Jump to content

Martyrium Ricardi Archiepiscopi

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Martyrium Ricardi Archiepiscopi
saeculo XV
editio: incognita
fons: [1]
Hae fuerunt causae, quare decollatus est archiepiscopus Ricardus Scrope


Prima causa fuit, quod consulit regi ad poenitendum, et ad satisfaciendum pro perjurio quo juravit in villa de Chestre per sacramentum corporis Domini, quod non rebelleret nec deponi consentiret regem Ricardum; cujus contrarium fecit, cogendo regem Ricardum resignare coronam in parliamento in crastino Sancti Michaelis anno Domini millesimo CCCLXXXXIX., per attornatum, et eodem rege Ricardo in Turri London incluso medio tempore; et tamen fidelitatem ante eidem regi Ricardo juravit in praesentia domini Thomae Arundell archiepiscopi Cantuarensis, et multorum nobilium.

2. Item, optavit idem archiepiscopus, Ricardus Scrope, quod corona regni restitueretur rectae lineae, vel cursui, et ecclesia Anglicana haberet suas libertates, privilegia et consuetudines secundum justas leges regni Angliae ab antiquo usitatas.

3. Item, quod domini regni et magnates judicarentur per pares suos cum deliberatione justa aliorum dominorum illis aequalium.

4. Item, quod clerus et communitas regni non sint oppressi per exactiones et taxas decimarum, quintadecimarum, et subsidiorum, nec per alias impositiones iniquas, eo modo quo jam opprimuntur. Anno post coronationem suam idem rex habuit unam decimam, et aliquando duas in uno anno, licet in primo introitu juravit idem rex, quod in tempore vitae suae, in quantum impedire possit, quod nunquam solveret ecclesia Anglicana decimam, nec populus taxam: et istud juravit in castro de Knaresburgh juxta Eboracum

5. Item, quod, corona restituta rectae lineae, certi sapientes, qui sciunt honores et haberent scientiam, assignarentur; alii cupidi et avari ac ambitiosi, qui volunt dicere et facere quae regi placent et non Deo, sed ut ipsimet ditarentur, amoverentur.

6. Item, quod vicecomites in quolibet comitatu libere eligerentur absque coercione domini regis seu baronum.

7. Item, quod barones, nobiles, et communitas regni in suis causis haberent in parliamento liberam disponendi facultatem.

Hic incipit Martyrium praedicti Ricardi archiepiscopi Anno Domini MCCCCV., VIII. die mensis Junii, scilicet in die Sancti Willelmi Confessoris, quae tunc fuit feria secunda Pentecostes, magister Ricardus Scrope, baccalarius Oxoniae artium, doctor utriusque juris Cantabrigiae, advocatus pauperum nuper in curia Romana, et deinde Lichfeldiae episcopus, et postea archiepiscopus Eboracensis, decollatus est extra muros prope Eboracum. Henricus enim Quartus, rex Angliae, in camera manerii dicti archiepiscopi, quod vocatur Bishopsthorp juxta Eboracum, mandavit Willelmo Gascoyne armigero, adtunc justitiaro principali Angliae, ut sententiam mortis de praefato archiepiscopo proferret tanquam de proditore regis; qui hoc recusavit, et sic sibi respondit: "Nec vos, domine mi rex, nec aliquis nomine vestro vester ligeus, potestis licite secundum jura regni aliquem episcopum ad mortem judicare." Unde praefatum archiepiscopum judicare omnino renuit. Quare idem rex ira vehementi exarsit versus eundum judicem, cujus memoria sit in benedictionem in saecula saeculi. Et statim mandavit domino Willelmo Fulthorp, militi et non judici, ut eodem die, scilicet feria secunda hebdomadis Pentecostes, qui fuit dies octavus mensis Junii, sententiam mortis in aula praefati manerii in archiepiscopum, quem vocavit proditorem, proferret. Et cum praedictus Willelmus Gascoyne, judex principalis Angliae, omnino renuit, praedictus dominus Willelmus Fulthorp in loco judicis sedit, et archiepiscopum adduci praeceperat. Quo archiepiscopo coram ipso nudo capite stante, hanc sententiam, ipso audiente et omnibus circumstantibus, protulit: "Te, Ricardum, proditorem regis, ad mortem judicamus, et ex praecepto regis decollari mandamus." Haec audiens archiepiscopus, hanc orationem publice dixit: "Deus justus et verus scit me nunquam intendisse malum contra personam regis nunc Henrici Quarti." (Quibus verbis archiepiscopi patet communem famam tunc fuisse ubique. Intentio tamen archiepiscopi fuit adire regem cum caeteris dominis, qui ad hoc congregarentur, ut peteret a rege reformationem malorum in regno tunc existentium; quia tunc erant dissensiones inter dominos et specialiter inter dominum Nevill et comitem Marescallum. Quare archiepiscopus dixit populo suo seipsum equitare cum multitudine.) Et post praedicta verba dixit saepius circumstantibus: "Oretis, ut Deus Omnipotens non vindicet mortem meam in rege nec in suis." Quae verba saepe repetiit, deprecando simul prothomartyri Stephano, qui pro lapidantibus deprecatus est. Et postea eadem die, circa meridiem, ductus est super equum valoris xl. d., sine sella; et gratias agens, dixit quod "Nunquam placuit mihi melius equus quam iste placet." Et Psalmum, Exaudi secundum, decantavit, sic equitando cum capistro et in blodia chimera et manicis chimerae ejusdem coloris existentibus. Vestem tamen lineam, qua utuntur episcopi, non sinebant archiepiscopum uti. Et sic, cum capicio humeros suos pendente, ductus est, sicut ovis ad victimam, qui vero non aperuit os suum, nec ad vindictam, nec ad excommunicationis sententiam. Qui cum ad locum decollationis pervenisset, dixit: "Omnipotens Deus, tibi offero meipsum et causas pro quibus patior, et veniam a Te peto pro omnibus peccatis et indulgentiam a me commissis sive omissis." Et tunc capuciam et tunicam ad terram deposuit: et suo decollatori, Thomae Alman nuncupato, dixit: "Fili, mortem meam Deus tibi remittat!" et "Ego tibi remitto; tamen deprecor, ut [des] mihi cum gladio tuo quinque vulnera in collo meo, quae sustinere cupio pro amore Domini mei Jhesu Christi, Qui pro nobis, obediens Patri usque ad mortem, quinque vulnera principalia sustinuit." Et tribus vicibus osculatus est eum; et positis genibus orabat dicens: "In manus tuas, dulcissime Jhesu, commendo spiritum meum," junctis manibus, et elevatis oculis in caelum; et mox extendit collum, genuflectendo, et cancellatis manibus super pectus suum, decollator cum gladjo eum quinquies in collo percussit una et eadem carnis divisione. Et in quinta percussione caput ad terram cadit, corpus super dexterum latus.

Erant enim ibi quinque seliones cum ordeo ubi fuit archipraesul decollatus, qui erant pedibus conculcantium in die decollationis suae penitus destructi, sed tamen in autumno, absque aliquo opere, Deus ex Sua gratia tale incrementum dedit supra communem usum, ut aliqui calami quinque, aliqui quatuor spicas ordei produxerunt, et qui pauciores, minus tamen quam duas spicas non produxerunt.

Eo tempore quo fuit decollatus, idem rex horribili lepra percussus est equitando versus Ripon; et videbatur quod quidam percussit eum sensibiliter; et hac de causa pernoctabat in villa de Hamerton per septem miliaria ab Eboraco distante; et nocte eadem sequente horribiliter idem rex vexabatur, in tantum quod clamore magno camerarios suos excitavit, qui surgentes omnia luminaria in camera et aula sine lumine et sine igne invenerunt, et regi theriacum in vino vocato vernage dederunt; et in crastino ad Ripon equitavit valde inf irmus, ubi permansit per septem dies. Et quando Georgius Plumpton, qui regem octavo die decollationis praedictae vidit, (sic) quod in facie et in manibus praedicti regis magnae pustulae leprosae crescebant, et praeminebant quasi capita mamillarum. Et qui ista vidit et audivit, testimonium perhibuit, Stephanus Cotinham alias Pa1mer; qui haec magistro Thomae Gascoyne, sacrae Theologiae professori, retulit.

In nocte vero tertia post praedictam decollationem apparuit idem archiepiscopus Johanni Sibson in domo sua apud Roclyfe, praecipiens eidem ut peccatum suum de cogitatione homicidii poenitentiario Eboracensi confiteretur; "Quia," inquit, "triginta annis elapsis de dicto proposito indies insidias parasti ad occidendum talem hominem. Sed quia in opere non complevisti, peccatum non esse putasti, nec confessus es. Ideo poenitere, et confitere, ne forte damneris." Hoc idem Johannes Sybson narravit in audentia plurimorum; et praecepit ei, ut offerret candelam ceream super sepulchrum ejus; et quod asportaret truncos, quos homines super sepulchrum ejus posuerunt ne homines ibidem adorarent vel offerrent. Quae idem Johannes, solus et senex dierum, asportavit et removit, licet et aliqua ipsorum vix tres fortes homines levare potuerunt, et coram altari Beatae Virginis Mariae ibidem in ecclesia deposuit; ac per xiiij. vices eidem Johanni idem sanctus archipraesul apparuit. Et virgo moriebatur idem archiepiscopus, ut per confessionem ejusdem cognitum est.

Anno Dominicae Incarnationis MCCCCV. decollatus est felicis recordationis dominus Ricardus Scrope, legum doctor, ex praecepto et consensu Henrici regis Angliae, post cujus felicem mortem multimoda miraculorum gloria declaratam, idem rex, saniori consilio quorundam sibi assistentium ad se reversus, poenitudinem quandam assumpsisse videatur; misitque ad sedem Apostolicam nuntios solennes pro absolutione obtinenda, scilicet tam pro injuria Christi ecciesiae lata, quam pro reatu quem contraxit praecipiendo mortem praedicti sanctissimi praesulis, necnon contra omnia jura sibi nequiter procurata. Cum vero Romanus pontifex nuntiorum verba audisset, ingemuit, et plurimas effundens lacrymas cum maximo moerore dixit: "Heu! heu! Quod in diebus meis tanto scelere Christi sponsa sit impiorum manibus tam turplter obscurata!" Et his dictis recessit. Cumque dicti nuntii regis nudis pedibus capitibus discoopertis, et vestibus tantummodo lineis induti, veniam, indulgentiamque et absolutionem postulassent, et nullatenus profecissent; tandem preces precibus immergentes, et pretiosa munera cardinalibus et cubiculariis distribuentes, sub hac tantummodo conditione plenarium indulgentiam eidem rege obtinuerunt, ut idem rex, tactis sacrosanctis reliquiis Sanctorum, juraret tria nova monasteria construere acrioris observantiae Christianitatis in honore trium Festorum principalium; et quod dotaret ipsa monasteria absque ulla oneris impositione, ut religiosi in eisdem degentes cum omnium pace et animorum quiete Deo gratuitis obsequiis deservirent. Reversi nuntii, omnia referunt, regique praecepta Apostolica, et salutis aeternae januam sibi apertam. Quae omnia libentissime suscepit, et ipse juravit fideliter completurum. Sed quid proficit infirmo sua detegere vulnera, nisi sanitatis remedia voluerit adhibere? Nam usque ad extremam vitae suae horam idem rex Henricus Quartus et propriae animae remedium, et publicum juramentum, et Apostolicum neglexit mandatum, et mortuus est.

Post mortem ejusdem regis accidit quoddam mirabile ad praedicti Ricardi archipraesulis gloriam declarandam, et aeternae memoriae commemdandam. Nam infra triginta dies post mortem dicti regis Henrici Quarti venit quidam vir de familia ejusdem ad domum Sanctae Trinitatis de Howndeslowe vescendi causa, et cum in prandio sermocinarentur circumstantes de probitate morum ipsius regis, respondit praedictus vir cuidam armigero vocato Thomae Maydestone in eadem mensa tunc sedenti: "Si fueerit vir bonus, novit Deus; sed hoc verissime scio, quod cum a Westmonasterio corpus ejus versus Cantuarium in parva navicula portaretur, ibidem sepeliendum, ego fui unus de tribus personis qui projecerunt corpus ipsius in mare inter Berkingum et Gravesende." Et addidit cum juramento: "Tanta tempestas ventorum et fluctuum irruit super nos, quod multi nobiles sequentes nos in naviculis octo in numero dispersi sunt, ut vix mortis periculum evaserunt. Nos vero qui eramus cum corpore, in desperatione vitae nostrae positi, cum assensu projecimus illud in mare; et facta est tranquillitas magna. Cistam vero, in qua jacebat, panno deaurato coopertam cum maximo honore Cantuariam deportavimus, et sepelivimus eam." Dicant ergo monachi Cantuariae, quod sepulchrum regis Henrici Quarti est apud nos, non corpus; sicut dixit Petrus de Sancto David Act. 2o. Deus Omnipotens est testis et judex quod ego, Clemens Maydestone, vidi virum illum, et audivi ipsum jurantem patri meo, Thomae Maydestone, omnia praedicta fore vera.