Sub die decimo kalendas Januarii 1595 exarbatur
Bulla Unionis Nationis Ruthenae cum Ecclesia Romana.
CLEMENS EPISCOPUS
Servus Servorum Dei
ad perpetuam rei memoriam .
Magnus Dominus , et laudabilis nimis in Civitate Dei nostri in monte sancto ejus. Civitas Dei supra montem posita, quae abscondi non potest, in qua gloriosa , et admiranda operatur Deus , et ipse fundavit eam Altissimus , sancta est Ecclesia una Catholica et Apostolica, aedificata a Christo Do mino super beatissimum Apostolorum Principem Petrum , qui est fundamentum Ecclesiae, quod positum est a summo ar chitecto Chisto Jesu , qui cum sit primarium fundamentum , et Lapis electus et angularis , qui portat et sustentat omnia verbo virtutis suae , idem ipse, qui vocat ea , quae non sunt, tanquam ea , quae sunt, et qui dixit , et facta sunt , Simonem Jonae filium hominem mortalem , et natura sua imbecillem singularis gratiae privilegio Cepham vocavit, hoc est Petrum , eique tantam fiirmitatem , et soliditatem dedit , ut esset petra immobilis , supra quam aedificavit Sanctam Civitatem suam , quae est Ecclesia Dei viventis, camdemque per legitimam Summorum Romanorum Pontificum successionem , in quibus Beati Petri auctoritas nunquam deficit , aedificat autem usque in finem saeculorum. Itaque per omnes aetates , et tempora ad hanc petram Fidei , Spiritu Sancto auctore , confluunt gentes , et in hanc Deo dilectam Civitatem per salutaris Baptismi januam introducuntur nationes et populi multi. Saepe etiam, qui fallaciis hominum et Diaboli insidiis seducti per devia aberrantes, et perniciosa schismata sectati inseruerunt se doloribus multis , et ab hac Sancta Civitate descesserunt , iidem Divinae misericordiae abundantia per resipiscentiam , conversionem , et poenitantiam tamquam ex fluctibus emergunt, et er roribus ac schismatibus damnatis et repudiatis iterum in hanc sanctam Civitatem a Summo Romano Pontifice , qui illius Claves habet , reducuntur, et ad pristinam unitatem magno Ecclesiae Catholicae gaudio revocantur. Et ne veterein antiquitatis memoriam repetamus, novissime his diebus nostris illustre reconciliationis , et reversionis ad Catholicam Ecclesiam exemplum extitit Ruthenorum Episcoporum : qua in re ab undantes divitias bonitatis Dei erga humilitatem nostra magnos cimus , qui cum ita disposuerit, ut Pontificatus Noster in tam multas Christianae Reipublicae calamitates , et tantam temporum accerbitatem incideret , saepe etiam secundum multitudi nem dolorum in corde nostro consolationibus suis laetificat animam nostram. Antea siquidem Rutheni Episcopi, atque ea omnis copiosa et clara Natio cum Romana Ecclesia omnium Ecclesiarum Matre et Magistra non communicabat , sed proprii sermonis , atque idiomatis usu , retento Graeco ritu, vivibat , et luctuosum Graecorum schisma scquebatur: ex quo sane schismate, quod intimo cum dolore commemoramus , in numerabiles aerumnae, et miseriae ad nobilissimam Graeco rum gentem tanquam a fonte quodam promanarunt.
Nuper vero Venerabilis frater Michael Archiepisco pus et Metropolita Kijoviensis , Haliciensisque, ac totius Russiae , et cum eo plerique ejus comprovinciales Episcopi , vide licet Venerabilis frater Hypatius Protothronius Episcopus Wlo dimiriensis, et Brestensis , Cyrillus Exarcha Episcopus Luceoriensis , et Ostrogiensis, Gregorius nominatus Archiepis copus electus in Episcopum Polocensem , et Vitebscensem, Leontius Episcopus Pinscensis, et Turoviensis, qui paulo post ex hac vita decessit , et Dionysius Episcopus Chelmensis , et Belsensis , et deinde Jonas Archimandrita Kobrinensis electus in Episcopum Pinscensem , et Turoviensem in locum demortui Leontii praedicti, hi omnes divina Spiritus Sancti luce eorum corda collustrante , coeperunt ipsi secum cogitare, et inter se multa consultatione , et prudenti abhibita conferre , et serio tractare , se , et greges quos pascerent, non esse membra corporis Christi , quod est Ecclesia , qui visibili ipsius Ecclesiae capiti Snmmo Romano Pontifici non cohaererent, et propterea spiritualis vitae influxus se non posse capere , neque crescere in charitate , cum ab eo essent disjnncti, ex quo secundum Deum pendet totum corpus compactum , et connexum per omnem juncturam subministrationis in mensuram operationis uniuscunjusque membri : quin etiam se omnibus animae periculis, et insidiis Principis tenebrarum tanquam Leonis rugientis propositos esse , qui intra ovile Christi, intra Arcam salutis, et intra Domum illam non essent , quae est aedificata supra petram , quam flumina , et venti irruentes nequeunt proster nere , in qna sola domo Agnus ille ad vitae fructum comeditur , qui tollit peccata mundi. Quamobrem pro concilio , et salutari deliberatioue inter se statuerunt, ac firmirter decreverunt redire ad suam , et omnium fidelium Matrem Romanum Pontificem Christi in terris Vicarium , et totius populi Christiani communem Patrem, et Pastorem , longo quidem temporis intervallo post annos fere centum quinquaginta, et amplius postea quam primum a piae mem. Eugenio Papa IV in Generali Concilio Florentino Graeci recepti, et reconciliati Ecclesiae fuerunt. Hanc autem deliberationem , et decretum scripto tradiderunt et mandarunt, cui Michael Archiepiscopus, et omnes supradicti Episcopi subscripserunt , datumque est die secunda mensis Decembris anno 1594 , in quo seipsos ad Romanae Ecclesiae communionem , et unitatem procurandam communi veluti vinculo obstrixerunt.
Quod igitur idem Michael Archiepiscopus , et Coepis copi ejus supradicti salutariter statuerant, sedulo exequentes, duos ex eorum numero delegerunt primarios Episcopos Vene rabiles fratres Hypatium Protothronium Episcopum Wlodimiriensem , et Brestensem , et Cyrillum Exarcham Episcopum Luceoriensem , et Ostrogiensem praestantes viros, et zelo Dei praeditos, qni cum Romam advenissent , secum decretum illud detulerunt , de duo supra diximus , Michaelis Archiepiscopi, et Metropolitae, et sua, et aliorum Episcoporum , qui superius enumerati sunt, mann subscriptum . Et literas praeterea ad Nos scriptas attulerunt, datas ex Regno Poloniae, et Magno Ducatu Lithuaniae die 12 Junii anno Domini 1595. juxta Kalendarium vetus , quibus infrascripti Episcopi subscripserant, Michael Archiepiscopus Metropolita Kioviensis, et Halicien sis, ac totius Russiae, Hypatius Protothronius Episcopus Wlo dimiriensis , et Brestensis, Cyrillus Exarcha Episcopus Luceoriensis, et Ostrogiensis , Gregorius nominatus Archiepisco pus electus in Episcopum Polocensem , et Vitebscensem , Leontius Episcopus Pinsccnsis, et Turoviensis postea defunc tus , Michael Episcopus Premisliensis , et Samborensis, Gedeon Episcopus Leopoliensis , Dionysius Episcopus Chełmensis , et novissime Jonas Archimandrita Kobrinensis , electus postmodum in Episcopum Pinscensem , et Turoviensem loco praedicti Leontii Episcopi , ut praefatur , defuncti.
Cum igitur duo supradicti Episcopi, et Oratores Hypa tius, et Cyrillus benigne a Nobis in conspectum , et colloquium nostrum essent admissi, easque literas ab ipsis quoque suh scriptas Nobis reddidissent, Nostram atque Apostolica Sedis gratiam humiliter petierunt , seque intra gremium Catholicae Romanae Ecclesiao recipi , et tanquam membra iterum capiti uniri supplicarunt, salvis corum ritibus , et caeremoniis in Di. vinis Officiis , et Sacramentorum administratione, et alias juxta unionem celebratam in Concilio Florentino inter Occidenta lem , et Orientalem Graecorum Ecclesiam : vicissim obtulerunr se paratos omnes haereses , et schismata damnare , omnesque errores detestrari, quos damnat , et detestatur Sancta Catholica Romana Ecclesia , et cos praesertim , quorum causa hac tenus ab eadem Romana Ecclesia separati, et disjuncti fuerunt. Tum etiam Fidei Catholicae profesionem rite facere, ac Nobis denique uti vero Christi Vicario , et Sanctae Apostolicae Sedi obedientiam , et subjectionem debitam praestare, et per petuo spondere. Attulerunt iidem Episcopi praeterea ad Nos literas charissimi in Christo Filii Nostri Sigismundi Poloniae et Sveciae Regis , qui ut est egregie pius , et Catholicae Religionis propagandae cupidus salutare hoc negotium de Ruthenis ad reconciliationem , et unitatem Catholicae Ecclesiae recipiendis magnopere Nobis commendavit, quod et alii fra tres Nostri Catholici Episcopi Poloni fecere , hoc est dilectus filius Noster Georgius Cardinalis Racivilius Episcopus Cracoviensis , Joannes Demetrius Archiepiscopus Leopoliensis , et Barnardus Episcopus Luceoriensis.
Nos igitur , qui per Dei gratiam nihil magis optamus, aut quaerimus, quam animas Christo lucrari, eornm petitio nibus , et oblationibus intellectis , et consideratis, eas etiam a Venerabilibus fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Congregationi Sanctae Romanae, et universalis Inquisitionis praefectis diligenter considerari jussimus ; cumque omnia acurate excussa , et examinata essent , et duo Episcopi supradicti Hy patius , et Cyrillus tam suo proprio , quam Michaelis Archiepiscopi, seu Metropolitani , et Coepiscoporum suorum nomine, quae ad haeresum , errorum , ct schismatis condemnationem , et detestationem pertinebant, rite prestitissent : item prompti essent publice fidem Catholicam ex formula praescripta pro fiteri, ac Nobis , et sedi Apostolicae veram obedientiam ex hibere, ob eas causas statuimus ad Dei gloriam Ruthenos Episcopos , et Nationem ad corporis Ecclesiae , et Romanae Ecclesiae communionem , et unitatem admittendos , et recipiendos esse. Quod ut more magis solemni , et majori cum lae titia spirituali fieret, certo constituto die , hoc est hodierno, qui est tertius et vigesimus mensis Decembris anni praesen tis 1595. sacro Sabbathi quatuor temporum , et vigiliae Natalis Domini Nostri Jesu Christo geminato jejunio , Venerabiles fratres nostros S. R. E. Cardinales, eorumque amplissimum Collegium in Nostrum Apostolicum Palatium , et in Aulam , quae dicitur Constantini, hujus rei causa congregaverimus, quibus nobiscum de more considentibus , multisque Praesulibus, Praelatis, et Aulicis honoratis viris , et familiaribus nostris praesentibus, et astantibus , duos supradictos Episcopos Ruthenos Oratores introduci mandavimus , qui ad pedes humilitatis nostrae provoluti, se ad corporis Ecclesiae catholicae, et Roma nae Ecclesiae unitatem , et obedientiam recipi, et admitti iterum suppliciter petierunt. Tum jussu nostro lecta est delibe ratio , et decretum supradictum Michaelis Archiepiscopi Metropolitae, et Episcoporum Ruthenorum , qui ei subscripserunt , quique supra singillatim nominati sunt , de petenda , et quibusvis impedimentis remotis firmiter efficienda cum Romana Ecclesia ejusmodi reconciliatione , et membrorum ad caput suum nova unione. Lectum est autem primo loco Ruthenico sermone , ut conscriptum est , deinde lecta est versio latina ad verbum . Tum lectae sunt etiam literae de eadem re ad Nos a praedictis Michaele Archiepiscopo Metropolitano , et Episcopis Ruthenis scriptae , de quibus supra diximus , et eodem plane modo, primum quidem Ruthenico sermone , de inde ex latina versione ad verbum sunt lectae , mox ab uno ex Secretariis nostris domesticis clara voce ipsis Episcopis, et Oratoribus latine significari jussimus , quantam animus noster laetitiam caperet , et exultaret spiritus noster in Deo sa lutari nostro propter Ruthenorum hanc saluberrimam deliberationem , quantuim ipsi deberent Deo bonorum omnium auctori, qui Spiritus Sancti afflatu banc eis mentem dedisset, ut veteres errores agnoscerent, et detestarentur , et ad petram Fidei , ad Romanam Ecclesiam , Caput , Matrem , et Magistram omnium Ecclesiarum rcdirent.
Tum illi statim Hypatius , et Cyrillus tam suo proprio no Tum illi statim Hypatius , et Cyrillus tam suo proprio no mine , quam uti Oratores , et Procuratores Michaelis Archieiscopi , et Coepiscoporum suorum supradictorum fidem Catholicam juxta formam professionis fidei orthodoxae a Graecis faciendae ab hac Sancta Sede prescriptam integre , et de verbo ad verbum professi sunt , Nobis et Apostolicae Sedi debitam ,
et perpetuam obedientiam , et subjectionem prestierunt, qu am Nos una cum Venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardina.
libus recepimus , atque haec omnia Archiepiscopum , et Episco pos Ruthenos eorum collegas , ac Clerum , et Populum rata,
et grata habituros , et eamdem fidei professionem facturos ,
atque obedientiam praestituros, omnia denique per ipsos eo
rum Oratores , et Procuratores, atque et promissa confirma turos , et observaturos bona fide , et corde sincero coram Deo,
qui judicaturus est vivos et mortuos, jurejurando promiserunt.
Primus autem Hyppatius Episcopus fidei orthodoxae professio nem fecit latina lingua, quod ipse latine nosset , juxta formam
praedtctam : legit antem eam clara voce de scripto integre in eum , qui sequitur modum .
Sanctissime , ac Beatissime Pater. Ego humilis Hypatius
Pociey Dei gratia Protothronius Wlodimiriensis, et Brestensis
Episcopus in Russia , Nationis Russorum , seu Ruthenorum ,
unus ex Procuratoribus Reverendorum in Christo Patrum Dominorum Praelatorum ejusdem nationis , Venerabilis Michaelis
Rahosa Archiepiscopi Metropolitae Kijoviensis , et Haliciensis,
ac totius Russiae , et Georgii Archiepiscopi denominati electi
in Episcopum Polocensem , et Vitebscensem , et Jonae Hohol
electi in Episcopum Pinscensem , et Turoviensem , et Michae
lem Kopysteński Episeopi Premisliensis , et Samboriensis, et Gedeonis Balaban , Episcopi Leopoliensis , et Dionysii Zbiruisky Episcopi Chełmensis , ab eis specialiter constitutus, et missus una cum Reverendo in Chrtsto Patre Domino Cyrillo
Terlecky Exarcha Episcopo Luceoriensi , et Ostrogiensi ejus
dem Nationis altero ex Procuratoribus dictorum Dominorum
Praelatorum et Collega meo ad ineundam et suscipien
dam unionem Sanctitatis Vestrae , et Sanctae Romanae Ecclesiae , atque ad deferendam debitam obedientiam ipso
rum omnium , et totius Ecclesiastici eorum status et ovium
eis commissarum nomine , huic Sanctae Sedi Beati Petri,
et Sanctitati Vestrae, uti Summo Pastori Universalis Ecclesiae ad pedes Sanctitati Vestrae positus , ac infrascrip
tam Sanctae Orthodoxae Fidei professionem juxta formam
Graecis ad unitatem dictae S. R. E. redeuntibus praescriptam
facturus et emissurus tam procuratorio nomine praedictorum
Dominorum Archiepiscopi et Episcoporum Ruthenorum meorum principalium . quam etiam meo proprio simul cum praedicto Domino Cyrillo Exarcha Episcopo Luceoriensi, et Ostrogiensi Procuratore et Collega meo polliceor, et promitto,
quod ipsi D. Archiepiscopus et Episcopi illam ratam gratam habebunt ac suscipient et acceptabunt , et intra tempus competens ratificabunt et confirmabunt , atque de novo
juxta praedictam formam de verbo ad verbum facient, et emit
tent , et eorum manu scriptam , et sigillo obsignatam ad Sanctitatem Vestram et hanc Sanctam Apostolicam Sedem transmittent , prout sequitur : ( Omittitur professio Fillei, quia repe
rilur impressa ).
Tum Ruthenica lingua conscripta , et similiter ab ipso subscripta pro eo lecta est a dilecto filio Eustachio Volovitio Canonico Vilnensis Ecclesiae ejusdem linguae perito. Deinde Cyrillus Episcopus eamdem Orthodoxae Fidei professionem fecit ad eandem prorsus formam ', prout Hypatius Episcopus fecerat Ruthenice scriptam , eo quod linguam latinam non cal leret. Sed , et latine scriptam , ac ab ipso subscriptam ejus nomine legit dilectus filius Lucas Doctorius Canonicus Luceoriensis , hujusmodi sub tenore , videlicet : Sanctissime , ac Beatissime Pater. Ego humilis Cyrillus Terlecky Dei gratia Exarcha Episcopus Luceoriensis , et Ostrogiensis in Russia , nationis Russoram , sen Ruthenorum , unus ex Procuratoribus
Reverendorum in Christo Patrum Dominorum Praelatorum ejus dem Nationis , videlicet Michaelis Rahosa Archiepiscopi Metro politae Kioviensis, et Haliciensis , ac totius Russiae, et Grego rii Archiepiscopi denominati electi in Episcopum Polocensem , et Vitebscensem , et Jonae Iohol electi in Episcopum Pinscen sem , et Turoviensem , et Michaelis Kopystensky Episcopi Pre misliensis, et Samboriensis, et Gedeonis Balaban Episcopi Leopoliensis, et Dionysii Zbiruiski Episcopi Chelmensis, ab eis specialiter constitutus, et missus una cum Reverendo in Christo Patre Domino Hypatio Pociei Protothronio Wlodimiriensi, et Brestensi Episcopo ejusdem Nationis, altero ex Procuratoribus dictorum Dominorum Praelatorum , et Collega meo, ad ineun dam , et suscipieneam unionem Sanctitatis Vestrae , et S. R. E. atque ad deferendam debitam obedientiam ipsorum omnium et totius Ecclesiastici eorum status, et ovium eis commissarum nomine huic Sanctae Sedi Beati Petri, et Sanctitatis Vestrae , uti Summo Pastori Universalis Ecclesiae ad perles ejusdem Sanctitatis Vestrae positus, ac infrascriptam Sanctae Ortho doxae Fidei professionem , juxta formam Graecis ad unitatem dictae Sanctae Romanae Ecclesiae redeuntibus praescriptam facturus et emissurus, iam proprio nomine praedictorum Do minorum Archiepiscopi, et Episcoporum Ruthenorum meorum principalium , quam ctiam meo proprio simul cum praedicto Domino Hypatio Protothronio Wlodimiriensi, et Brestensi Epis copo Procuratore, et Collega meo polliceor, promitto quod ipsi Domini Archiepiscopus, et Episcopi illam ratam , et gra tam habebunt, ac suscipient, et acceptabunt, et intra tempus competens ratificabunt, et confirmabunt, atque novo juxta praedictam formam de verbo ad verbum facient , et emittent, et eorum manu subscriptam , et sigillo obsignatam ad Sancti tatem Vestram , et hanc Sanctam Apostolicam Sedem trans mittent , pront sequitur. Firma fide etc. Quare nos commisimus, et mandavimus dilecto filio nostro Julio Antonio Presbytero Cardinali Sanctae Mariae Transtiberim Sanctae Severinae Majori Poenitentiario nostro, ut eosdem Hypatium et Cyrillum Episcopos, et Oratores , ac eorum co mites , familiares , et domesticos tam Presbyteros, et Clericos, quam etiam laicos , et alias quascumque personas dictae Nationis Ruthenorum Romae praesentes a quibusvis excommuni cationis , suspensionis , interdicti, aliisque Ecclesiasticis sen tentiis , censuris , et poenis , in quas propter praemissa , seu schisma, haereses , et errores praefatos, quibus forsan adhaeserint, quomodolibet incurruerunt, auctoritate nostra in utroque foro absolvat in forma Ecclesiae consueta, nec non cum eisdem Episcopis, ac eorum comitibus, familiaribus, et domesticis, et quibusvis aliis personis , Presbyteris , et Clericis super irregu laritate per eos praemissorum occasione contracta , quodque clericali charactere , quo antea rite insigniti fuerunt , illius que privilegiis uti , ac in omnibus etiam sacris , et Presbyteratus Ordinibus antea rite susceptis etiam in Altaris ministerio ministrare , seu dicto charactere , qui insigniti non sunt, insigniri, et si idonci fuerint, ad omnes etiam Sacros et Pres byteratus Ordines praedictos promoveri , et quaecumque , et qualiacumque Beneficia Ecclesiastica cum cura , et sine cura, etiamsi canonicatus, praebendae , dignitates , personatus , ad ministrationes, vel officia existant , sive si jam obtineant, sive si eis alias in futurum canonice conferantur , recipere et obtinere, et quoad vixerint, retinere ; nec non cum eisdem Epis copis , ut Ecclesiis , quibus canonice praesunt, seu praefecti fuerunt, praeesse : et munere consecrationis per eos antea rite suscepto uti , et ad alias similes Cathedrales, vel etiam majeres etiam Metropolitanas Ecclesias transferri, et illis praeesse , libere et licite possint et valeant dicta auctoritate dispenset.
Ipsis vero Hypatio, et Cyrillo Episcopis , et Oratoribus facultatem et potestatem dedimus , cum in Russia fuerint, absolvendi eadem nostra Apostolica auctoritate eodem modo ab excommunicationis, suspensionis, et interdicti sententiis , censuris, et poenis Michaelem Archiepiscopum et caeteros Episcopos supradictos. Ac similiter cum praefatis Arehiepiscopo, et Episcopis super hujusmodi irregularitate praemissorum occasione per eos fortasse contracta dispensandi. Ac insuper, ut iidem Archiepiscopus et Episcopi supradicti sic absoluti, et cum quibus , ut praefatur, fuerit dispensatum , unusquisque in propria Civitate et Dioecesi, vel in sua jurisdictione omnes, et singulos tam Presbyteros et Clericos, quam alias quascum que etiam laicas utriusque sexus personas , qui , quaeve ad hujusmodi unitatem S. R. E. venerint , vel eam amplexi fuerint, in praedicta forma Ecclesiae absolvere , nec non cum Presbyteris , et Clericis praedictis super irregularitate per eos, vel eorum aliquem occasione praemissorum quomodolibet con tractam quoad Ordinum exequutionem, quam quorumcumque beneficiorum Ecclesiasticorum retentionem , vel assequutionem dispensare pariformiter eadem nostra auctoritate possint, quem admodum etiam aliis literis Nostris in forma Brevis latius continetur.
Ut igitur de Ruthenorum ad Romanam Ecclesiem reditu , et reconciliatione ad posteritatis memoriam certa et perpetua extet testificatio, hac nostra perpetua constitutione Venerabiles fratres Michaelem Archiepiscopum Metropolitam et caeteros Episcopos Ruthenos supradictos, qui decreto consenserunt, et literis ad Nos missis subscripserunt tam praesentes, quam ab sentes, una cum omni eorum clero, et populo Nationis Ruthenae , seu Russae , quae ad temporale dominium et ditionem Charissimi filii nostri Sigismundi Poloniae , et Sveciae Regis pertinet , ad laudem et gloriam Sanctae et individuae Trini tatis, Patris, Filii et Spiritus Sancti, ad incermentum et exal tationem Fidei Christianae intra gremium Ecclesiae Catholicae et unitatem S. R. E. uti membra nostra in Christo recipimus, unimus, adjungimus, annectimus et incorporamus, al que ad majorem charitatis Nostrae crga ipsos significationem omnes sacros ritus el cueremonias , quibus Rutheni Episcopi, et Cleru ; juxla Sanctorum Palrum Graecorum instituta in Divinis officiis , et Sacrosanctae Missae sacrificin , ceterorunque Sacramentorum aılministratione , aliisve sacris functionibus uluntur, dummoilo veritati, ei doctrinee Fidei Catholicae non adoersentur , et communionem cum Romanu Ecclesiu non ex cludant, esclem Ruthenis Episcopis , et Clero ex Apostolica benignitate permittimus, concedimus, et indulgemus.
Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis , caeterisque contrariis quibuscumque.
Omnes igiwr unanimes uno spiritu benedicamus Deum coeli et Patrem misericordiarum , qui facit mirabilia magna solus a saeculo, qui corda filiorum ad patrem convertit, oves Christi ad ovile reduxit, membra capiti iterum conglutinavit. Benedictus Deus , qui semper cogitat cogitationes pacis, et vult omnes salvos fieri , et ad agnitionem veritatis venire. Benedicti sint fratres nostri Michael Archiepíscepus Metropolita, et Coepiscopi ejus Rutheni , qui aures suas non oburaverunt ad voces Domini, sed illi ad ostium cordis stanti et pulsanti aperuerunt, per ipsius gratiam , qui dat velle et perficere pro bona voluntate. Det illis Deus obundantiam coelestium do norum, et conservet, et corroboret in hoc sancto proposito cum omni clero et fideli populo , ut permaneant in charitate et obedientia S. R. E. Matris suae , ut agnoscant , et perpetuo confiteantur magnitudinem divinae misericordiae erga ipsos, et ambulent in via Domini conservantes unitatem spiritns in vinculo pacis nobiscum , ut filii nostri dilecti , quos singulari nostro cum gaudio suscepimus in Domino. It: Christus Dominus pro sua immensa clementia Ruthenorum exemplo Grae cos omnes ab Orthodoxae Fidei tramite aberrantes , qui eos in erroribus sequuntur , permoveat , qui Ruthenis ipsis in hac reconciliatione praeire debuerant, qui tamdiu duplici gravissi ma jugo animae, et corporis premuntur, quorum calamitatem dies et noctes lugemus, et ut ipsi sectentur unitatem , et pacem , ac erroribus et tenebris rejectis amplectantur veritatem et lucem , et revertantur ad Nos , qui intra cor nostrum in visceribus Jesu Christi eos recipere optamus , ut in omnibus glorificetur Deus et Pater Domini Nostri Jesu Christi, et fiat unum ovile, et unus Pastor. Amen.
Volumus autem , ut praesentium literarum transumptis etiam impressis, Notarii publici manu subscriptis , et sigillo personae in dignitate Ecclesiastica constitutae obsignatis ea dem prorsus fides in judicio et extra illud ubique locorum habeatur, quae iisdem praesentibus haberetur , st forent exbibitae , vel ostensae.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam etc. nostrae receptionis, unionis , adjunctionis, annexionis , incor porationis, permissionis , concessionis et indulti infrigere etc. Si quis autem , etc. Dalum Romae apud S. Petrum anno Incarnationis Dominicae 1595. Decimo Kal. Januarii Pontifcutus nostri Anno IV .Breve Clementis VIII ad Archioppios et Eppos Nationis Ruthenae :
Venerabiles Fratres , Salutem ct Apostolicam benedictio nem . Benedictus sit Pastor ille bonus, et princeps pastorum , qui animam suam posuit pro ovibus suis , qui venit , ut eas dispersas adduceret , et congregaret ut omnes unum sint , si cut Ipse et Pater unum sunt. Benedictus sit ipse, qui dives est in misericordia , et secundum divitias bonitatis suae fecit vobiscum , et replevit nos gaudio spirituali propter conver sionem vestram ad hanc vestram Matrem carissimam Sanc tam Romanam Ecclesiam , quae est Magistra , et Mater om nium Eccelsiarum , quae materno affectu , jam pridem hoc expetebat , et assidue precabatur a Patre luminum , qui dat Spiritum bonum et Sapientiam his , qui invocant eum in veritate. Deus enim ipse , coelesti sua luce , corda vestra il lustravit , ut veterum errorum tenebris disjectis agnosceretis, quia unus est Deus et una fides, et una Ecclesia Catholica, et Apostolica, supra unum Petrum Apostolorum Principem funda ta, cui Christus ipse ; qui portat omnia Verbo virtutis suae, immo bilis petrae firmitatem dedit, cui ovess suas et agnos credidit, jussitque ei , ut ipse confirmaret fratres suos Episcopos: qui in partem sollicitudinis vocantur , et veluti caput , omnia membra rege ret ; unum est enim vissibile caput ecclesiae Catholicae, unus in terris Vicarius , aeterni Sacerdotis , et Episcopi animarum nostrarum JESU Christi, summus Romanus Pontifex, Beatissimi Petri Apostoli successor , cui qui non adhaeret , longe a via salutis aberrat , et qui cum eo non colligit , dispergit. Recte igitur Fratres et pie , ac prudenter Spiritu Sancto auctore, statuistis venire ad montem Domini, et ad Donium Dei Jacob, ut doceret vos vias suas , et ambularetis in semitis ejus. Misistis enim ad nos Oratores vestros , pios et religiosos homines , et Dei zelo praeditos , Venerabiles Fratres, Hypatium Vlodimiriensem , et Brestensem , et Cyrillum , Luceoriensem et Ostrogieusem Episcopos. quf Literas vestras Nobis reddiderunt, quibus significatis , cupere vos vehementer , Cor pori Christi , quod est Ecclesia Catholica , adglutinari, et ad nostram et Romanae Ecclesiae communionem , admitti, quemadmodum olim Majores vestri in Sacra generali Synodo Florentina admissi sunt. Ac propterea , vos iisdem Episcopis et procuratoribus vestris , mandata dedisse , ut vestro et eo rum proprio, totiusque cleri, et populi notionis vestrae nomine, Sactae Sedi et humilitati nostrae , uti summo Pastori Eccle siae Christi , debitam obedientiam deferrent. Nos igitur, qui pro nostro pastorali officio , nihil aliud quaerimus , quam animas Christo lucrari, et fidem Catholicam propagare , eosdem Festros Coepiscopos tanquam Nuntios pacis , omni cum hu manitate excepimus , idque tanto impensius, quod carissimus Filius noster Sigismundus Poloniae et Sueciae Rex, de vestra salutari deliberatione ad nos scripserat, totumque hoc conversionis Vestrae , et membrorum ad caput conglutinationis piom negotium accurate commendaverat , quod nonnulli item Venerabiles Fratres nostri, Poloni Episcopi fecerunt : quare petitionibus, et oblationibus vestris consideratis , quus iidem Episcopi , et Procuratores Vestri detulerunt , et omnibus, gravi et prudenti consultatione examinatis , et deliberatis, tandem ad lauden et gloriam Dei omnipotentis , ad Sanctae Ecclesiae exaltationem , et fidei Catholicae incrementum , statuimus vos et clerum populumque vestrum intra Ecclesiae Catholicae gremium recipere, et ad nostram et Sanctae Romanae Ecclesiae unionem admittere , quod ut ritu magis solemni fieret , certo praestituto die , qui fuit tertius et vigessimus , proximi mensis Decembris, Sacro quatuor anni temporum jejunio , et vigilia Natalis Domini insignis, Venerabiles Fratres nostros , Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales , eorum sacrum et amplissimum Collegium convocavimus , quibus nobiscum considentibus , multis etiam praesentibus Praelatis et viris honoratis Aulae Romanae , duos Episcopos et Oratores vestros introduci , vestrasque Literas et Decretum de Unitate cum Romana Eccle sia petenda , et obedientia Nobis , uti Capiti , et summo Ec clesiae Pastori praebenda , clara voce legi jussimus, primum Rutheno vestro sermone, deinde Latino , mox iidem Episcopi duo , Catholicae fidei professionem , de scripto fecerunt , tam suo , quam Vestro nomine, omnesque haereses et Schismata , et errores detestati sunt , et eos praesertim, qui vos hactenus a Sancta Romana Catholica Ecclesia seperarunt et disjunxe runt, et nobis , qui licet indigni et meritis impares , Deo temen ita disponente , Beati Petri locum , et auctoritatem tenemus , Successoribus nostris et Sanctae huic Apostolicae Sedi perpetuam obedientiam praestiterunt , quam nos , una cum iisdem Fratribus nostris Cardinalibus accepimus et duos Episcopos Oratores vestros , et te Frater Archiepiscope , et Vos omnes Episcopos corpore quidem absentes, sed spiritu prae sentes , uti Fratres , et membra nostra una cum clero et populo vestro , complexi sumus caritate sincera in visceribus intimis JESU Christi tanto nostro cum gaudio , et omnium qui aderant , quantum ne cogitatione quidem facile quemquam aestimare , nedum verbis exprimere satis licet. Ergo in aeternum benedicta sit sancta et individua Trinitas , quia fecit nobiscum misericordiam suan . Fratres vero nostros , Hypatium et Cyrillum Episcopos, Praelatos nostros domesticos, et Assistentes fecimus, qui saepius nobiscum interfuerunt ad Sacrum et tremendum Sacrificium , et solemnes divinorum of ficiorum funetiones , et praecipue in Basilica religiosissima, ad venerandum corpus Principis Apostolorum , ut verae unio nis et communicationis in Christo manifesta signa exstarent.
Eosdem autem cum opus fuit, benigne ad nos privatim etiam admissimus ; et dum hic fuerunt, omni cum humanitate tractari jussimus , et discedentes omni erga Vos et illos benevolentiae significatione prosecuti sumus. Quae enim ex petere visi sunt, libenter, quantum cum Domino licuit , con cessimus. Ritus enim et ceremonias vestras , quae fidei Ca tholicae integritatem et mutuam nostram conjunctionem ne quaquam impediunt , eadem ratione et modo , quo a Concilio Florentino permissum est , et nos quoque Vos retinere per misimus. Sigismundo Regi, Filio nostro carissimo, vos et Ec clesias vestras , earumque Bona , efficaciter commendavimus, atque ab eo petivimus , ut non solum Vos et vestra sua ope et auctoritate tueatur, sed etiam ut Vos ornet , et amplificet, et Senatoribus Regni adscribat , quamdiu in Ecclesiae Roma nae obedientia et fidei Catholicae integritate permanseritis, quod Deo auxiliante perpetuum fore speramus. Quo de ne gotio scripsimus etiam diligenter ad complures Regni Sena tores Ecclesiasticos et saeculares. Denique quantum cum Domino potuimus , operam dedimus , ut viscera nostra paterna Vobis ostenderemus, quod multo copiosius referere Vobis po terunt Episcopi ipsi Oratores et Collegae Vestri, qui visita tis de more Beatorum Apostolorum Petri et Pauli liminibus, et caeteris almae hujus Urbis Basilicis et Sanctorum Martyrum Reliquias pro cultu venerati, ad Vos cum nostra benedictione revertuntur , quorum zelum et prudentiam , et in a gendo sedulitatem , in Domino commendavimus. Reliquum nunc est , ut Vos , quae Romae acta sunt , a Procuratoribus vestris eadem animi alacritate et sincere relata habeatis et confirmetis. Cujus rei causa volumus , ut tu Frater Archiepiscope , nostra etiam auctoritate suffultus , Synodum Provincialem indices , et Episcopos tuos convoces , ut singuli profi teamini in publico Conventu fidem Catholicam ex eadem formula integre , quemadum Episcopi duo Oratores vestri hic professi sunt. Haec enim fidei professio , quam Sancta Romana Ecclesia docet , fides est Petri et Apostolorum , fides est Petrum et Orthodoxorum quam nisi quis quam fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit , cum eodem modo nobis et huic Sanctae Apostolicae Sedi , veram obedientiam spondebitis; et de his omnibus, quae a vobis in Sy nodo acta erunt , literas ad nos dabitis , rite conscriptas et publica auctoritate communitas, ut ad perfectae conversionis Vestrae et ad Ecclesiam Catholicam Romanam aggregationis et unionis testificationem et ad memoriam posteritatis per petuam in nostris archivis , et Tabulariis conserventur. Scripsimus autem et ad Latinos Episcopos, Fratres nostros Ar chiepiscopum Leopolis, et ad Episcopos Luceoriensem et Chel mensem , ut in eadem Synodo vestra interesse velint, ut haec inter fratres unio tanto profundiores caritatis radices agat, et tanto firmius in Domino coalescat. Agite igitur Fratres , confitemini Deo Coeli et coram omnibus viventibus, date gloriam Nomini Ejus , qui fecit mirabilia magna solus , qui Vos in viam pacis et salutis direxit , et Vos nobiscum conjunxit et statuit supra petram pedes vestros , ut non essetis veluti parvuli fluctuantes omni vento doctorinae, sed ut vivi perfecti in planitudinem Christi , stabiles essetis in fide, et nobiscum una ambularetis in Domo Dei , cum consensu. Conservate hanc mentem , Fratres, conservate pacem et caritatem , quae est vinculum perfectionis , conservate Sanctam humilitatem , quae diaboli machinas prosternit, et Domino summopere pla cet qui dixit : Discite a me, quia mitis sum , et humilis corde. Pascite gregem vestrum , verbo et exemplo , et docete eum viam bonam et obedientiam erga Apostolicam Sedem et Romanam Ecclesiam , ut cum eo ad gaudia aeterna perveniatis. Postremo, orate pro nobis, ut gravissimum hoc Pastoralis of ficii onus in hac temporum acerbitate, ipso adjuvante, qui dat omnem sufficientiam , et infirma corroborat , ad ejus gloriam fortiter sustineamus. Gratia DEI sit vobiscum Fratres, quibus nostram Apostolicam benedictionem amantissime impertimur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub Annulo piscatoris, die VII Februarij MDXCVI pontificatus nostri Anno Quarto.