissime ius, Mariam vocandi et habendi matrem. Quando autem natura ipsa nomen matris fecit dulcissimum, in eaque exemplar quasi statuit amoris teneri et providentis, lingua quidem haud satis eloqui potest, at probe sentiunt piorum animi, quanta in Maria insideat benevolentis actuosaeque caritatis flamma, in ea nimirum, quae nobis, non humanitus, sed a Christo est mater. Atque multo illa magis nostra omnia habet cognita et perspecta; quibus ad vitam indigeamus praesidiis, quae impendeant publice privatim pericula, quibus in angustiis in malis versemur, quam in primis sit aeris cum acerrimis hostibus de salute animae dimicatio : in his autem aliisve asperitatibus vitae, multo ipsa potest largius, et vehementius exoptat, solatium, robur, auxilia omne genus carissimis filiis afferre. Itaque ad Mariam non timide, non remisse adeamus, per illa obsecrantes materna vincula, quibus cum Iesu itemque nobiscum coniunctissima est; praesentem eius opem quo precationis modo significavit ipsa et peracceptum habet, religiosissime invocemus: tum erit merito in tutela optimae matris securis laetisque animis conquiescendum.

Ad hanc Rosarii commendationem ex precatione ipsa profectam, accedit ut in eodem insit facilis quidam usus ad summa fidei christianae capita suadenda animis et inculcanda: quae quidem alia est nobilissima commendatio. — Est enim maxime ex fide quod homo recte certeque gradus facit ad Deum, eiusque unius maiestatem immensam, imperium in omnia, summam potentiam, sapientiam, providentiam discit mente et animo revereri: Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit (Hebr. XI, 6). Quoniam porro aeternus Dei Filius humanitatem suscepit, praeluxitque nobis et adest velut via, veritas, vita, idcirco fides nostra praeterea complectatur necesse est Trinitatis divinarum personarum augustae et Unigenae Patris hominis facti alta mysteria : Haec est vita aeterna, ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum (Ioann. XVII, 3). Permagno quidem beneficio donavit nos Deus, quum fide hac sancta donavit: cuius munere non solum supra humana erigimur, tamquam speculatores effecti et consortes divinae naturae, sed habemus hoc amplius causam praestantia meriti ad praemia caelestia; proptereaque spes nostra alitur et confirmatur, fore aliquando ut Deum, non iam per adumbratas rerum imagines, sed aperto in lumine contingat intueri ipsum ipsoque frui ultimo bono perpetuum. At vero christianus homo tam variis destinetur vitae curis tamque evagatur facile ad levia, ut, nisi crebra admonitio succurrat, quae maxima et pernecessaria sunt oblivione lenta dediscat, ob eamque causam eius oblanguescat atque etiam intercidat fides. Quae nimis magna ignorantiae pericula ut a filiis suis Ecclesia prohibeat, nulla sane vigilantiae diligentiaeque praetermittit consilia, neque ultimum est fidei adiumentum quod ex mariali Rosario petere consuevit. Quippe in eo, cum pulcherrima fructuosaque prece certo ordine continuata, recolenda succedunt et contemplanda praecipua religionis nostrae mysteria: illa primum quibus Verbum caro factum est, et Maria, virgo integra et mater, materna illi officia sancto cum gaudio praestitit ; tum Christi dolentis aegritudines, cruciatus, supplicium, quorum pretio salus generis nostri peracta ; tum eiusdem plena gloriae mysteria, et de morte triumphus, et ascensus in caelum, et demissus inde divinus Spiritus, atque Mariae sideribus receptae splendida claritudo, denique cum gloria Matris et Filii consociata caelitum omnium gloria sempiterna. — Haec rerum plane admirabilium contexta series in fidelium mentes frequenter assidueque revocatur, et fere in conspectu explicata proponitur: id quod Rosarium sancte colentibus aspergit animos nova semper quadam pietatis dulcedine, perinde afficiens et movens quasi vocem ipsam exciperent indulgentissimae Matris, eadem aperientis mysteria multaque salutariter alloquentis. — Quare non id nimis affirmatum videbitur, quibus et locis et familiis et gentibus honorem pristinum marialis Rosarii consuetudo retineat, nullam ibi iacturam fidei ab ignorantia pestiferisque erroribus metuendam.

Sed alia non minus praestat, quam Ecclesia filiis suis magnopere a Rosario quaerit, utilitas; ea est, ut ad fidei sanctae normam et praescripta vitam moresque suos diligentius componant. Si enim, ut omnes, tenent divinum effatum : Fides sine operibus mortua est (Iac. II, 20), eo quia fides vitam ducit a caritate, caritas autem in ubertatem exit sanctarum actionum ; nihil profecto emolumenti ad aeterna christianus homo percepturus erit ex fide sua, nisi rationem vitae secundum eam direxerit: Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum? (Iac. II, 14) Istud immo hominum genus reprehensionem Christi iudicis multo graviorem incurret, quam qui christianae fidei disciplinaeque sint misere ignari; qui non, ut illi perperam, aliter credunt, aliter vivunt, verum quia carent Evangelii lumine, habent ideo quamdam excusationem aut minore sunt certe in noxa. — Quo igitur fides quam profitemur consentanea fructuum laetitia melius florescat, simul ex mysteriis ipsis quae mens considerando persequitur, ad virtutum proposita mire animus inflammatur. Opus nempe salutiferum Christi Domini, quale nobis eminet ac nitet in omnes partes exemplum! Magnus omnipotens Deus, urgente in nos nimia caritate, ad infimi hominis conditionem sese extenuat; nobiscum velut unus de multis versatur, amice colloquitur, singulos et turbam ad omnem erudit docetque iustitiam, excellens sermone magister, auctoritate Deus. Omnibus omnino se dat beneficium; e morbis corporum relevat languentes, morbisque animorum gravioribus paterna medetur miseratione : quos vel aerumna exercet vel sollicitudinum moles fatigat, eos in primis blandissime compellat et vocat: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth, XI , 28). Tum ipse interquiescentibus nobis in complexu suo, de illo spirat mystico igne quem ad homines detulit, deque sui mansuetudine animi ac submissione benigne insinuat, quarum usu virtutum nos optat verae solidaeque pacis, cuius est auctor, participes: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris (Ib. 29). Sed ipse tamen, pro ea sapientiae caelestis luce et insigni beneficiorum copia quibus homines demereri debuerat, hominum subit odia iniuriasque atrocissimas, atque sanguinem et spiritum cruci suffixus profundit, nihil spectans enixius quam ut illis pariat sua morte vitam. — Talia peramantis Redemptoris nostri monumenta carissima nequaquam fieri potest ut quispiam attenta secum cogitatione reputet et commentetur, neque grata adversus eum voluntate exardescat. At verius probatae vis fidei tantum efficiet ut, illuminata hominis mente et animo vehementer impulso, totum prope rapiat ad ipsius Christi vestigia per omne discrimen sectanda, ad eam usque Paulo dignam obtestationem : Quis ergo nos separabit a caritate Christi ? tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas, an periculum, an persecutio, an gladius ?.... (Rom. VIII, 35) Vivo autem iam non ego; vivit vero in me Christus (Gal. n, 20).

Ne vero ad exempla quae Christus, homo idemque Deus, de se exhibet sane quam maxima, nativae nos imbecillitatis conscientia absterriti deficiamus, una cum mysteriis eius mysteria Matris sanctissimae habemus oculis mentis ad contemplandum oblata. E regia Davidis stirpe est ea quidem progenita, cui tamen nihil iam est reliquum de maiorum vel opibus vel amplitudine, quae vitam in obscuro agit, humili in oppido, humiliore in tecto, recessu ipso et rei familiaris tenuitate eo contenta magis quod uberiore potest animo se tollere ad Deum eidemque summo desideratissimo bono penitus adhaerere. Atqui est cum ipsa Dominus, quam complet et beata gratia sua ; ipsaque, allato caelesti nuntio, designatur, ex qua, virtute agente Spiritus Sancti, expectatus ille Servatur gentium nostra in humanitate sit proditurus. Celsissimum dignitatis gradum quanto plus ea miratur et muneri tribuit potenti misericordique Deo, tanto se, nullius sibi conscia virtutis, deprimit humilius, seque Dei ancillam, eius dum fit mater, prompto animo edicit et devovet. Quod autem pollicita sancte est, id alacris sancte praestat, iam tum perpetua cum Iesu filio, ad gaudia, ad lacrimas, communione vitae instituta. Sic tale fastigium gloriae, ut nemo alius nec homo, nec angelus, obtinebit, quia cum ipsa nemo erit virtutum promeritis conferendus; sic eam superi et mundani regni manet corona, quod invicta futura sit regina martyrum ; sic in caelesti Dei civitate per aeternitatem omnem coronata assidebit ad Filium, quod constanter per omnem vitam, constantissime in Calvaria, redundantem tristitia calicem sit cum illo exhaustura. - Ecce autem in Maria virtutis omnis exemplar vere bonus et providens Deus constituit nobis aptissimum: eamque oculis et cogitatione intuentes, non animos, quasi divini numinis fulgore perstricti, despondemus, sed ex ipsa allecti communis propinquitate naturae, fidentius ad imitationem enitimur. Cui studio si nos, ea maxime adiuvante, totos dediderimus, licebit profecto virtutis tantae sanctitatisque lineamenta saltem exprimere, et quam admirabiliter tenuit ad omnia Dei consilia aequabilitatem vitae, referentes, ipsam licebit subsequi ad caelum. — Iam nos peregrinationem eo susceptam, quamvis aspera multisque sit difficultatibus impedita, animose fortiterque insistamus; neve molestiam inter et laborem cessemus tendere ad Mariam suppliciter manus in eas Ecclesiae voces : Ad te suspiramus gementes et flentes in hac lacrimarum valle... illos tuos misericordes oculos ad nos converte; Vitam praesta puram, iter para tutum, ut videntes Iesum, semper collaetemur (Ex sacr. liturg.). At illa, quae, tametsi nullam in se passa, debilitatem naturae nostrae vitiositatemque pernoscit, quaeque matrum omnium est optima et studiosissima, quam nobis opportune prolixeque subveniet, quanta et caritate reficiet et virtute firmabit ! Per iter euntibus, divino Christi sanguine et Mariae lacrimis consecratum, certus erit nobis nec difficilis exitus ad societatem quoque beatissimae eorum gloriae fruendam.

Ergo Rosarium Mariae Virginis, in quo apte utiliterque habentur coniuncta et eximia precationis formula et idoneum fidei conservandae instrumentum et insigne specimen perfectae virtutis, dignum plane est quod veri nominis christianis sit frequenter in manibus piaque recitatione et meditatione colatur. — Haec autem commendata singulariter volumus ei Consociationi, quam nuper etiam laudavimus legitimeque probavimus, a Sacra Familia appellatam. Si quidem illud Christi Domini mysterium, quod vitam intra parietes Nazarethanae domus tacitam abditamque diu transegerit, eidem Consociationi dat causam, ita ut ad exemplar Familiae sanctissimae divinitus constitutae sese christianae familiae curent sedulo conformare, iam eius perspicua est cum Rosario singularis quaedam coniunctio; qua praesertim attinet ad mysteria gaudiorum, in eo ipso conclusa quum Iesus, post declaratam in templo sapientiam suam, cum Maria et Iosepho venit Nazareth et erat subditus illis, cetera quasi instruens mysteria, quae hominum doctrinam et redemptionem propius efficerent. Quare videant Consociati omnes quam sit suum, cultores Rosarii atque etiam propagatores sese diligentes praebere.

Quantum est ex Nobis, rata firmaque habemus sacrae indulgentiae munera, superioribus annis concessa, eorum gratia qui octobrem mensem rite ad ea ipsa praescripta egerint: vestrae autem, Venerabiles Fratres, auctoritati et sollertiae valde tribuimus, ut par atque antea in catholicis gentibus caleat religio et contentio sancta ad Virginem, Christianorum Adiutricem, Rosarii prece colendam. - At vero, unde exorsa est cohortatio Nostra, inde placet ad exitum pergat, iterum apertiusque testando quem fovemus erga magnam Dei Genitricem animum et memorem beneficiorum et spei plenum laetissimae. Suffragia christiani populi ad eius aras pientissime supplicantis aeque rogamus Ecclesiae causa, tam adversis turbulentisque iactatae temporibus, aeque rogamus causa Nostra, qui devexa aetate, defessi laboribus, difficillimis rerum constricti angustiis, nullis hominum fulti subsidiis, ipsius gubernacula Ecclesiae tractamus. Nempe in Maria, potente et benigna matre, spes Nostra exploratior quotidie augescit, iucundius arridet. Cuius deprecationi si plurima eaque praeclara beneficia a Deo accepta referimus, id quoque effusiore gratia referimus quod iamiam detur quinquagesimum diem anniversarium attingere ex quo sumus episcopali ordine consecrati. Magnum sane hoc est respicientibus tam diuturnum pastoralis muneris spatium, quantum praecipue, quotidiana sollicitudine agitatum, adhuc impendimus christiano gregi universo regendo. Quod Nobis in spatio, ut est hominum vita, ut sunt Christi et Matris mysteria, nec defuerunt gaudiorum causae et plures, acerbaeque admixtae sunt causae dolorum, gloriandi in Christo praemiis quoque delatis; eaque Nos omnia, demissa Deo aequaliter mente gratoque animo, convertere ad Ecclesiae bonum et ornamentum studuimus. Nunc iam, nec enim dissimiliter reliqua vita decurret, si vel nova affulgeant gaudia vel impendeant dolores, siqua gloriae accessura sint decora, eadem Nos mente eodemque animo constantes, et gloriam unice appetentes a Deo caelestem, davidica illa iuvabunt: Sit nomen Domini benedictum: Non nobis. Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Ps. CXII, 2; CXIII, 1). Equidem a filiis Nostris, quorum in Nos videmus studia tam pie et benevole incensa, potius quam gratulationes et laudes, summas Deo optimo grates precesque et vota magnopere expectamus; maxime laetati si hoc Nobis impetrent, ut quantum virium et vitae supersit, quantum resideat auctoritatis et gratiae, tantum Ecclesiae omnino accidat salutare, in primis ad infensos et devios, quos iamdudum vox Nostra invitat, reducendus reconciliandos. Omnibus autem dilectissimis filiis, ex proxima, Deo donante, faustitate et laetitia Nostra, iustitiae, pacis, prosperitatis, sanctimoniae, bonorum omnium affluant munera: hoc paterna caritate a Deo adprecamur, hoc eloquiis eius commonemus : Obaudite me.... et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate : quasi Libanus odorem suavitatis habete. Florete flores quasi lilium, et date odorem et frondete in gratiam, et collaudate canticum et benedicite Dominum in operibus suis. Date nomini eius magnificentiam, et confitemini illi in voce labiorum vestrorum et in canticis et citharis.... in omni corde et ore collaudate et benedicite nomen Domini (Eccl. XXXIX, 17-20, 41).

Quibus consiliis et optatis si forte illuserint nefarii homines, qui quaecumque ignorant, blasphemant, parcat illis clementer Deus ; ut ipse autem propitius, exorante sacratissimi Rosarii Regina, obsecundet, habete auspicium, Venerabiles Fratres, idemque pignus benevolentiae Nostrae, Apostolicam benedictionem, quam singulis vobis et clero populoque vestro peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die VIII septembris anno MDCCCXCII, Pontificatus Nostri quintodecimo.


LEO PP. XIII

  • AAS, vol. XXV (1892-1893), pp. 139-148.