Magni Nobis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPISTOLA SSMI D. N. LEONIS XIII
DE MAGNO LYCAEO CATHOLICO
FOEDERATORUM AMERICAE SEPTENTRIONALIS
STATUUM IN URBE WASHINGTON CONSTITUTO*


Magni Nobis gaudii causam affert studium vestrum, quo ad catholicae pietatis incolumitatem, ad vestrarum Dioecesium utilitates curandas incumbitis, et praesertim ad praesidia paranda, quibus rectae institutioni tum Clericorum tum laicae iuventutis, ac doctrinae in omni scientiarum divinarum et humanarum genere ad fidei normam tradendae, consulatur. Quamobrem pergratae Nobis extiterunt litterae vestrae exeunte superiore anno ad Nos datae, quibus Nobis significatis, Lycaei magni seu Universitatis studiorum cui in Urbe Washington excitandae operam datis, ita coeptum opus feliciter procedere, ut ad tradendas hoc anno in re theologica doctrinas, omnia iam curis vestris rite sint comparata, ac a Ven. Fratre lohanne Keane Episcopo Tit. Iassensi eiusdem Lycaei rectore, quem ad Nos misistis, libenter statuta ac leges vestrae Universitatis excepimus, quas Nostrae auctoritati et iudicio subiecistis. Qua in re omni laude dignissimum iudicamus consilium vestrum, qui anno centesimo ab ecclesiastica hierarchia istic constituta, monumentum ac memoriam perpetuam rei auspicatissimae, initiis Universitati positis, statuere decyevistis. Nos itaque cura confestim suscepta explendi iusta desideria vestra, leges Universitatis vestrae ad Nos allatas delectis S. E. R. Cardinalibus e sacro consilio christiano nomini propagando cognoscendas et expendendas commisimus, ut de iis ad Nos sua iudicia referrent. Nunc eorum sententiis ad Nos delatis, Nos postulationibus vestris libenter annuentes, statuta ac leges Universitatis vestrae per has litteras auctoritate Nostra probamus, eidemque propria iustae ac legitimae Universitatis studiorum iura tribuimus. Potestatem itaque Academiae vestrae facimus, ut alumnos quorum doctrina experimentis probata fuerit, ad gradus quos vocant Academicos provehere possit, itemque ad magisterii lauream, tum in philosophicis et theologicis doctrinis, tum in iure Pontificio caeterisque disciplinis in quibus gradus et lauream conferri mos est, cum earum in Academiae sede progredientibus annis fuerint magisteria instituta. Volumus autem te, Dilecte Fili Noster, Vosque Venerabiles Fratres, rectae studiorum rationi et disciplinae alumnorum in vestra Universitate tuendae, vigili cura praeesse, sive per Vos ipsos, sive per delectos ex Vobis Antistites, quos huic muneri praeficiendos censueritis. Cum porro princeps inter Episcopales foederatorum Americae septentrionalis Statuum sedes Baltimorensis sit, Baltimorensi Archiepiscopo eiusque successoribus munus tribuimus, ut supremi Academiae moderatoris seu Cancellarii auctoritate fungatur. Cupimus praeterea ut studiorum methodus servanda, seu programmata disciplinarum quae in Universitate vestra tradentur, ac inprimis rei philosophicae et theologicae, huic Apostolicae Sedi cognoscenda exhibeantur, quo eius approbatione firma et rata sint, atque uti Universitatis eiusdem magisteria in omni doctrinarum genere ita sint constituta, ut clerici iuvenes ac laici aeque opportunitatem habeant, qua possint pleno doctrinae pabulo nobilem scientiae cupiditatem explere. In his autem magisteriis volumus, ut iuris quoque Pontificii et iuris ecclesiastici publici doctrinae tradendae schola instituatur, quam doctrinam his praecipue temporibus magni momenti esse cognoscimus. Hortamur porro Vos omnes ut vestra seminaria, collegia, aliaque catholica instituta Universitati vestrae prout in statutis innuitur adscribi curetis, omnium tamen libertate salva et incolumi. Quo autem uberiores fructus et variis Lycaei Magni disciplinis in plures deriventur, placet ut ad eas scholas praesertim theologicas et philosophicas ne dum admittantur ii qui ea studia absolverint ut Concilii plenarii tertii Baltimorensis decreta ferunt, verum et ii etiam qui vel incipiendis vel prosequendis eius scientiae curriculis navare operam velint. Quoniam vero haec magna studiorum Universitas non modo ad Patriae vestrae decus augendum pertinet, sed uberes et salutares fructus tum ad sanae doctrinae propagationem tum ad Catholicae pietatis praesidium pollicetur, iure confidimus Americanos fideles pro sui magnitudine animi, suae liberalitatis opem, ad coeptum opus splendide perficiendum, desiderari a Vobis non passuros. Constituta autem, per has Nostras litteras Universitate Washingtoniensi indicimus, ne ad alia huius generis instituta procedatur inconsulta Sede Apostolica. Haec quae hisce litteris declaravimus et constituimus, perspicuo argumento fore Vobis arbitramur studii et sollicitudinis qua afficimur, ut gloria et prosperitas catholicae Religionis in ista regione in dies magis augeatur. Caeterum Deum Clementissimum a quo omne datum, optimum et donum perfectum dimanat impense rogamus, ut incoepta vestra secundo laetoque exitu ad animorum, vestrorum vota fortunet, idque ut feliciter contingat Apostolicam Benedictionem sincerae Nostrae dilectionis testem, tibi Dilecte Fili Noster, Vobisque Venerabiles Fratres, et universo Clero ac Fidelibus quibus praesidetis, in auspicium omnium caelestium munerum peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die 7 Martii D. Thomae Aquinati sacra a. MDCCCLXXXIX. Pontificatus Nostri Duodecimo.


  • ASS, vol. XXI (1888), pp. 517-519.