AD PRINCIPES POPVLOSQVE LIBEROS ORBIS CHRISTIANI
[recensere]ERROR est non minus vetus quam pestilens, quo multi mortales, ii autem maxime qui plurimum vi atque opibus valent, persuadent sibi, aut, quod verius puto, persuadere conantur, iustum atque iniustum non suapte natura, sed hominum inani quadam opinione atque consuetudine distingui. Itaque illi et leges et aequitatis speciem in hoc inventa existimant, ut eorum qui in parendi condicione nati sunt dissensiones atque tumultus coerceantur; ipsis vero qui in summa fortuna sunt collocati, ius omne aiunt ex voluntate, voluntatem ex utilitate metiendam. Hanc autem sententiam absurdam plane atque naturae contrariam auctoritatis sibi nonnihil conciliasse haud adeo mirum est, cum ad morbum communem humani generis, quo sicut vitia ita vitiorum patrocinia sectamur, accesserint adulantium artes quibus omnis potestas obnoxia est. Sed contra exstiterunt nullo non saeculo viri liberi, sapientes, religiosi, qui falsam hanc persuasionem animis simplicium evellerent ceteros autem eius defensores impudentiae convincerent. Deum quippe esse monstrabant conditorem rectoremque universi, imprimis autem humanae naturae parentem, quam ideo, non uti cetera animantia, in species diversas, variaque discrimina segregasset, sed unius esse generis, una etiam appellatione voluisset contineri,
[2] dedisset insuper originem eandem, similem membrorum compagem, vultus inter se obversos, sermonem quoque et alia communicandi instrumenta, ut intelligerent omnes naturalem inter se societatem esse atque cognationem. Huic autem a se fundatae aut domui aut civitati summum illum principem patremque familias suas quasdam scripsisse leges, non in aere aut tabulis, sed in sensibus animisque singulorum, ubi invitis etiam et aversantibus legendae occurrent his legibus summos pariter atque infimos teneri, in has non plus regibus licere, quam plebi adversus decreta decurionum, decurionibus contra praesidium edicta, praesidibus in regum ipsorum sanctiones. Quin illa ipsa populorum atque urbium singularum iura ex illo fonte dimanare, inde sanctimoniam suam atque maiestatem accipere.
Sicut autem in ipso homine alia sunt quae habet cum omnibus communia, alia quibus ab altero quisque distinguitur, ita earum rerum quas in usum hominis produxisset natura alias eam manere communes, alias cuiusque industria ac labore proprias fieri voluisse, de utrisque autem datas leges, ut communibus quidem sine detrimento omnium omnes uterentur, de ceteris autem quod cuique contigisset eo contentus abstineret alieno. Haec si homo nullus nescire potest nisi homo esse desierit, hac si gentes viderunt quibus ad verum omne caecutientibus sola naturae fax illuxit, quid vos sentire ac facere aequum est, principes populique Christiani?
[3] Si quis durum putat ea a se exigi quae tam sancti nominis professio requirit, cuius minimum est ab iniuriis abstinere, certe quid sui sit offici scire quisque potest ex eo quod alteri praecipit. Nemo est vestrum qui non palam edicat rei quemque suae esse moderatorem et arbitrum: qui non fluminibus locisque publicis cives omnes uti ex aequo et promiscue iubeat, qui non commeandi commercandique libertatem omni ope defendat. Sine his si parva illa societas, quam rempublicam vocamus, constare non posse iudicatur (et certe constare non potest) quamobrem non eadem illa ad sustinendam totius humani generis societatem atque concordiam erunt necessaria? Si quis adversus haec vim faciat, merito indignamini, exempla etiam pro flagiti magnitudine statuitis, non alia de causa nisi quia ubi ista passim licent status imperi tranquillus esse non potest. Quod si rex in regem, populus in populum inique et violente agat, id nonne ad perturbandam magnae illius civitatis quietem et ad summi custodis spectat iniuriam? Hoc interest, quod sicut magistratus minores de vulgo iudicant, vos de magistratibus, ita omnium aliorum delicta cognoscenda vobis et punienda mandavit rex universi, vestra excepit sibi. Is autem quamquam supremam animadversionem sibi reservat, tardam, occultam, inevitabilem, nihilominus duos a se iudices delegat qui rebus humanis intersint, quos nocentium felicissimus non effugit, conscientiam cuique suam, et famam sive existimationem [4] alienam. Haec tribunalia illis patent quibus alia praeclusa sunt; ad haec infirmi provocant; in his vincuntur qui vincunt viribus, qui licentiae modum non statuunt, qui vili putant constare quod emitur humano sanguine, qui iniurias iniuriis defendunt, quorum manifesta facinora necesse est et consentiente bonorum iudicio damnari, et sui ipsorum animi sententia non absolvi.
Ad utrumque hoc forum nos quoque novam causam afferimus; non hercule de stillicidiis aut tigno iniuncto, quales esse privatorum solent, ac ne ex eo quidem genere quod frequens est inter populos, de agri iure in confinio haerentis, de amnis aut insulae possessione; sed de omni prope oceano, de iure navigandi, de libertate commerciorum. Inter nos et Hispanos haec controversa sunt: Sitne immensum et vastum mare regni unius nec maximi accessio; populone cuiquam ius sit volentes populos prohibere ne vendant, ne permutent, ne denique commeent inter sese; potuerit ne quisquam quod suum numquam fuit elargiri, aut invenire quod iam erat alienum; an ius aliquod tribuat manifesta longi temporis iniuria. In hac disceptatione ipsis qui inter Hispanos praecipui sunt divini atque humani iuris magistri calculum porrigimus, ipsius denique Hispaniae proprias leges imploramus. Id si nihil iuvat, et eos quos ratio certa convincit cupiditas vetat desistere, vestram principes maiestatem, vestram fidem quotquot estis ubique gentes appellamus. Non perplexam, non intricatam movemus quaestionem. Non de ambiguis in religione capitibus, quae plurimum [5] habere videntur obscuritatis, quae tantis tam diu animis decertata, apud sapientes hoc fere certum reliquerunt, nusquam minus inveniri veritatem quam ubi cogitur assensus. Non de statu nostrae reipublicae, et libertate armis haud parta sed vindicata; de qua recte statuere ii demum possunt qui iura patria Belgarum, mores avitos, et institutum non in leges regnum, sed ex legibus principatum accurate cognoverint, in qua tamen quaestione aequis iudicibus extremae servitutis depulsa necessitas, subtilius inquirentibus decreti tot nationum publica auctoritas, infensis etiam et malevolis adversariorum confessio nihil dubitandum reliquit.
Sed quod hic proponimus nihil cum istis commune habet, nullius indiget anxiae disquisitionis, non ex divini codicis pendet explicatione, cuius multa multi non capiunt, non ex unius populi scitis quae ceteri merito ignorant.
Lex illa e cuius praescripto iudicandum est, inventu est non difficilis, utpote eadem apud omnes; et facilis intellectu, utpote nata cum singulis, singulorum mentibus insita. Ius autem quod petimus tale est quod nec rex subditis negare debeat, neque Christianus non Christianis. A natura enim oritur, quae ex aequo omnium parens est, in omnes munifica, cuius imperium in eos extenditur qui gentibus imperant, et apud eos sanctissimum est qui in pietate plurimum profecerunt. Cognoscite hanc causam principes! cognoscite populi! si quid iniquum postulamus, scitis quae vestra et e vobis eorum qui viciniores nobis estis apud nos semper fuerit auctoritas!
[6] Monete, parebimus. Quin si quid a nobis hac in re peccatum est, iram vestram, odium denique humani generis non deprecamur. Sin contra se res habet, quid vobis censendum, quid agendum sit, vestrae religioni et aequitati relinquimus.
Olim inter populos humaniores summum nefas habebatur armis eos impetere qui res suas arbitris permitterent, contra qui tam aequam condicionem recusarent, ii non ut unius sed ut omnium hostes ope communi comprimebantur. Itaque eam in rem videmus icta foedera, iudices constitutos. Reges ipsi validaeque gentes nihil aeque gloriosum ac magnificum deputabant, quam aliorum coercere insolentiam, aliorum infirmitatem atque innocentiam sublevare. Qui si mos hodieque obtineret, ut humani nihil a se alienum homines arbitrarentur, profecto orbe non paulo pacatiore uteremur; refrigesceret enim multorum audacia, et qui iustitiam utilitatis causa nunc negligunt, iniustitiam damno suo dediscerent.
Sed hoc ut in causa istac non frustra forte speramus, ita illud certo confidimus, bene rebus expensis existimaturos vos omnes imputari nobis non magis posse pacis moras, quam belli causas; ac proinde uti hactenus amici nobis faventes atque benevoli fuistis, ita vos aut etiam magis in posterum fore, quo nihil optatius iis potest contingere qui primam partem felicitatis putant bene facere, alteram bene audire.
CAPVT I Iure gentium quibusvis ad quosvis liberam esse navigationem
[recensere][7]
PROPOSITUM est nobis breviter ac dilucide demonstrare ius esse Batavis, hoc est, Ordinum Foederatorum Belgico-Germaniae subditis ad Indos, ita uti navigant navigare, cumque ipsis commercia colere. Fundamentum struemus hanc iuris gentium, quod primarium vocant regulam certissimam, cuius perspicua atque immutabilis est ratio; licere cuivis genti quamvis alteram adire, cumque ea negotiari.
Deus hoc ipse naturam loquitur, cum ea cuncta quibus vita indiget, omnibus locis suppeditari a natura non vult: artibus etiam aliis alias gentes dat excellere. Quo ista, nisi quod voluit mutua egestate et copia humanas foveri amicitias, ne singuli se putantes sibi ipsis sufficere, hoc ipso redderentur insociabiles? Nunc factum est ut gens altera alterius suppleret inopiam, divinae iustitiae instituto, ut eo modo (sicut Plinius dicit 1)) quod genitum esset uspiam, apud omnes natum videretur. Poetas itaque canentes audimus: Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt. 2) Item: Excudent alii, et quae sequuntur. 3)
[8] Hoc igitur qui tollunt, illam laudatissimam tollunt humani generis societatem, tollunt mutuas benefaciendi occasiones, naturam denique ipsam violant. Nam et ille quem Deus terris circumfudit Oceanus, undique et undique versus navigabilis, et ventorum stati aut extraordinarii flatus, non ab eadem semper, et a nulla non aliquando regione spirantes, nonne significant satis concessum a natura cunctis gentibus ad cunctas aditum? Hoc Seneca 4) summum Naturae beneficium putat, quod et vento gentes locis dissipatas miscuit, et sua omnia in regiones ita descripsit, ut necessarium mortalibus esset inter ipsos commercium. Hoc igitur ius ad cunctas gentes aequaliter pertinet: quod clarissimi Iurisconsulti 5) eo usque producunt, ut negent ullam rempublicam aut Principem prohibere in universum posse, quo minus alii ad subditos suos accedant, et cum illis negotientur. Hinc ius descendit hospitale sanctissimum: hinc querelae:
Quod genus hoc hominum? quaeve hunc tam
barbara morem
Permittit patria? hospitio prohibemur harenae. 6)
Et alibi
. . . . . litusque rogamus
<poem>
Innocuum et cunctis undamque auramque patentem. 7)
Et scimus bella quaedam ex hac causa coepisse, ut Megarensibus [9] in Athenienses 8), Bononiensibus in Venetos 9), Castellanis etiam in Americanos has iustas potuisse belli causas esse, et ceteris probabiliores Victoria putat 10), si peregrinari et degere apud illos prohiberentur, si arcerentur a participatione earum rerum quae iure gentium aut moribus communia sunt, si denique ad commercia non admitterentur.
Cui simile est quod in Mosis 11) historia et inde apud Augustinum legimus, 12) iusta bella Israelitas contra Amorrhaeos gessisse, quia innoxius transitus denegabatur; qui IVRE HVMANAE SOCIETATIS aequissimo patere debebat. Et hoc nomine Hercules Orchomeniorum, Graeci sub Agamemnone Mysorum Regi arma intulerunt, 13) quasi libera essent naturaliter itinera, ut Baldus dixit. 14) Accusanturque [10] a Germanis apud Tacitum 15) Romani, quod colloquia congressusque gentium arcerent, fluminaque et terras et coelum quodam modo ipsum clauderent. Nec ullus titulus Christianis quondam in Saracenos magis placuit, quam quod per illos terrae Iudaeae aditu arcerentur. 16)
Sequitur ex sententia Lusitanos etiamsi domini essent earum regionum ad quas Batavi proficiscuntur, iniuriam tamen facturos si aditum Batavis et mercatum praecluderent.
Quanto igitur iniquius est volentes aliquos a volentium populorum commercio secludi, illorum opera quorum in potestate nec populi isti sunt, nec illud ipsum, qua iter est, quando latrones etiam et piratas non alio magis nomine detestamur, quam quod illi hominum inter se commeatus obsident atque infestant?
――――――――
1) Panegyricus 29, 2: quod genitum esset usquam, id apud omnes natum esse videtur.
2) Vergilius, Georg. II, 109
3) Vergilius, Aen. VI, 847-853
4) Naturales Quaestiones III, IV.
5) Institutes II, 1 (De rerum divisione, § 1); Dig. 1, 8, 4 (eod. tit., L. Nemo igitur); cf. Gentilis, De jure belli I, 19; cf. Corp. IV, 63, 4 (De commerciis, L. Mercatores)
6) Vergilius, Aen. I, 539-540.
7) Vergilius, Aen. VII, 229-230.
8) Diodorus Siculus XI; Plutarchus, Pericles XXIX, 4.
9) Sigonius, De regno Italiae.
10) Victoria, De Indis II, n. 1-7; Covarruvias, in c. Peccatum, § 9, n. 4, ibi Quinta.
11) Num. XXI, 21-26.
12) Augustinus, Locutionum IV (de Numeris), 44; Et Estius, c. ult. 23, 4, 2.
13) Sophocles, Trachiniae.
14) Baldus de Ubaldis, Consilia III, 293.
15) Tacitus, Historiae IV, 64.
16) Andreas Alciatus, Commentaria VII, 130; Covarruvias in c. Peccatum, p. 2 § 9; Bartolus ad Corp. 1, 11 (De paganis, L. 1).
CAPVT II Lusitanos nullum habere ius dominii in eos Indos ad quos Batavi navigant titulo inventionis.
[recensere][11]
Non esse autem Lusitanos earum partium dominos ad quas Batavi accedunt, puta Iavae, Taprobanae, partis maximae Moluccarum, certissimo argumento colligimus, quia dominus nemo est eius rei quam nec ipse umquam nec alter ipsius nomine possedit. Habent insulae istae quas dicimus et semper habuerunt suos reges, suam rempublicam, suas leges, sua iura; Lusitanis mercatus, ut aliis gentibus conceditur; itaque et tributa cum pendunt, et ius mercandi a principibus exorant, dominos se non esse, sed ut externos advenire satis testantur; ne habitant quidem nisi precario. Et quamquam ad dominium titulus non sufficiat, quia et possessio requiritur, cum aliud sit rem habere, aliud ius ad rem consequendam, tamen ne titulum quidem dominii in eas partes Lusitanis ullum esse affirmo, quem non ipsis eripuerit Doctorum, et quidem Hispanorum sententia. Primum si dicent inventionis praemio eas terras sibi cessisse, nec ius, nec verum dicent. Invenire enim non illud est oculis usurpare, sed apprehendere, ut Gordiani epistola [12] ostenditur; 1) unde Grammatici 2) invenire et occupare pro verbis ponunt idem significantibus; et tota Latinitas quod adepti sumus, id demum invenisse manifeste ostendit, ad titulum dominii parandum eam demum sufficere inventionem quae cum possessione coniuncta est, ubi scilicet res mobiles apprehenduntur, aut immobiles terminis atque custodia sepiuntur; 4) quod in hac specie dici nullo modo potest. Nam presidia illuc Lusitani nulla habent. Quid quod ne reperisse quidem Indiam ullo modo dici possunt Lusitani, quae tot a saeculis fuerat celeberrima. Iam ab Horati tempore: 5) Impiger extremos currit mercator ad Indos Per mare pauperiem fugiens. Taprobanes pleraque quam exacte nobis Romani descripsere? 6) Iam vero et ceteras insulas ante Lusitanos non [13] finitimi tantum Persae et Arabes, sed Europaei etiam, praecipue Veneti noverant.
Praeterea inventio nihil iuris tribuit, nisi in ea quae ante inventionem nullius fuerant. 7) Atqui Indi cum ad eos Lusitani venerunt, etsi partim idololatrae, partim Mahumetani erant, gravibusque peccatis involuti nihilominus publice atque privatim rerum possessionumque suarum dominium habuerunt, quod illis sine iusta causa eripi non potuit. 8) Ita certissimis rationibus post alios auctores maximi nominis concludit Hispanus Victoria 9): ‚Non possunt‘, inquit, ‚Christiani saeculares aut Ecclesiastici potestate civili et principatu privare infideles, eo dumtaxat titulo, quia infideles sunt, nisi ab eis alia iniuria profecta sit‘. Fides enim, ut recte inquit Thomas 10) non tollit ius naturale aut humanum ex eo dominia profecta sunt. Immo credere infideles non esse rerum suarum dominos, haereticum est; et res ab illis possessas illis ob hoc ipsum eripere furtum est et rapina, non minus quam si idem fiat Christianis. Recte igitur dicit Victoria 11) non magis ista ex causa Hispanis ius in Indos quaesitum, quam Indis fuisset in Hispanos, si qui illorum priores in Hispaniam venissent. Neque vero sunt Indi Orientis amentes et insensati, sed [14] ingeniosi et solertes, ita ut ne hinc quidem praetextus subiciendi possit desumi, qui tamen per se satis est manifestae iniquitatis. Iam olim Plutarchus πρόφασιν πλεονεξίας fuisse dicit ἡμερῶσαι τὰ βαρβαριϰά, improbam scilicet alieni cupiditatem hoc sibi velum obtendere, quod barbariem mansuefacit. Et nunc etiam color ille redigendi invitas gentes ad mores humaniores, qui Graecis olim et Alexandro usurpatus est, a Theologis omnibus, praesertim Hispanis, 12) improbus, atque impius censetur.
――――――――
1) Corp. VIII, 40, 13 (De fideiussoribus, L. Si Barsagoram).
2) Nonius Marcellus, De varia significatione sermonum, in verbo ‚occupare‘ (p. 562, Lindsay); cf. Connanus, Commentarii juris civilis III, 3; cf. Donellus Commentarii de jure civili IV, 10. 3
3) Institutes II, 1, 13 (De rerum divisione, § Illud quaesitum est).
4) Dig. XLI, 2, 3 (De adquirenda possessione, § Neratius).
5) Epistulae I, 1, 44-45.
6) Plinius, Naturalis historia VI, 22.
7) Dig. XLI, 1, 3 (De adquirendo rerum dominio).
8) Covarruvias in c. Peccatum § 10, n. 2, 4, 5.
9) De potestate civili I, 9.
10) Thomas Aquinas, Summa II. II, q. 10, a. 12.
11) De Indis I, n. 4-7, 19.
12) Vasquius, Praefatio (n. 5) ad: Controversiae illustres.
<<< conspectus
[15]
CAPVT III Lusitanos in Indos non habere ius dominii titulo donationis Pontificiae
[recensere]Secundo si Pontificis Alexandri Sexti divisione utentur, ante omnia illud attendendum est, volueritne Pontifex contentiones tantum Lusitanorum et Castellanorum dirimere, quod potuit sane, ut lectus inter illos arbiter, sicut et ipsi Reges iam ante inter se ea de re foedera quaedam pepigerant; 1) et hoc si ita est, cum res inter alios acta sit, ad ceteras gentes non pertinebit; an vero prope singulos mundi trientes duobus populis donare. Quod etsi voluisset, et potuisset Pontifex, non tamen continuo sequeretur dominos eorum locorum esse Lusitanos, cum donatio dominum non faciat, sed secuta traditio; 2) quare et huic causae possessio deberet accedere. Tum vero si quis ius ipsum sive divinum sive humanum scrutari volet, non autem ex commodo suo metiri, facile [16] deprehendet donationem eiusmodo ut rei alienae nullius esse momenti. Disputationem de potestate Pontificis, hoc est Episcopi Romanae Ecclesiae, hic non aggrediar, nec quicquam ponam nisi ex hypothesi, hoc est, quod confitentur homines inter eos eruditissimi, qui plurimum Pontificiae tribuunt auctoritati, maxime Hispani, qui cum pro sua perspicacia facile vident Dominum Christum omne a se terrenum imperium abdicasse 3), mundi certe totius dominium, qua homo fuit, non habuisse, et si habuisset, nullis tamen argumentis astrui posse ius illud in Petrum, aut Romanam Ecclesiam Vicarii iure translatum; cum alias etiam certum sit, multa Christum habuisse in quae Pontifex non successerit 4), intrepide affirmarunt (utar ipsorum verbis) Pontificem non esse dominum civilem aut temporalem totius orbis 5). Immo etiam si quam talem potestatem in mundo haberet, eam tamen non recte exerciturum, cum spirituali sua iurisdictione contentus esse debeat, saecularibus autem Principibus eam concedere nullo modo posse. Tum vero si quam habeat potestatem, eam habere, ut loquuntur in ordine ad spiritualia 6). Quocirca nullam illi esse potestatem in populos infideles, ut qui ad Ecclesiam non pertineant 7). Vnde sequitur ex sententia Caietani et Victoriae et [17] potioris partis tam Theologorum quam Canonistarum 8), non esse idoneum titulum adversus Indos, vel quia Papa dederit provincias illas tamquam dominus absolute, vel quia non recognoscunt dominium Papae; atque adeo ne Saracenos quidem isto titulo umquam spoliatos.
――――――――
1) Cf. Osorium.
2) Institutes II, 1, 40 (De rerum divisione, § Per traditionem).
3) Luc. XII, 14; Joh. XVIII, 36; Victoria, De Indis I, n. 25.
4) Victoria XVI, n. 27.
5) Vasquius, Controversiae illustres, c. 21; Turre Cremata II, c. 113; Hugo ad Dist. XCVI, C. VI (Cum ad verum); Bernhardus, De consolatione ad Eugenium II; Victoria, De Indis I, n. 27; Covarruvias in c. Peccatum § 9, n. 7.
6) Matth. XVII, 27; XX, 26; Joh. VI, 15.
7) Victoria, De Indis I, n. 28, 30; Covarruvias on I Corinthians V in fine; Thomas Aquinas, Summa II. II, q. 12, a. 2; Ayala, De jure I, 2, 29.
8) Thomas Aquinas, Summa II. II, q. 66, a. 8; Silvius, De infidelibus § 7; Innocentius ad Decretales Gregorii Papae IX, III, 34, 8 (De voto, c. Quod super his); Victoria, De Indis I, n. 31.
<<< con
[18]
CAPVT IV Lusitanos in Indos non habere ius dominii titulo belli
[recensere]His igitur sublatis cum manifestum sit, quod et Victoria scribit 1), Hispanos ad terras remotiores illas navigantes nullum ius secum attulisse occupandi eas provincias, unus dumtaxat titulus belli restat, qui et ipse si iustus esset, tamen ad dominium proficere non posset, nisi iure praedae, hoc est post occupationem. Atqui tantum abest ut Lusitani eas res occupaverint, ut cum plerisque gentibus quas Batavi accesserunt, bellum eo tempore nullum haberent. Et sic igitur nullum ius illis quaeri potuit, cum etiam si quas ab Indis pertulissent iniurias, eas longa pace et amicis commerciis remisisse merito censeantur. Quamquam ne fuit quidem quod bello obtenderent. Nam qui Barbaros bello persequuntur ut Americanos Hispani, duo solent praetexere, quod ab illis commercio arceantur, aut quod doctrinam verae religionis illi nolent agnoscere. Et commercia quidem Lusitani ab Indis impetrarunt 2), ut hac in parte nihil habeant quod querantur. [19] Alter vero obtentus nihilo est iustior, quam ille Graecorum in Barbaros, quo Boëthius respexit: 3)
An distant quia dissidentque mores,
Iniustas acies, et fera bella movent,
Alternisque volunt perire telis?
Non est iusta satis saevitiae ratio.
Ista autem et Thomae et Concili Toletani et Gregori et Theologorum, Canonistarum, Iurisprudentiumque fere omnium conclusio est: 4) Quantumcumque fides annuntiata sit Barbaris (nam de his qui subditi ante fuerunt Christianis Principibus item de Apostatis alia est quaestio) probabiliter et sufficienter, et si noluerint eam respicere, non tamen licere hac ratione eos bello persequi, et spoliare bonis suis. 5) Operae pretium est in hanc rem ipsa Caietani verba describere: 6) „Quidam“, ait, „infideles nec de iure nec de facto subsunt secundum temporalem iurisdictionem Principibus Christianis, ut inveniuntur pagani, qui numquam imperio Romano subditi fuerunt, terras habitantes, in quibus Christianum numquam fuit nomen. Horum namque domini, quamvis infideles, legitimi domini sunt, sive regali sive politico regimine gubernantur; nec sunt propter infidelitatem a dominio suorum privati, cum dominium sit [20] ex iure positivo, et infidelitas ex divino iure, quod non tollit ius positivum, ut superius in quaestione habitum est. Et de his nullam scio legem quoad temporalia. Contra hos nullus Rex, nullus Imperator, nec Ecclesia Romana potest movere bellum ad occupandas terras eorum, aut subiciendos illos temporaliter; quia nulla subest causa iusta belli, cum Iesus Christus Rex Regum, cui data est potestas in caelo et in terra, miserit ad capiendam possessionem mundi, non milites armatae militiae, sed sanctos praedicatores, sicut oves inter lupos. Vnde nec in testamento veteri, ubi armata manu possessio erat capienda, terrae infidelium inductum lego bellum alicui propter hoc quod non erant fideles, sed quia nolebant dare transitum, vel quia eos offenderant, ut Madianitae, vel ut recuperarent sua, divina largitate sibi concessa. Vnde GRAVISSIME PECCAREMVS, si fidem Christi Iesu per hanc viam ampliare contenderemus; nec essemus LEGITIMI DOMINI illorum, sed MAGNA LATROCINIA committeremus, et teneremur ad restitutionem, utpote INIVSTI DEBELLATORES AVT OCCVPATORES. Mittendi essent ad hos praedicatores boni viri, qui verbo et exemplo converterent eos ad Deum; et non qui eos opprimant, spolient, scandalizent, subiciant, et duplo gehennae filios faciant, more Pharisaeorum“. Et in hanc formam audimus saepe a Senatu in Hispania, et Theologis praecipue Dominicanis decretum fuisse, sola verbi praedicatione non bello Americanos ad fidem traducendos; libertatem etiam quae illis eo nomine erepta esset, [21] restitui debere, quod a Paulo tertio Pontifice, et Carolo V Imperatore Hispaniarum Rege comprobatum dicitur. Omittimus iam Lusitanos in plerisque partibus religionem nihil promovere, ne operam quidem dare, cum soli lucro invigilent. Immo et illud ibi verum esse, quod de Hispanis in America Hispanus scripsit, non miracula, non signa audiri, non exempla vitae religiosae, quae ad eandem fidem alios possent impellere, sed multa scandala, multa facinora, multas impietates.
Quare cum et possessio et titulus deficiat possessionis, neque res dicionesque Indorum pro talibus haberi debeant quasi nullius ante fuissent, neque cum illorum essent, ab aliis recte acquiri potuerint, sequitur Indorum populos, de quibus nos loquimur, Lusitanorum proprios non esse, sed liberos, et sui iuris; de quo ipsi doctores Hispani non dubitant. 7)
――――――――
1) De Indis I, n. 31.
2) Vasquius, Controversiae illustres, c. 24; Victoria, De Indis II, n. 10.
3) De consolatione philosophiae IV, carmen 4, 7-10.
4) Thomas Aquinas, Summa II. II, q. 10, a. 8; Dist. XLV, C. V (De Iudeis), C. III (Qui sincera); Innocentius, cf. note 1, page 17; Bartolus ad Corp. I, 11, 1 (De paganis); Covarruvias in c. Peccatum, § 9, 10; Ayala, De jure I, 2, 28.
5) Matth. X, 23.
6) Ad Thomas Aquinas, Summa II. II, q. 4, 66, a. 8.
7) Victoria, De Indis II, 1.
CAPVT V Mare ad Indos aut ius eo navigandi non esse proprium Lusitanorum titulo occupationis
[recensere]Si ergo in populos terrasque et diciones Lusitani ius nullum quaesiverunt, videamus an mare et navigationem, aut mercaturam sui iuris facere potuerint. De mari autem prima sit consideratio, quod cum passim in iure aut nullius, aut commune, aut publicum iuris gentium dicatur, hae voces quid significent ita commodissime explicabitur, si Poetas ab Hesiodo omnes, et Philosophos; et Iurisconsultos veteres imitati in tempora distinguamus, ea, quae tempore forte haud longo, certa tamen ratione, et sui natura discreta sunt. Neque nobis vitio verti debet si in iuris a natura procedentis explicatione auctoritate et verbis eorum utimur quos constat naturali iudicio plurimum valuisse. Sciendum est igitur in primordiis vitae humanae aliud quam nunc est dominium, aluid communionem fuisse. 1) Nam dominium nunc proprium quid significat, quod scilicet ita est alicuius ut alterius non sit eodem modo. Commune autem dicimus, cuius proprietas inter plures consortio [23] quodam aut consensu collata est exclusis aliis. Linguarum paupertas coegit voces easdem in re non eadem usurpare. Et sic ista nostri moris nomina ad ius illud pristinum similitudine quadam et imagine referuntur. Commune igitur tunc non aliud fuit quam quod simpliciter proprio opponitur; dominium autem facultas non iniusta utendi re communi, quem usum Scholasticis 2) visum est facti non iuris vocare, quia qui nunc in iure usus vocatur, proprium est quiddam, aut ut illorum more loquar, privative ad alios dicitur. Iure primo Gentium, quod et Naturale interdum dicitur, et quod poetae alibi aetate aurea, alibi Saturni aut Iustitiae regno depingunt, nihil proprium fuit; quod Cicero dixit: „Sunt autem privata nulla natura“. Et Horatius: 3
Nam PROPRIAE telluris ERVM NATVRA neque illum
Nec me nec quemquam statuit.
Neque enim potuit natura dominos distinguere. Hoc igitur significatu res omnes eo tempore communes fuisse dicimus, idem innuentes quod poetae cum primos homines in medium quaesivisse, et Iustitiam casto foedere res medias tenuisse dicunt; quod ut clarius explicent, negant ea tempore campos limite partitos, aut commercia fuisse ulla.
. . . . promiscua rura per agros
Praestiterant cunctis COMMVNIA cuncta VIDERI. 4)
Recte additum est „videri“ propter translationem ut diximus vocabuli. Communio autem ista ad usum [24] referebatur: 5)
. . . . pervium cunctis iter,
COMMVNIS VSVS omnium rerum fuit.
Cuius ratione dominium quoddam erat, sed universale, et indefinitum; Deus enim res omnes non huic aut illi dederat, sed humano generi, atque eo modo plures in solidum eiusdem rei domini esse non prohibebantur; quod si hodierna significatione sumamus dominium, contra omnem est rationem. Hoc enim proprietatem includit, quae tunc erat penes neminem. Aptissime autem illud dictum est: 6)
omnia rerum
Vsurpantis erant,
Ad eam vero, quae nunc est, dominiorum distinctionem non impetu quodam, sed paulatim ventum videtur, initium eius monstrante natura. Cum enim res sint nonnullae, quarum usus in abusu consistit, aut quia conversae in substantiam utentis nullum postea usum admittunt, aut quia utendo fiunt ad usum deteriores, in rebus prioris generis, ut cibo et potu, proprietas statim quaedam ab usu non seiuncta emicuit. 7) Hoc enim est proprium esse, ita esse cuiusquam ut et alterius esse non possit; quod deinde ad res posterioris generis, vestes puta, et res mobiles alias aut se moventes ratione quadam productum est. Quod cum esset, ne res quidem immobiles omnes, agri [25] puta, indivisae manere potuerunt; quamquam enim horum usus non simpliciter in abusu consistat, eorum tamen usus abusus cuiusdam causa comparatus est, ut arva et arbusta cibi causa, pascua etiam vestium; omnium autem usibus promiscue sufficere non possunt. Repertae proprietati lex posita est, quae naturam imitaretur. Sicut enim initio per applicationem corporalem usus ille habebatur, unde proprietatem primum ortam diximus, ita simili applicatione res proprias cuiusque fieri placuit. Haec est quae dicitur occupatio, voce accommodatissima ad eas res quae ante in medio positae fuerant; quo Seneca Tragicus alludit: 8) IN MEDIO est scelus POSITVM OCCVPANTI. Et Philosophus: 9) „Equestria OMNIVM equitum Romanorum sunt. In illis tamen locus meus fit PROPRIVS, quem OCCVPAVI“. Hinc Quintilianus dicit, 10) quod omnibus nascitur, industriae esse praemium; et Tullius, 11) factas esse veteri occupatione res eorum qui quondam in vacua venerant. Occupatio autem haec in his rebus quae possessioni renituntur, ut sunt ferae bestiae, perpetua esse debet, in aliis sufficit, corpore coeptam possessionem animo retineri. Occupatio in mobilibus est apprehensio, in immobilibus [26] instructio aut limitatio; unde Hermogenianus cum dominia distincta dicit, addit, agris terminos positos, aedificia collocata. 12) Hic rerum status a poetis indicatur: Tum laqueis captare feras, et fallere visco Inventum. Tum primum subiere domos. 13) COMMVNEMQVE PRIVS, ceu lumina solis et auras Cautus humum longo signavit LIMITE mensor. 14) Celebratur post haec; ut Hermogenianus indicat, commercium cuius gratia Fluctibus ignotis insultavere carinae. 15) Eodem autem tempore et respublicae institui coeperunt. Atque ita earum quae a prima communione divulsa erant duo facta sunt genera. Alia enim sunt publica, hoc est, populi propria (quae est genuina istius vocis significatio) alia mere privata, hoc est, singulorum. Occupatio autem publica eodem modo sit, quo privata. Seneca: 16) „Fines Atheniensium, aut Campanorum vocamus, quos deinde inter se vicini privata terminatione distinguunt“. Gens enim unaquaeque [27] PARTITA FINES regna constituit, novas Extruxit VRBES. 17) Hoc modo dicit Cicero agrum Arpinatem Arpinatum dici, Tusculanum Tusculanorum: „similisque est“, inquit, „privatarum possessionum descriptio. Ex quo quia suum cuiusque fit eorum, quae naturae fuerant COMMVNIA, quod cuique obtigit, id quisque teneat“. 18) Contra autem Thucydides 19) eam terram quae in divisione populo nulli obvenit, ἀόριστον, hoc est, indefinitam, et limitibus nullis circumscriptam vocat. 20) Ex his quae hactenus dicta sunt duo intelligi possunt. Prius est, eas res quae occupari non possunt, aut occupatae numquam sunt, nullius proprias esse posse; quia omnis proprietas ab occupatione coeperit. Alterum vero, eas res omnes, quae ita a natura comparatae sunt, ut aliquo utente nihilominus aliis quibusvis ad usum promiscue sufficiant, eius hodieque condicionis esse, et perpetuo esse debere cuius fuerant cum primum a natura proditae sunt. Hoc Cicero voluit: 21) „Ac latissime quidem patens hominibus inter omnibus ipsos, inter omnes societas haec est; in qua omnium rerum, quas ad communem hominum usum natura genuit, est servanda communitas“. Sunt autem omnes res huius generis, in quibus sine detrimento alterius alteri commodari potest. Hinc illud esse dicit Cicero: 22) „Non prohibere aqua profluente“. Nam aqua profluens qua talis non qua flumen [28] est, inter communia omnium a Iurisconsultis refertur: et a Poeta: 23) Quid prohibetis AQV AS? VSVS COMMVNIS aquarum est. Nec solem PROPRIVM NATVRA nec AERA fecit, Nec tenues VNDAS: in PVBLICA munera veni. Dicit haec non esse natura propria, sicut Vlpianus 24) natura omnibus patere, tum quia primum a natura prodita sunt, et in nullius adhuc dominium pervenerunt (ut loquitur Neratius 25)); tum quia ut Cicero dicit, a natura ad usum communem genita videntur. Publica autem vocat tralatitia significatione, non quae ad populum aliquem, sed quae ad societatem humanam pertinent, quae publica Iuris gentium in Legibus vocantur, hoc est, communia omnium, propria nullius. Huius generis est Aër, duplici ratione, tum quia occupari non potest, tum quia usum promiscuum hominibus debet. Et eisdem de causis commune est omnium Maris Elementum, infinitum scilicet ita, ut possideri non queat, et omnium usibus accommodatum: sive navigationem respicimus, sive etiam piscaturam. Cuius autem iuris est mare, eiusdem sunt si qua mare aliis usibus eripiendo sua fecit, ut arenae maris, quarum pars terris continua litus dicitur. 26) Recte igitur Cicero: 27) „quid tam COMMVNE quam Mare fluctuantibus, [29] LITVS eiectis?“ Etiam Vergilius auram, undam, litus cunctis patere dicit. Haec igitur sunt illa quae Romani vocant communia omnium iure naturali 28) aut quod idem esse diximus, publica iurisgentium, sicut et usum eorum modo communem, modo publicum vocant. Quamquam vero etiam ea nullius esse, quod ad proprietatem attinet, recte dicantur, multum tamen differunt ab his quae nullius sunt, et communi usui attributa non sunt, ut ferae, pisces, aves; nam ista si quis occupet, in ius proprium transire possunt, illa vero totius humanitatis consensu proprietati in perpetuum excepta sunt propter usum, qui cum sit omnium, non magis omnibus ab uno eripi potest, quam a te mihi quod meum est. Hoc est quod Cicero dicit inter prima esse Iustitiae munera, rebus communibus pro communibus uti. Scholastici dicerent esse communia alia affirmative, alia privative. Distinctio haec non modo Iurisprudentibus usitata est, sed vulgi etiam confessionem exprimit; unde apud Athenaeum convivator mare commune esse dicit, at pisces capientium fieri. Et in Plautina Rudente servo dicenti, 29) „Mare quidem commune certost omnibus“, assentit piscator, addenti autem, „In mari inventust communi“ recte occurrit: Meum quod rete atque hami nancti sunt, meum potissimumst. [30] Mare igitur proprium omnino alicuius fieri non potest, quia natura commune hoc esse non permittit, sed iubet, immo ne litus quidem; 30) nisi quod haec addenda est interpretatio; ut si quid earum rerum per naturam occupari possit, id eatenus occupantis fiat, quatenus ea occupatione usus ille promiscuus non laeditur. Quod merito receptum est; nam cum ita se habet, cessat utraque exceptio per quam evenisse diximus, ne omnia in eius proprium transcriberentur. Quoniam igitur inaedificatio species est occupationis, in litore licet aedificare, si id fieri potest sine ceterorum incommodo, 31) ut Pomponius loquitur, quod ex Scaevola explicabimus, nisi usus publicus, hoc est communis impediretur. Et qui aedificaverit, soli dominus fiet, quia id solum nec ullius proprium, nec ad usum communem necessarium fuit. Est igitur occupantis; sed non diutius quam durat occupatio, quia reluctari mare possessioni videtur, exemplo ferae, quae si in naturalem se libertatem receperit, non ultra captoris est, ita et litus postliminio mari cedit. Quicquid autem privatum fieri occupando, idem et publicum, hoc est populi proprium posse ostendimus. 32) Sic litus Imperi Romani finibus inclusum, populi Romani esse Celsus [31] existimat; quod si ita est, minime mirandum est, eundem Populum subditis suis occupandi litoris modum per Principem aut Praetorem potuisse concedere. Ceterum et haec occupatio non minus quam privata ita restringenda est, ne ulterius porrigatur, quam ut salvus sit usus Iurisgentium. Nemo igitur potest a Populo Romano 33) ad litus maris accedere prohiberi, et retia siccare, et alia facere, quae semel omnes homines in perpetuum sibi licere voluerunt. Maris autem natura hoc differt a litore, quod mare nisi exigua sui parte nec inaedificari facile, nec includi potest; et ut posset, hoc ipsum tamen vix contingeret, sine usus promiscui impedimento. Si quid tamen exiguum ita occupari potest, id occupanti conceditur. Hyperbole est igitur 34) Contracta pisces aequora sentiunt Iactis in altum molibus. Nam Celsus iactas in mare pilas eius esse dicit qui iecerit. 35) Sed id non concedendum si deterior maris usus eo modo futurus sit. Et Vlpianus eum qui molem in mare iacit, ita tuendum dicit si nemo damnum sentiat. Nam si cui haec res nocitura sit, interdictum utique, „Ne quid in loco publico fiat“ competiturum. Vt et Labeo, si quid tale in mare struatur, interdictum vult competere, „Ne quid in mari, quo portus, statio, iterve navigiis deterius sit, fiat“. 36) [32] Quae autem navigationis eadem piscatus habenda est ratio, ut communis maneat omnibus. Neque tamen peccabit si quis in maris diverticulo piscandi locum sibi palis circumsepiat, atque ita privatum faciat; sicut Lucullus exciso apud Neapolim monte ad villam suam maria admisit. 37) Et huius generis, puto fuisse piscinas maritimas quarum Varro et Columella meminerunt. Nec Martialis alio spectavit, cum de Formiano Apollinaris loquitur: 38) Si quando NEREVS sentit Aeoli regnum, Ridet procellas tuta de SVO mensa. Et Ambrosius: 39) „Inducis mare intra praedia tua ne desint belluae“. Hinc apparere potest quae mens Pauli fuerit, cum dicit, 40) si maris proprium ius ad aliquem pertineat, uti possidetis interdictum ei competere. Esse quidem hoc interdictum ad privatas causas comparatum, non autem ad publicas, (in quibus etiam ea comprehenduntur quae iure gentium communi facere possumus) sed hic iam agi de iure fruendo quod ex causa privata contingat, non publica, sive communi. Nam teste Marciano, quicquid occupatum est et occupari potuit, 41) id iam non est iurisgentium, sicut est mare. Exempli causa, si quis Lucullum aut Apollinarem in privato suo, quatenus diverticulum maris incluserant, piscari prohibuisset, dandum illis interdictum [33] Paulus putavit non solum iniuriarum actionem, ob causam scilicet privatae possessionis. 42) Immo in diverticulo maris, sicut in diverticulo fluminis, si locum talem occuparim, ibique piscatus sim, maxime si animum privatim possidendi plurium annorum continuatione testatus fuerim, alterum eodem iure uti prohibebo; ut ex Marciano colligimus, non aliter quam in lacu qui mei dominii est. Quod verum quam diu durat occupatio, quemadmodum in litore antea diximus. Extra diverticulum idem non erit, ne scilicet communis usus impediatur. 43) Ante aedes igitur meas aut praetorium ut piscari aliquem prohibeant usurpatum quidem est, sed nullo iure, adeo quidem ut Vlpianus contempta ea usurpatione si quis prohibeatur iniuriarum dicat agi posse. 44) Hoc Imperator Leo (cuius Legibus non utimur) contra iuris rationem mutavit, voluitque προθῦρα, hoc est, vestibula maritima eorum esse propria, qui oram habitarent, ibique eos ius piscandi habere; 45) quod tamen ita procedere voluit, ut septis quibusdam remoratoriis quas ἐποχάς Graeci vocant, locus ille occuparetur; existimans nimirum non fore ut quis exiguam maris portionem alteri invideret qui ipse toto mari ad piscandum admitteretur. Certe ut quis magnam maris partem, etiam si possit, publicis utilitatibus eripiat, non tolerandae est improbitatis, in quam merito Vir Sanctus invehitur: 46) [34] „SPATIA MARIS sibi vindicant IVRE MANCIPII, pisciumque iura sicut vernaculorum conditione sibi servitii subiecta commemorant. Iste, inquit, SINVS maris meus est; ille alterius. Dividunt elementa sibi potentes“. Est igitur Mare in numero earum rerum quae in commercio non sunt, 47) hoc est, quae proprii iuris fieri non possunt. Vnde sequitur si proprie loquamur, nullam Maris partem in territorio populi alicuius posse censeri. Quod ipsum Placentinus sensisse videtur, cum dixit: Mare ita esse commune, ut in nullius dominio sit nisi solius Dei; et Ioannes Faber, cum mare asserit relictum in suo iure, et esse primaevo, quo omnia erant communia. 48) Alioquin nihil different quae sunt omnium communia ab his quae publica proprie dicuntur, ut mare a flumine. Flumen populus occupare potuit, ut inclusum finibus suis, mare non potuit. Territoria autem sunt ex occupationibus populorum, ut privata dominia ex occupationibus singulorum. Vidit hoc Celsus, qui clare satis distinguit inter litora, 49) quae Populus Romanus occupare potuit, ita tamen ut usui communi non noceretur, et mare quod pristinam naturam retinuit. Nec ulla lex diversum indicat. 50) Quae vero leges a contrariae [35] sententiae auctoribus citantur, aut de insulis loquuntur, quas clarum est occupari potuisse, aut de portu qui non communis est, sed proprie publicus. Qui vero dicunt mare aliquod esse Imperi Romani, dictum suum ita interpretantur, ut dicant ius illud in mare ultra protectionem et iurisdictionem non procedere; quod illis ius a proprietate distinguunt; nec forte satis animadvertunt idipsum quod Populus Romanus classes praesidio navigantium disponere potuit, et deprehensos in mari piratas punire, non ex proprio, sed ex communi iure accidisse, quod et aliae liberae gentes in mari habent. Illud interim fatemur, potuisse inter gentes aliquas convenire, ut capti in maris hac vel illa parte, huius aut illius reipublicae iudicium subirent, atque ita ad commoditatem distinguendae iurisdictionis in mari fines describi, quod ipsos quidem eam sibi legem ferentes obligat, 51) at alios populos non item; neque locum alicuius proprium facit, sed in personas contrahentium ius constituit. Quae distinctio ut naturali rationi consentanea est, ita Vlpiani responso quodam comprobatur, qui rogatus an duorum praediorum maritimorum dominus, alteri eorum quod venderet servitutem potuisset imponere, ne inde in certo maris loco piscari liceret, respondet: rem quidem ipsam, mare scilicet, servitute nulla affici potuisse, quia per naturam hoc omnibus pateret, sed cum bona fides contractus legem venditionis servari exposceret, personas possidentium et in ius eorum succedentium per istam legem obligari. [36] Verum est loqui Iurisconsultum de praediis privatis, et lege privata, sed in territorio et lege populorum eadem hic est ratio, quia populi respectu totius generis humani privatorum locum obtinent. Similiter reditus qui in piscationes maritimas constituti Regalium numero censentur, non rem, hoc est mare, aut piscationem, sed personas obligant. 52) Quare subditi, in quos legem ferendi potestas Reipublicae aut Principi ex consensu competit, ad onera ista compelli forte poterunt; sed exteris ius piscandi ubique immune esse debet, ne servitus imponatur mari quod servire non potest. Non enim maris eadem quae fluminis ratio est: 53) quod cum sit publicum, id est populi, ius etiam in eo piscandi a populo aut principe concedi aut locari potest, ita ut ei qui conduxit, etiam interdictum Veteres dederint, de loco publico fruendo, addita condicione si is cui locandi ius fuerit, fruendum alicui locaverit; 54) quae condicio in mari evenire non potest. Ceterum qui ipsam piscationem numerant inter Regalia, ne quidem illum locum quem interpretabantur satis inspexerunt, quod Iserniam et Alvotum non latuit. Demonstratum est 55) nec populo nec privato cuipiam ius [37] aliquod proprium in ipsum mare (nam diverticulum excipimus) competere posse, cum occupationem nec natura, nec usus publici ratio permittat. Huius autem rei causa instituta fuerat haec disputatio, ut appareret Lusitanos mare quo ad Indos navigatur sui iuris non fecisse. Nam utraque ratio quae proprietatem impedit, in hac causa est quam in ceteris omnibus infinito efficacior. Quod in aliis difficile videtur, in hac omnino fieri non potest; quod in aliis iniquum iudicamus, in hac summe barbarum est, atque inhumanum. Non de mari interiore hic agimus, quod terris undique infusum alicubi etiam fluminis latitudinem non excedit, de quo tamen satis constat locutos Romanos Iurisconsultos, cum nobiles illas adversus privatam avaritiam sententias ediderunt; de Oceano quaeritur, quem immensum, infinitum, rerum parentem, caelo conterminum antiquitas vocat, cuius perpetuo humore non fontes tantum et flumina et maria, sed nubes, sed ipsa quodammodo sidera pasci veteres crediderunt; qui denique per reciprocas aestuum vices terram hanc humani generis sedem ambiens, neque teneri neque includi potest, et possidet verius quam possidetur. In hoc autem Oceano non de sinu aut freto, nec de omni quidem eo quod e litore conspici potest controversia est. Vindicant sibi Lusitani quicquid duos Orbes interiacet, tantis spatiis discretos, ut plurimis saeculis famam sui non potuerint transmittere. Quod si Castellanorum, qui in eadem sunt [38] causa, portio accedat, parvo minus omnis Oceanus duobus populis mancipatus est, aliis tot gentibus ad Septentrionum redactis angustias; multumque decepta est Natura, quae cum elementum illud omnibus circumfudit, omnibus etiam suffecturum credidit. In tanto mari si quis usu promiscuo solum sibi imperium et dicionem exciperet, tamen immodicae dominationis affectator haberetur; si quis piscatu arceret alios, insanae cupiditatis notam non effugeret. At qui etiam navigatum impedit, quo nihil ipsi perit, de eo quid statuemus? Si quis ab igni qui totus suus est, ignem capere, lumen suo de lumine, alterum prohiberet, lege hunc humanae societatis reum peragerem: quia vis ea est istius naturae: Vt nihilominus ipsi luceat, cum illi accenderit. 56) Quid ni enim quando sine detrimento suo potest, alteri communicet, in iis quae sunt accipienti utilia, danti non molesta. 57) Haec sunt quae Philosophi 58) non alienis tantum, sed et ingratis praestari volunt. Quae vero in rebus privatis invidia est, eadem in re communi non potest non esse immanitas, improbissimum enim hoc est, quod naturae instituto, consensu gentium, meum non minus quam tuum est, id te ita intercipere, ut ne usum quidem mihi concedas, quo concesso nihilominus id tuum sit, quam antea fuit. [39] Tum vero etiam qui alienis incumbunt, aut communia intercipiunt, certa quadam possessione se tuentur. Quia enim prima, ut diximus, occupatio res proprias fecit, idcirco imaginem quandam dominii praefert quamvis iniusta detentio. At Lusitani num sicuti terras solemus, sic mare illud impositis praediis ita undique cinxerunt, ut in ipsorum manu esset quos vellent excludere? An vero tantum hoc abest, ut ipsi etiam, cum adversus alios populos mundum dividunt, non ullis limitibus aut natura, aut manu positis, sed imaginaria quadam linea se tueantur? quod si recipitur et dimensio talis ad possidendum valet, iamdudum nobis Geometrae terras, Astronomi etiam caelum eriperent. Vbi hic igitur est ista, sine qua nulla dominia coeperunt, corporis ad corpus adiunctio? Nimirum apparet in nulla re verius dici posse, quod Doctores nostri prodiderunt, 59) Mare cum sit incomprehensibile, non minus quam aër, nullius populi bonis potuisse applicari. Si vero ante alios navigasse, et viam quodammodo aperuisse, hoc vocant occupare, quid esse potest magis ridiculum? Nam cum nulla pars sit maris, in quam non aliquis primus ingressus sit, sequetur omnem navigationem ab aliquo esse occupatam. Ita undique excludimus. Quin et illi qui terrarum orbem circumvecti sunt, totum sibi Oceanum acquisivisse dicendi erunt. Sed nemo nescit [40] navem per mare transeuntem non plus iuris, quam vestigii relinquere. Verum etiam quod sibi sumunt neminem ante ipsos eum Oceanum navigasse, id minime verum est. Magna enim pars eius de quo agitur maris, ambitu Mauritaniae, iam olim navigata est; ulterior et in orientem vergens victoriis Magni Alexandri lustrata est, usque in Arabicum sinum. 60) Olim autem hanc navigationem Gaditanis percognitam fuisse, multa argumento sunt. Caio Caesare Augusti filio in Arabico sinu res gerente signa navium ex Hispaniensibus naufragiis agnita. Et quod Caelius Antipater tradidit, vidisse se qui ex Hispania in Aethiopiam commercii gratia navigasset. Etiam Arabibus, si verum est, quod Cornelius Nepos testatus est, Eudoxum quendam sua aetate cum Lathyrum Regem Alexandriae fugeret, Arabico sinu egressum Gades usque pervectum. Poenos autem, qui re maritima plurimum valuerunt, eum Oceanum non ignorasse longe clarissimum est, cum Hanno Carthaginis potentia florente circumvectus a Gadibus ad finem Arabiae, praeternavigato scilicet promontorio quod nunc Bonae Spei dicitur, (vetus videtur nomen Hesperion ceras fuisse) omne id iter, situmque litoris et insularum scripto complexus sit, testatusque ad ultimum non mare sibi, sed commeatum defuisse. Ab Arabico autem sinu ad Indiam, Indicique Oceani insulas, et auream usque Chersonesum, quam esse Iapanem credunt plerique, etiam re Romana florente navigari solitum, iter a Plinio descriptum, 61) legationes ab Indis ad [41] Augustum, ad Claudium etiam ex Taprobane insula, deinde gesta Traiani et tabulae Ptolemaei satis ostendunt. Iam suo tempore Strabo 62) Alexandrinorum mercatorum classem ex Arabico sinu, ut Aethiopiae ultima, ita et Indiae, petiisse testatur, cum olim paucis navibus id auderetur. Inde magna populo Romano vectigalia; addit Plinius 63) impositis sagittariorum cohortibus piratarum metu navigatum; solamque Indiam quingenties sestertium, si Arabiam addas et Seres, millies annis omnibus Romano Imperio ademisse; et merces centuplicato venditas. Et haec quidem vetera satis arguunt primos non fuisse Lusitanos. In singulis autem sui partibus Oceanus ille et tunc cum eum Lusitani ingressi sunt, et numquam non cognitus fuit. Mauri enim, Aethiopes, Arabes, Persae, Indi, eam maris partem cuius ipsi accolae sunt, nescire neutiquam potuerunt. Mentiuntur ergo qui se mare illud invenisse iactant. Quid igitur, dicet aliquis, parumne videtur, quod Lusitani intermissam multis forte saeculis navigationem primi repararunt, et, quod negari non potest, Europaeis gentibus ignotam ostenderunt, magno suo labore, sumptu, periculo? [42] Immo vero si in hoc incubuerunt ut quod soli reperissent id omnibus monstrarent, quis adeo est amens, qui non plurimum se illis debere profiteatur? Eandem enim gratiam, laudemque et gloriam immortalem illi promeruerint, qua omnes contenti fuerunt rerum magnarum inventores, quotquot scilicet non sibi, sed humano generi prodesse studuerunt. Sin Lusitanis suus ante oculos quaestus fuit, lucrum quod semper maximum est in praevertendis negotiationibus, illis sufficere debuit. Et scimus itinera prima proventus interdum quater decuplos, aut etiam uberiores dedisse, quibus factum ut inops diu populus ad repentinas divitias subito prorumperet, tanto luxus apparatu, quantus vix beatissimis gentibus in supremo progressae diu fortunae fastigio fuit. Si vero eidem in hoc praeiverunt, ne quisquam sequeretur, gratiam non merentur, cum lucrum suum respexerint; lucrum autem suum dicere non possunt, cum eripiant alienum. Neque enim illud certum est nisi ivissent eo Lusitani, iturum fuisse neminem. Adventabant enim tempora, quibus ut artes pene omnes, ita et terrarum et marium situs clarius in dies noscebantur. Excitassent vetera, quae modo retulimus, exempla, et si non uno impetu omnia patuissent, at paulatim promota velis fuissent litora alio semper aliud monstrante. Factum denique fuisset, [43] quod fieri potuisse Lusitani docuerunt, cum multi essent populi non minus flagrantes mercaturae et rerum externarum studio. Venetis qui multa iam Indiae didicerant, cetera inquirere promptum fuit. Gallorum Brittonum indefessa sedulitas, Anglorum audacia coepto non defuisset. Ipsi Batavi multo magis desperata aggressi sunt. Nulla igitur aequitatis ratio, ne probabilis quidem ulla sententia a Lusitanis stat. Omnes enim qui mare volunt imperio alicuius subici posse, id ei attribuunt qui proximos portus et circumiacentia litora in dicione habet. 64) At Lusitani in illo immenso litorum tractu paucis exceptis praesidiis nihil habent quod suum possint dicere. Deinde vero etiam qui Mari imperaret, nihil tamen posset ex usu communi deminuere, sicut Populus Romanus arcere neminem potuit, quo minus in litore imperi Romani cuncta faceret, quae iure gentium permittebantur. 65) Et si quicquam eorum prohibere posset, puta piscaturam qua dici quodammodo potest pisces exhauriri, at navigationem non posset, per quam mari nihil perit. Cui rei argumentum est longe certissimum, quod ex Doctorum sententia ante retulimus, etiam in terra, quae cum populis, tum hominibus singulis in proprietatem attributa est; iter tamen, certe inerme et innoxium, nullius gentis [44] hominibus iuste negari; sicut et potum ex flumine. Ratio apparet, quia cum unius rei naturaliter usus essent diversi, eum dumtaxat gentes divisisse inter se videntur, qui sine proprietate commode haberi non potest, contra autem eum recepisse, per quem domini condicio deterior non esset futura. Omnes igitur vident eum qui alterum navigare prohibeat nullo iure defendi, cum eundem etiam iniuriarum teneri Vlpianus dixerit; 66) ali autem etiam interdictum utile prohibito competere existimaverint. 67) Et sic Batavorum intentio communi iure nititur, cum fateantur omnes, permissum cuilibet in mari navigare etiam a nullo Principe impetrata licentia; quod Legibus Hispanicis diserte expressum est. 68)
――――――――
1) Castrensis ad Dig. I, 1, 5 (De iustitia et iure, L. Ex hoc iure); Dist. I, C. VII (Ius naturale).
2) Vasquius, Controversiae illustres, c. 1, n. 10; Lib. VI, V, 12, 3 (De verborum significatione, c. Exiit, qui seminat); Clem. V, 11 (De verborum significatione, c. Exivi de paradiso).
3) Sermones II, 2, 129-130.
4) Avienus, Aratus 302-303.
5) Seneca, Octavia 413-414.
6) Avienus, Aratus 302.
7) Dig. VII, 5 (De usu fructu earum rerum, quae usu consumuntur vel minuuntur); Extravag. XIV, 3 et 5 (De verborum significatione, c. Ad conditorem, et c. Quia quorundam); Thomas Aquinas, Summa II. II, q. 78.
8) Thyestes 203-204 (F. CXXII).
9) De beneficiis VII, 12, 3.
10) Ps. Quintilianus, Declamatio XIII (Pro paupere).
11) Cicero, De officiis I.
12) Dig. I, 1, 5 (De iustitia et iure, L. Ex hoc iure).
13) Vergilius, Georg. I, 139-140.
14) Ovid, Metamorphoses I, 135-136.
15) Ovid, Metamorphoses I, 134 (exsultavere, Magnus).
16) De beneficiis VII, 4, 3.
17) Octavia 431-432.
18) De officiis I, 21.
19) Thucydides I, 139, 2.
20) Duarenus ad Dig. I, 8 (De divisione rerum).
21) De officiis I, 51.
22) De officiis I, 52.
23) Ovid, Metamorphoses VI, 349-351 (aquis, 349, et ad publica, 351, Merkel).
24) Dig. VIII, 4, 13 (Communia praediorum, L. Venditor).
25) Dig. XLI, 1, 14 (De adquirendo rerum dominio, L. Quod in litore); Comines, Memoirs III, 2; Donellus IV, 2; Dig. XLI, 3, 49 (De usucapionibus).
26) Dig. I, 8, 10 (De divisione rerum, L. Aristo).
27) Cicero, De officiis I, 52.
28) Institutes II, 1, 1 et 5 (De rerum divisione, § Et quidem naturali; § Litorum); Dig. I, 8, 1, 2, 10 (De rerum divisione); Dig. XLI, 1, 14 et 50 (De adquirendo rerum dominio, L. Quod in litore, et L. Quamvis); Dig. XLVII, 10, 13 (De iniuriis, L. Iniuriarum § si quis me); Dig. XLIII, 8, 3 (Ne quid in loco publico, L. Litora) et 4-7.
29) 975, 977, 985 (IV, 3).
30) Donellus IV, 2.
31) Dig. XXXIX, 2, 24 (De damno infecto, L. Fluminum); et cf. nota 1, p. 29.
32) Donellus IV, 2 et 9; et cf. nota 1, p. 29.
33) Dig. I, 8, 4 (De divisione rerum, L. Nemo igitur); XLIII, 8, 3 (Ne quid in loco publico, L. Litora).
34) Horace, Odes III, i, 33-34.
35) Dig. XLIII, 8, 3 (cf. nota 1); 8, 2 (eod. tit., L. Praetor, § Adversus).
36) Dig. XLIII, 12, 1 (De fluminibus, L. Ait praetor, § Si in mari).
37) Plinius, Naturalis historia IX, 54, 170.
38) Martial, Epigrammata X, 30, 19-20.
39) De Nabuthe, cap. 3.
40) Dig. XLVII, 10, 14 (De iniuriis, L. Sane si maris).
41) Cf. nota 1, pagina 31.
42) Dig. XLIV, 3, 7 (De diversis, L. Si quisquam).
43) Dig. XLI, 3, 45 (De usucapionibus, L. Praescriptio).
44) Dig. XLVII, 10, 13 (De iniuriis, L. Iniuriarum, § Si quis me).
45) Novella Leonis, 102, 103, 104; cf. Cuiacium XIV, 1.
46) Hexameron V, 10, 27.
47) Donellus IV, 6.
48) Joannes Faber ad Institutes II, 1 (§ Litorum); Dig. XIV, 2, 9 (De Lege Rhodia, L. Ἀξίωσις).
49) Dig. XLIII, 8, 3 (Ne quid in loco publico, L. Litora).
50) Dig. V, 1, 9 (De iudiciis, L. Insulae); XXXIX, 4, 15 (De publicanis, L. Caesar); Gloss. ad Dig. I, 8, 2 (De divisione rerum, L. Quaedam); Institutes II, 1; Baldus ad Quaedam (supra).
51) Baldus, Quibus modis feudi amittuntur, c. In principio, 2 col.; Corp. XI, 13, 1; Angelus ad Dig. XLVII, 10, 14 (De iniuriis, L. Sane); Dig. VIII, 4, 13 (Communia praediorum, L. Venditor fundi) et 4 (L. Caveri).
52) C. Quae sint Regalia, in Feudis.
53) Balbus, De praescriptionibus IV, 5; 1, q. 6, n. 4.
54) Dig. XLVII, 10, 13 (De iniuriis, L. Iniuriarum, § 7, v. conductori); XLIII, 9, 1 (De loco publico fruendo).
55) Cf. nota 1.
56) Ennius: „Nihilo minus ipsi lucet, cum illi accenderit“. Vahlen, 2 Fab. Inc. 398 (Telephus?).
57) Cicero, De officiis I, 51.
58) Seneca, De beneficiis III, 28.59
59) Johannes Faber ad Institutes II, 1, 5 (De rerum divisione, § Litorum).
60) Plinius, Naturalis historia II, 69; VI, 27 [(31) Vol. 1, pp. 482-488 Mayhoff]; Pomponius Mela, De situ orbis III.
61) Plinius, Naturalis historia VI, 20 (23).
62) Geographica II et XVII.
63) L. c. XII, 19.
64) Gloss. ad Lib. VI, I, 6, 3 (De electione, c. Ubi periculum, § Porro); ad Dig. II, 12, 3 (De feriis, L. Solet [Grotius has Licet]).
65) Dig. I, 8, 4 (De divisione rerum, L. Nemo igitur); Gentilis, De jure belli I, 19.
66) Dig. XLIII, 8, 2 (Ne quid in loco publico, L. Praetor ait, § Si quis in mari).
67) Gloss. ad Dig. XLIII, 14 (Ut in flumine publico).
68) Baldus ad Dig. I, 8, 3 (De divisione rerum, L. Item lapilli); Zuarius, Consilia duo de usu maris I, 3, part. tit. 28, L. 10 et 12.
<<< co
[45]
CAPVT VI Mare aut ius navigandi proprium non esse Lusitanorum titulo donationis Pontificiae
[recensere]Donatio Pontificis Alexandri, quae a Lusitanis mare aut ius navigandis solis sibi vindicantibus, cum inventionis deficiat titulus, secundo loco adduci potest, satis ex iis quae ante dicta sunt vanitatis convincitur. Donatio enim nullum habet momentum in rebus extra commercium positis. Quare cum mare aut ius in eo navigandi proprium nulli hominum esse possit, sequitur neque dari a Pontifice neque a Lusitanis accipi potuisse. Praeterea cum supra relatum sit ex omnium sani iudicii hominum sententia Papam non esse dominum temporalem totius orbis, ne Maris quidem esse satis intelligitur; quamquam etsi id concederetur, tamen ius annexum Pontificatui in Regem aliquem aut populum pro parte nulla transferri debuisset. Sicut nec Imperator posset Imperi provincias in suos usus convertere, aut pro suo arbitrio alienare. 1) Illud saltem nemo negaturus est, cui aliquid sit frontis, cum ius disponendi in temporalibus Pontifici nemo concedat, nisi forte quantum eius rerum spiritualium necessitas requirit, ista autem de quibus nunc agimus, mare scilicet et ius navigandi, lucrum et quaestum merum, non pietatis negotium [46] respiciant, sequi nullam hac in re fuisse illius potestatem. Quid, quod ne Principes quidem, hoc est, domini temporales possunt ullo modo a navigatione aliquem prohibere, cum si quod habent ius in mari id sit tantum iurisdictionis ac protectionis? Etiam illud notissimum est apud omnes, ad ea facienda quae cum lege Naturae pugnant, nullam esse Papae auctoritatem. 2) Pugnat autem cum lege Naturae, ut mare aut eius usum quisquam habeat sibi proprium, ut iam satis demonstravimus. Cum denique ius suum auferre alicui Papa minime possit, quae erit facti istius defensio, si tot populos immerentes, indemnatos, innoxios ab eo iure quod ad ipsos non minus quam ad Hispanos pertinebat uno verbo voluit excludere? Aut igitur dicendum est nullam esse vim eiusmodi pronuntiationis, aut quod non minus credibile est, eum Pontificis animum fuisse, ut Castellanorum et Lusitanorum inter se certamini intercessum voluerit, aliorum autem iuri nihil diminutum.
――――――――
1) Victoria, De Indis I, n. 26.
2) Silvestris, In verbo Papa. n. 16.
CAPVT VII Mare aut ius navigandi proprium non esse Lusitanorum titulo praescriptionis aut consuetudinis
[recensere]Vltimum iniquitatis patrocinium in praescriptione solet esse aut consuetudine. Et huc igitur Lusitani se conferunt; sed utrumque illis praesidium certissima iuris ratio praecludit. Nam praescriptio a iure est civili, unde locum habere non potest inter reges, aut inter populos liberos; 1) multo autem minus ubi ius naturae aut gentium resistit, quod iure civili semper validius est. Quin et ipsa lex civilis praescriptionem hic impedit. 2) Vsucapi enim, aut praescriptione acquiri prohibentur, quae in bonis esse non possunt, deinde quae possideri vel quasi possideri nequeunt, et quorum alienatio prohibita est. Haec autem omnia de mari et usu maris vere dicuntur. Et cum publicae res, hoc est populi alicuius nulla temporis possessione quaeri posse dicantur, sive ob rei naturam, sive ob eorum privilegium adversus quos praescriptio ista procederet, quanto iustius humano generi, quam uni populo id beneficium dandum fuit in rebus communibus? Et hoc est [48] quod Papinianus scriptum reliquit, 3) „praescriptionem longae possessionis ad obtinenda loca iurisgentium publica concedi non solere“; eiusque rei exemplum dat in litore, cuius pars imposito aedificio occupata fuerat. Nam eo diruto, et alterius aedificio in eodem loco postea exstructo, exceptionem opponi non posse; quod deinde similitudine rei publicae illustrat, nam et si quis in fluminis diverticulo pluribus annis piscatus sit, postea, interrupta scilicet piscatione, alterum eodem iure prohibere non posse. Apparet igitur Angelum et qui cum Angelo dixerunt 4) Venetis et Genuensibus per praescriptionem ius aliquod in sinum maris suo litori praeiacentem acquiri potuisse, aut falli, aut fallere, quod sane Iurisconsultis nimium est frequens, cum sanctae professionis auctoritatem, non ad rationes et leges, sed ad gratiam conferunt potentiorum. Nam Martiani quidem responsum, de quo et ante egimus, si recte cum Papiniani verbis comparetur, 5) non aliam accipere potest interpretationem, quam eam quae et Iohanni olim et Bartolo probata est, et nunc a doctis omnibus recipitur: 6) ut scilicet ius prohibendi procedat quamdiu durat occupatio, [49] non autem si ea omissa sit; omissa enim non prodest, nec si per mille annos fuisset continuata, ut recte animadvertit Castrensis. Et quamvis hoc voluisset Martianus, quod minime credendus est cogitasse, in quo loco occupatio conceditur, in eodem praescriptionem concedi, tamen absurdum erat quod de flumine publico dictum erat ad Mare commune, et quod de diverticulo ad sinum proferre, cum haec praescriptio usum quae est Iuregentium communis, impeditura sit, illa autem publico usui non admodum noceat. Alterum autem Angeli argumentum quod ex aquaeductu sumitur, 7) eodem Castrensi monstrante, ut a quaestione alienissimum, ab omnibus merito exploditur. Falsum igitur est talem praescriptionem etiam eo tempore gigni, cuius initium omnem memoriam excedat. Vbi enim lex omnem omnino tollit praescriptionem, ne istud quidem tempus admittitur, hoc est, ut Felinus loquitur, 8) materia impraescriptibilis tempore immemoriali non sit praescriptibilis. Fatetur haec vera esse Balbus; 9) sed Angeli sententiam receptam dicit hac ratione, quia tempus extra memoriam positum idem valere creditur privilegio, cum titulus amplissimus ex tali tempore praesumatur. Apparet hinc non aliud illos sensisse, quam si pars aliqua reipublicae, puta Imperi Romani, supra omnem memoriam usa esset tali iure, ei dandam praescriptionem hoc colore, quasi Principis [50] concessio praeiisset. Quare cum nemo sit dominus totius generis humani, qui ius illud adversus homines omnes homini, aut populo alicui potuisset concedere, sublato illo colore, necesse est etiam praescriptionem interimi. Et sic ex illorum etiam sententia inter reges aut populos liberos prodesse nihil potest lapsus infiniti temporis. Vanissimum autem et illud est quod Angelus docuit, etiamsi ad dominium praescriptio proficere non potest, tamen dandam esse possidenti exceptionem. Nam Papinianus disertis verbis exceptionem negat: 10) et aliter non potuit sentire, cum ipsius saeculo praescriptio nihil esset aliud quam exceptio. Verum igitur est quod et leges Hispanicae exprimunt 11) in his rebus quae communi hominum usui sunt attributae, nullius omnino temporis praescriptionem procedere, cuius definitionis illa praeter ceteras ratio reddi potest, quod qui re communi utitur, ut communi ut videtur, non autem iure proprio, et ita praescribere non magis quam fructuarius potest vitio possessionis. 12) Altera haec etiam non contemnenda est, quod in praescriptione temporis cuius memoria non exstat, quamvis titulus et bona fides praesumantur, tamen si re ipsa appareat titulum omnino nullum dari posse, et sic manifesta sit fides mala, quae in populo maxime quasi uno corpore perpetua esse [51] censetur, et ex duplici defectu praescriptio corruit. 13) Tertia vero, quia res haec est merae facultatis, quae non praescribitur, ut infra demonstrabimus. Sed nullus est finis argutiarum. Inventi sunt qui in hoc argumento a praescriptione consuetudinem distinguerent, ut illa scilicet exclusi, ad hanc confugerent. Discrimen autem quod hic statuunt sane ridiculum est: ex praescriptione aiunt ius unius quod ab eo aufertur alteri applicari; 14) sed cum aliquod ius ita alicui applicatur ut alteri non auferatur, tum dici consuetudinem; quasi vero cum ius navigandi quod communiter ad omnes pertinet, exclusis aliis ab uno usurpatur, non necesse sit omnibus perire quantum uni accedit. Errori huic ansam dederunt Pauli verba non recte accepta, qui cum de iure proprio maris ad aliquem pertinente loqueretur, 15) fieri hoc posse dixit Accursius per privilegium aut consuetudinem: quod additamentum ad Iurisconsulti textum nullo modo accedens mali potius coniectoris esse videtur quam boni interpretis. Mens Pauli supra explicata est. Ceterum illi si vel sola Vlpiani verba, 16) quae paulo ante praecedunt, satis considerassent, longe aliud dicturi erant. Fatetur enim ut quis ante aedes meas piscari prohibeatur, esse quidem usurpatum; 17) [52] hoc est receptum consuetudine, sed nullo iure, ideoque iniuriarum actionem prohibito non denegandam. Contemnit igitur hunc morem, et usurpationem vocat, ut et inter Christianos Doctores Ambrosius. 18) Et merito. Quid enim clarius quam non valere consuetudinem, quae iuri naturae, aut gentium ex adverso opponitur? 19) Consuetudo enim species est iuris positivi, quod legi perpetuae obrogare non potest. Est autem lex illa perpetua ut Mare omnibus usu commune sit. Quod autem in praescriptione diximus, idem in consuetudine verum est, si quis eorum qui diversum tradiderunt, sensus excutiat, non aliud reperturum, quam consuetudinem privilegio parari. Atqui adversus genus humanum concedendi privilegium nemo habet potestatem; quare inter diversas respublicas consuetudo ista vim non habet. Verum omnem hanc quaestionem diligentissime tractavit Vasquius, 20) decus illud Hispaniae, cuius nec in explorando iure subtilitatem, nec in docendo libertatem umquam desideres. Is igitur posita thesi: „Loca publica et iure gentium communia praescribi non posse“, quam multis firmat auctoribus; exceptiones deinde subiungit ab Angelo et aliis confictas, quas supra retulimus. Haec autem examinaturus recte iudicat istarum rerum veritatem pendere a vera iuris, tam naturae quam gentium cognitione. Ius enim naturae cum a [53] divina veniat providentia, esse immutabile. Huius autem iuris naturalis partem esse ius gentium, primaevum quod dicitur, diversum a iure gentium secundario sive positivo, quorum posterius mutari potest. Nam si qui mores cum iure gentium primaevo repugnent, hi non humani sunt ipso iudice, sed FERINI, corruptelae et abusus, non leges et usus. Itaque nullo tempore praescribi potuerunt, nulla lata lege iustificari, nullo multarum etiam gentium consensu, hospitio, et exercitatione stabiliri, quod exemplis aliquot et Alphonsi Castrensis Theologi Hispani testimonio confirmat. 21) „Ex quibus apparet“, inquit, „quam suspecta sit sententia eorum, quod supra retulimus, existimantium Genuenses, aut etiam Venetos posse non iniuria prohibere alios navigare per Gulfum aut pelagus sui maris, quasi aequora ipsa praescripserint, id quod non solum est contra leges; 22) sed etiam est contra ipsum ius naturae, aut gentium primaevum, quod mutari non posse diximus. Quod sit contra illud ius constat, quia non solum maria aut aequora eo iure communia erant sed etiam reliquae omnes res immobiles. Et licet ab eo iure postea recessum fuerit ex parte, puta quoad dominium et proprietatem terrarum, quarum dominium iure Naturae commune, distinctum et divisum, sicque ab illa communione segregatum fuit; tamen 23) diversum fuit et est in dominio maris, [54] quod ab origine Mundi, ad hodiernum usque diem est, fuitque semper in communi, nulla ex parte immutatum, ut est notum“. „Et quamvis ex LVSITANIS magnam turbam saepe audiverim in hac esse opinione ut eorum Rex ita praescripserit navigationem INDICI Occidentalis (forte Orientalis) eiusdemque VASTISSIMI MARIS, ita ut reliquis gentibus aequora illa transfretare non liceat, et ex nostrismet HISPANIS VVLGVS in eadem opinione fere esse videtur, ut per VASTISSIMVM IMMENSVMQVE PONTVM ad Indorum regiones quas potentissimi Reges nostri subegerunt reliquis mortalium navigare, praeterquam Hispanis ius minime sit, quasi ab eis id ius praescriptum fuerit, tamen istorum omnium non minus INSANAE sunt opiniones, quam eorum qui quoad Genuenses et Venetos in eodem fere SOMNIO esse adsolent, quas sententias INEPTIRE vel ex eo dilucidius apparet, quod istarum nationum singulae contra seipsas nequeunt praescribere: hoc est, non respublica Venetiarum contra semetipsam, non respublica Genuensium contra semetipsam, non Regnum Hispanicum contra semetipsum, non Regnum Lusitanicum contra semetipsum. 24) Esse enim debet differentia inter agentem et patientem“. „Contra reliquas vero nationes longe minus praescribere possunt, quia ius praescriptionum est mere civile, ut fuse ostendimus supra. Ergo tale ius cessat cum agitur inter principes vel populos, superiorem non recognoscentes in temporalibus. Iura enim mere civilia cuiuscumque regionis, [55] quoad exteros populos, nationes, vel etiam homines singulos, non magis sunt in consideratione, quam si re vera esset tale ius, aut numquam fuisset, et ad ius commune gentium primaevum vel secundarium recurrendum est, eoque utendum, quo iure talem maris praescriptionem et usurpationem admissam non fuisse satis constat. Nam, et hodie usus aquarum communis est, non secus quam erat ab origine Mundi. Ergo et in aequoribus et aquis nullum ius est aut esse potest humano generi, praeterquam quoad usum communem. Praeterea de iure naturali et divino est illud praeceptum, ut Quod tibi non vis fieri, alteri non facias. Vnde cum navigatio nemini possit esse nociva nisi ipsi naviganti, par est ut nemini possit, aut debeat impediri, ne in re sua natura libera, sibique minime noxia navigantium libertatem impediat, et laedat contra dictum praeceptum et contra regulam praesertim cum omnia intelligantur esse permissa, quae non reperiuntur expressim prohibita. 25) Quinimo non solum contra ius naturale esset, velle impedire talem navigationem, sed etiam tenemur contrarium facere, hoc est, prodesse iis quibus possumus, cum id sine damno nostro fieri potest“. Quod cum multis auctoritatibus tam divinis quam humanis confirmasset, subiungit postea: 26) „Ex superioribus etiam apparet suspectam esse sententiam Iohannis Fabri, Angeli, Baldi, et Francisci Balbi, quos supra retulimus, existimantium loca iuris gentium communia, et si acquiri non possint praescriptione, posse tamen acquiri consuetudine, [56] quod omnino FALSVM est, eaque traditio CAECA ET NVBILA est, OMNIQVE RATIONIS LVMINE CARENS, legemque verbis non rebus imponens. 27) In exemplis enim de Mari Hispanorum, LVSITANORVM, Venetorum, Genuensium, et reliquorum, constat consuetudine ius tale navigandi, et alios navigare prohibendi non magis acquiri quam praescriptione. 28) Vtroque enim casu ut apparet, eadem est ratio. Et quia per iura et rationes supra relatas id esset contra naturalem aequitatem, nec ullam induceret utilitatem, sed solam laesionem, sicque ut lege expressa introduci non possent, ita etiam nec lege tacita, qualis est consuetudo. 29) Et tempore id non iustificaretur, sed potius deterius et iniurius in dies fieret“. Ostendit deinde ex prima terrarum occupatione posse populo ut venandi ius, ita piscandi in suo flumine competere, et postquam illa semel ab antiqua communione separata sunt, ita ut particularem applicationem admittant, praescriptione temporis eius, cuius initi memoria non exstet, quasi tacita populi concessione acquiri posse. Hoc autem per praescriptionem contingere, non per consuetudinem, quia solius acquirentis condicio melior fiat, reliquorum vero deterior. Et cum tria enumerasset quae requiruntur, ut ius proprium in flumine piscandi praescribatur: „Quid autem“, subdit, „quoad mare? Et in eo magis est [57] quod etiam concursus istorum trium non sufficeret ad acquirendum ius. Ratio differentiae inter mare ex una parte, et terram et flumina ex altera, quia illo casu ut olim ita et hodie, et semper, tam quoad piscandum quam quoad navigandum mansit integrum ius gentium primaevum, neque umquam fuit a communione hominum separatum, et alicui, vel aliquibus applicatum. Posteriore autem casu, nempe in terra vel fluminibus aliud fuit, ut iam disseruimus“. „Sed quare ius gentium secundarium, ut eam separationem quoad terras et flumina facit, quoad mare facere desiit? respondeo, quia illo casu expediebat. Constat enim quod si multi venentur, aut piscentur in terra vel flumine, facile nemus feris, et flumen piscibus evacuatum redditur, id quod in mari non est. Item fluminum navigatio facile deterior sit et impeditur per aedificia, quod in mari non est. Item per aquaeductus facile evacuatur flumen, non ita in mari; 30) ergo in utroque non est par ratio“. „Nec ad rem pertinet, quod supra diximus, communem esse usum aquarum, fontium etiam et fluminum. Nam intelligitur quoad bibendum et similia, quae fluminis dominium aut ius habenti vel minime vel levissime nocent. 31) Minima enim in consideratione non sunt. Pro nostris sententiis facit, quia iniqua nullo tempore praescribuntur, et ideo lex iniqua nullo tempore praescribitur, aut iustificatur“. Mox: „Et [58] quae sunt impraescriptibilia ex legis dispositione, nec per mille annos praescriberentur“; quod innumeris doctorum testimoniis fulcit. 32) Nemo iam non videt, ad usum rei communis intercipiendum nullam quantivis temporis usurpationem prodesse. Cui adiungendum est etiam eorum qui dissentiunt auctoritatem huic quaestioni non posse accommodari. Illi enim de Mediterraneo loquuntur, nos de Oceano; illi de sinu, nos de immenso mari, quae in ratione occupationis plurimum differunt. Et quibus illi indulgent praescriptionem, illi litora mari continua possident, ut Veneti et Genuenses, quod de Lusitanis dici non posse modo patuit. Immo et si prodesse posset tempus, ut quidam posse putant in publicis quae sunt, populi, tamen non ea adsunt quae necessario requiruntur. Primum enim docent omnes desiderari, ut is qui praescribit huiusmodi actum, eum exercuerit non longo dumtaxat tempore, sed memoriam excedente; deinde ut tanto tempore eundem actum nemo alius exercuerit, nisi concessione illius, vel clandestine; praeterea ut alios uti volentes prohibuerit, scientibus quidem et patientibus [59] iis ad quos ea res pertinebat; nam etsi exercuisset semper, et quosdam exercere volentes prohibuisset semper, non tamen omnes, quia alii fuerunt prohibiti, alii vero libere exercuerunt, id quidem non sufficeret, ex Doctorum sententia. Apparet autem debere haec omnia concurrere, tum quia praescriptioni publicarum rerum lex inimica est, tum ut videatur praescribens iure suo non autem communi usus, idque non interrupta possessione. Cum autem tempus postulatur, cuius initi non exstet memoria, non semper sufficit, ut optimi interpretes ostendunt, probare saeculi lapsum; sed constare oportet famam rei a maioribus ad nos transmissam, ita ut nemo supersit qui contrarium viderit, aut audierit. Occasione rerum Africanarum in ulteriora primum Oceani inquirere coeperunt regnante Iohanne Lusitani, 33) anno salutis millesimo quadringentesimo septuagesimo septimo. Viginti post annis, sub Rege Emanuele promontorium Bonae spei praeternavigatum est, seriusque multo ventum Malaccam, et insulas remotiores, ad quas Batavi navigare coeperunt anno millesimo quingentesimo nonagesimo quinto, non dubie intra annum centesimum. Iam vero etiam eo quod intercessit tempore aliorum usurpatio adversus alios etiam omnes impedivit praescriptionem. Castellani ab anno millesimo quingentesimo decimo non possessionem Lusitanis maris circa Moluccas ambiguam [60] fecere. Galli etiam et Angli non clanculum, sed via aperta eo perruperunt. Praeterea accolae totius tractus Africani, aut Asiatici partem maris quisque sibi proximam piscando et navigando perpetuo usurparunt, numquam a Lusitanis prohibiti. Conclusum igitur sit, ius nullum esse Lusitanis quo aliam quamvis gentem a navigatione Oceani ad Indos prohibeant.
――――――――
1) Vasquius, Controversiae illustres, c. 51.
2) Donellus, V, 22 et seq.; Dig. XVIII, 1, 6 (De contrahenda emptione, L. Sed Celsus); XLI, 3, 9 (De usucapionibus, L. Usucapionem), 25 (L. Sine); Lib. VI, V, 12 (De regulis iuris, Reg. Sine possessione); Dig. L, 16, 28 (De verborum significatione, L. „Alienationis“); XXIII, 5, 16 (De fundo dotali, L. Si fundum).
3) Dig. XLI, 3, 45 (De usucapionibus); Corp. VIII, 11, 6 (De operis publicis, L. Praescriptio); XI, 43, 9 (De aquaeductu, L. Diligenter); Dig. XLIII, 11, 2 (De via publica, L. Viam); XLI, 3, 49 (De usucapionibus, L. ult.).
4) Consilia 286; Thema tale est: inter caetera capitula pacis.
5) Dig. XLIV, 3, 7 (De diversis temporalibus praescriptionibus, L. Si quisquam).
6) Duarenus, De usucapionibus, c. 3; Cuiacius ad Dig. XLI, 3, 49 (De usucapionibus, L. ult.); Donellus V, 22 ad Dig. XLI, 1, 14 (De adquirendo rerum dominio, L. Quod in litore).
7) Corp. XI, 43, 4 (De aquaeductu, L. Usum aquae); cf. eod. tit., L. Diligenter; cf. Dig. XLIII, 20, 3 (De aqua cottidiana et aestiva, L. Hoc iure, § Ductus aquae).
8) Ad Decretales Gregorii Papae IX, II, 26, 11 (De praescriptionibus, c. Accedentes).
9) De praescriptionibus IV, 5, q. 6, n. 8.
10) Ad Dig. XLI, 3, 49 (De usucapionibus, L. ult.).
11) Par. 3, tit. 29, l. 7 in c. Placa.; Zuarius, Consilia, num. 4.
12) Fachinham VIII, c. 26 et c. 33; Duarenus, De praescriptionibus, parte 2, § 2, n. 8; § 8, n. 5 et 6.
13) Fachinham VIII, c. 28.
14) Angelus Aretinus in rubr. Dig. I, 8 (De divisione rerum); Balbus, l. c., n. 2; cf. Vasquium, Controversiae illustres c. 29, n. 38.
15) Ad Dig. XLVII, 10, 14 (De iniuriis, L. Sane).
16) Dig. XLVII, 10, 13 (De iniuriis, L. Iniuriarum, § ult.)
17) Cf. Gloss. eodem loco.
18) De officiis ministrorum I, 28; Gentilis I, 19 (sub finem).
19) Auth. Ut nulli Iudicum § 1, c. cum tanto de consuetudine.
20) Controversiae illustres c. 89, n. 12 et seq.
21) De potestate legis poenalis II, 14, part. 572.
22) Dig. XLI, 1, 14 (De adquirendo rerum dominio, L. Quod in litore); XLI, 3 (De usucapionibus, L. fin. in prin.); Institutes II, 1, 2 (De rerum divisione, § Flumina, v. omnibus); Dig. XLIV, 3, 7 (De diversis temporalibus praescriptionibus, L. Si quisquam); XLVII, 10, 14 (De iniuriis, L. Sane si maris).
23) Dig. I, 1, 5 (De iustitia et iure, L. Ex hoc iure); Institutes I, 2 (De iure naturali et gentium et civili, § 2, v. ius autem gentium).
24) Dig. XLI, 3, 4, 26 (27) (De usucapionibus, L. Sequitur § Si viam); Institutes IV, 6, 14 (De actionibus, § Sic itaque); Ut dictis juribus et L. cum filio, ubi multa per Bartolum et Jason ad Dig. XXX, 11 (De Legatis I, L. Cum filio; part. I in pr. qu. 3 et 4).
25) Dig. I, 5, 4 (De statu hominum, L. Libertas); Institutes I, 3, 1 (De iure personarum, § Et libertas); Dig. XLIII, 29, 1 et 2 (De homine libero exhibendo); XLIV, 5, 1 (Quarum rerum actio non datur, L. Iusiurandum, § Quae onerandae); Corp. III, 28, 35 (De inofficioso testamento, L. Si quando, § Illud, v. adstringendos); Dig. IV, 6, 28 (Ex quibus causis maiores, L. Nec non, § „Quod eius“).
26) Corp. III, 44, 7 (De religiosis et sumptibus funerum, L. Statuas).
27) Corp. VI, 43 (Communia de legatis, Contra L. 2, cum vulgatis).
28) Dig. IX, 2, 32 (Ad legem Aquiliam, L. Illud).
29) Dist. IV, C II (Erit autem lex); Dig. I, 3, 1 et 2 (De legibus), 32 (eod. tit., L. De quibus, cum seq.); Decretales Gregorii Papae IX, II, 26, 20 (De praescriptionibus, c. Quoniam).
30) Dig. XLIII, 13 (Ne quid in flumine publico flat).
31) Dig. IV, 4, 3 (De minoribus, L. 3, § Scio); Vasquius, De successionum progressu I, 7.
32) Balbus, De praescriptionibus 5 in pr. in qu. 11, illius 5, quaest. pr. Gl. in cap. inter caetera 16, q. 3; Castrensis, De potestate legis poenalis II, 14; Balbus, and Angelus, ad Corp. VII, 39, 4 (De praescriptione XXX vel XL annorum, L. Omnes).
33) Osorius, De rebus Emmanuelis regis Lusitaniae I.
[61]
CAPVT VIII Iure gentium inter quosvis liberam esse mercaturam
[recensere]Quod si dicant Lusitani cum Indis commercia exercendi ius quoddam proprium ad se pertinere, eisdem fere omnibus argumentis refellentur. Repetemus breviter et aptabimus. Iure Gentium hoc introductum est, ut cunctis hominibus inter se libera esset negotiandi facultas, quae a nemine posset adimi. 1) Et hoc, sicut post dominiorum distinctionem continuo necessarium fuit, ita originem videri potest antiquiorem habuisse. Subtiliter enim Aristoteles μεταβλητικὴν dixit, ἀναπλήρωσιν τῆς κατὰ φύσιν αὐταρκείας, 2) hoc est, negotiatione suppleri id quod naturae deest, quo commode omnibus sufficiat. Oportet igitur communem esse iure gentium non tantum privative, sed et positive, ut dicunt magistri, sive affirmative. 3) Quae autem illo modo sunt iuris gentium, mutari possunt: quae hoc modo, non possunt. Id ita intelligi potest. Dederat natura omnia omnibus. Sed cum a rerum multarum usu, quas vita desiderat humana, locorum intervallo homines arcerentur, quia ut supra diximus, non omnia ubique [62] proveniunt, opus fuit traiectione; nec adhuc tamen permutatio erat, sed aliis vicissim rebus apud alios repertis suo arbitrio utebantur; quo fere modo apud Seres dicitur rebus in solitudine relictis sola mutantium religione peragi commercium. 4) Sed cum statim res mobiles monstrante necessitate, quae modo explicata est, in ius proprium transissent, inventa est permutatio, qua quod alteri deest ex eo quod alteri superest suppleretur. 5) Ita commercia victus gratia inventa est Homero Plinius probat. 6) Postquam vero res etiam immobiles in dominos distingui coeperunt, sublata undique communio non inter homines locorum spatiis discretos tantum, verum etiam inter vicinos necessarium fecit commercium; quod ut facilius procederet, nummus postea adinventus est, dictus ἀπὸ τοῦ νόμου quod institutum sit civile. 7) Ipsa igitur ratio omnium contractuum universalis, ἡ μεταβλητική a natura est; modi autem aliquot singulares ipsumque pretium, ἡ χρηματιστική ab instituto; 8) quae vetustiores iuris interpretes non satis distinxerunt. Fatentur [63] tamen omnes proprietatem rerum, saltem mobilium a iure gentium primario prodire, itemque contractus omnes quibus pretium non accedit. 9) Philosophi 10) τῆς μεταβλητικῆς quam translationem vertere licebit, genera statuunt duo: τὴν ἐμπορικὴν καὶ τὴν καπηλικήν quarum ἐμπορική quae ut vox ipsa indicat inter gentes dissitas, ordine naturae prior est, et sic a Platone ponitur. 11) Καπηλική eadem videtur esse quae παράστασις 12) Aristoteli, tabernaria sive stataria negotiatio inter cives. Idem Aristoteles 13) τὴν ἐμπορικήν dividit in ναυκληρίαν et φορτηγίαν quarum haec terrestri itinere, illa maritimo merces devehit. Sordidior autem est καπηλική contra honestior ἐμπορική et maritima maxime, quia multa multis impertit. 14) Vnde navium exercitionem ad summam rempublicam pertinere dicit Vlpianus; institorum non eundem esse usum; quia illa omnino secundum naturam necessaria est. Aristoteles: 15) ἔστι γὰρ ἡ μεταβλητικὴ πάντων, ἀρξαμένη τὸ μὲν πρῶτον ἐκ τοῦ κατὰ φύσιν, τῶι τὰ μὲν πλείω τὰ δὲ ἐλάττω τῶν ἱκανῶν ἔχειν τοὺς ἀνθρώπους, „est enim translatio rerum omnium coepta ab initio, ab eo quod est secundum naturam, cum homines partim haberent plura, quam sufficerent, partim etiam pauciora“. Seneca: 16) „quae emeris, vendere; gentium ius est“. Commercandi igitur libertas ex iure est primario gentium, [64] quod naturalem et perpetuam causam habet, ideoque tolli non potest, et si posset non tamen posset nisi omnium gentium consensu: tantum abest ut ullo modo gens aliqua gentes duas inter se contrahere volentes iuste impediat.
――――――――
1) Dig. I, 1, 5 (De iustitia et iure, L. Ex hoc iure); et ibi Bartolus.
2) Aristoteles, Politica I, 9 (1257a 30).
3) Cf. Covarruvias in c. Peccatum, § 8.
4) Pomponius Mela, De situ orbis III, 7.
5) Dig. XVIII, 1, 1 (De contrahenda emptione, L. Origo).
6) Naturalis historia XXXIII, 1.
7) Aristoteles, Ethica Nicomachea 5, 5, 11 (1133a 20): οὐ ϕύσει ἀλλὰ νόμωι ἐστί; Politica I, 9 (1257b 10).
8) Dist. I, C. VII (Ius naturale); Aristoteles, l. c.
9) Castrensis ex Cino et aliis n. 20 et 28 on Dig. I, 1, 5 (De iustitia et iure, L. Ex hoc iure).
10) Plato, Sophista 223d.
11) Plato, Republic II (p. 371) cited in Dig. L, 11, 2 (De nundinis).
12) Politica I, 11 (1258b 22-23).
13) versio originalis: καὶ ταύτης μέρη τρία, ναυκληρία, ϕορτηγία, παράστασις
14) Cicero, De officiis I, 150-151; Aristoteles, Politica I, 9.
15) L. c. (1257a 14-17).
16) De beneficiis V, 8.
[65]
CAPVT IX Mercaturam cum Indis propriam non esse Lusitanorum titulo occupationis
[recensere]Primum inventio aut occupatio hic locum non habet, quia ius mercandi non est aliquid corporale, quod possit apprehendi; neque prodesset Lusitanis etiamsi primi hominum cum Indis habuissent commercia, quod tamen non potest non esse falsissimum. Nam et cum initio populi in diversa iere, aliquos necesse est primos fuisse mercatores, quos tamen ius nullum acquisivisse certo est certius. Quare si Lusitanis ius aliquod competit, ut soli cum Indis negotientur, id exemplo ceterarum servitutum, ex concessione oriri debuit aut expressa aut tacita, hoc est praescriptione; neque aliter potest.
[66]
CAPVT X Mercaturam cum Indis propriam non esse Lusitanorum titulo donationis Pontificiae
[recensere]Concessit nemo, nisi forte Pontifex, qui non potuit. 1) Nemo enim quod suum non est concedere potest. At Pontifex, nisi totius Mundi temporalis sit Dominus, quod negant sapientes, ius etiam commerciorum universale sui iuris dicere non potest. Maxime vero cum res sit ad solum quaestum accommodata, nihilque ad spiritualem procurationem pertinens, extra quam cessat, ut fatentur omnes, Pontificia potestas. Praeterea si Pontifex solis illud Lusitanis ius tribuere vellet idemque adimere hominibus ceteris, duplicem faceret iniuriam: Primum Indis, quos ut extra Ecclesiam positos Pontifici nulla ex parte subditos esse diximus. His igitur cum nihil quod ipsorum est adimere possit Pontifex, etiam ius illud quod habent cum quibuslibet negotiandi adimere non potuit. Deinde aliis hominibus omnibus Christianis et non Christianis, quibus idem illud ius adimere non potuit sine causa indicta. Quid quod ne temporales quidem Domini in suis imperiis prohibere possunt commerciorum libertatem, uti rationibus et auctoritatibus ante demonstratum est? Sicut et illud confitendum est, contra ius perpetuum naturae gentiumque, unde ista libertas originem sumpsit in omne tempus duratura, nullam valere Pontificis auctoritatem.
――――――――
1) Cf. cap. III et VI.
<<
[67]
CAPVT XI Mercaturam cum Indis non esse Lusitanorum propriam iure praescriptionis aut consuetudinis
[recensere]Restat praescriptio, seu consuetudinem mavis dicere. 1) Sed nec huius nec illius vim esse aliquam inter liberas nationes, aut diversarum gentium Principes, nec adversus ea quae primigenio iure introducta sunt, cum Vasquio ostendimus. Quare et hic ut ius mercandi proprium fiat, quod proprietatis naturam non recipit, nullo tempore efficitur. Itaque nec titulus hic adfuisse potest, nec bona fides, quae cum manifesto desinit, praescriptio secundum Canones non ius dicetur, sed iniuria. Quin et ipsa mercandi quasi possessio non ex iure proprio contigisse videtur, sed ex iure communi quod ad omnes aequaliter pertinet; sicut contra, quod aliae nationes cum Indis contrahere forte neglexerunt, id non Lusitanorum gratia fecisse existimandi sunt, sed quia sibi expedire crediderunt; quod nihil obstat quo minus ubi suaserit utilitas, id facere possint, quod antea non fecerint. Certissima enim illa regula a doctoribus traditur, 2) in his quae sunt arbitrii seu merae facultatis, ita ut per se actum tantum facultatis eius, non autem ius novum operentur, nec praescriptionis nec consuetudinis titulo annos etiam mille valituros: quod et [68] affirmative et negative procedit, ut docet Vasquius. Nec enim quod libere feci facere cogor, nec quod non feci omittere. Alioquin quid esset absurdius quam ex eo quod singuli non possumus cum singulis semper contrahere, salvum nobis in posterum non esse ius cum illis, usus tulerit, contrahendi? Idem Vasquius et illud rectissime, ne infinito quidem tempore effici, ut quid necessitate potius, quam sponte factum videatur. Probanda itaque Lusitanis foret coactio, quae tamen ipsa cum hac in re iuri naturae sit contraria, et omni hominum generi noxia, ius facere non potest. 3) Deinde illa coactio durasse debuit per tempus, cuius initii non exstet memoria; id vero tantum hinc abest, ut ne centum quidem anni exierint, ex quo tota fere negotiatio Indica penes Venetos fuit, per Alexandrinas traiectiones. 4) Debuit etiam talis esse coactio, cui restitum non sit. At restiterunt Galli et Angli, aliique. Neque sufficit aliquos esse coactos, sed ut omnes coacti sint requiritur, cum per unum non coactum servetur in causa communi libertatis possessio. Arabes autem et Sinenses a saeculis aliquot ad hunc usque diem perpetuo cum Indis negotiantur. Nihil prodest ista usurpatio.
――――――――
1) Cf. cap. VII.
2) Gloss. et Bartolus ad Dig. XLIII, 11, 2 (De via publica, L. Viam publicam); Balbus 4, 5 pr. qu. 1; Panormitanus ad Decretales Gregorii Papae IX, III, 8, 10 (De concessione praebendae, c. Ex parte Hastenen.); Dig. XLI, 2, 41 (De adquirenda possessione, L. Qui iure familiaritatis); Covarruvias in c. possessor. 2, § 4; Vasquius, Controversiae illustres c. 4, n. 10 et 12.
3) Vasquius, l. c. n. 11.
4) Guicciardini, Storia d'Italia XIX.
[69]
CAPVT XII Nulla aequitate niti Lusitanos in prohibendo commercio
[recensere]Ex his quae dicta sunt satis perspicitur eorum caeca aviditas, qui, ne quemquam in partem lucri admittant, illis rationibus conscientiam suam placare student, quas ipsi magistri Hispanorum qui in eadem sunt causa manifestae vanitatis convincunt. 1) Omnes enim qui in rebus Indicis usurpantur colores iniuste captari quantum ipsis licet, satis innuunt, adduntque numquam eam rem serio Theologorum examine probatam. Illa vero querela quid est iniquius, quod dicunt Lusitani quaestus suos exhauriri copia contra licentiam? Inter certissima enim Iuris enuntiata est, nec in dolo eum versari, nec fraudem facere, ne damnum quidem alteri dare videri, qui iure suo utitur; quod maxime verum est, si non ut alteri noceatur, sed rem suam augendi animo quippiam fiat. 2) Inspici enim debet id quod principaliter agitur, non quod extrinsecus in consequentiam venit. Immo si proprie loquimur cum Vlpiano, non ille damum dat, sed lucro quo adhuc alter utebatur eum prohibet. Naturale autem est et summo iuri atque etiam aequitati [70] conveniens, ut lucrum in medio positum suum quisque malit quam alterius, etiam qui ante perceperat. 3) Quis ferat querentem opificem quod alter eiusdem artis exercitio ipsius commoda evertat? Batavorum autem causa eo est iustior, quia ipsorum hac in parte utilitas cum totius humani generis utilitate coniuncta est, quam Lusitani eversum eunt. 4) Neque hoc recte dicetur ad aemulationem fieri, ut in re simili ostendit Vasquius: aut enim plane hoc negandum est, aut asseverandum non ad bonam modo, verum etiam ad optimam aemulationem fieri, iuxta Hesiodum: 5) ἀγαθὴ δ' Ἔρις ἥδε βροτοῖσι „bona lis mortalibus haec est“. Nam etiam si quis pietate motus, inquit ille, frumentum in summa penuria vilius venderet, impediretur improba duritie eorum hominum, qui saeviente penuria suum carius fuerant vendituri. Verum est talibus modis minui aliorum reditus: nec id negamus, ait, „sed minuuntur cum universorum hominum commodo: ET VTINAM omnium PRINCIPVM et TYRRANORVM ORBIS reditus ita minuerentur“. Quid ergo tam iniquum videri potest, quam Hispanos vectigalem habere Terrarum Orbem, ut nisi ad illorum nutum nec emere liceat nec vendere? 6) In cunctis civitatibus dardanarios odio atque etiam poenis prosequimur; nec ullum tam nefarium vitae genus videtur, quam ista annonae flagellatio. 7) Merito quidem. Naturae enim faciunt [71] iniuriam, quae in commune fecunda est: 8) neque vero censeri debet in usus paucorum reperta negotiatio, sed ut quod alteri deest alterius copia pensaretur, iusto tamen compendio omnibus proposito, qui laborem ac periculum transferendi in se suscipiunt. Hoc ipsum igitur quod in republica, id est, minore hominum conventu, grave et perniciosum iudicatur, in magna illa humani generis societate ferendumne est? ut scilicet totius mundi monopolium faciant populi Hispani? Invehitur Ambrosius in eos qui maria claudunt, 9) Augustinus in eos qui itinera obstruunt; Nazianzenus in 10) coemptores suppressoresque mercium, qui ex inopia aliorum soli quaestum faciunt, et ut ipse facundissime loquitur καταπραγματεύονται τῆς ἐνδείας. Quin et divini sapientis sententia publicis diris devovetur sacerque habetur, qui alimenta supprimendo vexat annonam: ὁ συνέχων σῖτον δημοκατάρατος. Clament igitur Lusitani quantum, et quam diu libebit: „Lucra nostra deciditis“. Respondebunt Batavi: „Immo nostris invigilamus. Hocne indignamini in partem nos venire ventorum et maris? Et quis illa vobis lucra mansura promiserat? Salvum est vobis, quo nos contenti sumus“.
――――――――
1) Vasquius, Controversiae illustres c, 10, n. 10; Victoria, De Indis I, 1, n. 3; Dig. VI, 1, 27 (De rei vindicatione, L. Sin autem, § penult.) L, 17, 55 et 151 (De diversis regulis, L. Nullus videtur, et L. Nemo damnum); XLII, 8, 13 (Quae in fraudem creditorum, L. Illud constat); XXXIX, 2, 24 (De damno infecto, L. Fluminum, § ult.); Bartolus on Dig. XLIII, 12, 1 (De fluminibus, L, 1, § 5); Castrensis on Corp. III, 34, 10 (De servitutibus, L. Si tibi); Dig. XXXIX, 3, 1 (De aqua, L. Si cui, § Denique).
2) Vasquius, Controversiae illustres c. 4, n. 3 et seq.; Dig. XXXIX, 2, 26 (De damno infecto, L. Proculus).
3) Vasquius, l. c.
4) Vasquius, l. c. n. 5.
5) Ἔργα καὶ Ἡμέραι; 24.
6) Corp. IV, 59 (De monopoliis, L. 1).
7) Caietanus ad Thomas Aquinas, Summa II. II, q. 77, a. 1, ad 3.
8) Aristoteles, Politica I, 9.
9) Hexameron V, 10, 4, q. 44.
10) In funere Basilii.
[72] CAPVT XIII Batavis ius commercii Indicani qua pace, qua indutiis, qua bello retinendum
[recensere]Quare cum et ius et aequum postulet, libera nobis ita ut cuiquam esse Indiae commercia, superest, ut sive cum Hispanis pax, sive indutiae fiunt, sive bellum manet, omnino eam, quam a natura habemus libertatem tueamur. Nam ad pacem quod attinet, notum est eam esse duorum generum: aut enim pari foedere, aut impari coitur. Graeci 1) istam vocant συνθήκην ἐξ ἴσου hanc σπονδὰς ἐξ ἐπιταγμάτων illa virorum est, haec ingeniorum servilium. Demosthenes in oratione de libertate Rhodiorum: 2) καί τοι χρὴ τοὺς βουλομένους ἐλευθέρους εἶναι τὰς ἐκ τῶν ἐπιταγμάτων συνθήκας φεύγειν, ἁς ἐγγὺς δουλείας οὔσας, „eos qui volunt esse liberi oportet omnes condiciones quibus leges imponuntur ita fugere tamquam quae proximae sunt servituti“. Tales autem sunt omnes quibus pars altera in iure suo imminuitur, iuxta Isocratis definitionem 3) vocantis τὰ τοὺς ἑτέρους ἐλαττοῦντα παρὰ τὸ δίκαιον. Si enim, ut inquit Cicero, 4) „suscipienda bella sunt ob eam causam, ut sine iniuria in pace vivatur“, sequitur eodem auctore, pacem esse vocandam, non pactionem servitutis, sed tranquillam libertatem; quippe cum et Philosophorum et Theologorum [73] complurium 5) iudicio pax et iustitia nominibus magis quam re differant, sitque pax non qualiscumque, sed ordinata concordia. Indutiae autem si fiunt satis apparet ex ipsa indutiarum natura non debere medio earum tempore condicionem cuiusquam deteriorem fieri, cum ferme interdicti uti possidetis instar obtineant. Quod si in bellum trudimur hostium iniquitate, debet nobis causae aequitas spem ac fiduciam boni eventus addere. Nam 6) ὑπὲρ ὧν ἂν ἐλαττῶνται μεχρὶ δυνατοῦ πάντες πολεμοῦσι, περὶ δὲ τοῦ πλεονεκτεῖν οὐχ οὕτως, „pro his in quibus iniuria afficiuntur omnes quantum omnino possunt depugnant: at propter alieni cupiditatem non item“; quod et Alexander Imperator ita expressit: τὸ δὲ τοὺς ὀχλοῦντας ἀποσείεσθαι ἔκ τε τῆς ἀγαθῆς συνειδήσεως ἔχει τὸ θαρραλέον, καὶ ἐκ τοῦ μὴ ἀδικεῖν ἀλλ' ἀμύνασθαι ὑπάρχει τὸ εὔελπι, „eius a quo coepit iniuria, provocatio maxime invidiosa est; at cum depelluntur aggressores, sicut bona conscientia fiduciam secum fert, ita quia de vindicanda non de inferenda iniuria laboratur, spes etiam adsunt optimae“. Si ita necesse est, perge gens mari invictissima, nec tuam tantum, sed humani generis libertatem audacter propugna. Nec te, quod classis centenis remigat alis, Terreat: INVITO labitur illa MARI: Quodve vehunt prorae Centaurica saxa minantes, Tigna cava et pictos experiere metus. Frangit et attollit vires in milite causa; Quae nisi iusta subest, excutit arma pudor. 7) [74] Si iusta multi, et ipse Augustinus, 8) arma crediderunt eo nomine suscipi, quod per terras alienas iter innoxium negaretur, quanto illa erunt iustiora, quibus maris, quod naturae lege commune est, usus communis et innoxius postulatur? Si iuste oppugnatae sunt gentes quae in suo solo commercia aliis interdicebant, quid illae quae populos ad se nihil pertinentes per vim distinent, ac mutuos earum commeatus intercludunt? Si res ista in iudicio agitaretur, dubitari non potest quae a viro bono expectari deberet sententia, ait Praetor: 9) „Quo minus illi in flumine publico navem agere, ratem agere, quove minus per ripam exonerare liceat, vim fieri veto“. De mari et litore in eandem formam dandum interdictum docent interpretes, exemplo Labeonis, qui cum interdiceret Praetor: 10) „Ne quid in flumine publico ripave eius facias, quo statio iterve navigio deterius sit, fiat“; simile dixit interdictum competere in mari: 11) „Ne quid in mari inve litore facias, quo portus, statio, interve navigio deterius sit, fiat“. Immo et post prohibitionem, si quis scilicet in mari navigare prohibitus sit, aut non permissus rem suam vendere, aut re sua uti, iniuriarum eo nomine competere actionem Vlpianus respondit. 12) Theologi insuper et qui tractant casus, quos vocant, conscientiarum, concordes tradunt, [75] eum qui alterum vendere aut emere impediat, utilitatemve propriam publicae ac communi praeponat, aut ullo modo alterum in eo quod est iuris communis impediat, ad restitutionem teneri omnis damni viri boni arbitrio. Secundum haec igitur vir bonus iudicans, Batavis libertatem commerciorum adiudicaret, Lusitanos et ceteros, qui eam libertatem impediunt, vetaret vim facere, et damna restituere iuberet. Quod autem in iudicio obtineretur, id ubi iudicium haberi non potest, iusto bello vindicatur. Augustinus: 13) „Iniquitas partis adversae iusta ingerit bella“. Et Cicero: 14) „Cum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim, confugiendum ad posterius, si uti non licet priore“. Et Rex Theodoricus: „Veniendum tunc ad arma, cum locum apud adversarium iustitia non potest reperire“. Et quod proprius est nostro argumento, 15) Pomponius eum qui rem omnibus communem cum incommodo ceterorum usurpet, MANV PROHIBENDVM respondit. Theologi quoque tradunt, sicuti pro rerum cuiusque defensione bellum recte suscipitur, ita non minus recte suscipi, pro usu earum rerum quae naturali iure debent esse communes. Quare ei qui itinera praecludat, evectionemque mercium impediat, etiam non expectata ulla publica auctoritate, via facti, ut loquuntur, posse occurri. Quae cum ita sint, minime verendum est, ne aut Deus [76] eorum conatus secundet, qui ab ipso institutum ius naturae certissimum violant, aut homines ipsi eos inultos patiantur, qui solo quaestus sui respectu communem humani generis utilitatem oppugnant.
――――――――
1) Thucydides, Isocrates, Andocides.
2) Isocrates, Archidamos 51.
3) Panegyricus 176.
4) De officiis I, 35.
5) Polus Lucanus apud Stobaeum, De iustitia (III, p. 362 Wachsmut-Hense); Clemens Alexandrinus, Stromateis; Augustinus, De civitate Dei IV, 15.
6) Demosthenes, De libertate Rhodiorum XV, 10 (p. 193 R.).
7) Propertius IV, vi, 47-52.
8) De civitate Dei V, 1.
9) Dig. XLIII, 14, 1 (Ut in flumine publico navigare liceat).
10) Dig. XLIII, 12, 1 (De fluminibus, L. 1, in principio).
11) Dig. XLIII, 12, 1 (De fluminibus, L. 1, § Si in mari aliquid).
12) Dig. XLIII, 8, 2 (Ne quid in loco publico, L. 2, § Si quis); XLVII, 10, 13 et 24 (De iniuriis, L. Iniuriarum actio, et L. Si quis proprium); Silvestris, In verbo 'restitutio', 3 sub finem; Oldradus et Archidiaconus ad Dig. XLVIII, 12, 2 (De lege Iulia de annona), and XLVII, 11, 6 (De extraordinariis criminibus. L. Annonam).
13) De civitate Dei IV.
14) De officiis I, 34.
15) Dig. XLI, 1, 50 (De adquirendo rerum dominio, L. Quamvis quod in litore); Henricus von Gorcum, De bello justo 9.
<<
io
[recensere]Cvm svb hoc tempvs plvrimae Regis Hispaniarvm litterae in manvs nostras venissent, qvibvs ipsivs et Lvsitanorvm institvtvm manifeste detegitvr, operae pretivm visvm est ex iis, qvae pleraeqve eodem erant argvmento, binas in Latinvm sermonem translatas exhibere.
Epistula I
[recensere]Domine Martine Alphonse de Castro, Prorex amice, ego Rex multam tibi salutem mitto:
Cum hisce litteris perveniet ad te exemplum typis impressum Edicti quod faciendum curavi, quo, ob rationes quas expressas videbis, aliasque meis rebus conducentes prohibeo commercium omne externorum in ipsis partibus Indiae aliisque regionibus transmarinis. Quandoquidem res haec est momenti atque usus maximi, et quae effici summa cum industria debeat, impero tibi, ut simulatque litteras has et edictum acceperis, publicationem eius omni diligentia procures in omnibus locis ac partibus istius imperi, idque ipsum quod edicto continetur exsequaris sine ullius personae exceptione, cuiuscumque qualitatis, aetatis, condicionisve sit, citra omnem moram atque excusationem, procedasque ad impletionem mandati via merae exsecutionis, nullo admisso impedimento, appellatione, aut gravamine in contrarium, cuiuscumque materiae generis aut qualitatis. Iubeo itaque hoc ipsum impleri per eos ministros ad quos exsecutio pertinet, iisque significari, non modo eos qui contra fecerint malam operam mihi navaturos, sed eosdem me puniturum privatione officiorum in quibus mihi serviunt.
Quia autem relatum est mihi commorari in istis partibus [78] externos multos variarum nationum, Italos, Gallos, Germanos, Belgas, quorum pars maior, quantum intelligimus, eo venit per Persida et Turcarum imperium, non per hoc regnum, adversus quos si ex huius Edicti praescripto ac rigore procedatur, posse inde nonnullas difficultates sequi, si illi ad Mauros inimicos perfugiant, vicinisque munitionum mearum dispositionem indicent, rationesque monstrent quae rebus meis nocere possent, exsequi te hoc edictum volo prout res et tempus ferent, atque ea uti prudentia, qua illae difficultates evitentur, curando ut omnes externos in potestate tua habeas eosque custodias pro cuiusque qualitate, ita ut adversus imperium nostrum nihil valeant attentare, utque ergo omnino eum finem consequar quem hoc Edicto mihi proposui.
Scriptae Vlyssipone XXVIII Novembris, Anno MDCVI.
Subsignatum erat Rex.
Inscriptio. Pro Rege.
Ad Dominum Martinum Alfonsum de Castro
Consiliarium suum, et suum Proregem Indiae.
<<< c
Epistula II
[recensere]Prorex amice Rex multam salutem tibi mitto:
Etsi pro certo habeo tua praesentia, iisque viribus cum quibus in partes austrinas concessisti, perduelles Hollandos, [79] qui illic haerent, nec minus indigenas qui eis receptum praebent, ita castigatos fore, ut nec hi, nec illi tale quicquam in posterum audeant; expediet tamen, ad res tuendas, ut iustam classem, eique operi idoneam, cum tu Goam redibis, in istis Maris partibus relinquas, eiusque imperium et summam praefecturam mandes Andreae Hurtado Mendosae, aut si quem ei muneri aptiorem iudicabis, quemadmodum pro tuo in me affectu confido, ea in re non aliud te respecturum quam quod rebus meis erit utilissimum.
Scriptae Madritii XXVII Ian. MDCVII.
Signatum Rex.
Inscriptio. Pro Rege.
Ad Dominum Martinum Alfonsum de Castro
suum Consiliarium, et suum Proregem Indiae.