Migne Patrologia Latina Tomus 131
Martyrologium
Martyrologium (Notkerus Balbulus), J. P. Migne 131.1163A
CANISIUS AD LECTOREM. 131.1025|
131.1025C| In codice ex quo hoc Martyrologium vulgamus, hoc adnotavit R. P. Jodocus Metzlerus, monasterii 131.1026C| S. Galli professus. « Martyrologii hujus auctorem fuisse monachum S. Galli, manifestum est ex die 131.1027A| natali S. Desiderii X Kalend. Junii; ex die S. Columbae confessoris V Idus Junii; ex natali S. Galli, et ex festo dedicatae basilicae in honorem S. Galli. Item ex Indiculo N. P. Isonis, quem habes in vetustissimo codice rubro in fol. parvo et pergameno.
« Quod vero Martyrologii hujus auctor sit Notkerus, aeque clarum fit ex alia quadam perantiqua scheda membranacea praefixa Martyrologio seu Kalendario Adonis in magno cod. Historiae Scholasticae, ubi veteris cujusdam Patris manu descriptae leguntur historiae S. Desiderii, Verenae, etc., et quidem, ut ipsemet exscriptor testatur, ex Martyrologio Notkeri, quod aliud non est quam hoc nostrum, cum 131.1028A| historiae illae ad verbum cum exemplari nostro consentiant. Cum autem duo fuerint apud nos Notkeri scriptis celebres, alter nimirum Balbulus, qui anno Domini 912 obiit; alter Physicus, qui anno salutis 1033 mortuus est, priorem illum fuisse hujus operis parentem inde liquidum evadit, quod ipse superstes erat, quando Ado episcopus Viennensis reliquias S Desiderii Martyris ad Monasterium S. Galli transmisit. Factum est autem hoc anno Redemptoris 870. Caret porro Martyrologium hoc mense Novembri et Decembri, et alicubi etiam aliquot diebus, nescio quo infortunio. » Haec Metzlerus.
JACOBI BASNAGII DE NOTKERO OBSERVATIO. 131.1027|
- I.
131.1027B| De Notkero episcopo Leodiensi. --Plurimi fuere Notkeri eodem fere tempore: ab episcopo Leodiensi Notkero ordiamur; quanquam aetate paulo recentior, dignitate fuit superior. Hunc monachum faciunt Benedictini auctoritate Magdeburgensis Chronici, in quo praepositus monasterii Sangallensis dicitur. Animadvertere debuerant illi errasse turpiter Chronici auctorem, qui Notkerum monasterii praepositum asserat ann. 1008 (CHAPEAVILLE, Gesta pontif. Leod., t. I, p. 214), cum jam episcopus fuisset an. 971: et revera plurima referuntur Othonis secundi diplomata, quibus Hoyensem comitatum variaque concessit Notkero, jam episcopo Leodiensi. Non igitur potuit esse monachus an. 1008, nec fuit unquam. Urbis Leodiensis fundator appellatur, quippe illam muris cinxit, aedificiis decoravit; mosam in urbem induxit, litterarum studium invexit. Tantae severitatis fuit in vitiosos, ut non modo canonicam, sed etiam saecularem poenam apud ipsum luerent. Quicunque 131.1027C| peccator enim Ivit in exsilium, resipiscere ni properasset, Aut fregit collum, vel amatos perdidit artus. Talis erat reprobis, tam formidabilis omni Perjuro, etc. (Anselm., ibid., c. 58, p. 220.)
Talibus gestis formidabilem episcopum quis non timuisset?
- II.
De duobus aliis Notkeris. --Alter fuit Notkerus abbas Sangallensis; cum enim praefectura sponte cessisset Burchardus, ab Othone creatus est abbas Notkerus ea lege, ut nihil capitale absque nutu Burchardi adhuc viventis ageret. Eodem autem fere tempore praefecturam suscepit, ac alter Notkerus ad episcopalem sedem promovebatur. Abbas enim renuntiatus est an. 973, et obiit an. 981. Hic abbas fuit nepos alterius Notkeri doctoris, pictoris, medici et poetae, quem piperis Granum, ob acrimoniam vel morum severitatem nimiam, appellabant; 131.1027D| hic caecus obiit. Saeculo sequenti, undecimo scilicet, vixit alter Notkerus, Labeo dictus, et postea beati titulo decoratus. Denique saeculo decimo tertio fuit quintus vel potius sextus Notkerus, doctissimi et benignissimi nomine saepius indicatus. Hi omnes a Notkero de quo nunc agendum diversi fuere.
- III.
De Notkero Balbulo. --BALBULI titulo a caeteris distinguitur, iisque omnibus aetate fuit superior; puer enim oblatus est ad sanctum Gallum an. 840, et ordines sacros recepit; studiis incubuit sub Isone praeceptore, qui ad an. 871 excessit e vivis. Illum Carolo Magno coaevum fecit Eckerhardus et post illum scriptores plurimi. Non tam illorum quam Eckerhardi supinitatem mirare, qui Vitam Notkeri descripturus ipsius aetatem non noverat. Si credas huic panegyristae, fuit propheta Notkerus, saepius cum daemonibus lusit et manus conseruit. Vix alia ab ipso discas. Obiit VIII Idus Apriles an 912. Hoc 131.1028B| epitaphium an ejus tumulo fuerit insculptum dubitatur; tamen a Bollandianis refertur. Ecce decus patriae Notkerus dogma sophiae Ut mortalis homo conditur hoc tumulo. Idibus Octonis hic carne solutus Aprilis Coelis invehitur, carmine suscipitur.
- IV.
De Sequentiis Notkeri. --De scriptis Notkeri haec habet Eckerhardus in ipsius Vita, c. 33: « Pater sanctus pauca scripsit praeter Sequentias et alia modica. » Sed circa scripta Notkeri, ut in caeteris, peccasse videtur Eckerhardus; quis enim ipsius martyrologium modicum opus potest appellare? Quis vero ignoscat auctori quem latuit ille liber? Tribuuntur plurima Notkero Balbulo. Primo indubitatum est Sequentias composuisse, hoc est rhythmicas preces quae cantari solent ante evangelium in festis solemnioribus. Hoc opusculum ut praecipuum notavit Eckerhardus. Observandum tamen illum in errorem etiam hic incidisse; memorat enim 131.1028C| Notkerum Sequentiam illam a se compositam: Sanctus Spiritus adsit nobis gratia, Carolo Magno misisse, qui in gratiarum actionem hymnum: Veni, Creator, ipsius ore dictatum retribuit. « Talibus alis, inquit (Eckerhard., Vita Notkeri, c. 18), solent pennata animalia se mutuo ferire, id est, perfecti viri et docti spiritali scientia eruditi solent se diversitate adhortationum exercitare; sic sanctus Augustinus, B. Hieronymo, » etc. Quam fatue! cum falsitatis dicam effugere non possit, et ex superius dictis pateat tale hymnorum commercium Notkero cum Carolo Magno, qui a longo tempore ex hoc saeculo migraverat, intercedere non potuisse.
- V.
De variis ipsius operibus. --Varia alia concinnavit opuscula Notkerus. Primo in gratiam amici Landberti, alphabeti litteras, quae olim ad significandam modulationem inserviebant, elucidavit: secundo (Id. ibid., c. 20), « transtulit idem sanctus vir Psalterium de Latina lingua in barbaricam linguam, 131.1028D| sicut hodie est in armario; » hoc est, ad finem duodecimi vel ad initia decimi tertii saeculi; hoc enim tempore scribebat Eckerhardus, cujus verba desumpsimus. Tertio varios composuit hymnos et carmina. Quarto inter illa occurrit fragmentum Vitae S. Galli metrice scriptum. Sed asserit praeterea Goldastus (Rerum Alam. t. II, p. 195), exstare in Palatinatu, apud viduam Wolfgangi Wecterii, Historiam sancti Galli et subsequentium temporum ad suam usque aetatem in morem Ciceronianum, id est per dialogos. Quinto tribuit eidem Notkero Goldastus chartas quasdam vice Weinhidardi cancellarii scriptas. Sexto libri duo de Gestis Caroli Magni sub nomine Sangallensis monachi exarati Notkero Balbulo vindicantur.
- VI.
De Martyrologio. Martyrologium quod attinet. indubio fuit a Notkero concinnatum, et inter ejus scripta primum jure merito locum tenet. Non video 131.1029A| cur dubitarit Pinus, in Nova Bibliotheca, an saeculo nono desinente vel decimo ineunte sit scriptum; ipse enim tempus quo hunc laborem suscepit indicat VIII Kal. Maii. Scripsit scilicet Formoso Roma nam sedem tenente. Non equidem primo pontificatus anno, sed aliquo ex subsequentibus. Sedebat Formosus an. 891; ideo hoc Martyrologium anno 894 assignavimus. Multa in eo possent observari, et 131.1030A| dignum est ut legatur ab eruditis. Germanis fuit in usu. De Anacleto refert VI Kal. Maias ipsum a Petro presbyterum ordinatum idolis vi coactum sacrificasse, deinde poenitentia ductum martyrio fuisse coronatum imperante Domitiano. Quae de lapsu Anacleti refert, unde hauserit nescio; ipsum sub Trajano vel mortuum vel martyrem asserunt Platina, Balaeus et plurimi.
IN NOMINE DOMINI INCIPIT MARTYROLOGIUM PER ANNI CIRCULUM S. P. N. NOTKERI, COGNOMENTO BALBULI, MONACHI SANCTI GALLI. 131.1029| JANUARIUS. Mensis Januarii habet dies XXXI, luna vero XXIX 131.1029B| KAL. JAN.--Octava nativitatis Dominicae, qua die idem Dominus circumcisus est in carne, secundum legem Moysi, et nomen, ut Jesus vocaretur, accepit, quod vocatum est ab angelo, antequam conciperetur in utero (Luc. II).
Romae natalis sancti Almachii martyris, qui jubente Alipio Urbis praefecto, cum diceret: « Hodie octavae Dominici diei sunt, cessate a superstitionibus idolorum sacrificiisque pollutis, » a gladiatoribus hac de causa occisus est.
Item Romae sanctae Martinae virginis et martyris, 131.1029C| qui sub Alexandro imperatore pro fide Christi multis tormentorum generibus cruciata, et ad extremum gladio est percussa: quae etiam ferocitatem leonis numine habitantis in se Spiritus sancti mitigavit, et simulacra orando destruxit, ac multos ad fidem Christi convertit. Pro cujus vindicta imperator impiam vitam se ipsum lacerando finivit.
Eodem die apud Spoletum Tusciae civitatem passio sancti Concordii presbyteri Romani de titulo Pastoris, temporibus Antonini imperatoris. Qui pro eo quod idolis sacrificare noluit, a Torquato comite capitalem sententiam accepit. Item Romae via Appia Coronae et militum triginta, qui sub Diocletiano Augusto pro confessione Christianae fidei martyrio coronari meruerunt.
131.1029D| In Caesarea metropoli Cappadociae, depositio S. Basilii episcopi, qui Regulam fratrum et multa alia utilia conscripsit, et super multa mirabilia quae 131.1030B| fecit, chirographum perditi hominis, quod diabolo fecit, orando recipere meruit, et diem mortis suae propter conversionem Joseph Hebraei distulit, et conscriptionem cujusdam nefandi sceleris etiam defunctus abolevit.
In Africa natalis sancti Fulgentii Ecclesiae Ruspensis episcopi et confessoris. Qui tempore Wandalicae persecutionis, ob catholicam fidem, et eximiam doctrinam, ab Arianis multa perpessus, et diu apud Sardiniam exsilio relegatus, tandem ad ecclesiam suam redire permissus, et vita et verbo clarus sancto fine quievit, annum sui episcopatus agens vicesimum quintum, vitae autem totius sexagesimum quintum.
Apud Alexandriam sanctae Euphrosynae virginis, 131.1030C| quae orationibus patris sui Pafnutii de sterili matre pergenita, in puerili aetate constituta, clam se tonderi fecit, et monasticam vitam expetiit, Smaragdi sibi nomen imponens. Post etiam in conclusione viginti octo annis in omni sanctitate perdurans, tacta aegrotationis incommodo, et mortem sibi adesse cognoscens, manifestavit se religioso, et lacrymis multoties quaerenti se jam patri. Cujus nomen et conversatio sub interpretatione castissimae apud Romanos celebris habetur.
IV NON. JAN.--Octava sancti Stephani.
Romae Telesphori papae. Qui constituit ut septem hebdomadibus ante Pascha jejunium celebraretur, et in Nativitatis Domini nocte missa frequentaretur, et hymnus angelicus, id est Gloria in excelsis Deo, 131.1030D| caneretur. Omni autem reliquo tempore, nullus ante horam tertiam, qua Dominus traditur crucifixus, missam celebrare praesumeret. Hic etiam martyrio 131.1031A| coronatus, sepultus est juxta corpus S. Petri in Vaticano.
In Antiochia Macharii abbatis. Et in Ponto civitate Tomis, trium fratrum, Argei, Narcissi et Marcellini pueri. Item Tomis Phili episcopi. Qui sub Licinio Caesare inter tirones comprehensus, cum nollet militare, caesus ad mortem, et diu in carcere maceratus, et in cippo missus, deinde in mare demersus, martyrium consummavit. Cujus corpus ad littus delatum, et a religiosis viris depositum, magnis coruscat virtutibus.
Viennae depositio B. Florentii episcopi.
In territorio Lugdunensi, monasterio Jurensium, S. Eugendi abbatis, cujus vita virtutibus et miraculis plena refulsit.
III. 131.1031B| NON. JAN.--Octava sancti Joannis Apostoli.
Romae Antheri papae et martyris, qui vicesimus post B. Petrum, duodecim annis rexit Ecclesiam, et martyrum gesta diligenter exquisivit. Passus est sub Maximiano, et in coemeterio Callisti sepultus, via Appia
Apud Parisium S. Genovefae virginis, quae a B. Germano Antissiodorensi episcopo Christo dicata, admirandis virtutibus et miraculis late claruit, et usque octoginta annos in Christi servitute consenuit.
II. NON. JAN.--Octana Innocentium. Apud Cretam natalis sancti Titi apostolorum discipuli.
In Africa sanctorum Aquilini, Gemini, Eugentii 131.1031C| [Eugenii], Martiani, Quinti, Theodoti, Tryphonis, praeclarissimorum martyrum.
Eodem die apud urbem Romam sanctorum martyrum Prisci presbyteri et Priscilliani clerici, atque Benedictae religiosae feminae, qui tempore Juliani impiissimi Augusti gladio martyrium peregerunt.
Item apud Romam beatae Daphrosae uxoris Fabiani martyris, quae post damnationem beati viri sui, primum relegata exsilio, deinde ab impio Juliano jussa est capite puniri.
Eodem die nativitas Theogenis martyris, qui sub Licinio Caesare per Licentium tribunum passionem complevit. In Hellesponto primum inter quatuor columnas tensus, fustibus caesus est, deinde in carcerem 131.1031D| missus, ut ibi fame interiret. Sed Domini pietate invisibili cibo ibidem per quadraginta dies pastus. In laudibus Dei assidue manebat. Ad ultimum vero in mare missus, martyrizavit. Quem Eutychus et Eustochius et Zoticus tolentes de littore maris, sepelierunt in foro Hellesponti.
Ipso die passio Petri agnomine Balsami, qui sub Maximiano imperatore, agente Severo praeside, suspensus et ungulis laceratus, ad extremum vero gladio percussus est, et in Aulona civitate sepultus est.
Eodem die passio Luciani presbyteri et martyris; qui missus a Roma praedicare verbum Dei in Galliis, post multorum conversionem ad Christum in eisdem partibus sub Juliano imperatore capite plexus est. 131.1032A| Ad cujus sepulcrum multa ostenduntur miracula et sanitates plurimae fiunt.
NON. JAN.--Vigilia Theophaniae.
Hierosolymae depositio S. Simeonis prophetae, qui Dominum Jesum Christum Spiritus santi illustratione cognitum, de manibus parentum in ulnas suas accepit, et non solum de eo, sed et de matre ejus futura mystico sermone praenuntiavit (Luc. II).
Apud Antiochiam, depositio sancti Simeonis monachi, admirandae virtutis viri. Qui tertio decimo aetatis anno, huic saeculo abrenuntians, monasterii claustra expetiit. Ubi mira abstinentia, vix septimo die cibum sibi indulgens, Psalterium intra quatuor menses didicit; deinde nimia domandi corporis intentione, fune palmitio renes sibi constringens, duriter 131.1032B| laniatus est. Inde in quodam puteo se recludens, sed ex eo a fratribus violenter ad monasterium reductus, clam fugiens eremum petiit. Ubi multo commoratus tempore, in columna editiori, sanctitate fervens, se conclusit. Ubi non modo extraneae mulieri, sed nec propriae matri, se videre permisit. Et usque hodie basilicam columnae illius feminarum nulla ingreditur. Nam quaedam mulier veste induta virili ingredi voluit, sed mox ut limen attigit, retrorsum mortua cecidit.
In Africa Felicis, Secundi, Honorii, Luciani, Candidi, Januarii, Telesphori, Jocundi, Anastasiae.
VIII. ID. JAN.--Epiphania Domini: quod interpretatur manifestatio. Apud Romanos autem eadem festivitas Theophania nominatur, ut ex compositione 131.1032C| nominis, quod Dei sit apparatio manifestetur. Quo videlicet die magi, juxta prophetiam Balaam, cujus successores erant, dicentis: Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israel, et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth, et erit Idumaea possessio ejus (Num. XXIV); et iterum: De Jacob erit qui dominetur, et perdat reliquias civitatis (ibid.), videlicet Ar, quae nunc Areopolis dicitur: ex visione incognitae prius stellae in hora nativitatis Domini in oriente, id est domi, Hierosolymam versus conspectae, in eadem regia civitate ex prophetia Michaeae de loco nativitatis Christi certius edocti, ducatu ejusdem stellae in Bethlehem puerum Jesum cum Maria matre sua invenientes, mysticis muneribus adoratum venerati sunt. Quod licet divino instinctu 131.1032D| credatur actitatum, ut gentes quae in vicinio erant, nativitatis Dominicae ac propheticae doctrinae jam tunc participes fierent, tamen historica ratione et temporaria Christi dispensatione non caret, ut et Moabitarum duces apud parentes suspecti sibi quondam regis muneribus oblatis gratiam impetrarent, et eadem munera ad peregrinationem Aegyptiam prodessent. Neque enim iidem magi aut Chaldaei, aut Indi, aut denique Persae, juxta quosdam fuerunt, et altero vel tertio nativitatis Domini anno eum adorandum venerunt, sed aut Moabitae et Ammonitae sive Madianitae, sancto Hieronymo id ipsum astipulante, et tertio decimo nativitatis ejus die, non in Jerusalem sublimem sicut putaverunt, sed in Bethlehem 131.1033A| humilem studio devotionis invenire, et spirituali remuneratione donari meruerunt. Eodem die passio sanctae Macrae virginis, quam cum Ricovarus [Rictiovarus] praeses torqueri et in ignem praecipitari jussisset, illaesa permansit. Deinde mamillis abscissis, et squalore carceris afflicta, super testas acutissimas et prunas volutata orans migravit ad Dominum.
In Africa, Flori, Jocundi, Petri, Marci, Acutii, Januariae.
In Syria, sanctae Anastasiae.
Medonis [Rhedonis] nativitas et ordinatio episcopatus, ac transitus sancti Melani [Melanii] episcopi et confessoris. Cujus corpori superposita in mediis ignibus illaesa reperta est palla.
131.1033B| VII ID. JAN.--Relatio pueri Jesu ex Aegypto. Et nativitas sancti Luciani Antiochenae Ecclesiae presbyteri et martyris, viri doctissimi atque eloquentissimi, qui Nicomediae ob confessionem Christi passus, et in quatuor partes dissectus est: quibus in singulis lapidibus ligatis et in mare demersis, alia die Helenopoli Bithyniae integrum corpus cum ipsis lapidibus inventum honorifice sepultum est. Quam urbem cum prius Drepana vocaretur, in honorem ejusdem martyris Constantinus imperator instaurans, ex nomine matris suae Helenopolim nuncupavit.
Item apud Antiochiam B. Cleri diaconi, qui ob confessionem Christi septies tortus, et in carcere diu maceratus, ad ultimum decollatus martyrium 131.1033C| consummavit.
Passio sanctae Faustae virginis, sub Maximiano imperatore, quae Evilasium primum palatii, tortorem suum, patientiae suae virtute convertit ad fidem, necnon et praefectum cui jussum est eam torquere. Primum ergo suspensa et ferramentis lacerata, postea bestiis tradita, sed a nulla earum contaminata est. Deinde clavis caput ejus confixum est. Postea in sartaginem pice ferventem missa, sed non est laesa, sicque cum Evilasio et praefecto in tormentis constituta, reddidit spiritum: populi vero Christiani haec audientes, sepelierunt corpora sanctorum.
VI ID. JAN.--In Graecia, Poliecti [Polyeucti] et Palladii.
Neapoli Campaniae nativitas S. Severini episcopi 131.1033D| et confessoris, fratris beatissimi Victorini clarissimi in miraculis viri. Qui et ipse fratris imperator [imitator], post multarum virtutum perpetrationem, sanctitate plenus quievit. Sepultus in eo loco ubi priusquam ad episcopatum vocaretur, abstinentissimus fuerat conversatus.
In Graecia, Rustici, Timothei et Jocundi.
Mellocia [Bellovaci] sancti Luciani, socii beati Dionysii. Item Messiani.
Metis, Patientis episcopi.
V ID. JAN.--In Mauritania, civitate Caesariensi, passio S. Martianae virginis et martyris.
Eodem die apud Antiochiam S. Juliani martyris, et Basilissae virginis: qui locupletissimorum cura 131.1034A| parentum, pro eo quod erant unici, renitentes et inviti specietenus in conjugio copulati, sed sanctissimo voto per aliquot annos pariter in virginitate manentes, monasteria de rebus suis in Antiochiae municipiis instituerunt, ita multa et frequentia, ut Julianus ad decem millia monachorum Pater; Basilissa vero multarum virginum Mater existeret. Quas ante se ad regnum coelorum praemittens, et ipsa subsequitur. Julianus vero postmodum a Martiano praeside perquiritur. Quo tempore rabies crudelissima, ad persequendum sanctos Dei sub Diocletiano et Maximiano exardescens, multitudinem sacerdotum et ministrorum Ecclesiae Christi propter immanitatem persecutionis ad eum confugere coegit. Comprehensus itaque cum hac ingenti multitudine, ipse 131.1034B| praesidis audientiae est reservatus, caeteri servi Dei jussu crudelissimi ducis accenso igne, eisque apposito, in quo consistebant loco consumpti sunt. Ubi ad commodandam [commendandam] pretiosam mortem sanctorum, tertia, sexta, nona, sed et vespertina hora, psallentium Deo chori feruntur auditi. Beatus autem Julianus primum auditus rigidissimis fustibus caesus est. Cumque caederetur, unus ministrorum, praesidi necessarius, oculum amisit, quem, B. Juliano orante, illico recepit, et Christo credens, statim ab insano judice decollatur. Inde B. Juliano ducto ad fanum daemonum, ad quingenta simulacra comminuta atque in pulverum sunt redacta: qui pro hoc [cum pro hoc] in profundissimum et obscurissimum carcerem, cum Celso puero, 131.1034C| praesidis filio, clauderetur, sed odore suavissimo et iumine mirifico donaretur, septem fratres et viginti milites, qui ad eos visitandi gratia venerunt, priores igni traditi, posteriores sunt gladio trucidati. Porro Julianus cum Celso puero, et Antonio presbytero, atque Anastasio diversis poenis afflicti, et ipsi cum Marcionilla matrona a militibus sunt interempti.
IV ID. JAN.--Nativitas B. Nicanoris, unius de primis septem diaconis, apud Cyprum gloriose coronati ibique venerabiliter sepulti.
Apud Thebaidem nativitas sancti Pauli primi eremitae, qui a sexto decimo aetatis suae anno usque ad nonagesimum tertium solus in eremo permansit. Cujus animam inter apostolorum et prophetarum choros ad coelum ferri ab angelis Antonius vidit. 131.1034D| Romae Melchiadis episcopi: qui constituit in Ecclesia a fidelibus nulla ratione in diebus Dominicis jejunandum. Igini [Hygini] papae, qui constituit clerum, et gradus ecclesiasticos distribuit.
III ID. JAN.--Eductio Domini de Aegypto, quae secundum alios VII Id. Jan., secundum quosdam Non. Jan. propter multorum dierum profectionem celebratur. Apud Alexandriam SS. confessorum, Petri, Severi, Leuci.
In Africa nativitas S. Salvii martyris, in cujus natali S. Augustinus verbum fecit ad populum Carthaginis.
PRIDIE ID. JAN.--In Achaia Cyriaci. In Aegypto. Philoromi. In Arabia, Saturi: qui transiens ante 131.1035A| templum cujusdam idoli, cum exsufflasset illud, signans sibi frontem, statim corruit; quam ob causam a judice loci decollatus est. Eodem die nativitas S. Arcadii martyris, genere et miraculis clari.
ID. JAN.--Octava Theophaniae. Romae, via Lavinaca [Lavicana], Secundinae, Coronae, et militum quadraginta sub Gallieno imperatore. Pictavis, depositio S. Hilarii episcopi et confessoris, qui sub Constantio Augusto haeretico ob catholicam fidem quadriennio apud Phrygiam exsilio relegatus est. De quo inter alias virtutes refertur quod orando mortuum suscitaverit.
XIX KAL. FEBR.--In Antiochia Glycerii diaconi, de antiquis, multa tormenti [tormenta] passi et in mare demersi.
131.1035B| In Campania Nola civitate Felicis presbyteri: cujus episcopus Maximus cum persecutione territus fugisset in eremum, beatus Felix, captus et vinculis astrictus, ante praesidem est adductus et fustibus caesus. Deinde in equuleo tortus, et in carcere vinculatus, et cocleis ac testulis superpositus: nocte ab angelo Domini confractis catenis, et scissa trabe qua pedes ejus astringebantur, sacerdotem suum requirere jubebatur. Quem cum senio praegravatum, fame consumptum, gelu constrictum, clausis oculis strictisque dentibus semivivum vixque spirantem aegre tandem aliquando reperisset, et non haberet quid defecto seni porrigeret, ecce subito de sentibus uvam dependere miratus, in os confessoris expressit, et refocillatum atque humeris impositum ad civitatem 131.1035C| perduxit, ac sub tugurio cujusdam viduae clanculo pavit. Deinde captus et in exsilium trusus, cum multos ibidem per signorum ostensionem converteret: post inde regressus, cum iterum ad tormenta quaereretur, sed divina providentia occultatus, apud Nolam multis virtutibus illustrissimus emineret, adeo ut cunctus populus eum sibi pontificem postularent: non consensit, sed alio pro se ordinato, ipse nihilominus per duodecim annos Dei servitio insistens, Dominica die mysteriis confectis migravit ad Christum. Sepultusque est non longe ab urbe Nola, in loco qui dicitur Pincis.
In Spoletana civitate nativitas Pontiani martyris, qui passus est temporibus Antonini imperatoris, sub Fabiano judice. Qui cum nollet idolis sacrificare, 131.1035D| jussit eum virgis caedi crudelissime. Deinde nudis pedibus super carbones ardentes ambulare, postea duos ei leones immitti, a quibus cum nocitus non fuisset, liquefacto plumbo perfusus est; cumque nec in hoc laederetur, capite truncatus est.
XVIII KAL. FEBR.--In Palaestina depositio Abacuc prophetae, cujus reliquiae simul cum ossibus Michaeae prophetae temporibus Arcadii et Honorii Augustorum, Domino revelante, repertae sunt. Item Macharii abbatis, discipuli S. Antonii. Item B. Isidori, sanctitate vitae, fide ac miraculis praeclari.
XVII KAL. FEBR.--Romae, via salaria, in coemeterio Priscillae, nativitas S. Marcelli papae. Hic fecit coemeteria via Salaria, et viginti quinque titulos in 131.1036A| urbe Roma constituit propter baptismum et poenitentiam multorum, qui convertebantur ex paganis et propter sepulturas martyrum. Qui jubente Maximiano imperatore primo fustibus caesus, et a facie ejus quem corripiebat expulsus est. Deinde audiens quod domum sanctae Lucinae, quam ipse proscriptione damnaverat, eo quod de facultatibus suis Christianis donaverit, ecclesiam faceret, atque in ea missas celebraret, in media civitate jussit in eadem ecclesia plancas sterni, ad animalia extabuli [catabuli] publici, et eumdem episcopum ad servitium animalium deputavit, cum custodia publica. Ubi etiam post multos annos serviendo, indutus amictus cilicino, defunctus est, et conditus aromatibus a Joanne presbytero et B. Lucina, sepultus est in coemeterio 131.1036B| Priscillae.
Arelate S. Honorati episcopi et confessoris, cujus inter caetera miracula fertur quod draconem de Hilarina insula orando fugaverit, et ibidem monasterium fundaverit.
In pago vero Mandensi in Perona monasterio S. Fursei Hiberniensis. Qui de hoc saeculo raptus multa mirabilia conspexit, et reversus mortalibus admiranda narravit, ac postmodum in austera districtione demigravit.
XVI KAL. FEBR.--In Aegypto, apud Thebaidem, depositio B. Antonii monachi, qui sine ulla scientia litterarum, Scripturas divinas, et memoriter audiendo tenuisse, et prudenter cogitando intellexisse et inimitabilem vitam ac miraculis claram a pueritia 131.1036C| usque ad decrepitam senectutem duxisse, et multos sanctitatis suae discipulos reliquisse, toto orbe Christiano praedicatur. Obiit autem in pace sub imperatore Constantino, anno aetatis suae centesimo quinto, et sepultus in eremo a suis discipulis, sicut ipse vivens praeceperat, occultatus est. Cujus corpus, sub Justiniano imperatore divina revelatione repertum, Alexandriam delatum est, et in ecclesia B. Joannis Baptistae humatum.
Lingonis, nativitas sanctorum geminorum Speusippi, Elasippi et Melasippi [Eleusippi et Meleusippi]: qui cum essent viginti quinque annorum, cum avia sua Leonilla, et Jonilla, et Neone martyrio coronati sunt, tempore Aureliani imperatoris. Gemini quidem in una arbore suspensi, ligatis manibus sursum, 131.1036D| pedibus vero jusum [ id est, deorsum], ita extenti ut pene putarentur ab ipsa membrorum compage separari. Et post in ignem praecipitati, nec tamen flammis laesi: inter verba orationum simul migraverunt ad Dominum. Jonilla, haec videns, confessa est se etiam Christianam, et comprehensa a turbis, a capillis suspensa, ac multis afflicta suppliciis, cum Christum negare noluisset, cum Leonilla est simul gladio perempta. Neon exceptor gestorum et ipse Christo nomen confessus martyrio coronatus est. Docuit autem et baptizavit geminos hos Benignus presbyter, quem misit ab Oriente B. Polycarpus Myrneorum [Smyrnaeorum] episcopus, Joannis apostoli auditor, in Galliam cum Andochio compresbytero 131.1037A| et Thyrso diacono. Sepulti sunt autem iidem gemini in secundo milliario ab urbe Lingonensi. Turbon quoque scribens victorias confitentium Dominum, non post multum temporis martyrium perpessus est.
XV KAL. FEBR.--Cathedra S. Petri apostoli, qua primum Romae sedit: cum enim idem princeps apostolorum Hierosolymis et in Caesarea atque in caeteris civitatibus Judaeorum primum praedicasset Evangelium, ad praedicandum postea gentibus missus, venit Antiochiam, ibique fundans Ecclesiam, praefuit eidem annis . . . [ apud Baron., annis septem]. Inde quoque pergens Romam venit secundo Claudii Caesaris anno, ibique Evangelium instantissime praedicans viginti et quinque annis ejusdem urbis 131.1037B| episcopatum rexit.
Item Romae nativitas S. Priscae virginis et martyris.
In Ponto nativitas SS. martyrum, Moysei et Ammonii: qui cum essent milites, primo ad metalla deputati, novissime vero igni deputati sunt.
XIV KAL. FEBR.--Hierosolymis nativitas sanctarum Marthae et Mariae sororum Lazari.
In Smyrna, sancti Germanici martyris, ad bestias damnati.
In Africa, Pauli, Quinti et plurimorum martyrum. Carthagine, Picariae, Piae et aliorum triginta octo.
XIII KAL. FEBR.--Romae Fabiani papae, qui cum viginti quinque annis Ecclesiae praeesset, passus est tempore Decii et in coemeterio Callixti sepultus. Hic 131.1037C| regiones divisit diaconibus, et fecit ut septem diacones totidem notariis imminerent, ut gesta martyrum in integrum colligerent, et multas fabricas per coemeteria fieri praecepit. In cujus electione fertur Spiritus sanctus in columbae specie plurimis apparuisse. Item Romae, eodem die, nativitas S. Sebastiani martyris, qui in tantum charus erat imperatoribus Diocletiano et Maximiano, ut principatum ei primae cohortis traderent. Quem Diocletianus, ubi Christianum cognovit, nec a fide posse revocari, jussit ligari in medio campo, quasi signum ad sagittam, et sagittari a militibus. Qui cum, sagittis plenus, quasi hericius staret, putantes eum mortuum, abierunt. Nocte autem veniens quaedam mulier, nomine Hirene, tollere corpus, invenit eum 131.1037D| viventem, et adduxit eum in domum suam, et curam ejus egit. Qui ubi convaluit, multos in fide confortavit. Nec mora ipsis imperatoribus apparens, eos prout digni erant corripuit. Tunc, jussit cum Diocletianus in hippodromum palatii duci, et fustigari usque deficeret: quem mortuum in cloacam maximam miserunt. Sed ille apparuit in somniis sanctae matronae Lucinae dicens: Juxta circum invenies corpus meum, pendens in unco, et dum levaveris, perduces ad Catacumbas, et sepelias me in crypta juxta vestigia apostolorum. Quae ipsa nocte cum servis veniens totum ita complevit.
Eodem die Romae SS. martyrum Marini [Marii] 131.1038A| et Marthae cum filiis suis Audifax et Ambacuc [Abachum] nobilium de Perside qui ad orationem venerant Romam tempore Claudii principis. E quibus post toleratos fustes, equuleum, ignes, ungues, manuum praecisionem, Martha in nympha necata, caeteri decollati.
XII KAL. FEBR.--Athenis Publii episcopi, qui cum Paulo apostolo, in insulam naufragio ejecto, post patris sui a febribus et dyssenteria curationem, non modicam humanitatem praestitisset, per ejus praedicationem ad Christum conversus, in tantum gratia Dei profecit, ut ab ipso Apostolo Atheniensibus ordinatus episcopus martyrio sit coronatus.
Romae S. Agnetis, quae sub praefecto Urbis Symphronio, 131.1038B| pro eo quod Christi et virginitatis amore filium ejus maritum accipere noluisset: ad lupanar illusionis gratia perducta ac denudata, primum capillis suis contecta, deinde coelesti veste donata, ipsum praefecti filium se impudentius appetentem, et ob hoc a diabolo praefocatum, orationis virtute suscitavit. Post haec ignibus injecta, sed eis merito sanctitatis ejus exstinctis, gladio percussa est. Quae postea parentibus suis inter multitudinem virginum auro textis cycladibus indutarum apparens, gloriam Dei, qua fruebatur in coelis, aperta voce praedicabat in terris. In Hispaniis, civitate Tarracone, nativitas SS. Fructuosi episcopi, Augurii et Eulogii diaconorum. Qui tempore Gallieni imperatoris, sub Aemiliano 131.1038C| praeside, primo in carcerem trusi, deinde flammis injecti, exustis vinculis, manibus in modum crucis expansis orantes ut urerentur, obtinuerunt. Ex mox quidam e fratribus et filia praesidis, quae astabat, viderunt sanctorum animas ad coelum ascendere coronatas.
XI KAL. FEBR.--Apud Trecas passio S. Patrocli martyris.
In Hispaniis nativitas sancti Vincentii diaconi et martyris: qui cum S. Valerio episcopo suo a Caesareae Augustana civitate Valentiam usque gravibus nexus catenis, jubente Datiano, perductus est; ibique fame et squalore carceris diu maceratus, tormentis equulei et ungularum horrenda laceratione vexatus, etiam grabato ferreo diutissime 131.1038D| ustulatus, arvinae guttis et crepitante sale respersus est. Post haec in teterrimum carcerem trusus, divaricatis in nervo cruribus, super acutissima testarum fragmenta projectus est. Ubi nocte lux ingens apparuit, et virtute Dei solutus martyr, inter angelos, a quibus visitari meruit, hymnum canebat, ita ut ipse custos carceris crederet Christo. Mane autem facto, cum misisset eum Datianus, et jussisset in lecto mollissimo reclinari, ut aliquantulum recreatus, acrius denuo torqueretur, infatigabilem spiritum Christo reddidit. Tunc Datianus corpus ejus in campum projici et feris atque avibus jussit exponi. Sed mox corvus divinitus ad custodiam ejus datus, 131.1039A| non solum aves alias arcebat, sed et immanem lupum a sancto corpore repulit. Quod cum Datiano nuntiatum esset, jussit eum insutum culeo in profundum maris cum gravissimo saxi pondere demergi. Sed prius, virtute Dei super undas innatans, ad littus delatus et arenis conditus est, quam remiges portum tangere potuissent. Inde cum se sanctus martyr cuidam fideli anui revelasset, persecutionis rabie cessante, a Christianis reverenter sublatus, et in ecclesia tumulatus est.
Nativitas S. Anastasii monachi et martyris de Perside: qui post plurima tormenta carceris, verberum et vinculorum, quae in Caesaraea Palestinae perpessus fuerat a Persis, postremo in Perside multa poena afflictus, atque ad ultimum decollatus 131.1039B| est a rege eorum Chosdroe cum aliis septuaginta. Reliquiae corporis ejus primo Hierosolymis ad monasterium, deinde Romam delatae, venerantur in monasterio B. apostoli Pauli quod dicitur ad Aquas Salvias.
Ipso die in Galliis, civitate Ebreduno, sanctorum martyrum Vincentii, Orontii et Victoris.
X KAL. FEBR.--Nativitas S. Parmenae diaconi de septem primis: qui traditus gratiae Die a fratribus, injunctum officium praedicationis plena fide consummavit, et martyrii palmam adeptus Philippis quievit.
Romae Emerentianae virginis Christi et martyris, quae erat collactanea S. Agnetis, et dum oraret ad sepulcrum ejus, ac simul orantes a 131.1039C| gentilium laesione defenderet, lapidata est ab eis. In Mauritania, civitate Neocaesaraea, nativitas S. Severiani et Aquilae uxoris ejus ignibus combustorum.
IX KAL. FEBR.--Nativitas sancti Timothei discipuli B. Pauli apostoli: qui apud Ephesum a beato apostolo episcopus ordinatus, post multos pro Christo agones dormivit. Cujus corpus cum reliquiis beati Andrae et Lucae vicesimo anno Constantinopolim translatum est.
Apud Antiochiam sancti Babylae episcopi cum tribus parvulis: qui sub . . . . [ Apud Baron, sub Decio] posteaquam frequenter passionibus suis et cruciatibus glorificaverat Dominum, gloriosae 131.1039D| vitae finem est fortitus in vinculis; et non longe a Castalio fonte sepultus, Apollinem in ipso celeberrimo oraculorum suorum loco damnavit silentio.
In Neocaesaraea civitate nativitas sanctorum martyrum Mardonii, Musonii, Eugenii, Marcelli, qui omnes igni traditi sunt, et reliquiae eorum in Axum fluvium dispersae.
VIII KAL. FEBR.--Romae translatio S. Pauli apostoli, et conversio ejus apud Damascum; et ibidem nativitas S. Ananiae, qui eumdem Paulum baptizavit.
Alibi nativitas S. Projecti martyris. Constantinopoli, Gregorii Theologi.
131.1040A| Apud Gabalen civitatem, S. Severiani episcopi, admirandae sanctitatis et doctrinae viri.
VII KAL. FEBR.--Nativitas sancti Polycarpi, qui beati Joannis apostoli discipulus, et ab eo Smyrnae episcopus ordinatus, totius Asiae princeps fuit. Postea vero, regnante Marco Antonino et Lucio Aurelio Commodo, quarta post Neronem persecutione, Smyrnae sedente proconsule, et universo populo in amphitheatro adversus eum conclamante, igni traditus est. Sed flamma in modum camerae curvata, specie quasi veli navis vento sinuati, supra corpus martyris stetit. Quod corpus in medio positum, non erat ut caro ardens, sed tanquam si aurum aut argentum in fornace candesceret. Tum praeterea odorem naribus suis circumstantes 131.1040B| hauserunt tanquam thuris incensi, vel pretiosissimi flagrantis unguenti. Ad ultimum, videntes sceleris ministri corpus igne non posse consumi, jusserunt propius accedere confectores, et corpus cui ignis cesserat, mucrone transfodere. Quo facto tam largus profusus est sanguis, ut restingueret rogum. Cum quo et alii duodecim ex Philadelphia venientes, apud praefatam urbem martyrio consummati sunt. Tunc etiam Germanicus athleta Christi insignis, ad bestias damnatus, et ultro ad devorationem sui provocans, veloci morte coronam adeptus est vitae aeternae.
Eodem die sanctorum martyrum Theogenis cum aliis triginta sex.
Item apud Biturigas beati Sulpitii episcopi et 131.1040C| confessoris.
VI KAL. FEBR.--In Africa nativitas S. Juliani, Vincentiae et aliorum triginta duorum.
Nativitas S. Joannis episcopi Constantinopolitani, qui pro mira et pretiosissima doctrina Chrysostomus appellatur: quod Latine interpretatur oris aurei vel os aureum habens. Qui per multos agones vitam promeruit sempiternam.
Item Marii abbatis monasterii Badocensis, vita et virtutibus clari.
In Bethlehem Judae dormitio Paulae, matris Eustochiae [Eustochii] virginis Christi. Quae cum esset ex nobilissimo genere senatorum Romae, abrenuntians saeculo, et opibus suis in pauperes 131.1040D| erogatis, Christi consecuta est paupertatem, et apud praefatum oppidum, Dominica nativitate gloriosum, monasterii virginalis exstitit mater. Cujus Vitam virtutibus admirandam S. Hieronymus scribens, testatur eam longe coronatam esse martyrio. Ejusdemque petitionibus annuens, confecit plurima opuscula.
V. KAL. FEBR.--Octava sanctae Agnae, vel, juxta quosdam, natalis genuinus [geminus]. In civitate Apollonia, Leucii, Thyrsi, Gallinici martyrum. Qui temporibus imperatoris Decii sub praesidibus Cymbricio, Sylvano, et Baudo, diversis tormentorum generibus excruciati, primus et ultimus abscissione capitis, medius coelesti voce evocatus 131.1041A| spiritum reddens, martyria consummaverunt in Graecia.
Eodem die apud Alexandriam beati Cyrilli episcopi, qui catholicae fidei praeclarissimus exstitit propugnator.
In monasterio Reomanensi [Rhemensi], Hicanis [Joannis] presbyteri viri Dei.
IV KAL. FEBR.--Romae nativitas Papiae et Mauri militum tempore Diocletiani: qui constantiam videntes Saturnini et Sisinnii martyrum, conversi sunt ad fidem. Statimque jussum est a Laodicio praefecto Urbis, ut os eorum, quo Christum confitebantur, lapidibus contunderetur, et retunderentur [retruderentur] in carcerem, ubi erant baptizati ab Marcello papa. Quos post dies duodecim eductos, jussit 131.1041B| sterni in viam et fustibus caedi; deinde levatos de terra plumbatis caedi donec exspirarent. Quorum corpora colligens noctu Joannes presbyter, sepelivit via Nomentana, ad nymphas beati Petri, ubi baptizabat. Scriptum in gestis beati papae Marcelli.
Eodem die Triveris depositio beati Valerii episcopi, discipuli S. Petri apostoli.
III KAL. FEBR.--Apud Antiochiam passio S. Hippolyti, qui novato [Novati] schismate aliquantulum deceptus, operante gratia Christi correctus, ad charitatem Ecclesiae rediit. Pro qua et in qua, postea illustre martyrium consummavit.
Hierosolymis depositio beatissimi Matthiae episcopi, de quo mira et plena fide gesta narrantur: qui 131.1041C| octavus post Jacobum rexit Ecclesiam, et multa pro Christo perpessus, ultimo in pace vitam finivit.
Item beati Alexandri; hic Deciana persecutione pro confessione fidei judiciis sistitur et vinculis carceris traditur. Quique cum longaevae aetatis veneranda canitie praefulgeret, postquam frequenter passionibus suis et cruciatibus glorificaverat Dominum, de vinculis ad tribunalia, et a tribunalibus revocaretur ad vincula, inter ipsa vicissim sibi succedentia tormenta, bono fine quievit.
Item in Malbodio monasterio nativitas Adelgundae virginis: quae temporibus Dagoberti regis Francorum ex nobili genere progenita, virginitatis propositum elegit, et in quo permansit. Saepiusque illi angelica visio revelata fuit, exhortans eam ut in 131.1041D| proposito permaneret. Novissime vero cum magna claritate coelestis luminis ad vitam migravit aeternam.
PRIDIE KAL. FEBR.--Apud Alexandriam nativitas S. Metrani martyris: quem pagani correptum jubent impia verba proferre. Quod illo recusante, omne corpus ejus fustibus colliserunt. Vultumque et oculos acutis calamis terebrantes, extra urbem cum cruciatibus expulerunt. Ibique quod in eo supererat spiritus, lapidibus ejecerunt.
Item Alexandriae, Tarsitii, Zotici et Ammonii.
In Africa, Victoris, Publii, Saturnini et Polycarpi. Item Thyrsi, Gelasii et Gallinici.
131.1042A| Eodem die apud Trientinam [Tridentinam] urbem beati Vigilii episcopi et martyris.
FEBRUARIUS. Mensis Februarius habet dies XXVIII., lun. XXIX, in anno vero bissextili XXX. KAL. FEBR.--Apud Antiocham S. Ignatii episcopi et martyris.
In Graecia, Polycarpi episcopi.
Ravennae, S. Severi episcopi.
Apud Smyrnam nativitas S. Pionii martyris, qui persecutione Antonii [Antonini] Veri, post insuperabilem responsionum constantiam, et squalorem carceris, ubi multos fratrum ad martyrium suis exhortationibus roboravit; ad ultimum cruciatibus multis 131.1042B| vexatus, clavis confixus, et ardenti rogo superpositus, beatum pro Christo sortitus est finem. Passi sunt cum eo alii quindecim.
Eodem die, beati Effrem, Edessenae Ecclesiae diaconi.
In Hibernia nativitas S. Brigittae virginis, quae magnorum meritorum et sanctitatis esse praedicatur, adeo ut cum lignum altaris in testimonium virginitatis suae tetigisset, viride sit effectum.
Eodem die S. Pauli episcopi civitatis Tricassinae; cujus et vita virtutibus claruit, et mors pretiosa miraculis commendatur.
IV NON. FEBR.--Hypapante Domini, vel purificatio beatae Mariae, quando Dominum Jesum cum hostiis secundum legem praesentavit in templo, 131.1042C| et ipsum esse Christum Simeon et Anna in Spiritu sancto cognoverunt, et exspectantibus redemptionem Hierusalem praedicaverunt (Luc I).
Apud Caesaream nativitas beatissimi Cornelii centurionis: cui cum preces et eleemosynae suae Deo acceptae ab angelo nuntiarentur, mox ex admonitione ejusdem angeli, ad sanctum Petrum apostolum legatos direxit, ut ad salvationem subvenire dignaretur. Qui visione coelitus delata edoctus, ne immunditiam gentilium abhorreret, ad eum properans, et de fide Jesu Christi in auribus gentium disputans, ac Spiritum sanctum ex dono linguarum eos accepisse non dubitans, eos jussit baptizari, post conversionem multorum millium ex Judaeis, has primas ex gentilibus primitias Deo consecrans. Qui Cornelius, relicta 131.1042D| militia, apud praefatam urbem episcopi honore sublimatus quievit.
Romae, sancti Aproniani commentariensis, qui a Sisinnio diacono Marcelli papae baptizatus, a Laodicio praefecto Urbis capite truncatus est, temporibus Maximiani Augusti.
Item Romae foro Sympronii, via Flaminia, milliario ab Urbe CLXIII, Laurentii, Hippolyti, et nativitas S. Fortunati.
In Africa, Victoris, Maurini, Honorati, Urbani, Hilarii, Perpetui, Juliani, Privatulae et aliorum septuaginta quatuor.
Aurelianis depositio B. Flosculi episcopi et confessoris, et Sichariae virginis.
131.1043A| III NON. FEBR.--In Sebastia civitate Cappadociae passio S. martyris Christi Blasii episcopi, qui sub Agricolao praeside capite truncatus est: cum duobus puerulis, filiis unius mulieris, de illis septem quae, per praedicationem ejus confortatae, sub eodem praeside martyrizaverunt.
In Africa, beati Celerini diaconi et confessoris, et sanctorum martyrum Celerinae aviae ejus, et Laurentini patrui, et Ignatii avunculi ipsius.
Lugduni depositio S. Lupicini episcopi.
PRIDIE NON. FEBR.--In Foro Sympronii nativitas sanctorum Gemini, Gelasii, Mannii [Magni], Aquilini [Aquili] et Donati.
In civitate Aegypti, quae appellatur Thynius [Thmuis] passio beati Phileae ejusdem urbis episcopi, 131.1043B| et Philoromi tribuni militum Romanorum: qui constantiam episcopi admiratus, et eam laudibus prosecutus, pariter cum eo capite plexus est. Cum quibus etiam innumera multitudo fidelium ex eadem urbe pastoris sui vestigia sequens, persecutione martyrio coronata est.
NON. FEBR.--In civitate Patris ordinatio episcopatus S. Andreae apostoli.
In Sicilia, urbe Catina, passio S. Agathae virginis sub Decio imperatore, proconsule Quintiano: quae post alapas et carcerem, post equuleum et tortiones, post mamillarum abscissionem, sed a Domino sanationem, post volutationem in testulis et carbonibus, tandem in carcere consummata est.
Viennae, beati Aviti episcopi. Cujus fide et industria 131.1043C| atque admirabili doctrina, tempore Gundebaldi regis, ab infestatione Arianae haereseos Galliae defensae sunt.
VIII ID. FEBR.--Romae via Appia in ejusdem coemeterio passio S. Sotheris virginis et martyris.
Apud Caesaream Cappadociae nativitas S. Dorotheae virginis; quae cum duobus sororibus Christe et Calliste, quae a fide nuper apostatabant, vitae doloribus, commendata esset, ut eam averterent a Christo, ipsas iterum convertit ad Christum: ita ut a praefecto in cupam ferventem missae, ad martyrii palmam pervenerint. Postea vero ipsa sub Sapricio provinciae ipsius praeside, primum equulei extensione vexata, dein palmis diutissime caesa, ad ultimum capitali sententia punita est. Cumque egrediens 131.1043D| de praetorio duceretur ad mortem, Theophilus quidam scholasticus ait ad eam. « Eia tu, sponsa Christi, mitte mihi mala de paradiso Christi tui. » Quae statim promisit se esse missuram. Ubi ergo ventum est ad locum in quo jugulanda erat, pauper [parumper] oratione facta, protulit orarium suum, et vocato ad se quodam puerulo annorum sex, misit Theophilo, dicens: « Dic ei: Dorothea ancilla Dei mittit tibi mala de paradiso Christi sui. » Accipiens ille et gratias agens quod petitionem ejus implesset, coepit sibi faciem tergere. Tantaque repente suavitate perfusus est, ut tota mente mutatus cum grandi exsultatione, et clara voce saepius replicaret: « Benedictum nomen Domini Jesu Christi. » Ob quam confessionem 131.1044A| mox et ipse tentus ac suspensus in equuleo, tanta crudelitate tortus est, ut omnes circumstantes exhorrescerent. Novissime vero caeso capite martyrium consummavit.
Eodem die nativitas Antholiani, qui apud urbem Arvernam martyrio coronatus.
In Gallia, civitate Aderato [Atrebati], depositio sancti Vedasti episcopi et confessoris.
In Hellone monasterio depositio S. Amandi episcopi et confessoris.
VII ID. FEBR.--In Britanniis sancti Moyseis vel Moysis venerabilis episcopi. Qui primo quidem in eremo vitam solitariam ducens, meritis et virtutibus ac signis quae faciebat per illum Dominus, magnifice innotuerat. Quique postea, petente Mauvia Saracenorum 131.1044B| regina, episcopus illius gentis factus, fidei catholicae custodivit intemerata consortia, et gentem cui datus fuerat episcopus ex grandi parte ad fidem Christi convertit: sicque in pace perfectus in virtutibus quievit.
VI ID. FEBR.--In Armenia Minore nativitas sanctorum Dionysii, Aemiliani et Sebastiani.
Eodem die apud Alexandriam nativitas sanctae Cointhae martyris: quam pagani correptam ad idola perducentes adorare cogebant. Quod cum illa exsecrans recusaret, vincula pedibus ejus innectentes, et per plateas totius civitatis eam trahentes, horrendo supplicio discerpserunt.
Romae depositio S. Pauli episcopi et Julii papae.
V ID. FEBR.--Suevo [Soli] apud Cyprum nativitas 131.1044C| Alexandri et Ammonis. Item Ammonis et aliorum triginta septem.
Alexandriae Apolloniae virginis: cui persecutores omnes dentes excusserunt; deinde, constructo ac succenso rogo, cum comminarentur vivam se eos esse incensuros, nisi cum eis impia verba proferret, illa paulum quid intra semetipsam deliberans, repente se de manibus impiorum prorupit, et in ignem quem minabantur sponte prosilivit.
IV ID. FEBR.--Romae nativitas sanctorum martyrum Zotici, Hireni, Jacinthi et Amantii.
Item Romae, via Lavicana, militum decem.
Eodem die in Oriente sanctae Sotheris virginis, quae graviter et diutissime alapis caesa, cum caetera quoque poenarum genera vicisset, gladio martyrium 131.1044D| consummavit.
In Campania sancti Sylvani episcopi et confessoris.
In Bethlehem civitate Judae, sub Herode rege, passio sanctorum Andreae et Aporii.
Sanctonis civitate depositio sancti Trojani episcopi et confessoris, et Baldegundis abbatissae.
Eodem die depositio sanctae Scholasticae virginis, cujus animam frater ejus, sanctus Benedictus abbas, vidit in columbae specie coelos petere. Quod fratribus, matutinorum hymnis expletis, intimavit et Deo gratias inde retulit.
III ID. FEBR.--Romae Calocerii et Parthenii.
In Apamia Paeonis et Eufraxii.
131.1045A| Apud Lugdunum Desiderii episcopi et martyris, qui beatus vir passus quidem est in Prisciniaco villa, territorio Lugdunensi, X Kal. Junii. Translatus est autem Viennam in civitatem sui episcopatus.
Alexandriae, depositio S. Euphrosynae, quae in monasterio mira virtute abstinentiae et miraculis etiam claruit.
PRIDIE ID. FEBR.--In Hispaniis, civitate Barcillone, nativitas S. Eulaliae virginis et martyris: quae passa est tempore Diocletiani imperatoris sub praefecto Hispaniarum Datiano; quando sub eodem apud Barcillonem sanctum Cucufatem, et apud Gerundam sanctum Felicem, gloriosas constat martyrii accepisse coronas.
In Africa passio S. Damiani militis.
131.1045B| Alexandriae Modesti et Ammonii infantum.
Romae Gregorii papae secundi, qui rexit Ecclesiam sedecim annis, Leonis et Constantii imperatorum temporibus. Qui vir castus, et in divinis Scripturis eruditus, in Germaniam per Bonifacium episcopum verbum salutis praedicavit. Idemque, ut in quadragesimali tempore, quinta feria jejunium atque missarum celebratio fieret, quod non agebatur, instituit.
ID. FEBR.--Apud Antiochiam nativitas S. Agabi prophetae; de quo in Actibus apostolorum refertur (Act., XI, XXI) quod et magnam famem et passionem Pauli apostoli praedixerit.
In Militena Armeniae nativitas S. Polyeucti martyris, qui Latine interpretatur multum orans.
131.1045C| Lugduni depositio S. Stephani episcopi.
XVI KAL. MARTII.--Romae nativitas S. Valentini presbyteri, qui post multa sanitatum et doctrinae insignia fustibus caesus, et sic decollatus est sub Claudio Caesare.
Eodem die Romae passio S. Valentini Interamnensis episcopi. Qui tentus a paganis ac virgis caesus, et post diuturnam caedem custodiae mancipatus, cum superari non posset, mediae noctis silentio, ejectus de carcere, decollatus est, jussione furiosi Placidi Urbis praefecti. Quem cum discipuli ejus Proculus, Ephebus et Apollonius ad civitatem suam retulissent, et hoc consulari Leontio nuntiatum fuisset, jussit eos capite caedi. Qui non sunt longe a corpore S. Valentini sepulti.
131.1045D| Item Romae, via Ardeatina, Feliculae, Vitalis, Zenonis.
In Egea civitate S. Juliani.
Apud Alexandriam nativitas sanctorum martyrum Bassi, Antonii, Protolici, qui in mare mersi sunt. Item Cyrionis presbyteri, Moyseos, Bassiani lectoris, Agathonis exorcistae, qui omnes igni combusti sunt.
Item Dionysii et Ammonii decollatorum.
XV KAL. MART.--Romae Cratonis martyris: qui cum haberet filium Chaeremonem nomine, qui inciderat in aegritudinem gravissimam, ad eumque sanandum B. Valentinum Interammensem episcopum evocasset, eidemque ipsum sub tali conditione 131.1046A| obtulisset, ut si puer sanaretur, ipse cum omni domo sua fieret Christianus, sanato puero, ipse quod promiserat implevit; atque cum uxore et universa domo baptizatus, non post multos dies martyrio consummatus est.
Interamnis, sanctae Agapae [Agapis] virginis.
In Brixia, Faustini martyris.
In Antiochia, Josephi diaconi.
Apud Sebasten civitatem passio S. Blasii episcopi. Qui multorum patrator miraculorum sub praeside Agricolao post diutinam caesionem, post carcerem, atque inde suspensionem in ligno ubi pectinibus ferreis carnes ejus disruptae sunt; postea iterum teterrimum carcerem, post demersionem in lacum, unde supernatans salvus exivit: jubente iniquissimo 131.1046B| judice capite ad extremum cum duobus pueris truncatur, felicia regna una cum ipsis ingressus. Ipso autem adhuc agonizante septem mulieres beatissimae, quae guttas sanguinis ejus profluentes de beatissimis plagis corporis ipsius colligebant, deprehensae quod essent Christianae, post caminum ignis, ubi plumbo superinfusae sunt, post pectines ferreos, quibus carnes earum disruptae, post aereas tunicas excandentes, novissime data sententia gladio percussae, datoque pretio sanguinis, vitam merebantur aeternam.
XIV KAL. MART.--Nativitas S. Onesimi, pro quo B. Paulus apostolus Philemoni familiares litteras mittit. Quem idem beatus apostolus episcopum ordinans, eique praedicationis verbum committens, apud Ephesiorum 131.1046C| civitatem reliquit. Cui episcopus post B. Timotheum et ipse praesedit. Qui Romam perductus, atque ibi pro fide Christi lapidatus, sepultus est ibi primum Christi martyr. Inde ad loca ubi fuerat ordinatus episcopus corpus ejus delatum.
In Cumis nativitas S. Julianae virginis. Quae temporibus Maximiani imperatoris, primo a patre suo Africano caesa et graviter cruciata est, deinde et a praefecto Eleusio, quem sponsum habuerat, nuda virgis caesa, et a capillis suspensa, et plumbo soluto a capite perfusa, et rursum in carcerem recepta, ubi palam cum diabolo conflixit; et rursum evocata, rotarum tormenta, flammas ignium, ollam ferventem superavit, ac decollatione capitis martyrium consummavit. Quae passa est quidem in Nicomedia, 131.1046D| sed post paucum tempus, Deo disponente, in Campaniam translata.
Eodem die in Aegypto Juliani cum aliis numero quinque millibus.
In Hispania, civitate Barcillone, S. Cucufatis martyris.
In Africa, sancti Maximi.
Item Secundae, Sauli [Seleuci].
XIII KAL. MART.--In Perside nativitas B. Polychronii martyris, Babyloniae, et Ctesifontis episcopi. Qui praesente Decio imperatore, os lapidibus caesus, manibus extentis, oculis ad coelum elevatis, emisit spiritum. Scriptum in passione S. Laurentii. In Africa sanctorum Donati et Secundiani. In Aquilea 131.1047A| Crysanthi, Eutychii, Concordiae, Justi, Romuli, Salonis, Sylvani et aliorum octoginta quatuor, quorum nomina Deus scit. Alibi Januarii, et aliorum valde multorum.
XII KAL. MART.--Hierosolymis, B. Simeonis episcopi et martyris, qui traditur propinquus Salvatoris fuisse secundum carnem. Constat tamen quia de Cleopha cujus filius fuit, frater erat Joseph.
Eodem die nativitas sanctorum martyrum Claudii et uxoris ejus Praepedignae, et filiorum Alexandri et Curiae, et fratris Claudii B. Maximi: qui cum essent praeclarissimi generis, agente fratre eorum Gabinio presbytero, baptizati sunt a B. Gaio pontifice Romano. Et postmodum tenti, jubente Diocletiano, a judice Julio. Et Claudius quidem cum uxore sua et 131.1047B| filiis deportatus in exsilium; deinde incendio concremati, odoriferum sacrificium martyrii Deo reddiderunt. Ac sic postmodum apud Ostiam in reuma jactati sunt: quorum reliquias Christiani perquisitas, juxta civitatem sepelierunt.
In Africa, Rutuli, Sylvani, Classici, Secundini, Fluctuli [Fructuli], Damasi.
Interamnis Pauli et aliorum multorum.
XI KAL. MART.--Romae nativitas S. Gabinii presbyteri, patris beatissimae Susannae, qui a Diocletiano diu in custodia vinculis afflictus, pretiosa morte coeli gaudia meruit.
In Africa, nativitas B. Publii, Juliani, Marubi [Marcelli].
Item Juliani, Barachei, Pauli, Marcelli, Tulii, 131.1047C| Lampasii, Majuli, Julii.
X KAL. MART.--Romae, via Appia, in coemiterio Callixti depositio Gaii episcopi.
Apud Cyprum nativitas Potamii, Nemesii et Didymi.
Alibi Victoris et Coronae, et aliorum viginti.
Apud Tyrum, quae est urbs maxima et celebris Phoenicis, beatorum martyrum quorum numerum Dei sola scit scientia. Quos, jubente Diocletiano, Veturius magister militiae diversis tormentorum generibus sibi invicem succedentibus occidit. Primo flagris per omne corpus martyres Dei carpebantur; post haec tradebantur ad bestias, adhibebantur leones, ursi, pardi atque ferarum genus, equi quoque 131.1047D| et tauri; quibus ferro et igni feritas addebatur. Sed cum nulla ferarum eos laederet, furor belluarum transit in homines, et cum gladiis peragerent quod bestiis nequiverunt, etiam cadavera occisorum marinis fluctibus immiserunt. Quorum primi et praevii fuerunt Tyrannio et Sylvanus episcopi, qui parvo tempore interposito bestiarum dentibus martyrium compleverunt; et Peleus et Linus episcopi, qui cum plurimis clericis igne consumpti sunt. Zenobius presbyter quoque venerabilis capite fuit caesus.
IX KAL. MART.--Apud Siciliam martyrum septuaginta quatuor. Qui sub Diocletiano per diversa tormenta confessionis suae coronam a Christo sibi paratam percipere meruerunt.
131.1048A| In Africa sanctorum Veruli, Secundini, Servuli, Syricii, Felicis, Jocundi, Saturnini, Fortunati et aliorum septemdecim.
Alibi Victorini, Mappalici et plurimorum aliorum martyrum.
Item depositio Eucherii episcopi.
VIII KAL. MART.--Apud Antiochiam Syriae cathedra S. Petri apostoli.
Apud Alexandriam Abilii episcopi, qui post B. Marcum secundus episcopus tredecim in annos sacerdotium administravit.
Apud Hierapolim, S. Papiae episcopi, auditoris S. Joannis apostoli.
Item B. Aristionis, qui unus fuit de septuaginta duobus discipulis Christi.
131.1048B| In Nicomedia nativitas sanctae Teglae [Teclae] virginis, discipulae S. Pauli apostoli, quae sub Nerone imperatore pro Christi nomine igni est tradita, sed non est usta. Postea vero bestiis atque serpentibus deputata et projecta est, sed a nullo eorum est laesa. Ad extremum vero in Seleucia cum virginitatis martyrio atque virtutum honore per somnum pacis migravit ad Dominum.
Romae via Tiburtina ad S. Laurentium nativitas S. Concordiae, quae Deciana persecutione trucidata est.
VII KAL. MART.--Apud Smyrnam [Sirmium] sancti Synerii [Sireni] monachi, qui tempore Maximiani imperatoris, cum unus ex domesticis ejus uxorem 131.1048C| hora incongrua in horto quem ipse sibi excolebat deambulantem acrius increpando repulisset, jubente Maximiano tentus, et Christianum se esse confessus, capite caesus est.
Item aliorum septuaginta duorum, qui ibidem passi sunt.
Romae, S. Polycarpi presbyteri, qui cum B. Sebastiano plurimos ad fidem Christi convertit atque ad martyrii gloriam perduxit.
Smyrnae nativitas sanctorum Erotis et Carpophori.
In Pannoniis, sanctorum Seneroti, Antigoni, Rutuli, Libii.
In Africa, Grysionii, Zenonis et aliorum multorum.
131.1048D| VI KAL. MART.--In Palaestina nativitas S. Matthiae apostoli, qui de septuaginta discipulis pro Juda traditore in apostolatum electus: in Judaea Evangelium praedicavit.
Item inventio capitis praecursoris Domini, tempore Martiani principis, quando idem praecursor duobus monachis primum, ubi ejus caput celatum jaceret revelavit. Constat autem quia imminente festivitate Paschali fuerit, sicut in Evangelio patet, decollatus, et anno post hunc sequente, cum denuo tempus Paschale rediret, mysterium Dominicae passionis esse completum. Et propterea quod in libro Sacramentorum nativitas ejus quarto Kalendarum Septembrium die notatum est, et in Martyrologio, quod Eusebii et Hieronymi vocabulis insignitum est, 131.1049A| legitur IV Kal. Sept. in Emissa [Edessa] civitate Phoenicis provinciae nativitas S. Joannis Baptistae die quo decollatus est, non specialiter ipsum diem decollationis ejus, sed diem potius quo caput ejus in eadem civitate repertum atque in ecclesia est conditum, designat.
Siquidem duo monachi Orientales venerant adorare Hierosolymis, et loca sancta videre. Quibus per revelationem assistens idem praecursor Domini, praecepit ut ad Herodis quondam regis habitaculum accedentes, caput suum ibi requirerent, et inventum digno honore reconderent. Quod idcirco malignae mulieres a corpore absectum in cubiculo suo diligenti cura servaverunt, ne corpori adnexum impietatem illarum denuo coarguere potuisset. Quod videlicet 131.1049B| caput a supradictis fratribus divina gratia repertum et assumptum, sed a conviatoribus eorum sublatum, et de loco ad locum, ab homine ad hominem, quasi quiddam aliud Emissam usque perlatum est, et in quodam specu in urna sub terra non pauco tempore ignobiliter reconditum, donec denuo sese caput ipsum ostendit Marcello cuidam presbytero religioso, dum in eodem specu habitaret. Ex quo tempore coepit in eadem civitate beati Praecursoris decollatio, ipso die quo caput inventum sive elevatum est, celebrari. Denique apud alios inventio capitis ejusdem octavo Kalendas Octobris, quo die conceptus asseritur, apud quosdam vero IV Kalend. Septembr. celebratur. Decollatus vero est in castello quodam Arabiae, quod Macherunta nominatur, et corpus quidem 131.1049C| ejus in civitate Samaria, quae nunc Sebaste dicitur, caput autem in Hierosolymis humatum est. At vero ossa ejus tempore procedente Hierosolymam translata, ac mox Alexandriam missa, nunc ibidem in ecclesia quae nominis ipsius est honore consecrata, servantur. Caput quoque de Edissa Constantinopolim per Theodosium imperatorem deportatum, extra urbem in ecclesia regio cultu composita, frequentatur. Quod divina providentia constat actitatum, ut scilicet per plura loca deportatis B. martyris reliquiis plura virtutum signa fierent, pluresque per memoriam doctrinae et vitae illius ad fidem et dilectionem ejus quam praedicaverat, confluerent, pluresque per memoriam doctrinae et vitae illius ad fidem quae justificat et salvificat converterentur.
131.1049D| Item Romae Absalonis.
In Caesarea Cappadociae, Heroli, Lucii et Sergii martyrum.
In Africa, Juliani, Juliae et aliorum plurimorum.
In Nicomedia, Luciani presbyteri.
V KAL. MART.--In Aegypto nativitas sanctorum Victoris, Victorini, Nichophori [Nicephori], Claudiani, Dioscori, Serapionis et Papiae, sub Numeriano imperatore, agente Sabino duce. Quorum primus in pilam ex robore cavam, et undique circumforatam missus, ac per singula foramina diutissime transpunctus, cumque nimius sanguis efflueret, eductus de pila, capite caesus est. Secundus, manibus et pedibus amputatis, in eamdem pilam missus, prioris 131.1050A| tormenta sustinuit et novissime gladio caesus est. Tertius cum ultro in pilam fuisset ingressus, indignatus judex jussit eum inde produci, et supra craticulam prunis substratam aliquantum perassari et inverti. Cumque in confessione persisteret, sublatus inde, minutatim gladio concisus, spiritum reddidit. Reliquorum quatuor Claudianus et Dioscorus flammis incensi, Serapion et Papias gladio perempti sunt.
In Africa, sanctorum Donati, Justi, Rutuli, Hirenei, Pisionis.
Pamphyliae, Nestoris et Castae.
IV KAL. MART.--In civitate Pamphyliae Perge nativitas beati Nestoris episcopi, qui persecutione Decii, cum die noctuque orationi insisteret ut grex 131.1050B| Christi custodiretur, comprehensus a quodam Irenarcho, qui erat princeps Curiae civitatis, velut aries sine macula oblatus est praesidi Pollioni. Et cum nomen Christi mira libertate et alacritate confiteretur, deos autem gentium daemonia pessima memoraret, jussus ab eodem praeside suspendi in equuleo, et crudelissime torqueri, laetus psallebat dicens: Benedicam Domino in omni tempore, semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII). Praeses vero, stupens super tanta tolerantia et volens eum blandis verbis a fide revocare, dixit ei: « Vis esse nobiscum, aut cum Christo tuo? » Cui sanctus Nestor cum magno gaudio respondit dicens: « Cum Christo meo et eram et sum et ero. » Tunc indignatus praeses dedit adversus cum sententiam, ut qui Jesum crucifixum sub Pontio 131.1050C| Pilato fateretur, tanquam devotus Deo suo illius subiret sententiam, et ligno affixus esset patibulo, docebat assistentem populum Christianum, ut in fide et charitate Christi persisterent, et libentissime compaterentur, ut et simul glorificarentur. Post haec petens omnem astantem turbam fidelium, ut genua figentes orarent cum ipso, cum compleret orationem et dixissent omnes, Amen, reddidit spiritum. Consummavit autem martyrium suum quinta Sabbati, hora tertia.
Eodem die, beati Alexandri Alexandrinae civitatis episcopi, gloriosi senis, qui post beatum Petrum Arium presbyterum suum haeretica impietate depravatum, et a divina veritate disjunctum, de Ecclesia ejecit, et postea inter trecentos et octo Patres eumdem 131.1050D| in Nicaeno concilio damnavit.
Item in Alexandria, Felicis cum sociis suis.
III KAL. MART.--Apud Hispaniam, civitate Hispali, nativitas sancti Leandri episcopi, ad quem beatus Gregorius libros Moralium scripsit. Cujus praedicatione et industria tota Gothorum gens per Reccharedum regem ab Ariana impietate conversa est. Qui etiam fratrem ejus Erminigildum regem, vivente adhuc patre haeretico, ab eadem Ariana haeresi ad catholicam fidem correxit, atque usque ad gloriosam martyrii passionem suis exhortationibus perduxit.
Eodem die in Alexandria nativitas sancti Juliani martyris, qui cum ita podagra constrictus esset, ut neque incedere neque stare posset, cum his qui 131.1051A| eum in sellula portabant judici offertur. Quorum unus quidem statim negavit, alter nomine Eum [Eunus] cum Juliano sene in Domini confessione perdurat. Quique [Ambo] jubentur camelis impositi per totam circumduci urbem et flagris, hinc inde stipante populo, laniari, usquequo finem ipsis verberibus sortirentur.
Apud Lugdunum sancti Baldemeris [Baldomeri] viri Dei, cujus sepulcrum crebris miraculis illustratur.
PRIDIE KAL. MART.--In Alexandria sanctorum Celeris, Pupilli [Caerealis, Pupuli], Gaii, Serapionis.
In territorio Lugdunensi locis virentibus B. Romani abbatis, qui primus illic vitam eremeticam duxit, et multis miraculis ac virtutibus clarus, plurimorum 131.1051B| postea Pater exstitit monachorum.
MARTIUS. Martius habet dies XXXI, lun. XXX. Et in hoc mense erit jejunium primum, de Quatuor Temporibus. KAL. MART.--Romae sanctorum martyrum ducentorum sexaginta temporibus Claudii, qui via Salaria arenam fodientes, damnati fuerant pro Christi nomine. Quos jussit Claudius ut in figlina foris muros portae Salariae mitterentur, et eo loco inclusi in civitatis amphitheatro militum sagittis interficerentur. Ibidem Simplicii papae, qui sedit Romae annis quindecim. Hic Acacium Constantinopolitanum episcopum, et Petrum Alexandrinum episcopum 131.1051C| Eutychianos damnavit.
Andegavis, Albini episcopi.
VI. NON. MART.--Romae, via Latina, sanctorum Jovini et Brasilei, qui passi sunt sub Gallieno et Valeriano imperatoribus. Eodem die martyrum plurimorum sub Alexandro imperatore passorum, quos diu cruciatos impius Alexander capitali sententia damnavit.
V NON. MART.--In Hispania, civitate Calagurritana, nativitas sanctorum martyrum Emetherii [Hemiterii] et Cheledonii: qui primum apud Legoniensem Galliciae civitatem milites, exsurgente persecutionis procella, pro confessione nominis Christi plurimis afflicti tormentis, Calagurrim usque perducti, atque ibidem martyrio affecti sunt et coronati. 131.1051D| Cumque eorum capita lictor incideret, miraculum populis grande apparuit. Nam unius annulus orariumque alterius, nube susceptum et in coelos evectum est. Viderunt haec omnes qui aderant, et usquequo acies oculorum intendere potuit, fulgorem auri candoremque lintei attonito sequebantur intuitu. Scribit Aureolus in libro coronatorum.
Apud Caesaream Palestinae sanctorum martyrum Marini militis, et Asterii senatoris, sub persecutione Valeriani. Quorum prior cum accusatus fuisset a commilitonibus quod esset Christianus, et interrogatus a judice Christianum se esse clara voce testaretur, tres ei horae ad deliberandum indultae sunt. Cumque a tribunalibus fuisset egressus, a 131.1052A| beato Theotecno ejusdem urbis episcopo plurimum in fide confortatus, repetens continuo tribunal judicis confidentissime respondit: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. V), et illico martyrii coronam capitis abscissione suscepit. Cumque praefatus Asterius capite truncatum martyris corpus subjectis humeris et substrata veste qua induebatur, exciperet, honorem quem martyri detulit, continuo ipse martyrium accepit. Scriptum in Historiae Ecclesiasticae libro septimo.
IV NON. MART.--Nativitas sancti Lucii papae et martyris. Hic praecepit ut duo presbyteri et duo diaconi in omni loco episcopum non desererent propter testimonium ecclesiasticum. Qui persecutione Valeriani et Gallieni ob fidem Christi exsilio 131.1052B| relegatus, et postmodum divino nutu ad ecclesiam suam redire permissus, martyrium capitis obtruncatione complevit. Postea positus est via Appia ad sanctum Xystum. Sedit autem in episcopatu annos tres, menses tres, dies tres.
Item Romae, via Appia, sanctorum martyrum nongentorum, qui positi in coemeterio ad sanctam Caeciliam.
Eodem die S. Gaii, Palatini in mare demersi.
III NON. MART.--Apud Antiochiam sancti Focae martyris. Qui per multas, quas pro Redemptoris Christi nomine perpessus est, injurias, qualiter de antiquo illo serpente triumphaverat, hodieque populis declaratur. Denique in quempiam loci illius 131.1052C| coluber morsum figens venena diffuderit, extemplo qui percussus est, ut januam basilicae martyris credens attigerit, evacuata virtute veneni, salvatur.
Item ipso die. Eusebii et Palatini et aliorum octo martyrum.
Item in Antiochia, Saturnini, Casti, Syriae.
Item Saturnini, Martini, Petri et aliorum non paucorum.
II NON. MART.--Nicomediae nativitas sanctorum Victoris et Victorini, qui per triennium cum Claudiano et Bassa uxore ejus tormentis afflicti, et retrusi in carcerem, ibidem vitae suae cursum impleverunt.
Nicopoli papiae, Alexandri et Diodori martyrum.
In Italia, villa Fagoniae, Victorini et Sylvani.
131.1052D| NONIS MART.--In Mauritania, civitate Tiburbitanorum, passio sanctarum martyrum Perpetuae et Felicitatis, et cum eis Revocati, Saturnini et Secunduli. Quorum ultimus in carcere quievit. Reliqui omnes ad bestias sunt traditi, sub Severo principe, die nativitatis ejus. Quique cum adhuc servarentur in carcere, et Felicitas parturiret, omnium sanctorum commilitonum precibus impetratum est ut octavo mense pareret. Jam vero Perpetuae inter alia concessum est, ut ejus mens quodammodo averteretur a corpore, in quo vaccae impetum pertulit, ita ut adhuc futurum exspectaretur quod in se jam gestum esse nesciret.
In Antiochia, Leuci, Saturi et Nestoris.
131.1053A| In Thracia Dandae, Eunicae, Secundi, Sergii, Optati.
VIII ID. MART.--Apud Carthaginem sancti Pontii diaconi, beati Cypriani episcopi. Qui usque ad passionis suae diem cum ipso exsilium sustinens, egregium volumen Vitae et passionis ipsius reliquit. Atque Dominum semper in passionibus suis glorificans, coronam vitae promeruit.
In Nicomedia, Quintilis episcopi et Capitulini.
In Africa, Rogati et Felicis, nativitas etiam Cyrilli episcopi, Sylvani et Manilii.
VII ID. MART.--Apud Misenam [Nyssenam] civitatem sancti, Gregorii episcopi, fratris beati Basilii Caesariensis, viri doctissimi et eloquentia clarissimi.
131.1053B| Apud Barcillonem, Paciani episcopi, tam vita quam sermone clari. Qui optima senectute mortuus est, Theodosii principis temporibus.
In Africa Felicis et Philippi, Mariani, Rogati et Concessi, Gorgonii et Esychii.
VI ID. MART.--Nativitas sanctorum martyrum Alexandri et Gaii de Eumenia, qui apud Apamiam persecutione Antonini Veri Martyrio coronati sunt. Scribit Apollinaris Hierapolitanus episcopus in libro adversus Cataphrygas.
In Perside, sanctorum martyrum numero quadraginta duorum.
In Antiochia, Agapae [Agapes] virginis et Marinae.
In Nicomedia, Palatini, Firmani et Rustici martyrum.
131.1053C| In Alexandria, Heraclii, Zosimi, Alexandri et Gaii.
In Italia, in monasterio Bobio, sancti Atalae abbatis, admirandae sanctitatis viri discipuli beati Columbani.
V ID. MART.--Apud Sebasten Armeniae Minoris nativitas martyrum quadraginta, qui temporibus Lucinii [Licinii] imperatoris et Agricolai praesidis et Lysiae ducis, pro nomine Christi martyrio sunt coronati. Quos Agricolaus praeses cum ad culturam idolorum convertere non posset, lapidibus obrui praecepit. Sed tortores eorum, alterutrum se lapidibus caedentes, martyribus nocere non poterant. Dux vero Lysias, exardescens ira, tulit lapidem ut percuteret aliquem sanctorum. Sed miro Dei nutu ipse lapis in 131.1053D| faciem praesidis pervenit. Qui furore commotus sanctos Dei in stagnum glacie constrictum mitti praecepit. Divino autem nutu glacies dissoluta et frigidissima aqua in balnearum temperiem conversa est, ita ut in laudem Dei, sancto Spiritu confortati, erumperent. Unus autem ex eorum numero, pusillanimis effectus, refugiens ad balneum juxta paratum, mox ut attigit calorem, dissolutus et mortuus est. Porro cunctis qui eos custodiendos acceperant somno gravatis, clavicularius tantum vigilabat. Qui audiens eos orantes, vidensque lucem immensam atque glaciem resolutam, respiciens unde ortum lux ipsa haberet, vidit super sanctos coronas descendentes numero triginta novem; coepit cogitare: 131.1054A| « Quadraginta, inquit, sunt, unius corona ubi est? » et Christi confessione praemissa, exsiliens in stagnum supplevit numerum definitum. Mane autem facto invenientes eos incolumes, crura eorum fustibus confregerunt, et igni corpora comburentes, in fluvium projecerunt. Sed divina dispensatione reliquiae ipsorum in profundo aquae religiosis viris revelatae et honore digno sunt conditae.
In Nicomedia Eunici et Gorgonii, Firmi et Agapiti.
IV ID. MART.--Romae beatorum pontificum Gregorii doctoris et apostoli Anglorum, quos per fidelissimos evangelistas Augustinum et Mellitum atque Joannem ad fidem Christi convertit. Qui sedit in episcopatu annos tredecim, menses sex, dies decem.
131.1054B| Item Innocentii, qui rexit Ecclesiam annos quindecim, menses duos, dies viginti et unum. Hic constitutum fecit de Ecclesia Dei, et Pelagium atque Coelestinum haereticos damnavit, et constituit ut qui natus fuisset de Christianis parentibus, per baptismum regeneraretur. Quod Pelagius damnabat. Hoc Innocentius. Gregorius vero augmentavit, sed [ f. addens] in precatione Canonis: diesque nostros in tua pace dispone.
Apud Nicomediam, beati Petri martyris, qui unus fuit ex Dorothei et Gorgonii martyrum sodalibus, qui in cubiculo regis erant. Hic jubente Diocletiano, eo quod de suppliciis martyribus irrogatis liberius clausaretur [causaretur], in equuleo suspensus, et flagris toto laniatus corpore, ac visceribus jam pelle 131.1054C| denudatis, aceto et sale perfunditur. Cumque hoc tormenti genus constanter ac fortiter tolerasset, craticula prunis subterstratis poni jubetur in medio, ibique quod reliquum fuerat verberibus absumpti corporis superponi, et non ad subitum sed sensim paulatimque succendi, quo scilicet poena protelaretur in longum. Hoc Petrus martyrio coronatus, vere Petri exstitit et fidei haeres et nominis.
Item Nicomediae nativitas, sanctorum Egduni presbyteri et aliorum septem, qui singuli diebus singulis suffocabantur, ut caeteris metus incuteretur.
Eodem die passio Maximiliani martyris et aliorum plurimorum.
III ID. MART.--Apud Nicomediam nativitas sanctorum 131.1054D| Macedonii presbyteri, et Patricae uxoris ejus, et filiae Modestae.
Nicaea civitate nativitas sanctorum Theuseae et Horis [Theusetae et Horrisae] filii ejus, Theodorae, Nymphodorae, Marci, Arabae [Arabiae], qui omnes igni sunt traditi.
Item Julii episcopi et Alexandri.
Item Nicomediae multorum martyrum.
PRIDIE ID. MART.--Romae martyrum quadraginta septem, qui baptizati sunt a beato Petro apostolo, cum teneretur in custodia Mamertini cum coapostolo suo Paulo, ubi novem menses in vinculis detenti sunt.
Item Zachariae pontificis, qui sedit Romae annos decem. Hic in patriarchio beati Gregorii [Georgii 131.1055A| Baron.] Martyris caput reperit in capsa reconditum; in qua et pitatium pariter invenit, hoc ipsum Graecis litteris habens exaratum. Sepultus est in ecclesia beati apostoli Petri.
Apud Carthaginem, Donati, Eufrosii, Fronimi.
In Nicomedia, Felicissimi, Dativi, Frontinae.
In Africa Dionae, Alexandri, Petri, Mammarii et Nabotis martyrum.
ID. MART.--In Cappadocia sancti Longini martyris: qui cum in passione Domini lancea latus ejus aperuit, viso terraemotu et signis quae fiebant, credidit in Christum, poenitentiam agens de pristinis operibus, et per triginta et octo annos Christo militans, multosque ad fidem Dei convertens, ad extremum in Cappadocia sub Octavio praeside consummavit. 131.1055B| Quem propter infidelitatem animi corporea caecitate percussum post martyrium suum illuminavit.
Apud Thessalonicam, sanctae Matronae: quae cum esset Plautillae cujusdam viduae ancilla et occulte Christum colens, quotidie furtivis orationibus ecclesiam frequentaret, deprehensa a domina sua, in scamno extenta atque ligata, et pene usque ad mortem flagellata, atque vincta in scamno, obsignatis diligentissime januis per noctem relicta, die altera divinitus soluta, et cum ingenti oris gratia orans inventa est. Rursumque crudis nervis in eodem scamno constricta, et loris quousque obmutesceret caesa, ibique per triduum obsignatis januis est relicta. Facta autem die tertia, iterum divinitus soluta 131.1055C| et orans inventa est. Tunc robustis fustibus usque ad mortem caesa est. In confessione Christi incorruptum spiritum reddidit.
In Nicomedia, Lucii episcopi et martyris.
Carthagine, Pauli, Salutaris.
Item Alexandri, Theophili.
XVII KAL. APRIL.--Romae, Cyriaci martyris, qui a beato Marcello papa diaconus ordinatus simul cum Sisinnio multa mirabilia fecit sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus, et daemones ab obsessis corporibus expulit, et post multa ac nimia tormenta quae pertulit, novissime per Carpasium vicarium jussu Maximiani decollatus est.
In Aquilegia, Hilarii.
131.1055D| In Nicomedia, Castoris, Dionysii et Nonni.
In Graecia, Cyriacae, Florentii et Joviani.
XVI KAL. APRIL.--In Aquilegia Largi, Tatiani, Catonis et Dativi.
Romae, Alexandri episcopi et Theoduli diaconi.
In Scotia nativitas sancti Patricii episcopi, natione Britanni, qui in Hibernia insula Scotis primum evangelizavit nomen Domini nostri Jesu Christi, et eos per miraculorum ostensionem ad fidem veram convertit.
Eodem die passio sanctae Mariae martyris; quae cum esset ancilla cujusdam Tertulli praeclari viri, et nollet in nativitate filii ejus prandiis domini sui interesse, sed magis Christianorum more jejuniis operam dare, flagellis atrocibus ab eodem domino 131.1056A| suo lacerata est. Sed cum non posset per hoc ab instantia Christi servitii ad idolorum cultum revocari, judici publico ad puniendum tradita est. Ubi dum carnifices eam incendio tradere voluissent, precibus populi datae sunt ei induciae trium dierum. Triduo ergo completo, cum iterum eam punire unanimiter instarent, mirabiliter Dei misericordia erepta est. Nam cum orationem ad Deum fudisset, una petra ingens, quae ante eam fuerat, per medium scissa, illam in se recipiebat, et undique concludens, hostium furori resistebat. Ad quam populus concurrens, cum vellet secundum jussum principis ipsum lapidem destruere, fulmine ac tonitru coelitus emisso, plurimi eorum interierunt, ita ut duo millia et septingenti ex ipsis divino judicio exstincti fuerint, 131.1056B| pauci vero qui remanserant, conversi ad Dominum, in Christiana religione permanserunt.
Eodem die nativitas sanctae Gertrudis virginis, de cujus miraculis hoc celeberrimum fertur, quod cum in die natalis ejus quaedam anus nuper monasterium ingressa propter imminentem Paschalis festi propinquitatem jejunium solvere cogi non potuerit, filia ipsius ad hauriendam aquam de puteo claustri directa, sed in eumdem ipsa demersa mortua extracta, meritis sanctae virginis resuscitata, gaudium non solum matri, sed et cunctae congregationi ad cumulum solemnitatis S. Patricii atque ipsius Gertrudae sua recuperatione triplicaverit.
XV KAL. APRIL.--Nativitas sancti Alexandri 131.1056C| episcopi. Qui de Cappadocia civitate sua veniens, cum desiderio sanctorum locorum Hierosolymam pergeret, et Narcissus episcopus ejusdem urbis jam senex regeret Ecclesiam, et ipsi Narcisso et multis clericorum ejus revelatum est altera die mane intrare episcopum, qui adjutor sacerdotalis cathedrae esse deberet. Itaque re ita completa ut praedicta fuerat, cunctis in Palaestina in unum congregatis, adnitente vel maxime Narcisso, Hierosolymitanae ecclesiae cum eo gubernaculum suscepit. Quique persecutione Decii cum jam longaevae aetatis veneranda canitie praefulgeret, ductus Gaesaream, et clausus carcere, ob confessionem Christi martyrio coronatus est.
In Alexandria, Collegii et Colyti diaconorum.
131.1056D| In Nicomedia, Aprilis et Servuli.
In Campania, Quinti, Rogati et Ingenuae.
In Mauritania, Timothei et Saldae.
XIV KAL. APRIL.--Apud Pinarensem [Pinnensem] urbem, beati Joannis, magnae sanctitatis viri. Qui de Syria oriundus pervenit ad Italiam, et angelo Dei, non longe ab eadem urbe locum permansionis sibi demonstrante, sed et a venatoribus hiemis tempore sub arbore foliis vestita repertus, et per hanc famam populo commendatus, monasterium statuit. In quo per quadraginta quatuor annos, multorum servorum Dei Pater exstitit, et in pace quiescens, quotidianis miraculis clarus effulsit.
Eodem die apud Sorrentum [Surrentum], Quinti, Quintilis, Quartillae, Marci cum aliis novem.
131.1057A| In Caesarea Cappadociae, Theodori presbyteri sancti et pii.
In Africa, Bassae, Lucillae, Fusciani et aliorum multorum.
XIII KAL. APRIL.--Apud Colossos, Archippi episcopi, commilitonis beati apostoli Pauli.
In Antiochia, sancti Joseph.
In Syria, Pauli, Cyrilli, Engenii, Serapionis, Victorici et aliorum.
In Britannia, sancti Cudberti, qui ex anachoreta Ecclesiae Lindisfernensis antistes, totam ab infantia usque ad senium vitam miraculorum signis inclytam duxit. Cujus dum undecim annos maneret corpus humatum, incorruptum post haec, quasi eadem hora defunctum, simul cum veste qua tegebatur inventum 131.1057B| est. Scribit S. Beda presbyter in libello de Vita ipsius.
XII KAL. APRIL.--Apud Alexandriam, sancti Serapionis monachi.
Item Josephi, Volutiani, Philocali.
Apud castrum Cassinum Beneventanae civitatis, sancti Benedicti abbatis. Cujus vitam, virtutibus et miraculis gloriosam, in Dialogorum libris beatus papa scribit Gregorius. Quem etiam regulam monachorum cum magna discretione et luculento sermone scripsisse commendat.
In territorio Lugdunensi, sancti Lupicini abbatis Virensium. Qui cum fratre Romano post anachore ticam vitam, quam ab adolescentia austerissimam duxerant, fundator monasteriorum et rector exstitit 131.1057C| animarum, uterque vero effector miraculorum. Cumque post agones plurimos, quos contra diabolum et angelos ejus visibiliter desudaverunt, atque militiam quam Christo per annos plurimos fideliter impenderunt finem sibi laborum et perceptionem praemiorum appropinquare cognoscerent, decrevit .Lucipinus ut in remotiori solitudinis monasterio in uno conderentur sepulcro. Quod Romanus, qui mitioris erat ingenii, intuitu pietatis abnuens, salva charitate impetravit ab eo ut, ipso ad tutionem fratrum in monasterio tumulate, se ad remedium pauperum et maxime feminarum incommodo laborantium, in oratorio ad introitum salutis poni pateretur. Quod cum primo ita factum fuisset, nunc corpus B. Lupicini, incertum ex qua causa, in finibus 131.1057D| Vesontionum apud Laconense monasterium celeberrime frequentatur.
XI KAL. APRIL.--Apud Narbonem civitatem, a qua Gallia Narbonensis nomen assumpsit, nativitas S. Pauli, quem beati apostoli ordinatum eidem urbi episcopum direxerunt. Quem tradunt eumdem ipsum fuisse Sergium Paulum proconsulem, virum prudentem, a quo ipse Paulus apostolus sortitus est nomen, quia illum fidei Christi subegerat. Qui in eadem regione praedicationis officio non segniter impleto, clarus miraculis confessione Christi coronatus sepelitur.
In Africa, Saturnini et aliorum novem.
X KAL. APRIL.--Nativitas sanctorum martyrum 131.1058A| Victoriani, Frumentii et alterius Prumentii et duorum germanorum; qui omnes persecutione Wandalica, sub Henrico [Hunnerico] rege Ariano, pro constantia catholicae confessionis immanissimis suppliciis excruciati, egregie coronati sunt in partibus Africae.
Item in Africa, Fidelis et aliorum viginti.
In Antiochia, Theodori presbyteri.
In Caesarea, Achatii et Alexandri.
IX KAL. APRIL.--In Africa, Agapiti et Romuli.
In Mauritania, Secunduli, Veruli, Felicis, Saturnini et aliorum multorum.
Romae, S. Pigmenii presbyteri. Is Julianum apostatam et impium a puero nutrivit, et litteris etiam sacris erudivit. Qui factus imperator, culturam pietatis 131.1058B| relinquens, audito quod corpora sanctorum martyrum qui ab eo necabantur idem Pigmenius sepeliret, mandavit ei: « Perge quo vis, hic enim non mercabitur vita tua. Tamen hoc servitiis tuis reddo, non tibi. » Tunc S. Pigmenius perrexit ad Persidem. Cumque quatuor menses reversus clivum Sacrae viae cum uno puero stipem petendo conscenderet, factum est ut offenderet Julianum imperatorem in rheda aurea sedentem. Qui eminus prospiciens Pigmenium, vocari eum praecepit, dixitque ei: « Gloria diis, deabusque meis, quia te video. » Cui vir Dei Pigmenius illico respondit: « Gloria Deo meo Jesu Christo Nazareno crucifixo, quia te video. » Ad hanc vocem iratus Julianus jussit eum per pontem in Tiberim praecipitari. Cujus corpus inventum 131.1058C| et collectum sepultum est in coemeterio Pontiani, non longe a sanctis Abdon et Sennen.
VIII KAL. APRIL.--Apud civitatem Galilaeae Nazareth, annuntiationis Dominicae.
Extra portam Hierosolymorum Dominus noster Jesus Christus crucifixus, occulta prophetarum maxima ex parte revelavit.
In monte visionis immolatio Isaac.
Item Hierosolymis passio S. Jacobi fratris Domini, qui in Paschae solemnitate Judaeis Christum testificatus, de templi est culmine praecipitatus ac fullonis vecte percussus.
Romae Cyrini, qui interfectus a Claudio et in Tiberim jactatus, in insula Lycaonia inventus, et in coemeterio Pontiani conditus est. Scriptum in passione 131.1058D| S. Valentini.
Apud Smyrnum [Sirmium] nativitas S. Irenaei episcopi: qui tempore Maximiani imperatoris sub praeside Probo primo tormentis acerrimis vexatus, deinde diebus plurimis in carcere maceratus; novissime abscisso capite consummatus est.
VII KAL. APRIL.--Romae, via Lavicana, in coemeterio ejusdem, nativitas S. Castuli. Qui cum esset notarius [zetarius] palatii et hospes sanctorum, ut in B. Sebastiani gestis legitur, a persecutoribus arctatus, et tertio appensus, tertio auditus, in confessione Domini perseverans, missus est in foveam, et dimissa est super eum massa arenaria: atque ita cum palma martyrii migravit ad Christum.
131.1059A| Eodem die apud Pentapolim Libyae, Theodori episcopi, Irenaei diaconi, Serapionis et Ammonii lectorum.
Item apud Smyrnium [Sirmium] nativitas S. Montani presbyteri, qui cum Maxima uxore tentus et in fluvium praecipitatus est. Quorum corpora nono ab urbe lapide inventa sunt.
VI KAL. APRIL.--Hierosolymis resurrectio Domini nostri Jesu Christi.
In Africa, Romuli, Acutii, Pinarii, Missiae, Matutinae et aliorum.
Item Donati, Saturnini et Martiani.
In Aegypto, beati Joannis eremitae, admirandae sanctitatis viri. Qui praeter multa miracula quae gessit, etiam prophetico spiritu plenus, Theodosio imperatori 131.1059B| Christianissimo victorias de tyrannorum immanitate praedixit.
V KAL. APRIL.--Apud Caesaream Palaestinae nativitas SS. martyrum Prisci, Malchi et Alexandri. Qui persecutione Valeriana cum suburbanum agellum supradictae urbis habitarent, atque in ea coelestes martyrii proponerentur coronae, divino fidei calore succensi, ultro judicem adeuntes, cur tantum in sanguinem piorum desaeviret, objurgant. Quos ille continuo pro Christi nomine bestiis tradidit devorandos
Item. . . . . Romae, Xyxti papae, qui sedit octo annos. Is criminatorem suum Bassum, nutu divino mortuum, manibus suis cum linteaminibus et aromatibus tractans, sepelivit apud B. Petrum.
131.1059C| Apud Cabillonensium civitatem, Cunderammi [Gunthranni] regis Francorum, viri religiosi, qui ita se spiritualibus actionibus mancipavit, ut, relictis saeculi pompis, thesauros suos ecclesiis et pauperibus erogaret.
IV KAL. APRIL.--In Nicomedia, Pastoris, Victorini, Saturnini, Juliani.
In Africa, sanctorum confessorum Armogastis, Archimimi et Satyri. Qui tempore Wandalicae persecutionis sub Geiserico rege Ariano, cum essent lucidissima membra Ecclesiae Christi, et pravitatem Arianorum libertate catholica frequenter arguerent, pro confessione veritatis multa et gravia perpessi supplicia atque opprobria, cursum gloriosi certaminis impleverunt.
131.1059D| In Burgundia depositio beati Eustasii abbatis discipuli S. Columbani. Qui Pater ferme sexcentorum exstitit monachorum, et vitae sanctitate conspicuus, etiam miraculis clarus effulsit.
In civitate Pisana, sancti Torpetis martyris.
III KAL. APRIL.--Romae, Quirini tribuni et martyris sub Trajano imperatore. Qui cum ex praecepto ejus B. Alexandrum papam et Hermen praefectum in vincula conjecisset, haberetque filiam cujus collum struma circumdederat, exauditis orationibus B. Hermes de fide Christi, et visis signis quae Dominus in martyribus suis Alexandro et Herme operabatur, eamdem filiam suam obtulit eis ad sanandum. Cui 131.1060A| dixit beatus Alexander: « Tolle boiam de collo meo et impone ei. » Quod cum obedienter pater exsequeretur, divino nutu subito sanata est. Vocabatur autem ipsa Balbina. Atque ita pater ejus Quirinus et ipsa cum universis qui in custodia tenebantur omnique domo sua baptizatus est. Quod ut nuntiavit commentariensis Aureliano Judici, iratus jussit ad se adduci Quirinum et dixit ei: « Ego te quasi filium dilexi. Tu autem irrides me, deceptus ab Alexandro. » Dixit ei Quirinus: « Ego Christianus sum factus, vis occidere? vis fustigare? vis incendere? aliud non ero. Nam omnes qui erant in carcere feci fieri Christianos, et noluerunt usquam ire. » Iratus Aurelianus fecit ei linguam abscindi, deinde in equuleo suspendi. Qui dum Aureliani non cederet injuriis, jussit 131.1060B| ei manus ac pedes abscindi, et sic eum decollari et canibus projici. Sed Christiani corpus ejus raptum in via Appia sepeliverunt in coemeterio Praetextati.
In Thessalonica civitate. Domnini, Philopoli, Achaici, Palatini.
Alibi Victoris, Aquilinae virginis.
Aurelianis, depositio sancti Pastoris.
II KAL. APRIL.--Romae, sanctae Balbinae virginis, filiae Quirini martyris. Quae cum Boiam beati Alexandri, per quam sanata fuerat, frequentius oscularetur, admonita ab eo ut illam osculari desineret, et magis vincula beati Petri perquireret, et ea osculari curaret, summo studio per desiderium magnum 131.1060C| pervenit ad ipsa, tradiditque sanctae Theodorae religiosissimae, sorori sancti Hermetis praefecti et martyris. Ipsa vero Balbina, instructa a beato Alexandro, in virginitate, plena bonis operibus, permansit. Et post devictum saeculum juxta patrem suum Quirinum martyrem sepelitur.
In Africa, sanctorum Anesii, Felicis, Dioduli, Proti, Cornelii et Valeriae cum sociis eorum.
APRILIS. Mensis Aprilis habet dies XXX, lun. XXIX. KAL. APRIL.--Romae nativitas beatissimae Theodorae, sororis illustrissimi martyris Hermetis. Quam beatus Alexander papa et martyr instruxit, baptizavit atque in fide Christi edocuit. Quae sub Aureliano 131.1060D| principe martyrizavit, sepulta juxta fratrem martyrem via Salaria, non longe ab urbe Roma.
In Armenia, Parthenii, Quintiani, Victoris, Secundi.
Eodem die S. Venantii episcopi et martyris.
In pago Jumnoense S. Wiolarici [Walerici] confessoris, cujus sepulcrum crebris miraculis illustratur.
IV NON. APRIL.--Apud Caesaream Cappadociae passio sanctae Theodosiae virginis. Quae tempore Diocletiani cum esset annorum decem et octo, ultro se sanctis confessoribus in custodia socians, tenta ab Urbano praefecto, et in equuleo cruciata, deinde ferro onerata et in carcerem trusa est, ubi Dei virtute 131.1061A| omnia vincula ejus disrupta sunt. Post haec saxo alligata, in mare demersa est. Sed mox littoribus incolumis reddita et bestiis in amphitheatro projecta, sed ab his intacta, martyrium capitis abscissione complevit.
In Africa nativitas sanctorum Amphiani, Victoris et aliorum quatuordecim.
Apud Lugdunum Galliae depositio S. Nicetii episcopi et confessoris. Cujus et vita miraculis claruit, et pretiosa mors nihilominus miraculis commendatur.
III NON. APRIL.--Thessalonicae nativitas sanctarum virginum Agapes, Hirenes [Irenes] et Chioniae sub Diocletiano. Quae primo in carcere maceratae, postea in ignem missae sunt. Sed intactae a flammis post 131.1061B| orationem ad Deum fusam, animas reddiderunt.
In Scythia, civitate Tomis, nativitas sanctorum Evagrii et Benigni.
Apud Taurominium Siciliae, sancti Pancratii.
In Nicomedia, Donati et Ampliani.
PRIDIE NON. APRIL.--In Thessalonica nativitas sanctorum Agathonis diaconi et Theoduli.
Alibi Pauli, Matutini, Urbani, Saturnini, Quintiliani, Publii, Victoris, Successi et Juliani.
Mediolani depositio B. Ambrosii episcopi et confessoris. Cujus studio, inter caetera doctrinae et miraculorum insignia, tempore Arianae perfidiae, tota Italia ad fidem catholicam conversa est. Qui praefecturae gratia ad eumdem locum destinatus est, cum adhuc esset catechumenus, in depositione albarum a 131.1061C| lactante puero designatus est episcopus, et suggestione angelica auditores tuos allocutus, expulsione daemonum, et exhibitione sanitatum, atque resuscitatione mortuorum, nec non et tolerantia omnimodarum injuriarum, vere comprobari et nuncupari meruit imitator antiquorum martyrum et apostolorum.
NON. APRIL.--In Thessalonica nativitas sanctae Hirenes [Irenes], quae post tolerantiam carceris sagitta percussa est a Sisinnio comite, sub quo et sorores ejus simul Agape et Chionia martyrizaverunt. Quas omnes cum Dulcitius praedecessor ejus in obscurissimam cellam coquendis vasis refertam inclusisset, sed post eas ardentissima concupiscentia deperisset, clanculo ingressus in eam per totam noctem 131.1061D| cum ollis, cacabis ac caldariis volutatus, atque a sanctarum virginum illusione defraudatus, cum primum a familia vel familiaribus suis pro hac turpitudine abominabilis haberetur, imperatorium palatium petens, ut vel ibi suarum injuriarum ultionem mereretur, propter intolerabilem foeditatem, quam oculis clausis non agnoscebat, et inde expulsus, de reliquo omni honore est privatus.
Apud Aegyptum nativitas sanctorum Martiani, Nicanoris, Apollonii.
Apud Caesaream Lyciae, nativitas S. Amphiani.
In Cilicia nativitas sanctorum Taraci, Andronici et Probi, multis tormentis excruciatorum, adeo ut post tertiam interrogationem cum pro nimia corporis 131.1062A| dilaceratione non possent ambulare, militum jussu deportarentur in amphitheatrum ut a bestiis consumerentur: quarum cum nulla a quoquam hominum vel ab ipsis martyribus ad laesionem sanctorum provocari quivisset, jussit Maximus praeses introduci gladiatores ut sanctos Dei martyres gladio interficerent. Quod cum factum fuisset, Maximus de amphitheatro se recipiens, reliquit ibi decem milites, qui corpora martyrum immiscerent corporibus gladiatorum. Non post multum vero terraemotus factus est, et tonitrua et fulgura et coruscatio, et nimia tempestas imbrium descendentibus [ f. descendentium]. Custodibus autem inde nimio terrore fugatis, accedentes quidam religiosi fratres qui in proximo latitabant, indicio stellae se praecedentis 131.1062B| sanctorum corpora repererunt, et in spelunca vicini montis absconderunt. De quorum longissima historia, quia paucissima sunt adnotata, libet in eorum supplementum gladiatorii ludi exhibitionem simul et cessationem, sanctorum illorum occasione, qui a gladiatoribus sunt interempti, commemorare. Inter multa inepta et sacrilega quibus ante cognitionem unius veri Dei veteres tenebantur obstricti, etiam haec consuetudo mortalibus illudebat, ut praestantiores quique in eo spectabiliores apparerent, si effusione rerum homines diutius saginatos in arenam intromitterent, qui primum sceleratis quibusque vel etiam sanctis martyribus interemptis, deinde mutuis vulneribus crudeliter interirent. Quae stultitia cum etiam Christiana religione pollente 131.1062C| propter antiquitatem sui non posset aboleri, contigit quemdam monachum de Oriente orationis gratia Romam venire, et gladiatores sese caedentes inopinato incurrere. Quos cum miseratus ab alterutra caede prohibere conaretur, a spectaculorum editoribus lapidum ruina est consumptus. Pro cujus indigna morte religiosus imperator zelo Dei compunctus ludos illos infaustos ulterius exhiberi prohibuit.
Apud Alexandriam S. Didymi presbyteri.
VIII ID. APRIL.--Romae Sixti papae et martyris, qui rexit Ecclesiam annos decem, menses duos, diem unum, passus est temporibus Adriani imperatoris. Hic constituit ut sacra mysteria non tractarentur nisi a sacris ministris, et quicunque episcopus 131.1062D| evocatus ad sedem apostolicam rediens ad parochiam, non susciperetur nisi salutationis litteras, hoc est formatas, a sede apostolica plebi detulisset. Et hic instituit ut intra actionem missarum Sanctus, sanctus, sanctus, decantaretur.
In Syrmio, S. Irenaei episcopi ejusdem loci.
In Africa, sanctorum Epiphanii episcopi, Donatis, Sixti, Rufini, Modesti, et aliorum undecim.
In Nicomedia, Timothei et Theogenis.
Pentapoli Libyae superioris passio S. Theodori episcopi et multorum martyrum.
VII ID. APRIL.--Depositio Egesippi viri sanctissimi. Qui vicinus apostolicorum temporum, omnes a 131.1063A| passione Domini usque ad suam aetatem ecclesiasticorum actuum texens historias, multaque ad utilitatem legentium pertinentia hinc inde congregans, quinque libros simplici sermone composuit: ut quorum vitam sequebatur, dicendi quoque exprimeret charactere.
In Alexandria, sancti Pelusii presbyteri.
In Nicomedia nativitas S. Cyriaci cum aliis decem.
In Scotia, Finiani confessoris.
VI ID. APRIL.--Romae depositio Coelestini papae, qui rexit Ecclesiam per annos octo. Hic constituit ut psalmi David centum quinquaginta antiphonatim canerentur ante sacrificium. Nam antea tantum Epistolae recitabantur apostolicae, et S. Evangelium.
131.1063B| Turonis sancti Perpetui episcopi, admirandae sanctitatis viri. Cujus opera templum super reverenda ossa B. Martini episcopi perfectum est, ejusque sacrum corpus de loco ubi primum fuerat tumulatum ad locum ubi nunc condigne veneratur angelica demonstratione delatum.
In Africa, sanctorum Januarii, Macharii, Maximae et Concessae, et aliorum multorum.
V ID. APRIL.--Nativitas beati Prochori diaconi, unius de septem primis, praeclarissimi fide et miraculis viri, apud Antiochiam martyrio consummati ibique quiescentis.
Apud Syrmium nativitas septem virginum, quae in unum coronari meruerunt.
131.1063C| Item nativitas quinque virginum.
Alibi Demetrii diaconi, Hilarii et Concessi.
IV ID. APRIL.--Nativitas beati Ezechielis prophetae.
Apud Romam, beatorum martyrum plurimorum, quos beatus Alexander papa et martyr baptizavit, cum teneretur in carcere, et ipsi essent relegati pariter cum illo. Hos omnes Aurelianus princeps navi vestustae impositos, in altum mare deduci, et illic, ligatis ad colla lapidibus, mergi in profundum maris fecit.
In Alexandria, Apollonii presbyteri.
In Antiochia, S. Theodori presbyteri.
In Thracia, nativitas S. Gaiani.
In Africa, martyrum sedecim, quorum nomina 131.1063D| Deus scit.
III ID. APRIL.--Apud Cretam, urbe in Cortyna, nativitas beati Philippi episcopi, qui vita et doctrina claruit temporibus Antonini Veri et Lucii Aurelii Commodi imperatorum.
In Mauritania, Salonis, Maximi et Concessi cum caeteris sanctis.
In Salonia [Salona] Dalmatiae, Domnionis episcopi et millium octo.
In Africa, Fortunati, Donati et aliorum ducentorum quadraginta.
Romae, Leonis papae, qui quadragesimus septimus post beatum Petrum apostolum, sedit in episcopatu annos viginti et unum. Hic detexit haereses duas, et 131.1064A| missa legatione ad Martianum principem catholicum, congregata synodo ducentorum quinquaginta et sex episcoporum in Chalcedone in martyrio S. Euphemiae exposuerunt, juxta fidem catholicam, duas naturas in uno Christo Domino, hoc est humanam et divinam, et condemnaverunt Eutychetem et Nestorium haereticos.
PRIDIE ID. APRIL.--Pergamo Asiae nativitas sanctorum Polycarpi episcopi, Pauli, Isaac, Agathonis. Romae via Aurelia, milliario tertio, in coemeterio Calepodii, nativitas sancti Julii papae et confessoris. Qui sub Constantio Ariano, filio Constantini, decem mensibus tribulationes et exsilia perpessus, post ejus mortem cum magna gloria ad sedem suam reversus est. Hic constituit ut nullus 131.1064B| clericus causam quamlibet ageret nisi in ecclesia, et notitia fidei per notarios colligeretur, et sive cautiones, vel instrumenta, aut donationes, vel commutationes aut traditiones, aut testamenta, aut allegationes, aut manumissiones clericis in ecclesia celebrarentur.
In civitate Verona, sancti Zenonis martyris, de cujus miraculis sanctus papa Gregorius refert quod Athesis fluvius inundans, usque ad superiores ecclesiae fenestras, ubi corpus ejus jacebat humatum, excreverit, sed intra ecclesiam, ubi fuerat congregata turba fidelium, intrare non potuerit.
ID. APRIL.--Apud Pergamum Asiae urbem nativitas sanctorum Carpi episcopi, et Papyrii diaconi, 131.1064C| et Agathonicae optimae feminae, aliarumque multarum, quae pro beatis confessoribus martyrio coronatae sunt. Cum quibus et vir mirabilis Justinus philosophus, qui in habitu quoque philosophorum incedens, pro religione Christiana plurimum laboravit. Intantum ut Antonino Pio et filiis ejus et senatui librum contra gentes scriptum daret, ignominiamque crucis non erubesceret. Cumque jam secundum librum successoribus praefati imperatoris, id est Antonino Vero et Aurelio Commodo, pro religionis nostrae defensione porrexisset, remunerationem linguae fidelis martyrii munus accepit.
In Chalcedone, sanctae Euphemiae, et Eucarpiae post multa tormenta requiescentis.
In Hispania nativitas beati Herminigildi, quem 131.1064D| pater ejus Leovigildus Arianus, rex Gothorum, ob fidei catholicae confessionem inexpugnabilem in carcerem et in vincula conjecit. Ubi nocte Dominicae resurrectionis jussu perfidi patris securi in capite percussus, regnum coeleste pro terreno, rex et martyr, intravit. Scribit beatus papa Gregorius in Dialogo suo.
XVIII KAL. MAII.--Romae via Appia, in coemeterio Praetextati, nativitas sanctorum Tiburtii, Valeriani et Maximi, sub Almachio urbis praefecto. Quorum primi fustibus caesi et gladio sunt percussi; ultimus tandiu plumbatis verberatus, donec spiritum redderet.
Interamnis sancti Proculi martyris
131.1065A| Item sanctae Domnae virginis, cum sociis virginibus coronatae.
Apud Alexandriam beati Frontonis monachi Nitriensis. Qui septuaginta monachos secum in eremum abduxit, ut sequestrati ab hominibus, divinae contemplationi vacarent. Sed cum eis alimenta deessent, admonuit Dominus quemdam divitem patremfamilias, ut servis suis fame laborantibus alimenta dirigere curaret. Qui cum locum habitationis eorum ignoraret, consilio amicorum prudentium edoctus, septuaginta camelos victualibus oneratos absque ullo humano ducatu in eremum direxit, ut Deus omnipotens eos quo vellet sua providentia perduceret. At illi, per devia et avia, recto itinere usque ad cellam sanctorum pervenerunt. 131.1065B| Quibus discretissimus Fronto conspectis Deo gratias agens, et avaritiam cavens, dimidium omnium sibi et suis assumpsit, dimidium vero camelis impositum domino suo per ipsos remisit. Qui miraculo simul et beneficio stupefactus, omnibus annis pari modo sanctis Dei annonam subministravit. Qua recreati et aliorum etiam religiosorum adminiculo sustentati, in Dei servitio perstitere devoti.
XVII KAL. MAII.--In Perside, civitate Cordula, nativitas Olympiadis et Maximi nobilium. Qui, jubente Decio Caesare, fustibus caesi, deinde plumbatis, ad ultimum capita eorum securibus tunsa sunt, donec spiritum redderent.
In Tuscia nativitas sanctorum martyrum Maronis, Eutychetis et Victorini. Qui cum beata Flavia Domitilla 131.1065C| apud insulam Pontianam longum ducentes exsilium, eamque in Christi confessione pio foventes solatio, invidia atque insectatione Aureliani sponsi et persecutoris ejus, quem illa ob Christum contempserat, postmodum a principe Nerva eidem Aureliano in servitutem traditi sunt. Quos ille primum quasi servos per sua praedia singulos divisit, jussitque eos terram fodere per diem, ad vesperum vero cantabrum ( ita ms. ) manducare. Deinde quamplurimos ad fidem Christi cum converterent, et populum credentium ampliarent, repletus ira a diabolo, misit qui vario genere poenarum interficerent. Nam Eutychen [Eutycheten] in media via tandiu caedi jussit, donec spiritum exhalaret. Cujus corpus rapuit populus Christianorum. Victorinum vero apud locum 131.1065D| quem Cotilias appellant, ubi aquae putentes emanant sulphure, capite deorsum per horas tres suspensum, jussit torqueri. Quod cum per triduum pro nomine Christi perpessus fuisset, migravit ad Dominum. Cumque una die jussu Aureliani corpus ejus inhumatum jacuisset, venerunt Amiternenses populi Christiani, et rapientes in suum territorium transtulerunt. Maronem autem, misso amico suo nomine Turgio, jussit idem Aurelianus duci et saxo ingenti opprimi. Sed, protegente Domino, in nullo eum laedere potuerunt. Quem consularis, accepto ab Aureliano praecepto, interfecit. Corpus vero ejus populus Christianus rapuit, et condigno honore apud urbem Picenum in monte Aureo sepelivit.
131.1066A| In Hispaniis, civitate Caesaraugusta, nativitas sanctorum octodecim martyrum, Optati, Luperci, Successi, Martialis, Urbani, Juliae, Quintiliani, Publii, Frontonis, Felicis, Ceciliani, Evotii, Primitivi, Apodemii et reliquorum quatuor, qui omnes Saturnini vocati esse referuntur.
XVI KAL. MAII.--In Achaia, civitate Corintho, nativitas sanctorum Callixti, Charisii, Leonidis, Christianae, Gallae, Theodori, qui omnes in mare sunt demersi.
In Mauritania, sanctae Basiliae.
Romae, Aniceti papae: qui sedit in episcopatu annis undecim, et temporibus Severi et Marci martyrio coronatus, sepultus est in coemeterio Callixti. Hic constituit ut clerus comam non nutriret secundum 131.1066B| praeceptum apostolicum.
XV KAL. MAII.--In Antiochia nativitas sanctorum Petri diaconi et Hermogenis, Petri, Fortunati et Martiani.
In Africa, sancti Mappalici, qui cum aliis plurimis est coronatus, ut de illis beatus Cyprianus, in epistola ad martyres et confessores, hoc modo scribit inter alia: « Istum nunc beatissimum martyrem, et alios principes ejusdem congregationis et comites, in fide stabiles, in dolore patientes, in quaestione victores, ut caeteri quoque sectemini, et opto pariter et exhortor. Ut quos vinculum confessionis, et hospitium carceris simul junxit, jungat etiam consummatio virtutis et corona coelestis. »
XIV KAL. MAII.--Apud Mesenam [Messanam], 131.1066C| Apuliae civitatem, nativitas sanctorum martyrum Eleutherii episcopi et Anthiae matris ejus. Qui in Aquileia episcopus ordinatus, primum Felicem et Correnum [Corebum] comites convertit ad fidem Christi. Qui sub Adriano imperatore Romam perductus, cum esset et sanctimonia vitae et miraculorum virtute illustris, in confessione Christi lectum ferreum ignitum, craticulam igni supposito, et sartaginem oleo pice ac resina ferventem superans, leonibus quoque projectus, sed eis mitigatis non laesus, novissime una cum matre gladio jugulatur.
Romae, Parthenii et Calocerii [Caloceri].
Item Romae, Apollonii senatoris: qui sub Commodo principe a servo proditus quod Christianus esset, imperatoris ut rationem fidei suae redderet, 131.1066D| insigne volumen composuit, quod in senatu legit, et nihilominus sententia senatus pro Christo capite truncatur; veteri apud eos lege obtinente, absque negatione non dimitti Christianos qui semel ad eorum judicium protracti fuissent.
In Salonica civitate nativitas sancti Septimi diaconi.
In Africa, Victoris cum sociis suis.
XIII KAL. MAII.--Apud Corinthum nativitas beati Timonis de illis septem primis diaconibus.
In Armenia, civitate Militana [Melitinae], nativitas sanctorum Hermogenis, Gaii, Expediti, Aristonici, Rufi, Galatae, uno die coronatorum.
131.1067A| Caucoliberi Hispaniae nativitas S. Vincentii martyris.
XII KAL. MAII.--Romae, S. Victoris episcopi, qui tertius decimus post beatum Petrum rexit Ecclesiam annos decem, et sub Severo principe martyrio coronatus est. Hic constituit ut sanctum Pascha die Dominico celebraretur, et a quinta decima luna primi mensis usque in vicesimam primam observaretur. Quod eatenus sexta die Kal. Aprilis absque ullius diei discretione vel lunae observatione celebratum est. Et constituit ut, necessitate cogente, sive in flumine sive in mari, sive in fontibus sub Christiana confessione, quicunque homines ex gentilibus venientes baptizarentur.
Item Romae, sanctorum martyrum Sulpitii et Serviliani. 131.1067B| Qui praedicatione et miraculis beatae Flaviae Domitillae ad fidem Christi conversi, quae etiam sponsas eorum Theodoram et Euphrosynam ad spem vitae aeternae et perseverantiam sanctae virginitatis lucrata fuerat, persecutione Trajani, cum nollent idolis immolare, a praefecto Urbis Aniano capite caesi sunt. Quorum corpora Christiani rapientes, posuerunt in praedio eorum, via Latina, milliario secundo.
Eodem die in Galliis, civitate Ebrequnensi, nativitas sancti Marcelli, primi ejusdem urbis episcopi et confessoris. Qui divino jussu cum sanctis sociis Vincentio et Domnio ex Africa veniens, maximam partem Alpium Maritimarum, verbo et signis admirandis, quibus usque hodie refulget, ad fidem Christi 131.1067C| convertit. Ita ut baptisterium quod ipse apud praefatam urbem condidit, in sacrosanctis Paschalis festi vigiliis, divina virtute singulis annis aquis subitis inundaretur, et per septem ejusdem solemnitatis dies gratia exuberante permaneat. Venerabiles socii ejus, apud Dimensium urbem conditi, gloriosis nihilominus miraculis commendantur.
XI KAL. MAII.--In Asia nativitas sancti Maximini martyris, qui tempore Decii imperatoris oblatus est proconsuli, nomine Optimo. Qui cum ab eo tormentis cogeretur ad sacrificandum idolis, et nollet, in equuleo diu tortus, ad extremum lapidibus est oppressus.
Apud Alexandriam nativitas sanctorum Fortunati, Aratoris presbyteri, Felicis, Silvii, Vitalis, qui in 131.1067D| carcere quieverunt.
Romae, sancti Sotheris papae, qui sedit in episcopatu annos novem, sepultusque est in coemeterio beati Callixti. Hic constituit ut nulla monacha pallam sacratam contingeret in ecclesia, neque incensum poneret.
In Perside nativitas sancti Simeonis episcopi Seleuciae, et Ctesiphontis regalium civitatum. Qui persecutione Saphoris [Saporis] regis Persarum, jubente eodem tyranno, comprehensus ferroque onustus, cum iniquis tribulationibus ejus aspectibus exhibitus, de Domino Jesu Christo libera voce et constantissima testaretur, primum carcerali ergastulo cum aliis centum, e quibus alii episcopi alii 131.1068A| erant presbyteri, alii diversorum ordinum clerici, longo tempore maceratus est. Deinde omnibus ante se trucidatis, ad extremum et ipse lictoris ictu percussus, martyrii palmam assecutus est. Erat autem sexta feria septimanae majoris, in qua ante Resurrectionis festivitatem, annua passionis Christi memoria celebratur. Passi sunt cum eo etiam Ustazadis nutritius regis et major regiae domus, et Abdella atque Ananias venerabiles senes, et Pusitius princeps artificum regalium, eo quod videns praefatum senem Ananiam sub ictu gladii trementem, exclamaverit confidenter, dicens: « Paululum, o senex, claude oculos, et securus esto, mox Christi videbis aspectum. » Filia quoque ejusdem Pusitii, virgo sacra, perempta est.
131.1068B| X KAL. MAII.--Romae, via Appia, in coemeterio Callixti, nativitas sancti Gaii papae. Qui cum Ecclesiam undecim annos, menses quatuor, dies duodecim rexisset, martyrio coronatus est sub Diocletiano imperatore. Frater autem ejus beatus Gabinius presbyter, in multis clarissimus passionibus jam finierat triumphum victoriae suae, sub eodem impio principe, undecimo Kalendas Martii. Hic constituit ut per omnes primum gradus ascenderet si quis episcopus fieri mereretur, id est, ut esset ostiarius, lector, exorcista, subdiaconus, diaconus, presbyter, et libellum valde utilem de Incarnatione Domini conscripsit.
Item Agapiti pontificis, qui sedit Romae undecim menses. Et ingressus Constantinopolim ad Justinianum 131.1068C| imperatorem, Anthemium episcopum Constantinopolitanum, qui duas naturas in Christo negabat, deposuit, et in ejus loco Menam catholicum consecravit.
In Perside, civitate Cordula, nativitas sanctorum Parmenii, Helinae [Helimenae] et Chrysoteli presbyterorum, et Lucae et Marci diaconorum de Babylonia. Quorum primus praecisa etiam lingua loquebatur. Omnes in equuleo suspensi et nexibus attracti sunt. Deinde laminis ardentibus circa latera appositis ustulati, et unguibus lacerati, ad ultimum gladio trucidati sunt, praesente persecutore Decio. Scriptum hoc est in passione sancti Laurentii.
Item in Perside, sanctorum martyrum plurimorum, qui, jubente Saphore [Sapore] Persarum rege, 131.1068D| annuo die cum passionis Dominicae memoria celebratur, per totam Persidis regionem tenti ac pro Christi nomine gladio sunt jugulati. In quo fidei certamine passus est etiam Milesius [Milles] episcopus, sanctitate et miraculorum gloria insignis. Acepsimas quoque episcopus cum presbytero suo Jacobo, et Mareas et Bicor nihilominus episcopi cum clericis fere ducentis, et quinquaginta monachis, etiam sacratis virginibus plurimis. Inter quas etiam et sororem sancti episcopi et martyris Simeonis, nomine Tarbuam [Tarbulam], cum pedisequa sua stipitibus alligantes, serraquae findentes crudelissime necaverunt.
Lugduno Galliae sancti Epipodii, qui persecutione 131.1069A| Antonini Veri, post gloriosos quadraginta octo martyrum agones, qui in eadem urbe passi sunt, cum Alexandro charissimo collega tentus, ipso interim in carcerem truso, primo os duris pugnorum ictibus caesus, deinde equulei extensione vexatus, postremo martyrium capitis abscissione complevit.
IX KAL. MAII.-- In Perside, civitate Diospoli, passio sancti Georgii martyris, qui sub Datiano, rege potentissimo, qui dominabatur super septuaginta reges, multis miraculis claruit, plurimosque ad fidem Christi convertit, simul et Alexandram, ipsius Datiani uxorem, usque ad martyrium confortavit. Ipse vero post multos et inauditos agones novissime decollatus, martyrium suum sanguinis effusione consummavit. Cujus gesta passionis, etsi 131.1069B| inter apocryphas connumerantur scripturas, tamen illustrissimum ejus martyrium inter coronas martyrum Ecclesia Dei venerabiliter honorat.
Romae, sancti Naboris. In Alexandria Coronae martyris.
In Gallia, civitate Valentia, Felicis presbyteri, Fortunati et Achillei diaconorum. Qui a beato Irenaeo Lugdunensi episcopo et martyre ad praedicandum verbum Dei missi, cum maximam partem supradictae urbis ad fidem Christi convertissent, a duce Cornelio in carcerem trusi, deinde durissima nervorum flagellatione diutissime verberati sunt. Post etiam revinctis post terga manibus, renibus cruribusque confractis, circa rotarum vertiginem astricti, fumi quoque amaritudine supposita die ac 131.1069C| nocte continuata, equulei extensione suspensi, ad extremum gladio perempti sunt. In Fontenella monasterio sancti Wolframi episcopi, praeclari in miraculis et doctrina viri.
VIII KAL. MAII.--In Babylone, metropoli Chaldaeorum, Ananias, Azarias, Misael, qui ab ipsis nominibus immutatis Sydrach, Mysach et Abdenago nuncupati sunt, de camino ignis ardentis sunt liberati.
In Alexandria, Victoris, Zotici cum aliis plurimis.
In Africa, Faustini, Victorini et aliorum plurimorum martyrum.
Apud Lugdunum Clavatum, nativitas S. Alexandri medici, civis Pergamensis, qui tertio post passionem Epipodii die productus e carcere, primo ita laniatus 131.1069D| est crudelitate verberantium, ut carne soluta costarum, patefactis visceribus, secreta omnino panderentur. Dein crucis affixus patibulo beatum spiritum exanimatus emisit. Passi sunt cum eo alii numero triginta quatuor.
In Britannia depositio Melliti episcopi, qui tertius post Augustinum, primum Anglorum episcopum, Dorvernensem rexit Ecclesiam.
VII KAL. MAII.--Apud Alexandriam nativitas S. Marci evangelistae. Qui discipulus et interpres apostoli Petri, rogatus Romae a fratribus scripsit Evangelium. Quo assumpto perrexit in Aegyptum, et 131.1070A| primus Alexandriae Christum annuntiavit. Meminit et hujus Marci Petrus in prima Epistola, sub nomine Babylonis figurate Romam significans: Salutat vos quae est in Babylone Ecclesia, et Marcus filius maximus [meus ]. Qui constitutis et confirmatis Ecclesiis per Libyam, Marmaricam, Hammoniacam, Pentapolim, Alexandriam atque Aegyptum universam, ad ultimum tentus est a paganis, qui remanserant Alexandriae. Qui videntes eum die sancto VIII Kal. Maii missas facientem, miserunt funem in collo ejus et trahebant eum ad loca Bucoliae, quae erant juxta mare sub rupibus ubi erat ecclesia constructa. Et inter trahendum insultantes dicebant: Trahamus bubulum ad loca buculi. Hoc autem ideo quia statura procerus erat. Et prae nimio cruciatu, defluebant carnes ejus 131.1070B| in terram, ac saxa inficiebantur sanguine. Vespere autem facto, miserunt eum in carcerem, ubi circa mediam noctem, primo angelica visitatione confortatus, deinde ipso Domino sibi apparente ad coelestia regna vocatus est. At mane, dum traheretur ad loca Bucoliae, gratias agens et dicens: Domine, in manus tuas commendo spiritum meum, defunctus est, et a viris religiosis sepultus in loco lapidis excisi cum gloria. Ordinaverat autem pro se Alexandriae episcopum Anianum. Alios quoque longe lateque episcopos et presbyteros et diaconos Ecclesiis dederat. Passus est autem octavo Neronis anno.
In Syracusa civitate Siciliae nativitas sanctorum Evodii, Hermogenis et Callixtae.
In Perside S. Georgii martyris, juxta Kalendarium 131.1070C| sagacissimi Hieronymi. Cujus passio apud Romanos et pene alios omnes IX Kalendarum Maiarum, ut superius notatum est, celebris habetur. Quod idcirco significandum putavi, ut patriarcha noster Hatto Magontiacensis, qui hoc anno item ab incarnatione Domini, caput ejus et aliud quoddam membrum cum plurimis et maximis sanctorum reliquiis in Alemanniam ad novum monasterium suum a Formoso apostolico impetratis asportavit. In ejus solemnitate. S. Georgii videlicet, indicenda, caute se agat, quia et plures in hac die ipsius natalitia celebrare consueverunt. Et festivitas S. Marci evangelistae a supradicto Hieronymo sancto, priori die, id est octavo Kalendarum Maiarum, auctoritate Eusebii Caesariensis designata est.
131.1070D| Roma Litania major. Cujus causae qui nos, utpote barbari et in extremo mundi climate positi, sumus ignari, vel ejus quae ante ascensionem Domini religionis gratia videtur instituta, ut si quid culpae sordidantis in diebus indulgentiae contractum videatur, vel hoc triduano jejunio diluatur, hic rationem secundum traditionem majorum commodum duximus aperire. S. Avitus Viennensis episcopus refert in quadam homilia quam de Rogationibus scripsit, has ipsas Rogationes, quas ante ascensionis Dominicae triumphum celebramus, a Mamerto ipsius Viennensis urbis episcopo, cui et hic eo tempore 131.1071A| praeerat, institutas fuisse, dum urbs illa multis terreretur prodigiis. Nam terraemotu frequenti quatiebatur, sed cervorum atque luporum feritas portas ingressa, per totam, ut scripsit, urbem nihil metuens oberrabat. Cumque haec per anni circulum gererentur, advenientibus Paschatis solemnitatibus exspectabat misericordiam Dei plebs tota devote, ut vel hi magnae solemnitatis dies huic terrori terminum darent. Sed in ipsa gloriosae noctis vigilia, dum missarum celebrarentur solemnia, subito palatium regale intra muraneum divino igne succenditur. Pavore omnibus perterritis et ecclesia egressis, credentibus ne aut hoc incendio urbs tota consumeretur, aut certe disrupta tellure dehisceret sanctus sacerdos, prostratus ante altare, cum gemitu et lacrymis Domini 131.1071B| misericordiam deprecatur. Quid plura? Penetravit excelsa poli oratio pontificis inclyti, restinxitque domus incendium flumine profluentium lacrymarum. Cumque haec agerentur, appropinquante ascensione, ut jam diximus, majestatis Dominicae, indixit populis jejunium, instituit orandi modum, edendi seriem, erogandi hilarem dispensationem. Cessantibus inde quoque terroribus, per cunctas provincias dispersa facti fama cunctos sacerdotes imitari commonuit, quod sacerdos fecit ex fide. Quae Litania usque nunc in Dei nomine per omnes ecclesias in compunctione cordis et contritione spiritus celebratur.
VI KAL. MAII.--Romae nativitas S. Anacleti papae: qui duobus [ Beda, quartus post B. Petrum cum Ecclesiam rexisset annis [ Beda, novem] duodecim, 131.1071C| persecutione Domitiani, martyrio coronatus est. Hic memoriam B. Petri construxit, et composuit loca ubi episcopi reconderentur. Hic presbyter a B. Petro est ordinatus. Hic ad sacrificandum idolis ductus, sacrificavit; deinde poenitentia ductus, pro confessione verae fidei capite truncatus est.
Ipso die nativitas S. Marcellini papae, qui cum Ecclesiam novem annos et menses quatuor rexisset, temporibus Diocletiani et Maximiani, ab eodem Diocletiano, pro fide Christi cum Claudio et Cyrino et Antonio capite truncatus est, et post dies triginta quinque sepultus via Salaria, in cubiculo, a Marcello presbytero et diaconibus cum hymnis. Quo tempore fuit magna persecutio, ita ut intra mensem decem et septem millia martyrio coronarentur.
131.1071D| In Gallia Richarii episcopi et confessoris.
V KAL. MAII.--Romae nativitas S. Anastasii papae: qui post B. Petrum quadragesimus primus, sedit in episcopatu annos tres, dies decem. Hic Manichaeos in urbe Roma inveniens damnavit, et constitutum fecit ut nullus transmarinus in clericatum susciperetur, nisi quinque episcoporum designaret chirographum.
In Nicomedia, S. Anthimi episcopi et martyris, qui persecutione Diocletiani ob confessionem Christi martyrii gloriam capitis obtruncatione accepit. Quem tanquam bonum pastorem viam martyrii praeeuntem, universa pene gregis multitudo secuta est. Quorum alios praefatus tyrannus apud eamdem 131.1072A| civitatem tunc temporis residens, gladio obtruncari, alios ignibus conflagrari, alios naviculis impositos, pelago fecit immergi, ipsis fidelium turbis tanta per Dei gratiam fide inflammatis, ut nec interrogari se paterentur, sed ultro vel flammis irruerent, vel caedentibus gladiis cervices objectarent. Scriptum in Historia ecclesiastica, libro septimo.
In Tharso Ciliciae, nativitas S. Castoris. In Lydia Genesii, Sodalis, Zotici, Elpidii et Eutychii.
IV KAL. MAII.--Apud Ravennam nativitas S. Vitalis martyris, cum [patris] SS. Gervasii et Protasii. Qui militaris cum Paulino judice Ravennam ingressus est, et cum videret in conspectu judicis sui Christianum nomine Ursicinum, arte medicum, natione Ligurium, post nimia tormenta capitalem accepisse 131.1072B| sententiam (locus autem ubi decollabantur Christiani hoc habebat vocabulum ut diceretur, ad Palmam, eo quod arbores antiquae palmae illic essent): ille igitur, ut diximus, post nimia tormenta decollandus cum veniret ad Palmam, expavit, et dum mallet male evadere, exclamavit voce magna Vitalis dicens. « Noli, noli, Ursicine medice, qui alios curare consuevisti, teipsum aeternae mortis jaculo vulnerare, et qui per passiones nimias venisti ad Palmam, coronam perdere a Domino tibi praeparatam. » Audiens haec Ursicinus genu posuit, et spiculatorem ut feriret hortabatur, agens poenitentiam quod expavisset, et sic Christi martyrem se fecit. Statimque B. Vitalis corpus ejus rapiens, et intra Ravennatium urbem sepeliens, ad judicem ultro venire contempsit. Ideoque 131.1072C| a Paulino consulari tentus, post equulei tormenta jussus est perduci ad Palmam, et facta fovea profunda, quousque perveniretur ad aquam, ibi supinus depositus et terra ac lapidibus est oppressus. Beata vero Valeria uxor ejus, cum post mortem viri Mediolanum tenderet, Sylvano sacrificantes incurrit. Qui cum eam deponentes de saumario hortarentur de idolothytis manducare, nec sibi omnino licitum esse testaretur, quia esset Christiana, tanta ab eis caede mactata est, ut vix seminecem eam sui homines ad Mediolanensem urbem perducerent, ita ut intra biduum migraret ad Dominum.
Alexandriae, S. Theodorae virginis. Quae sacrificare contemnens, in lupanar tradita, miro Dei favore erepta est. Astante quippe jam ad ostium cellae multitudine 131.1072D| juvenum impudicorum, repente quidam a fratribus Didymus nomine, plenus fide, divinitus inspiratus, sumpto militari habitu, primus lupanar irrupit, et sanctae virgini cur venisset exponens, illi militares imposuit exuvias, ipse virginali veste induitur. Sic virgo egressa et a nullo agnita, ad civitatem fugiens, evasit. Didymus praesidi exhibitus, et omne factum constanter exponens, Christianum se esse confessus, abscisso capite igni traditus est. Beata quoque virgo, quae pro tuenda virginitate ex lupanari fugerat, amore coronae continuo ad stadium regressa, simul cum Didymo percussa et simul est coronata.
In Pannonia, Eusebii episcopi, Tiballi et Pollionis.
131.1073A| In Africa, provincia Numidia, sanctorum Manilii, Donati, Maurilii, Luciani, Victorini, Narciae virginis et aliorum septuaginta duorum.
Item Luciani cum aliis ducenti et septuaginta.
In Tarso Ciliciae, Malinae cum aliis centum septuaginta et aliorum multorum.
III KAL. MAII.--In Papho insula, nativitas sancti Tychici apostolorum discipuli.
Apud Alexandriam nativitas sanctorum Germani presbyteri, Prosdoci diaconi.
In Perusio Tusciae, Valentini et Martiani.
In Bononia, Vitalis et Agricolae.
In Numidia, apud Cirtensem coloniam, sanctorum martyrum Agapii et Secundini episcoporum. Qui persecutione Valeriani post longum exsilium apud 131.1073B| praefatam urbem, in qua tunc maxime gentilium caeco furore et officiis militaribus ad tentandum justorum fidem rabies diaboli infestantis inhiabat, ex illustri sacerdotio effecti sunt martyres gloriosi. Passi sunt in eorum collegio Aemilianus miles, Tertulla et Antonia sacrae virgines, et quaedam mulier cum suis geminis.
II KAL. MAII.--In civitate Sanctonis nativitas S. Eutropii martyris. Qui a beato Clemente, apostolorum successore, ad episcopatum consecratus et in Gallias praedicandi gratia directus, impleto hujus officii munere, insurgentibus paganis, quos auctor invidiae credere non permisit, ictu securis colliso capite victor occubuit.
In Alexandria nativitas sancti Aphrodisii presbyteri 131.1073C| et aliorum triginta.
Romae depositio Quirini episcopi.
Passio sanctorum Mariani et Jacobi, quorum prior lector, sequens diaconus erat. Et cum jam pridem infestationes Decianae persecutionis in confessione Christi evicisset, iterum cum charissimo collega tentus, apud Cirtensem coloniam, post dira et exquisita supplicia, ita ut Marianus per summos apices pollicum suspensus, et gravi pondere pedibus innexus, crudelissime torqueretur, tum caeteri in carcere macerati sunt, sed divinis revelationibus mirabiliter confortati; deinde Lambelisitanam urbem ad praesidem directi, et rursum longo tempore carcerali ergastulo mancipati, sed iterum divinis revelationibus allevati, novissime cum multis aliis gladio consummati 131.1073D| sunt.
MAIUS. Mensis Maii habet dies XXXI, lun. XXX. KAL. MAII.--Pausatio Jeremiae prophetae. Initium praedicationis Domini nostri Jesu Christi. Natale apostolorum Philippi et Jacobi. Ex quibus Philippus cum totam pene Scythiam ad fidem Christi convertisset, diaconibus, presbyteris et episcopis ibi constitutis, reversus est ad Asiam. Ubi continuae praedicationi per aliquot annos insistens, multitudinem populorum 131.1074A| Christo, laboribus piis semper inserviens, lucratus est. Quique apud Hierapolim Asiae civitatem dormivit cum patribus suis, exstincta haeresi Ebionitarum, qui Christum Jesum ante incarnationis tempus fuisse negabant, et sepultus est in pace. Jacobus vero qui et frater Domini dicitur, pro eo quod filius materterae ejus Mariae perhibetur, cognomento Justus, post passionem Domini statim ab apostolis Hierosolymorum episcopus est ordinatus. Hic de utero matris sanctus fuit. Vinum et siceram non bibit, carnem nullam comedit, nunquam attonsus est, nec unctus unguento, nec usus balneo. Huic soli licitum erat ingredi Sancta sanctorum. Siquidem vestibus laneis non utebatur, sed lineis. Sed cum publice in concilio compelleretur, ut Dominum Jesum Christum 131.1074B| et Filium Dei esse denegaret, et ille voce maxima protestaretur ad populum dicens: Quid me interrogatis de Filio hominis? Ecce ipse sedet a dextris virtutis, et venturus est in nubibus coeli; praecipitatus de pinna templi, confractis cruribus, adhuc semianimis, tollens ad coelum manus diceret: Domine, ignosce eis, quod enim faciunt nesciunt, fullonis fuste in cerebro percussus, occubuit. Hic est de quo et apostolus Paulus scribit ad Galatas: Alium autem apostolorum vidi neminem nisi Jacobum fratrem Domini (Gal. I). Et apostolorum super hoc Acta crebrius testantur. Evangelium quoque, quod appellatur secundum Hebraeos, et a beato Hieronymo in Graecum sermonem Latinumque translatum est, post resurrectionem Salvatoris de eo refert: « Dominus autem 131.1074C| venit ad Jacobum Justum, et apparuit ei. Juraverat autem Jacobus se non comesturum panem ab illa hora qua calicem Domini biberat, donec videret eum resurgentem a mortuis. » Rursumque post paululum: « Afferte, ait Dominus, mensam et panem. » Statimque additur: « Tulit panem et benedixit et fregit, et dedit Jacobo Justo, dixitque ei: Frater mi, comede panem tuum, quia resurrexit Filius hominis a dormientibus. » Inde est, ut quidam existimant, quod in Epistola Pauli ad Corinthios [ubi] specialiter ei dicitur apparuisse, sic scriptum est: Deinde visus est a Jacobo (I Cor. XV). Triginta itaque annis Hierosolymitanorum rexit Ecclesiam, id est usque ad septimum Neronis annum, et juxta templum ubi praecipitatus fuerat, sepultus. Scripsit autem unam 131.1074D| tantum Epistolam, quae de septem Canonicis est.
In Gallia, territorio Vivariensi, S. Andeoli subdiaconi. Quem misit ab Oriente sanctus Polycarpus Smyrnensis episcopus, discipulus beati Joannis apostoli, cum beato Benigno et Andochio presbyteris, et Thyrso diacono, ad praedicandum verbum Dei in Gallia. Cujus praedicatione Caesar Severus comperta, spinosis fustibus crudelissime flagellatum in carcerem tradi praecepit. Et alia die productum cum videret superari non posse, jussit ad similitudinem gladii de ligno durissimo ensem fieri, et in crucis modum ejus caput findi. Quod cum factum fuisset, 131.1075A| eliso in terram cerebro, gloriosa morte translatus est ad vitam aeternam. Item Jerosolymis passio sancti Judae sive Quiriaci episcopi, cui revelatum est lignum Dominicae crucis, et Annae matris ejus, omnimodis passionibus cruciatae.
Item in Galliis, territorio Sidunensi, loco Agauno, passio Sigmundi [Sigismundi] regis, filii Gundewaldi regis Burgundionum. Qui cum se cerneret Francis resistere non posse, solus fugiens, coma deposita, habitum religionis suscepit, et jejuniis, vigiliis atque orationibus die noctuque vacans, captus a Francis cum uxore ac filiis in puteum demersus occubuit. Postea vero cuidam abbati revelatus, et ab eo reverenter sepultus, etiamnum miraculis claret: adeo ut frigoretici ab eo quasi specialem expetere soliti 131.1075B| sint medicinam, et fideliter expetentes nequaquam priventur eadem.
VI NON. MAII.--Nativitas S. Patris nostri Athanasii Alexandrinae urbis episcopi et confessoris; qui multa Arianorum perpessus insidiis, et maxime Constantii imperatoris, adeo ut sex continuis annis in lacu cisternae non habentis aquam, nunquam solem conspiciens, latitaverit, totis regni viribus in ejus necem conspirantibus. Sed et ibi a quadam ancilla patrisfamilias, qui ei latebram praebere curaret, proditus, sed divina se gratia protegente servatus, et in sedem suam, Constante Galliarum principe apud fratrem Constantium impetrante, restitutus. Rursumque post mortem illius ob constantiam catholicae fidei fugatus, usque ad imperium Joviani latuit. 131.1075C| A quo honorificis et officiosissimis litteris requisitus, ecclesiarum disponendarum statutus in sede sua potestatem accepit. Anno autem sacerdotii sui quadragesimo et ultra, post multos agones multasque patientiae coronas, quievit in pace, temporibus Valentiniani et Valentis imperatorum, Vitam sancti Antonii anachoretae futuris generationibus profuturam, eleganti sermone, et plurima sapientia refertam, scriptam relinquens.
Item Alexandriae Saturnini et Neopolis, qui in carcere requierunt.
Antissiodoro, Optati episcopi et Sanctiani presbyteri.
V NON. MAII.--Hierosolymis, inventio sanctae crucis Domini nostri Jesus Christi ab Helena regina, post 131.1075D| passionem Domini anno ducentesimo tricesimo tertio, regnante Constantino imperatore, filio ejusdem Helenae. Quam post tam diuturna tempora divina revelatione repertam, et resuscitatione mortui comprobatam, ac per medium divisam, ita cuncto orbi curavit exhibere salubrem, ut pars Hierosolymis in loco Dominicae passionis relicta, Orientalibus et Austrinis non fieret elongata, et pars Constantinopolim ad filium deportata, Septentrionalibus et Occidentalibus esse videretur ad invisendum aliquantulum propinquata. Quae Dominica crux in materia insensata vim sensatam et procul dubio vivam retinens, ita ut ex illo tempore innumeris pene quotidie hominum votis lignum suum accommodet, ut [et] 131.1076A| detrimenta non sentiat, et quasi intacta permaneat, jugiter dividua sumentibus, et semper tota venerantibus; sed istam imputribilem virtutem et indetribilem soliditatem de illius profecto sanguine creditur accepisse qui passus mortem non vidit corruptionem, imo cunctis in se credentibus immortalitatem providit et incorruptionem.
Eodem die Romae, via Nomentana, milliario septimo, nativitas S. Alexandri papae. Qui Romanae Ecclesiae episcopatum, quintus post beatum Petrum, annos decem, menses duos, dies decem, sanctitate incomparabilis, rexit, et fide clarissimus maximam partem senatorum Urbis convertit ad Dominum. Hic constituit aquam sparsionis cum sale benedici in habitaculis fidelium, et passionem Domini miscuit 131.1076B| in praedicatione sacerdotem cum missae celebrantur. Qui, jubente Trajano Caesare, ab Aureliano, comite utriusque militiae, carceri mancipatus, et inde per coelestem nuntium, ad domum Quirini tribuni, ubi beatus Hermes praefectus in custodia tenebatur, perductus, postquam filiam ipsius Quirini nomine Balbinam in nomine Domini nostri Jesu Christi a struma colli sanavit, et nutricem ejus illuminavit, ipsumque Quirinum in fide Christi confortavit, et eos quos carcer incluserat baptizatos inde liberavit: inter quos etiam duos sanctissimos presbyteros Eventium et Theodolum, idem Quirinus adhuc gentilis constrictos habuit; post haec omnia et multa alia apostolice facta, exhibitus est ipsi Aureliano cum duobus supradictis presbyteris, et in 131.1076C| equuleum levatus, tortus ungulis, atque lampadibus gravissime est attrectatus. Cumque nullas voces emitteret, dixit ei Aurelianus: « Quare taces? » Sanctus Alexander respondit: « Quia tempore orationis Christianus homo cum Deo loquitur. » Tunc eo deposito, jussit applicari Eventium et Theodulum, et interrogavit eum: « Qui sunt isti? » Sanctus Alexander dixit: « Ambo viri sancti, ambo presbyteri. » Quos etiam ipsos cum in confessione Christi constantissimos inveniret, jussit furnum acriter incendi, et beatos Alexandrum et Eventium ligatos in medio praecipitari. Ad quos invictus Theodulus sponte prosiluit in flammas, cumque non laederentur ab igne, fecit Aurelianus beatissimum Alexandrum punctis creberrimis per cuncta pungi 131.1076D| membra donec deficeret, sanctos autem duos presbyteros gladio consummari. Quorum corpora Severina religiosa femina colligens, beatum Alexandrum atque Eventium in uno sepulcro, sanctum vero Theodulum in altero diligenti accuratione commendavit.
Ipso die, nativitas sancti Juvenalis episcopi.
In Asia, sancti Hermogenis de antiquis.
Antissiodoro, depositio sanctorum Eusebii presbyteri et Aviti diaconi.
Eodem die Heraclii martyris.
IV NON. MAII.--In Palaestina, civitate Gaza, nativitas sancti Sylvani ejusdem urbis episcopi, qui 131.1077A| persecutione Diocletiani cum plurimis clericorum suorum martyrio coronatus est.
Item in Metallo Fanensi [Phennensi], sanctorum quadraginta martyrum, qui simul capite caesi sunt.
Hierosolymis, Quiriaci episcopi, cognomento Judae, qui posteaquam Dominicam crucem reperit, et in fide Christi profecit, a beato Eusebio, Romanae urbis episcopo, Hierosolymorum est antistes ordinatus. Cujus fama Julianus Apostata cognita, cum ad bellum Persicum, ubi et divinitus est interemptus, tenderet, jussit eum ad se perduci. Quem cum nullis terroribus aut promissionibus a confessione Christi posset immutare, jussit dextram ejus abscindi manum, dicens: « In hac manu multas scribens epistolas, multos separavit a sacrificiis deorum. » 131.1077B| Sed videns eum immobilem et fixum in Christo perseverare, jussit plumbum bulliens in os ejus infundi, ut et interiora viscera ejus conflarentur. Cumque ne sic quidem ejus constantiam emollire valuisset, jussit grabatum aereum afferri, et in eo sanctum virum extendi, et substerni carbones ignis, et spargi super eum sal et adipem, et desuper virgis caedi. Matrem autem ejus haec omnia perseveranter aspectantem, et non solum impavidam, sed etiam constantissimam permanentem, ac filium materno affectu confortantem, jussit impiissimus tyrannus per capillos suspensam, pene tribus horis ungulari, et lampades magnas, flamma ardentes, lateribus ejus applicari. Quae in gratiarum actione inter tam immanes cruciatus perseverans, immaculatum Deo 131.1077C| reddidit spiritum. Tunc praecepit Julianus nequissimus fossam fieri altam, et vocavit plurimos incantatores serpentium, et jussit eos nequissimos serpentes afferre, et mitti in fossam et sanctum Quiriacum projici in medio eorum. Cumque serpentes divino nutu mortificati fuissent, et Ammon serpentarius ad tantum miraculum credidisset, capite plexus est. Tunc Julianus consueto sibi more beatum Quiriacum compellans, ut Crucifixum negaret, et ab eo digna invectione coercitus, jussit cacabum magnum impletum oleo calefieri, et in eum sanctum Quiriacum mitti. Sed cum nimium ferbuisset cacabus, ita ut astantes calorem sustinere non possent, dixit sanctus: « Longe recedite, filioli, ut nemo confletur ex vobis, » et faciens in fronte sua signum crucis, ingressus est 131.1077D| in cacabum quasi ad lavacrum. Cumque nec sic nocitus fuisset, jussit eum tyrannus de macroconto in pectus percuti. Qui percussus in voce confessionis emisit spiritum, et cum triumpho martyrii pervenit ad Christum. Dies passionis ejus secundum alios hic, secundum Martyrologium vero S. Hieronymi Kalendis Maii celebris habetur.
Item die suprascripto, Nicomediae, sanctae Antoninae. Quae nimium torta, et variis cruciatibus afflicta, brachio tribus diebus suspensa, et in carcere biennio detrusa, a Priscilliano praeside ad ultimum flammis exusta est.
Eodem die in Nicorio [Norico] Ripensi, loco Lauriaco, nativitas sancti Floriani: qui tempore Diocletiani 131.1078A| et Maximiani imperatorum, saeviente iniquissimo praeside Aquilino, jussus est ad collum saxo ligato post nimias caedes et lacerationes in flumen Anisum praecipitari. Cumque lictores, divino metu pavefacti, impium facinus exhorruissent, quidam juvenis audacior et infelicior caeteris, praecipitavit eum de ponte in fluvium, et statim oculi ejus crepuerunt: unda vero famulatrix corpus sancti martyris in quodam secretiori loco saxo eminentiori deposuit, ubi ei tandiu aquila exhibuit custodiam, donec ipse cuidam religiosae feminae eumdem demonstravit, et ei de transferendo corpore suo mandavit.
III NON. MAII.--A Bethania, in monte Oliveti juxta Hierosolymam sita, ascensio Domini nostri Jesu Christi in coelum. Ubi cum ecclesia regio cultu 131.1078B| constructa visatur et tecta, proprie locus ille, in quo novissime stetit et unde ad coelos corpus incorruptivum libravit, ita sacratus divinae majestatis impressione creditur, et ab incredulis etiam cernitur, ut nunquam desuper tectum sustinere, aut deorsum marmor, aut aliud pavimentum recipere patiatur, sed in media basilica Dei et hominis ultima vestigia arenae cernantur omni tempore impressa, ut locum ipsum adeuntes non immerito possint in hanc propheticae laudationis vocem erumpere: Adoravimus in loco, ubi steterunt pedes ejus (Psal. CXXXI.)
Apud Alexandriam nativitas sancti Euthymii diaconi, in carcere quiescentis.
Thessalonicae, Irenaei et Peregrini atque Irenes igni combustorum.
131.1078C| In Gallia quae dicitur Provincia, civitate Arelatensi, sancti Hilarii episcopi, magni, docti et praeclarissimi viri. Qui paupertatis amator, et erga inopum provisionem, non solum mentis pietate, sed et corporis sui labore sollicitus erat. Nam pro reficiendis pauperibus etiam rusticationem contra vires suas et usum, homo genere clarus et longe aliter educatus, exercuit. Sed nec in spiritualibus neglexit: nam et in docendo gratiam habuit, et absque personarum acceptione omnibus castigationem ingessit. Pelagianam quoque haeresim in Collatore maxime deprehendit et corrigere sategit. Inter sua vero Opera ad multorum utilitatem, necessario opere, Vitam sancti Honorati decessoris sui ingenio immortali composuit. Moritur Valentianiano 131.1078D| et Martiano imperatoribus.
Viennae Nectarii et Nicetii episcoporum.
Antissiodoro passio sancti Joviani confessoris.
II NON. MAII.--Romae, ante portam Latinam, passio sancti Joannis apostoli. Qui ab Epheso, ubi manere consueverat, jussu Domitiani, fratris Titi, secunda in Christianos persecutione quam ipse post Neronem exercuit, ad urbem Romam perductus, praesente senatu ante portam Latinam in ferventis olei dolium missus est, agente hoc impio principe qui Christianorum infestissimus persecutor erat, ut tam valido capite detruncato, infirmiora cederent Ecclesiae membra. Sed beatus apostolus tam illaesus a poena immanissima exiit, quam a 131.1079A| corruptione carnis permansit immunis. Tunc in Pathmum insulam relegatus exsilio, Apocalypsin vidit et scripsit. Ad commendandam ergo ipsius dignam memoriam et apostolicam in fide et confessione Domini nostri Jesu Christi constantiam, Christiani basilicam, ipsius nomine ac memoria gloriosam, in supra dicto loco ante portam Latinam praeclaro opere condiderunt, ubi festivum concursum pridie nonas Maias annuatim usque hodie facere non desistunt; quod et in plurimis Ecclesiae catholicae locis religiose solet actitari. Post mortem vero Domitiani, omnibus ejus constitutis senatus judicio cassatis, inter alios diversis ex causis ab eo damnatos et in exsilia detrusos, etiam beatus apostolus Joannes indulgentia Nervae imperatoris dimissus, et 131.1079B| ad Ephesum redire permissus, Ecclesiam, ad tempus absentia sua destitutam et contristatam, adventu suo laetificavit, et exemplis instructam dictis et scriptis in perpetuum confortavit. Porro propter nimiam crudelitatem, et impiissimi persecutoris ejus Domitiani facinora, in eo, ut historiographi referunt, et domus et nomen Caesarum defecit. Ut vero etiam postea reges Romanorum Caesares appellarentur, antiqua consuetudo et maxime apud barbaras nationes obtinuit.
Eodem die nativitas beati Evodii Antiochenae Ecclesiae episcopi, qui primus ab apostolis ibi est ordinatus episcopus. De quo ipse Paulus Philippensibus scribens ait: Evodium rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino Jesu Christo (Philipp. 131.1079C| IV).
Item nativitas beati Lucii Cyrenensis, qui apud Cyrenen primus episcopus a sanctis apostolis est constitutus. Quem etiam in Actibus apostolorum (cap. XIII) sanctus Lucas evangelista in catalogo virorum commemorat perfectissimorum.
Item Mariani et Jacobi juxta quosdam, et aliorum plurimorum.
Antissiodoro depositio S. Valerii episcopi.
NON. MAII.--Nativitas sancti Juvenalis martyris et beatissimae atque illustrissimae Dei famulae, Flaviae Domitillae. Quae cum esset Flavii Clementis consulis ex sorore neptis, et a sancto Clemente sacro velamine ad integritatis perseverantiam consignata, persecutione Domitiani, anno principatus 131.1079D| ejus decimo quinto, ob testimonium quod Christo perhibebat, cum aliis plurimis, in insulam Pontianam exsilio deportata, longum inibi martyrium duxit. Novissime cum ab Aureliano sponso suo, quem pro Christo contempserat, et cujus accusatione exsilio fuerat relegata, translata esset ad Terracinam, urbem Campaniae, et doctrina ac miraculis primo Euphrosynam et Theodoram collactaneas et convirgines suas, deinde etiam alios ad fidem Domini convertisset; inter quae magnalia praedictus Aurelianus, infestissimus persecutor ejus, divina virtute exstinctus est: a Luxurio fratre ejus incenso cubiculo in quo simul cum praefatis virginibus clausa morabatur, cursum gloriosi martyrii consummavit 131.1080A| sub persecutione Trajani. Altera vero die sanctus diaconus nomine Caesarius invenit corpora sanctarum illaesa: in facies enim suas prostratae, orantes Dominum recesserunt. Quarum corpora idem sanctus diaconus et martyr inclytus in sarcophago novo simul condiens, in profundo terrae infodiens, sepelivit. Luxurium vero dum ad convivium properaret, coluber de ramo arboris per capitium ad cor ejus ingressus, enectum et turgidum ad spectaculum et exemplum infidelium dereliquit.
Item Romae depositio Benedicti pontificis, qui sedit menses decem, imperante Constantino. Hic ab ineunte aetate in Ecclesia militavit, paupertatis semper amator. Sepultus est apud beatum Petrum.
Apud Nicomediam passio sanctorum martyrum 131.1080B| Flavii et Augustini, et trium fratrum Marcellini, Macrobii et Eutychii.
In Africa Celerini, Maximi, Victuri, Potentillae, Faustinae et aliorum innumerabilium. Augustoduno depositio beati Placiti episcopi.
VIII ID. MAII.--Mediolani natalis sancti Victoris. Qui natione Maurus, et a primaeva aetate Christianus, cum esset in castris imperialibus miles, etiam canitie decoratus, compellente Maximiano imperatore ut sacrificaret idolis, in confessione Domini fortissime perseverans, post ergastulum carcerale, ubi sex dies sine cibo et potu permansit, primo graviter fustibus et flagellis caesus, deinde liquenti plumbo perfusus, sed nihil penitus laesus, novissime gloriosi martyrii cursum capitis abscissione 131.1080C| complevit. Cujus corpus apud Silvam quae ad Ulmos vocatur bestiis et volucribus projectum, sed per integram hebdomadam a nulla earum contaminatum, a sancto Materno episcopo collectum et honorifice sepultum est. Erat autem civis sanctorum Narboris et Felicis, qui, in Africa decollati, simul cum Januario et Marino Mediolanum translati sunt.
Constantinopoli Agathi militis et aliorum valde multorum.
In Aegypto, Victoris et Stephanae.
In Sanctonico depositio S. Martini presbyteri.
Antissiodoro Helladii episcopi.
VII ID. MAII.--In Axiopoli, Quirilli, Quindei, Zenonis.
131.1080D| In Tharso Ciliciae, Afrodisii.
Constantinopoli translatio S. Timothei.
In Perside, sanctorum trecentorum et decem martyrum.
Apud Nazanzi oppidum, depositio beati Gregorii episcopi, qui Theologus dicitur, nobilis, Athenis eruditus, collega beati Basilii, Caesareae Cappadociae postea episcopi. Quique cum se totum Dei servitio mancipasset, tantum de collegae amore praesumpsit, ut sedentem Basilium de doctoris cathedra deponeret ac secum ad monasterium manu injecta perduceret, ibique per annos tredecim, omnium Graecorum saecularium libris remotis, solis divinae Scripturae voluminibus operam dabant. Postmodum 131.1081A| vero apud Nazanzum oppidum episcopus ordinatus, haereticorum turbinem fidei serenitate dispulit. Deinde etiam Constantinopolim ad corrigendam vocatus, ire et ejus curam suscipere non abnuit. Qua in fide catholica roborata, ne cupiditate illectus ditioris invasor aestimaretur, ad pauperrimam sedem suam reversus, quod superfuit vitae in ea tempus exegit. Et quoniam fessa jam aetate et corpore invalidus erat, successorem sibi delegit, quo Ecclesiam gubernante debilitatis et senectutis otio frueretur.
VI ID. MAII.--Depositio beati Job prophetae.
Romae Faltonis, Pinianae et Anitiae, Lucinae, conjugis ejus, cum aliis plurimis martyribus.
Item, Romae Calepodii senis presbyteri sub Alexandro 131.1081B| imperatore, qui eum fecit occidi a Laodicio, et corpus trahi per civitatem, atque in Tiberim jactari, die Kalendarum Maii. Quod inventum piscatores levaverunt et narraverunt Callixto episcopo. At ille acceptum condivit cum aromatibus, et linteaminibus involutum sepelivit in coemeterio ejusdem, via Aurelia, milliario ab Urbe tertio, in crypta, sexto Idus Maii. Tunc decollatus est ab Alexandro Palmatius consul cum uxore et filiis, et aliis promiscui sexus quadraginta duobus, cum quibus et Simplicius senator, qui per doctrinam Callixti papae et Calepodii presbyteri nuper fuerant baptizati. Scriptum in passione beati Callixti papae.
Eodem die natale beati Gordiani martyris, qui sub Juliano impiissimo imperatore passus est. Nam 131.1081C| cum praedictus tyrannus praecepisset eidem Gordiano vicario suo adhuc gentili ut Januarium presbyterum diligenter examinaret, si quo modo illum posset avertere a fide Christi, sanctus autem Januarius eum magis lucratus esset Christo cum uxore ipsius nomine Marina, et familia promiscui sexus, numero quinquaginta tribus et eo amplius, atque universos baptismatis unda consecrasset: audiens hoc impiissimus Julianus, iracundia plenus, sanctum Januarium presbyterum proscriptione damnavit, sanctum vero Gordianum in custodia publica posuit, atque cuidam Clementiano, quem vicarium ejus loco deputaverat, commisit; porro uxorem ejus Marinam ad Aquas Salvias in servitio rusticorum opprimi fecit. Cum autem vidisset Clementianus 131.1081D| quia sanctum Gordianum nullo modo a statu fidei suae posset avertere, jussit eum primo plumbatis caedi, dein capite truncari, et corpus ejus ante templum Apollinis intellude [ f. palude] jactari. Quod cum factum Christiani comperissent, corpus ejus nocturno silentio rapientes, milliario plus minus uno ab urbe Roma posuerunt in crypta in coemeterio Praetextati, ubi jam pridem corpus beati martyris Epimachi sepultum fuerat. Quem ferunt unum de septuaginta discipulis Domini Jesu Christi fuisse.
V ID. MAII.--Passio sancti Evellii martyris. Qui antea consiliarius Neronis imperatoris fuit; sed videns constantiam Christianorum quomodo martyrizarentur, et praecipue patientiam sancti Torpetis, et 131.1082A| mirabilia quae per eum facta sunt, credidit Christo, ita ut etiam pateretur pro illo.
Romae, via Salaria, milliario vicesimo secundo, S. Anthim
In Africa, Majoli, Victorini, Fortunati et aliorum multorum.
In Asia nativitas sanctorum Demetrii et Thadaei.
Viennae, beatorum episcoporum Martini et Materni. Quem Maternum ob clades imminentes, solemni ante Ascensionem Domini litanias instituisse retulimus.
Item depositio Nepotiani presbyteri, nepotis Heliodori episcopi de sorore, in cujus epitaphii consolatione S. Hieronymus totum mundum, pro eis quae in eo fiunt malis et accidunt calamitatibus, in luctum 131.1082B| et lamentationem convertit.
IV ID. MAII.--Romae, in coemeterio Praetextati, nativitas sanctorum Nerei et Achillei fratrum. Qui fuerunt eunuchi beatae Flaviae Domitillae, cum ea apud insulam Pontiam longum pro Christo duxerunt exsilium. Postmodum vero ab Aureliano sponso Domitillae, quem ipsa ob amorem Christi spreverat, primo verberibus gravissimis arctati [attrectati], deinde Moninio Ruffo [Memmio Rufo] consulari sunt traditi. A quo cum equuleo et flammis compellerentur ad immolandum, et dicerent se a beato Petro apostolo baptizatos, nulla ratione idolis immolare, capite caesi sunt. Quorum corpora rapuit Auspicius discipulus eorum, nutritor sanctae virginis Domitillae in crypta arenaria, via Ardeatina sepelivit, a muro 131.1082C| Urbis milliario uno et semisse.
Item via Aurelia, milliario secundo, sancti Pancratii martyris. Qui cum esset annorum quatuordecim, sub Diocletiano martyrium capitis detruncatione complevit. Cujus reverendum corpus, Octavilla illustrissima femina occulte noctu sublatum aromatibus conditum sepelivit.
Eodem die, beati Dionysii, patrui ejusdem sancti Pancratii. Cujus studio idem Pancratius baptizatus, et in timore Dei confortatus ad martyrium animatus est. Ipse vero cum praemiis coelestibus charus et Deo dignus, diem hujus vitae ultimum in pace conclusit.
Item passio sacratissimae virginis Sotheris, genere nobilis, sub Diocletiano Augusto.
131.1082D| Item passio sanctorum Joannis, Achillis, Moysei, Aphroditi, cum aliis numero quingentis quatuor.
Apud Cyprum, S. Patris nostri Epiphanii episcopi Salaminae.
III ID. MAII.--Nativitas S. Mariae ad Martyres. Cujus festivitatis ista est ratio. Sub Phoca imperatore, beatus Boneficius [Bonifacius] papa in veteri fano quod Pantheon vocabatur, ablatis idololatriae sordibus, ecclesiam beatae Mariae semper virginis et omnium Martyrum dedicavit.
Cujus dedicationis sacratissima dies tertio Idus Maii Romae agitur. Festivitas autem omnium Sanctorum Kalendis Novembris toto orbe terrarum religiosissime celebratur.
131.1083A| Eodem die, S. Servatii Ecclesiae Tungrensis episcopi. Qui tempore quo Hunni Germaniam vastabant, ne civitatis atque Ecclesiae suae videret excidium, divina revelatione commonitus, transiit ad vicum Trajectensium, ibique defunctus atque in medio publici aggeris est sepultus. Ob cujus meritum hominibus demonstrandum cum tempore hiemis omnia nix in circuitu repleret, nunquam sepulcrum ejus operuit, donec industria civium, instante etiam successore ipsius Munolfo, basilica super illum aedificata est.
Antissiodoro depositio S. Marcelliani episcopi.
In Alexandria, Aphrodisii, Agrippae et multorum Martyrum.
In Pollentia passio sanctorum Victoris et Saturnini.
131.1083B| PRIDIE ID. MAII.--In Aegypto depositio sancti Patris nostri Pachomii. Qui cum esset factis apostolicae gratiae insignis, fundatorque Aegypti coenobiorum, scripsit monachorum Regulas, quas angelo dictante didicerat, simul et de tempore paschali.
In Syria nativitas S. Victoris et Coronae sub Antonino imperatore, duce Alexandriae Sebastiano. Erat autem Victor miles a Cilicia. Cui Sebastianus in confessione fidei digitos confringi et evelli jussit a cute, deinde illum in caminum ignis mitti, ubi triduo permanens non est laesus. Deinde venenum bibere jussus non est mortuus, sed veneficum potius ad fidem convertit. Deinde jussum est nervos corporis ejus tolli, deinde oleum bulliens in pudendis 131.1083C| ejus mitti. Post haec lampades ardentes suspenso ad latera applicari. Post haec acetum et calcem simul misceri, et in os ejus infundi. Deinde oculos ejus erui. Deinde per triduum capite deorsum verso suspendi. Et cum adhuc spiraret, praecepit eum judex iniquitatis excoriari. Tunc Corona cum esset uxor militis cujusdam, coepit beatificare sanctum Victorem pro gloria martyrii, et dum hoc faceret, vidit duas coronas de coelo lapsas, unam Victori et alteram sibi missam. Cumque hoc cunctis audientibus protestaretur, tenta est a duce. Jussumque est duas arbores palmae curvari adinvicem, et cannabineis funibus ligari Coronam in utraque manibus et pedibus, et sic arbores dimitti. Quod dum fieret divisa est Corona in duas partes. Erat autem annorum 131.1083D| sedecim. Tunc quoque Victor decollatus, et in omnibus victor effectus, simul cum Corona coronam vitae perennis et martyrii palmam accepit.
In Asia, beati Maximini.
Mediolani, Victoris, Naboris, Felicis, Rustici.
Item quadringentorum sanctorum, qui cum sancto Quiriaco passi sunt.
In Africa, Secundiani et multorum Martyrum.
ID. MAII.--In Hispaniis nativitas beatorum confessorum Torquati, Ctesiphontis, Secundi, Indelatii [Indaletii], Caecilii, Hesychii, Euphrasii. Qui Romae a sanctis apostolis episcopi ordinati, et ad praedicandum verbum Dei ad Hispanias, tunc adhuc gentili errore implicitas, directi sunt. Cumque 131.1084A| ad civitatem Accitanam venissent, et propter laborem itineris modicum quiescentes, causa victus emendi discipulos in urbem misissent, mox paganorum multitudo, qui tunc forte diis suis festa celebrarent, eos usque ad fluvium persecuta est. In quo pons mirae magnitudinis et firmitatis exstructus, transeuntibus sanctis, Dei nutu cum omni insequentium multidine funditus corruit. Ad quod miraculum caeteri territi, ei cujusdam magnae senatricis Lupariae, quae divinitus inspirata, eos benigne suscipiens, credidit, exemplum secuti, relictis idolis Christo Domino crediderunt. Post haec vero diversis urbibus evangelizantes et innumeras multitudines Christi fidei subjugantes, Torquatus Acci, Ctesiphon Vergii, Secundus Abulae, Indaletius Urci, Caecilius 131.1084B| Heliberri [Iliberi], Hesychius Carcesae [Caertesae], Euphrasius Heliturgi [Illiturgi] quieverunt. Exstat usque hodie illustre miraculum, ad commandationem pretiosae mortis eorum. Nam eadem solemnitate apud praefatam Accitanam urbem ad sepulcrum sancti Torquati arbor olivae divinitus florens maturis fructibus onustatur.
Apud insulam Chium nativitas sancti Isidori martyris, in cujus basilica puteus, in quo et fertur injectus. De cujus aqua energumeni et febricitantes, vel reliqui infirmi saepius potati, salvantur.
Lamosaco [Lampsaci] passio sanctorum Petri et Andreae, Pauli et Dionysiae. In Sardinia Simplicii.
XVII KAL. JUN.--In Isauria nativitas sanctorum Aquilini et Victoriani.
131.1084C| Antissiodoro passio sancti Peregrini, primi ejusdem urbis episcopi.
In civitate Piceno, Florentii et Diocletiani. Apud Ephesum, Miogenis, Gaiani et Jovini.
In civitate Cortina, Vincentii et aliorum.
Apud Castrum Tricassinum depositio Fidulii [Fidoli] presbyteri.
In pago Forojuliensi, vico qui dicitur Calidianus, sanctae Maximae virginis, quae multis clara virtutibus in pace quievit.
XVI KAL. JUN.--In Tuscia, civitate Pisana, nativitas sancti Torpetis martyris sub Nerone principe. Qui magnus quidem prius in officio Neronis Caesaris fuit, sed a beato Antonino presbytero baptizatus, et in fide Christi eruditus est. Quem cum 131.1084D| Nero cognovisset esse Christianum, tradidit cuiquam propinquo suo Satellico, ut eum sacrificare compelleret. Sed cum Spiritu Dei confortatus beatus vir, et in fide fundatus immobilis permaneret, fecit eum Satellicus alapis caedi, et ligatum ad columnam tandiu verberibus affici, quousque sanguis guttatim de corpore ipsius efflueret. Sed subito dum martyr caederetur, columna cadens oppressit judicem, et cum eo viros quinquaginta. Inde tentus a ministris, positus est in rota. Inde feris objectus a filio Satellici, sed minime laesus ab eis. Cujus constantiam et virtutem quidam consiliarius Neronis, Evellius nomine inspiciens, Christo credidit, ac post paululum baptizatus, decollatus est in urbe Roma martyriique honore 131.1085A| coronatus. Sed et beatus Torpes, jubente Sylvio, foras civitatem Pisanam ductus, decollatione martyrium suum complevit tertio Kalendas Maii. Cujus festivitas et conventus civium decimo sexto Kalendas Junii agitur. De quo etiam fertur quod ingens machina, quam adversarius Dei Nero ad similitudinem coeli commentando fabricavit, meritis et orationibus ejus in flumen Auxarum praecipitata fuerit, ita ut nusquam comparuerit.
In Alexandria, Victoriis et Basilii.
Romae, beati Parthenii.
Leviduno, Heraclii [Novioduni, Heradii], Pauli et aliorum.
Item depositio beati [ f. Brandani] Praeandini confessoris.
131.1085B| XV KAL. JUN.--In Alexandria, Potamonis, Hortasii et Serapionis presbyterorum.
Item in Aegypto, Dioscori lectoris, in quem praeses multa et varia tormenta exercuit, ita ut ungues ejus effoderet, et lampadibus ejus latera inflammaret. Sed coelestis luminis fulgore territi ceciderunt ministri. Novissime laminis ardentibus adustus, martyrium consummavit. Constantinopoli Hesychii et Eustachii.
XIV KAL. JUN.--Romae nativitas sanctae Pudentianae virginis, quae illustrissimi generis Pudentis, discipuli sancti Pauli apostoli, filia fuit. Cujus mater Sabinella, soror Praxedis. Quas piissimus pater earum Pudens in omni religione Christi erudivit, Christoque virgines reliquit. Quae post obitum patris 131.1085C| ita in omni exercitatione pietatis excreverunt, ut die noctuque incessanter hymnis et orationibus cum familia sua Domino inservirent. Quam totam beatissimus Pius urbis Romae episcopus baptismatis unda consecratam, chrismatis unctione et quotidiana exhortatione confirmavit. Beatae vero virgines Christi post innumeros Christi agones, et multorum martyrum venerabiliter exhibitas sepulturas, post omnes facultates suas in visceribus pauperum inclusas, Christoque fideliter commendatas, tandem de terris ad coelestia regna migraverunt. Pudentiana quidem decimo quarto Kalendas Junii posita in coemeterio Priscillae, via Salaria. Praxedis vero, duodecimo Kalendas Augusti. Quae ab apostolis susceptum in Christo baptismatis candidatum, usque ad finem 131.1085D| vitae custodierunt immaculatum.
Item Romae nativitas sanctorum Calocerii et Parthenii, eunuchorum uxoris Decii imperatoris. Qui cum essent, unus praepositus cubiculi, alter primicerius, nolentes sacrificare idolis, a Decio sunt occisi, et a Christianis juxta viam Appiam sepulti.
In Alexandria, sancti Irenaei diaconi.
In Africa, sanctorum Quinti, Primulii, Salustii et multorum martyrum.
XIII KAL. JUN.--Romae, via Salaria, nativitas sanctae Basiliae virginis et martyris Christi. Quae cum esset ex regio genere, et haberet sponsum illustrissimum, nomine Pompeium, per beatam Eugeniam et sanctos Dei viros Protum et Jacinthum ad 131.1086A| fidem Christi conversa, accusata est a praefato sponso suo apud Gallienum Augustum, quod esset Christiana. Qui eodem tempore immanissimus Ecclesiae persecutor, decrevit ut aut sponsum Basilla repeteret, aut gladio interiret. Quae conventa super hoc, respondit se Regem regum habere sponsum, Christum videlicet veri Dei Filium. Et cum haec dixisset, gladio transverberata est.
In Gallia civitate Nemauso passio sancti Baldelii [Baudelii]. Qui a paganis deorum suorum sacrificia celebrantibus comprehensus, cum sacrificare nollet, sed in fide Christi immobilis inter verbera et tormenta persisteret, martyrii palmam pretiosa morte percepit, et creberrimis signis clarus effulsit.
Biturigis depositio Austregisili episcopi et comessoris.
131.1086B| XII KAL. JUN.--In Mauritania, civitate Caesariensi, nativitas sanctorum Timothei, Pollii et Eutychii diaconorum. Qui apud praefatam regionem verbum Domini disseminantes, pariter coronari meruerunt.
Apud Caesaream Cappadociae, sanctorum Polyeucti, Victorii, Donati.
In Britannia, Timothei diaconi.
Antissiodori depositio beati Valis presbyteri, a quo nostrates aestimo nomen Valentis mutuatos.
XI KAL. JUN.--Romae nativitas sanctorum Faustini, Timothei, Venusti cum sociis eorum.
In Corsica, sanctae Juliae, quae crucis supplicio coronata est.
131.1086C| In Africa Casti et Aemilii, qui per ignem passionis martyrium consummaverunt. Scribit beatus Cyprianus in libro de Lapsis.
In civitate Antissiodorensi depositio beatae Helenae virginis.
X KAL. JUN.--Apud Lingones passio sancti Desiderii episcopi. Qui cum plebem suam ab exercitu Wandalorum vastari cerneret, ad regem eorum pro ea supplicaturus exivit. A quo statim jugulari jussus, pro ovibus sibi creditis cervicem libenter tetendit, et percussus gladio migravit ad Christum. Percussor vero ejus mox amentia correptus, interiit. Sepultus est idem beatus martyr in basilica intra urbis muros. Quod fidelium populus a Christo ei commissus praecipuo amore ipsius, et pia devotione 131.1086D| ad tutelam civium fieri procuravit, contra pessimam quorumdam consuetudinem, qui ne sanctissimos quidem in urbibus tumulari voluerunt, dicentes civitatem civium esse viventium, non cadaverum defunctorum. Passi sunt cum eo et plures alii de numero gregis sui, et apud eamdem urbem conditi.
Eodem die, apud Viennam nativitas sancti Desiderii ejusdem urbis episcopi. Qui passus est quidem in territorio Lugdunensi in villa Prisciniaca, super fluvium Calaronam: modo autem in Viennensi ecclesia sepultus, honorifice servatur. De quo quia venerabilis Pater Ado, ejusdem Ecclesiae nostra aetate pontifex, utpote in praesentia posito, et ob id 131.1087A| suis in cunctis notissimo, aliquid speciale dicere superfluum existimavit, nos juxta scriptum quod idem apostolicus vir, anno ab incarnatione Domini 870, indictione tertia, per virum sanctissimum Beroldum presbyterum indigenam eorumdem locorum, sed nunc in castro Turico Christi servitiis insistentem, cum reliquiis ipsius sancti martyris Desiderii et aliorum sanctorum pignoribus atque agonibus, nobis in coenobio beati Galli constitutis direxit, pauca de eo summatim attingentes, earumdem rerum ignaris insinuare curavimus. Igitur incestuosissima regina Brunichildis, Hispanis superba divitiis, et Arianis infecta venenis ideoque omnibus corrupta vitiis, postquam electos advenas, peregrinos quidem mundi, sed cives sanctorum et domesticos Dei, Columbanum 131.1087B| scilicet et discipulos ejus, quorum Gallus noster pars praecipua fuit, flagitia sua non ferentes, a Francorum finibus expulit, et sanctus Desiderius tali solatio destitutus, non jam ovem erroneam, sed indomabilem bestiam corrigere studeret, hoc ab ea pro beneficiis recepit ut in exsilium truderetur. Ubi quadriennio diversis quidem laboribus fatigatus, sed tamen gratia Dei suos ubique comitante adjutus est ac relevatus, adeo ut non solum ipse necessariis non careret, sed et omnibus se devota mansuetudine quaerentibus proficua subministraret. Nam quidam totus lepra exasperatus, tactu sancti viri, inspectante populo, sanitati est restitutus, et cincindele, quod ad primum insulae ad quam exsilio deportatus fuerat, ingressum, ipse 131.1087C| manu sua accenderat, per omne illud tempus ardens et non deficiens, incolis et sanctitatem famuli Dei ostendit, et multis infirmantibus omnimodam salutem suo unguine recuperavit. Vasculum etiam vini, quod ad refocillandum pauperem Christi minister ejus custodela cautissima servare curavit, sed eo jubente plurimis adventantibus inde praebendo se exinanisse timuit, laetus iterato divina largitate repletum invenit. Sed cum industria consacerdotum suorum diu desideratus ad sedem suam reversus esset, nec tamen fonti iniquitate profluo cursum liberum permisisset, sed intra legitimos terminos coercere studuisset, tum vero rapacissimi, imo furentis fluvii more, omnes justitiae metas Brunichildis excedens, et committens operariis iniquitatis 131.1087D| propugnatorem veritatis, ad Lugdunensem urbem, quasi ad concilium, re autem vera ad supplicium, deduci praecepit. Quorum aliis virum Dei perimere dissimulantibus, alii, qui et insaniores fuerunt, orantem illum lapide primum in cerebro graviter vulneratum, deinde vallo acutissimo in cervice confossum, ab hac aerumnosa vita crudelitate nimia propulsarunt. Passus est sanctus Desiderius nullo crimine impetitus, sed criminosis invisus, die supra memorato, in vico Prisciniaco, temporibus Mauritii imperatoris et Theodorici Burgundiorum regis, factione Brunichildis, non reginae sed meretricis, adnitentibus Bettone, Ephano atque Gasifredo comitibus. In diebus autem Etherii successoris sui 131.1088A| Viennam cum magna gloria translatus, et extra urbem in ecclesia beatissimorum Petri et Pauli apostolorum inter antecessores suos martyres et confessores tertio Idus Februarii sepultus, quotidie signis et virtutibus mirabilis apparet et vivus.
Eodem die, in Hispaniis, Epictii [Epitacii] et sancti Basilii [Basilei].
In Africa, Quinti et Lucii atque aliorum multorum.
IX KAL. JUN.--Nativitas sancti Manahe, Herodis tetrarchae collactanei, doctoris et prophetae, sub gratia Novi Testamenti apud Antiochiam in Christo quiescentis.
Item beatissimae Joannae uxoris Chuzae, procuratoris 131.1088B| Herodis, quae in Evangelio commemoratur (Luc. VIII, XXIV).
In Portu Romano, sancti Vincentii martyris.
In Galliis civitate Nannetis, passio sanctorum Donatiani et Rogatiani fratrum. Qui ab impio praeside compedibus impediti, carcerali sunt ergastulo mancipati. Indeque producti, cum a confessione nominis Christi non possent ullo modo coerceri, jussi sunt equuleo suspendi et diu torqueri. Cum neque sic possent emolliri ad consentiendum idolis. militari lancea cervicibus perfossi, tandem martyrium consummaverunt, gladio capitibus amputatis. Sed quia vulgari accusatione insperato ad tribunal praesidis sancti Dei sunt evocati, ut Rogatianus aqua baptismatis non posset emundari, quid de eo 131.1088C| cautissimus Ecclesiae doctor Augustinus sentiat, sententiis ejus in medium proferre non solum commodum, sed et valde necessarium duxi: « Qui baptismatis sacramentis initiandi sunt, inquit, prius abrenuntiare solent diabolo et omnibus operibus et pompis ejus, deinde post confessionem unius veri Dei, Patris videlicet, et Filii, et Spiritus sancti, aqua intingi vel perfundi; et martyres, contemptis idolis et abdicatis, propter eamdem confessionem in ignem aut certe in aquam demerguntur, aut proprii sanguinis effusione perfunduntur. Moris est etiam baptizatos sacro chrismate perungi, sancti Spiritus invocatione confirmari: et martyres nisi ejusdem Spiritus unctione confortati, 131.1088D| nequaquam vel ad certamen accederent, vel omnimoda tormentorum genera constantissime superarent. Jam baptizati ac fideles perceptione corporis et sanguinis Domini eidem consueverunt incorporari et martyres cum pro Domino patiuntur, ipsius corpus efficiuntur. Martyres igitur tanto perfectius omnia ecclesiastica sacramenta consequuntur, quanto et post percepta, mox sine ullo contagio ab hac aerumnosa vita rapiuntur. »
Eodem die, in Istria nativitas sanctorum Zoelli, Servuli [Servilii], Felicis, Sylvani et Dioclis.
VIII KAL. JUN.--Romae via Nomentana, in coemeterio Praetextati, nativitas sancti Urbani papae et martyris, cujus doctrina sub persecutione Alexandri 131.1089A| multi martyrio coronati sunt. Hic constituit ut nulla esca repudiaretur a Christianis, quae rationabilis esset et humana.
Mediolani, sancti Dionysii episcopi et confessoris. Qui ab imperatore Constantio Ariano apud Cappadociam pro fide catholica damnatus exsilio, ibidem requievit. Reliquias corporis ejus, per sanctum Basilium praefatae urbis Episcopum receptas, beatus Ambrosius condigno condidit honore. Licet alii contendant quod in Armeniam apud Reditium civitatem exsiliatus, ibidemque defunctus, per sanctum Aurelium ejusdem urbis episcopum Mediolanum sit translatus, et quod idem Aurelius ibidem infirmatus ac mortuus, in eodem cum sancto Dionysio monumento, sicut in vita condixerant, fuerit tumulatus.
131.1089B| Item Romae, Eleutherii papae, qui sedit in episcopatu annos quindecim, et accepit epistolas a Lucio Britannorum rege, ut per ejus mandatum fieret Christianus. Quod et factum refertur per Timotheum virum sanctum, ita ut idem Lucius, spretis omnibus mundialibus rebus, nudus et expeditus peregrinatione suscepta, partem Bajoariorum et totam Rhetiam inter Alpes sitam miraculis et praedicationibus ad fidem Christi convertisse credatur. Cujus sepulcrum, id est qui in Rhetia requiescit, sive rex quondam ille, sive quicunque servus Dei fuerit, creberrimis virtutibus illustratur.
Eodem die apud Moesiam, civitate Doroscoro, nativitas sanctorum martyrum Pasicratis, Valentionis 131.1089C| et aliorum duorum simul coronatorum.
VII KAL. JUN.--Nativitas sancti Quadrati, Apostolorum discipuli, qui in locum beati Publii Athenarum episcopus constitutus, Ecclesiam grandi terrore dispersam fide et industria sua congregavit. Cumque Adrianus Athenis exegisset hiemem, invisens Eleusinam, et omnibus pene Graeciae sacris initiatis dedisset occasionem, eis videlicet qui Christianos oderant, absque praecepto imperatoris vexare credentes, porrexit ei librum pro nostra religione compositum, valde utilem plenumque rationis et fidei, apostolica doctrina dignum: in quo et antiquitatem suae aetatis ostendens, ait plurimos a se vivos qui, sub Domino variis in Judaea oppressi calamitatibus, sanati fuerant. Qui una cum filiabus 131.1089D| Philippi in prophetica gratia celeberrimus fuit.
Item in Africa, sancti Quadrati martyris in cujus solemnitate sermones sancti Augustini inveniuntur habiti.
Romae, Symmitrii presbyteri et aliorum viginti duorum, quos Antoninus imperator gladio pro Christo puniri fecit: quorum corpora noctu beata Praxedis collegit et in coemeterio Priscillae sepelivit.
Tuderto, Tusciae, Felicissimi, Heraclii, Paulini.
In territorio Antissiodorensi passio sancti Prisci martyris cum ingenti multitudine.
In Britannia depositio sancti Augustini episcopi 131.1090A| et confessoris. Qui missus a beato Gregorio papa, primus genti Anglorum Christi Evangelium praedicavit, atque illic virtutibus et miraculis gloriosus in pace quievit.
VI KAL. JUN.--In Alexandria nativitas sanctorum Aquili presbyteri, Evangeli et aliorum duodecim.
In Tomis, Heliae, Luciani, Zotici, Martialis, Victoris et Maurini.
In Sardinia, Salustiani.
In Moesia, civitate Doroftorensi, nativitas sancti Julii. Qui tempore persecutionis cum esset veteranus et emeritae militiae, comprehensus ab officialibus, et Maximo praesidi oblatus, nolens sacrificare idolis, et nomen Domini Jesu Christi constantissime confessus, 131.1090B| capitali sententia punitus est. Cumque duceretur ad locum caedis implendae, Hesychius quidam miles cum et ipse ob fidem Christi comprehensus detineretur, rogabat eum dicens: « Memor esto mei, nam et ego subsequor te. Plurimum etiam saluta Pasicratem et Valentionem famulos Dei, qui nos per confessionem bonam jam praecesserunt ad Dominum. » Julius vero osculans Hesychium dixit: « Frater, festina venire: mandata tua jam audierunt quos salutasti. » Sic accepto orario, ligans sibi oculos, martyrii palmam gladio caedente percepit.
In Galliis civitate Arausica, sancti Eutropii episcopi, cujus Vitam illustrem virtutibus ac miraculis Verus episcopus luculento sermone descripsit.
131.1090C| V KAL. JUN.--In Sardinia passio sanctorum Aemilii, Felicis, Priami, Luciani.
Romae nativitas sancti Joannis papae. Quem, quia orthodoxus erat, et a Justino, imperatore orthodoxo, Constantinopolim veniens gloriose susceptus fuerat, Theodericus rex Arianus revertentem Ravennae in custodia detentum ad mortem usque cum aliis aeque catholicis viris perduxit. Hujus meminit sanctus Gregorius in libro Dialogorum. Cujus corpus, translatum de Ravenna, sepultum est in basilica sancti Petri apostoli, quinto Kalendarum Junii, Olibrio consule. Quo tempore Theodericus rex duos senatores praeclaros et exconsules, Symmachum et Boetium, occidit. Qui nonagesimo octavo die postquam Joannes papa defunctus est, subito interiit, et in ollam 131.1090D| Vulcani projectus, ultra non comparuit.
Item apud urbem Parisium depositio Germani episcopi et confessoris. Qui ex nobilibus quidem parentibus exortus, sed malitiosorum omnimodis attentatus insidiis, divina se gratia protegente, non solum vivus et incolumis evasit, sed et in virile robur virtutibus et sapientia decoratus excrevit in tantum, ut a sancto Nectario presbyter ordinatus, abbas monasterio sancti Symphoriani praeficeretur invitus; in cujus regimine ita et divino judicio et humano placuit arbitrio, ut claves portae Parisiacae, et prius in visione per Dominum, et postmodum in episcopatus electione per cohibentiam acciperet populorum. Cujus dignitatem 131.1091A| tanta auctoritate administravit, ut tamen exemplo beati Martini propositum monachi virtutemque non desereret, atque ideo et in carne vivens, et spiritu coelos petens, in miraculorum ostensione illi per omnia similis appareret, et eadem aetate, octogenaria videlicet, ad Christum, ipso vocante, plenus sanctitate migraret.
IV KAL. JUN.--Romae, via Aurelia, nativitas sancti Restituti.
Via Tiburtina, septem Germanorum.
Apud Iconium provinciae Isauriae passio sancti Cononis et filii ejus, sub Aureliano imperatore, judice Domitiano. Qui cum esset fide praeclarus, exhibitus judici cum filio suo annorum duodecim, Spiritum sanctum in se habitare veraci confessione 131.1091B| manifestaverunt. Primum itaque ignito ferro superpositi, deinde craticulae prunis suppositis et oleo superfuso. Deinde frixorio cadenti immissi, omnia superaverunt in nomine Christi. Inde suspensi, et valido igni subtus adhibito, malleo ad extremum ignito manibus contritis in laude omnipotentis Dei spiritum emiserunt.
Eodem die, in regione Anagniae, juxta urbem Tridentinam, passio sanctorum Sisinnii diaconi, Martyrii lectoris, et Alexandri ostiarii. Qui a beato Vigilio, Tridentinae urbis episcopo, ad vicina loca praedicationis gratia destinati, cum plurimos ad fidem Christi convertissent, ab his qui in errore paganismi persistere maluerunt, diversis mortium generibus trucidati sunt. Nam beatus Sisinnius 131.1091C| cum caeteris quidem diutina caede mactatus, sed aerea tuba in capite percussus, atque securibus confossus, juxta ipsius ecclesiae limina decumbebat. Sanctus vero Martyrius et ipse in caput securibus vulneratus, atque sudibus transforatus, reddidit spiritum. Tunc gentiles corpora sanctorum Sisinnii et Martyrii simul cum sancto Alexandro adhuc seminece ad aram Saturni, ubi ignis copiosus erat accensus, ad concremandum perduxerunt; et sanctum Alexandrum flagellis caedentes, nec ad immolandum idolis compellere queuntes, vivum projecerunt in ignem, et sic martyrii cursum consummans, palmam gloriosae passionis accepit. Post quorum necem mox umbra quaedam 131.1091D| terrae proxima totam regionam fulminibus creberrimis discurrentibus obtexit, ut et ipsi impii terrore perculsi, confiterentur hoc sanctorum causa fieri. Ad quorum etiam reliquias cum eas postmodum Mediolanenses summa devotione susciperent, quidam caecus ex littore Dalmatino divino admonitus instinctu veniens, tacto loculo lumen recepit, ut scribit beatus Paulinus in Vita beati Ambrosii.
Treviris depositio sancti Maximini episcopi. Cujus indumenta sacerdotalia in urna aerea ad usque nostra, imo Nortmannorum tempora, in testimonium 131.1092A| sanctitatis ejus visebantur incorrupta. A quo sanctus Athanasius, persecutionem Constantii fugiens, honorifice susceptus est. Sed quia fuga sancti Athanasii quosdam formidolosos aut certe blasphemos in contrarium abuti, cognovi quid de ea fidelissimus Ecclesiae dispensator senserit Augustinus, verbis ejus in medium proferre necessarium duxi. Dicit ergo inter alia in epistola quam ad Honoratum scripsit episcopum, consultus utrum tempore persecutionis fugiendum sit episcopis a suis sedibus: « Quid est ergo quod in epistola tua posuisti? Dicis enim: Si in Ecclesiis persistendum est, quid simus nobis vel populo profuturi, non video, nisi ut ante oculos nostros viri cadant, feminae constuprentur, incendantur ecclesiae, 131.1092B| nos ipsi tormentis deficiamus, cum de nobis quaeritur quod non habemus. » Respondit Augustinus: « Potens est quidem Deus audire preces familiae suae, et haec quae formidantur avertere; nec ideo tamen propter ista, quae incerta sunt, debet esse nostri officii certa desertio, sine quo est plebi certa pernicies, non in rebus vitae hujus, sed alterius, quae incomparabiliter diligentius sollicitiusque curanda est. Nam si certa essent ista mala que timentur ne in locis in quibus sumus forte contingant, prius inde fugerent omnes propter quos manendum est, et nos a manendi necessitate liberos redderent. Non enim quisquam est qui dicat ministros manere oportere, ubi jam non fuerint quibus necesse sit ministrare. Ita quidam 131.1092C| sancti episcopi de Hispania profugerunt, prius plebibus partim fuga lapsis, partim peremptis, partim obsidione consumptis, partim captivitate dispersis: sed multo plures, illic manentibus propter quos manerent, sub eorumdem periculorum densitate manserunt. Et si aliqui deseruerunt plebes suas, hoc est quod dicimus fieri non debere: neque enim tales ducti auctoritate divina, sed humano vel errore decepti, vel timore sunt victi. Cur sibi enim putant indifferenter obtemperandum esse praecepto, ubi legunt de civitate in civitatem esse fugiendum; et mercenarium non exhorrent, qui videt lupum venientem et fugit, quoniam non est ei cura de ovibus? Cur non istas duas Dominicas verasque sententias, unam scilicet 131.1092D| ubi fuga sinitur aut jubetur, alteram ubi arguitur atque culpatur, sic intelligere student, ut inter se non reperiantur esse contrariae, sicut non sunt? Et hoc quomodo reperitur nisi attendatur, quod jam superius disputavi, tunc de locis in quibus sumus, premente persecutione fugiendum esse Christi ministris, quando ibi plebs Christi non fuerit cui ministretur; aut etiam fuerit, et potest impleri per alios necessarium ministerium, quibus eadem non est causa fugiendi: sicut in sporta submissus fugit Apostolus, cum a persecutore ipse proprie quaereretur, aliis utique necessitatem similem 131.1093A| non habentibus, a quibus illic ministerium absit ut desereretur Ecclesiae; sicut fugit sanctus Athanasius Alexandrinus episcopus, cum eum specialiter apprehendere Constantius cuperet imperator, nequaquam a caeteris ministris deserta plebe catholica quae in Alexandria commanebat. Cum autem plebs manet et ministri fugiunt, ministeriumque subtrahitur, quid erit nisi mercenarium illa fuga damnabilis, quibus non est cura de ovibus? Veniet enim lupus, non homo, sed diabolus, qui plerumque fideles apostatas esse persuasit, quibus quotidianum ministerium Dominici corporis defuit; et peribit infirmus in tua non scientia, sed ignorantia, frater, propter quem Christus mortuus est. Quod autem ad eos attinet 131.1093B| qui in hac re non falluntur errore, sed formidine superantur: quare non potius contra suum timorem, Domino miserante atque adjuvante, fortiter dimicant, ne mala sine comparatione graviora, quae multo amplius sunt tremenda, contingant? Fiat hoc ubi Dei charitas flagrat, non mundi cupiditas fumat. Charitas enim dicit: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? (I Cor. XI.) Sed charitas ex Deo est. Oremus ergo ut ab illo detur, a quo jubetur; et per hanc magis timeamus ne oves Christi spiritualis nequitiae gladio in corde, quam ne ferro in corpore trucidentur, ubi, quando, cum quibus, quocunque mortis genere morituri sunt. Magis timeamus ne, sensu interiore corrupto, pereat castitas 131.1093C| fidei, quam ne feminae violenter constuprentur in carne: quia violentia non violatur pudicitia, si mente servetur; quoniam nec in carne violatur, quando voluntas patientis sua turpiter carne non utitur, sed sine consensione tolerat quod alius operatur. Magis timeamus ne lapides vivi exstinguantur deferentibus nobis, quam ne lapides et ligna terrenorum aedificiorum incendantur praesentibus nobis. Magis timeamus ne membra corporis Christi, destituta spirituali victu, necentur, quam membra corporis nostri opressa hostili impetu torqueantur. Non quia ista non sunt vitanda cum possunt, sed quia potius sunt ferenda, quando vitari sine impietate non possunt. Nisi forte quisquam contenderit, non esse ministrum impium, 131.1093D| qui tunc subtrahit ministerium pietati necessarium, quando magis est necessarium. An non cogitamus, cum ad istorum periculorum pervenitur extrema, nec est potestas ulla fugiendi, quantus in Ecclesia fieri soleat ab utroque sexu atque ab omni aetate concursus; aliis baptismum flagitantibus, aliis reconciliationem, aliis etiam poenitentiae ipsius actionem, omnibus consolationem et sacramentorum confectionem et erogationem. Ubi si ministri desint, quantum exitium sequitur eos qui de isto saeculo vel non regenerati exeunt vel ligati! Quantus est etiam luctus fidelium de perditione filiorum suorum, qui eos secum in vitae aeternae requie non habebunt! Quantus denique 131.1094A| gemitus omnium, et quorumdam quanta blasphemia de absentia ministeriorum et ministrorum! Vide quid faciat malorum temporalium timor, et quanta in eo sit acquisitio malorum aeternorum. Si autem ministri adsint, pro viribus quas Deus eis subministrat, omnibus subvenitur: alii baptizantur, alii reconciliantur, nulli Dominici corporis communione fraudantur; omnes consolantur, aedificantur et exhortantur, ut Deum rogent, qui potens est omnia quae timentur avertere; parati ad utrumque, ut si non potest transire ab eis calix iste, fiat voluntas ejus qui mali aliquid non potest velle. Certe jam vides quod scripseras te non videre, quantum boni consequantur populi Christiani, si in praesentibus malis non eis desit praesentia 131.1094B| ministrorum Christi: quorum vides etiam quantum obsit absentia, dum sua quaerunt, non quae Jesu Christi; nec habent illam charitatem, de qua dictum est: Non quaerit quae sua sunt (I Cor. XII); nec imitantur eum qui dixit: Non quaerens quod mihi utile, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X). Qui etiam persecutoris principis illius insidias non fugisset, nisi se aliis quibus necessarius erat, servare voluisset. Propter quod ait: Compellor autem ex duobus, concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo, multo enim magis optimum; manere autem in carne, necessarium propter vos (Philipp. I). Hic autem fortasse quis dicat, ideo debere fugere ministros Dei talibus imminentibus malis, ut se pro utilitate Ecclesiae 131.1094C| temporibus tranquillioribus servent. Recte hoc fit a quibusdam, quando non desunt alii per quos suppleatur ecclesiasticum ministerium, ne ab omnibus deseratur, quod fecisse Athanasium supra diximus: nam quam necessarium fuerit Ecclesiae, quantumque profuerit, quod vir ille mansit in carne, catholica fides novit, quae adversus Arianos haereticos ore illius et amore defensa est. » Hoc breviarium sancti Patris Athanasii causa hic a nobis positum, magnum, ut credo, legentibus conferet emolumentum, et ad inquirendum totum illud opusculum, dulcedine sui praebebit incitamentum.
III KAL. JUN.--Romae via Aurelia, in coemeterio, sancti Felicis papae. Qui cum annos quinque 131.1094D| rexisset Ecclesiam sub Claudio principe, martyrio coronatus est. Hic constituit super memorias martyrum missas celebrari.
In Antiochia, sanctorum Isychii [Syci] et Palatini, qui, ut S. Hieronymus scribit, multa tormenta propter nomen Christi sunt passi.
Turribus Sardiniae, sanctorum martyrum Gabini et Crispuli.
In Nicomedia, multorum martyrum.
PRIDIE KAL. JUN.--Romae nativitas sanctae Petronellae virginis, filiae beati Petri apostoli. Quam ipse, rogantibus fidelibus, a paralysi curavit, sed mox ut sanitatis miraculum in Christi nomine ostendit, ad grabatum eam salutis animae gratia redire mandavit. 131.1095A| At ubi in Dei timore coepit esse perfecta, non solum ipsa salva facta est, verum etiam plurimis sanitatem recuperavit orationibus suis. Quam, quia nimis erat speciosa, Flaccus comes suo voluit conjugio sociari. Sed sancta virgo, triduanas ab eo petens inducias, cum Felicula collactanea sua, aeque sanctissima virgine, totum illud spatium in jejuniis et orationibus explevit, et venientes S. Nicomede presbytero et Christi mysteria celebrante, mox ut Dominici corporis et sanguinis sacramenta percepit, ad gaudia aeterna migravit.
Eodem die apud Aquileiam passio sanctorum Cantii, Cantiani et Cantianillae fratrum, qui imperante Diocletiano martyrii sui cursum consummaverunt.
Turribus Sardiniae, S. Crescentiani.
131.1095B| In Hispania, civitate Gerunda, Germani, Victuri, Sylvani, Telesphori, Victorini et aliorum multorum.
JUNIUS. Mensis Junius habet dies XXX. Et in hoc mense, hebdomade secunda, erit celebratio Jejuniorum. KAL. JUN.--Romae dedicatio S. Nicomedis presbyteri et martyris, cujus martyrium XVII Kalend Octob. celebratur.
Item Romae nativitas Lyciae [Luceiae] virginis et Auceiae regis barbarorum, Rogati, Germani, Sylvani cum aliis plus quam trecentis.
In Thessalonica nativitas sancti Octavii.
131.1095C| In Antiochia, Zosimi et Teclae.
Apud Caesaream Palaestinae passio sancti Pamphili presbyteri, viri admirandae fidei et sanctitatis. Qui persecutione Maximini martyrio coronatus est. Hujus vitam Eusebius Caesariensis episcopus tribus libris comprehendit. Sed et beatus Hieronymus scribit quaedam volumina manu ejus exarata se reperisse: « Quae tanto, inquit, amplector et servo gaudio, ut Croesi opes habere me credam. Si enim laetitiae est unam epistolam habere martyris, quanto magis tot millia versuum, quae mihi videtur sui sanguinis signasse vestigiis. »
Eodem die depositio sancti Caprasii abbatis monasterii Lirinensis.
Viennae, Claudii et Helladii episcoporum.
131.1095D| IV NON. JUN.--Romae nativitas sanctorum Marcellini presbyteri, et Petri exorcistae. Qui multos in carcere ad fidem Christi convertentes, post dira vincula et plurima tormenta decollati sunt, persecutione Diocletiani, sub judice Severo. Sed qui eos decollavit, vidit animas eorum splendide ornatas ab angelis ferri ad coelos, et poenitentiam agens, sub Julio papa baptizatus est in senectute sua, nomine Dorotheus. Ex plurimis autem qui per doctrinam eorum in Christum credentes baptizati sunt, id est, trecentis viris et amplioris numeri feminis, decollatus est Artemius cum uxore sua Candida, et filia Paulina, quae per beatum Petrum exorcistam a demonio fuit liberata.
131.1096A| Item Romae centum octoginta martyrum, et multo plurimum, quorum nomina Deus scit solus.
Apud Lugdunum Galliae, nativitas quadraginta octo martyrum, temporibus Marci Aurelii Veri, et Antonini atque Lucii filiorum ejus. Quando per multas orbis Romani provincias ex acclamatione et seditione vulgi, persecutiones adversus Christianos dirissime concitatae sunt, ita ut multa millia martyrum per loca singula fierent. Quo tempore, apud Lugdunum et Viennam, urbes Galliae, erga Dei servos supra omne narrationis genus suppliciorum et cruciatuum modus exhibitus est, ita ut primum domorum illis prohiberetur habitatio, vini deinde usus et balnearum, post etiam processus ad publicum, ad ultimum, ne omnino in quolibet loco domi forisque publico 131.1096B| privatoque viderentur. Denique quodam tempore astante tribuno et primoribus civitatis, pro solis acclamationibus populi, correpti et in carcerem trusi sunt Christiani usque ad praesentiam praesidis. Cuique advenienti offeruntur, in quos ille tanta crudelitate abusus est, ut saevitiae ejus species singulas nemo possit exponere. Inter eosdem vero martyres, licet omnes in Christo fideles et fortissimi fuissent inventi, hi tamen ad Deum et homines apparuere praecipui: Photinus videlicet episcopus, qui nonagenaria aetate gravatus, dum ab ecclesia ad tribunal, et a tribunali ad carcerem deferretur, et post nimias caedes et injurias ei factas, paulo post incontaminatum edidit spiritum; et Zacharias presbyter, qui pro defensione fratrum exemplo Christi animam 131.1096C| suam posuit; et Repagatus [Epagathus], qui ejus imitatione cum esset nobilissimus et eruditissimus, quasi advocatus Christianorum, pro omnibus est interemptus. Diaconus quoque nomine et opere sanctus, qui inauditis cruciatus tormentis, adeo ut candentes laminas aeris et ferri erga inguinum loca delicatiora quaeque membrorum instauratis ignibus tortores adhiberent, et super sellam ferream igni supposito collocarent, nec tamen eum a fide Christi deflectere valerent, cum Attalo et Maturo, caesis ferro cervicibus, martyrii palmam adepti sunt. Blandina etiam quaedam femina, cujus teneritudini omnes metuerent: cui a prima luce usque ad vesperam tormenta semper innovantes, ad ultimum 131.1096D| victos se tortores confitentur; quae et secundo pulsata cruciatibus non superatur. Tertio quoque die religata ad stipitem, atque in crucis modum distensa, bestiis pabulum praeparatur. Quam cum nulla ex eis auderet contingere, rursum revocatur ad carcerem. Quarto etiam verberibus acta, craticulis exusta, et multa alia perpessa, ad ultimum gladio jugulatur. Tunc et Ponticus puer annorum quindecim per omnia tormentorum genera cum ipsa cruciatus, et materna ejus adhortatione corroboratus, ante illam martyrium consummavit. Alexander autem medicus, genere Phryx, qualiter omnia tormentorum genera superaverit, et victor ad Christum perrexerit, congruentius in quinto libro ecclesiaticae 131.1097A| Historiae, unde ista excerpsimus, invenietur. Nomina vero eorumdem martyrum ista sunt: Photinus episcopus, Zacharias presbyter, Sanctus diaconus, Vetitius [Vetius], qui et Repagatus [Epagathus], Macharius, Asclepiades, qui alio nomine dicitur Alcibiades, Silvius, Primus, Ulpius, Vitalis, Comminus, October, Philominus, Geminus, Vilia, Albina, Grata, Rogata, Aemilia, Potamia, Pompeia, Rhodana, Biblis, Quarta, Matema, Elpis, quae et Ammas. Hi quidem diversissimis mortibus interempti sunt. Hi autem bestiis traditi sunt: Sanctus supradictus, Maturus, Attalus, Alexander, Ponticus, Blandina, Aristeus, Cornelius, Zosimus, Titus, Julius, Zoticus, Apollonius, Geminianus, Julia, Ausonia, Aemilia, Jannica, Pompeia, Domna, Justa, Throphima, 131.1097B| Antonia. Quorum omnium reliquiae igni traditae et in Rhodanum fluvium dispersae sunt; sed, ipsis martyribus revelantibus, collectae, et in ecclesia Apostolorum conditae, creberrimis virtutibus apud Deum vivere declarantur. Quorum festivitatem cives Lugdunensis urbis, omnibus undequaque laetanter per descensum fluminis cum hymnis et canticis gratulationis procedendo concelebrantes, missarumque solemnia in eadem ecclesia festive Domino reddentes, ex antiquorum traditione ipsam diem Miraculorum appellant. Locus autem in quo passi sunt Athenaco vocatur, ideoque dicuntur martyres Athenacenses.
III NON. JUN.--Romae nativitas sanctorum martyrum Marcelli, Avidi, Gaii, Donati cum aliis amplius quam centum quinquaginta.
131.1097C| In Africa Quirini, Abidiani, Neophori, Pambo, Januariae, Demetriae, Zinci et aliorum centum quadraginta novem.
Apud Aritium, civitatem Tusciae, sanctorum martyrum Pergentini et Laurentini fratrum. Qui persecutione Decii, sub judice Tertio, cum essent pueri, post dira supplicia tolerata, et multa miracula ostensa, gladio caesi sunt, et apud eamdem urbem conditi; et aliorum plurimorum quadringentorum.
In Campania beati Erasmi Antiocheni episcopi et martyris. Qui in Libano monte per annos septem vitam eremiticam duxit, ibidemque multa mira fecit. Sed postmodum a Diocletiano imperatore comprehensus, et jussu ipsius primo plumbatis crudeliter caesus, deinde fustibus diutissime maceratus. Postea 131.1097D| resina, sulphure, plumbo, pice, cera oleoque solutis, perfusus, ingenti miraculo illaesus apparuit. Quod multi videntes, fidem Christi, rejectis idolis, susceperunt. Inde immenso pondere ferri constrictus, in carcere sub dira custodia reclusus est, de qua angelica visitatione solutus et ereptus; sed fama miraculorum Maximiano imperatori proditus, renovatis suppliciis iterum est cruciatus, in tantum, ut tunica aerea ignita vestiretur, et in ollam quae plumbo, pice, cera, resina, oleo fervefacta erat, immitteretur; sed virtute Domini omnia superans, et illaesus exinde progrediens, atque ad confirmandum caeteros a Domino servatus, in Campaniam, angelico monitus et munitus solatio, pervenit. Ubi cum plurimos sive in 131.1098A| fide roborasset, sive ad fidem Christi convertisset, vocante Domino, martyrio clarus, sancto fine quievit.
Aurelianis depositio sancti Leifardi presbyteri.
II NON. JUN.--Noviduno civitate, Zotici, Attali, Eutychii, cum aliis multis.
In Sicilia sanctorum Expergentii et Cristae martyrum.
In Pannonia, civitate Sabaria, Rutuli cum aliis duobus.
In Illyrico, civitate Fiscia, nativitas sancti Quirini episcopi. Qui persecutione Maximiani pro fide Christi, ligato ad manum molari saxo, in flumen praecipitatus est, et circumstantibus collocutus diutissime, ne ejus terrerentur exemplo, vix tandem precibus ut 131.1098B| mergeretur obtinuit. Cujus reliquiae translatae sunt Romam, et positae ad Catacumbas.
NON. JUN.--In Aegypto nativitas sanctorum martyrum Marciani, Nicandri et Apollonii.
Romae, milliario septimo, Feliculae et Felicitatis cum aliis multis.
In Histria Zoeli, Satyri, Thymini, Saturnini, Servuli, Felicis, Sylvani, Fortunati.
Item Romae sancti Bonifacii martyris, sub Diocletiano et Maximiano apud Tharsum Ciliciae passi, sed Romae in via Latina sepulti. Qui cum esset procurator rerum cujusdam nobilis matronae, nomine Aglaes, et cum ea in stupro misceretur, tandem uterque divino nutu compuncti, consilium habuerunt ut ad quaerendum corpora martyrum Bonifacius mitteretur, 131.1098C| si quo modo, servientes atque obsequentes eis, per eorum merita salvari mererentur. Perveniens igitur post dies aliquot Tharsum, festinabat ad locum ubi erant sancti martyres in agone certantes, viditque alium suspensum per pedes igne supposito; alium in quatuor lignis extensum, et diutissime afflictum; alium ungulis exaratum, alium manibus abscissum, alium stipitem in collo habentem infixum, et a terra levatum, et sic diversa supplicia martyrii ab impio carnifice disposita cum eminus, fervens et ipse amore Christi, respiceret, magnum Deum sanctorum martyrum clamare coepit, et accurrens consedit pedibus eorum, deosculans vincula ac dicens: « Certate, martyres Christi, calcate diabolum, modicum perseverate. Parvus quidem labor, sed 131.1098D| multa est requies, et ineffabilis postmodum satietas. » Aspiciens autem Simplicius judex, jussit eum applicari ad tribunal et dixit ei: « Quis es tu? » Sanctus Bonifacius dixit: « Christianus sum et Bonifacius vocor. » Tunc iratus judex jussit eum suspendi, et tandiu corpus ejus ungulis radi, donec ossa ejus apparerent. Deinde calamos acutos sub ungulos manuum ejus affigi. Cumque sanctus martyr, in coelum aspiciens, alacriter dolores toleraret, videns impius judex, jussit aperire os ejus et plumbum bulliens infundi. Sanctus autem martyr dicebat: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, Fili Dei. Deinde judex jussit afferri ollam, et eam pice impleri, atque sanctum martyrem verso capite in picem bullientem 131.1099A| mitti. Sed cum nihil laesus esset, jussit impius judex ut gladio caput ejus abscinderetur. Quo facto terraemotus factus est magnus, ita ut multi infideles, virtutem Christi in martyre cernentes, crederent. Socii autem ejus, tollentes corpus ipsius, et aromatibus condientes, perduxerunt ad urbem Romam. Angelus vero Domini apparens dominae quondam ipsius, rem factam beati martyris indicavit ei. Quae confestim cum omni veneratione obviavit sancto corpori, et aedificans ei memoriam dignam, reposuit illud in ea ab urbe Roma stadiis quinque. Beata vero Aglae abrenuntiavit mundo et pompis ejus, distribuens universa quae possederat egenis ac monasteriis, relaxans universam familiam suam a jugo servitutis; et tantam gratiam a Domino meruit, ut in ejus nomine 131.1099B| virtutum signis claresceret. Supervixitque in habitu sanctimoniali annos tredecim, et sepulta est apud eumdem martyrem, piis operibus consummata. Martyrizavit autem beatus Bonifacius decimo quarto die mensis Maii, apud Tharsum metropolim Ciliciae, sed Nonis Junii sepultus est Romae.
Eodem die in Frisia passio sancti Bonifacii episcopi. Qui de Britannia veniens, et fidem Christi evangelizans, cum maximam multitudinem in Frisia Christianae religioni subjugasset, novissime a paganis qui supererant, gladio peremptus, martyrium consummavit cum Eobano episcopo et aliis servis Dei quorum haec sunt nomina: Wintrug, Walthere, Skirwald, Bosan, Hamund et Hethere, Wacchar, Gundachar, Willehere, Hadovolf. De quorum collegio 131.1099C| fertur etiam fuisse Willibaldum presbyterum, virtutibus et doctrina clarissimum, et sororem ejus Waldburgam, sanctitate conspicuam.
VIII ID. JUN.--Nativitas sancti Philippi, qui fuit unus de septem primis diaconibus qui cum beato Stephano statim post passionem Christi ab apostolis sunt ordinati. De quo in Actibus apostolorum refertur (cap. VI, VIII) quod signa et prodigia faciendo, praedicatione sua Samaritas ad fidem Christi convertit, et Candacis reginae Aethiopum studiosum in Scripturis eunuchum, in fonte qui est apud vicum Betsuram, in tribu Juda, euntibus ab Helia ad Hebron, in vicesimo lapide baptizaverit. Qui postea apud Caesaream requievit: juxta quem tres filiae ipsius, virgines ac prophetissae, jacent tumulatae, 131.1099D| nam quarta filia ipsius, plena Spiritu sancto, in Epheso occubuit. Quidam tamen putant apud Hierapolim eas esse sepultas, ubi Philippus apostolus, unus de duodecim, quiescit. Cujus fuisse filiae ab aliquibus scriptoribus putatae sunt. Quorum opinionem beati Lucae refellit auctoritas ita narrantis: Intravimus in domum Philippi evangelistae, qui erat unus de septem: cui erant quatuor filiae virgines prophetantes (Act. XXI).
Apud Tarsum Ciliciae martyrum viginti, qui sub judice Simplicio, temporibus Diocletiani et Maximiani imperatorum, per diversa supplicia glorificaverunt Deum in corporibus suis, ut supra in passione beati Bonifacii dictum est.
131.1100A| Romae sanctorum Artemii cum uxore sua Candida et filia Paulina. Qui Artemius cum esset custos carcerum, et clausum teneret beatum Petrum exorcistam in custodia, per liberationem unicae filiae Paulinae a daemonio credidit in Christum, et a beato Marcellino presbytero baptizatus est cum omni domo sua et aliis multis. Quod judex nomine Serenus, sed mente turbidus, audiens factum, Artemium et Candidam filiamque ipsorum Paulinam sibi praesentatos immenso pondere ruderum jussit obrui. Sicque sancti Dei ad passionis locum perducti, beatus quidem Artemius gladio percussus, sancta vero Paulina et Candida per limina cryptae praecipitatae lapidibus sunt obrutae.
Noviduno Amantii, Lucii et beati Alexandri.
131.1100B| Alexandriae Donati et Peregrini.
VII ID. JUN.--In Caesarea Cappadociae beati Luciani martyris.
In Byzantio nativitas sancti Primosi, Fortunati, Macri et Macharii monachi.
Constantinopoli, quae antiquitus Byzantium vocabatur, nativitas sancti Pauli ejusdem civitatis episcopi. Qui tempore Arianae perfidiae a Constantio imperatore apud civitatulam quamdam Cappadociae, Cucusam nomine, ob catholicam fidem expulsus exsilio, Arianorum insidiis strangulatus, ad coelestia regna migravit.
In Africa Victurii, Evasi, Privitae, Januariae, Donatae, Spismae, Quirilli.
VI ID. JUN.--In Aegypto nativitas sancti Martiani.
131.1100C| In Caesarea Palaestinae Cristi.
In civitate Doroscoro nativitas sancti Marci.
In Nicomedia Eutychii, Nestorii et Marinae.
In Sardinia nativitas sancti Salustiani.
In Gallia, civitate Suessionensi, festivitas sancti Medardi episcopi et confessoris, cujus vita virtutibus plena a Fortunato Parisiaco episcopo et prosa et metro nobiliter est conscripta: nam et in eleemosynis largus, et in virtutibus clarus, et in prophetiae spiritu praecipuus, quindecim annis Veromandensium urbis episcopatum rexit, imo totum Occidentem exemplis et doctrina gubernavit. Cujus anima ab angelis in coelum perducta, corpus ejus ad Suessionem delatum, et ibidem honorifice sepultum, miraculorum ostensione gloriosum commendatur.
131.1100D| Andegavis sancti Licinii episcopi.
Item eodem die Carlenii confessoris.
V ID. JUN.--Romae in monte Caelio nativitas sanctorum martyrum Primi et Feliciani sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus. Qui gloriosissimi martyres semper in Domino viventes, a pontificibus templorum apud imperatores quod Christiani essent, accusati sunt: et inquisiti, erant enim cives Romani, adducti sunt in conspectu imperatorum, qui jusserunt eos ferro vinctos in carcerem detrudi, ubi adfuit eis angelus Domini qui eos consolaretur. Post aliquot vero dies jusserunt eos imperatores suis aspectibus repraesentari, et praeceperunt militibus ut ducerent eos ad fanum Herculis, et si sacrificare 131.1101A| nollent, fortiter eos poenis affligerent. Verum cum nulla possent eos ratione movere, sed pro Christi nomine magis optarent mori, extenderunt eos milites et virgis fortiter mactaverunt; et cum renuntiassent imperatoribus quae facta sunt, irati valde jusserunt eos tradi Promoto praesidi civitatis Nomentanae ut diversis poenis eos interficeret. Et accipientes eos milites duxerunt in viam quae dicitur Nomentana, milliario decimo tertio, ferro vinctos, et miserunt eos in carcerem juxta forum civitatis; ubi iterum angelica visitatione relevantur. Post multum vero temporis jussit sibi Promotus sanctos Dei Primum et Felicianum ante tribunal suum praesentari. Quos cum ad primam et ipsam publicam interrogationem ab invicem separari fecisset, jussit 131.1101B| beatum Felicianum plumbatis caedi. Quem cum in eo genere supplicii videret insuperabilem, praecepit eum ligari ad stipitem, et aculeos in manibus ejus ac pedibus figi, et diutissime torqueri, et per tres dies neque aquam neque ullum genus cibi ei ministrari. Cumque sic per triduum continue permaneret in Dei laudibus, jussit eum praeses flagellis caedi, ac de stipite depositum in custodia recludi. Ac postmodum, praesente ipso beato Feliciano, fecit applicari sanctum Primum. Quo validissimis fustibus caeso, ac deinde in equuleo deposito, et in lecto supinato, praecepit plumbum ferventissimum in os ejus infundi. Sed cum sancti martyres invictissimi perstitissent, angustiatus praeses jussit eos ad amphiteatrum duci, et duos leones in eos dimitti. Quibus 131.1101C| ad pedes sanctorum corruentibus, laxati sunt et ursi ferocissimi, sed et ipsi martyrum virtute saevitiam perdiderunt. Quod videntes hi qui ad spectaculum venerant, pene mille quingenti viri miraculis perculsi, crediderunt in Domino. Verum praeses cum insuperabiles eos cerneret, gladio animadverti praecepit. Quorum corpora, noctu a Christianis rapta, sepulta sunt ad arcus Nomentanos intra arenarium, quinto Idus Junii, ab urbe Roma milliario decimo tertio.
In Galliis, civitate Agenno, loco Pompeiaco, passio sancti Vincentii levitae et martyris, de quo in libro Miraculorum Gregorii Turonici refertur.
Item Romae militum quindecim.
In Scotia, insula Hibernia, depositio sancti Columbae, 131.1101D| cognomento apud suos Columbkilli, eo quod multarum cellarum, id est monasteriorum vel ecclesiarum institutor, fundator et rector exstiterit, adeo ut abbas monasterii cui novissime praefuit, et ubi requiescit, contra morem ecclesiasticum primas omnium Hiberniensium habeatur episcoporum, nec immerito, quia idem sanctus per inhabitationem sancti Spiritus, nulli, post apostolos et mirabilem Martinum, in prophetia, doctrina et miraculorum ostensione atque angelica frequentatione videatur secundus. Quod vel ex his paucissimis persentiscere licet. Cum sederet in quadam insula scribens, et in alia domus altissima aedificaretur, et quidam de culmine ejusdem enormis fabricae ad terram corruere 131.1102A| coepisset, in ipso subitanei casus periculo, dixit angelo Dei sibi assistenti: Auxiliare, auxiliare; et ecce in ipsius momenti atomo, ita ruenti homini subventum est ab angelo, quasi non scriptori, sed fabro semper adesset. Cum gravis infirmitas, imo lues et pestilentia intolerabilis, universum pene populum devastaret, benedixit lapidem de littoreis saxis, et ubicunque praecepit in aquam mittere, atque ipsa aqua infirmantes potari vel aspergi: qui in aquam missus, et contra naturam suam in modum spumae supernatans, et hoc modo divinam se benedictionem percepisse contestans, et omnes morbos medicando sanificans, super aurum et omnes gemmas pretiosus, ac super omnia medicamenta fuit saluberrimus. Et ad augmentum miraculi, a 131.1102B| nullo per id temporis morituro, licet diligentissime custoditus et cautissime requisitus, unquam poterat inveniri. Hoc uno de multimoda sanatione commemorato, alterum de multiplici in penuria subventione libet ad memoriam revocare, ut prudens lector ex his duobus et tacita discat aestimare. Cuidam pauperculo, omnibus rebus indigo, contulum in veru sanctus exacuit, quod ab eo silvis et aquis jussit infigi. Quod cum faceret, ita dives effectus est, ut et domus ejus eamdem abundantiam non caperet, et uxor ejus, terrestres delicias cum marinis fastidiens, idem veru in perniciem sui a viro suo fecisset incidi. Doctrina vero beatus Columba cum omnes anteriores adaequaret, in hoc transcendere non injuria censetur, quod per tres dies ultimos commorationis 131.1102C| in terra, cuncta ei revelata sunt sacrae Scripturae sacramenta, omnibus retro mortalibus aut penitus occulta, aut certe juxta Apostolum: Per speculum et in aenigmate (I Cor. XIII), comperta, imo requirenda atque enucleanda proposita. Quae propter absentiam Batthenei, familiarissimi videlicet illius discipuli, imo propter indignitatem generis humani, litteris non sunt attitulata. Porro prophetiae dono ita mortales omnes praeponderavit, ut et praesentia caeteris abscondita, et absentia, non solum vicina, sed et longe posita, sed et praeterita et futura, in uno inevitabilis oculi ictu deprehenderet. Vas ante eum pro solemni benedictione, lacte plenum, oblatum est. Quod cum benedixisset, et vasculum illico crepuisset, increpuit ministrum cur non ante infusionem 131.1102D| per signum sanctae crucis antiquo hosti locum in eo permanendi interdixisset. Item lactis similitudinem, ex tauri testiculis expressam, in propriam, id est sanguinis, eminus benedicendo convertit naturam. Regum vicinorum bella et praescivit et aliquando compescuit, aliquando vero justiores causas habentibus favit, injustiores vero, divinae justitiae conjunctus, non adjuvando despexit. Subversionem quoque civitatis, quae nunc Nova dicitur in Italia, in subitaneo stupore, terrae hiatu, imo coelestis irae respectu, subversam conspexit, et aliis exstasin ejus mirantibus idipsum nuntiavit, sed et hoc praedixit, quod Gallici nautae, sicut et factum est, eamdem rem ipso anno in Scotia relaturi essent. 131.1103A| Die quoque ultimo vitae mortalis, id est Sabbato, cum psalmum tricesimum tertium usque ad eum versum perduxisset in scribendo: Inquirentes autem Dominum, non deficient in omni bono (Psal. XXXIII), astantibus inquit: « Quod reliquum est, Baitheneus scribat; » ut videlicet qui in regimine fratrum ei successurus erat, non solum docendo, sed et scribendo discipulos ad se vocare deberet: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos (Ibid.); et addit: « Haec dies in Scriptura sacra Sabbatum, id est requies, appellatur, in qua mihi requies aeterna paratur. Ecce enim hac nocte resurrectionis Dominicae vado ad Dominum Jesum Christum magnae resurrectionis auctorem, et hoc scitote quia per continuos dies mare clausum nimia tempestate 131.1103B| tenebitur, ut exsequiae meae non a vulgaribus turbis superstitiose, sed a sanctis fratribus meis religiose celebrentur. » Qui cum plurimos discipulos vel socios sanctitatis suae pares habuisset, unum tamen, Comgellum scilicet, Latine Fausti nomine illustrem, praeceptorem beatissimi Columbani, magistri, domini et Patris nostri Galli, virtutum ac meritorum suorum, quasi unicum, exemplo Isaac, reliquit haeredem.
IV ID. JUN.--Romae via Aurelia, milliario decimo tertio, nativitas sancti Basilidis martyris, Tripodis et Mandalis, sub Aureliano imperatore, praeside Platone, et aliorum viginti martyrum. Pro Tripode tamen et Mandale in quibusdam codicibus in Tripoli Magdaletis scriptum reperitur.
131.1103C| Eodem die beati Getulii martyris temporibus Adriani imperatoris, sub judice Licinio. Hic in omni lege divina erat doctissimus, et per ejus doctrinam multi in fide Christi erudiebantur. Cujus famam Adrianus imperator audiens, direxit Cerealem vicarium ad tenendum eum: sed audito ejus verbo veritatis, credidit in Christum, et baptizatus a beato Sixto papa, per instructionem sancti Getulii in fide Christi confortatus est. Quo Adrianus comperto, Licinium consularem direxit, ut Cerealem vicarium teneret. Cum quo beatus Getulius et frater ejus Amantius, atque amicus eorum sanctissimus Primitivus inventi, pariter sunt tenti, et jussu ejusdem Licinii exspoliati ac caesi, ac per viginti ac septem dies in carcerem sunt detrusi. Tunc veniens Romam, 131.1103D| et Adriano de hujusmodi facto innotescens, ab eo in mandatis accepit ut omnes igne concremaret. Sanctus vero Getulius, cum in igne superviveret, fustibus colliso capite martyrium complevit. Consummati sunt autem beati martyres in fundo Capreolis, via Salaria, ab urbe Roma plus minus milliario decimo tertio, supra fluvium Tiberim, in parte Sabiniensium. Quorum corpora collegit beata Symphorosa, uxor Getulii martyris (quae non longe post eumdem ipsum martyrem cum septem filiis suis martyrizavit, videlicet vicesimo septimo die mensis Junii), et sepelivit ea in praedio suo in arenario, in loco et oppido supra nominato.
Nicomediae sancti Zachariae.
131.1104A| Antissiodoro depositio sancti Censorii episcopi.
III ID. JUN.--Apud Cyprum nativitas S. Barnabae apostoli. Qui cum a parentibus Joseph fuerit nuncupatus, ab apostolis Barnabas, vel filius consolationis est vocatus, pro eo quod cum habuerit agrum, eumque vendiderit, pretium ejus ante pedes apostolorum ad consolationem pauperum posuerit. Qui cum esset gente Judaeus, imo levites, sed natione Cyprus, non solum caeteros Judaeos fidei Christi subjugare, sed et ipsum apostolum Paulum a Christo de coelo vocatum, sed propter anterioris persecutionis immanitatem Christianis suspectum, apostolorum choro sociare curavit. Cum quo ab illis gentium apostolus ordinatus, et plurimas ab incredulis perpessus 131.1104B| injurias; sed causa Marci, communis eorum discipuli, vel potius dispensatione divina ab eo corpore divisus, mente tamen unitus, nihilominus evangelicae praedicationis injunctum sibi opus explevit. De cujus sanctitate unum beati Lucae testimonium fidelibus sufficere debebit, quia videlicet erat vir bouus, plenus Spiritu sancto et fide (Act., XI). Cujus corpus tempore Zenonis imperatoris, ipso revelante, repertum est. Hic unam ad aedificationem Ecclesiae pertinentem scripsisse fertur epistolam, quae tamen inter apocryphas reputatur.
Eodem die apud Corinthum Sosthenis discipuli beati Pauli apostoli. Qui cum in Judaismo male a gentibus, Gallione proconsule non curante, tractaretur, ad Christianismum conversus, ab ipso beato 131.1104C| Paulo in apostolicis est litteris honorifice commendatus (I Cor. I).
Item apud Aquileiam nativitas sanctorum martyrum Felicis et Fortunati, sub persecutione Diocletiani et Maximiani imperatorum, praeside Euphemio. Qui cum essent germani fratres fide Christi ferventes, deferente Apamio qui erat unus ex officio praesidis, vincti ferro Aquileiam judici Euphemio perducuntur. Ubi cum Christum constantissime faterentur, ab irato judice primum in equuleo suspensi sunt, ardentibus lampadibus circa latera appositis; sed mox, psallentibus martyribus, exstinctis, inde per ventrem ardenti oleo perfusi; ad ultimum, dum in confessione Christi perdurarent, foras civitatem 131.1104D| ducti, juxta fluvium civitati proximum capite truncantur. Inde nocte a religiosis viris ejus civitatis sublati, cum aromatibus involuti linteaminibus occulte sepulti sunt. At cives Vicetiae supervenientes eorum corpora perducere ad suam civitatem Vicetiam nitebantur. Non permittentibus autem Aquileiensibus, imo renitentibus, tandem pia contentio finita est nutu divino, ut Felicem Vicentini, Fortunatum haberent Aquileienses, ita tamen ut caput beati Felicis Aquileienses, caput vero sancti Fortunati Vicetia sortiretur. Quod factum in laude Domini nostri Jesu Christi usque hodie permanet.
Romae Anacleti papae, qui primus beati Petri apostoli memoriam construxit et composuit, cum presbyter 131.1105A| esset ordinatus ab eo, et juxta corpus ejus sepultus est.
II ID. JUN.--Romae nativitas sancti Cyrini. Qui jussu Claudii imperatoris secundi, post omnium facultatum ablationem, et diutinam carceris macerationem, nocte decollatus est, et corpus ejus in Tiberim projectum. Quod in Lycaonia insula inventum, honorifice a fidelibus est sepultum. Quando autem vel quomodo Romam fuerit translatum, nobis quidem est incognitum, sed beato Gregorio credimus non ignotum.
Item Romae Naboris et Nazarii. Quos simul cum Gorgonio martyre, quem in ecclesiastica Historia puto designatum, permittente Paulo papa Romano, transtulit a Roma in Galliam, vel, ut verius fatear, 131.1105B| in Franciam antiquam Ruodgangus Metensis episcopus, anno ab incarnatione Dominica septingentesimo sexagesimo quinto, et collocavit sanctum Gorgonium in monasterio quod dicitur Gorzia, sanctum vero Naborem in monasterio alio quod dicitur Nova Cella, sanctum quoque Nazarium in monasterio quod dicitur Loresham, ubi signa et miracula in recuperatione sanitatis infirmorum et debilium saepius ostenduntur.
Eodem die, Mediolani, nativitas sanctorum martyrum Nazarii et Celsi pueri. Beati Nazarii pater Africanus, mater vero Perpetua, a beato Petro apostolo baptizati. Ipse vero sanctus Nazarius a sancto Clemente instructus et baptizatus est. Quem Anulinus sub rabie persecutionis, quae per Neronem 131.1105C| excitata est, diu maceratum et afflictum in carcere cum beatissimo puero Celso, quem idem ipse nutrierat, gladio feriri jussit. Quorum corpora Christiani furati quinto Kalendas Augusti sepelierunt foris portam quae dicitur Romana, in propriis hortis. Revelaverunt autem se beati martyres cuidam Caeratio nomine, cujus uxor Fortunata, et per visum monuerunt se occultari propter rabiem persecutionis quam Nero impius excitaverat. Latuerunt vero usque ad tempora Honorii et Arcadii imperatorum. Quos beatus Ambrosius, Domino revelante, reperit. Patefacto autem sepulcro in quo jacebat corpus beati Nazarii, qui quandonam passus fuerit, ut scribit sanctus Paulinus, usque tunc temporis ignorabatur, viderunt sanguinem martyris ita recentem, qui praesentes 131.1105D| erant, quasi eodem die fuisset effusus. Caput etiam ipsius, quod ab impiis fuerat abscissum, ita integrum atque incorruptum cum capillis capitis et barba, ut videretur eodem tempore quo levabatur, lotum atque compositum in sepulcro: etiam odore tanto repleti sunt, ut omnium aromatum vinceret suavitatem: quo levato et in lectica composito, statim ad sanctum Celsum martyrem, qui in eodem horto positus erat, ad orationem perrexit sanctus episcopus, et utrumque transtulit ad basilicam Apostolorum quae est in Romana. Inventi autem et translati sunt pridie Idus Junias. Festivitas vero eorum de martyrio agitur quinto Kalendas Augusti. Commemoratio tamen eorum publica et celeberrima 131.1106A| in die sanctorum martyrum Protasii et Gervasii, quasi sociorum synchronon agitur.
( Hic desiderantur aliquot pagellae in manuscripto. )
Antiochiae sanctae Marinae virginis, quae per Olibrium praefectum multa tormenta pro Christi nomine, id est vincula, carcerem, flagella et equuleum, perpessa est. Quam et diabolus in draconis specie atque Aethiopis aggressus, subvertere tentavit, sed per signum sanctae crucis effugatus et superatus ab ea discessit. Novissime vero per eumdem praefectum decollata, mortalem vitam finiens, veram et aeternam a Christo percepit.
Ravennae Macharii, Felicis, Aemilii, Crispini.
XIII KAL. JUL.--Mediolani nativitas sanctorum 131.1106B| martyrum Gervasii et Protasii. Qui beatissimi, a sancto Paulo apostolo instructi, cum per decem annos, in uno coenaculo conclusi, lectionibus et orationibus atque jejuniis vacassent, decimo anno a pontificibus templorum apud Astatium comitem proditi, et ab eodem tenti atque examinati, hoc modo ad palmam martyrii pervenerunt. Cum enim nec minis nec blandimentis eos compellere potuisset ut se Christianos esse negarent, Gervasium quidem tandiu jussit plumbatis caedi, quandiu spiritum exhalaret; Protasium vero, fustibus caesum, capite truncari. Quorum corpora Philippus vir religiosus una cum filio suo furtim abstulit, et intra domum suam in arca marmorea sepelivit. Eorumdem vero sepulcra multa post tempora sub Theodosio imperatore, 131.1106C| Domino revelante, beatus Ambrosius reperit, et ita incorrupta corpora eorum, ac si eodem die fuissent interempti. Quae cum in urbem introducerentur, quidam diu caecus feretri tactu lumen recepit.
Item ibidem, juxta Martyrologium sancti Hieronymi, nativitas sancti Nazarii et Celsi pueri.
Apud Ravennam sancti Ursicini martyris, qui sub judice Paulino post nimia tormenta in confessione Domini immobilis permanens, capitis abscissione martyrium consummavit sepultusque est in eadem urbe a beato Vitale, patre sanctorum Gervasii et Protasii.
Romae Sylvestri papae, qui sedit anno uno. Qui, consentiente Justiniano imperatore, a Vilisario [Belisario] patricio depositus, et monachus factus, in 131.1106D| exsilio confessor moritur.
XII KAL. JUL.--Romae depositio beati Novati, fratris Timothei presbyteri, qui a beatis apostolis eruditi sunt. De quo Novato scribit Pastor in gestis Pudentianae et Praxedis virginum, quod post mortem beatae Pudentianae visitante se beato Pio episcopo et sancta Praxede, assistente etiam frequentia plurimorum martyrum, migraverit ad Christum.
In Tomis civitate Pauli, Cyriaci, Paulae, Felicianae, Felicis, Aemilii, Vitalis, Crispinae, Martyriae.
Item translatio sancti Zenonis martyris.
XI KAL. JUL.--In Sicilia, civitate Syracusis, nativitas sanctorum martyrum Rufini et Martiae.
Romae sanctae Demetriae virginis, quae fuit beati 131.1107A| Fausti filia. Haec cum ante impium Julianum pro fide Christi introduceretur, in ejus confessione spiritum emisit, sepultaque est a beato Joanne presbytero, juxta matrem suam Dafrosam et sororem Vivianam, juxta palatium Licinianum.
Apud Moguntiacum civitatem nativitas sancti Albani martyris, qui sub Theodosio imperatore de insula Namsia pergens, cum sancto Theonesto et Urso Mediolanum venit. Indeque exiens, auxiliante Domino, pervenit ad Gallias, et in servitute Domini perseverans, et ad martyrium pro nomine Salvatoris promptus, postquam in civitate Augusta beatus Ursus martyrii cursum consummavit, sanctus Albanus cum Theonesto Magontiacum pervenit. Dumque ibi verbum Dei praedicaret, martyrium explevit, et sepultus 131.1107B| est ibi juxta praedictam civitatem.
In Caesarea depositio sancti Eusebii episcopi.
X KAL. JUL.--Antiochiae nativitas sanctorum martyrum Agathalicae, Juliani, Graphi et aliorum octingentorum quatuordecim, quorum nomina Deus habet in libro viventium.
In Britannia sancti Albani martyris, qui tempore Diocletiani in Verolamio civitate post verbera et tormenta acerba capite plexus est, sed illo in terram cadente, oculi ejus qui eum percussit pariter ceciderunt. Passus est cum illo etiam unus de militibus, eo quod eum ferire jussus, noluerit, divino utique perterritus miraculo, quia viderat beatum martyrem, sibi dum ad coronam martyrii properaret, alveum amnis interpositi, orando transmeabilem 131.1107C| reddidisse. Quo in tempore persecutio crudelissima Oceani limbum in Britannia transgressa, etiam Aaron et Julium cum aliis octingentis octoginta novem felici cruore damnavit.
In civitate Campaniae Nola sancti Paulini episcopi. Qui se temporibus Wandalorum, aliis omnibus jam exhaustis, pro filio cujusdam viduae in servitutem barbaris tradens, et ex terribili visione regi eorum quis esset agnitus, reddita sibi omni captivitate civitatis suae, et oneratis frumento navibus, cum ingenti gloria ex Africa ad propriam sedem reversus est. Claruit autem non solum eruditione et copiosa vitae sanctitate, sed etiam potentia adversus daemones.
Eodem die depositio beati Nicetii Romanae urbis episcopi.
131.1107D| IX KAL. JUL.--In Nicomedia passio sanctarum virginum, Pistis, Elpis, Agapis, quae Latine Fides, Spes, Charitas, dicuntur, et matris earum Sophiae, quae Sapientia interpretatur, et aliarum multarum.
Romae sancti Joannis presbyteri, quem impius Julianus inauditum via Salaria veteri, ante simulacrum Solis decollari praecepit. Ejus corpus a beato Concordio presbytero collectum et sepultum est juxta concilia martyrum.
In Britannia depositio sanctae Edeldrudae virginis et reginae. Cujus corpus, cum decem annis esset sepultum, incorruptum inventum est.
Item vigilia sancti Joannis Baptistae.
VIII ID. JUL.--In provincia Palaestina, civitate 131.1108A| Sebasta, prius Samaria, et ante multa saecula Sichem nuncupata, celebritas nativitatis sancti Joannis Baptistae, propter corpus ejus in Macherunta quidem castello Arabiae detruncatum, sed ibi a discipulis ejus tumulatum. Qui revera in Hebron civitate Juda, quae ad fugitivorum praesidium sacerdotibus, imo filiis Aaron fuerat delegata, auctoritate Evangelii sancti Lucae, et libri Jesu Nave, et natus creditur et nutritus. Cujus vitae sanctitas et conversationis austeritas ac praedicationis qualitas, atque passionis ob defensionem veritatis acerbitas, non solum evangelistarum scriptis, verum etiam ipsius Domini, interni videlicet arbitri, testimoniis commendatur.
In Epheso dormitio beati Joannis apostoli et evangelistae. Cujus licet praeconia sexta die Kalendarum 131.1108B| Januarii, quando per totam Ecclesiam festivitatis ejus solemnia celebrantur, congruentius praedicari videantur, tamen et hic aliqua ex eis ad legentium utilitatem commemorentur. Cum igitur sexagesimo octavo post passionem Domini anno, sciret imminere recessus sui diem, convocatis discipulis suis, inter sacra missarum Dei solemnia, de contemptu mundi et concupiscentiarum ejus, ac de observatione mutuae charitatis, iterato atque frequentato sermone eos admonere non destitit, in tantum, ut etiam de ejusdem sententiae repetitione fastidientes, alia illum dicere quia haec sibi satis superque sufficerent, precarentur. Quibus ille respondit: « Quia sanctae et intemeratae dilectionis custodia aut vix a quoquam mortalium digne praedicaretur, aut inter mundana scandala 131.1108C| usque ad finem illibata teneretur; » et his dictis, data omnibus pace, et tam semetipso quam illis Dominici corporis et sanguinis sacramento communitis, reclinavit se in sepulcro quasi in lecto, tam liber a dolore mortis quam immunis creditur a contagio corruptionis.
Augustoduno depositio sancti Simplicii episcopi, Festi, Lucerii.
VII KAL. JUL.--Apud Pyrrhi Beroeam nativitas sancti Sosipatri, discipuli beati Pauli apostoli.
Alexandriae sancti Gallicani martyris: Qui dux Romani exercitus, cum intra Philoppolim [Philippopolim] Thraciarum urbem, a gente Scytharum fuisset obsessus, et ad suggestionem sanctorum Joannis et Pauli, abdicata idolorum cultura, Domini Jesu 131.1108D| Christi se defensioni commendasset, et ipse et totae Thraciae ab hostium incursione sunt liberatae. Quique Romam reversus, et Christianus effectus, quinque millia servorum suorum liberos civesque Romanos fecit, quibus etiam praedia domosque donavit. Cunctas vero facultates suas, excepto jure filiarum, Atticae videlicet et Artemiae, quas Constantina Augusta virgo sacratissima Christo fuerat lucrata, distrahi ac donari pauperibus fecit. Ac se in Ostiensi urbe manenti sancto viro cuidam, nomine Hilarino, sociavit, cujus habitaculum ampliari fecit ad peregrinorum susceptionem, quam ipse plurimis impendebat. Et adminiculo servorum, quos jam libertate donavit, atque ideo arctius eos sibi astrinxit, 131.1109A| omnibus indigentibus ad se venientibus, cunctisque languentibus sanctae servitutis servitia exhibere non cessabat, donec Julianus Apostata, Caesar effectus, legem promulgaret ut Christiani nihil in hoc saeculo possiderent. Sed et tunc Gallicanus in paucissimis casis quas ad ministerium pauperum reservatas habebat, ita Christum defensorem invenire merebatur, ut quicunque in eas malitiose vel ad ponendos titulos fisci intrare praesumeret, statim aut diabolo repleretur, aut leprae maculis respergeretur. Quod cum Juliano fuisset nuntiatum, mandavit ei ut aut diis sacrificaret aut a finibus Italiae discederet. Mox ergo beatus Gallicanus, relictis omnibus, Alexandriam petiit, et ibi junctus est confessoribus Christi per annum continuum. Post 131.1109B| etiam secessit in eremum, ibique a Rauciano comite templorum vi cogebatur sacrificare diis; et dum contemneret, percussus gladio in corpore, Christi martyr factus, atque ita perrexit ad Dominum, gaudens cum triumpho. Cui statim sui nominis basilicam construxerunt, in qua exuberant beneficia martyris, ex eo et nunc et usque in saecula.
Romae Luceiae virginis et Auceiae regis, qui cum aliis viginti duobus pariter martyrio coronati sunt.
VI KAL. JUL.--Romae nativitas sanctorum Joannis et Pauli fratrum. Quorum prior praepositus, secundus fuit primicerius Constantiae virginis, filiae Constantini imperatoris. Qui cum omni die turmas Christianorum recrearent ex his opibus quas sacratissima virgo Christi Constantia reliquerat, pervenit 131.1109C| hoc ad Julianum impiissimum Caesarem. Qui cum nec minis nec suasionibus a Christi amore eos abstrahere et ad idolorum culturam allicere posset, dedit eis inducias decem diebus, ut ad venerationem deorum suorum inclinarentur. Tunc sancti Dei, Christianos ad se invitantes, ordinaverunt de omnibus quae relinquere poterant, ac per totos decem dies incessanter noctu diuque eleemosynis insistentes, in fine decimi diei, hora coenandi, intra domum suam a Terentiano campiductore orantes constricti sunt, et nulla ratione vel comminatione a dilectione Christi quantulumcunque declinantes, per eumdem Terentianum decollati, et intra domum suam fovea facta repositi sunt, fama divulgata quod jussu Caesaris in exsilium missi fuissent. Daemones autem ex 131.1109D| obsessis corporibus intra domum Joannis et Pauli ejiciebantur, confitentes sanctam passionem eorum, ita ut unicus filius Terentiani qui eos decollaverat, veniret intra domum sanctorum, et clamaret per os ejus daemon, quod Paulus et Joannes incenderent eum. Tunc Terentianus, divina compunctus gratia, et in Christo regeneratus, tandiu ad sanctorum corpora orationibus incubuit, donec emundationem filio suo impetraret.
In Alexandria Agathonis, Diogenis et Bigati.
In Africa Gaudentii, Felicis, Agapiti et Emeritae.
V KAL. JUL.--In Galatia nativitas beati Crescentis, discipuli beati Pauli apostoli. Qui et in Gallias transitum faciens, verbo praedicationis multos 131.1110A| ad fidem Christi convertit. Rediens vero ad gentem cui specialiter fuerat episcopus datus, Galatas usque ad beatum finem vitae suae in opere Domini confortavit.
Apud Tiburtinam Italiae civitatem nativitas sanctae Symphorosae, uxoris beati Getulii martyris cum septem filiis, Crescente, Juliano, Nemesio, Primitivo, Justino, Stacteo, Eugenio, cum quibus passa est simul sub Adriano principe. Qui ipsam Symphorosam jussit palmis caedi, deinde per crines suspendi. Quam dum superare nullatenus posset, jussit eam alligato saxo in fluvium praecipitari. Cujus frater Eugenius, principalis curiae Tiburtinae, colligens corpus ejus, sepelivit. Et mane imperator jussit septem stipites figi, ibique filios ejus ad 131.1110B| trocleas extendi, et Crescentem in gutture transfigi, Julianum in pectore, Nemesium in corde, Primitivum per umbilicum, Justinum, per membra distensum, scindi per singulos corporis nodos atque juncturas; Stacteum lanceis innumerabilibus, donec moreretur, in terram configi: Eugenium findi a pectore usque ad inferiores partes; et posuerunt pontifices sacrorum nomen loci illius, ad septem Bithanatos: quorum corpora requiescunt via Tiburtina, milliario nono.
Eodem die in Hispania, Corduba civitate, nativitas sanctorum Zoelli et aliorum novemdecim.
Apud Ephesum festivitas Septem Dormientium fratrum, hoc est, Maximiani, Malchi, Martinia [Martiniani], Dionysii, Joannis, Serapionis, Constantini. 131.1110C| Qui Decianam persecutionem post nimia et plurima tormenta fugientes, absconderunt se in spelunca grandi in monte Caelio, et ibi in oratione assidua permanserunt. Quod audiens Decius imperator, jussit obstrui os speluncae ut ibi interirent. Post trecentos autem et septuaginta duos annos, hoc est tricesimo anno imperii Theodosii, filii Arcadii imperatoris, quando pullulavit haeresis, volens evacuare spem fidei et resurrectionem mortuorum, ipsi septem fratres, qui in praedicta spelunca usque ad illud tempus quiescebant, divina provisione suscitati sunt de somno longissimo, et comprehensi a quibusdam eo quod pecuniam sui temporis jam nunc antiquissimam in mercatum adduxerint ad comparandum sibi victum quotidianum, in praesentiam 131.1110D| hominum illius aetatis adducti, quasi inventores antiquorum thesaurorum cogebantur reddere quod putabantur tenere. Sed post multam concertationem et sanctorum nimiam tribulationem (quia suspicabantur se vespere de civitate exisse et mane redisse, licet immutata esset in oculis eorum), tandem veniente Marino Ephesiorum episcopo, et veritate rei difficulter exsculpta, liberati sunt de manibus violentorum: ac Theodosio imperatori de longinquis mundi partibus advocato, in testimonium futurae resurrectionis praesentati, iterum in locum quietis pristinae redierunt.
In civitate Ambianensium inventio corporum sanctorum Fusciani, Victorici atque Gentiani.
131.1111A| IV KAL. JUL.,--Apud Lugdunum Galliae nativitas sancti Irenaei episcopi, qui beato Photino prope nonagenario ob Christi martyrium coronato, in locum ejus successit. Quem etiam constat beatissimi Polycarpi discipuli sancti Joannis apostoli, sacerdotis et martyris, fuisse discipulum: quique persecutione Severi cum omni fere civitatis suae populo gloriose coronatus est martyrio, sepultus est a Zacharia presbytero, in crypta basilicae beati Joannis Baptistae sub altari, cujus ab uno latere Epipodius, ab altero Alexander martyr est tumulatus.
Eodem die apud Alexandriam passio sanctorum martyrum Plutarchi, Sereni, Heraclidis, Herois. Item Sereni, Potamienae, Marcellae et catechumenae Herae nomine, baptismum martyrio consecutae. Inter 131.1111B| quas praecipua erat Potamiena virgo, quae primo immensos et innumeros agones pro virginitate desudans, deinde etiam pro Christi martyrio exquisita et inaudita tormenta perpessa, ad ultimum cum venerabili matre Marcella ignis suppliciis comsumpta, e terris migravit ad coelum.
Eodem die depositio sancti Leonis papae. Qui post beatum Petrum apostolum quadragesimus septimus, in urbe Roma sedit annos viginti et unum, mensem unum, dies tredecim. Hic plurima doctrina exuberans, et cum multis episcopis fidem catholicam exponens, Eutychianam et Nestorianam haeresim damnavit, et sanctissimum Chalcedonense concilium sua industria congregari fecit. Hic constituit intra actionem dicere: Sanctum sacrificium, et monacham 131.1111C| non accipere velamen capitis benedictum ab episcopo nisi prius virginitas illius probata fuerit.
In Africa Fabiani et Felicis cum aliis multis martyribus.
Vigilia sanctissimorum apostolorum Petri et Pauli.
III KAL. JUL.--Romae natalis beatorum apostolorum Petri et Pauli, qui passi sunt sub Nerone Caesare, Basso et Tusco consulibus. Petrus, post multorum millium Judaeorum conversionem ad Dominum Jesum Christum, post vocationem Cornelii et plurimorum gentilium, post episcopatum Antiochenae Ecclesiae et praedicationem dispersionis eorum qui de circumcisione in Ponto, Galatia, Cappadocia, Asia et Bithynia in Christum crediderant, secundo Claudii anno ad expugnandum Simonem Magum, 131.1111D| imo ad illuminationem Occidentalium, et medicamentum in anima et corpore languentium a Deo directus, Romam pervenit. Ibique viginti quinque annis cathedram sacerdotalem usque ad ultimum Neronis annum tenuit: a quo et cruci affixus, martyrio coronatus, capite secundum petitionem suam ad terram verso, et pedibus in sublime supinatis, quia videlicet indignum se crederet, qui ita crucifigeretur ut Dominus suus: sepultusque apud eamdem urbem in Vaticano, juxta viam Triumphalem; totius orbis veneratione celebratur, et cunctis ex fide se inquirentibus multis et inenarrabilibus modis opitulatur. Scripsit duas Epistolas quae Canonicae nominantur: quarum secunda propter styli cum 131.1112A| priore dissonantiam, ejus a plerisque negatur, sed vere ipsius esse a cunctis sanum sapientibus approbatur. Hic ordinavit daos episcopos, Linum videlicet et Cletum, qui praesentaliter omne ministerium sacerdotale in urbe Roma populo vel supervenientibus exhiberent. Ipse vero orationi et praedicationi operam dabat: sicut etiam Hierosolymis diaconibus ad viduarum ac pupillorum ministerium constitutis, ipse cum caeteris apostolis orationi ac verbo semper erat instans.
Paulus quoque, post passionem Domini vicesimo quinto anno, id est secundo Neronis, postquam ab Jerusalem usque in Illyricum Evangelium Christi replevit, Romam quidem vinctus directus, sed a Deo mirabiliter absolutus, sub libera custodia ingressus 131.1112B| est, et sicut ipse in secunda ad Timotheum Epistola scribit (cap. IV), liberatus de ore leonis, ferocissimi videlicet persecutoris Neronis, Evangelium Christi in Occidentis quoque partibus praedicavit, et ipse quarto decimo Neronis anno, eodem die quo Petrus, Romae pro Christo capite truncatus, sepultus est in via Ostiensi, anno post passionem Domini tricesimo septimo. Scripsit autem novem, imo decem, juxta Decalogum legis, Epistolas ad septem Ecclesias: Ad Romanos unam, ad Corinthios duas, ad Galatas unam, ad Ephesios unam, ad Philippenses unam, ad Colossenses unam, ad Thessalonicenses duas, ad Hebraeos unam. De qua licet a quibusdam propter dissimilitudinem dictorum atque sententiarum, et quia nomen illius in titulo non habetur, quondam 131.1112C| dubitatum sit, nunc et inter canonicas Scripturas, et ipsius beati Pauli apostoli indubitanter habetur. Praeterea sunt et aliae ad discipulos ejus quatuor, ad Timotheum duae, ad Titum una, ad Philemonem una. Legunt quidam et ad Laodicenses, quae tamen pro nihilo reputatur apud sapientes. Commemoratis igitur quae ad apostolatum vel martyrium ejus pertinere videbantur, liceat paucis, quamvis ordine praepostero, aliqua de genealogia vel educatione sive electione ipsius ad memoriam studiosorum revocare. Saulus itaque aut Saul certe, ut juxta Hebraicum idioma loquar, quia ipsum nomen in tribu Benjamin unde ille erat, propter Saul regem maxime excellebat, ex oppido Giscalis oriundus fuit; quo a Romanis capto, cum parentibus suis Tarsum Ciliciae 131.1112D| transmigratus est. A quibus ob studium litterarum Hierosolymam directus. a Gamaliele antiquae legis peritissimo, ac postea in Evangelium Christi vocato, in tantum eruditus est, ut Vas electionis ab ipso datore spiritualium charismatum non immerito nuncupari mereretur. Cum autem in nece beati Stephani protomartyris Christi, Judaeis Christianorum persecutoribus consentaneus esset, ac postea per totam illam provinciam omnes eo nomine insignitos acerrime debellaret, atque ut ipse confitetur, Jesu Nazareni cultores usque in exteras nationes persequeretur: in quibus, dum Damascum, metropolim videlicet Syriae, pergeret, revelatione subita, imo poena dignissima, compulsus ad fidem, in doctorem 131.1113A| gentium de persecutore est translatus. Cumque primum ad praedicationem ejus Sergius Paulus proconsul Cypri credidisset, eo quod eum Christi fidei subegerat, ejus sortitus est nomen.
Et quia de beati Pauli origine seu vocatione pauca proposuimus, etiam de caeteris apostolis sine praejudicio sapientum aliqua narrentur ad instructionem ignorantium.
Ac primum sciendum quia cum duodecim apostoli a Domino referantur electi, quorumdam eorum patria vel tribus aut denique vocatio non aperte videatur expressa. Sed diligentius inspectis divinae Scripturae paginis, neque haec pie quaerentibus invenienda negantur. Et de Petro quidem et Andrea atque Philippo quod de Bethsaida, quae nomine proprio 131.1113B| venatores nostros praefiguravit, orti fuerint, nullus qui Evangelium legit, ignorat. Quod etiam de Jacobo et Joanne intelligendum Lucas nobis insinuat cum eos Simonis, qui ob firmitatem fidei Petrus a Domino cognominari meruit, socios fuisse commendat. De Jacobo autem Minore, qui frater Domini non solum a fidelibus, verum et a Josepho, Judaeorum historiographo, nuncupari solet, et fratribus ipsius Simone ac Juda, sive Thaddaeo, quin de tribu Juda fuerint, nullus Christianorum dubitare permittitur. De vocatione vero Matthaei cum, tribus evangelistis consonantibus, apertissime referatur, de tribu vel patria ipsius taceri videtur. Sed dum Marcus et Lucas eum, tacito vulgato nomine, Levi nuncupant, aut Dionymon juxta quosdam, aut de tribu Levi, 131.1113C| juxta diligentiores, fuisse designant. Porro de Bartholomaeo atque Thoma nihil aliud quibusdam in litteris apostolicis significari videtur, nisi quod ex multitudine discipulorum selecti narrantur in apostolicum gradum. Sed et in eis, si quis acutius intueatur, sacrae Scripturae profundissimos rimando thesauros fontium, Jerusalem [Israel] divitias se invenisse gratulabundus admiratur. Sicut in psalmo de resurrectione et ascensione Domini atque donis Spiritus sancti, apostolorumque praedicatione, nec non et credulitate gentium sive crudelitate persequentium conscripto cantatur (Psal. LXVII): In ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Jerusalem [Israel]. Ibi Benjamin adolescentulus, Paulus videlicet, sicut etiam Lucas de illo repetivit, secus pedes 131.1113D| adolescentis (Act. VII);-- in mentis excessu, velut idem de se profitetur: Sive mente excedimus, Deo; sive temperantes sumus, vobis (II Cor. V).-- Principes Juda, duces eorum. Jacobus scilicet, Simon et Judas.-- Principes Zalulon, principes Nephthalim. Reliqui procul dubio cuncti, praeter Judam Scarioth, quod interpretatur meditatio mortis, designata non inconvenienter accipiatur, etiam transmutatione litterarum, quia de tribu Issachar, quod in Latina lingua est merces, exprimitur, et ortus, et ipsius nominis haeres seipsum profligando fuerit, a tractatoribus Evangelii commendatur. His breviter per excessum commemoratis ad propositum redeamus.
131.1114A| Eodem die, id est tertio Kalendas Julii, quod est ante unum diem Kalendarum earumdem, Romae passio nongentorum septuaginta sex martyrum.
In Perside nativitas sanctorum Simonis et Judae apostolorum.
II KAL. JUL.--Romae, imo per totum orbem Christi, festivitas sancti Pauli apostoli.
Item natalis beatissimae Lucinae, quae ab apostolis baptizata est et instructa: quaeque de facultatibus suis necessitatibus sanctorum communicans, vincula semper et carceres sublevare, atque sepulturis eorum venerabiliter inservire studuit. Quorum meritis et ipsa sociata, pretiosam mortem confessione Christi adepta, atria coelestis Jerusalem intrare vota sua Domino persolvendo meruit; ac Romae in crypta 131.1114B| laudabili, quam ipsa ad condendum corpora martyrum construxerat, honorabiliter est sepulta.
In Africa Timothei et Zotici.
In Agrippina Asclepii et Pamphili.
Lemovicis depositio sancti Martialis episcopi et confessoris.
JULIUS. Mensis Julius habet dies XXXI. KAL. JUL.--In monte Or depositio Aaron primi sacerdotis in lege.
Romae nativitas sancti Gaii papae et aliorum non paucorum martyrum.
In Mesopotamia Zoelli cum aliis plurimis. Uronis [Turonis], Monegundae [Monegundiae] sanctissimae feminae, apud beatum Martinum inclusae, sed miraculorum 131.1114C| ostensione celeberrimae.
In territorio Lugdunensi, loco qui vallis Vebrona nuncupatur, depositio viri Dei beatissimi Domitiani abbatis, qui primus illic eremiticam vitam exercuit, et plurimos sibi in Dei servitio aggregans, monasterium instituit, magnisque virtutibus et gloriosis miraculis clarus, collectus est ad patres suos in senectute bona.
Eodem die depositio Areleffi confessoris. Qui ab infantia Deo deditus, monasticam vitam expetivit, et a sancto Maximino Aurelianensi episcopo, simul cum Avito socio presbyter ordinatus, vitam solitariam desiderans; sed proficientibus meritis latere nullatenus (divino id factum nutu) nequiens, et monasteria in diversis locis aedificans, multis virtutibus 131.1114D| et in carne manens et post obitum claruit. Sed quia virtutum nomine aliquando vitae sanctitas, aliquando miraculorum efficacia designatur, unum de miraculis per sanctitatem illius ostensis, ad comprimendum temerariarum mulierum audaciam, in hoc ecclesiasticarum historiarum breviario commemorare sufficiat. Audiens quaedam mulier, nomine Gunda, quia sanctus Areleffus muliebri sexui, per quem virile robur solet emolliri, interdixisset aditum in monasterium suum, assumpto viri habitu, quasi sancto Dei illusura, et ut sibi videbatur jam voti sui compos effecta, inter multitudinem virorum tendebat ad coenobium; et ecce subito in amentiam 131.1115A| versa, femora denudare, crura divaricare, et pudenda proprio nomini cognomina coepit ostentare, et quod pudet dicere, nisa est basiare: atque exemplo uxoris Lot, etsi non in statuam salis mutata, sed poena sua condimentum fatuis effecta, praesentibus et absentibus, imo etiam futuris metum curiositatis incussit.
VI NON. JUL.--Romae nativitas sanctorum Processi et Martiniani, qui cum viderent mirabilia, quae faciebat per beatos apostolos suos Petrum et Paulum Dominus Jesus Christus, mirari coeperunt. Erant enim tunc temporis beatissimi apostoli traditi Paulino viro clarissimo sub custodia Mamertini in monte Tarpeio: ubi de monte suis orationibus aquam manare fecerunt. Tunc baptizati sunt Processus 131.1115B| et Martinianus a beato Petro apostolo, et alii promiscui sexus numero quadraginta septem. Quod cum nuntiatum esset Paulino, misit milites et tenuit eos, jussitque in custodia retrudi. Sequenti autem die educti, cum constantissime. . . . . .
Hic iterum desiderantur aliquot pagellae in manuscripto codice.
Rusticus e contra intulit: Nunc, inquiens, agnovimus quia irreligiosus, incantator ac magus es, qui mane comedis, cervas mulges, vestem de radio solis appendis, si infantem in Dei nomine loqui non feceris. Tandem igitur post refragationem diutissimam sanctus vir, humilitatem suam aliquantulum postponere et potentiam manifestare coactus, conversus ad infantem dixit: « Adjuro 131.1115C| te per Jesum Christum Filium Dei vivi, ut fatearis coram omnibus, quis te genuerit, aut quae pepererit. » Ad quae infantulus, fandi gratia ab omnium auctore percepta, absolutissimo sermone respondit: « Pater meus iste Rusticus est episcopus, et mater mea sanctimonialis est illa. » Sicque obstinatus ille episcopus in scelere suo denudatus, a veraci famulo Dei poenitentiae consilium accepit, et sanctus sacerdos Goar a Christo glorificatus, ad locum suum rediit, ac de die in diem in augmento virtutum proficiens in pace requievit.
NON. JUL.--Apud Alexandriam Aegypti nativitas sancti Pantaeni, viri apostolici et omni sapientia adornati. Cui tantum studii et amoris erga verbum Dei fuit, ut etiam ad praedicandum Christi Evangelium 131.1115D| omnibus gentibus quae in Orientis ultimis secessibus reconduntur, fidei et devotionis calore profectus sit, et usque ad Indiam citeriorem praedicando pervenerit. Ubi reperit Bartholomaeum, unum de duodecim apostolis, adventum Domini Jesu Christi juxta Evangelium Matthaei praedicasse. Quod Hebraicis litteris scriptum, revertens Alexandriam secum detulit, ibique praeclaram et nobilem vitam beato fine conclusit.
Ibidem sanctorum Heraclii, Helii, Apollonii Publii cum aliis viginti.
Romae passio beatorum martyrum Nicostrati primi scrinii, Claudii commentariensis, Castorii sive Castuli, Victorini, Symphoriani, vel, sicut in libro 131.1116A| Sacramentorum continetur, Semproniani. Quorum natalem sexta die Iduum Novembris eatenus nos celebrasse credidimus, donec venerabilis Pater Ado alios et alios pro eis nobis honorandos insinuaret: de quibus in suo loco, vita comite, commodius disseretur. Hos ergo beatus Sebastianus credere in Christum docuit, et sanctus Polycarpus presbyter baptizavit. Qui cum sanctorum corpora per ora Tiberina requirerent, tenti sunt, et ad Fabianum Urbis praefectum perducti. Qui cum per dies decem minis et blanditiis satageret ut eos ad immolandum idolis provocaret, et nullum penitus a stabilitate fidei commovere posset, fecit de eis suggestionem Diocletiano et Maximiano imperatoribus: quique jusserunt eos torqueri; cumque nulla ratione compulsi 131.1116B| cederent, jusserunt eos in mare praecipites dari: immensis itaque arctati ponderibus, pelagi fluctibus dati sunt, ut in loco mundo inter aquas coronam martyrii percipere mererentur.
VIII ID. JUL.--In Asia Minore nativitas sancti Aquilae et Priscillae uxoris ejus, de quibus in Actibus apostolorum legitur (cap. XVIII) quod apud eos beatus apostolus Paulus, propter idem artificii genus quod illi et eisdem erat commune, moraretur et operaretur, postquam ipsi ab urbe Roma in Achaiam devenerunt.
In Palaestina sancti Procopii martyris, qui ab Scythopoli ductus Caesaream, ad primam responsionum confidentiam irato judice Fabiano capite caesus est.
In Nicaea Sostrati senatoris, Severi et Honorati, 131.1116C| cum aliis multis.
In Taurominio Speri et Corneliani cum aliis sexaginta.
In pago Austriae, id est novae Franciae castro, imo civitate, ut Teutonico nomine prodit, Wirzburg, juxta Moin fluvium sita, passio sancti Chiliani, primi ejusdem civitatis episcopi et duorum discipulorum ejus Colonati [Colomanni] scilicet presbyteri et Totnani diaconi. Qui ab Hibernia Scotorum insula venientes, et a pontifice sedis apostolicae auctoritate accepta, nomen Christi in eodem loco et in circuitu praedicaverunt. Cumque multum populum idem vir apostolicus signis et verbo Domino acquireret, a duce locorum eorumdem, nomine Cozperto, pro eo quod eum a conjugio uxoris fratris sui disjungere 131.1116D| niteretur, factione ejusdem incestuosissimae Geilae, cum sociis eodem zelo ferventibus, est interemptus. Ad quorum memorias cum plurima semper fiant miracula, his tamen indiciis pretiosa mors eorum primum mortalibus est commendata. Nam is qui eos in oratione positos nocturno tempore silentio peremit, huc et illuc amens discurrendo, ac se reum necis sanctorum clamitando, seque ipsum dentibus suis laniando, quia igne invisibili a sancto Chiliano sibi videbatur exuri, commissum suum ipse publicavit. Geilam quoque etiam ipso nomine petulcam spiritus malignus invasit, et indignam ejus vitam dignissima morte finivit. Cozbertum vero servi sui occiderunt gladio, filium autem ejus populi propulerunt de regno. 131.1117A| Ad augmentum quoque sanctitatis martyrum declarandum, cum post annos plurimos transferendi gratia detegerentur, contra naturam ejusdem regionis, supra modum humidae, libri eorum ac vestimenta omnia, pariter cum eis subterrata, ita sunt illaesa reperta quasi in scrinio super terram posito essent inclusa.
VII ID. JUL.--Romae ad Guttam jugiter manantem nativitas sancti Zenonis et aliorum decem millium ducentorum et trium.
Item Floriani et Fausti.
In civitate Tyro [Thora], non longe ab urbe Roma, Anatoliae et Audacis sub Decio imperatore. Quorum Anatolia, cum multos in Piceno infirmos, lunaticos ac daemoniacos curasset, ducta est, jubente 131.1117B| Faustiniano, ad civitatem Tyri [Thorae], et diversis plagarum generibus vexata, deinde cum serpente tota nocte inclusa, nihil laesa est. Quin et ipsum Marsum, qui serpentem dimiserat, nomine Audacem, mane a suo serpente devorandum eripuit, et ad Christi martyrium convertit. Nam et ipse post hoc ob confessionem veritatis in custodiam datus, nec mora, capitali sententia coronatus est. Ipsa quoque Christi virgo gladio transverberata cum staret extensis manibus in oratione, ita ut per dextrum latus gladius missus, per sinistrum exiret. Passa est septimo Iduum Julii, sepulta autem est mane a civibus Tyrensibus [Thorensibus].
Mediolani nativitas sancti Mochimi [ f. sancti Monae].
131.1117C| In Aegypto Cyrilli episcopi. Qui a Lycio duce flammis injectus, illaesus evasit; ac stupore tanti miraculi a judice dimissus, cum rursus verbum Dei alacriter praedicaret, ac plurimos efficacius ad fidem Christi converteret, judex, impietate repletus, eum capite plecti jussit atque optatum martyrii finem consummavit.
Item in Aegypto sancti Serapionis episcopi et confessoris.
In civitate Martulana sancti Brici [Brictii] episcopi et confessoris. Qui sub judice Martiano postquam os lapide contusum est, et in equuleo crudelissime cruciatus, in confessione Domini perdurans, in carcerem trusus est; nocte autem terraemotu gravi civitas est percussa, inter alios plures etiam Martianum 131.1117D| occidit. Et Christi confessor ab angelo sancto et a beato Petro apostolo visitatus, atque ad praedicandum Evangelium confortatus, magnas populorum credentium multitudines omnipotenti Deo lucrifaciens, quievit in pace. Cujus animam viderunt astantes in specie columbae niveae coelo recipi.
VI ID. JUL.--Romae nativitas septem fratrum filiorum sanctae Felicitatis, id est Januarii, Felicis, Philippi, Sylvani, Alexandri, Vitalis, Martialis. Qui sub praefecto urbis Publio, tempore Antonini principis, primum auditi, deinde per diversos judices, ut variis suppliciis laniarentur, missi sunt. E quibus Januarius, post verbera virgarum et carcerem, ad plumbatas occisus est. Felix et Philippus fustibus 131.1118A| mactati. Sylvanus praecipitio interemptus est. Alexander, Vitalis et Martialis capitali sententia puniti, a charitate Christi et unitate fidei non sunt vel in morte divisi.
Item Romae milliario decimo, fundo Plautillae qui dicitur Buxo, sanctarum Rufinae et Secundae sororum, patre clarissimo Asterio et matre Aurelia genitarum; sub persecutione Valeriani et Gallieni, judicibus Junio praefecto et Archisilao comite, in loco praedicto, pro eo quod sponsos suos a Christo apostatatos accipere noluerint, capite caesae sunt.
In Africa sanctorum Januarii, Marini, Naboris et Felicis, ob constantiam Christianae fidei decollatorum: quorum corpora postea Mediolanum sunt translata.
131.1118B| V ID. JUL.--Romae passio sanctorum Stephani, Leontii, Mauritii et aliorum multorum.
In Africa Mariani [Marini] et Januarii.
In Armenia Minore, civitate Nicopoli, sanctorum martyrum Januarii et Pelagiae, qui equuleo, ungulis et testarum fragmentis diebus quatuor cruciati, martyrizaverunt.
Translatio sancti Benedicti abbatis a castro Cassino sive Cassiani in Gallias vel Aquitaniam. Postquam enim, sicut ipse vivens praedixerat, monasterium ejus a gentibus est vastatum, hominibus tantum, juxta sententiam illius: Vix obtinui apud Deum omnipotentem, ut ex hoc loco mihi animae cederentur, illo intercedente salvatis: corpus ipsius a religiosis quibusdam, Domino revelante, repertum 131.1118C| et in Gallias translatum, atque in territorio Aurelianensi, monasterio quod vocatur Floriacum, digne sepultum, et multo dignius frequentatione devotorum est jugiter honoratum.
Translata sunt etiam pariter ossa beatae Scholasticae virginis, sororis ejus, atque in partibus Cenomanensium religiosorum devotione conditum. Cujus animam idem vir Dei e corpore egressam vidit in columbae specie coeli secreta penetrare, corpusque ejus secum in uno jussit poni sepulcro, ut quorum mens una semper in Deo fuerat, eorum quoque corpora nec sepultura separaret. Sed vae miserorum meritis, per quos separationem passa sunt, quae dispositione sancti Spiritus conjungi meruerunt: sed non diu locus ille, sanctorum reliquiis honorabilis, 131.1118D| a fidelium conventu mansit inanis; nam fratres qui hostium manus evadere potuerunt, iterato in unum conglobati, et aliis ad vicem dispersorum adhibitis multiplicati, sacros cineres seipsos jam cautius agentes, satis religiose curarunt, donec nuper infestatione Saracenorum in omnem ventum dispersi sunt.
IV ID. JUL.--Apud Aquileiam nativitas sancti Hermagorae, vel, sicut in antiquis codicibus invenitur, Hermechorae, primi ejusdem civitatis episcopi, discipuli sancti Marci evangelistae.
Item Fortunati, de quo Fortunatus episcopus: Et Fortunatum fert Aquileia suum.
131.1119A| In Cypro beati Nasonis [Jasonis] antiqui Christi discipuli.
Romae in Vaticano depositio S. Pii papae, qui sedit in episcopatu annis octodecim. Sub hujus tempore Hermes librum conscripsit qui appellatur Pastor, quia in habitu pastoris ei angelus apparuit.
Mediolani translatio sanctorum martyrum Naboris et Felicis, qui sexto Idus Julii cum Januario et Marino in Africa decollati, hac die Mediolanum sunt deportati. De quibus beatum Victorem in passione sua credo supplicasse: Ne separes me, Domine, a civibus meis martyribus tuis Nabore et Felice.
Lugduno Galliae depositio Viventioli episcopi.
III ID. JUL.--Transitus Esdrae instauratoris divinae legis.
131.1119B| In Alexandria Serapionis, Evangeli, Zenonis et aliorum ac Trophimae virginis.
Romae sancti Cleti papae, qui sedit in episcopatu annis duodecim. Hic cum esset chorepiscopus beati Petri apostoli, ex praecepto illius ordinavit in urbe Roma presbyteros viginti quinque, et sepultus est juxta corpus ipsius.
In Africa nativitas sanctorum confessorum, imo victoriosissimorum martyrum, Eugenii Carthaginensis episcopi, fide et virtutibus atque miraculis gloriosi, et universi cleri ejusdem Ecclesiae: qui caede inediaque macerati fere quingenti vel amplius, inter quos quamplurimi erant lectores infantulique, gaudentes in Domino, crudeli exsilio procul extrusi sunt. In quibus erant nobilissimi archidiaconi nomine 131.1119C| Salutaris, et Mauritta, secundus in officio ministrorum. Qui plurima pro confessione catholica perpessi supplicia, et tertio confessores effecti, gloriosae in Christo perseverantiae titulo collustrati sunt.
In Antiochia passio Margarethae virginis, quam Olibrius consul a Christi fide seducere et constuprare cupiens, non consentientem sibi plurimis tormentis afflixit: hoc est, in equuleo suspensam ungulis acerbissimis lacerari, ac postea in carcerem tenebrosum conjici praecepit, ubi multimodas diaboli seductiones, quas ei in specie draconis et Aethiopis ingerere nisus est, in nomine Domini Jesu exsuperans, novissime decollata, ad requiem migravit aeternam.
131.1119D| II ID. JUL.--In Alexandria nativitas SS. martyrum Mammarii, Petri et aliorum.
In Africa Donatae.
In Ponto S. Phocae sive Phocatis episcopi civitatis Sinopis. Qui sub Trajano imperatore, praefecto Africano, carcerem, vincula, ferrum, ignem etiam pro Christo superavit; cujus reliquiae in basilica Apostolorum in Gallia, civitate Vienna, habentur.
Lugduno Galliae sancti Justi episcopi et confessoris, qui fervore divinae contemplationis in anachoretica conversatione defunctus, et ad civitatem suam gloriose translatus, ingenii sui monumenta in Cantico canticorum reliquit insignia.
Item sancti Amici episcopi.
131.1120A| ID. JUL.--Nisibi civitate, natalis sancti Jacobi episcopi, magnae virtutis viri, ita ut ad ejus preces saepe urbs discrimine liberata sit. Hic unus fuit ex numero confessorum sub persecutione Maximini, et eorum qui in Nicaena synodo perversitatem Arii homousii oppositione damnarunt: atque intra muros urbis suae, ex praecepto Constantini imperatoris, ad tutelam et munimentum sepultus, postea zelo Juliani Apostatae extra urbem elatus et conditus est. Sed mox eadem civitas, tanti patroni orbata reliquiis, Persarum ditioni succubuit. Qui etiam adhuc in corpore multa signa fecit, et arcam Noe solus in monte Armeniae Tauro videre promeruit, quod nulli alii de his qui cum eo perrexerant videre permissum est.
131.1120B| In Portu Romano Eutropii, Zozimae et Bonosae sororum.
Apud Alexandriam sanctorum Philippi, Zenonis, Narsei et decem infantum.
Carthagine sanctorum Catulini diaconi, Januarii, Florentii, Juliae et Justae, qui sunt positi in basilica Fausti.
In Sirmio Agrippini, Secundi, Maximi, Fortunati, Martialis.
XVII KAL. AUG.--In Ostia natalis sancti Hilarini, qui sanctorum hilarissimus susceptor et sustentator, dum sub persecutione Juliani cogi non posset sacrificare idolis, fustibus caesus, martyrium consummavit.
Apud Antiochiam Syriae sancti Eustachii [Eustathii] 131.1120C| episcopi et confessoris: qui sub Constantio principe ob catholicam fidem intra Janopolim [Trajanopolim] urbem Thraciae pulsus exsilio, ibidem primo requievit.
Item Theodosii, Dionysii, Theodoti.
In Caesarea Cappadociae sancti Pauli, cujus gesta sancto Hieronymo, ut ipse confitetur, agnita, nostrae tarditati sunt ignota.
Apud eamdem urbem passio sancti Mammetis, qui in montem Sina divina vocatione perveniens, et non propriam, sed coelo delapsam ad paranda miracula virgam accipiens, ea terram attigit, et mox Evangelium prosilivit. Quod cum legere coepisset, omne genus ferarum mansuetis animalibus mansuetius est effectum, adeo ut lactantes feminae ultro se mulgendas 131.1120D| applicarent. Cumque lactis coagula pressisset in caseum, perrexit ad Caesaream Palaestinae, et viduis ac debilibus et caeteris pauperibus ministravit. Quod videntes Hierosolymitae Judaei, omnium bonorum invidi, detulerunt eum quasi arte magica imbutum apud praesidem Cappadociae, ab Alexandro tyranno ad procurationem partium earumdem directum: quo modo ad exhibitionem ejus manum militiae destinante, et sancto Mamma eosdem exsecutores suos charitatis intuitu pascente, et post prandium Evangelium lectitante, tantus ferarum ac bestiarum concursus est effectus, ut se milites effugium non habituros crederent; quos vir benignissimus blande consolatus ante se praemisit, 131.1121A| et leoni immanissimo praecipiens ut post se veniret ad theatrum, milites e vestigio subsecutus est. A quibus praesidi assignatus, et ab eo crudeliter examinatus, et crudelius ungulis in equuleo laceratus, ac deinde in carcerem missus, quadraginta alios, quos ibi fame ac siti periclitatos invenit, melle et lacte per columbam sibi coelitus delato reficiens, et meritorum suorum clavibus invisibiliter absolvens, et ipse solus in carcere persistens, iterum praesidi praesentatur. A quo in caminum ignis missus, et post quinque dies illaesus inter angelorum choros repertus, ursae crudelitatis nimiae objicitur; quae magno impetu ad discerpendum eum festinans, divino nutu subito retroacta subsedit, quasi audaciae suae semetipsam accusans. Admissus est ei etiam 131.1121B| pardus, obsecutus est potius, quam ei injuriosus effectus. Tunc praeses, iracundia plenus, leonem crudelissimum ad devorationem ejus inquiri praecepit. Et ecce Arabicus ille, et tanto cursu efferatus leo theatrum irrumpens, evangelicae lectionis assiduitate mansuefactus beato Mammae his eum verbis alloquitur: « Salve, o probate Dei cultor, in quo Spiritus sanctus habitaculum sibi dulce construxit. Ecce angelica jussione vocem ad tempus accepi; fides tua naturae jura superavit, pro te mutis animalibus humana vox creditur; officia reddo pastori, memini cui paruerimus in monte. » Haec eo loquente, ab angelis theatri clausae sunt januae, et statim ille horridis rictibus fremens, per omnes populi cuneos communiter saevit. Hos ex industria lene [ f. leo] lacerat, 131.1121C| illos ore excipit, hos frangit amplexu, confringit alios unguibus, nonnullos consumit solo timore Exstinctis itaque omnibus gentilibus vel Judaeis, praesidi et officio ejus, ex praecepto Mammae, vita conceditur. Qui pro beneficiis reddens injuriam, leonem jubet dimitti, in quo omnem spem putabat esse suae victoriae. Sed fera, ut propius accessit, lingens sancti vestigia, poscens veniam, volvebatur ad genua. Tunc omnis populus lapidibus eum obruere nisi sunt, sed incassum, nam ictus hinc inde volitando martyrem non laeserunt. Sic integer inde discessit, Deo vota persolvens. Et ecce vox e coelo lapsa est, quae ait: « Ascende, Mamma, apertum tibi est coelum, et omnia paradisi claustra reserata. Jam pro te Dominus exsultat, remunerans praemia 131.1121D| pro triumphis: Jam te cum corona Christus exspectat, propera cum sancto Spiritu, qui te gubernat. » His victoriosissimus martyr gaudenter auditis, facta oratione, quievit in pace.
XVI KAL. AUG.--In Carthagine natalis sanctorum martyrum Scillitanorum, id est Sperati, Martialis, vel Narthali, Aquilini, Cythini, Beturii, Felicis, Lactantii [Letarii] vel Lactatii, Januariae, Generosae, Bessiae, Donatae et Secundae. Qui sub Saturnino praefecto de civitate sua Scylla Carthaginem perducti, et post primam confessionem Christi in carcerem missi, et in ligno confixi, mane gladio decollati sunt: quorum reliquiae cum ossibus beati 131.1122A| Cypriani et capite sancti Pantaleonis ex Africa in Gallias translatae, venerationi habentur Lugduni in basilica beati Joannis Baptistae.
Mediolani sancti Marcelli.
Antissiodoro depositio beati Theodosii episcopi.
XV KAL. AUG.--Romae via Tiburtina, milliario octavo, nativitas sanctorum Symphorosae martyris, matrisque septem germanorum, quae cum ipsis est posita; nomina vero germanorum haec sunt: Petri, Marcelliani, Januarii, Dionysii, Sympronii, Clementis, Hirenei.
Apud Carthaginem natalis sanctae Gudenes [Gundenis] quae Plutio [Planciano] et Reto [Geta] consulibus, jussu Rufini proconsulis, quatuor diversis temporibus equulei extensione vexata, et ungularum 131.1122B| horrenda laceratione cruciata, carceris etiam squalore diutissime afflicta, novissime gladio caesa est.
Apud civitatem Metensem depositio sancti Arnolfi episcopi, qui sanctitate et miraculorum gratia illustris, eremiticam vitam etiam in episcopatu diligens, beato fine quievit.
XIV KAL. AUG.--In Hispaniis natalis sancti Justi. Et in civitate Hispalensi sanctarum Justae et Rufinae, quae a Diogeniano praeside comprehensae, equulei extensione et ungularum laniatione vexatae sunt, deinde trusae in carcerem, inedia et dolore afflictae. Post haec jussit praeses ut quocunque iret ipse, nudis pedibus sequerentur. Tandem Justa in carcere spiritum 131.1122C| exhalavit. Corpus ejus in puteum projectum, et a Sabino episcopo levatum, in Hispalensi coemeterio sepultum est. Rufinae cervix confracta, et corpus ejus igni traditum; cujus reliquiae a fidelibus curatae sunt.
In Aegypto Patris nostri Arsenii. De quo in Verbis Seniorum refertur quia propter redundantiam lacrymarum tergendam, sudarium semper in sinu vel in manu sua habuerit.
In Alexandria sancti Sisinnii.
In Antiochia Luciani et sociorum ejus.
Constantinopoli Dariae.
In Hispaniis Justi.
Apud Lugdunum Galliae, depositio sancti Rustici presbyteri et confessoris.
131.1122D| In Italia, civitate Tyro, natalis sanctae Crystinae virginis juxta quosdam.
XIII KAL. AUG.--Nativitas beati Joseph, qui cognominatus est Justus, quique cum beato Matthia ut numerum duodecimum impleret ab apostolis statuitur. Sed Matthia locum Judae praevaricatoris implente, beatus Joseph nihilominus praedicationis et sanctitatis officio inserviens, multasque fide Christi persecutiones a Judaeis sustinens, victoriosissimo fine in Judaea quievit. De quo refertur quod venenum biberit, et nihil ex eo triste propter fidem Christi pertulerit.
Apud Damascum natalis sanctorum Sabini, Maximi, 131.1123A| Juliani, Macrobii, Cassii [Cassiae], Paulae cum aliis decem.
In Corintho Cyriaci cum aliis multis.
Romae sanctae Passeriae, Macrini, Saturi et Aemilii.
XII KAL. AUG.--Depositio sancti Danielis prophetae.
Romae sanctae Praxedis virginis. Haec cum sua sorore beata Potentiana vel Pudentiana a sanctissimo patre Pudente, qui fuit edoctus in fide a beato apostolo Paulo, in omni castitate et lege divina erudita. Post transitum patris vigiliis et orationibus atque jejuniis assidue vacans, omne patrimonium suum simul cum beata sorore in sustentationem pauperum et Christi sanctorum erogavit. In titulo 131.1123B| vero quem pater eorum Pudens nomine beati Pastoris dedicavit, una cum consilio beati Pii sedis sacrosanctae et apostolicae episcopi, fontem baptismi construere soror et ipsa studuerunt, ut familia earum die sancto Paschae baptizaretur. Quos ad nonaginta sex numero manumissos, beatus Pius aquis salutaribus abluit. Inde post innumera pietatis opera, post multorum martyrum sepulturas, eadem beatissima virgo migravit ad Dominum, coronam justitiae a justo judice receptura. Sepulta in coemeterio Priscillae, via Salaria, juxta sororem suam atque patrem Pudentem.
In Galliis, civitate Massilia, natalis sancti Victoris. Qui sub persecutione Diocletiani et Maximiani cum esset miles, et nec militare nec idolis sacrificare 131.1123C| vellet, primum a tribuno suo Austerio in carcerem trusus, sed omni nocte ad visitandos et consolandos infirmos ab angelo eductus est. Deinde jussu Eutychii praefecti retortis brachiis loris subtilibus ligatus, et pedibus fune constrictus, per mediam tractus est civitatem. Post haec fustibus crudelissime caeso ac suspenso, et taureis cruciato, cum exhibuissent aram in qua sacrificaret, et eam nec respicere sustinens, de manu sacerdotis calce excussisset, pedem praeses ejus jussit incidi. Ad ultimum in confessione Christi persistens, missus est in molam pistoriam, in qua sparsum vertigine animalis macerari solet, atque ita contritus, martyrium consummavit. Passi sunt cum eo tres milites, Alexander, Felicianus et Longinus. Puer quoque Deuterius, 131.1123D| dum ad sepulcrum ejus oraret, emisit spiritum.
In urbe Caesena nativitas sanctorum Adriani, Helii, Victoris, Patrocli et aliorum.
Apud Veronam translatio sancti Zenonis martyris, de cujus sanctitate beatus papa Gregorius commemorat, quia cum Atesis fluvius usque ad superiores ecclesiae fenestras, in qua venerabile corpus ipsius requiescebat, excresceret, patentibus januis aqua in eamdem ecclesiam non intraret, sed haustum suum inclusis omnino non negaret.
XI KAL. AUG.--Nativitas sanctae Mariae Magdalenae, de qua, ut evangelistae referunt (Marc. XVI, Luc. XVIII), daemonia septem Dominus ejecit. Quae 131.1124A| etiam, inter alia dona insignia, Christum a mortuis resurgentem prima videre et apostolis praedicare promeruit.
Depositio sanctae Syntyches, quae Philippis sepulta quiescit. De qua beatus Apostolus Philippensibus scribit: Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino (Philip. IV).
In Antiochia Cyrilli episcopi, Andreae et Actebelli.
In Ancyra Galatiae sancti Platonis.
X KAL. AUG.--Apud Ravennam natalis sancti Apollinaris episcopi et martyris. Qui Romae ordinatus a beato Petro apostolo, illuc directus est. Qui etiam in Aemilia, et in partibus Corinthiorum et in Mysia, et in ripa Danubii, et in partibus Thraciae, in quibus locis exsilio relegatus est, Evangelium 131.1124B| Christi fiducialiter annuntiavit. Et ubicunque pervenit, innumeras virtutes ostendit, et plurimas passiones sustinuit. Nam nimia caede frequenter ac diu mactatus, ac nudis pedibus super prunas impositus, atque equuleo suspensus, crudelissime tortus est, et saxo os ejus contusum, et cum gravissimo ferri pondere inclusus in carcere horrifico, atque in ligno extensus est. Ubi ab hominibus quidem est neglectus, sed ab angelo publice pastus est. Deinde catenatus in exsilium trusus est, ibique rursum fustibus caesus et vulneratus est, iterumque in carcerem missus est et caesus, sic martyrium consummavit sub Vespasiano Caesare, Demosthene patricio. Rexit Ecclesiam per annos viginti octo, mensem unum, dies quatuor.
131.1124C| Romae via Tiburtina, milliario decimo octavo, nativitas sancti Vincentii.
Via Acula sanctae Primitivae.
In Laodicia Phrygiae Minisei et Isichii.
IX KAL. AUG.--Romae nativitas sancti Victorini.
In Amiternina civitate militum octoginta trium.
In Tuscia apud civitatem Tyrum, quae est juxta lacum Vulsinum, passio sanctae Christinae virginis, quae in tenera adhuc aetatula, Christi fide et gratia confortata, deos aureos Urbani patris sui praefecti contrivit et pauperibus distribuit. Ob hoc, jubente patre, alapis afflicta, verberibus dilaniata, ferro onerata, in carcerem conjecta est. Post haec cum diutissime et crudelissime dilaniaretur, de carnibus 131.1124D| suis patri in faciem projecit. Cumque alligata rotae igni supposito, et fuso desuper oleo, torreretur, erumpens flamma mille gentilium interfecit. Iterum carceri tradita, angelo visitante sanata est et refecta. Deinde cum magno saxi pondere in mare jactata, angelico praesidio liberata est. Quam successor patris ejus Dion multis iterum suppliciis afflixit; sed orante illa, simulacrum Apollinis, quem adorare jubebatur, in favillam subito redactum est. Quo miraculo tria millia hominum ad fidem Christi conversa sunt. Novissime successor Dionis Julianus post fornacem candentem, ubi quinque diebus illaesa permansit, post serpentes a venefico immissos, sed fide Christi superatos, post abscissionem linguae, 131.1125A| sagittis eam configi praecepit, sicque cursum martyrii sui beata virgo complevit anno aetatis suae decimo.
Apud Emeritam Hispaniae civitatem sancti Victoris militaris, qui cum duobus fratribus Stercatio et Antinogene diversis examinatus suppliciis martyrium consummavit.
Eodem die natalis sanctarum Niceae [Nicetae] et Aquilinae. Quae ad praedicationem beati Christophori martyris ad Christum conversae, martyrii palmam capitis abscissione sumpserunt.
VIII KAL. AUG.--Natale beati Jacobi apostoli filii Zebedaei, fratris Joannis evangelistae. Qui jussu Herodis regis decollatus est Hierosolymis, ut liber Actuum apostolorum docet (cap. XII). Hujus beati 131.1125B| apostoli sacratissima ossa ad Hispanias translata, et in ultimis earum finibus, videlicet contra mare Britannicum condita, celeberrima illarum gentium veneratione excoluntur. Nec immerito, quia ejus corporali praesentia et doctrina atque signorum efficacia iidem populi ad Christi fidem conversi referuntur. Ad quorum fidei confirmationem etiam beatissimus apostolus Paulus se iturum esse pollicetur.
In provincia Lycia, civitate Samone, nativitas sancti Christophori. Qui virgis ferreis attritus, et flammis aestuantis incendii Christi virtute salvatus, ad ultimum sagittarum ictibus confossus, martyrium capitis obtruncatione complevit.
In Hispania civitate Barcilone [Barcinone] Cucufatis 131.1125C| martyris, qui ex civitate Scyllitana oriundus fuit, sed Barcilone sub Galerio proconsule et Maximiano et Rufino passus: primo gravissime tortus et caesus, deinde catenis astrictus, in craticula superextensus, aceto et sinapi perfusus, assari jussus est. Cumque ab igne et flammarum globis illaesus apparuisset, ex praecepto impii judicis extra civitatem ductus, in ignem copiosum iterum projectus est. Quo divino nutu exstincto, iterum ferro vinctus, in custodiam retrusus est. Ubi divino splendore consolatus, iterum carduis ferreis et taureis crudelissime caesus, in ultimo gladio perimente consummatus est. Cujus corpus a Christianis ibidem tunc temporis sepultum, sed postmodum inde translatum, 131.1125D| non longe a civitate Parisiaca, in ecclesia beatorum martyrum, Dionysii, Rustici et Eleutherii tumulatum, et ad usque haec Nortmannorum tempora omni cum honore cultum est.
Romae Eutychiani papae et martyris. Is constituit fruges super altare, id est, tantum fabas et uvas benedici. Qui temporibus suis per diversa loca trecentos quadraginta et unum martyres manibus suis sepelivit. Quique hoc constituit ut quicunque fidelium sine dalmatica aut colobio purpurato martyrem nulla ratione sepeliret, quousque ad notitiam suam divulgaretur.
VII KAL. AUG.--Nativitas beati Erasti, qui Philippis a beato Paulo episcopus relictus, ibi martyrio coronatus, quievit.
131.1126A| In portu Romano Hyacinthi, sub consulari Leontio, Luxurio primo civitatis Terracinae tradente. Qui missus in ignem, nullo modo laedi potuit: inde praecipitatus in validissimum torrentem, incolumis ejectus est ad ripam. Quibus Leontio nuntiatis misit spiculatorem cum militibus ut eum gladio ferirent. Tunc quaedam matrona, nomine Julia, corpus ejus collegit et in praedio suo cum honore sepelivit.
In Laodicia Phrygiae Joviani, Juliani, Aemilii, Felicis, Martiani, Maximae, Saturnini, Gloriosae.
VI KAL. AUG.--Apud Nicomediam nativitas beati Hermolai presbyteri, cujus doctrina beatus Pantaleon ad fidem Christi conversus est. Qui sanctissimus presbyter, tentus a Maximiano, capitali sententia ob confessionem Christi punitus est.
131.1126B| Item ibidem passio sanctorum Juliae, Jocundae et Januarii.
In Sicilia Simeonis monachi.
In civitate Nola sancti Felicis, de ordinatione episcopatus, ubi multa mirabilia fiunt.
Antissiodoro depositio sancti Aetherii episcopi.
V KAL. AUG.--In Laodicia Phrygiae nativitas sanctorum Auxentii, Prudentii, Theophili, Philippi, Alexandri, Zotici, Byssiae, Secundae et Macharii.
In Nicomedia sancti Pantaleonis pueri. Qui cum jubente Maximiano artem disceret medicinae, a presbytero Hermolao ad fidem Christi conversus, multa miracula fecit, patremque suum Eustorgium senatorem Christi fidei subjugavit. Ob quam causam ab 131.1126C| eodem Maximiano equulei poena et lampadum exustione cruciatus, sed inter haec Domino sibi apparente est refrigeratus, tandem ictu gladii martyrii cursum consummavit.
Mediolani nativitas sanctorum Gervasii et Protasii, Nazarii et Celsi pueri.
Lugduni Peregrini, cujus beatitudinem miraculorum gloria testatur.
Romae Victoris papae et martyris. Qui constituit ut ubicunque in Ecclesia catholica necessitas occurreret, quicunque ex gentilitate ad Christi fidem festinans, verae fidei confessione praemissa, sive in fonte, sive in flumine, sive in mari licite baptizaretur.
Item Innocentii papae. Qui constitutum fecit de omni Ecclesia, et de regulis monasteriorum, et de 131.1126D| Judaeis et de paganis: et multos Cataphrygas invenit, quos exsilio in monasteria relegavit; et ipse invenit Pelagium et Coelestinum haereticos, ac damnavit eos, et hoc constituit ut qui nati fuerint de Christiano, denuo per baptismum nascantur, quod Pelagius damnavit.
Mediolani commemoratio sanctorum martyrum Gervasii et Protasii, Nazarii et Celsi pueri.
IV KAL. AUG.--Romae via Aurelia nativitas sancti Felicis papae, sub Constantio filio Constantini. Qui Constantius imperator concilium haereticorum ac Valentis et Ursatii Arianorum approbans, quia et ipse Arianus erat ab Eusebio Nicomediense rebaptizatus, ejecit sanctum Felicem urbis episcopum de sede episcopatus sui. Et facta est persecutio maxima 131.1127A| in clero, ita ut presbyteri et clerici plures necarentur et martyrio coronarentur. Depositus autem sanctus ac beatissimus Felix papa, habitavit in praediolo suo, quod erat via Portuensi; sed, agentibus postmodum haereticis, ductus est in civitatem et capite truncato martyrio coronatus est.
Eodem die nativitas sanctorum martyrum Simplicii, Faustini, Beatricis, temporibus Diocletiani et Maximiani. Qui post multa ac diversa supplicia, jussi sunt capitalem subire sententiam, et ligato saxo in colla eorum, jactari per pontem qui vulgo Lapideus, sed a prudentioribus Lepidi vocatur, in Tiberinis reumatibus. Quorum corpora, Dei nutu inventa, levata sunt a beata sorore eorum Beatrice et beatissimis presbyteris Crispo et Joanne, et sepulta 131.1127B| sunt in loco qui appellatur Sextum Philippi, via Portuensi. Quo comperto Lucretius, possessor vicinus, nocte praefocari fecit sanctam Beatricem, et sic quasi a nemine jam impediendus, possessiones sanctorum invasit. Ubi dum quaedam mulier filium parvulum lactaret, ipse infantulus, Lucretio cum complicibus suis epulante, hujusmodi vocem emisit dicens: « Audi, Lucreti: occidisti et invasisti, et ecce datus es in possessionem inimici. » Ad hanc vocem invasus a maligno spiritu ibi in convivio, et per tres horas vexatus, emisit spiritum Lucretius, mortemque sempiternam lucratus.
Depositio beati Lupi episcopi Trecasini. Qui cum beato Germano Antissiodorensi episcopo venit in Britanniam, et quinquaginta ibi annis sacerdotio 131.1127C| functus, ad Christum, quem semper dilexit, mundi ac diaboli victor, ascendit. Quique inter alia miracula tempore regis Attilae, qu i Gallias crudelissime devastabat, sicut in hymno ejus canitur: Dum bella cuncta perderent, orando Trecas muniit.
Aurelianis Prosperi episcopi, viri sanctissimi et doctissimi. Qui multa ad utilitatem Ecclesiae conscripsit, maximeque gratiam Dei contra superbiam haereticorum defensare curavit.
III KAL. AUG.--Romae in coemeterio Pontiani, ad Ursum Pileatum, nativitas sanctorum Abdonis et Sennis. Quos Decius in civitate Persarum Cordula comprehensos, catenis vinctos Romam perduci, et ornatos auro atque lapidibus pretiosis: in templo Intelludi [ f. Telluris] praesentati sunt Decio ac senatui, 131.1127D| et omni populo Romano facti sunt spectaculum, eo quod essent nobiles et subreguli, insuper et a Domino Jesu Christo divinitus illustrati. Tunc Decius, ira permotus, jussit Valeriano praefecto ut si deum Solem non adorarent, ferarum morsibus interirent. Qui tenuit eos ac duxit ante simulacrum Solis juxta amphitheatrum ut sacrificarent. Sed illis contemnentibus, et in simulacrum Solis expuentibus, jussit Valerianus ut cum plumbatis caederentur; deinde introductis in amphitheatrum, admissi sunt eis leones duo et ursi quatuor: qui rugientes venerunt ad pedes sanctorum, et nullatenus eos laeserunt, sed magis custodiebant. Valerianus vero, plenus furore, jussit gladiatores introire, et beatos 131.1128A| subregulos interficere, et ligare pedes eorum, et ante simulacrum Solis jactare. Ubi jacuerunt corpora sanctorum tribus diebus. Post triduum venit quidam subdiaconus, Quirinus nomine, et collegit noctu corpora, et recondidit in arca plumbea in domo sua tertio Kalendas Augusti. Ubi latuerunt usque ad tempora Constantini. Tunc se reserantes beati martyres, levati sunt et translati in coemeterium beati Pontiani.
In Africa, civitate Tyburbolucernaria, nativitas sanctarum virginum Maximae, Donatillae et Secundae. Quae persecutione Gallieni sub Anulino judice passae sunt. Qui eas diutina fame ac siti ad negandum Christum compellere conatus, sed despectus contemptusque, aceto et felle potari praecepit. 131.1128B| Deinde cum in conspectu ejus crudelissime caederentur, jussit calcem super plagas earum spargi et fricari: exinde in equuleo extendi et torqueri et stativam ( ita ms. ) ad bibendum offerri, dein super craticulam ad carbones igneos sterni, et prunas ardentes super comam capitis earum adduci: postmodum in theatro ad ludibrium deponi et ab omnibus conculcari. Cumque eas invincibiles per omnia vidisset, ad bestias damnavit, et ferro vinctas, ad spectaculum populi iterato jussit in theatrum produci. Quae cum introducerentur in media arena, osculatae sunt se invicem, ut martyrium pace complerent. Quibus admissus ursus ferocissimus ac saevissimus, in mansuetudinem versus, pedes eorum lingere coepit. Tunc furore repletus Anulinus, sanctas 131.1128C| Dei martyres gladio jussit adverti.
Item in Africa Rufi, Prisci, Paternae, Septimae, Optionis, Ammonii, Justi, Juliae, Potamiae; item Maximae.
Antissiodoro depositio beati Ursi episcopi.
II KAL. AUG.--Caesareae passio sancti Fabii martyris. Qui cum ferre vexilla praesidialia recusaret, primum diebus aliquot in carcerem trusus est, deinde productus sistitur ante tribunal, interrogatus semel et iterum, in Christi confessione perdurat: et mox a furibundo judice capitali sententia damnatus est: cujus etiam detruncato cadaveri sepultura per triduum sub custodia negabatur. Quod postea, reticulo inclusum, in maris profunda seorsum et seorsum caput immergitur. Sed Domini 131.1128D| virtute rescisso reticulo, membra capiti revocantur, et scapulis cervix cum indiciis passionis adjungitur; atque ita suae integritati redditum corpus unda blandiore ad Cartenitanum littus evectum, et condigno cultu a fidelibus in basilica tumulatum est.
In Africa, civitate Sinnada, nativitas sanctorum Democriti, Secundae, Dionysii et Thyrsi martyrum.
Antissiodoro depositio sancti Germani episcopi et confessoris, qui multis virtutibus, doctrina et continentia clarus, etiam Britonum fidem per duas vices a Pelagiana haeresi defendit. Cujus tamen festivitas Kalendis Octobris apud Gallicanas Ecclesias celebrior habetur.
AUGUSTUS. Augustus habet dies XXXI, lun. XXIX. 131.1129A| KAL. AUG.--Apud Antiochiam Syriae nativitas septem fratrum Machabaeorum cum matre, qui, ut beatus Augustinus ait, « ante tempora revelatae gratiae, multimoda passione probati fideles sunt inventi. Quos crudelissimus Antichristi praecessor Antiochus, de patria eliminatos, gentile solum sacri sanguinis effusione fecit, invidus atque inscius, consecrare. »
Romae statio ad sanctum Petrum ad Vincula. Quam ecclesiam ipse primus in Europa primam construxit et consecravit. In qua postmodum catenae, quibus apud Hierosolymam vinctus et a quibus angelica visitatione solutus est, fidelium cura positae, 131.1129B| expetuntur et coluntur orbis quadripartiti veneratione, sicut etiam distichon antiquissimum de illis testatur.
In Arabia, civitate Philadelphia, synodus martyrum celebratur.
Ibidem nativitas sanctorum martyrum Cyrilli, Aquilae, Petri, Domitiani, Rufi, Menandri, una die simul coronatorum.
In Italia, civitate Vercellis, sancti Eusebii episcopi et confessoris. Qui ob confessionem catholicae fidei a Constantino principe Scythopolim Arabiae, ac deinde Cappadociam relegatus, sub Juliano imperatore ad Ecclesiam suam reversus, novissime, persequentibus Arianis, martyrium scalarum tractu perpessus, sed Salvatore Jesu Christo servante salvatus, 131.1129C| in pace Ecclesiae circum confessionis suae consummavit, prius sibi visione revelata, quia in Kalend. Augusti a monte ad montem volare deberet. Quod Patres ita interpretantur, quia videlicet ab humanitate Christi, quem verum Deum propter nos hominem factum, in terris confessus est, ad visionem Dei Patris, Spiritus sancti gratia sublevante, esset perventurus in coelis, eisdem Kalendis.
In Hispaniis, civitate Gerunda, sancti Felicis martyris. Qui de Scyllitana civitate oriundus, cum persecutiones in Hispaniis adversus Christianos agi comperisset, ascensa mercatorum navi, amore martyrii ocius accurrit. Et cum aliquandiu apud Barcinonam, Empurias et Gerundam verbum Dei praedicans, plurimos in fide Christi confortasset, et fama 131.1129D| ejus longe lateque crebresceret, jubente Datiano, repente a Rufino officiali tentus est: cumque nomen Christi constantissime fateretur, primo fustibus caesus, et in ima carceris trusus, deinde manibus pedibusque ligatis, negato cibo et potu, in loco squalido projectus est. Post haec etiam catenis gravioribus vinctus, per totas plateas ab indomitis mulis tractus et pene in frusta discerptus est; deinde missus in carcerem, nocte ab angelo visitatus et solutus atque sanatus fuit, factoque die ad certamina revocatus est. Tunc ungulis excoriatus, capite inverso ab hora tertia usque ad vesperam suspensus, nullum penitus sensit dolorem. Deinde in carcerem Rufinus eum tradi praecepit, ubi per 131.1130A| totam noctem splendor copiosus effulsit, et voces angelorum psallentium sunt auditae. Quod cum nuntiatum fuisset Rufino a custodibus, jussit eum, manibus post tergum ligatis, in maris profunda demergi, ubi continuo vincula ejus disrupta sunt, et angelis sibi manum tenentibus, super undas deambulans, ad littus venit. Tunc Rufinus jussit iterum cutem ejus ungulis detrahi, ac deinde usque ad ossa laniari, et tandiu vulnera vulneribus instaurari, usque dum invictum Christo spiritum reddidit. Cujus corpus Gerundae in monumento, quod sibi ipse praeparaverat, conditum est Nonis Augusti.
In Gallia, civitate Biturica, depositio beati Arcadii episcopi.
IV NON. AUG.--Romae, in coemeterio Callixti, 131.1130B| nativitas sancti Stephani papae et martyris, sub Valeriano et Gallieno principibus. Hic constituit ut sacerdotes et levitae vestes sacras in quotidiano usu non haberent, nisi tantum in ecclesia. Qui cum persecutio saeva grassaretur, congregato universo clero suo, hortabatur eos ut pro Christo coronam martyrii alacriter susciperent. Ordinaverat autem tres presbyteros et septem diaconos, et clericos sedecim, cum quibus de regno Dei assidue docebat. Divina autem gratia procurante, occurrebant multi ex gentilibus, et honesti viri ut baptizarentur ab eo: inter quos Nemesius tribunus cum omni sua domo, filiaque sua, nomine Lucilla, quae caeca erat, at per beatum Stephanum illuminata fuerat; et Olympius alter tribunus cum uxore sua Exuperia, et filio 131.1130C| Theodulo, et aliis plurimis. Qui postea gloriosa confessione martyrii palmam promeruerunt. Celebrabat autem beatus Stephanus missas atque concilia per cryptas martyrum. Quem Valerianus et Gallienus summo studio perquisitum missis militibus teneri fecerunt cum multitudine clericorum, presbyterorum et diaconorum. Qui veniens ad tribunal Valeriani solus intravit, et condemnatus ad mortem, perductus est a militibus foras muros portae Appiae ad templum Martis, ut ibi aut simulacrum Martis adoraret aut interiret. Orante autem beato Stephano Deum suum, facto fragore tonitrui cum terroribus coruscationum, corruit pars maxima templi sacrilegi, et milites pavefacti fugerunt. Ipse vero cum omnibus Christianis ad coemeterium sanctae Lucinae 131.1130D| perrexit, et multis eos consolatus sermonibus, obtulit pro eis sacrificium Deo omnipotenti. Quae gesta audiens Valerianus, misit plurimos militum qui beatum Stephanum punirent. Qui venientes invenerunt eum sacrificium Deo offerentem: quem intrepidum et constantem ante altaris officia, et coepta perficientem, in eodem loco, in sua sede decollarunt.
In Antiochia nativitas reliquiarum sancti Stephani protomartyris Christi et primi in Ecclesia diaconi: ubi haberi dicitur unus de lapidibus quibus in passione sua percussus est, et multas sanitates per eum fieri.
Eodem die passio sanctae Theodotae cum tribus 131.1131A| filiis suis, in provincia Bithynia, urbe Nicaea, tempore Diocletiani, sub comite Leucadio, qui eam ferro vinctam cum filiis consulari Bithyniae Nicetio destinavit. At ille filium ejus primogenitum Evodium, Christum fiducialiter confitentem, in conspectu matris jussit fustibus caedi. Cumque pia mater sacris adhortationibus filium confortare non desisteret, jussit Nicetius cuidam Hirtaco ut prius ei illuderet et sic inter publicas meretrices constitueret: quam ille tenere conatus, sed ab angelo Dei pugno percussus in naribus, nimia sanguinis eruptione periclitatus recessit ab ea. Tunc consularis Nicetius, in furore nimio succensus, jussit ignem copiosum accendi, et beatam Theodotam cum tribus filiis suis immitti, et sic in confessione Christi consummata, 131.1131B| migravit ad coelum.
In Italia, civitate Verona, nativitas sanctorum Felicis et Nicetii.
III NON. AUG.--Hierosolymis inventio, imo raptus corporis sancti Stephani, protomartyris Christi, quando lapidatus a Judaeis, et aliquandiu custoditus ne sepeliretur a Christianis, tandem compassione beati Gamalielis sublatus est, et in villa Gamaliel sepultus ac lamentatus est, sicut ipse Gamaliel septimo Honorii principis anno, cuidam presbytero nomine Luciano in visione divina apparens, exposuit, et sanctus etiam Lucas breviter intimavit, dicens (Act. VIII): Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum. Cujus visionis seriem commodius, Deo 131.1131C| donante, in tempore suo, id est septimo die Kalendarum Januarii, quando sacrum corpus ejus patefactum et Hierosolymam translatum est, vita comite curabimus aperire. Quam revelationem quidam minus caute legentes, hoc tempore putant actitatam, cum et circa principia Decembris inchoata, et juxta finem ejusdem mensis probetur absque dubio consummata, ut celebritas protomartyris Christi subjiceretur nativitati Jesu Christi.
Romae nativitas sanctorum Diogenis et Stephani martyrum.
Constantinopoli sancti Achillae.
Augustoduno depositio sancti Euphronii episcopi.
II NON. AUG.--Natale sancti Aristarchi, de quo apostolus Paulus Colossensibus scribit: Salutat vos 131.1131D| Aristarchus concaptivus meus (Coloss. IV). De qua captivitate, quia tractatores divinarum Scripturarum, alios adeo errasse, ut animas de coelo captivatas et ad corpora damnatas existimarent, alios vero pio quidem sensu, sed historiae satis incongruo, ita intellexisse cognovi, ut idcirco beatus Apostolus Aristarchum concaptivum suum dixerit, quia captivitatem quam omnes patimur, solus pene secum senserit, et sentiendo doluerit; quod ego ab anterioribus gratis accepi, sequentibus sine invidia tradam: Cum Judaei rebellionem contra Romanos assumpsissent, illi solito sibi more, quasi injuriam dissimulantes, interimque Judaeae parcentes, Basanitidem et Galilaeam sive Galaaditin devastantes, Giscalamque, beati Pauli et 131.1132A| Aristarchi patriam, invadentes, pueros ipsos in Ciliciam cum parentibus transmigrarunt. Unde idem Apostolus vere et multipliciter se peregrinum agnocens, cum sanctis Patribus supernae Jerusalem jugiter suspirabat, sed et terrestrem discendi gratia frequentabat, ut jam superius insinuavimus.
Romae, in crypta arenaria, beati Tertullini martyris, quem beatus Stephanus pontifex baptizatum, in albis presbyterum consecravit. Qui post biduum consecrationis suae, tentus a Marco praefecto, ductus est ad Valerianum imperatorem, quem ille extensum mactari fustibus jussit. Cumque inter caedes Christo gratias ageret, jussit lateribus ejus Valerianus ignem supponi; cumque laetus et constans perseveraret, jussit elevari eum, et tradi Sapricio praefecto: qui 131.1132B| primum jussit os ejus lapidibus conquassari, deinde extentum in equuleo, nervis diutius torqueri, deinde ignibus assari. Qui cum perseveranter, sancti Spiritus gratia roboratus, Christum Dominum fateretur, mandavit hoc factum Sapricius Valeriano tyranno: Cui ille remandavit, ut ejus caput abscinderetur. Tunc Sapricius depositum de equuleo jussit eum duci via Lavicana, in secundo milliario, et ibidem decollari. Cujus corpus sanctus Stephanus papa colligens cum clericis, hymnis Deo redditis, sepelivit in eodem loco in crypta arenaria.
Item Romae, in via Tiburtina, Crescentiani et Justi.
Item Justini presbyteri, de quo narratur in passione sancti Laurentii quod multos ad fidem Christi 131.1132C| converteret, et plurimorum martyrum corpora sepeliret.
Apud Lugdunum Galliae adventus corporis sancti Justi episcopi de eremo.
NON. AUG.--In Gallia, civitate Catalaunis, depositio sancti Memnii episcopi et confessoris, de quo legitur quod a beato Petro apostolo episcopus ordinatus, in Galliam una cum sancto Dionysio atque Eucherio ad praedicandum verbum Dei fuerit directus. Qui post admirabilis vitae consummationem, et plurimorum miraculorum ostensionem, ad vitam commigravit aeternam.
Romae Hormisdae papae, qui sedit annos septemdecim, et composuit clerum ac psalmis erudivit, sepultusque est in ecclesia beati Petri.
131.1132D| In Augusta Euphratensi nativitas sancti Afri martyris. Quorum nominum similitudine, id est et Augustae et Afri, nostrates inducti, hac die apud Augustam Rhetianam sive Vindelicam passionem sanctae Afrae consummatam putaverunt. De qua in sequentibus Deo volente dicemus.
Augustoduni depositio sancti Cassiani episcopi.
Alibi nativitas sanctorum Floriani et Coelestini.
VIII ID. AUG.--Romae via Appia, in coemeterio Callixti, nativitas sancti Sixti episcopi et martyris.
Item in coemeterio Praetextati, Felicissimi et Agapiti diaconorum, sub Decio imperatore, Valeriena praefecto. Qui tenuit beatissimum senem sanctum 131.1133A| Sixtum episcopum Romanum, cum omni clero suo, et reclusit in publica custodia, et fuerunt ibi diebus multis. Postea vero jussit Decius beatum Sixtum cum duobus diaconibus Felicissimo et Agapito sibi in templo Intelludi praesentari, et contemnentes idolis sacrificare in custodia privata includi. Cumque iterato praesentarentur Decio et Valeriano, suggerente Valeriano, jussit Decius ut ducerentur ad templum Martis, et si sacrificare nollent, in eodem loco capite truncarentur. Cumque illuc perducti fuissent, dixit beatus Sixtus ad templum Martis: Destruat te Christus Filius Dei vivi. Et cum respondissent omnes Christiani, Amen, subito cecidit aliqua pars templi, et comminuta est. Tunc beatus Laurentius coepit clamare dicens: Non me derelinque, Pater sancte, 131.1133B| quia thesauros jam expendi quos tradidisti mihi. Milites autem qui duxerunt eos, audientes thesauros, tenuerunt beatum Laurentium archidiaconum, sanctum vero Sixtum, Felicissimum atque Agapitum duxerunt in clivum Martis, et ibidem decollaverunt. Noctu vero advenientes clerici, et maxima pars Christianorum, collegerunt corpora sanctorum, et in locis supra nominatis honorifice sepeliverunt. Decollati sunt cum eis et alii quatuor, Januarius, Magnus, Vincentius et Stephanus subdiaconi, ut in Gestis pontificalibus legitur. Passus est cum eis quoque sanctus Quartus, ut scribit magnus doctor Cyprianus. Hic beatus Sixtus apud Athenas natus et edoctus, prius quidem philosophus fuit, sed postea Christi discipulus factus fuit. Sedit in episcopatu annum 131.1133C| unum, menses decem, dies triginta et tres.
Item Romae militum centum sexaginta quinque, et passio sanctae Afrae virginis.
Eodem die in Hispaniis, civitate Compluto, Justi et Pastoris fratrum. Qui cum adhuc pueri litteris imbuerentur, projectis in schola tabulis, sponte ad martyrium cucurrerunt: et mox a Datiano comite teneri jussi sunt, cum se mutuis exhortationibus constantissime roborarent, extra civitatem producti, et in campo Laudabili a carnificibus sunt jugulati.
VII ID. AUG.--Romae passio sanctorum martyrum numero viginti quinque.
Item sanctorum martyrum Petri et Julianae [Juliani] cum aliis octodecim.
In Tuscia, civitate Aretio, nativitas sancti Donati 131.1133D| episcopi et martyris. Qui nutritus a sancto Pigmento presbytero in titulo beati Pastoris, eruditus est non solum in divinis, verum etiam in humanis litteris sufficientissime. Cum quo et Julianus crevit, et subdiaconus ordinatus, rejecto postmodum gradu, inutilis apostata factus, ad imperium aspiravit. Quo tempore beatum Pigmenium Romae in custodiam mancipavit, et sanctos patrem et matrem Donati gladio occidit. Donatus vero lector fuga petiit Arelium civitatem, et habitavit cum Hilarino religiosissimo monacho, serviens Domino continuis orationibus et jejuniis. Factum est autem ut mulier nomine Suranna, 131.1134A| gentilis et pagana, capta oculis et corne vere caeca, cum unico filio suo, Herculio nomine, cellam beati Hilarini, cum quo beatus vir habitabat, requireret. Quam fide Christi instructam ad beatum Satyrum episcopum Hilarinus et Donatus perduxerunt. Qui fidem ejus accipiens, et Deo gratias agens, indixit ei jejunium, et ut humiliaretur in cilicio et cinere. Et sic deinde catechizavit eam et baptizavit, tam ipsam quam filium ejus. Et mox aperti sunt oculi Surannae. Quod factum audiens Apronianus, attulit etiam filium suum daemoniacum ad beatum Donatum. Quo orante simul cum beato Satyro episcopo et beato Hilarino, expulsus est daemon, puerumque sanum reliquit. Sed et non longo post tempore vir quidam Eustasius, rector Tusciae et exactor 131.1134B| fisci, dum occupatus alicubi teneretur, supervenientibus hostibus, uxor ipsius Euphrosyna pecuniam fisci abscondit, et paucis diebus succedentibus, absente adhuc viro, defungitur. Rediens autem vir ejus, et pro pecunia fisci conventus, venit ad beatum Satyrum et Donatum, et indicavit eis anxietatem animi sui. Stans itaque Donatus super sepulcrum uxoris ipsius, voce magna clamavit: « Euphrosyna, per Christum crucifixum te adjuro ut dicas nobis quid factum sit de pecunia fisci, quia vir tuus propter eam ab exactoribus valde affligitur. » Quae mox de sepulcro respondit: « In ingressu domus suffossa latet pecunia quam quaeritis. » Recepta igitur pecunia liberatus est Eustasius ab impositione calumniae. Verum recepto beato Satyro cum patribus suis, ejus 131.1134C| loco sacerdotium beatus Donatus suscepit. Cumque die quadam missas celebrasset populo, et de corpore Christi ac sanguine populus venerabiliter recrearetur, diaconus quidam, nomine Anthimus, tradebat sacrum sanguinem Christi, et subito paganorum impulsu cecidit, et sanctum calicem comminuit. Unde valde tristis tam ipse quam populus Christi effectus. Cujus tristitiam Dominus per beatum Donatum illico relevavit: nam collecta sunt fragmenta Dominici calicis et beato viro allata; quae flendo ille suscipiens, oratione facta vas in pristinam formam restauravit. Quo signo perculsi pagani, simul cum Christianis deitatem Christi confessi sunt, ac circiter septuaginta et octo animae in Christum credentes, per baptismum salvatae sunt. Multis ergo signis 131.1134D| Dominus glorificans sanctum suum, ad coronam martyrii provexit. Denique tempore Juliani imperatoris, tentus a Quadratiano Augustali, simul et cum eo vir Dei Hilarinus jubetur idolis sacrificare. Cui fideliter reluctanti, jussit Quadratianus ejus os lapidibus contundi, Hilarinum vero monachum in conspectu ipsius tandiu fustibus caedi donec spiritum emitteret; deinde beatum Donatum in custodia recludi. Ubi cum innumera miracula Dominus per servum suum operaretur, misit Quadratianus, et gladio percussit septimo Idus Augusti. Cujus corpus Christiani juxta civitatem cum veneratione sepeliverunt, 131.1135A| martyris vero Hilarini ossa in civitate Ostia tumulata servantur.
Apud Mediolanum sancti Faustini, tempore Aurelii Commodi martyrizati.
Apud provinciam Rhetiam, civitate Augusta, nativitas sanctae Afrae. Quae cum esset pagana et meretrix, per doctrinam sancti Narcissi Gerundensis episcopi, eo per gratiam Dei directi, ad Christum conversa, et cum omni domo sua baptizata, pro confessione Domini cum matre Hilaria et puellis, Digna, Eumenia [Eunomia] et Euprepia, igni est tradita.
VI ID. AUG.--Romae nativitas sancti Cyriaci. Qui post longam carceris macerationem, quam sub Maximiano pertulit cum Sisinnio condiacono suo, et 131.1135B| Largo et Smaragdo, post multa facta miracula, in quibus filiam Diocletiani Artemiam ipsius rogatu a daemonio curavit ac baptizavit; filiam quoque Saporis regis Persarum Jobiam, missus illo a Diocletiano pro hoc, aeque liberavit a daemonio, ac baptizavit cum ipso rege, et aliis trecentis et triginta: rediens Romam post mortem Diocletiani, tentus est inter alios Christianos a filio ejus Maximiano, et in custodiam missus, eo quod sororem suam Christianam fecisset. Deinde praecepit idem Maximianus ut die processionis suae, nudus, catenis obligatus, ante rhedam ejus traheretur. Et post hoc eductus de carcere cum sociis Largo et Smaragdo et Crescentiano, per Carpasium vicarium, pice reliquata caput ejus perfusum est. Et rursum post dies quatuor eductus 131.1135C| est denuo de carcere, in catasta extensus, attractus nervis et fustibus caesus: post dies aliquot, jubente Maximiano, capite truncatus est cum Largo et Smaragdo et aliis viginti: quorum corpora collegit noctu Joannes presbyter et sepelivit in via Salaria, sub die decimo octavo Kal. Aprilis. Post dies octo veniens beatus Marcellus episcopus cum Lucina matrona Christianissima, condivit corpora sanctorum cum aromatibus et linteaminibus. Deinde sustulit ea et transtulit in praedium suum via Ostiensi, milliario ab urbe Roma septimo, et manu sua recondidit in sarcophagis lapideis, die octavo mensis Augusti. Carpasius vero vicarius petiit domum Cyriaci, quam donaverat ei Diocletianus Augustus, et eam statim Maximianus concessit. Ingressus autem Carpasius, 131.1135D| invenit locum ubi sanctus Cyriacus diaconus fontem aedificavit, quem consecravit beatus Marcellus episcopus, ubi venientes ad fidem, baptizabat beatus Cyriacus: in quo loco Carpasius balneum sibi statuit, et dum lavassent et epulas exhibuissent, Carpasius et novemdecim pariter cum ipso, cum deriderent fidem Christianam, subito ceciderunt et mortui sunt.
In Nicomedia natalis sanctorum Nazarii, Juliani et Agapes virginis, Eutychiani, Philadelphiae, Leonidis.
Apud Viennam Galliae urbem nativitas sancti Severi 131.1136A| presbyteri et confessoris. Qui ut ejus testantur gesta, natione Indus, fide Christi fervens, causa Evangelium praedicandi laboriosissima peregrinatione suscepta, etiam ad praefatam urbem deveniens, ingentem paganorum multitudinem verbo et miraculis ad fidem Christi convertit; cumque in pace quievisset, conditus est in basilica beati Stephani, signis clarus, mira fidelium veneratione colitur.
V ID. AUG.--Vigilia sancti Laurentii.
Eodem die Romae natalis sancti Romani martyris. Qui confessione beati Laurentii compunctus, petiit ab eo baptizari; et mox, jubente Decio, cum fustibus exhibitus et decollatus est
In Verona civitate Firmi et Rustici, qui tempore Maximiani imperatoris et Anulini consiliarii ejus 131.1136B| passi sunt.
In Oriente passio multorum martyrum.
In Colonia Faustini, Marcellini, Secundiani, Veriani, juxta Martyrologium beati Hieronymi, cum a nostratibus, apocryphorum deliramenta sectantibus, a beato Sixto propter continuationem temporum baptizati, et a Decio dicantur interempti.
IV ID. AUG.--Romae, via Tiburtina, nativitas sancti Laurentii archidiaconi et martyris sub Decio imperatore. Cui beatus Sixtus omnes facultates et thesauros Ecclesiae, pergens ad coronam martyrii, reliquit. Quos ille munifica liberalitate debilibus et aliis pauperibus, viduisque et indigentibus erogare curavit. Quo audito Decius Caesar fecit eum sibi praesentari: et auditum tradidit eum Valeriano Urbis 131.1136C| praefecto, qui et ipse dedit eum in custodiam cuidam Hippolyto, et Hippolytus reclusit eum cum multis. Ibidem beatus Laurentius post sanationem Cyriacae viduae, et illuminationem Crescentionis, Lucillum caecum in nomine Jesu Christi videntem reddidit. Hoc factum audientes multi caeci, veniebant ad beatum Laurentium, et illuminabantur. Quod videns Hippolytus credidit, et catechizatus atque baptizatus est. Completis autem tribus diebus, in quibus ex permissu Hippolyti, jam Christiani, omnes facultates Ecclesiae beatus Laurentius pauperibus expendit, praesentavit se ipse in palatio Sallustiano. Decius, iratus, jussit eum exspoliari et caedi scorpionibus: postea vinctus catenis ductus est beatus Laurentius in palatium Tiberii ut ibi audiretur; et iracundia 131.1136D| plenus Decius jussit eum nudum caedi. Qui dum caederetur clamabat ad Caesarem: « Ecce, miser, vel modo cognosce quia non sentio tormenta tua. » Tunc Decius fustes augeri darique ad latera ejus laminas ferreas ardentes jussit. Beatus vero Laurentius dixit: « Domine Jesu Christe, Deus de Deo, miserere mihi servo tuo, quia accusatus non negavi; interrogatus, te Dominum Jesum Christum confessus sum. » Et cum diutissime plumbatis caederetur, dixit: « Domine Jesu Christe, qui pro salute nostra dignatus es forman servi accipere ut nos a servitio daemonum liberares, accipe spiritum meum. » Et audita 131.1137A| est vox: « Adhuc multa certamina tibi debentur. » Tunc extensus in catasta, et scorpionibus gravissime caesus, subridens et gratias agens, dicebat: « Benedictus es, Domine Deus Pater Domini nostri Jesu Christi, qui nobis donasti misericordiam, quam meriti non sumus: sed tu, Domine, propter tuam pietatem, da nobis gratiam, ut cognoscant omnes circumstantes, quia tu consolaris servos tuos. » Tunc unus de militibus, nomine Romanus, credidit Domino Jesu Christo, et dixit beato Laurentio: « Video ante te hominem pulcherrimum, stantem cum linteo, et extergentem tua vulnera. Adjuro te per Christum, qui tibi misit angelum suum, ne me derelinquas. » Levatus igitur beatus martyr de catasta, et solutus, redditus est Hippolyto, 131.1137B| tantum in palatio. Veniens autem Romanus cum urceo, misit se ad pedes beati Laurentii ut baptizaretur: et mox baptizatus, ac se Christianum publica voce professus, eductus foras muros portae Salariae, decollatus est. Decius autem Caesar pergit noctu ad thermas juxta palatium Sallustii; et exhibito ei sancto Laurentio, allata sunt omnia genera tormentorum: plumbatae, fustes, laminae, ungues, lecti, baculi. Et dixit Decius beato martyri: « Jam depone perfidiam artis magicae, et dic nobis generositatem tuam. » Cui beatus Laurentius dixit: « Quantum ad genus, Hispanus sum eruditus vel nutritus Romanus, et a cunabulis Christianus, eruditus omni lege sancta et divina. » Et Decius: « Sacrifica, inquit, diis, nam nisi sacrificaveris, 131.1137C| nox ista in te expendetur cum suppliciis. » « Mea, inquit ille, nox obscurum non habet, sed omnis in luce clarescit. » Et cum caederetur lapidibus os ejus, ridebat, et confortabatur ac dicebat: « Gratias tibi ago, Domine, quia tu es Dominus omnium rerum. » Allatus est autem lectus cum tribus costis, et exspoliatus beatus Laurentius vestimentis suis, extentus est in cratem ferream, et cum furcis ferreis coriatus desuper, dixit Decio: « Ego me obtuli sacrificium Deo in odorem suavitatis, quia sacrificium est Deo spiritus contribulatus. » Carnifices tamen urgenter ministrabant carbones, mittentes sub cratem, et desuper eum comprimentes furcis ferreis. Sanctus Laurentius dixit: « Disce, miser, 131.1137D| quanta est virtus Domini Jesu Christi Dei mei, nam carbones tui mihi refrigerium praestant, tibi autem supplicium sempiternum. Quia ipse Dominus novit quia accusatus non negavi, interrogatus Christum confessus sum, assatus gratias ago. » Et vultu pulcherrimo dicebat: « Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, quia me confortare dignatus es. » Et elevans oculos suos in Decium, ait: « Ecce, miser, assasti unam partem, regyra aliam, et munduca eam. » Gratias igitur agens et glorificans Deum, dixit: « Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, quia merui januas tuas ingredi, » et emisit spiritum. Mane autem primo, adhuc crepusculo, rapuit corpus ejus Hippolytus, et condivit cum linteis et aromatibus, et hoc factum mandavit Justino presbytero. 131.1138A| Tunc beatus Justinus et Hippolytus, plorantes et multum tristes, tulerunt corpus beati Laurentii martyris, et venerunt in via Tiburtina in praedium matronae viduae, nomine Cyriacae, in agro Verano, ad quam ipse beatus martyr fuerat noctu, cui et linteum dedit, unde sanctorum pedes exterserat, et ibi jam hora vespertina sepeliverunt quarto Idus Augusti. Et jejunaverunt agentes vigilias noctis triduo cum multitudine Christianorum; beatus vero Justinus presbyter obtulit sacrificium laudis, et participati sunt omnes. Tunc passi sunt Claudius, Severus, Crescentius et Romanus, ipso die quo beatus Laurentius, post tertium diem sancti Sixti martyris.
Eodem die Romae militum centum et quadraginta 131.1138B| quinque.
III ID. AUG.--Romae inter duas Lauros natalis sancti Tiburtii, filii Chromatii Urbis praefecti, quem, cum esset scholasticissimus, erudierunt in fide beatus Sebastianus et sanctus Tranquillinus, ac gloriosus presbyter Polycarpus, qui ipsum in sacro fonte baptismatis innovavit, et familiam ejus promiscui sexus mille quadringentos cum eo pariter baptizavit. Hujus filius Tiburtius cum propter immanitatem persecutionis, et pater ejus, et ingens multitudo Christianorum cum illo in Campaniam ex consilio pontificis Gaii perrexisset, amore martyrii flagrans, resedit in urbe Roma. Et cum jejuniis et orationibus ibi cum beato Gaio papa occuparetur, quadam die transiens, incurrit in hominem qui, de alto lapsus, 131.1138C| ita caput et omnia membra quassatus erat, ut de sola sepultura ejus agerent hi ad quos pertinere videbatur: juxta quem ipse accessit, et coepit dicere super ejus vulnera lente orationem Dominicam et Symbolum, et ita factus est homo solidatis membris incolumis, quasi nihil ei contigisset. Tunc apprehendens parentes ejus, segregavit eos a turbis, et indicavit eis virtutem Christi: et videns animum eorum fixum fortiter in timore Domini, perduxit eos ad papam Gaium, qui juvenem sanatum ac Deo gratias referentem, et parentes ejus pariter baptizavit. Interea dum procella persecutionis graviter excresceret, junxit se quidam Torquatus nomine, simulata fide, veris Christi famulis, et egit arte quatenus orantem sanctum Tiburtium pagani comprehenderent. 131.1138D| Qui comprehensus, et ad Fabianum Urbis praefectum perductus, cum Christum constantissime confiteretur, jussit Fabianus ante pedes ejus carbones ardentes effundi, dicens ad eum: « Elige tibi unum e duobus: aut thura in istis carbonibus diis addice, aut pedibus nudis super eos incede. » Ille autem faciens signum crucis, constanter nuda super eos ingressus est planta; et coepit dicere: « Depone infidelitatem, et disce quia solus est Deus quem confitemur omnibus creaturis dominari: nam mihi in nomine Domini nostri Jesu Christi videtur quod super flores roseos ingrediar, quia creatura ipsa Creatoris famulatur imperio. » Cui Fabianus ait: « Quis ignorat magiam vos docuisse Christum? » 131.1139A| Tunc beatus Tiburtius exclamavit, dicens: « Obmutesce, infelix, et noli hanc injuriam auribus meis facere, ut audiam te ore rabido latrantem mellifluum nomen et sanctum. » Iratus Fabianus dictavit sententiam capitalem, ut gladio interficeretur. Ductus autem gloriosus martyr Tiburtius in via Levicana, tertio ab Urbe milliario, uno ictu gladii percussus abscessit; et in eodem loco a quodam parente Christiano sepultus est tertio Idus Augusti.
Eodem die Romae sanctae Susannae virginis et martyris, sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus, judice Macedonio. Fuit autem filia gloriosi presbyteri et martyris Gabinii, fratris Gaii papae et martyris, nobili sata propagine: quam pater diligentissime nutrierat, et divinis litteris imbuerat. Audiens itaque 131.1139B| Diocletianus de puella quod pulchritudine et sapientia praecelleret, misit ad Gabinum quemdam consobrinum suum, nomine Claudium, et petiit eam Augusto Maximino filio suo in conjugem. Cujus petitionem et filia et patre ac praecipue patruo refutante, etiam ipse Claudius a beato Gaio instructus et cum uxore sua Euprepia et filiis Alexandro et Cutia baptizatus est, et in tantum in fide convaluit, ut omnes suas facultates venderet et pauperibus Christianis erogaret. Quod audiens Diocletianus misit fratrem ejus, nomine Maximum, quid de puella Susanna ageret: qui et ipse a beatis Gaio et Gabino diligenter instructus, in Christoque baptizatus, coepit facultates suas vendere, et per quemdam suum amicum nomine Thrasonem, Christianissimum virum, per 131.1139C| vicos et carceres ministrare. Quibus Diocletianus compertis misit Julium, qui Claudium, et Maximum, et Euprepiam, quae alio nomine, ex Graeco et Latino composito vel interpretato, Praepedigna dicitur, et Alexandrum atque Cutiam puniret, jussitque filio suo Maximino ut abuteretur Susanna in domo sua, sicut ipsi liberet. Qui ingressus domum ubi sancta virgo orabat, vidit nimiam claritatem super eam, et timefactus ad palatium recurrit. Quod Diocletianus audiens, misit Macedium, qui eam intra domum patris sui constringeret, illeque exspoliatam eam coepit fustibus caedere. Cumque beata virgo in confessione Christi perseveraret, gladio percussa, spiritum incontaminatum Domino reddidit. Cujus corpus Serena Augusta, occulte Christiana, noctu collegit, 131.1139D| et manibus suis aromatibus conditum ac linteaminibus involutum posuit juxta sanctum Alexandrum tertio Idus Augusti. Sanguinem vero maris velamine detersit, et posuit in capsa argentea in palatio domus suae, ubi die noctuque furtivis orationibus semetipsam Domino effundebat.
Nicopoli passio multorum martyrum.
II ID. AUG.--In Sicilia civitate Catina [Catana] natalis sancti Eupli diaconi, sub Diocletiano et Maximiano Augustis. Qui cum extra velum secretarii se Christianum esset confessus, intromissus est, jubente Calvisiano consulari, in auditorium: et cum ibidem 131.1140A| fidem suam constantissime confiteretur, commotus ira Calvisius, jussit eum acrius torqueri, atque ad ultimum dictavit sententiam, dicens: « Jubemus Euplum justo judicio interfici. » Beatus vero Euplus gratias agens Deo, et flectens genua sua, facta oratione paravit cervicem, et decollatus est tertio Idus Augusti. Cujus corpus, aromatibus conditum, sepultum est in loco venerabili Catinae [Catanae] civitatis pridie Idus Augusti.
Eodem die passio Hilariae matris beatae Afrae martyris. Quae cum ad sepulcrum illius excubaret, ibidem pro fide Christi a persecutoribus igni tradita est cum Digna et Emenia [Eunomia] et Euprepia, quae fuerunt puellae sanctae Afrae.
In Historia [Istria?] sancti Juliani cum sociis suis.
131.1140B| In Syria, vico Magarito, natalis sanctorum Macharii et Juliani, ubi multa religio convenit monachorum.
ID. AUG.--Romae nativitas sancti Hippolyti, qui tempore Decii imperatoris, ligatus pedes ad colla equorum indomitorum, sic per carduos et tribulos, praerupta et ardua tractus, emisit spiritum. Et Concordiae nutricis ejus, quae ante ipsum plumbatis caesa martyrizavit. Et aliorum novem de domo ejus, qui simul decollati sunt.
Dorosyllae [apud forum Syllae] sancti Cassiani. Qui cum adorare idola noluisset, interrogatus a persecutore quid artis haberet, respondit quia pueros notas doceret. Et mox spoliatus vestibus, ac manibus post terga revinctis, statuitur in medio, vocatisque 131.1140C| pueris, quibus docendo exosus fuerat, data est facultas eum perimendi. At illi quantum oderunt discentes, tantum se ulcisci gaudentes, alii eum tabulis ac buxis feriebant, alii stylis vulnerabant. Quorum quanto infirmior erat manus, tanto graviorem martyrii poenam dilata morte faciebat. Scripsit Prudentius poeta.
Pictavis depositio Radegundae reginae, quae et prius in palatio jejuniis et orationibus atque eleemosynarum largitionibus Deo placere studuit, ac postmodum a sancto Medardo Suessionensi episcopo in monacham consecrata, adeo se hostiam vivam Christo exhibere curavit, ut inter mille cruces quas pro ejus amore sustinuit, etiam circulis aereis, a more sacrilegorum, sanctissima brachia sua constringi fecisset. 131.1140D| Sed easdem tribulationes remunerator fidelium etiam in praesenti recompensare dignatus est, annuens ei omnia quaecunque petiisset in nomine ipsius.
XVIII KAL. SEPTEMB.--Vigilia assumptionis sanctae Mariae.
Romae depositio sancti Eusebii episcopi et confessoris, qui praesente Constantio imperatore Ariano, cum fidem catholicam constantissime defenderet, et Liberium papam Arianae perfidiae consensisse doleret, jubente eodem Constantio, includitur in quodam cubiculo domus suae, habente in latitudine pedes quatuor, ubi multis diebus in oratione constanter perseveravit, ac post menses septem adhuc tamen inclusus, 131.1141A| decimo Kalendas Septembris dormitionem accepit. Cujus corpus collegerunt Gregorius et Orosius presbyteri, et sepelierunt in crypta juxta corpus beati Sixti episcopi et martyris, via Appia, in coemeterio Callixti, ubi et titulum ejus scribentes, posuerunt ita: Eusebio homini Dei. Audiens Constantius quod Gregorius et Orosius sepelivissent corpus beati Eusebii in eadem crypta ubi illud condiderat, praecepit vivum includi Gregorium: quem semivivum noctu Orosius presbyter excepit inde, et post paululum defunctum juxta corpus sancti Eusebii presbyteri sepelivit. Factaque est gravissima persecutio in catholica Ecclesia ab Arianis, sedem apostolicam tenente tunc Liberio.
Mendara Syriae natalis sancti Fortunati.
131.1141B| In Africa Demetrii.
Alibi Eutychii, Pauli, Eracli [Heraclii], Possessoris, Parmi, Dissei, Hermae, Prospolini, Prosalami, Hermiae.
Item Heraclii cum tribus.
In Aquileia natalis sanctorum Felicis, Fortunatae, Vincentiae.
Item alibi Eusebii, Tituli conditoris.
XVII KAL. SEPTEMB.--Assumptio beatae Mariae genitricis Dei. Pro quo nomine cum in caeterorum sanctorum transitu, depositio vel dormitio, aut certe natale dici soleat, quid venerabilis Pater Gregorius Turonicus episcopus in libro Miraculorum de eadem assumptione sentiat, libet ad utilitatem legentium commemorando proferre: « Post admirabilem igitur 131.1141C| Dominicae ascensionis gloriam, quae, contrito diabolicae malignitatis capite, mentes fidelium ad contemplanda coelestia animavit, sancti apostoli Domini et Salvatoris nostri cum beata Maria matre ejus, in unam congregati domum, omnia ponebant in medium, nec quidquam suum esse aliquis dicebat, sed unusquisque cuncta possidebat in charitate, sicut sacer apostolicae actionis enarrat stylus. Post haec dispersi sunt per regiones diversas ad praedicandum verbum Dei. Denique impleto beata Maria hujus vitae cursu, cum jam vocaretur e saeculo, congregati sunt omnes apostoli de singulis regionibus ad domum ejus. Cumque audissent quia esset assumenda de mundo, vigilabant cum ea simul. Et ecce Dominus Jesus advenit cum angelis suis, et accipiens animam 131.1141D| ejus, tradidit archangelo Michaeli et recessit. Diluculo autem levaverunt apostoli corpus ejus, posueruntque illud in monumento, et custodiebant, adventum Domini praestolantes. Et ecce iterum astitit eis Dominus, susceptumque corpus sanctum in nube, deferri jussit in paradisum. Ubi nunc resumpta anima, cum electis ejus exsultans, aeternitatis bono, nullo occasura fine, perfruitur. » Huc usque Gregorius. Quod si quem movet quomodo idem Gregorius, in Occasu solis positus, ea quae in Oriente sunt gesta compererit, ex aliis ejus scriptis agnoscat quia de toto orbe ad sanctum Martinum, sicut ad philosophos, concurrebatur, et de Occiduis mundi partibus loca sancta in Judaea frequentabantur. 131.1142A| Quod etiam usque ad haec Nortmannorum tempora jugiter actitari solebat. Sed ne idem catholicus et venerabilis Pater contra Apostolum sensisse videatur, ubi ait: Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium. Quoniam enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur, unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi in adventu ejus (I Cor. XV). Sciendum quia vel haec specialis assumptio corporis venerandae genitricis Dei Mariae, vel eorum qui cum Domino surrexisse leguntur, et in coelum ascendisse creduntur, apostolicam auctoritatem magis adjuvant quam impugnant. Quoniam et corpus illud, de quo Deus incorporari voluit, citius 131.1142B| in coelum sublevari decuit, et illos verae resurrectionis et ascensionis nostrae testes praeisse, procul dubio constat. De quibus quia doctissimi tractatores videntur inter se dissidere, non est meum in tam brevi opusculo definire. Hoc tamen certissime cum universali Ecclesia et credimus et confitemur, quia si reverendissimum illud corpus ex quo Deus est incarnatus, adhuc alicubi in terra celatur, revelatio utique ipsius ad destructionem Antichristi reservatur.
Eodem die in Nicomedia nativitas sanctorum Stratonis, Philippi et Eutychiani, cum sociis eorum.
Romae sancti Tharsicii martyris. Quem pagani cum invenissent Christi corporis sacramenta portantem, coeperunt discutere quid ageret et quid gereret. 131.1142C| At ille, indignum judicans porcis prodere margaritas, tandiu fustibus ac lapidibus caesus est, quo usque spiritum exhalaret. Et revoluto ejus corpore sacrilegi discussores nihil potuerunt in ejus manibus vestimentisque invenire sacramentorum Christi. Christiani autem collegerunt corpus ejus, et sepeliverunt in coemeterio Callixti via Appia.
XVII KAL SEPTEMB.--In Nicaea Bithyniae nativitas sancti Ursatii confessoris sub Licinio persecutore. Qui deinde, relicta militia, solitariam vitam in quadam turre praefatae urbis egit, tantisque virtutibus claruit, ut et daemones expulisse et ingentem draconem orando interemisse legatur. Scriptum in libro quinto Historiae ecclesiasticae Tripartitae.
Romae sanctae Serenae uxoris quondam Diocletiani 131.1142D| Augusti.
In Alexandria nativitas sanctorum Orionis, Aemilii, Agnati.
In Perside Thyrsi cum sociis suis.
XVI KAL SEPTEMB.--In Caesarea Cappadociae nativitas sancti Mammae sive Mammetis. Qui temporibus Aureliani tyranni, quando persecutio maxima fuit Christianis, cum puer esset decem annorum, relictis omnibus, fugit in montem cum pecoribus suis, quae ibidem pascebat et eorum lacte vescebatur. Ubi visitatio divina super illum venit, eique praesignavit qualiter pro Christi nomine pati deberet. Cum ergo ferae silvestres ad eum venirent, ipseque sedens quotidie Evangelium legeret, mansuetissime 131.1143A| circa eum versabantur, earumque lacte servus Dei et se et alios pauperes in alimoniis juvabat. Cum audisset hoc Alexander praeses eum inter feras communiter vivere, magicae arti illud deputavit: vocatumque ad se multis tormentis afflixit, hoc est, equuleo suspensum torsit, et in caminum ignis ardentem misit, sed in nullo eum ignis laedere potuit. Postea jussit eum lapidari, in tantum, ut pene totum corpus illius lapidibus operiretur. Quem persecutor mortuum credens, secessit. Sed Dominus, martyrem suum illaesum servans, postea sua vocatione ad coelestia regna eum arcessivit; sicque in pace animam reddens, ad aeternam requiem migravit.
In Africa sanctorum martyrum Liberati abbatis, Bonifacii diaconi, Servii [Servi] et Rustici subdiaconorum, 131.1143B| Rogati et Septimini [Septimi], monachorum et Maximi pueri. Qui persecutione Wandalica, jussu crudelissimi atque impiissimi regis Henrici [Hunnerici] de territorio Caspensis civitatis, ex habitaculo monasterii abstracti, atque ad urbem Carthaginensem perducti sunt. Ubi pro confessione catholicae fidei et unici baptismatis defensione primo carcerali custodiae mancipati, et crudelibus ferri ponderibus arctati, tenebrosis deputati sunt locis. Ubi cum die ac nocte Christianissimum populum in fidei constantia roborarent, jussit tyrannus, furore succensus, navem lignorum manipulis adimpleri, atque in ea omnes pariter alligatos, in medio pelagi igne supposito concremari. Cumque pro voluntate nefandi regis vel crudelium ministrorum, extensis eorum manibus 131.1143C| et pedibus elevatis, ignis fuisset lignis injectus, statim imperio divino, videntibus cunctis, exstinctus est. Et dum saepius revocaretur, iterum atque iterum exstinguebantur globi flammarum. Unde magis tyrannus furore simul et pudore repletus, jussit eos remorum vectibus enecari, et ita singulos in modum canum cerebris comminutis exstingui: sicque speciosum cursum certaminis sui, coronante Domino, perfecerunt. Corpora eorum in mare jactata, sed eadem hora illaesa littoribus reddita, et a Christiano populo reverenter sublata, praeeunte clero cum hymnis solemnibus condita sunt in monasterio continuo [ pro contiguo] basilicae, quod dicitur Celerinae. Scribit beatus Victor Africanus episcopus in Historia ejusdem Wandalicae persecutionis: quam et ipse 131.1143D| cum caeteris sustinuit, et fideli atque illustri stylo digessit.
In Alexandria Orionis.
XIV KAL. SEPTEMB.--Apud civitatem Praenestinam, milliario ab Urbe tricesimo tertio, natalis sancti Agapiti martyris sub Aureliano imperatore, praeside Antiocho. Qui cum esset annorum quindecim, et pro amore Christi martyrio ferveret, jussu imperatoris tentus, et primo nervis crudis diu caesus, deinde praesidi ut impelleretur sacrificare traditus est. Qui in durissimo atque obscurissimo carcere eum reclusit, et per quatuor dies ei cibum omnem negavit: inde cum de carcere praesidi fuisset exhibitus, prunas ardentes super caput ejus jussit imponi. 131.1144A| Sed cum gratias Deo martyr ageret, flagellis est caesus, et nudus suspensus capite deorsum verso, acri subter fumo facto, cum diceret praesidi: « Sapientia tua et vanitas tua in fumo laboret, » iterum flagellis caeditur à quatuor sibi invicem succedentibus, deinde bullientem aquam super ventrem ejus ministri diaboli effuderunt. Interea judex, de tribunali suo cadens, collectus a ministris in lecto reclinatur, et sentiens Dei virtutem in martyre, post modicum tristem animam amisit. De beato vero Agapito renuntiatum est imperatori, qui beatum virum leonibus jussit projici; sed mansuefactae ferae, pedibus martyris ad lambendum se inclinaverunt. Hoc videntes sceleris ministri, tulerunt de medio sanctum martyrem, et venerunt contra civitatem 131.1144B| Praenestinam, ubi sunt duae columnae et ibi eum gladio percusserunt sub die . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
( Hic iterum desiderantur aliquot pagellae in manuscripto codice. ) caput ejus sicut mons est ante me, unde totus contremisco. Traditur ergo aliis, et gaudio repletus, manus suas aqua lavit, genua flexit, cervicem ad terram humiliavit, orationem ad terram fudit, martyrium suscepit.
Apud Capuam nativitas sancti Rufi martyris, docti et baptizati a beato Apollinare.
Tomis sanctorum martyrum Marcellini tribuni, et uxoris ejus Manneae, et filii ipsius Joannis, et Serapionis clerici, et Petri militis.
In Galliis, civitate Arelatensi, sancti Caesarii episcopi 131.1144C| et confessoris.
Apud Augustodunum sancti Syagrii episcopi et confessoris.
V KAL. SEPTEMB.--Beatissimi Hermetis martyris. Qui cum esset praefectus, ab Alexandro pontifice et martyre baptizatur, filiique ejus et familia cum illo; deinde ab Aureliano imperatore trusus in carcerem, tribunum Quirinum cum omni domo sua ad fidem convertit. Quod audiens Aurelianus, beatum Hermen [Hermetem] decollari praecepit.
Eodem die, in Africa, depositio sancti Augustini episcopi, mirabilis in omni scientia viri. Qui de haeresi Manichaeorum ad Christi gratiam Ambrosii episcopi doctrina conversus, Hipponensi Ecclesiae dignissimus praeficitur antistes. Hujus venerabile corpus, 131.1144D| prius de sua civitate propter barbaros Sardiniam translatum, nuper a Luitprando rege Longobardorum Ticinis relatum atque honorifice conditum est.
Eodem die Emmoniae, quae est civitas provinciae Carniae, passio sancti Pelagii martyris. Qui tempore Numeriani imperatoris, agente Velasio [Evilasio] judice, pro fide Christi primo ferri pondere collo manibusque gravatus, in carcerem truditur: eductus virgis verberatur, dein fustibus caeditur, postea equuleo suspensus, ungulis laceratur, oleo bulliente ventrem infunditur, super fragmenta testarum, ligatis manibus ac pedibus, protrahitur, postremo capite truncatur.
131.1145A| Eodem die, Brillatensi oppido, nativitas sancti Juliani, qui a persecutoribus ob Christi confessionem, desecto gutture, necatus est.
Constantinopoli sancti Alexandri episcopi et confessoris, cujus virtute orationis Arius crepuit medius, et diffusa sunt omnia ejus viscera in terram.
Eodem die apud Santonas sancti Vibiani [Viviani] episcopi.
IV KAL. SEPTEMB.--Romae Sabinae martyris, quae passa est, Adriano imperante, sub praefecto urbis Elpidio, omnesque ejus facultates dominicis vel publicis titulis insignantur [assignantur]. Sepulta est autem in monumento in quo ipsa composuit fidei suae magistram beatam martyrem Seraphiam, ad arcum Faustini, juxta aream Vinditianam, in oppido Vindinensi.
131.1145B| Eodem die decollatio sancti Joannis Baptistae, qui primo in Samaria conditus est, nunc in Alexandria. Porro caput de Hierosolymis ad Phoenicis urbem Edissam delatum est.
III KAL. SEPTEMB.--Romae, via Ostiensi, Felicis et Adaucti martyrum. Hic Felix cum ad diversorum deorum imagines duceretur compellendus sacrificare, Serapis, Mercurii et Dianae exsufflans statuas dejecit. Pro qua re suspensus est in equuleum, et de patibulo vivens depositus, jussus est decollari. Cumque eo duceretur, obvius est ei quidam Christianus, qui divino instinctu subito exclamavit: « Et ego ipsum quem hic sanctus presbyter confitetur, Dominum Jesum Christum colo. » Mox et ipse comprehensus cum 131.1145C| beato Felice decollatus est. Hunc postea Christiani, quia nomen ejus ignorabatur, Adauctum appellaverunt, quia martyri Felici auctus sit ad coronam; ipsique pro fidei confessione corona martyrii sit aucta.
II KAL. SEPTEMB.--Treviris sancti Paulini episcopi et confessoris. Qui tempore Arianae persecutionis a Constantio imperatore ob catholicam fidem exsilio relegatus, et in eo usque ad mortem fatigatus, apud Africam beatae passionis accepit coronam.
Eodem die apud Athenas beati Aristi [Aristidis], fide sapientiaque clarissimi, qui Adriano principi de religione Christiana libros obtulit, et quod Jesus Christus verus esset Deus, praesente illo, jucundissime peroravit.
SEPTEMBER. September habet dies XXX, lun. vero XXIX. 131.1145D| KAL. SEPTEMB.--Jesu Nave et Gedeon.
Eodem die natalis sanctissimae virginis Verenae, Thebaeae genere, quae a parentibus suis cuidam episcopo Chaeremoni, qui et postmodum martyrio coronatus est, ad imbuendum commendatur: deinceps ad inferiorem Aegyptum cum aliis fidelibus profecta, beatae se legioni, id est Mauritio et sociis suis, qui tunc temporis, quasi Diocletiano et Maximiano militaturi ibidem commanebant, Christi virgo Italiam venire desiderans, conjunxit. Mediolanum ergo perveniens, locaque in quibus sancti martyres continebantur 131.1146A| inquirens eis quoque pietatis opera, ipsa etiam martyrium optando subministrans, a quodam sancto viro Maximo ibi detenta subsistit. Audiens denique sanctam Thebaeorum legionem, eumque quem unice deligebat Victorem, martyrio consummari, per Alpina juga ad Acaunum [Agaunum] rem experitura pertendit. Inde juxta Ararium fluvium, non longe a castro Solodoro, sub districtione mirabili jejuniorum, vigiliarum, orationum, dies et noctes continuans, habitavit. In quodam igitur specu arctissimo, tempore se aliquanto carnem maceratura inclusit. Unde non longe anus quaedam Christiana habitabat, et quidquid sacra virgo operari poterat mulier praedicta vendidit, ac de hoc sanctae Dei victum exhibuit. Nam sacrilegus adhuc paganorum 131.1146B| cultus Alamannos obtinuit. Signa igitur quam plurima Domino per famulam suam operante, Alamanni ad fidem Christi commoveri coeperunt. Virginis itaque fama in tantum miraculis prodentibus excrevit, ut mater virginum effecta, discretione pietatis omni populo venerabilis existeret. Cujus laudabili vitae diabolus invidens, quemdam tyrannum sub potestate Romani nominis inflammavit, qui virginem Dei multipliciter affectam, publicae custodiae mancipavit. In quo ei ergastulo juvenis quidam eximii splendoris apparuit, quem quis esset interrogat. Ille cum se Mauritium esse responderet, illico purpuratorum septus multitudine, ab oculis virginis orationem implorantis eximitur, et eadem nocte tyrannus validissima febre correptus, sed virginem ad se 131.1146C| vocans, per ejus orationem continuo sanatur, sicque cum laude omnium ad locum virginum remittitur. In quo cum die quodam panis defecisset, querimonia de hoc exoritur. Illa sorores de divina commonens largitate confidere, in orationem pro imminentis necessitatis causa prosternitur, et ecce inopinato quadraginta sacci, mundissimae pleni farinae, ad ostium cellulae reperiuntur, ex quibus per annos aliquot congregatio illa sustentabatur. Cumque jam finis sibi vitae appropinquaret, infirmata corpore, non autem propositi sui rigorem deponens, lectulo decubuit. Et dum obitus sui terminum praestolatur, adest Dei genitrix virgo Maria, innumerabiles virginum choros praecedens: quam Verena tota devotione intendens, et unde hoc mereretur, 131.1146D| interrogans, ab eadem Dei genitrice audivit: « Veni, inquit, ut ab eo cui fideliter serviisti, remunereris. » Quo dicto, beata illa anima corpus reliquit. Sepulta est autem beata virgo in loco qui Zurzacha vocatur.
Apud Capuam nativitas Prisci martyris, qui unus fuit ex antiquis Christi discipulis.
Eodem die apud Senonas Lupi episcopi, sanctitate et miraculis illustris.
Item apud Caesaream Cappadociae Longini militis et martyris, qui dicitur lancea latus Domini aperire. Hic cum postea ab apostolis baptizaretur, ab Octavo praeside comprehensus, lingua abscissa dentibusque excussis, capite pro Christo truncatur. Simul 131.1147A| cum eo coronatus est Aphrodisius commentariensis, qui etiam post abscissionem linguae Christum expedite loquebatur.
IV NON. SEPTEMB.--Nativitas sancti Justi Lugdunensis episcopi. Qui clam episcopatum relinquens, ad Aegyptum migravit, comitante se quodam lectore, cui nomen erat Viator. Ibidem igitur per aliquot annos monachis associatus, vitam in sancta conversatione finivit. Corpus ejus a religiosis civibus Lugdunum cum ossibus sancti Viatoris ministri ipsius delatum, in basilica septem Fratrum Machabaeorum.
Eodem die, in praefata urbe, Elpidii ejusdem civitatis episcopi.
Apud Apamiam beati Antonii martyris.
131.1147B| III NON. SEPTEMB.--Romae Seraphiae virginis, passae sub Adriano imperatore, judice Berillo. Haec, Antiochena genere, apud sanctam manens Sabinam, rapitur et praesidi exhibetur. Qui cum ab ea fidei verbis increparetur, iratus praeses, jussit eam duobus tradi juvenibus, quorum lascivia virgo corrumperetur. Qui ut eam contingere tentabant, subito terra prostrati ceciderunt exanimes. Iterum virgine adducta, deportati sunt et juvenes ante praesidem. Ad quos virgo cum oratione accedens, erexit illos in statu suo. Post haec jussu praesidis fustibus caeditur, et excussa ex his assella in oculum tyranni insiluit, et protinus eum luscum effecit. Qui data sententia gladio eam percuti jubet. Quae sepulta est juxta collegam suam Sabinam.
131.1147C| II NON. SEPTEMB.--Moysi prophetae. Et apud Ancyram Galatiae sanctorum martyrum Rufini, Silvani et Vitalici.
Cabillone nativitas sancti Marcelli martyris. Qui temporibus Antonini ex numero quinquaginta martyrum Lugduni in ergastulum projectorum, patefactis divinitus claustris exiens, hominem a quo hospitio susceptus est cum omni domo sua convertit ad Dominum; et postea Cavillonem [Cabillonem] veniens, a Prisco praeside multis cruciatus tormentis, erectus, in terram cingulotenus defossus est, et sic tertia die Deo reddidit animam.
NONIS SEPTEMB.--Victorini martyris in suburbano Romae. Hic cum fratre suo Severino, sub mutua charitatis servitute, qua diutius alterutrum sibi famulabantur, 131.1147D| in tanto virtutis provectu excrevit, ut post erogatam pauperibus substantiam, post longam servitutem, qua alter alteri nudus ac solus famulabatur, eremi pro Deo solitudinem ingrederetur. Cumque in hac omni se virtutum studio exerceret, ecce daemon in forma mulieris ante ostium se viri, hujusmodi ejulatus emittens, projecit: « Heu me, inquit, miseram, silvis erroneam, tenebris vagam, bestiis devorandam! Eripe me, quisquis es hujus loci incola, quia si victura sum, tuum erit, si moritura, tuum. » Haec et alia miserabiliora vociferanti Victorinus aperit januam. Post modicum, inter alios motus corporis, pedem imago protendit, hominem Dei tetigit, noxium calorem incussit, vulneravit, 131.1148A| prostravit. Exclamat jam victum Victorem victor diabolus: « Quid agis, inquit, perfectissime vir? Cur jungeris alteri, qui a fratre recessisti? » Post multa jactantiae irrisionisque improperia, ex oculis decepti diabolus evanuit. At ille, quia ceciderat, velut exanimis effectus est. Tandem in se reversus, ad fratrem Severinum repedavit, primo pudore conticuit, dein causam aperuit, ipseque sibi poenam constituit. Findens namque arborem, manusque per fissuras inserens, et cuneis pessulans, cicatricem arboris clausit. De qua poena nec episcopo, cui res a fratre suo innotuit, ut eximeretur consensit, sed in eadem toto triennio perduravit; Dominica tantum die modicum panis et aquae, coactus a fratre, percepit, qui etiam jejunio se simili pro germano maceravit. 131.1148B| Vix deinde per episcopum a supplicio abstractus, sub omni religione sanctitatis vitam duxit, et postmodum Amiterninae urbis episcopus eligitur. Procedente vero tempore, imperante Nerva, ab Aureliano judice diutius tormentis examinatus, apud locum qui Cotialis appellatur, in putentes et sulphureas aquas, capite deorsum, per tres horas suspensus teneri jussus est. Quod cum per triduum ageretur, martyrio coronatus migravit ad Dominum.
Item Romae sancti Herculani.
Capuae, Quinti, Acontii et Donati, Eutychetis et Maronis.
VIII ID. SEPTEMB.--Nativitas sancti Magni confessoris, discipuli et comitis beati Galli, mirabilis atque sanctissimi viri.
131.1148C| Item Zachariae prophetae, et natalis Onesiphori apostolorum discipuli.
Apud Africam natalis sanctorum confessorum et episcoporum Donatiani, Praesidii, Mansueti, Germani, Fusculi, qui persecutione Wandalica, jussu Hunnici [Hunnerici] regis Ariani, crudeliter fustibus caesi, exsilio damnati sunt. Inter quos etiam episcopus, nomine Laetus, incendio consumptus est. Tunc idem tyrannus una die universas Africae clausit ecclesias, omnemque episcoporum substantiam suis episcopis condonavit.
VII ID. SEPTEMB.--Apud Nicomediam nativitas sancti Joannis, nobilitate, honore ac saeculi dignitate illustris. Qui sub Maximiano et Diocletiano librum impiae legis eorum, fidei calore succensus, inspectante 131.1148D| populo, minutatim discerpsit. Quod cognoscentes tyranni, omni eum crudelitatis genere jusserunt torqueri. Sed carnifices usque dum viscera ejus defecissent, in sanctum martyrem furentes, ne tristem quidem eum poenis efficere potuerunt.
VI ID. SEPTEMB.--Nativitas sanctae Dei genitricis Mariae.
Eodem die apud Nicomediam sancti Adriani martyris cum aliis viginti tribus. Quorum passio licet ubique habita lectitetur, aliquid tamen brevitatis mihi causa de his memorandum videtur. Beatissimus igitur martyr Adrianus temporibus Maximiani prior officii erat. Qui cernens quam multa suppliciorum acerba sancti Dei paterentur, inquirit cujus 131.1149A| mercedis gratia talia facerent. Qui cum viginti tres martyres ob indefectivam et inenarrabilem coelestis regni jocunditatem martyrium se ferre dixissent, illico exsiliens, stetit in medio eorum, et adnotatus est inter confessores et athletas Dei. Audiens Maximianus inter nomina sanctorum Adrianum recitari, jussit eum, ferro vinctum, cum reliquis sanctis ad carcerem pertrahi. Erat autem ipse annorum viginti novem. Quod audiens uxor ejus, nomine Natalia, Christianissima, gaudio plena cucurrit ad carcerem, et inter multa hortamenta, suadebat ei ne propter aliquam terrenae dignitatis gloriam, aut propter poenae metum imminentis consortio se martyrum subtraheret. Qui iratus contra Adrianum, tam crudeliter eum caedi praecepit, ut apertis costis viscera 131.1149B| apparerent. Rursum cum aliis in carcerem truditur. Quibus denuo, consumptis pene carnibus, eductis, jussum est ut vecte magno ferreo tibiae eorum confringerentur. Confractis ergo cruribus omnium, pedibusque incisis, etiam manus Adriano abscissa est. Quibus ita Christo transmissis, Natalia Byzantium navigans, quo sanctorum delata sunt corpora, et ipsa post aliquot dies obdormivit in Domino.
V ID. SEPTEMB.--Passio sanctorum martyrum Dorothei et Gorgonii apud Nicomediam, sub Diocletiano imperatore. Hi officiorum quae intra palatium exhibebantur, magistri erant, et cubiculi regalis praepositi. Qui Christianae fidei sectatores, cum die quadam aliquem viderent martyrem suppliciis immaniter lacerari: « Cur, aiunt, imperator, in 131.1149C| hoc persequeris, cujus nos quoque cultores existimus? » Quos ille in medium accersens, jussit appendi, flagris laniari, sale et aceto profundi, ac deinde craticulae torquendos imponi, et ad ultimum laqueo suspensos strangulari.
In Sabinis, milliario ab Urbe tricesimo, natalis sanctorum Hyacinthi, Alexandri, Tiburtii martyrum.
Eodem die Sergii papae, qui sedit Romae annis tredecim. Hic invenit mirae magnitudinis de cruce Christi portionem in beati Petri sacrario. Hic statuit in tempore fractionis Dominici corporis Agnus Dei cantari; et ut diebus annuntiationis Domini, dormitionis ac nativitatis sanctae Mariae et S. Simeonis, quod Hypapanti Graece dicitur, litaniae 131.1149D| exeant a S. Adriano, et ad sanctam Mariam populus occurrat.
IV ID. SEPTEMB.--Apud Africam natalis sanctorum episcoporum Nemesiani, Felicis, Lucii.
Item Felicis, Littaei, Polyani, Victoris, Jaderis et Dativi. Qui sub Decio [Gallieno] et Valeriano pro fide Christi graviter fustibus caesi, compedibus vincti, et ad fodienda metalla deputati, martyrium consummaverunt.
Eodem die in Calchidona [Chalcedone] SS. Sosthenis et Victoris, qui cum beata Euphemia pro Christi nomine decertaret, trusi sunt in carcerem. Inde producti ad stipitem religantur: deinde ursi et ferocissimus leo in eos dimittitur; sed cum 131.1150A| nullatenus a bestiis laederentur, Priscus proconsul illos concremari decernit: interea orationi incumbentes dato sibi pacis osculo, spiritum emiserunt.
III ID. SEPTEMB.--Nativitas sanctorum martyrum Felicis et Regulae sororis ejus. Quorum festivitas quia solemnis apud nos veneratur passionisque eorum conscriptio pluribus nota habetur, scriptis superaddere-scripta, non opus mihi esse videtur. Hoc tantum dicere sufficiat quod praedicti martyres, de consortio Mauritii et sociorum ejus, per vasta eremi, quae Darona vocatur, tendentes, in partes Germaniae devenerunt, et in quodam loco juxta fluvium Lindimacum subsistentes, vigiliis precibusque cum omni pietatis studio operam 131.1150B| dabant. Dum haec a sanctissimis agerentur germanis, adsunt nuntii ab impiissimo Maximiano directi, ut sanctos Dei vel idolis sacrificare compellerent, vel tormentis eos variis punire non differrent. Beati igitur martyres sacrilegis petitionibus fiducialiter resistentes, sociosque se sanctorum Mauritii, Exuperii, Candidi ac Victoris confitentes, in ferreas rotas igne candentes alligantur, et ineffabilibus insuper tormentis excruciantur. Ac beatissima Regula super ferventem picem imposita est, cui etiam bulliens plumbum ad potandum a carnifice dari est praeceptum. Cumque nullis suppliciorum acerbitatibus a Christo divelli potuissent, jussa sunt eis capita amputari. Quo facto, truncati martyres abscissa capita suis 131.1150C| manibus bajulantes a loco ubi decollati sunt cubitis quinquaginta deportaverunt.
Eodem die via Salaria, coemeterio Basillae, Proti et Hyacinthi martyrum, qui erant eunuchi beatae Eugeniae virginis. Qui aliquanto tempore apud Egyptum in monasterio servorum Dei conversati, deinde cum beatissima virgine Romam reversi, sub Gallieno imperatore pro fide Christi durissime verberantur, ac deinde pariter decollantur. Quomodo vero beata Eugenia propter Deum masculum se simulans vitam sanctissimam duxerit, ac a Niceto praefecto detenta, simulacrum Dianae in pulverem orando redegerit, qualiter etiam scapulis ejus ingenti saxo astricto, in Tiberim praecipitata passionis suae compleverit agonem, liber Gestorum 131.1150D| ejus sufficienter exponit.
II ID. SEPTEMB.--Apud urbem Ticinum, quae et Papia, sanctorum confessorum Syri et Hyventii [Juventii]. Qui a beato Hermagora Aquileiensi pontifice, discipulo beati Marci evangelistae, illuc directi, post continuas instantissimasque praedicationes ac plurimorum miraculorum virtutes in pace quieverunt.
ID. SEPTEMB.--Apud Alexandriam Aegypti, Philippi episcopi et martyris. Qui primum praefectus fuit, sed deinde, divina ascitus gratia, episcopatum accepit, et sub Volusiano atque Gallieno a Perennio praefecto occisus, martyrii adeptus est palmam.
131.1151A| Eodem die sancti Aniani presbyteri et abbatis monasterii sancti Romarici, qui mirae abstinentiae et anachoreticae vitae sectator, illustrem miraculis et virtutibus duxerat vitam.
XVIII KAL. OCTOB.--Romae in coemeterio Callixti natalis sancti Cornelii episcopi, qui sub persecutione Deciana Centumcellis exsilio deputatus est. Postea Decio exhibitus, cum nullo a fide catholica posset deflecti, jussus est decollari: cumque duceretur, rogatus visitavit uxorem militis Cerealis, quae quinque annis paralytica jacens, orante sancto Cornelio, erecta et sanata est. Quo viso, multi baptizati sunt, et cum beato Cornelio trucidati, numero viginti et unus: et Cerealis cum sua uxore Salustia.
131.1151B| Eodem die apud Africam beati Cypriani episcopi et martyris, qui sub Valeriano et Gallieno, agente Aspasio proconsule, in exsilium mittitur, et postea de exsilio revocatus, a Maximo proconsule, qui Aspasio successerat, ob insuperabilem fidei constantiam gladio percussus, migravit ad Dominum. Passi sunt autem cum eo Crescentianus, Auctor [Victor], Rosula et Generalis. Cujus ossa cum sancto capite sancti Pantaleonis, membrisque Sperati martyris, legati Caroli Magni imperatoris, ab Aaron rege Persarum reversi, secum ex Oriente deportaverunt. Quas beatorum martyrum reliquias, ab imperatore concessas, Lugdunensis episcopus in sua collocavit civitate.
Eodem die exaltatio sanctae crucis: quae ab Helena 131.1151C| inventa, ita per medium secta est, ut et crux Hierosolymis conservata, et crux Constantinopolim sit deportata. Post multa temporum curricula, Persarum gens cum rege suo Chosdroe multas Romanorum provincias devastantes, etiam Hierosolymam invadunt. De qua plurimis ornamentorum insignibus ablatis, crucem quoque Dominicam abducunt. Quam Chosdroe in turrem argenteam constituit, sibique in eadem turri sedem ex auro paravit, in qua velut collega Dei sedere consuevit. Heraclius igitur Romanus imperator contra Persas bellum aggressus, occiso Chosdroe, venerabile lignum cum magna veneratione reportavit: et in eodem die caecis, paralyticis, leprosis, daemoniacis pluribus sanatis, etiam mortuus vitam 131.1151D| recepit.
XVII KAL. OCTOB.--Natalis sancti Nicomedis martyris, quem Flaccus comes, quia corpus sanctae Feliculae martyris sepelivit, et quia idolis sacrificare contempsit, eatenus plumbatis caedi jussit, donec vitam finiret, corpusque ejus in Tiberim praecipitatum, a diacono suo collectum et honorifice sepultum est.
Eodem die in territorio Cavillonensi [Cabillonensi] natalis sancti Valeriani martyris.
XVI KAL. OCTOB.--In civitate Chalcedone natalis sanctae Euphemiae. Haec sub Diocletiano imperatore cum aliis quadraginta novem tradita est proconsuli Prisco, et post carceres ac tormenta 131.1152A| rotarum, post verbera et ignes, lapidumque angularium pondera, post secures et sartagines igneas, in theatrum ducitur, ac leonibus et bestiis objicitur. Tunc beata virgine orante una bestiarum accessit, morsumque sancto ejus corpori infixit, et ita sancta Dei animam emisit.
Eodem die Romae sanctae Luciae et Geminiani. Quae beata videlicet Lucia cum triginta et sex annis in laudabili virginitate Deo serviret, accusata est a filio suo Euprepio, et coacta ut idolis sacrificaret, imperatore Diocletiano, judicibus Apofrasio et Megasio. Quod facere contemnens, post carcerem et saevissima verbera missa est in ollam pice et plumbo ferventem; de qua illaesa egrediens, onerata ferro et plumbo per plateas trahitur 131.1152B| civitatis, et cum pertransisset domum cujusdam potentis nomine Geminiani. idem vir coelesti miraculo instinctus (visa est quippe super caput ejus columba residere), pervenit ad locum ubi sancta Dei torquebatur, et petens baptismum, cum illa pariter gladio trucidatus est.
XV KAL. OCTOB.--In Britanniis Socratis et Stephani.
Novioduno, Valeriani, Macrini et Gordiani.
Romae nativitas sancti Justini presbyteri, qui a beato Sixto ordinatus est, eique beatus Laurentius pedes lavans, suis se orationibus commendavit. Idem Justinus corpora sanctorum Hippolyti, Concordiae, Irenaei, Abundii et Cyrillae filiae Decii imperatoris, sepulturae tradidit, et in persecutione Decii, 131.1152C| Galli et Volusiani, confessionis gloria insignissimus fuit.
Item Romae Narcissi et Crescentionis martyrum.
Tungrensi dioecesi natalis sancti Landeberti [Lamberti] episcopi. Qui dum regiam domum zelo religionis accensus, increpasset, intra domum ecclesiae occiditur: cujus sepulcrum crebris miraculorum ostensionibus illustratur.
XIV KAL. OCTOB.--Nativitas sancti Methodii, Olympi Lyciae, et postea Tyri episcopi, qui sub Diocletiano in Ebacide [Chalcide] martyrio coronatus est.
Viennae sancti Ferreoli. Qui cum esset tribunitiae potestatis, pro fide Christi crudelissime verberatur, catenis ligatus in carcerem truditur; unde Dei nutu 131.1152D| solutis vinculis educitur, et postea ab insequentibus, ad Brivatense territorium perductus, capite detruncatur.
XIII KAL. OCTOB.--In Neapoli Campaniae civitate, natalis sancti Januarii, Beneventanae civitatis episcopi, Sosii diaconi Mensenatis [Misenatis] civitatis, et diaconi Festi, et lectoris Desiderii. Qui cum ducerentur ad mortem, viderunt inter alios Proculum Puteolanae civitatis diaconum, et laicos duos, Eutychen et Acutium, qui interrogaverunt quare justi juberentur occidi. Quos judex, Christianos esse intelligens, decollari jussit cum illis.
Eodem die in Palesna [Palaestina] natalis sancti Marci [Eliae], Palei [Pelei] et Nili episcoporum, 131.1153A| qui persecutione Diocletiani cum plurimis clericis pro Christo igni consumpti sunt.
Apud Niceriam [Nuteriam] sancti martyris Felicis et Constantiae, qui sub Nerone passi sunt.
In territorio Lingonicae civitatis sancti Sigonis [Sequani] presbyteri.
XII KAL. OCTOB.--In Cyzico natalis sanctae Faustae virginis et Evilasii sub Maximiano imperatore. Quam idem Evilasius primus palatii jussit rasam decalvari, dein suspensam torqueri, loculosque afferri, immissam etiam illam atque infixam quasi lignum mediam secari. Quod cum carnifices efficere non possent, nec serris eam laedere, stupens Evilasius Christo credidit. Hoc ubi imperator comperit, 131.1153B| jussit Evilasium suspensum acrius torqueri, Faustam vero nudam de carcere educi, et ei caput terebrari, ac claves infigi, faciem quoque ac totum corpus clavis impleri: post haec sartaginem igniri, quae illa psallente refriguit. Inter haec coelesti voce vocati, tradiderunt spiritum.
XI KAL. OCTOB.--Natalis sancti Mathiae apostoli et evangelistae, cujus passionis historia circumquaque frequentatur.
X KAL. OCTOB.--In Hispaniis [Galliis] urbe Siduno [Seduno], loco Acauno [Agauno], sanctorum martyrum Mauritii et sociorum ejus. Qui ab Oriente de Thebis civitate profecti, sub Maximiano imperatore, cum legione sua sex millium et sexcentorum numero virorum pro fide Christi trucidati sunt. Hi 131.1153C| in auxilium Maximiano accersiti venerunt, sed cum in sacrilegio illum sequi contempsissent, ut caeteros post se facilius inclinaret, decimum quemque ex eis in oculis eorum jugulari praecepit. Quae decimatio cum bis ab interfectoribus exerceretur, et reliqui nihilominus in sententia perstarent, una et simili interfectione, sponte sua colla submittentes omnes trucidantur. Maximianum autem digna perculit poena. Genero enim suo Constantio insidiari deprehensus, strangulatur, et teterrimo supplicio affectus, impiam vitam morte digna finivit.
IX KAL. OCTOB.--Sosii diaconi, de quo decimo tertio Kalend. Octobris invenies.
Eodem die Theclae virginis, apud Seleuciam quiescentis, quae de civitate Iconio a beato apostolo 131.1153D| Paulo instructa est. Quam mater ejus cernens Christianam et nuptias repudiantem, accusavit apud judicem. Adducta itaque sancta Thecla in pyram immittitur, et facto crucis signo, pluvia erumpens, flammas exstinxit. Postea leonibus et ursis nudata iterum iterumque objicitur: de quibus divina virtute protecta, in fossam aqua et serpentibus plenam immergitur, de qua nihilominus eam gratia divina illaesam eduxit. Alligatur deinceps duobus ferocissimis tauris, ferro candente, ut eam decerperent, stimulatis: qui, funibus disruptis, huc illucque disjecti, martyrem relinquunt illaesam. Tunc dimissa virgo, Tryphaenam religiosam feminam, quae et martyrio ejus adfuit, cum omni domo ejus in fide Christi 131.1154A| confortans, venit Seleuciam et ibi in pace quievit.
VIII KAL. OCTOB.--Conceptio sancti Joannis Baptistae.
Augustoduno sancti Andochii presbyteri, Thyrsi diaconi et Felicis. Qui a Polycarpo episcopo ad docendum Galliam directi, Aureliano imperatore, flagellis caesi, in ignem missi, versis manibus suspensi, et ad ultimum vectibus in colla percussi, martyrium compleverunt.
VII KAL. OCTOB.--Nativitas beati Cleophae, cui Dominus post resurrectionem in via apparuit.
VI KAL. OCTOB.--Sanctorum martyrum Cypriani episcopi, et Justinae virginis. Scholasticus quidam, 131.1154B| Agladius nomine, apud Antiochiam videns beatam Justinam, exarsit in concupiscentia ejus, et promisit Cypriano mago duo talenta auri si virginem Justinam in illius amorem excitaret. Cyprianus magus, convocatis daemoniis, coepit agere ut per eos sancta Dei seduceretur; cumque id daemones nullatenus efficere valerent, ac signo Crucifixi se ab ea repelli faterentur, Cyprianus, diaboli virtutem contemnens, ab episcopo Anthymo catholicis se mysteriis imbui rogavit. Nec multo post diaconus ordinatur, ac deinde virtutibus et miraculis excrescens, etiam episcopatus dignitate sublimatur. Procedente tempore Cyprianus episcopus et virgo Christi Justina comprehensi, vinculis alligantur: episcopus suspensus exungulatur, sancta Dei post alapas crudis nervis 131.1154C| immaniter caeditur, dein cum pice, adipe et cera in sartagine torrentur, postremo etiam gladio jugulantur. Sed et Theognotus quidam simul cum illis punitur sub Diocletiano imperatore, judice Eutelamio [Eutholmio].
V KAL. OCTOB.--Apud Aegeam nativitas sanctorum Cosmae et Damiani, persecutione Diocletiani, sub praeside Lysia, qui ex Arabia oriundi, arte medici fuerunt, quorum fratres Antimius [Anthimus], Leontius, Euprepius vocabantur. Qui culturam spernentes idolorum, pedibus vincti ac manibus fortiter torquebantur: deinde catenati in mare merguntur, de quo per angelum Dei liberantur; deinde in ardentem ignem sunt projecti, quo sanctis orantibus exstincto, iterum suspensi cruciabantur. Quod patienter 131.1154D| sufferentes, in crucem levati lapidabantur, ac deinde sagittis appetuntur. Verum cum in nullo laederentur, sed mittentes ac circumstantes non pauci repercuterentur, jussi sunt a praeside gladio trucidari.
IV KAL. OCTOB.--In Hispaniis, civitate Corduba, Fausti, Januarii et Martialis. Qui primo equuleis cruciati, deinde rasis superciliis, auribus naribusque praecisis, dentibus etiam superioribus excussis, deturpati, ad ultimum ignis passione martyrium consummaverunt.
III KAL. OCTOB.--In monte Gargano memoria beati archangeli Michaelis, ubi consecrata ipsius nomine habetur ecclesia, quae hoc modo cognita est. 131.1155A| Quidam praedives, nomine Garganus, de cujus eventu vocabulum monti inditum est, infinita pecorum multitudine pollebat. Contigit autem taurum, peculio remeante, domum non esse reversum. Quem dominus per devia quaeque requirens, invenit tandem in vertice montis, foribus cujusdam assistere speluncae. Quem cum sagitta petisset, illa retrorsum cum impetu retorta, dominum percussit. Quod episcopus comperiens, indicto civibus triduano jejunio, causam interfecti hominis a Deo monuit inquirendam. Peracto itaque jejunio, apparuit sanctus Michael episcopo, sua hoc insinuans actum esse voluntate: « Locum, inquiens, hunc incolere, mihique proprium vindicare decrevi. » Nec opus esse, inquit, ab hominibus ecclesiam ibidem dedicari, sed a se 131.1155B| conditam, a se quoque eamdem, inquit, consecratam. Tantum eos praecepit intrare precibusque devotis locum frequentare. Qualiter autem civibus per sanctum archangelum coelestibus ostensis miraculis, victoria de hostibus collata sit, atque de ejusdem loci situ miraculorumque ibidem ostensorum numerositate, in plerisque codicibus scriptum reperies.
II KAL. OCTOB.--In castro Galliae Solodoro passio sanctorum martyrum Victoris et Ursi ex legione Thebaeorum. Qui jussu Maximiani ab Hirtaco diris suppliciis cruciati, deinde in ignem missi, postremo gladio consummati sunt.
Eodem die apud Bethlehem Judae depositio sancti Hieronymi presbyteri. Hic, natus in oppido Stridonis, quod Dalmatiae quondam Pannoniaeque confinium 131.1155C| fuit, patre Eusebio, vestem Christi puer Romae suscepit, ibique litteris Graecis ac Latinis a primaevo eruditus est, probatissimorum quoque monachorum habitum factumque imitatus est; Romanae etiam Ecclesiae presbyter ordinatus cunctorum judicio, dignissimus summo sacerdotio esse decernitur. Sed postquam aemulorum invidia Roma effugatus est, Gregorium Nazianzenum Constantinopolitanum episcopum discendi gratia adivit. Inde Syriam petivit, ac deserta loca accedens, in horrida solitudine quadriennium exegit: dein Bethlehem oppidum adiens, in praesepe Domini prudens se animal contulit permansurum. Quantis ibi denuo vigiliis jejuniisque institerit, quali instantia Hebraeorum bibliothecas auribus Latinorum inseruerit, novit ille cui 131.1155D| sudores suos immolavit. Tandem, post perfectam placitamque Deo conversationem, nonagesimo octavo aetatis suae anno apud Bethlehem oppidum in pace quievit, secundo Kalendas Octobris, duodecimo Honorii imperatoris anno. Libros suos per quinquaginta et sex annos confecit.
OCTOBER. Mensis Octobris habet dies XXXI, lun. vero XXX. KAL. OCTOB.--Apud Antissiodorum natalis sancti Germani episcopi. Qui ob refutandam Pelagianae haeresis perfidiam, omnium Gallicanorum pontificum judicio, Britannias mittitur. In medio igitur pelagi, cum iter beatus pontifex ageret, inimica 131.1156A| vis concitata tempestate magnum navigantibus periculum exhibuit. At ille consurgens, invocato nomine Domini, procellarum immanitatem sedavit. Deinde Britanniam perveniens, haeresim exortam compescuit; tribuni cujusdam filiam, decem annis caecam, illuminavit; in vicina qua manebat casula furens incendium exstinxit: infirmitatis suae dolorem (erat quippe laeso pede debilis) coelesti se visitante persona exsuperavit. Saxones et Picti contra Britones eo tempore bellum intulerunt, sed Germano ducis officium assumente, precibusque non armis dimicante, hostes in fugam vertuntur. Post multa virtutum insignia, Ravennam pro pace Armoricanae gentis supplicaturus advenit, ibique a Valentiniano honorifice susceptus, post aliquot dies finem vitae 131.1156B| praesenti imposuit, corpusque ipsius ad suam urbem relatum est.
Tomis civitate sanctorum Prisci, Crescentii [Crescentis], Evagrii.
Remis sancti Remedii episcopi et confessoris, viri clarissimae virtutis et sanctitatis. Hic gentem Francorum idolis deditam, rege ipsorum primitus initiato, convertit ad Christum. Hic inter caetera facta puellam a mortis vinculo suscitavit. Septuaginta plus minus annos in epis opatu complevit.
VI NON. OCTOB.--Eusebii papae, qui sedit in episcopatu annos septem, sepultus via Appia, in coemeterio Callixti. Cujus tempore Dominica crux inventa est. Hic haereticos invenit in Urbe, quos ad manus impositionem reconciliavit.
131.1156C| Apud Nicomediam nativitas sancti Eleutherii martyris. Tempore Diocletiani contigit palatium incendio conflagrare, quod imperator a Christianis falsa suspicione factum putans, jussit omnes Christianos colligi, et alios quidem gladio detruncari, alios ignibus concremari. Quorum primus, et qui omnes ad martyrium hortaretur, erat Leudegarius [Eleutherius]. Tunc quidam flammis injecti, alii gladio trucidati, in pelagus etiam plurimi sunt demersi. Verum beatus Eleutherius, immanissimis diu excruciatus tormentis, ad ultimum flammis immissus, martyrii palmam est adeptus.
In Atratis [Atrebatis], villa Syrricinio, passio sancti Leodegarii, Augustodunensis episcopi.
131.1156D| V NON. OCTOB.--Nativitas sancti Dionysii Areopagitae, qui ab apostolo Paulo ad fidem deductus, ab ipso etiam primus Athenarum episcopus est ordinatus, et sub Adriano principe, post clarissimam fidei confessionem et gravissima tormentorum genera, martyrio coronatus est.
Apud antiquos Saxones natalis sanctorum Edili et Evaldorii [duorum Euvaldorum] presbyterorum. Qui cum Willobrordo episcopo venientes in Germaniam, transierunt ad Saxones, ibique Dei verbum praedicando a paganis occisi sunt. Ad quorum corpora noctu lux apparens, cujus essent meriti declaravit.
IV NON. OCTOB.--Apud Corinthum Crispi et Gaii, 131.1157A| quorum apostolus Paulus in Epistola ad Corinthios meminit (I Cor. V).
In Aegypto sanctorum martyrum Marci et Marcelliani fratrum, et cum eis aliorum promiscui sexus innumerabilium: quorum alii flammis traditi, alii in mare demersi, nonnulli inedia consumpti, quidam patibulis affixi, coelum meruerunt.
III NON. OCTOB.--Apud Siciliam Placidi et Eutychii aliorumque triginta.
In Galliis, civitate Valentia, Apollinaris episcopi, virtutibus et martyrio insignis.
Apud Eumeniam Thraseae episcopi martyrio consummati, qui unus ex antiquis, qui quasi ex traditione priorum se accepisse asserit Salvatorem praecepisse apostolis ne ante duodecimum annum 131.1157B| discederent ab Hierosolymis.
II NON. OCTOB.--Apud Capuam sanctorum Marcelli, Casti, Aemilii, Saturnini.
In Galliis, civitate Agenno, Fidis [Fidei] virginis et martyris, cujus exemplo beatus Caprasius ad martyrium animatus est.
Eodem die Sagaris martyris et episcopi Laodicensis, qui unus fuit de beati Pauli apostoli discipulis.
NON. OCTOB.--Romae, via Appia, natalis sancti Marci episcopi et confessoris. Qui sedens in episcopatu annos duos, menses novem, triginta dies, constituit ut episcopus Ostiae, qui consecrat episcopos, pallio uteretur.
Eodem die sanctorum Juliae, Sergii et Bacchi, sub 131.1157C| Maximiano imperatore. In cujus palatio Sergius primicerius, Bacchus vero secundicerius, cum apud eumdem imperatorem accusarentur, imo veracissime deprehenderentur, quod abjecta idolorum cultura, veri Dei cultores existerent, cum nec minis nec bladimentis a fidei firmitate possent avelli, jussu imperatoris chlamyde exuti, muliebribus sunt induti colobiis, et sic per mediam civitatem catenis cervicibus impositis pertrahuntur. Postremo a duce Antiocho praecepto Maximiani, ita sunt martyrio coronati, ut Bacchus, dum extensus crudis flagellis caederetur emitteret spiritum. Sergius vero post multa tormenta gladio caesus est. Quorum corpora tollentes Christiani, honorifice in uno loco sepeliverunt. Ubi et virgo Julia, quae sub Martiano praeside passa est, 131.1157D| martyribus sociata quiescit.
Eodem die sanctorum martyrum Marcelli et Apulei, qui primo adhaeserunt Simoni Mago; sed videntes mirabilia quae Dominus per apostolum Petrum operatus est, relicto Simone, apostolicae se doctrinae tradiderunt, et post passionem apostolorum, ipsi quoque martyrio coronati sunt.
VIII ID. OCTOB.--Apud Cretam, urbe Gortyae, beati Philippi episcopi, magnis virtutibus viri.
Thessalonicae sancti Demetrii martyris.
Item nativitas Reparatae virginis et martyris, quae passa est in Caesaraea Palaestinae sub Decio imperatore. Quae post fervens plumbum et mamillas abscissas, in caminum missa est ardentem; cumque 131.1158A| nihil laederetur ab igne, decollata est: cujus de collo candida visa est evolare columba.
VII ID. OCTOB.--Abrahae patriarchae.
Apud Parasium [Parisios] passio Dionysii episcopi, Eleutherii presbyteri et Rustici diaconi. Qui beatus episcopus a pontifice Romano causa peregrinationis in Gallias directus, Parisiorum civitatem devenit. Ubi cum per aliquot annos miraculis fidem confirmantibus, populos ad viam veritatis convertere satageret, a praefecto comprehensus cum Rustico et Eleutherio martyrio coronatus est.
Apud Coloniam Agrippinam natalis sancti Gereonis cum aliis trecentis novemdecim, quos fertur de legione beati Mauritii fuisse. Qui spernentes funesti Maximiani imperium, pro vera religione gladiis colla 131.1158B| subdiderunt.
VI ID. OCTOB.--Lot prophetae.
Apud Cretam Pinyti episcopi, qui memoriam sui in scriptis a se editis vivam reliquit.
Item apud Agrippinensium urbem sanctorum martyrum Mallosi et Victoris.
In Britannia Paulini Eburaci episcopi. Qui ordinatus episcopus a beato Justo, quem sanctus Augustinus, primus Anglorum pontifex, consecravit, gentem Northumbrorum, hoc est eam nationem Anglorum quae ad aquilonem Humbri fluminis habitabat ad fidem convertit.
V ID. OCTOB.--Apud Tharsum, metropolim Ciliciae, natalis Tharaci presbyteri [Probi] et Andronici martyrum. Qui Diocletiani persecutione sub 131.1158C| Maximo praeside carcere puniti, nervis caesi, testis defricati, ardente papyro adusti, maxillarum fracturam et tibiarum tormenta perpessi, aceti et sinapis in naribus infusione cruciati, post obeliscos ignitos, post confixos clavis acutissimis digitos, post oculorum transpunctionem linguaeque abscissionem, ursis et leonibus projecti sunt. Sed cum a nulla bestiarum laederentur, gladio jugulati, inter corpora interfectorum projici jubentur. Ubi noctu velut stella splendida de coelo demissa super corpora sanctorum Christianis revelati sunt, et ejusdem ducatu stellae, sepulturae traduntur.
IV ID. OCTOB.--Apud Ravennam sancti Edistii.
In Africa sanctorum confessorum et martyrum quatuor millium nongentorum septuaginta sex, qui 131.1158D| persecutione Wandalica jussu Hunnerici regis Ariani inter Mauros ferocissimos deputati sunt. Inter quos erant Cyrianus et Felix, praecipui sacerdotes Domini. Quorum alii dum hastilium cuspidibus ad currendum impellerentur, alii ligatis pedibus per asperrima traherentur, tam diro discerpti supplicio, inter manus contrahentium spiritum exhalabant.
Romae natalis sancti Bedisti [Edistii] martyris.
In Syria Eustatii [Eustachii] presbyteri, Eucharisti, Burri, Bonati.
In Campania Patriae, Fortunatae.
III ID. OCTOB.--Apud Trohadam [Troadem] Carpi, discipuli apostoli Pauli.
Antiochiae Theophili, qui sextus ab apostolis Ecclesiae 131.1159A| pontificatum tenuit, vir eruditissimus. Hic constituit die Sabbati, jejunium ter in anno fieri, secundum prophetiam, frumenti, vini et olei.
In Hispaniis Fausti, Marci et Adriae [Januarii et Martialis].
In Chalcedonia Marcelli
In Alexandria sancti Anastasii episcopi.
II ID. OCTOB.--Nativitas sancti Callixti papae, qui sub Alexandro imperatore martyrium suscepit. Postquam enim Palmachium proconsulem et Simplicium senatorem, cum omni familia eorum, ac multos alios baptizavit, tentus est ab Alexandro, fame cruciatur, fustibus caeditur, custodiae mancipatur. In qua custodia presbyter ejus Calepodius, dudum martyrizatus, eum visitans consolabatur; 131.1159B| ubi etiam militem, Privatum nomine, ab ulceribus sanans, fidei catholicae aggregavit. Unde iratus Alexander beatum Callixtum per fenestram domi praecipitari, et ligato ad collum ejus saxo, in puteum jubet demergi, et in eum rudera cumulari. Unde a suis levatus, in coemeterio Calepodii est terrae commendatus.
Corduba sancti Lupi, Aureliae.
Lugduno translatio Justi episcopi et confessoris, qui eremiticam ducens vitam, prophetico spiritu quae post se essent ventura praedixit.
ID. OCTOB.--In Galliis apud Coloniam Agrippinam sanctorum Maurorum de militibus sanctae legionis Thebaeorum. Qui cum essent numero quinquaginta, martyrio consummati, in eadem urbe sunt 131.1159C| conditi.
In Capua Libuli et sanctae Fortunatae.
Eodem die apud Lugdunum Antiochi episcopi.
XVII KAL. NOVEMB.--In Asia Cereae.
In Africa ducentorum septuaginta pariter coronatorum.
Item sanctorum martyrum Martiani, Satyriani cum duobus fratribus eorum, et Maximae virginis. Qui sub Geiserico rege Ariano primum nodosis fustibus usque ad ossa discerpti, postea in nervo arctati, divinaque virtute liberati, continuo incolumes efficiuntur. Maximia Christi famula, dimissa, multarum virginum mater est effecta. Reliqui jussu impiissimi tyranni, ligatis pedibus post terga currentium quadrigarum, inter spinosa loca discissi, obierunt in 131.1159D| Domino.
Eodem die apud Alemannos, qui et Suevi, juxta Alpes Rhetianas, depositio sive transitus vel ad aeternam vitam natalis dies, beatissimi Galli confessoris, festive celebratur. Qui de insula Hybernia, quae inter Britanniam et Hispaniam sita est, divini amoris instinctu cum magistro et abbate suo Columbano peregrinaturus per Gallias iter agens, Alemanniam ingressus est. Veniens igitur in eremum quae sita est inter Alpes Rhetiarum et Brigantini marginem lacus, patre Columbano Italiam petente, infirmitate detentus est. Qua, divina medicante 131.1160A| manu, devicta, sanitateque recepta, solitariam ducere vitam desiderans, eremi secreta soli Deo vacando, non vacans fovebat. Rex igitur Sigebertus, ut audivit in publicis eum commorari possessionibus, jussit fieri conscriptionem firmitatis, ut vir sanctus locum quem incolebat per auctoritatem obtineret; datis etiam illi auri argentique ponderibus, Cunzoni duci praecepit, ut si solitudinis incola vellet, solatiorum ei copiam ad aedificandam cellam subministraret. Athleta itaque Dei spirituale constructurus aedificium, parcimoniae, orationibus vigiliisque insistens, populum ab errore idololatriae revocavit, simulacra eorum confregit, signorum effectu praedicationem suam audientibus commendavit. Quarum numerositatem, quia liber 131.1160B| vitae et virtutum ejus ubique habetur et legitur, hodieque per miracula quae prius gesta sunt augmentantur, in praesentiarum supersilimus, hoc solum commemorantes quod divina pietas beatum Gallum genti Alemanniae apostolum fecit, qui nationem, quam paganismo involutam reperit, fidei veritate imbutam, de tenebris ignorantiae ad solem justitiae, qui Christus est, ipse callis Dei solers viator reduxit, ac locum quem eatenus humanae naturae inaccessibilem, solisque bestiis, serpentibus et daemoniis obsessum invenit, exturbatis hostibus, divinitati habitaculum exhibuit. Videndum summopere ac timendum est ne tabernaculum Dei, quod demonstratione divina multisque sudoribus vir sanctus erexit, quodque regali auctoritate in sortem 131.1160C| et funiculum haereditatis Dei sequestratum est, aliqua humanae praesumptionis temeritate impetatur, ne avaritia occupet hominum, quod a rabie daemonum et saevitia expurgatum est belluarum. Postremo, ne quo delati sunt ab equis indomitis artus Galli defuncti, ibi eum molestare praesumat inquietudo quaelibet ausus humani.
XVI KAL. NOVEMB.--Marthae sororis Lazari, et Aristionis, qui unus fuit ex septuaginta discipulis.
Item natalis Heronis, qui post sanctum Ignatium Antiochenam rexit Ecclesiam, quod et ipsi Ignatio ad passionem eunti revelatum est. Qui et vita et martyrio magistri sui imitator effectus est, erat enim diaconus Ignatii.
131.1160D| In Galliis, civitate Arausica, Florentii episcopi qui multis virtutibus clarus, in pace quievit.
In Nicomedia Alexandri.
In Mauritania Nini, Victurii, Nobilitani, Mariani, Lucii, Mittini, Crescentiani.
Item translatio corporis sancti Galli, et dedicatio opiparis et decentissimae basilicae ipsius, quae inter duos montes Cirrium et Walthrammesberch constructa est, a meridie habens fluvium Steinaha, ab aquilone fluvium Nigraha. Qui locus ex ipsius beati nomine sancti Galli monasterium cognominatur. Ubi Domino virtutum ejus merita declarante, 131.1161A| caeci illuminantur, surdis auditus tribuitur, mancis operari conceditur, muti linguarum laxatione gratulantur, claudis gressus diriguntur, energumeni a spiritibus nequam liberantur: clinici atque contracti, indepta gratis sanitate, eriguntur, dolor dentium medicina trabis compescitur, reliquarum etiam infirmitatum exinanitio ibidem efficitur.
XV KAL. NOVEMB.--Sancti Lucae historiographi et evangelistae, cujus vitae conversationem, officii professionem, finis qualitatem, in Epistola Pauli, in Actibus apostolorum, in Evangelii sui prooemio reperies.
Romae Tryphoniae uxoris Decii imperatoris, quae post interfectionem Callixti et Laurentii, divinitus punito marito suo, aquam baptismatis cum filia 131.1161B| Decii Cyrilla suscepit, et alia die defuncta est.
Eodem die Asclepiadis Antiocheni episcopi et martyris sub Decio imperatore.
XIV KAL. NOVEMB.--Apud Antiochiam Syriae natalis sancti Beronici, Pelagiae et aliorum quinquaginta novem. Quae Pelagia primo fuit sub gentilitatis ritu meretrix, postea per gratiam Dei et sancti Dei Nonni episcopi dogma ad fidem Christi conversa et baptizata, omnia sua pauperibus erogavit, et in monte Oliveti Antiochiam deserens, in loco ubi Dominus coelum ascendit parvulam sibi cellam construxit, et sub virili habitu ac monastica conversatione, praesentem vitam finivit.
Eodem die beatorum martyrum, Tholomei [Ptolomaei] et Lucii. Qui Tholomeus post vincula et carcerem, 131.1161C| quibus a centurione propter divini nominis confessionem cruciatus est, judici Urbicio praesentatus, denuo ab illo de cultura examinatus est. Cui Tholomeus: « Qui negat, inquit, quod est, sine dubio culpabile judicat esse quod negat. » Continuo duci ab Urbicio jubetur. Quod videns Lucius quidam Christianus, dixit ad judicem: « Cur, inquit, hic homo, nullius criminis accusatus, sed sola professione Christianitatis, duci jubetur ad mortem? » Cui Urbicius ait: « Ut video, et tu Christianus es? » Quo confitente, jussus est et ipse interfici. Sed et tertius quidam ejusdem rei causa simul punitus est. Passi sunt sub Antonino hi martyres, Alexandriae sepulti sunt.
In Galliis civitate Aginno [Agenno] Caprasii martyris. 131.1161D| Qui persecutionem fugiens in spelunca delituit: audiens autem beatam virginem Fidem pro Christo agonizare, et ipse animatus martyrii indeptus est palmam.
XIII KAL. NOVEMB.--Apud Nicomediam sanctorum martyrum Dasii, Zotici, Gagii [Caii] cum aliis duodecim millibus.
Item Simplicii cujus vita probabilis fuit multis causa salutis, ita ut tria millia hominum baptizatorum gremio matris Ecclesiae susciperentur.
Eodem die Patris nostri Hilarionis cujus vitam virtutibus plenam scripsit Hieronymus. Qui vitam in omni ducens labore, cum sibi finem appropinquare agnovisset, nec jam praeter sensum quidquam 131.1162A| in se vivi hominis remaneret, aperus oculis dixit: « Egredere, egredere, anima, quid times? quid dubitas? septuaginta prope annis servisti Christo, et mortem formidas? » In haec verba exhalavit spiritum.
Ipsa die sancti Asterii presbyteri, sancti Callixti, qui cum corpus patris elevatum de puteo sepelivisset, praecepit eum Alexander per pontem praecipitari.
Item translatio beati Viatoris in eremo, comitis sancti Justi.
XII KAL. NOVEMB.--Hierosolymis Marci, qui primus ibidem ex gentibus episcopatum tenuit, et martyrio consummatus est.
Item beatae Salomae, quae cum reliquis mulieribus 131.1162B| circa Domini sepulturam erat sollicita.
Apud Thraciam in Adrianopoli, sanctorum Philippi episcopi, Eusebii, Severi presbyteri, Hermetis diaconi. Qui ecclesias ab iniquis spoliari contradicentes, martyrio sunt coronati.
XI KAL. NOVEMB.--Apud Antiochiam Syriae natalis Theodoriti [Theodori] presbyteri. Qui persecutione Juliani impii equuleo et lampadibus dire cruciatus est: milites autem illum torquentes ab aspectu angelico territi corruerunt in faciem, et crediderunt in Christum. Quos jussit tyrannus pelago immergi. Quibus beatus Theodoritus [Theodorus] ait: « Praecedite, fratres, ego quoque superans inimicum sequar ad Dominum, » sicque occisus gladio martyrium consummavit. Hic etiam prophetico spiritu 131.1162C| interitum Juliani in Perside praedixit.
In Hispaniis Servandi et Germani. Qui post verbera et carcerem longissimum iter ferro onusti perfecerunt, et novissime amputatis capitibus passionem compleverunt.
X KAL. NOVEMB.--In Venusia, civitate Apuliae, natalis sancti Felicis episcopi, Audactis [Audacti] et Januarii presbyterorum, Fortunati et Septimi lectorum. Qui temporibus Diocletiani in occisione gladii migraverunt.
Item Venantii abbatis, de quo scriptum est quod, adhuc in terris constitutus, missarum solemnia in coelo consummari agnoverit; et cum aliquando ad missas Dominica recitaretur oratio, audierit quemdam 131.1162D| e tumulo sacerdoti respondentem: Sed libera nos a malo.
IX KAL. NOVEMB.--In Nicomedia natalis dies Severi et Dorothei.
In Caesaraea Cappadociae Longini, de quo postea.
VIII KAL. NOVEMB.--Romae passio Chrysanthi et Dariae, qui sub specie conjugii castitatem servaverunt perpetuam; nam Chrysanthus Dariam a gentilitatis convertit errore, et sub Numeriano imperatore cum uxore et filiis post multa tormentorum genera in foveam demersi profundam, Deo animas reddiderunt.
In Galliis, civitate Suessionis, Crispinus et Crispinianus sub Maximiano et Diocletiano extensi sunt ad 131.1163A| trocleas, fustibus caeduntur, sudes ungulis eorum infiguntur, hiemis tempore molaribus collo eorum suspensis fluvio immerguntur, plumbo facto liquido, oleoque cum pice et adipe ferventi ingeruntur, sed de his omnibus divina liberatione eripiuntur. Quod cum videret tortor eorum Retiovapus [Rictiovarus] nullis eos laedi posse tormentis, se furens praecipitavit in ignem. Maximianus autem, audiens satellitis sui perditionem, eos gladio consummari praecepit.
Martyrologium Martyrologium (Notkerus Balbulus), J. P. Migne 131.1163A CANISIUS AD LECTOREM. 131.1025| 131.1025C| In codice ex quo hoc Martyrologium vulgamus, hoc adnotavit R. P. Jodocus Metzlerus, monasterii 131.1026C| S. Galli professus. « Martyrologii hujus auctorem fuisse monachum S. Galli, manifestum est ex die 131.1027A| natali S. Desiderii X Kalend. Junii; ex die S. Columbae confessoris V Idus Junii; ex natali S. Galli, et ex festo dedicatae basilicae in honorem S. Galli. Item ex Indiculo N. P. Isonis, quem habes in vetustissimo codice rubro in fol. parvo et pergameno.
« Quod vero Martyrologii hujus auctor sit Notkerus, aeque clarum fit ex alia quadam perantiqua scheda membranacea praefixa Martyrologio seu Kalendario Adonis in magno cod. Historiae Scholasticae, ubi veteris cujusdam Patris manu descriptae leguntur historiae S. Desiderii, Verenae, etc., et quidem, ut ipsemet exscriptor testatur, ex Martyrologio Notkeri, quod aliud non est quam hoc nostrum, cum 131.1028A| historiae illae ad verbum cum exemplari nostro consentiant. Cum autem duo fuerint apud nos Notkeri scriptis celebres, alter nimirum Balbulus, qui anno Domini 912 obiit; alter Physicus, qui anno salutis 1033 mortuus est, priorem illum fuisse hujus operis parentem inde liquidum evadit, quod ipse superstes erat, quando Ado episcopus Viennensis reliquias S Desiderii Martyris ad Monasterium S. Galli transmisit. Factum est autem hoc anno Redemptoris 870. Caret porro Martyrologium hoc mense Novembri et Decembri, et alicubi etiam aliquot diebus, nescio quo infortunio. » Haec Metzlerus.
JACOBI BASNAGII DE NOTKERO OBSERVATIO. 131.1027| I. 131.1027B| De Notkero episcopo Leodiensi. --Plurimi fuere Notkeri eodem fere tempore: ab episcopo Leodiensi Notkero ordiamur; quanquam aetate paulo recentior, dignitate fuit superior. Hunc monachum faciunt Benedictini auctoritate Magdeburgensis Chronici, in quo praepositus monasterii Sangallensis dicitur. Animadvertere debuerant illi errasse turpiter Chronici auctorem, qui Notkerum monasterii praepositum asserat ann. 1008 (CHAPEAVILLE, Gesta pontif. Leod., t. I, p. 214), cum jam episcopus fuisset an. 971: et revera plurima referuntur Othonis secundi diplomata, quibus Hoyensem comitatum variaque concessit Notkero, jam episcopo Leodiensi. Non igitur potuit esse monachus an. 1008, nec fuit unquam. Urbis Leodiensis fundator appellatur, quippe illam muris cinxit, aedificiis decoravit; mosam in urbem induxit, litterarum studium invexit. Tantae severitatis fuit in vitiosos, ut non modo canonicam, sed etiam saecularem poenam apud ipsum luerent. Quicunque 131.1027C| peccator enim Ivit in exsilium, resipiscere ni properasset, Aut fregit collum, vel amatos perdidit artus. Talis erat reprobis, tam formidabilis omni Perjuro, etc. (Anselm., ibid., c. 58, p. 220.)
Talibus gestis formidabilem episcopum quis non timuisset?
II. De duobus aliis Notkeris. --Alter fuit Notkerus abbas Sangallensis; cum enim praefectura sponte cessisset Burchardus, ab Othone creatus est abbas Notkerus ea lege, ut nihil capitale absque nutu Burchardi adhuc viventis ageret. Eodem autem fere tempore praefecturam suscepit, ac alter Notkerus ad episcopalem sedem promovebatur. Abbas enim renuntiatus est an. 973, et obiit an. 981. Hic abbas fuit nepos alterius Notkeri doctoris, pictoris, medici et poetae, quem piperis Granum, ob acrimoniam vel morum severitatem nimiam, appellabant; 131.1027D| hic caecus obiit. Saeculo sequenti, undecimo scilicet, vixit alter Notkerus, Labeo dictus, et postea beati titulo decoratus. Denique saeculo decimo tertio fuit quintus vel potius sextus Notkerus, doctissimi et benignissimi nomine saepius indicatus. Hi omnes a Notkero de quo nunc agendum diversi fuere.
III. De Notkero Balbulo. --BALBULI titulo a caeteris distinguitur, iisque omnibus aetate fuit superior; puer enim oblatus est ad sanctum Gallum an. 840, et ordines sacros recepit; studiis incubuit sub Isone praeceptore, qui ad an. 871 excessit e vivis. Illum Carolo Magno coaevum fecit Eckerhardus et post illum scriptores plurimi. Non tam illorum quam Eckerhardi supinitatem mirare, qui Vitam Notkeri descripturus ipsius aetatem non noverat. Si credas huic panegyristae, fuit propheta Notkerus, saepius cum daemonibus lusit et manus conseruit. Vix alia ab ipso discas. Obiit VIII Idus Apriles an 912. Hoc 131.1028B| epitaphium an ejus tumulo fuerit insculptum dubitatur; tamen a Bollandianis refertur. Ecce decus patriae Notkerus dogma sophiae Ut mortalis homo conditur hoc tumulo. Idibus Octonis hic carne solutus Aprilis Coelis invehitur, carmine suscipitur. IV. De Sequentiis Notkeri. --De scriptis Notkeri haec habet Eckerhardus in ipsius Vita, c. 33: « Pater sanctus pauca scripsit praeter Sequentias et alia modica. » Sed circa scripta Notkeri, ut in caeteris, peccasse videtur Eckerhardus; quis enim ipsius martyrologium modicum opus potest appellare? Quis vero ignoscat auctori quem latuit ille liber? Tribuuntur plurima Notkero Balbulo. Primo indubitatum est Sequentias composuisse, hoc est rhythmicas preces quae cantari solent ante evangelium in festis solemnioribus. Hoc opusculum ut praecipuum notavit Eckerhardus. Observandum tamen illum in errorem etiam hic incidisse; memorat enim 131.1028C| Notkerum Sequentiam illam a se compositam: Sanctus Spiritus adsit nobis gratia, Carolo Magno misisse, qui in gratiarum actionem hymnum: Veni, Creator, ipsius ore dictatum retribuit. « Talibus alis, inquit (Eckerhard., Vita Notkeri, c. 18), solent pennata animalia se mutuo ferire, id est, perfecti viri et docti spiritali scientia eruditi solent se diversitate adhortationum exercitare; sic sanctus Augustinus, B. Hieronymo, » etc. Quam fatue! cum falsitatis dicam effugere non possit, et ex superius dictis pateat tale hymnorum commercium Notkero cum Carolo Magno, qui a longo tempore ex hoc saeculo migraverat, intercedere non potuisse.
V. De variis ipsius operibus. --Varia alia concinnavit opuscula Notkerus. Primo in gratiam amici Landberti, alphabeti litteras, quae olim ad significandam modulationem inserviebant, elucidavit: secundo (Id. ibid., c. 20), « transtulit idem sanctus vir Psalterium de Latina lingua in barbaricam linguam, 131.1028D| sicut hodie est in armario; » hoc est, ad finem duodecimi vel ad initia decimi tertii saeculi; hoc enim tempore scribebat Eckerhardus, cujus verba desumpsimus. Tertio varios composuit hymnos et carmina. Quarto inter illa occurrit fragmentum Vitae S. Galli metrice scriptum. Sed asserit praeterea Goldastus (Rerum Alam. t. II, p. 195), exstare in Palatinatu, apud viduam Wolfgangi Wecterii, Historiam sancti Galli et subsequentium temporum ad suam usque aetatem in morem Ciceronianum, id est per dialogos. Quinto tribuit eidem Notkero Goldastus chartas quasdam vice Weinhidardi cancellarii scriptas. Sexto libri duo de Gestis Caroli Magni sub nomine Sangallensis monachi exarati Notkero Balbulo vindicantur. VI. De Martyrologio. Martyrologium quod attinet. indubio fuit a Notkero concinnatum, et inter ejus scripta primum jure merito locum tenet. Non video 131.1029A| cur dubitarit Pinus, in Nova Bibliotheca, an saeculo nono desinente vel decimo ineunte sit scriptum; ipse enim tempus quo hunc laborem suscepit indicat VIII Kal. Maii. Scripsit scilicet Formoso Roma nam sedem tenente. Non equidem primo pontificatus anno, sed aliquo ex subsequentibus. Sedebat Formosus an. 891; ideo hoc Martyrologium anno 894 assignavimus. Multa in eo possent observari, et 131.1030A| dignum est ut legatur ab eruditis. Germanis fuit in usu. De Anacleto refert VI Kal. Maias ipsum a Petro presbyterum ordinatum idolis vi coactum sacrificasse, deinde poenitentia ductum martyrio fuisse coronatum imperante Domitiano. Quae de lapsu Anacleti refert, unde hauserit nescio; ipsum sub Trajano vel mortuum vel martyrem asserunt Platina, Balaeus et plurimi. IN NOMINE DOMINI INCIPIT MARTYROLOGIUM PER ANNI CIRCULUM S. P. N. NOTKERI, COGNOMENTO BALBULI, MONACHI SANCTI GALLI. 131.1029| JANUARIUS. Mensis Januarii habet dies XXXI, luna vero XXIX 131.1029B| KAL. JAN.--Octava nativitatis Dominicae, qua die idem Dominus circumcisus est in carne, secundum legem Moysi, et nomen, ut Jesus vocaretur, accepit, quod vocatum est ab angelo, antequam conciperetur in utero (Luc. II).

Eodem die, Petragoricis civitate, sancti Frontonis. Qui a beato Petro apostolo episcopus ordinatus, cum Gregorio presbytero ad praedicationem Evangelii mittitur. Qui magnam civitatis gentem ad fidem et professionem Christi convertit, eumdemque comitem suum Gregorium, in itinere defunctum, superposito 131.1163B| illi baculo apostoli Petri, resuscitavit a mortuis, et in pace quievit
Item Romae passio quadraginta sex militum, qui 131.1164A| simul a papa Dionysio baptizati, jubente Claudio imperatore sunt decollati. Ibi sunt et alii martyres cum ipsis positi centum et viginti unus, inter quos sunt illi quatuor, Theodosius, Lucius, Marcus, Parus [Petrus].
Item Bonifacii papae, qui constituit servum clericum non fieri nec obnoxium curiae.
VII KAL. NOVEMB.--Apud Africam sanctorum martyrum Rogatiani presbyteri et Felicissimi, qui passi sunt sub Decio et Valeriano.
Eodem die sanctorum episcoporum Vedasti et Amandi. Qui Vedastus in oppido Tullensi officio fungebatur presbyteri, sed postquam rex Clodovaeus victor Alamannorum effectus est, memor voti quo 131.1164B| se in necessitate pugnae constrixit, beatum Vedastum de Tull secum ducens, baptismi gratia ad sanctum Remigium civitatem Rhemensium properavit.
Reliqua desiderantur.
(no apparatus)Eodem die, Petragoricis civitate, sancti Frontonis. Qui a beato Petro apostolo episcopus ordinatus, cum Gregorio presbytero ad praedicationem Evangelii mittitur. Qui magnam civitatis gentem ad fidem et professionem Christi convertit, eumdemque comitem suum Gregorium, in itinere defunctum, superposito 131.1163B| illi baculo apostoli Petri, resuscitavit a mortuis, et in pace quievit

(no apparatus)