Jump to content

Martyrologium (Rabanus Maurus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Martyrologium
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 110

Documenta Catholica Omnia pdf


Martyrologium (Rabanus Maurus), J. P. Migne 110.1188A

JANUARIUS. 110.1121D|

KALEND. JANUARII. Octava Dominicae nativitatis est, qua videlicet die idem Dominus noster circumcisus 110.1122D| est in carne, secundum legem Moysi, et nomen Jesus accepit, quod angelicum de eo oraculum ante conceptionem ejus in utero vaticinabatur. Eodem die nativitas est Almachii martyris, qui jubente 110.1123A| Alypio Urbis praefecto, cum diceret: « Hodie octavae Dominicae dici sunt: cessate a superstitionibus idolorum, et sacrificiis pollutis; » a gladiatoribus hac de causa occisus est. Et eadem die Romae nativitas Martinae virginis et martyris, quae passa est sub Alexandro Caesare, pro fide Christi multis tormentorum generibus cruciata, et ad extremum gladio percussa, quae etiam idola et simulacra orando destruxit, et multos ad fidem Christi convertit. Alexander vero post obitum beatae virginis percussus est dolore cordis, et sicut rabidus canis carnes suas lacerans, pessimam vitam cum magno supplicio exspiravit. Item eadem die Romae passio Concordii presbyteri et martyris sub Antonino imperatore per Torquatum comitem perpetrata, qui nolens sacrificare 110.1123B| idolis, capitalem sententiam subiit.

IV NON. In Antiochia Macharii abbatis. Romae Telesphori papae, qui constituit ut septem hebdomadibus ante Pascha jejunium celebraretur, et Natali Domini nocte missa celebraretur. Nam omni tempore ante horae tertiae cursum nullus praesumeret missas celebrare, qua hora Dominus ascendit crucem; et ante sacrificium hymnus diceretur, hoc est, Gloria in excelsis Deo. Hic etiam martyrio coronatus est, qui sepultus est juxta corpus beati Petri in Vaticano IV Non. Januarii.

III NON. Romae Anteros papa et martyr, qui duodecim annos rexit Ecclesiam, et martyrum gesta diligenter exquirens recondit in ecclesia, qui etiam martyrio coronatus. In coemiterio Calisti sepultus 110.1123C| est via Appia. Parisiis civitate, depositio Genofevae virginis, quam sanctus Germanus ejusdem urbis episcopus in infantia Deo virginem consecravit. In Tomis civitate, nativitas Titi episcopi, qui sub Lucinio inter tirones comprehensus, cum nollet militare, caesus ad mortem carcere mancipatus, missus in cippo est, donec relatione esset responsum, dimersoque in mare, delato corpore ejus in littore, a religiosissimis viris depositum est in villa Amandi religiosi viri, ubi fiunt curationes magnae.

II NON. Nativitas Theogenis martyris, qui sub Licinio Caesare per Telicentium tribunum passionem complevit in Hellesponto: primum inter quatuor columnas tensus fustibus caesus est; deinde in carcerem missus, ut ibi fame periret, sed Domini pietate 110.1123D| invisibili cibo ibi per XL dies pastus, in laudibus Dei assidue manebat; ad ultimum vero in mare missus martyrizavit, quem Euricus, et Eustokhius, et Zozius, atque Germanus, tollentes de mari miserunt in loculum, et sepelierunt in foro Hellesponti. Eadem die passio Petri, qui et Balsami, martyris, sub Maximiniano imperatore, agente Severo praeside, 110.1124A| qui cum nolentem sacrificare diis jussit suspendi, et ungulis lacerari, ad extremum vero gladio interfectus est, et in Aulona civitate sepultus. Eadem die passio Luciani presbyteri et martyris, qui missus a Roma praedicare verbum Dei, in Galliis martyrizavit sub Juliano Caesare, in eisdem partibus occisus gladio, per cujus praedicationem multi conversi sunt ad fidem; ad cujus sepulcrum multa ostenduntur miracula et sanitates fiunt plurimae.

NON. Hierosolymae depositio Simeonis prophetae, qui Dominum Jesum infantem suis ulnis portavit et benedixit. Et in Antiochia depositio Simeonis monachi, qui in columna stetit, et virtutes multas faciens ibi quievit in pace, et translatum est inde corpus ejus in Antiochiam, per episcopum ipsius civitatis 110.1124B| et populum Christianum, cum psalmis et hymnis, et cum multis lampadibus, et conditum est ibi in ecclesia majore. Vigilia Epiphan.

VIII IDUUM. Epiphania Domini nostri Jesu Christi.

VII ID. Passio sanctae Faustae virginis, sub Maximiano imperatore, quae Evilasium primum palatii, tortorem suum, patientiae suae virtute convertit ad fidem, nec non et praefectum, cui jussum est eam torquere; quae suspensa ferramentis lacerabatur, postea bestiis tradita, a nulla earum contaminata est. Deinde clavis caput ejus confixum est; postea ea in sartaginem ferventem pice missa, sed non laesa. Sicque cum Evilasio, et praefecto in tormentis constituta, reddidit spiritum: populi vero Christiani haec audientes sepelierunt corpora sanctorum.

110.1124C| VI ID. Augustoduno depositio Egemonii episcopi; et Mettis depositio sancti Patientis episcopi.

V ID. Nativitas Epistici, Jocundi, Secundi, Saturnini, Vitalis, Felicis, Rustici, Quinti, Etartaxis, Fortunati.

IV ID. Nativitas Pauli, primi anachoretae, cujus vitam beatus Hieronymus scripsit, qui a sexto decimo aetatis anno usque ad centesimum decimum tertium solus in eremo permansit. Sed a Domino per corvum pastus, tunica palmarum foliis contexta usus est, cujus inter apostolorum et prophetarum choros animam ad coelum ferri ab angelis Antonius vidit. Eodem die Romae in coemeterio Callisti natale Miltiadis episcopi et confessoris, qui constituit in Ecclesia a fidelibus nulla ratione in Dominicis diebus jejunandum. 110.1124D| III ID. Eductio Domini de Aegypto, et nativitas sancti Salvii confessoris, in cujus natali sanctus Augustinus verbum fecit ad populum Carthagini.

II ID. In Achaia nativitas sanctorum Cyriaci, Moscentii et Saturi, civis Arabi, qui transiens ante templum cujusdam idoli, insufflans cum signasset frontem corruit; tenentes eum ibidem observantes 110.1125A| duxerunt ad ducem, et indicantes factum, decollatus est.

ID. JANUARII Octabas [Octava] Theophamae, et in Pictavis depositio Hilarii episcopi et confessoris egregii, qui sub Constantio Augusto haeretico, propter fidem catholicam in Phrygiam in exsilium pulsus est. De quo inter alias virtutes refertur quod orando mortuum suscitaverit.

Eodem die sancti Agricii episcopi, et in Antiochia Aegypti passio sanctorum Juliani, et Basilissae conjugis suae; qui Julianus temporibus Diocletiani et Maximini [Maximiani] nobili prosapia oriundus fuit, philosophorumque disciplinis imbutus, catholicae fidei religiosus amator fuit. Quem cum parentes sui ad connubii jura persuasionibus validis attraxissent, 110.1125B| respondisse fertur: « Nec voluntatis est, nec aetatis, ut faciam quae hortamini. » Item cum perseverarent pertinaciter in precibus: « Nec permittendi mihi est facultas, nec negandi potestas, quod hortamini. Dei mei potestati committo, et relinquo. » Unius tamen hebdomadis inducias a parentibus poposcit, ut nutum supernae majestatis argumentis evidentibus experiretur; qua peracta, intercapedine somno sopitus, et sopore depressus, vidit Christum in horomate dixisse: « Exsurge, ne timeas, nec suasiones verborum, nec voluntatem parentum horrescas. Accipies enim conjugem, quae te non polluendo a me separet, sed per te virgo perseveret; » et infra: « multi juvenes, et virgines per vestram doctrinam, vel vitam coelestis exercitus probabuntur, » et reliqua. Sicque factum 110.1125C| est ut, opitulante Christo, in Antiochiae municipio monasteria plura construerent, ita ut sub Juliani regimine decem millia monachorum conversarent [conversarentur]. Sub Basilissae vero mille virgines Dei servitio mancipatae fierent.

Postea autem idem Julianus cum commilitonibus suis sub Marciano principe pro Christi nomine martyrizavit. Primum fustibus caesus, qui percussoris sui oculum evulsum restituit. Insuper et plus quam quingentas simulacrorum imagines ad solum diruit: post haec in carcerem tenebrosum trusus cum praesidis filio Hircicallo juvene nuper ad fidem converso, ubi damnatorum corpora putrefiebant; sed mira gratia Christi fetidus odor in ambrosiae dulcedinem versus cum luce limpida sanctos martyres laetificabat. 110.1125D| Dehinc, rogante praeside, defuncti cadaver nondum humati a morte suscitavit; sed tortoris non cessante vesania, imperatorum decreto in circi spectaculo sancti martyres terdenis cuparum gremiis includuntur, quae intrinsecus atrae picis massa et bituminis fomite, sulphurisque fetore farciuntur, sarmentis cum igne suppositis, in tantum, ut flamma triginta cubitis in altum se porrigeret; sed inde illaesi egredientes, rursus digitis manuum et pedum licinus ardens olei liquore perfusus aptatur; sed hoc conamine delusus exin bestiis ad devorandum proponuntur, quibus sacra membra lacerare non audentibus, 110.1126A| ad extremum gladiis trucidantur; ad quorum tumulum mox decem leprosi curantur, probantes qualis sit martyrum gloria.

XVIII KAL. Februarii. In Campania natale Felicis presbyteri et confessoris, de quo inter alia scribit Paulinus episcopus: qui cum a persecutoribus in carcerem mitteretur, et cochleis ac testulis vinctus superpositus jaceret, per noctem ab angelo solutus atque eductus sit. Eadem die natalis est Felicis, germani ipsius, quem Dracus Urbis praefectus idolis immolare coegit, et fustibus cecidit, atque in exsilium deportare jussit, ubi et quadratos lapides caederet, sed per virtutem Dei plures ibi convertit ad fidem, hoc est, Probum tribunum et eos qui secum erant. Deinde idolum Apollinis destruxit; in quo 110.1126B| loco fideles postea templum Deo construxerunt. Post XII vero annos ipsa die Dominica confectis mysteriis perrexit ad Dominum Jesum Christum. In Spoletana civitate natale Pontiani martyris, qui passus est temporibus Antonini imperatoris, sub Fabiano judice; qui cum nollet idolis sacrificare, jussit eum virgis caedi crudelissime; deinde nudis pedibus super carbones ardentes ambulare, postea duo leones immissi sunt ut eum devorarent, sed in nullo laesus est ab eis: hoc videns judex jussit liquefieri plumbum, et perfundi in dorsum ejus, sed cum hoc nihil eum laesisset, capite truncatus est.

XVIII KAL. In Palaestina depositio Abacuc prophetae, cujus reliquiae simul cum reliquiis Michaeae prophetae, temporibus Arcadii et Honorii Augustorum, 110.1126C| Domino revelante, proditae sunt.

XVII KAL. Nativitas S. Marcelli papae, qui, jubente Maximiano [Maxentio] imperatore, primo fustibus caesus, et a facie ejus quem corripiebat, expulsus est. Deinde audiens quod domum beatae Lucinae, quam proscriptione damnaverat, eo quod de facultatibus suis Christianis donaverit, ecclesiam faceret atque in ea missas celebraret, in media civitate jussit in eadem ecclesia plancas sterni ad animalia catabuli [stabuli] publici, et eumdem episcopum ad servitium animalium deputavit cum custodia publica, ubi etiam post multos annos serviendo indutus amictu cilicino defunctus est, et conditus aromatibus a Joanne presbytero et B. Lucina, sepultus est in coemeterio Priscillae. Arelato depositio 110.1126D| sancti Honorati episcopi et confessoris, cujus inter caetera miracula fertur quod draconem de Hilarina insula orando fugaverit, et monasterium ibi fundaverit.

In pago vero Mandinse, in Perona monasterio, depositio sancti Fursei confessoris, qui in Hibernia natus et nutritus, patriam parentesque relinquens, sacrae Scripturae studiis aliquot vacabat annis; unde monasterium in quodam construxit loco; sed dum patriam parentesque visitare properabat, ut inter illos sacri verbi semina spiritualibus seminaret eloquiis, quadam die corporis aegrotantis molestia corripitur, 110.1127A| ac post subito in exstasi raptus, jacuit quasi exanimis a vespertina hora usque ad galli cantum; sed dum ad se rediret, agnovit angelicam esse visionem, et sumpto corpore ac sanguine Christi, jacuit infirmus ipso die et altera; tertia vero nocte iterum ab angelis sublatus mirabiles vidit visiones, sicut liber Vitae ipsius testatur. Sed postquam ad se rediit, duodecim annos in praedicatione verbi Dei, et miraculorum clarescebat signis: novissime vero in Gallia monasteriis constructis, ipse bonis auctus meritis inde migravit ad Christum. Corpus vero ejus ab Ercanwaldo duce et caeteris fidelibus in Perona monasterio in ecclesia S. Petri apostoli et caeterorum apostolorum juxta altare honorifice conditum est. In monasterio quoque Fuldae dedicatio ecclesiae sancti 110.1127B| Michaelis in coemeterio fratrum.

XVI KAL. In Aegypto Thebaida depositio Antonii monachi, cujus vita virtutibus plena et miracula quae fecit, scriptis et fama pene in universo orbe praedicantur. Obiit autem in pace sub imperatore Constantino, anno aetatis suae centesimo quinto, et sepultus in eremo a discipulis suis, sicut ipse vivens praeceperat, occultatus est: post multa autem annorum curricula, hoc est Justiniani imperatoris temporibus, qui fuit Justini ex sorore nepos, corpus ejus divina revelatione repertum Alexandriam defertur, et in ecclesia Baptistae Joannis humatur. Bituricis depositio S. Sulpitii, episcopi et confessoris. Apud Lingonas autem nativitas geminorum Speusippi, Elasippi et Melasippi [Eleusippi 110.1127C| et Meleusippi], qui cum essent viginti quinque annorum, cum avia sua Leonilla et Janilla, et Neone martyrio coronati sunt, tempore Aureliani imperatoris. Gemini quidem in una arbore suspensi ligatis manibus sursum, pedibus vero deorsum, ita extenti, ut putarentur pene ab ipsa membrorum compage separari, et post haec in ignem praecipitati, nec tamen flammis laesi, inter verba orationum simul migrabant ad Dominum. Janilla, haec videns, confessa est se etiam Christianam, et mox comprehensa a turbis, a capillis suspensa, ac multis afflicta suppliciis, cum Christum negare noluisset, cum Leonilla simul est gladio perempta. Neon vero exceptor gestorum, et ipse Christi nomen confessus martyrio coronatus est. Docuit autem et baptizavit geminos 110.1127D| hos Benignus presbyter, quem misit ab Oriente beatus Polycarpus, Joannis apostoli auditor, in Galliam, cum Mandochio compresbytero, in Tyrso diacono. Sepulti sunt autem iidem gemini in secundo milliario ab urbe Lingonas.

XV KAL. Dedicatio S. Petri apostoli, qui primo Romae sedit. Cum autem idem princeps apostolorum in Hierosolymis et in Caesarea, atque in caeteris civitatibus Judaeorum, Evangelium primum praedicasset, ad 110.1128A| praedicandum postea gentibus missus Antiochiam venit, ibique Ecclesiam Christi fundavit. Inde quoque pergens Romam venit, secundo Claudii Caesaris anno, ibique Evangelium instantissime praedicans, viginti et quinque annis ejusdem urbis episcopus perseveravit. Eodem die natale S. Priscae martyris.

XIV KAL. Hierosolyma natale Marthae et Mariae, sororum Lazari.

XIII KAL. Romae Fabiani episcopi, qui cum XXV annis Ecclesiae praeesset, passus est martyrium tempore Decii, et in coemeterio Callixti sepultus. Hic regiones divisit diaconibus, et fecit ut septem diacones septem notariis imminerent, ut gesta martyrum in integrum colligerent, et multas fabricas per coemeteria fieri praecepit. Eodem die nativitas 110.1128B| sancti Sebastiani de Mediolano, qui in tantum charus erat imperatoribus Diocletiano et Maximiano, ut principatum ei primae cohortis traderent, quem Diocletianus, ubi Christianum cognovit nec a fide posse revocari, jussit ligari in medio campo quasi signum ad sagittam, et sagittari a militibus: qui cum, sagittis plenus, quasi ericius staret, putantes eum mortuum, abierunt. Nocte autem veniens quaedam mulier, nomine Herene, tollere corpus, invenit eum viventem, et adduxit in domum suam, et curam ejus egit: qui ubi convaluit, multos in fide confortavit. Nec mora ipsis imperatoribus apparens, hos, prout digni erant, corripuit; tunc jussit eum Diocletianus in hippodromo palatii duci, et fatigari, donec deficeret; quem mortuum in cloacam maximam 110.1128C| miserunt; sed ille apparuit in somnis sanctae matronae Lucinae, dicens: « Juxta circum invenies corpus meum pendens in unco. Hoc sordes non tetigerunt, et dum levaveris, perduces ad Catacumbas, et sepelies me in crypta juxta vestigia apostolorum; » quod ipsa noctu veniens totum ita complevit. Eodem die nativitas sanctorum Marii et Marthae, cum filiis suis Audifax et Ambacum [Abachum], nobilium de Perside, qui ad adorationem venerant Romam, tempore Claudii principis, e quibus post toleratos fustes, equuleum, ignes, ungues, manuum pensionem, Martha in nympha necata, caeteri vero decollati sunt.

XII KAL. Romae nativitas sanctae Agnae, quae sub praefecto Urbis Symphronio ignibus injecta, sed 110.1128D| his per orationem ejus exstinctis, gladio percussa est. Et in Hispanis civitate Taracona nativitas sancti Fructuosi, episcopi et martyris, qui scripsit Regulam monachorum. Passio sancti Patrocli martyris.

XI KAL. In Hispaniis civitate Valentia, passio S. Valerii episcopi, et Vincentii diaconi et martyris, qui passi sunt sub Daciano praeside. Vincentius enim dum Christi nomen publice profiteretur, a Daciano 110.1129A| jussus est in equuleum extendi, ibique diutissime torqueri: hinc ad patibulum raptus, imo ex equuleo depositus tortores suos ipse praecurrens moras carnificis arguit: torquetur ibi sanctus Dei martyr, tunditur, flagellatur, exuritur, et distentis membris crescit ad poenam. Imprimuntur ardentes pectori laminae, et liquefacto inter ipsas candentes ferri acies liquore guttarum stridens flamma respergitur, vulnera vulneribus imprimuntur, tormenta tormentis desaeviunt, sales ignibus sparsi crepitantibus minutis [ Forte minutatim] per membra dissiliunt, et jam non ad artus, sed ad ipsa viscera suppliciorum tela jaciuntur. Post haec in locum obscurissimum ac fragmentis testularum expersum truditur, sed ibi lucis amoenitate et quietis per angelicum ministerium potitus 110.1129B| est: inde quoque, jubente praeside, in lectolo asportatus, ad Dominum cum palma martyrii migravit. Postea corpus ejus in mare mitti praecipitur, sed immissum celerius post fluctus, Deo volente, ad littus reducitur, quod religiosa quaedam vidua nomine Jonica sepulturae primum tradidit, Christo triumphum ejus miraculis probante. Eodem die ad Aquas Salvias nativitas sancti Anastasii monachi et martyris de Perside, qui post plurima tormenta, carceris, verborum et vinculorum, quae in Caesarea Palaestinae perpessus fuerat, a Persis postremo in Perside multa poena affectus, atque ad ultimum decollatus est. A rege eorum Chosdroe.

X KAL. Romae nativitas sanctae Emerentianae, virginis Christi et martyris, quae erat collactanea 110.1129C| sanctae Agnae [Agnetis], et dum oraret ad sepulcrum ejus, ac simul orantes a gentilium laesione defenderet, lapidata est ab eis. Eodem die passio celebratur sanctorum martyrum Macharii et Eugenii, qui sub Juliano judice multa tormenta passi sunt, hoc est, craticulam incendii, in qua pix atque oleum superfusa sunt, sed non eos ignis laesit; deinde viperis serpentibus traditi sunt, sed nullo modo ab illis sunt laesi; postea draconem ingentem orationibus exstinxerunt, ad extremum vero martyrio coronati sunt.

IX KAL. Nativitas sancti Timothei apostoli, et in Antiochia sancti Babylae episcopi et trium parvulorum Urbani, Prilidani, et Eupolini [Epolonii], qui passus est pro nomine Christi sub Numeriano imperatore, 110.1129D| ipse et pueri ejus secum, post alia tormenta capitalem sententiam ferentes.

110.1130A| VIII KAL. Romae translatio Pauli apostoli, et conversio in Damasco. Nativitas sancti Gregorii Theologi, et nativitas Projecti martyris.

VII KAL. Sancti Polycarpi, episcopi Smyrnae, qui sub Marco Antonino, et Lucio Aurelio Commodo, sedente Smyrnae proconsule, conjurante in eum omni populo, igni traditus est. Bethlehem civitate, sanctae Paulae, cujus precationibus annuens beatus Hieronymus plura confecit opuscula.

VI KAL. In Africa nativitas Dati, Juliani Vincentiae, et aliorum triginta duorum [viginti septem], et nativitas sancti Sulpitii, episcopi et confessoris.

V KAL. Romae sanctae Agnetis virginis geminum [secundo], hoc est, de nativitate. Obiit Carolus.

110.1130B| IV KAL. Romae nativitas Papiae et Mauri militum tempore Diocletiani, qui videntes constantiam Saturnini et Sisinnii martyrum, conversi sunt ad fidem statimque jussum est a Laodicio praefecto Urbis ut os eorum, quo Christum confitebantur, cum lapidibus contunderetur, et retruderentur in carcerem ubi baptizati erant a beato papa Marcello; quos post dies undecim jussit sterni in terra, et fustibus caedi, donec exspirarent. Quorum corpora colligens noctu Joannes presbyter sepelivit via Numentana [Nomentana] ad nymphas beati Petri, ubi baptizabantur. Scriptum in gestis beati papae Marcelli. Treviris, depositio beati Valerii episcopi.

III KAL. Malbodio monasterio nativitas Aldegundae [Aldegundis] virginis, quae temporibus Dagoberti 110.1130C| regis Francorum ex nobili genere progenita, virginitatis propositum elegit. In quo et permansit, saepiusque illi angelica visio revelata fuit, exhortans eam ut in proposito permaneret: novissime vero cum magna claritate coelestis luminis ad vitam migravit aeternam.

II KAL. In Alexandria nativitas Tarsici [Tharsicii], Zotici [Cyriaci] et Amminoni. In Africa Victoris Publii [Thyrsi], Saturnini.

FEBRUARIUS.

KAL. FEBRUARII. In Graecia Polycarpi [ Forte Ignatii] episcopi, et in Ravenna sancti Severi episcopi: in Hibernia quoque nativitas Brigidae virginis, quae nativitas magnorum meritorum et sanctitatis esse 110.1130D| praedicatur.

IV NON. Purificatio sanctae Mariae, quando cum 110.1131A| infante Jesu repraesentata est in templo ubi ipsum Dominum Jesum senex Simeon in ulnas suas accepit, et benedixit. Eodem die natale sancti Aproniani Commentariensis, qui a Sisinnio diacono Marcelli papae baptizatus, ab Laodicio praefecto capite truncatus est, temporibus Maximiani Augusti. Romae Forosimfronii [Foro Sempronii], via Flaminia, milliario ab urbe centesimo septuagesimo quarto, Laurentii et Hippolyti, et nativitas sancti Fortunati. Aurelianis depositio Sicariae Deo sacratae virginis.

III NON. Lugduno depositio beati Lupicini episcopi. In Sebastia civitate Cappadociae passio sancti martyris Christi Blasii episcopi, qui sub Agricolao praeside capite truncatus, cum duobus puerulis 110.1131B| filiis unius mulieris, de illis septem, quae per praedicationem ejus confortatae, sub eodem praeside martyrizaverunt.

II NON. In Foro Simfronii nativitas Gemini, Gelasii, Mali [Magni], Aquilini [Aquili], et Donati. Item Donati, Themoii, Gelasii.

NONIS FEBRUARII. In Patris civitate ordinatio episcopatus Andreae apostoli, et in Sicilia urbe Cathena [Catana] passio sanctae Agathae virginis, quae sub Quintiano consule tempore Diocletiani martyrizavit; haec post alapas, carcerem, post equuleum et torsiones, post mamillarum abscissionem, sed a Domino sanationem, post volutationem in testulis et carbonibus, tandem in carcere consummata est. Et in Vienna depositio Aviti episcopi.

110.1131C| VIII Id. Romae via Appia in ejusdem coemeterio passio sanctae Sotheris virginis. In Caesarea Cappadociae passio sanctae Dorotheae virginis, et Theophili sub Apricio praefecto, quae cum duabus sororibus, id est, Christe et Calliste, quae a fide nuper apostatabant vitae doloribus, commendata est, ut eam averterent a Christo, eas iterum convertit ad Christum, ita ut in cuppam missae per praefectum incensae ad martyrii palmam pervenerint: postea vero Dorothea ducta ad locum poenarum, ubi et passa est, cum a Theophilo quodam scholastico derideretur quod ad paradisum vadens, a sponso suo Christo et poma et rosas florentes sibi mitteret, hoc citius impetravit; quod cum vidisset Theophilus, mox Christum confessus est verum Deum, et martyrizavit 110.1131D| sub eodem praefecto capite plexus. In Gallia civitate Aderato [Atrebato], depositio sancti Vedasti, episcopi et confessoris et in Ellone monasterio depositio sancti Amandi, episcopi et confessoris.

VII.

ID. In Britannis, in civitate Augusta, nativitas Auguli, episcopi et martyris.

VI ID. Romae depositio sancti Pauli episcopi et Julii papae.

V ID. Suevo [Soli] apud Cyprum natale Alexandri, Ammonis, item Ammonis et aliorum triginta septem.

IV ID. In Campania nativitas sancti Sylviani episcopi et confessoris, et in Bethlehem civitate Judaeae sub Herode rege passio sanctorum Andreae et Apponii; 110.1132A| et Sanctonis civitate depositio sancti Trojani, episcopi et confessoris, et Baldegundis abbatis. Romae, Zotici, Herenei [Irenaei], Jacinthi [Hyacinthi], et Amantii. Eodem die depositio sanctae Scholasticae virginis et sanctimonialis feminae, cujus animam frater ejus sanctus Benedictus vidit in columbae specie coelos petere, quod fratribus matutinorum hymnis expletis intimavit, et Deo gratias inde retulit.

III ID. Romae Calocerii [Caloceri] et Parthenii.

II ID. FEB. In Africa passio Damiani militis, infantum Modesti et Ammonis [Ammonii], Sotici [Zotici], et depositio Simplicii, episcopi et confessoris.

IDIBUS FEBRUARII. Lugduno depositio beati Stephani episcopi.

110.1132B| XVI KAL. MART. Romae nativitas sancti Valentini presbyteri, qui post multa sanitatum et doctrinae insignia fustibus caesus, et sic decollatus est, sub Claudio Caesare. Eodem die nativitas sancti Valentini Interamnensis episcopi, qui tentus a paganis, ac virgis caesus, et post diuturnam caedem custodiae mancipatus cum superari non posset, medio noctis silentio ejectus de carcere, decollatus est, jussu furiosi Placidi praefecti Urbis. Tunc Proculus, Efybus [Ephebus] et Apollonius, discipuli ejus, transferentes corpus ad suam ecclesiam Interamnae urbis, noctu sepelierunt: ubi cum quotidianis vigiliis incubarent, tenti a gentilibus custodiae sunt traditi consulari Leontio, quos ille jussit noctis medio suis tribunalibus praesentari, et cum a fide revocari nec 110.1132C| blandimentis nec minis possent, jussit capite caedi, qui non longe sunt a capite sancti Valentini sepulti.

XV KAL. In Antiochia nativitas Josephi diaconi, Zenonis. Interamnae nativitas sanctae Agapae [Agapis] virginis, Saturnini, Castulae [Castuli].

XIV KAL. Sancti Onesimi apostoli, et in Cumis nativitas sanctae Julianae virginis, quae tempore Maximiani imperatoris primo a suo patre Africano caesa et graviter cruciata, dein a praefecto Eulesio [Evilasio], quem sponsum habuerat, nuda virgis caesa, et a capillis suspensa, et plumbo soluto a capite perfusa, et rursum in carcerem recepta, ubi palam cum diabolo conflixit; et rursus evocata, rotarum tormenta, flammas ignium, ollam ferventem superavit, ac decollatione capitis martyrium 110.1132D| consummavit, quae passa est quidem in Nicomedia, sed post paucum tempus, Deo disponente, in Campaniam translata.

XIII KAL. In Babylonia nativitas Polocronii [Polychronii] episcopi ejusdem civitatis, qui praesente Decio persecutore os lapidibus caesus, manibus extensis, oculos ad coelos elevans emisit spiritum. Scriptum in passione sancti Laurentii.

XII KAL. In Nicomedia natale Pantaleontis martyris, qui sub Maximiano imperatore martyrium suum implevit. Hic Eustorio [Eustorgio] patre editus, et ab Ermolao [Hermolao] presbytero fide imbutus antequam baptizaretur, puerum a serpente obligatum liberavit, et serpentem oratione interfecit. Post 110.1133A| baptismum vero caecum illuminavit, patrem suum Eustorium ad fidem convertit, et multa miracula in nomine Christi perpetravit. Propter quod jussit Maximianus eum in equuleo suspendi, et lampadas ad latera ejus suspendi; sed flammae earum subito exstinctae sunt: postea missus est in sartaginem ignis, ut ibidem plumbo liquefacto exureretur, sed per Christi virtutem frigescente ardore in nullo laesus est. Postea in mare missus, sed inde sanus ad littus perductus est. Dehinc feris est traditus, sed a nulla earum contaminatus; ad extremum vero capite caesus est, sed percussores ipsius reliquias corporis ejus tulerunt, et honorifice sepelierunt. Presbyter vero Ermolaus [Hermolaus] cum duobus germanis suis, hoc est Erinippo et Ermodito [Hermippo et 110.1133B| Hermocrate], decollatus est, et a Christianis sepultus.

XI KAL. Nativitas sanctorum in Africa, Publii, Juliani, Marulii. Item Juliani, Marcelli, Tuli, Lampasii, Majuli et Juliani.

X KAL. Romae nativitas Gai episcopi, et in Cypro nativitas Potamiae, Nemersi [Potamii et Nemesii] et Didymi, et alibi Victoris martyrium, et Coronae, et aliorum viginti.

IX KAL. In Africa nativitas sanctorum Veroli [Veruli], Servuli, Secundini, Sirici [Syricii], Felicis, Saturnini, Fortunati, et aliorum sedecim, et depositio Eucherii, episcopi et confessoris.

VIII KAL. Cathedra S. Petri, quam sedit apud Antiochiam, ubi et primum cognominati sunt discipuli 110.1133C| Christiani; et in Nicomedia nativitas Teclae virginis, discipulae sancti Pauli apostoli, quae sub Nerone imperatore pro Christi nomine igni est tradita, sed non exusta: postea bestiis atque serpentibus deputata, sed a nullo eorum est laesa. Ad extremum vero in Seleucia, cum virginitatis martyrio atque virtutum honore per somnum pacis migravit ad Dominum. Romae via Tiburtina ad S. Laurentium, nativitas sanctae Concordiae, quam De ciana persecutio trucidavit.

VII KAL. In Pannoniis nativitas sanctorum Seneroti [Sireni], Antigonii, Rotuli, Libi, et in Asia Polycarpi cum aliis duodecim.

VI KAL. In Palaestina Matthiae apostoli, qui de 110.1133D| septuaginta discipulis pro Juda traditore in apostolatum electus, in Judaea Evangelium praedicavit.

V KAL. In Africa nativitas sanctorum Donati, Justi, Rotuli, Herenei [Herenae], Pisionis, Pamphili. Nativitas Nestoris et Castae.

IV KAL. In Alexandria nativitas sanctorum Alexandri, Nestoris, Theonis, Opionis, Justi, Donativi, Ampliati, Ingenii.

III KAL. In Thessalonica nativitas sanctorum Alexandri, Androgoni [Antigoni], Abundantii [Abundii]. In Africa Dionysii, et aliorum viginti quatuor.

110.1134A| II KAL. In Alexandria sanctorum Celeris [Caerealis], Pupilli [Pupuli], Ligici [Caii], Serapionis.

MARTIUS.

KAL. MARTII. Andegavis depositio sancti Albini episcopi.

VI NON. Nativitas sanctorum Jorgi, Hergli, Absaloni [Lucii, Absalonis et Lorgii]. In Caesarea Cappadociae Lucae episcopi, Primitivi, et in portu Romano Pauli, Secundolae [Secundillae], Januariae.

V NON. Nativitas Felicis, Lucioli, Justi, Fortunati, Martiae, Herotis, Antigonii, Januarii, Tultellae, Gabiani, Quiriuli, Marini; item Felicis, Floriani, Donati.

 IV NON. Romae depositio Juli episcopi, et Nicomediae 110.1134B| passio sanctorum Adriani cum aliis numero triginta tribus.
 III NON. Romae Lucii papae et martyris. Hic in exsilium propter fidem Christi trusus est, et postea nutu Dei incolumis ad Ecclesiam reversus est; qui etiam a Valeriano imperatore capite truncatus est et sepultus in coemeterio Callisti via Appia.
 II NON. Martii depositio sancti Quiriaci presbyteri.

NONIS. Apud Carthaginem, Perpetuae et Felicitatis, quae bestiis sunt deputatae sub Severo principe, et cum Felicitas parturiret in carcere, omnium militum, qui simul patiebantur, precibus impetratum est ut octavo mense pareret. Jam vero Perpetuae inter alia concessum est ut ejus mens quodammodo 110.1134C| averteretur a corpore, in quo vaccae impetum pertulit, ita ut adhuc futurum exspectaret quod in se jam gestum esse nesciret.

VIII ID. MARTII. In Nicomedia Quintili [Quinctilis] episcopi, et Capitulini. In Africa Rogati, Felicis, item Rogati Beremae [Beatae], Hereniae, Felicitatis, Orbani [Urbani], Cyrilli episcopi, Silvani, et Manili [Mamili].

VII ID. In Sebaste Armenia Minore quadraginta militum tempore Licinii regis, sub praeside Agricolao, qui post vincula et carceres creberrimos, post caesas lapidibus facies, missi sunt in stagnum, ubi gelu constricta corpora eorum nocte disrumpebantur, et mane crucifragio martyrium consummarunt. Deinde corpora eorum combusta, et in fluvio projecta, 110.1134D| sed divina dispensatione reliquiae eorum integrae sunt repertae et honore digno conditae. Erant autem nobiliores inter eos Quirinion [Cyrion] et Candidus.

VI ID. In Antiochia Agapae [Agapes] virginis, et Marianae. Smyrnae, Phronis. In Nicomedia Palatini, Firmiani et Rustici. In Alexandria Eracli [Heraclii], Zosimi, Alexandri, et Gaiperii [Candidi et Piperionis].

V ID. In Sebastia civitate nativitas martyrum quadraginta qui temporibus Licinii imperatoris, et Agricolai praesidis, et Lysiae ducis, pro nomine Christi 110.1135A| martyrium passi sunt, quos Agricolaus praeses, cum ad culturam deorum convertere non posset, lapidibus obrui praecepit. Sed lapidatores eorum alterutrum secum lapidibus caedebant, nec martyres nocere poterant. Dux vero Lysias, exardescens ira, tulit lapidem ut percuteret aliquem sanctorum; sed miro Dei nutu ipse lapis in faciem pervenit praesidis: quos in stagnum gelatum glacie praeses misit, sed Dei voluntate ipsum frigus temperatum est, et glacies dissoluta aqua calida facta est. Unus autem de ipsis quadraginta poenarum timore perterritus, ad balneum refugit; sed mox ut attigit calorem resolutus est, et sic reddidit animam: in cujus locum clavicularius, qui sanctos martyres custodiebat, credens Christo substitutus est, videns coronam de coelo descendere 110.1135B| super singulos qui in confessione perstiterant. Tyrannus vero, repletus ira, jussit eos duci ad littus, et baculis eorum crura confringi, et item in mare projici; sed, Deo volente, martyrum reliquiae in aquae profundo religiosis viris revelatae sunt, et inde ablatae et in loculis honeste conditae sunt.

IV ID. Romae depositio sancti Gregorii papae, qui in lege Dei luculentissimus doctor exstitit, et gentem Anglorum per Augustinum et Mellitum atque Joannem servos Dei ad fidem convertit.

III ID. In Nicomedia nativitas Macedonii presbyteri, et Patriciae uxoris ejus, et filiae Modestae. In Nicaea, Theusetae et Horis filii ejus. Theodorae. Hi omnes igni concremati sunt. Julii episcopi, Alexandri.

 110.1135C| II ID. In Carthagine nativitas sanctorum Donati, Effrosii, Fronimi; in Nicomedia natale Felicissimi, Frontinae.
 ID. MARTII. In Cappadocia passio sancti Longini martyris: de quo in libello martyrii ejus narratur quod aliquando militans sub centurione Romano, in passione Domini latus ejus cum lancea in cruce aperiret, et viso terraemotu et signis quae fiebant, crediderit in Christum, poenitentiam agens de operibus suis pristinis: postea monachus factus per triginta et quatuor annos Christo militavit, multos convertens ad fidem Dei; ad extremum vero martyrizavit in Cappadocia sub Octavio praeside, quem, propter infidelitatem suam divino judicio percussum corporea caecitate, post martyrium suum illuminavit.
 110.1135D| XVII KAL. APRILIS. Natalis sancti Cyriaci, qui post longam carceris macerationem quam a Maximiano pertulit, cum Sisinnio condiacono suo, et Smaragdo, et Largo, post multa facta miracula, in quibus filiam Diocletiani Artemiam, ipsius rogatu a daemonio liberavit ac baptizavit, filiam quoque Saporis regis Persarum Jobiam, missus illuc a Diocletiano pro hoc, aeque a daemonio liberavit ac baptizavit cum ipso rege et aliis quadringentis triginta; et rediens Romam post mortem Diocletiani tentus est inter alios Christianos a filio ejus Maximiano, et in custodiam missus, eo quod sororem suam Christianam fecisset, deinde praecepit ut die processionis 110.1136A| suae nudus catenis obligatus ante rhedam ejus traheretur; et post hoc eductus est de carcere cum sociis Largo, et Smaragdo, et Crescentiano, per Carpasium vicarium, et pice reliquata caput ejus perfusum est. Et rursus post dies quatuor denuo de carcere in catasta extentus ac tractus, nervis et fustibus caesus, post [ Forte duos vel tres] dies, jubente Maximiano, capite truncatus est cum Largo, et Smaragdo, et aliis viginti. Scriptum in gestis Marcelli papae. Ipso tempore Maximiani Deus interfecit sororem suam Artemiam.
 XVI KAL. In Scotia natalis Patricii episcopi, qui in Hibernia insula Scotis primum praedicavit nomen Domini nostri Jesu Christi; et natalis Mariae martyris. Haec quoque cum esset ancilla cujusdam Tertulli 110.1136B| praeclari viri, et nollet in natali filii ejus prandiis domini sui interesse, sed magis Christianorum more jejuniis operam dare, flagellis atrocibus ab eodem domino suo lacerata est: sed cum non posset ab instantia per hoc servitii Christi ad idolorum cultum revocari, judici publico ad puniendum tradita est. Ubi dum carnifices eam incendio tradere voluissent, propter preces populi data est ei inducia trium dierum; triduo ergo completo cum iterum puniri deberet, mirabiliter Domini misericordia erepta est. Nam cum orationem ad Dominum fudisset, unde petra ingens, quae ante eam fuerat, per medium scissa illam in se recipiebat, et undique concludens hostium furori restitit. Ad quam populus concurrens cum vellet secundum jussum principis ipsum lapidem destruere, 110.1136C| fulmine ac tonitru coelitus emisso, plurimi eorum interierunt, ita ut duo millia et septingenti ex ipsis divino judicio exstincti fuerint, pauci vero qui remanserant, conversi ad Dominum, in Christiana religione permanserunt.
 XV KAL. In Alexandria natalis Colestici; et in Nicomedia, Aprilis et Servuli; et in Lucania, Quinti, et Ingenui, et Rogatae; et in Mauritania, Timothei.
 XIV KAL. In Spolitana [Spoletana] civitate nativitas Joannis confessoris, qui peregrinus de Sicilia illuc venit, et in suburbano ejus aedificavit monasterium, et habitavit ibi quatuordecim annis, ubi et requievit in pace.
 XIII KAL. In Britannia sancti Chudberti episcopi, 110.1136D| qui vitam plenam virtutibus ducens, tandem anachoreta diem ultimum clausit, cujus corpusculum post undecim annos de sepultura levatum, inventum est integrum cum vestitu quo indutus fuerat, ac si ipsa die in monumentum positum fuisset.
 XII KAL. Sancti Benedicti abbatis, qui Regulam scripsit monachorum cum magna discretione. Eodem die in Alexandria depositio Serapionis monachi.
 XI KAL. In Arbona [Narbona] civitate natalis Pauli confessoris. In Africa, Saturnini et aliorum novem. In Sebastia Decroni et Arionis.
 X KAL. In Africa natalis Fidelis et aliorum viginti.
 110.1137A| IX KAL. In Syria natale Seleucis [Seleuci]; et in Africa, Agabi.
 VIII KAL. Annuntiatio incarnationis Dominicae, et Hierosolyma Dominus noster Jesus Christus crucifixus est, et passio sancti Jacobi fratris Domini, qui in Paschae solemnitate Judaeis Christum testificans de templi est culmine praecipitatus, ac fullonis vecte percussus. Et in Nicomedia natale Dulae ancillae militis, quae pro castitate occisa est. Et Romae, Cyrini [Quirini], qui interfectus a Claudio, et in Tiberim jactatus, in insula Lycaoniae inventus, et in coemeterio Pontiani conditus est. Scriptum est in passione sancti Valentini.
 VII KAL. In Syrmio Montani presbyteri, Maximae uxoris ejus. Romae, via Lavicana, natale sancti Castuli 110.1137B| martyris.
 VI KAL. Hierosolyma resurrectio Domini nostri Jesu Christi.
 V KAL. In Africa natale Rogati, Successi; et in Caesarea Mare [ Forte Mauritaniae] depositio sancti Dagolaphi; et in Africa aliorum sedecim.

IV KAL. In civitate Pisana natale sancti Torpetis martyris, quem Nero imperator jussit magnam Dianam matrem deorum adorare, quod ipse renuens repletus Spiritu sancto, et dixit: « Melius est unum Deum adorare, qui fecit coelum et terram, et omnia quae in eis sunt, quam plures deos colere, hoc est daemones. » Exiens sanctus Torpes de palatio multum intra se cogitans dixit: « Quid faciam idolis serviendo et baptismum salutis non accipio? » Tunc 110.1137C| ascendit in montem et clamare coepit, dicens: « Pater Antoni, ubi es? » Respondit presbyter Antonius et dixit: « Et quis es tu, fili? » Sanctus Torpes dixit: « Ego sum servus tuus Torpes; » tunc Antonius baptizavit eum in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Tunc statim angelus Domini apparuit sancto Torpeti, et dixit ei: « Forti esto animo, quia tu nobiscum eris in paradiso. » Postea Nero perrexit Romam et Satellico cognato suo praecepit sanctum Torpetem in carcerem recipi, et alapis caedi, et ad columnam Habentinam nudo corpore religari, et dum sanctus Torpes complesset orationem, cecidit illa columna, et oppressit ex impiis quinquaginta, et ipse Satellicus sub ea mortuus est. Tunc filius Satellici, nomine Silvinus, dum haec ita agerentur, jussit ut leo 110.1137D| eum ad devorandum dimitteretur: qui subito dimissus dans rugitum super eum, et eadem hora mortuus est; et iterum dimissus est leopardus, et ipse flectens caput lingebat plantas ejus. Tunc praecepit Silvinus ministris ut ad mare duceretur et ibidem decollaretur. Sanctus vero Torpes, spem habens ad Dominum, ita oravit: « Domine, suscipe spiritum meum, » et sic a carnifice decollatus est. Eodem die passio Achacii.

III KAL. Natale domni Philippopoli, et Jacaici, et depositio Austasii abbatis et Nicaei episcopi.

 II KAL. In Africa natale Anisi [Anesii] et depositio Ambrosii episcopi, et natale septem virginum, quarum nomina Deus scit.

APRILIS. 110.1138A|

 KAL. APRILIS. In Thessalonica natale Agapis et Chioniae sub Diocletiano, quae primo in carcere maceratae, post in ignem missae sunt, sed intactae a flammis, post orationem ad Dominum fusam, animas reddiderunt.
 IV NON. APRILIS. In Africa Amphiani, Victoris et aliorum quatuordecim; et alibi Marcellini, Saturni, Quiriaci, Reginae, Proculae, et aliorum quatuor.

III NON. APRILIS. Natale Theodosiae virginis, quae passa est temporibus imperatorum Diocletiani et Maximiani, in civitate Caesarea, sub Urbano praefecto: nam haec cum, relictis parentibus, confugisset ad carcerem, ubi Christi confessores clausi erant, 110.1138B| tenta est a militibus et ducta ad tribunal judicis Urbani, quae coram ipso astans, nec adulationibus ejus est decepta nec minis territa, sed sapientia Dei repleta falsos deos gentilium disputando coram praeside confutabat. Unde et a tyranno nervis ligata, et flagellis caesa non potuit vinci: postea ei adhibita sunt varia tormenta, hoc est sartagines ignitae, leones et bestiae, ex quibus nullam maculam passa est. Deinde in mare demersa, sed per Dei auxilium citius inde liberata, novissime gladio capite abscisso, obdormivit in pace, et complevit martyrium suum, honorifice a Christianis sepulturae tradita.

II NON. Mediolano depositio beati Ambrosii episcopi et confessoris, cujus vita et doctrina insignis praedicatur in Ecclesia.

110.1138C| NONIS. In Thessalonica natalis Hyrenis [IreRes] quae post tolerantiam carceris inter orationes sagitta percussa est a Sisinnio comite, sub quo et sorores ejus, Agape et Chionia, martyrizaverunt: quae a praedicto praefecto licet in ignem mitterentur, tamen illaesae ab eo, exorantes Dominum, spiritum reddiderunt.

 VIII ID. In Syrmio natale Hyrenei [Irenaei] episcopi ejusdem loci.
 VII ID. In Alexandria natale Pelosi [Peleusii] presbyteri; et in Nicomedia natalis Cyriaci cum aliis decem.
 VI ID. In Africa natalis Januarii, Macharii [Macariae] et Maximae; et in Carthagine, Concessae.
 V ID. In Syrmio natalis septem virginum, quae in 110.1138D| unum meruerunt coronari.
 IV ID. Ezechielis prophetae.
 III ID. Romae Leonis papae, qui quadragesimus septimus post beatum Petrum apostolum, sedit in episcopatu annis viginti uno. Hic invenit [ Forte evertit] haereses duas, et missa legatione ad Marcianum principem catholicum, congregata synodo ducentorum quinquaginta et sex episcoporum in Chalcedone, in martyrio sanctae Eufemiae martyris, exposuerunt juxta fidem catholicam duas naturas in uno Christo Domino, hoc est divinam et humanam, et condemnaverunt Euthicium, et Nestorium haereticos.
 II ID. Romae episcopi Julii papae et confessoris, qui sub Constantio Ariano, filio Constantini, decem mensibus 110.1139A| tribulationes et exsilia passus, post ejus mortem eum magna gloria ad sedem suam reversus est. Et eodem die, civitate Verona, passio sancti Zenoni martyris, de quo beatus Gregorius refert in libris Dialogorum, quod Atisin [Athesis] fluvius inundans in ecclesia ubi corpus ejus jacebat humatum, usque ad superiores tecti fenestras excreverit, sed intra ecclesiam ubi fuerat congregata fidelium turba intrare non poterat.
 ID. APRIL. In civitate Chalcedonia natalis Eufemiae, et Romae in coemeterio translatio Januarii martyris.

XVIII KAL. MAII. Romae, Tyburtii, et Valeriani, et Maximi, sub Almachio Urbis praefecto, quorum primi fustibus caesi et gladio sunt percussi, ultimus tandiu plumbatis verberatus donec spiritum redderet. Eodem 110.1139B| die in Nitria Frontonis monachi, qui septuaginta monachos in eremum secum adduxit, ut sequestrati ab hominibus divinae contemplationi vacarent: sed cum esset ibi, diabolo instigante, ipsi monachi contra abbatem suum murmuraverunt, quod non possent prae fame in eremo habitare; sed consolans eos abbas suus, a Domino ipsis promisit solatium, quod et ita evenit. Nam Dominus per visionem angelicam quemdam divitem corripuit, quod ipse in deliciis vivens, servis suis in eremo habitantibus alimentum non praeberet: qui cum non sciret ubi illi habitarent, consilio accepto septuaginta camelos onerabat alimentis, et dimisit illos quo Dominus eos vellet perducere. At illi a domino suo dimissi, pergebant in solitudinem ubi servi Dei habitabant, et 110.1139C| eis alimenta satis portabant. Sed sanctus Fronto hoc videns, cavens avaritiam, noluit omnia accipere, sed medietatem tulit: alteram vero medietatem super camelos positam remisit ad dominum suum, qui sani ad proprium dominum reversi sunt. Ex illo igitur anno usque ad vitam Frontonis misit dives ipse notato tempore, quo anno [ Forte ante] miserat, escas necessarias fratribus dirigebat: aliis sic divitibus Dominus imperabat, et ex omnibus dapibus irrigati, nihil Dei servi cum sancto Frontone minus habebant, vigilabant hi operibus Dei, filii cum patre; spiritualibus eos admovens dapibus, adimplebat quotidie sermone coelesti, exsultans laetabatur in Domino, qui sibi talem dederat intellectum, ut aviae solitudinis loca quaesivisset.

 110.1139D| XVII KAL. In civitate Corduba natale Olympiadis et Maximi nobilium, qui, jubente Decio, fustibus caesi et deinde plumbatis, ad ultima capita eorum securibus tunsa, donec emitterent spiritum.
 XVI KAL. In Achaia, Corintho civitate, sanctorum 110.1140A| Callisti, Carissi [Charisii], Leonidis, Christianae, Callae, Theodorae et aliorum plurimorum sanctorum.
 XV KAL. In Antiochia natalis Petri diaconi et Hermogenis; et in Africa, Fortunati et Marciani.
 XIV KAL. Natalis Eleutherii episcopi et martyris, et Antiae matris ejus. Hic Eleutherius in Aquileia episcopus ordinatur, sub Adriano imperatore passus est. Hic primum Felicem, et Correvum [Corebum] comites convertit ad fidem Christi, pro quo ipse Correvus [Corebus] passus est percussus gladio. Nam Eleutherius primo vicit lectum ferreum, deinde craticulam et ignem suppositum, postea sartaginem cum pice et adipe fervente. Dehinc bestias mitigavit, ad extremum vero decollatus est cum Antia matre ejus, et sic martyrium finivit.
 110.1140B| XIII KAL. In Africa Calasrani abbatis, et Hermogenis, et Expediti, et in Hispaniis, in Calcoliveris [Caucoliberis], Vincentii.
 XII KAL. Romae Aniceti papae et martyris, qui constituit in Ecclesia ut clerus comam non nutriret, et sepultus est in coemeterio Callisti.
 XI KAL. In Asia Nativitas Maximini martyris, qui tempore Decii imperatoris oblatus est proconsuli nomine Optimo, qui cum ab eo tormentis cogeretur ad sacrificandum idolis, et nollet, diu in equuleo tortus, ad extremum lapidibus oppressus est.
 X KAL. Romae depositio sancti Gaii papae, qui cum Ecclesiam undecim annos, menses quatuor, dies duodecim rexisset, martyrio coronatur sub Diocletiano principe cum Gabinio [Gabino] fratre. Eodem 110.1140C| die in Corduba civitate nativitas Parmenii, Helymae [Helimenae] et Chrysotheli presbyterorum, et Lucae, et Mucii diaconorum de Babylonia, quorum primus, praecisa etiam lingua, loquebatur: omnes in equuleo suspensi, et nexibus artati sunt; deinde laminis ardentibus circum latera oppositis, ustulati, et ungulis lacerati, ad ultimum gladio trucidati sunt, praesente persecutore Decio. In passione Laurentii.
 IX KAL. MAII. Nativitas sancti Georgii martyris, qui sub Daciano, rege Persarum potentissimo, qui dominabatur super septuaginta reges, multis miraculis claruit plurimosque convertit ad fidem Christi, simul et Alexandram, uxorem ipsius Daciani, usque ad martyrium confortavit: ipse vero novissime decollatus, martyrium explevit; cujus Vitam et passionem 110.1140D| scriptam legi.
 VIII KAL. Depositio Melliti episcopi in Britannia. Hac die Ananias, Azarias, Misahel de camino ignis ardentis sunt liberati.
 VII KAL. Nativitas sancti Marci evangelistae in 110.1141A| Alexandria, qui, constitutis et conformatis Ecclesiis per Libyam, Armaricam, Ammoniacam, Pentapolin, Alexandriam atque Aegyptum universam, ad ultimum tentus est a paganis qui remanserant Alexandriae, qui videntes eum die sancto Paschae, VIII Kal. Maii, missas facientem, miserunt funem in collo ejus, et trahebant eum ad loca buculi, quae erant juxta mare sub rupibus, ubi erat ecclesia constructa, et defluebant carnes ejus in terram, ac saxa inficiebantur sanguine: vespere autem facto, miserunt eum in carcerem, ubi circa mediam noctem primo angelica visitatione confortatus est, deinde ipso Domino sibi apparente ad coelestia regna vocatus, ac mane cum traheretur ad loca buculi, gratias agens, et dicens: Domine, in manus tuas commendo 110.1141B| spiritum meum, defunctus est, et a viris religiosis sepultus, in loco lapidis excisi, cum gloria. Ordinaverat autem pro se Alexandriae episcopum Annianum, aliis quoque longe lateque Ecclesiis episcopos, presbyteros et diaconos dederat. Eodem die Romae letania major ad Sanctum Petrum. Natale sancti Maximi martyris, qui temporibus Decii comprehensus est in Asia, et oblatus est proconsuli, qui jussit eum in equuleo suspendi, et diversis suppliciis torqueri, si magnae Dianae non sacrificaret, et ob hoc quia eam non coleret, jussit eum capitalem subire sententiam, hoc est in VII Kal. Maii.
 VI KAL. Depositio sancti Marcellini papae, qui cum Ecclesiam novem annos et menses quatuor rexisset, et temporibus Diocletiani et Maximiani, 110.1141C| ab eodem Diocletiano pro fide Christi cum Claudio et Cyrino, et Antonino, capite truncatus est, et post dies triginta quinque sepultus via Salaria in cubiculo a Marcello presbytero, et diaconibus, cum hymnis, VI Kal. Maii.
 V KAL. Nativitas Anastasii papae, qui post beatum Petrum quadragesimus primus sedit. Hic Manichaeos in urbe Roma inveniens damnavit, et constitutum fecit ut nullus transmarinus in clericatum susciperetur, nisi quinque episcoporum designaret chirographum.
 IV KAL. Sancti Vitalis, qui fuit pater sanctorum martyrum Gervasii et Protasii. Hic ergo cum fuisset militans consularis, et cum fuisset cum Paulino judice suo, Ravennam ingressus est, et cum videret 110.1141D| in conspectu judicis sui Christianum nomine Ursicinum, arte medicum, natione Ligurium, post nimia tormenta capitalem accepisse sententiam; locus autem ubi decollabantur Christiani, hoc habebat vocabulum, ut diceretur ad palmam, eo quod arbores antiquae palmae illic essent. Ille igitur, ut diximus, 110.1142A| post nimia tormenta decollandus, cum veniret ad Palmam, expavit, et dum vellet malo evadere, exclamavit voce magna Vitalis dicens: « Noli, Noli, Ursicine medice, qui alios curare consuevisti, teipsum aeternae mortis jaculo vulnerare vis? et qui per passiones nimias venisti ad pugnam, coronam perdere vis a Domino tibi praeparatam? » Audiens haec Ursicinus genu posuit, et spiculatorem ut feriret hortabatur, agens poenitentiam quod expavisset, Christi martyrem se fecit. Eodem die natalis sancti Christophori martyris.
 III KAL. Romae passio Cleti papae, qui tertius post Petrum Romanae urbis episcopatum annos duodecim habuit, et ibidem martyrio coronatus est sub Domitiano imperatore.
 110.1142B| II KAL. In Alexandria natalis Afrodisii presbyteri, et aliorum triginta. Et Romae depositio Quirini episcopi.

MAIUS.

 KAL. MAII. Hieremiae prophetae, et in Hierapoli Philippi apostoli qui Ebionitarum haeresin exstinxit, et quievit in pace. Passio sancti Jacobi apostoli in Hierosolyma, quem Scribae et Pharisaei posuerunt super pinnam templi; sed cum ita agerent, et viderent omnes gratulari in praedicatione ejus, praecipitaverunt eum ex alto, et corruens nihil laesus, sed magis praedicabat; tunc iratus quidam ex Pharisaeis pertica fullonis cecidit fortiter in caput ejus, et evertit cerebrum, et in Hierosolyma passio 110.1142C| sancti Judae, sive Quiriaci episcopi, cui revelatum est lignum Dominicae crucis. Eodem die in Acaurio passio sancti Sigismundi regis.
 VI NON. Sancti Patris nostri Athanasii episcopi Alexandrini.
 V NON. in Hierosolyma inventio sanctae crucis ab Helena regina post passionem Domini, anno 233, regnante Constantino imperatore, filio ipsius Helenae. Romae, Alexandri papae, et Eventii, et Theodoli presbyterorum, quorum primus post vincula, carceres, equuleum, virgulas et ignes, punctis creberrimis per tota membra peremptus est: sequentes et ipsi post longam carceris sustinentiam ignibus examinati, et ad ultimum decollati sunt ab Aureliano judice tempore Trajani principis. Eodem 110.1142D| die depositio sancti Philippi confessoris.
 IV NON. Passio sancti Floriani martyris tempore Diocletiani et Maximiani imperatorum, saeviente iniquissimo praeside Aquilino apud Nutricum Ripensem [Noricum Ripense]; qui cum se videret superatum a Floriano, jussit eum capitalem subire sententiam, et 110.1143A| duci ad fluvium Aneso [Anisum], et ibi praecipitari eum de ponte.
 III NON. In Arelato depositio sancti Hilarii episcopi, qui Pelagianam haeresin in collatoribus deprehendit et corrigere studuit. Antisiodoro eodem die passio sancti Juviani, lectoris et martyris.
 II NON. Passio beatorum martyrum Mariani et Jacobi, et aliorum qui cum iis pro nomine Christi passi sunt. Nam per revelationem eis Dominus praesignavit qualiter vitam praesentem per gloriam martyrii finire debuerunt, sicut in martyrio eorum scriptum continetur.
 NONIS. In Nicomedia natalis Flavii episcopi, et Frodisii, Macrobii, Augustini episcopi; et in Constantinopoli, 110.1143B| Achaici; Augustoduno depositio beati Placiti presbyteri.
 VIII ID. Natalis sancti Victoris martyris in civitate Mediolanensi sub Maximiano imperatore. Nam idem imperator jussit beatum Victorem, qui erat Maurus genere, militis officio functus, propter fidem Christi et confessionem multis modis cruciari, hoc est carcere includi, ubi dies sex mansit sine cibo et potu, postea fecit eum fustibus et flagellis frequentibus caedi: deinde plumbo liquato corpus ejus perfundi; sed statim angelus Domini adfuit, et plumbum ita frigidum fecit, sicut aquam de fonte levatam, et non est combustum corpus ejus in ulla parte. Novissime vero, cum nullo modo ad idolorum culturam convertere potuit, sed Victor in fide Christi perseverans 110.1143C| ubique victoriam habuit, jussit praedictus tyrannus caput ejus abscindi, quod sanctus Maternus episcopus audiens factum, collegit corpus ejus, et in praedicta civitate cum honore sepelivit.
 VII ID. In Axiopoli natalis Quirilli, Gindei et Genonis; et in Tharso Ciliciae, Aphrodisii; et Romae natale sancti Beati confessoris.
 VI ID. Sanctorum Faltoni, Pilioni et aliorum martyrum. Romae, Calepodii, Senis presbyteri, sub Alexandro imperatore, qui eum fecit occidi a Laodicio, et corpus trahi per civitatem, atque in Tiberim jactari, die. . . . . Maiarum, quod inventum piscatores levaverunt, et narraverunt Callisto episcopo: at ille acceptum condidit cum aromatibus, 110.1143D| et linteaminibus, et sepelivit in coemeterio ejusdem, via Aurelia, milliario ab Urbe tertio, in crypta Vildemari: tunc decollatus est ab Alexandro Palmachius consul, cum uxore, et filiis, et aliis promiscui sexus quinquaginta duobus; cum quibus et Simplicius senator, qui per doctrinam Callisti papae et Calepodii presbyteri nuper fuerant baptizati. Scriptum in Passione sancti Callisti papae. Eodem die natale Gordiani martyris, qui sub Juliano impiissimo imperatore passus est. Nam praedictus tyrannus cum praecepisset memorato Gordiano vicario suo, cum adhuc paganus esset, ut Januarium presbyterum diligenter exquireret, si quo modo illum posset avertere a fide Christi: sanctus autem Januarius 110.1144A| illum magis lucratus est Christo, et baptizavit simul cum Marina uxore sua; quod audiens factum Julianus praecepit Clementiano judici ut eum, si nollet idolis sacrificare, puniret. Nam iratus jussit inscriptionibus damnari sanctum Januarium presbyterum et beatum Gordianum, uxorem autem ejus Marinam in quadam villa, quae vocatur Aquas Salvias, in servitio rusticorum opprimi. Cum autem vidisset Clementianus quod sanctus Gordianus nullo modo a statu fidei suae averti posset, jussit eum primum plumbatis caedi, deinde capite truncari; quod cum factum comperissent Christiani, nocturno silentio venerunt et rapuerunt corpus venerandum sancti martyris Gordiani, et venientes in via quae Latina nuncupatur, non longe ab 110.1144B| urbe Roma milliario plus minus uno, posuerunt eum in crypta, sexto Idus Maias, ubi jam pridem sanctum Epimachum sepelierant.
 V ID. Passio sancti Evellii martyris, qui videns passionem sancti Torpetis martyris et mirabilia quae fecit, credidit Christo, qui antea consiliarius Neronis imperatoris fuit, qualiter Christiani martyrizarentur.
 IV ID. Sancti Patris nostri Epiphanii episcopi Cypri, et Romae sancti Pancratii, qui cum esset annorum quatuordecim, sub Diocletiano martyrium capitis detruncatione complevit. Eodem die Romae passio sanctorum Nerei et Achillei fratrum.
 III ID. Festivitas sancti Onesimi confessoris. Ipso die Mariae martyris festivitas celebratur: quae cum fuisset 110.1144C| Tertulli cujusdam viri principalis ancilla, nobilitatem domini mentis benignitate vincebat, et Christo se probavit ingenuam. Haec cum a domina sua per tormenta a fide Christi recedere cogeretur, nullo modo consensit. Propter hoc praesidi tradita est ad cruciandum; sed eam nec minae ipsius, nec tormenta a Christo separare poterant; novissime super petram grandem ad decollandum adducta, ipsius petrae divisione facta, Christi famula illuc intravit, subitoque petra iterum semetipsam concludit, nec quemquam persecutorum ancillam Christi persequi sinebat, sed usque ad diem judicii ita conclusam servat. Eodem die in oppido Trajectense natale sancti Servatii episcopi et confessoris, qui cum 110.1144D| Tungrensem regeret Ecclesiam tempore quo Huni venturi erant in Galliam, timens populo sibi commisso, ne ab Hunis vastaretur, perrexit Romam deprecaturus, quatenus per merita et intercessionem sanctorum apostolorum impetraret defensionem populi sui. Cumque ibidem jejuniis, et obsecrationibus per multorum dierum spatia in tali afflictione moraretur, fertur tale ab apostolo Petro accepisse responsum: « Quid me, vir sanctissime, inquietas? Ecce enim apud Dominum deliberatione prorsus sancitum est, Hunos in Gallias advenire, easque maxima tempestate debere depopulari. Nunc igitur sume consilium meum, accelera velociter, ordina domum tuam, sepulturam compone, relinque linteamina munda. Ecce enim migraveris a corpore, 110.1145A| nec videbunt oculi tui mala quae facturi sunt Huni in Galliis, sicut locutus est Dominus noster. » Accepto ergo hoc responso remeavit ad Ecclesiam sibi commissam, nuntians suis responsum beati Petri, et post non multos dies vitam praesentem finiens, migravit ad aeternam requiem. Hic quoque sepultus in loco Trajectensi, cum sepulcrum ejus sub divo esset positum, nec nix, nec pluvia cecidit super eum, donec a successore ejus sancto Munulfo episcopo templum magnum in ejus honore constructum est.

II ID. Sancti Patris Pachumii [Pachomii], qui cum esset factis apostolicae gratiae insignis, fundatorque Aegypti coenobiorum, scripsit monasteriorum Regulas, quas angelo dictante didicerat simul 110.1145B| et de tempore Paschali. Ipso die in Syria natalis Victoris et Coronae, sub Antonino imperatore, duce Alexandriae Sebastiano. Erat autem Victor miles a Cilicia, cui Sebastianus in confessione fidei confringi digitos et evelli jussit a cute; deinde illum in caminum ignis mitti, ubi triduo permanens non est laesus; deinde venenum bibere jussus, non est mortuus, sed veneficum potius ad fidem convertit; deinde jussum est nervos corporis ejus tolli; deinde oleum bulliens mitti in pudendis ejus. Post haec jussit lampades ardentes suspenso ad latera applicari; post hoc acetum et calcem simul misceri, et dari ei in ore. Deinde oculos erui; dein triduo deorsum capite suspendi, et dum adhuc spiraret, jussit eum excoriari. Tunc Corona cum esset uxor militis cujusdam, 110.1145C| coepit beatificare sanctum Victorem pro gloria martyrii, et dum hoc faceret, vidit duas coronas coelo delapsas, unam Victori, et alteram sibi missam; cumque et hoc cunctis audientibus protestaretur, tenta est a duce, jussumque duas arbores palmae curvari ad invicem, et cannabinis funibus ligari coronam in utraque, manibus et pedibus, et sic arbores dimitti, quod dum fieret, divisa est Corona in duas partes. Erat autem annorum sedecim. Tum quoque Victor decollatus, et ipse victoriae perennis triumphum meruit.

 IDIBUS. In Syrmio natalis Timothei et sex virginum. Et in Sardinia natale Simplicii presbyteri; et in civitate Filasiana, Rosulae.
 XVII KAL. JUNIAS. In civitate Picino Ausimo natale 110.1145D| Diocletiani et Florentini. In Antisiodoro passio sancti Peregrini, primi episcopi ipsius civitatis. In Trecasine depositio Fidoli, presbyteri et confessoris.
 XVI KAL. In Alexandria natale Adrionis, Victoris et Basillae.

XV. KAL. Hortasi et Serapionis presbyteri, et Marci papae, et Potamionis.

XIV KAL. Sanctae Pudentianae virginis, quae fuit filia Pudentis et soror Praxedis virginis. Ipsa autem soror Praxedis et Pudentiana, omnem facultatem dividentes inter se, coeperunt vendere omne patrimonium et erogare pauperibus. In eodem vero loco 110.1146A| ubi titulum meo nomini pater earum bonae recordationis Pudens dedicavit, et hoc consilium inter me et famulas Christi Praxedem et Potentianam [Pudentianam] filias sacratas convenit, ut in die sanctae Paschae, quia desiderio earum et nimio ardore fidei urgebantur, propter familiam communem, quae gentilis erat, in eodem titulo fontem baptismi construere studuissent; quem titulum sanctus Pius manu sua consecravit; ubi baptizata est omnis familia eorum, et ingenuitatem postea promeruit: sancta Pudentiana autem duodecimo anno vitae suae emigravit ad Dominum. Eodem die natale sanctorum Calocerii [Caloceri] et Parthenii, eunuchorum uxoris Decii imperatoris, quorum unus cum esset praepositus cubiculi, alter vero primicerius, nolentes 110.1146B| sacrificare idolis, a Decio occisi sunt. Depositio domini Alcuini.

XIII KAL. Passio sanctorum martyrum Cononis, et filii ejus, in civitate leonia provinciae Isauriae, regnante Aureliano tyranno, sub Domitiano comite. Nam ipse sanctus Conon habuit uxorem, et discessit, castusque permansit, habens filium, et accipiens eum mansit in solitudine. Ambulavit enim in viis Moysi, increpans fluctus, faciens mandata Dei. Erat enim prope ipso loco fluvius torrens, quem nullus poterat de vicino loco a multitudine aquae transire: appropiante vero populo rogabant sanctum Cononem ut eo transfretaret; increpans sanctus Conon aquam statuit eam, et faciens viam eduxit eam. Descendente vero sancto Conone in monasterium suum, 110.1146C| jubens aquis ut non currerent usque ad tempus: deinde implens se aqua inundavit plurimum. Cognoscens sanctus Conon quod factum fuisset, pergens veni ad flumen, jubens ei ut ita curreret sicut cursus ejus erat secundum misericordiam Dei: unde hactenus omnes habitantes laetantur ab eo, et subjectae sunt ei non solum aquae, sed et omnis ipsa terra. Completum est enim, quod scriptum est: Quod si habueritis fidem tanquam granum sinapis, dicite huic monti: Transi (Matth. XVII); et non solum aquis imperat, sed et fluctibus jubet. Nam praedictus Domitianus, agnoscens virtutem sancti viri, ascivit eum ad se et filium ejus, et torquere eos jussit in craticula super carbones ardentes posita, 110.1146D| oleo in ignem fuso, sed vincere eos non potuit, quia Deus de igne eos liberavit; postea malleum ligneum afferre, et manus eorum conterere praecepit; sed ipsi in fide coepta perseveraverunt, sicque orationem facientes tradiderunt spiritum, migrantes ad coelestia regna.

XII KAL. In Mauritania natale Timothei, et in Ravenna Martyriae. In civitate Antisiodorensi depositio beati Valis [Valentis] presbyteri et confessoris.

 XI KAL. In Africa, Casti et Emili [Aemilii], qui per ignem passionem consummaverunt: scribit Cyprianus libro de Lapsis.
 110.1147A| X KAL. Passio sancti Desiderii episcopi et martyris.
 IX KAL. In Galliae civitate Mammetis natale sanctorum Rogatiani et Donatiani, germanorum et martyrum.
 VIII KAL. Romae sancti Urbanae papae et confessoris [martyris], cujus doctrina multi martyrio coronati sunt.

VII KAL. In Britannia depositio Augustini, primi Anglorum episcopi. Eodem die Romae passio Marcellini papae, qui temporibus Diocletiani passus est, quo tempore fuit persecutio magna, ut intra triginta dies septemdecim millia hominum promiscui sexus per diversas provincias martyrio coronarentur Christiani. De qua re et ipse Marcellinus ad 110.1147B| sacrificium ductus est ut thurificaret, quod et fecit; et post paucos dies, poenitentia ductus, ab eodem Diocletiano pro fide Christi cum Claudio, et Cyrino, et Antonio, capite est truncatus et coronatus martyrio.

VI KAL. In Parisiaca civitate nativitas sancti Germani episcopi et confessoris, qui ex nobilibus parentibus natus fuit; sed licet eum genitrix ejus malitiosa mente interficere voluisset, tamen divino auxilio a periculo mortis liberatus, in pueritia sua sanctis viris ad Dei servitium nutriendum commendatus proficiebat in gratia Dei. Presbyter ordinatus a pontifice Nectario, abbas ad sanctum Symphorianum dignus assistitur: in quo officio non solum virtutibus, sed etiam signis Deo placitus esse 110.1147C| demonstratur. Postea vero episcopus ordinatus nobiliter Parisiacam rexit Ecclesiam, multisque profuit non solum in doctrina, sed etiam et in infirmorum curatione. Ad extremum vero in omni bono perfectus octogenarius migravit ad Dominum.

V KAL. Depositio sancti Joannis papae, quem quia orthodoxus erat, et a Justino imperatore orthodexo Constantinopolim veniens gloriose susceptus erat, Theodoricus rex Arianus revertentem in Ravenna in custodia tentum ad mortem usque cum aliis aeque catholicis viris perduxit XV Kal. Junias. Hujus meminit sanctus Gregorius in libro Dialogorum, cujus corpus, translatum de Ravenna, sepultum est in basilica sancti Petri apostoli V Kal. Junias, Olybrio 110.1147D| consule.

IV KAL. In Treviris depositio Maximini episcopi et confessoris. Eodem die in regione Anagnia [Anaunia] juxta Tridentinam urbem passio sanctorum martyrum Sisinnii diaconi, et Martyrii lectoris, atque Alexandri ostiarii, qui sub Stilicone consule passi, coronam promeruerunt. Nam sanctus Sisinnius capite tuba percussus, atque securibus confossus est. Martyrius fustibus caesus, Alexander vivus vinctis pedibus trahendus apponitur, ut per scopulorum itinera palpitantium membrorum partes amitteret, donec ad vitae terminum perveniret.

III KAL. In Antiochia sanctorum martyrum Sicii 110.1148A| [Syci] et Palatini, qui multa tormenta propter nomen Christi passi sunt.

II KAL. Romae nativitas Petronellae virginis, filiae sancti Petri apostoli, quam beatus apostolus, rogantibus fidelibus, a paralysi sanavit; sed statim ut surrexit sana, et ministerium explevit, iterum jussit eam ad grabatum redire. At ubi in Dei timore coepit esse perfecta, non solum ipsa salvata est, sed etiam plurimis recuperavit in melius suis orationibus sanitatem. Et quoniam nimis speciosa erat, venit ad eam Flaccus comes cum militibus ut eam sibi uxorem acciperet; cui Petronella ait: « Ad puellam inermem cum militibus armatis venisti; si uxorem me habere vis, fac matronas virgines honestas ad me post tres dies venire, ut cum ipsis veniam 110.1148B| ad domum tuam. » Factum est autem ut trium dierum acceptum spatium virgo sancta jejuniis et orationibus occuparet, habens secum sanctam virginem Feliculam, collactaneam suam, in Dei timore perfectam. Tertio itaque die veniens ad eam sanctus Nicomedes presbyter, celebravit mysteria Christi; virgo autem sacratissima mox ut Christi sacramentum accepit, reclinans se in lectulum, emisit spiritum. Eodem die martyrizati sunt beatissimi martyres Cantius, Cantianus et Cantianilla, imperante Diocletiano, et regnante Domino nostro Jesu Christo.

JUNIUS.

KAL. JUN. Sancti Nicomedis martyris ecclesiae dedicatio, 110.1148C| et in Thessalonica natale Octavi, et in Antiochia, Zosimi.

IV NON. Romae Marcellini presbyteri, et Petri exorcistae, qui multos in carcere ad fidem erudientes, post dura vincula et plurima tormenta decollati sunt sub judice Sereno; et qui eos decollavit, vidit animas eorum splendide ornatas ab angelis ferri ad coelos, et poenitentiam agens sub Julio papa baptizatus est in senectute sua nomine Dorotheus. Ipso die in Lugduno sanctae Blandinae cum sexaginta octo martyribus, cui a prima luce usque ad vesperam tormenta semper innovantes, ad ultimum victos se tortores confitentur: quae et secundo pulsata cruciatibus non superatur. Tertio quoque die, religata ad stipitem atque in crucis modum distenta, bestiis 110.1148D| pabulum praeparatur. Quam cum nulla ex bestiis auderet attingere, rursum revocatur ad carcerem: quarto etiam verberibus acta, craticulis exusta, et multa alia perpessa, ad ultimum gladio jugulatur. Tunc et Ponticus puer annorum quindecim per omnia tormentorum genera cum ipsa circumactus, et materna ejus cohortatione roboratus ante illam martyrium consummavit. Sub Antonino imperatore, scriptum in Historia Ecclesiastica, lib. V. Eodem dienatalis est Erasmi martyris, qui in Libano monte eremum petivit, ibique mansit annis septem, ubi et multa miracula fecit; hic a Diocletiano imperatore comprehensus propter fidem Christi multa passus est: quia illum jussu imperatoris nequissimi carnifices 110.1149A| fustibus et plumbatis caedebant; plumbo, et pice, et sulphure cum cera et oleo ferventi perfundebant; postea in carcerem missum pondere ferri gravabant, quod Domini virtute in cinerem versum est, et nihil eum laesit; ipse vero mortuos suscitavit, et multos debiles sanavit. Deinde vero ab angelo Domini admonitus, in Italiam perrexit, ubi et a Maximiano imperatore multa tormenta passus, ad extremum cum palma martyrii ad aeternam vitam migravit. Similiter ipsa feria Junii mensis festivitas est Bonifacii martyris, qui temporibus Diocletiani et Maximiani imperatorum pro nomine Christi passus est. Hunc vero sua domina, nomine Aglaes, a Romana urbe, licet cum ea adulterium perpetraverat, transmisit in loca ubi Christianorum maxima persecutio 110.1149B| fuit, ut alicujus sancti corpus pretio acquisitum sibi afferret: ipse autem obediens dictis dominae suae perrexit illuc, et inter Christianos comprehensus jussu principis primum olla ferventi cum pice perfusus est, sed in nullo laesus, ab spiculatore percussus, a comitibus suis, qui secum pergebant, post martyrii palmam ad dominam suam reductus est, quae ipsum accipiens Romae via Latina sepelivit, ibique ecclesiam construens, Domino instanter servivit.

III NON. In Africa natale Quirini, et in Tuscia Laurentii, et aliorum quadraginta. Aurelianis civitate depositio sancti Leofardi [Liphardi] presbyteri.

II NON. In Ninive natalis Dinoci, Attali, Camari, 110.1149C| Fyrinae, Juliae et Saraciae, Cyprini.

NON. JUN. Bonifacii archiepiscopi, cujus in Fresonis [Frisia] martyrii passio peracta est, et Eobani coepiscopi ejus cum servis Dei Wintrunge, et Walthere, Scirbalde, et Bosan, Hamunde, et Aethelhere, Wancare, et Gundacare, Willehere, et Hadavolfe.

VIII ID. In Africa sancti Amantii, Lucii. In Alexandria, Andreae, Donati et Peregrini. Depositio beati Claudii episcopi.

VII ID. In Gallia Suessionis civitate depositio sancti Medardi episcopi et confessoris, cujus vita plena virtutibus conscripta est. Nam largus fuit in eleemosynis, virtutibus clarus: prophetiae spiritum habuit, ter quinis annis Veromandensium urbis episcopatum tenuit; ad extremum ad coelestia migrans, 110.1149D| Suessionensium ad urbem corpus ejus translatum est, ibique sepulcrum multis virtutum titulis claruit. Eodem die festivitas sancti Naboris confessoris.

V ID. Romae, Primi et Feliciani martyrum, qui sub Diocletiano et Maximiniano impp. pro Christi nomine multa tormenta passi sunt. Nam Promoto praesidi ipsi nequissimi imperatores ad puniendum eos tradiderunt; qui cum videret eos nullo modo posse a Christi confessione averti, separavit eos ab invicem, et primitus Felicianum octoginta annos 110.1150A| habentem jussit plumbatis caedi: postea vero misit eum in carcerem, et neque cibum neque aquam ei sinebat praebere. Deinde Primum similiter jussit fustibus caedi. Dein vero in amphitheatro sanctos martyres leonibus tradi praecepit, sed nullo modo ab eis laesi sunt, quod videntes turbae crediderunt in Christum plus quam mille quingenti. Novissime vero sancti martyres a praedicto comite decollati sunt, et a cultoribus Christi in apto loco sepulti. Eodem die nativitas Getulii martyris, qui sub Adriano imperatore passus est. Nam cum esset Christianissimus, et multas eleemosynas et bona opera fecisset, traditus est ab imperatore Cereali vicario suo ad puniendum. Sed sanctus Getulius sana praedicatione convertit eum ad fidem Christi. Sicut et fecit Amantium 110.1150B| tribunum, fratrem ipsius. Sanctus vero Sixtus papa baptizavit Cerealem, et confirmavit in fide. Postea vero cum audisset hoc factum, imperator praedictus tradidit sanctum Getulium Licinio praefecto suo, ut eum cum sociis suis, si nollet sacrificare idolis, mitteret in caminum ignis ardentem, quod cum factum esset, nullo modo ab igne laesi sunt.

IV ID. In Africa Aresi [Aresii], Rogati, et aliorum duodecim. In Hispaniis, Chrispoli [Crispuli], Restituti. In Nicomedia natale sancti Zachariae. In Antisiodoro depositio Censuri [Censurii] episcopi.

 III ID. Romae Anacleti papae, qui primus beati Petri memoriam construxit et composuit, cum presbyter esset factus a beato Petro, et sepultus est 110.1150C| juxta corpus beati Petri apostoli et Barnabae apostoli.
 II ID. Romae via Aurelia, milliario quinto, passio martyris Basilidis, Cyrini, Naboris et Nazarii, quorum Naborem et Nazarium simul cum Gorgone [Gorgonio] martyre transtulit a Roma in Galliam, Hruocgangus Metensis episcopus, permittente Paulo papa Romano, anno Dominicae incarnationis 765, et collocavit praedictus episcopus sanctum Gorgonem [Gorgonium] in monasterio quod dicitur Gorzia, sanctum vero Naborem in monasterio quod dicitur Novacella. Sanctum quoque Nazarium in monasterio quod dicitur Lauresham, ubi signa et miracula in sanitate infirmorum et debilium saepius fiunt.
 110.1150D| ID. In Africa, Luciani et Fortunati. Eadem die nativitas sanctae Feliculae virginis, et a Flacco comite, qui voluit beatam petronellam uxorem ducere, post obitum sanctae Petronellam, voluit eam accipere uxorem, sed ipsa hoc renuente, tradidit eam vicario suo in custodiam tenebrosam, ubi sine cibo et potu per septem dies mansit: postea vero levavit eam in equuleum, et ibi torquere jussit, donec emitteret spiritum, et sic praecipitavit eam in cloacam, quam sanctus Nicomedes presbyter tulit, 110.1151A| et sepelivit eam septimo milliario ab urbe Roma. Quod audiens praedictus comes, jussit comprehendere ipsum Nicomedem presbyterum, et duci ad sacrificandum; quod cum facere nollet, jussit eum plumbatis caedi, donec emitteret spiritum. Corpus vero ejus in Tiberim praecipitatum est, clericus vero ejusdem presbyteri, nomine et opere Justus, collegit corpus ejus, et sepelivit eum juxta muros, via Nomentana.
 XVIII KAL. Julii. Elisei prophetae, et Suessionis civitate passio sanctorum Valerii et Rufini martyrum.

XVII KAL. Nativitas sancti Viti martyris, qui sub Diocletiano et ( F. redundat) Antonino imperatoribus multas virtutes operatus est. Fuit enim pater 110.1151B| ejus Hylas nomine, sacrilegus et impius, qui jussu principum voluit eum avertere a cultura verae divinitatis, sed puer sanctus permansit in confessione verae fidei, erat enim annorum duodecim. Nam multa tormenta pro Christo passus est cum Modesto paedagogo suo, et Crescentia papatissa sua. Nam misit eos persecutor in carcerem, et in clibanum ardentem cum plumbo, resina et pice, sed non nocuit eos ignis, nec leones in ullo eos nocere potuerunt. Novissime vero juxta fluvium qui dicitur Siler quiescentes sub arbore animas suas Domino reddiderunt.

 XVI KAL. Ferreoli presbyteri et Ferrutionis diaconi in civitate Visoncensi [Vesontionensi], qui sub Claudio judice ad trocleas extenti et flagellati, 110.1151C| deinde in carcerem seclusi, et mane amputatis linguis praedicabant verbum Dei: post haec subulae triginta utrique infixae in manibus et pedibus et pectore: ad ultimum gladio feriuntur. Et in civitate Moguntiaco passio sanctorum Aurei episcopi, et Justinae sororis ejus, qui ab Hunnis vastantibus praedictam civitatem in ecclesia occisi sunt.

XV KAL. In Aurelianis civitate sancti Aviti presbyteri, cujus vita miraculis coruscabat. Nam ideo scriptum est quod in nativitate ejus lumen de coelo emissum esset, ut sanctum eum demonstraret. Hic, monachus factus, solitudinem expetivit; ibi miraculis factis populis verus Dei famulus innotuit, postea vero monasterium ibi construxit: iste quoque quemdam monachum defunctum in ecclesia, 110.1151D| caeteris fratribus somno gravatis, oratione fusa ad Dominum a morte suscitavit. Interea quidam ex Turiensi castro, pro ejus plebiculae salute, eorumque legatione fungens ad sanctum Avitum devotus accessit, obsecrans eum ut corpus suum ob tutelam loci ipsius castri illic concederet tumulandum: cui dignam fabricam modis omnibus nomini suo promisit construendam. At ille indignum esse fatetur hominem peccatorem, ac multis criminibus involutum, sub templorum tegmine recondendum, quin potius campis patentibus ad futuram examinationem ossa humiliata tellure sub fossa deceat reponenda; dixitque illi: « Tamen ut cordis vestri quod optat voluntas obtineat, templum in Dei nomine, si persistitis, 110.1152A| non dissimulabo fabricandum. Nam corpus meum juxta Aurelianensem urbem a Domino decretum est collocandum. » Hic autem sanctus Dei dum temporalem vitam finivit, licet populi inter se confligerent de corporis ejus sepultura, Aurelianenses tamen victores id secum rapuerunt; super cujus tumulum Hiltiberus rex Francorum ecclesiam aedificavit, et sepulcrum ipsius pretiosis metallis adornavit.

XIV KAL. Romae, Marci et Marcelliani martyrum, qui, temporibus Diocletiani et Maximiani, per Sebastianum militem Christi a blandimento vano mulierum revocati, ac sano dogmate confortati, pro nomine Christi passi sunt. Eodem die in Antiochia celebratur passio Marinae virginis, quae per Olybrium 110.1152B| praefectum multa tormenta passa est pro nomine Christi, vincula, carceres, flagella, equuleum: quam et diabolus in draconis specie similiter et in Aethiopis tentavit et subvertere voluit, sed per signum sanctae crucis effugatus et superatus est. Novissime vero per praedictum praefectum decollata, cum sacro martyrio vitam finivit.

XIII KAL. Sanctorum Gervasii et Protasii in Mediolano, quorum sepulcra Ambrosius, Domino revelante, reperit, ac ita incorrupta eorum corpora ac si eodem die fuissent interempti: quae cum in urbem introducerentur, quidam diu caecus feretri tactu lumen recepit; passi sunt autem sancti martyres Gervasius, et Protasius sub Astachio [Astasio] comite, qui Gervasium jussit tandiu plumbatis tundi, 110.1152C| quousque spiritum exhalaret, et Protasium capite caedi; quorum pater Vitalis fuit, et mater Valeria. Paulinus, consularis vir, jussit sanctum Vitalem in equuleo suspendi et in puteum projici, et sic Deus Vitalem martyrem consecravit. Valeria autem tenta est a paganis, et tandiu ab illis caesa est, ita ut in triduo migraret ad Christum. Romae nativitas Ursicini martyris.

XII KAL. Translatio sancti Zenonis martyris.

XI KAL. In Moguntia natalis Albani martyris, qui sub Theodosio imperatore de insula Namsia pergens cum sancto Theonesto et Urso Mediolanum venit, indeque exiens, auxiliante Domino, pervenit ad Gallias, et in servitio Dei manens ad martyrium pro nomine Salvatoris promptus. Postquam autem in 110.1152D| Augusta civitate beatus Ursus martyrium accepit, Theonestus cum Albano Moguntiacum pervenit, dumque ibi praedicaret verbum Dei, Albanus, discipulus ejus, martyrium explevit, et sepultus est ibi juxta civitatem.

X KAL. Jacobi Alphaei apostoli, et in Britannia sancti Albani martyris, qui tempore Diocletiani in Verolamio civitate, post verbera et tormenta acerba, capite plexus est: sed illo in terram cadente, oculi ejus qui eum percussit, pariter ceciderunt: passus est cum illo etiam unus de militibus, eo quod eum ferire noluerit jussus, divino utique perterritus miraculo, quia viderat beatum martyrem sibi, dum ad coronam martyrii properaret, alveum 110.1153A| omnis interpositi orando transmeabilem reddidisse. In civitate vero Nola natalis Paulini episcopi et confessoris, de quo Gregorius in libro Dialogorum narrat.

IX KAL. Sanctae Edildrydae [Edildrudis] virginis et reginae in Britannia, cujus corpus, cum sedecim annis esset sepultum, incorruptum est inventum. Vigilia sancti Joannis Baptistae.

VIII. KAL. Nativitas praecursoris Domini, et in Epheso dormitatio sancti Joannis apostoli et evangelistae. Romae, Fusci, Luceae cum aliis viginti duo. In civitate Augustoduno depositio sancti Simplicii.

VII. KAL. Thessalonicae, Bigati, Cantani. Romae, Luciae virginis et Aceiae regis. 110.1153B| VI KAL. Joannis et Pauli Romae, quorum primus praepositus, secundus fuit primicerius, Constantinae virginis filiae Constantini, qui postea sub Juliano martyrium capitis abscissione meruerunt, per Terentianum campiductorem, qui deinde Christianus factus est.

V KAL. Inventio corporum sanctorum Fusciani et Victorici, atque Gentiani martyrum, quae revelata sunt Lupicino Ambianensium presbytero, qui cum sancto Honoratio, ejusdem civitatis episcopo, ipsas reliquias collegit et in loco apto posuit: quas licet Hilder [Hildericus], rex Francorum ad se transferre vellet, tamen quia non potuit, propterea in eodem loco aedificata basilica, ipsa honorifice sepelivit. Eodem die in Ephesio [Epheso] civitate festivitas celebratur 110.1153C| septem fratrum dormientium, hoc est, Maximiani et Malchi, Martiani [Martiniani], Dionysii, Joannis, Serapionis, Constantini, qui Decianam persecutionem fugientes post multa tormenta fugerunt in speluncam grandem in monte Celeo, et ibi in oratione assidua manserunt; quod audiens Decius imperator, jussit obstrui os speluncae, ut ibi interirent. Mortuus est Decius imperator et omnis generatio illa, et regnaverunt alii imperatores. Post trecentos ergo septuaginta et duos annos, hoc est, tricesimo octavo anno imperii Theodosii, filii Arcadii imperatoris, quando pullulavit haeresis, volens evacuare spem fidei et resurrectionis mortuorum, ipsi septem fratres, qui in praedicta spelunca usque ad illud tempus quiescebant, suscitati sunt de 110.1153D| somno longissimo, et cum in praesentiam hominum illius aevi adducti sunt, apprehensi a quibusdam eo quod pecuniam antiquissimam in mercatum adduxerunt ad comparandum victum sibi, quasi possessores multorum thesaurorum, cogebantur reddere quod suspicabantur tenere. Sed veritate agnita, adveniente Marino episcopo Ephesiorum, liberati sunt de manibus violentorum, et Theodosio imperatori praesentati, ob testimonium resurrectionis futurae, iterum redibant in locum pristinum, ubi requiescent usque ad diem universalis judicii.

IV KAL. Leonis papae, qui post Petrum apostolum quadragesimus septimus in urbe Romana sedit annos viginti unum mensem unum dies tredecim. Hic 110.1154A| tempore pontificatus sui multa dogmata utilia fecit, et errores noxios ab Ecclesia Dei expulit.

 III KAL. Romae passio sanctorum apostolorum Petri et Pauli, qui, sub Nerone imperatore Simonem Magum vincentes, uno eodemque die pro nomine Christi passi sunt. Hoc est jussu praedicti imperatoris nequissimi, Petrus cruci affixus est, et Paulus capite plexus.
 II KAL. In Agrippina, Asclepii, Pamphili; et Lemodicas [Lemovicis] depositio sancti Martialis episcopi et confessoris.

JULIUS.

 KAL. JULII. In monte Hor depositio Aaron sacerdotis. Eodem die Romae octava Luceiae virginis, 110.1154B| sanctimonialis, cum Auceia rege sponso suo, et natale Arelefi confessoris, qui, ab infantia Deo deditus, monasticam vitam expetivit, et a sancto Maximino Aurelianensi episcopo simul cum Avito socio presbyter ordinatus vitam solitariam desiderans, monasteria in diversis locis aedificans, multis virtutibus ante obitum et post obitum suum claruit, et sanctitas ejus plurimis profuit.
 IV NON. Romae, Processi et Martiniani, qui temporibus Neronis imperatoris passi sunt. Nam dum in custodia beati Petrus et Paulus apostoli a Paulino praefecto servabantur, hi duo viri videntes mirabilia quae apostoli Christi fecerunt, conversi sunt ad fidem Christi, et a beato Petro apostolo sunt baptizati. Hos quoque dum praedictus Paulinus a fide 110.1154C| vera avertere voluisset, et non posset, licet multa tormenta eis fecisset, ad extremum gladio capita jussit amputari. Et in Turonis depositio sanctae Monegundae virginis.
 V NON. Translatio Thomae apostoli in Edessam. Passus vero in India est.
 IV NON. In Gallia, Turonis civitate, ordinatio episcopatus et translatio corporis sancti Martini episcopi et confessoris, et dedicatio basilicae ipsius.
 III NON. In Sicilia natalis Agathonis et Triphenae [Triphinae]; et in Tomis, Marini, Theodoti et Sodephae [Sedophae].

II NON. Isaiae prophetae, et octava apostolorum. Eodem die depositio est beati Goaris confessoris, qui in provincia Aquitaniae ortus temporibus Hildeberti 110.1154D| regis Francorum, statim ab infantia verus Dei cultor fuit. Hic postmodum ibi presbyter consecratus, patriam parentesque descruit, et in ultimos Galliae fines peregrinus saeculo et coelestis patriae civis excessit. Veniens ergo in provinciam quae ripis Rheni fluminis contigua Trigoria nuncupatur, atque ad dioecesin pertinet Treverorum, infra terminos Wasaliacenses, in ea Deo libere servire delegit. Hic enim hospitalis multum fuit, et largus pauperibus, et Deo in sacris missis et psalmodiis instanter quotidie serviebat. Fecit enim mirabilia multa in vita sua, hoc est, cervam imperio suo stare fecit, ut cuidam lasso ab eo lactis potum acciperet. Dehinc ad Rusticum episcopum Trevirensem advocatus venit, ibique super solis 110.1155A| radium per fenestram micantem ignorans quod solis radius esset cappam suam projecit: quod cum multi magicae arti deputassent, coram episcopo positus juxta jussionem ejus parvum puerum, hoc est trium dierum aetate, loqui fecit, et patrem simul cum matre quis esset, patefecit. Sicque memoratus episcopus in scelere suo denudatus poenitentiam accepit, et praedictus vir sanctus ad locum suum rediens in pace vitam finivit.

NON. JULII. In Alexandria natale Parmeni, Eraclii [Heraclii], Heliae, Apollonii, Anovi, et aliorum decem et octo.

VIII ID. Natale Procopii in Palaestina, qui ab Scythopoli ductus Caesaream, ad primam responsionis suae confidentiam irato judice Flaviano capite caesus 110.1155B| est. In pago Austriae, et castro nomine Wirziburg juxta Moin fluvium sanctorum natale Chiliani martyris, et duorum sociorum ejus, qui ab Hibernia Scotorum insula venientes, nomen Christi in praedictis locis praedicaverunt; ibique ob veritatis confessionem a quodam judice iniquo nomine Gozberto trucidati sunt, et postea multis signis veri Christi martyres esse claruerunt.

VII ID. In civitate Tyro natale sanctorum Anatoliae et Audacis sub Decio imperatore, quorum Anatolia cum multos in Piceno infirmos, lunaticos ac daemoniacos curasset, ducta est, jubente Festiano [Faustiniano], ad civitatem Tyri, et diversis plagarum generibus vexata; deinde cum serpente tota nocte inclusa, nihil laesa est. Quin et ipsum Marsum, qui 110.1155C| serpentem dimiserat, nomine Audacem, mane a suo serpente devorandum eripuit, et ad Christum martyriumque convertit. Nam ipse post haec ob confessionem veritatis in custodiam datus, nec mora, capitali sententia coronatus est. Ipsa quoque virgo Christi gladio transverberata, cum staret extensis manibus in oratione, ita ut per dextrum latus gladius missus per sinistram exiret, quae passa est VII Idus Julii, sepulta autem mane a civibus Tyrensibus. Audax vero quia de Oriente erat, ab uxore sua et filiis illo translatus est. Eodem die, VII Iduum Juliarum, depositio sancti Patris nostri Ephrem, viri doctissimi et religiosissimi. Eodem die in Aegypto natale est Cyrilli episcopi, qui cum a Lucio duce sacrificare idolis cogeretur, et nollet hoc consentire, 110.1155D| jussit eum dux succenso igne in medio poni, et cum arsissent omnia ligna, et esset cinis, spectantibus religiosis viris, ut ossa ejus colligerent, invenitur super pavimentum sedens extensis manibus ad coelum: at vero videntes signum, quod Dominus in eum ostenderat, mirabantur, stupentes, quod sic intactus esset ab igne, et ob hoc multi crediderunt in Christum, postea vero praedictus dux jussit eum gladio percuti, et ille gaudens percussus reddidit spiritum.

VI ID. Romae, septem fratrum filiorum sanctae Felicitatis, id est, Felicis, Philippi, Vitalis, Martialis, Alexandri, Silani [Silvani] et Januarii, sub praefecto Urbis Publio, tempore Antonini principis: e 110.1156A| quibus Januarius, post verbera virgarum et carceris macerationem plumbatis occisus est. Felix ac Philippus fustibus mactati. Silanus [Silvanus] praecipitio interemptus. Alexander, Vitalis et Martialis capitali sententia puniti. Eodem die natale est Rufinae et Secundae, duarum sororum, quae sub persecutione Valeriani et Gallieni Augustorum per sceleratissimum praefectum Archisilaum, eo quod fidem Christi negare et virginitatem perdere noluerunt, post varia tormenta quae eis inflixit, ab ipso decollati sunt.

 V ID. In Africa, Mariani, et depositio Benedicti abbatis et Januarii. In Armenia civitate Nicopoli, item Januarii et Pelagiae, qui tormentis subditi, non solum ungulis, sed et testa, corpora eorum 110.1156B| usque in diem quartum Idus eamdem passionem habuerunt.
 IV ID. In Aquileia natale sanctorum Fortunati et Armigeri. Lugduno Galliae depositio Viventioli episcopi.
 III ID. In Antiochia passio Margarethae virginis, quam Olybrius consul stuprare volens et a fide Christi avertere, multis tormentis eam afflixit, hoc est in equuleo suspensam ungulis acerbissimis jussit carnes ejus lacerare, postea in carcerem tenebrosum eam misit, ubi diaboli seductiones, qui in specie draconis et Aethiopis illi apparuit, superavit, et nihil ei illius fraus nocere potuit; novissime vero gladio persecutoris decollata est, et ad vitam migravit aeternam.
 110.1156C| II ID. Sancti Focatis [Phocae] episcopi Ponti, qui sub Trajano imperatore, praefecto Africano, carcerem, vincula, ferrum, ignem etiam pro Christo superavit; cujus reliquiae in basilica Apostolorum, in Galliae civitate Vienna habentur. Lugduno Galliae natale Justi episcopi et confessoris.
 ID. Sancti Cyrici et matris ejus in portu Romano, Eutropii, Zosimae, et Bonosae sororum, et infantum decem; et in Sirmio Agrippini, Secundi, Maximini, Martialis et Jacobi episcopi.
 XVII KAL. Augusti. In Ostia natale Hilarini, qui sub persecutione Juliani cum nollet sacrificare, fustibus caesus, martyrium sumpsit.
 XVI KAL. In Carthagine Scillitanorum, id est, Sperati, Martialis, Cithii, Vesturii [Nartali, Cythini, 110.1156D| Beturii], Felicis, Aquilini, Lactantii, Januarii, Generosi, Vestae [Aquili, Letarii, Januariae, Generosae, Bessiae], Donatae et Secundae sub Saturnio [Saturnino] praefecto, qui post primam Christi confessionem in carcerem missi, et in ligno confixi, et mane gladio decollati sunt.
 XV KAL. Depositio in Mettis civitate sancti Arnulphi confessoris celebratur, qui ab infantia ad Dei servitium aptus fuit. Nam primum apud aulicos regis, hoc est, Gundolfum subregulum ac rectorem palatii nutritus fuit; sed jugis illius meditatio circa monasteria vel loca sancta vigilabat, largus erat in eleemosynis, et cura illi maxima erga pauperes fuit. Postea vero episcopus Mettensium est ordinatus; in 110.1157A| quo gradu positus multa miracula fecit in sanitate infirmorum; cum autem illi inspiratio divina solitariam vitam in mentem dedit, ubi contemplationi divinae jugiter vacaret, perrexit in secretum locum, et sedulo in Dei servitio laborabat, donec vocatio coelestis ad aeternam requiem illum perduxit.
 XIV KAL. Sancti Patris nostri Arsenii, de quo in verbis seniorum refertur quia propter redundantiam lacrymarum tergendam sudarium semper in manu sua vel sinu habuerit.
 XIII KAL. In Africa natale Luciani, Petri, Amabilis et Nunninae; et Thebaidae, Victuris [Victoris], et in Damasco, Savini [Sabini].

XII KAL. Sancti Danielis prophetae. Romae, Praxedis virginis, quae fuit soror Potentianae, et temporibus 110.1157B| Antonini imperatoris multos Christianos de sua substantia fovebat. Cum autem divulgatum esset Antonino imperatori quod conventus fieret in titulo Praxedis, misit et tenuit Symmetrium presbyterum, cum aliis viginti duobus, quos sine interrogatione gladio puniri praecepit in eodem titulo, quorum corpora beata Praxedis collegit et sepelivit in coemeterio Priscillae sub die VII Kal. Julii. Tunc afflictione constricta beata Praxedis ingemuit, et oravit ad Dominum ut transiret ex hoc mundo, cujus orationes et lacrymae ad Dominum Jesum Christum pervenerunt. Post martyrium sanctorum supra dictorum et coronam, migravit ad Dominum virgo sacrata sub die XII Kal. Augusti. Et apud Tiburtinam urbem Italiae natale Symphorosae cum filiis septem, Crescente, 110.1157C| Juliano, Nemesio, Primitivo, Justino, Stacteo, Eugenio; cum quibus simul passa est ab Adriano principe, qui ipsam Symphorosam jussit palmis caedi, deinde suspendi crinibus; sed cum superari nullatenus posset, jussit eam alligato saxo in fluvio praecipitari: cujus frater Eugenius, curiae principalis Tiburtinae, colligens corpus ejus sepelivit, et mane imperator jussit septem figi stipites, ibique filios ejus ad trocleas extendi, et Crescentem in gutture transfigi, Lucianum in pectore, Nemesium in corde, Primitivum per umbilicum, Justinum per membra distensum scindi per singulos corporis nodos atque juncturas, Stacteum lanceis innumerabilibus donec moreretur, in terram configi, Eugenium findi a pectore usque ad inferiores partes. Altera autem die 110.1157D| veniens Adrianus imperator ad fanum Herculis, jussit corpora eorum simul auferri, et projici in foveam altam. Post septem vero dies, in die octavo martyrii eorum, filiam Adriani imperatoris arripuit diabolus, et veniens ad locum ubi obruti erant sancti, clamabat per os ejus diabolus dicens: « Domini mei septem germani martyres Christi, incenditis me miseram. » Ipse autem Adrianus similiter arreptus a daemonio miserabiliter vitam corporalem finivit. Eodem die in civitate Verona translatio sancti Zenonis martyris, cujus beatus Gregorius in libris Dialogorum meminit. Eodem die passio est Victoris, Massiliensis episcopi, qui sub Diocletiano, et Maximiano imperatoribus propter fidem Christi per Arterium 110.1158A| praesidem trucidatus est simul cum militibus Eleutherio, Feliciano et Alexandro. Nam cum memoratus episcopus praedictis militibus ad custodiendum in carcerem traditus esset, ibi angelica visione visitatus est. Unde ipsi custodes videntes ibi lumen splendidum, cadentes ad beati Victoris genua, remedium ab eo implorant: quos cum sanctus episcopus baptizasset, et ipsi in confessione nominis Christi usque in finem perseverassent, martyrio coronati sunt. Similiter et episcopus jussu imperatoris decollatus est. Unde et post martyrium sanctorum expletum, Maximianus imperator daemonum infestatione valde torquebatur, qui inter poenas ad Arterium praesidem clamare coepit ac dicere: « Heu incidor miser a sanctis viris ac torqueor: qui ut video jam et nos 110.1158B| excludimus a luce, quam tulimus, torquet et poena quam dedimus; majus est, quod recepimus, quam quod intulisse probamur; » qui usque ad quartum diem tortus, die quinto a semetipso laqueatus et jam omni putredinis squalore decoctus, vermibus buliens, in tirocinio vitae suae malum digna morte finivit.

XI KAL. Nativitas Mariae Magdalenae. In Antiochia natale sanctorum Cyrilli episcopi, Andreae; et in Anquira [Ancyro] Galatiae natalis sancti Platonis, cujus gesta habentur.

X KAL. Depositio sancti Apollinaris episcopi in Ravenna, qui Romae ordinatus ab apostolo Petro, et illuc missus est; qui etiam in Aemilia praedicavit et in partibus Corinthiorum, et in Mysia et in ripa Danubii, 110.1158C| et in partibus Thraciae, in quibus locis exsilio relegatus est, et ubicunque pervenit, innumeras virtutes fecit et passiones sustinuit: nam nimia cum caede mactatus est, et rursum diutius fustibus caesus, ac nudis pedibus super prunas impositus, rursus caesus et equulo appensus tortus est, et saxo os ejus contusum est, et cum gravissimo ferri pondere inclusus in carcere horrifico, atque in ligno extensus est, ubi ab hominibus quidem neglectus, sed ab angelo publice pastus est. Deinde catenatus in exsilium directus est, in quo rursum diutius fustibus caesus, et rursus in Ravenna ligatus, a paganis caesus et vulneratus est, et rursum in carcerem missus et caesus. Sic martyrium consummavit sub Vespasiano Caesare, Demosthene patricio; rexit Ecclesiam annis 110.1158D| viginti octo, diebus quatuor.

 IX KAL. In Tyro civitate natale sanctae Christinae virginis, quae in Filium Dei credens, et cultui ejus deserviens, non potuit ab Urbano patre suo ullo modo inde divelli, sed idola ejus conterens dispersit, et dedit ea pauperibus; ob quod factum pater ejus multis tormentis eam afficiebat, hoc est, plumbatis eam caedebat, similiter et virgis nudam flagellabat, et duodecim homines fustibus caedebant, et carnes ejus ab ossibus solvebant. Postea eam ignibus uri praecepit, sed non praevaluit. Deinde saxo ad collum ejus ligato in mare praecepit eam mergere, sed Domini auxilio inde liberata est. Cum autem propter scelera sua pater ejus exstinctus est, ab aliis judicibus, hoc 110.1159A| est Dione et Juliano, multa tormenta passa est, sed Dei judicio exstinctis hostibus, per martyrium migravit ad Christum. Eodem die natale est sancti Victorini, qui cum fratre Severino audiens vocem Dei in Evangelio dicentis ad divitem: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et reliqua (Matth. X); reliquerunt ambo fratres mundi divitias, et omnia sua dispensantes pauperibus, eremiticam vitam elegerunt, ibique nobiliter vixerunt, licet Victorinus ad tempus delusus fuisset a diabolo, sed tamen Domini gratia de inimico victor existens nobiliter triumphavit, sicut in Vita illorum pleniter narratur.
 VIII KAL. Nativitas sancti Jacobi Zebedaei apostoli. Eodem die Romae natale Eutyciani [Eutychiani] 110.1159B| papae et martyris. Hic constituit fruges super altare tantum fabas et uvas benedici. Hic temporibus suis per diversa loca trecentos quadraginta unum martyres manu sua sepelivit. Qui hoc constituit ut quicunque fidelium martyrem sepeliret, sine dalmatica et colobio purpurato nulla ratione sepeliret: quod tunc usque ad notitiam sibi divulgaretur. Eodem die passio est sancti Christophori martyris, qui in Samo civitate a Dagno rege martyrizatus est. Nam per varia tormenta rex illum cruciare jussit. Sed vir sanctus impetravit a Domino ut multi crederent per ipsum in Christo, nec non et ipsum regem, qui sagittae ictu oculum perdidit, sanguinis sui gutta post passionem suam sanavit, sicut ei ipse ante praedixit, et ad fidem Christi convertit.
 110.1159C| VII KAL. In Laodicia Phryigiae natale sanctorum Joviani et Juliani.
 VI KAL. In Syria Simeonis monachi. In Campaniae civitate Nola natale Felicis, et in alio loco Juliae et Jocundae. In civitate Antisiodoro natale sancti Etheri [Etherii] episcopi.
 V KAL. Romae, Victoris papae et martyris, qui constituit in Ecclesia ut faciente necessitate ubi inventum esset, sive in flumine, sive in fonte, sive in mari, tantum Christianae credulitatis confessione declarata, quicunque hominum veniens ex gentili baptizaretur: et sepultus est juxta corpus beati Petri apostoli in Vaticano. Eodem die Romae depositio sancti Innocentii papae. Hic constitutum fecit de omni Ecclesia, et de regulis monasteriorum, et de Judaeis, 110.1159D| et de paganis, et multos Cataphrygas invenit, quos exsilio monasterio relegavit; et hic invenit Pelagium, et Coelestinum haereticos, et damnavit eos, et hoc constituit ut qui nati fuerint de Christiano [ Forte add. debeant] denuo nasci per baptismum, hoc est baptizari, quod Pelagius damnavit.

IV KAL. Depositio sancti Lupi episcopi de Trecas, qui cum Germano venit Britanniam, et quinquaginta duos annos ibi sacerdotio functus est: qui tempore regis Attilae, qui Galliam vastabat, sicut in hymno ejus cantatur, dum bella cuncta perderent, orando Trecas munivit. Romae eodem die passio Felicis papae et martyris. Hic Felix declaravit Constantium filium Constantini esse haereticum, cum secundo rebaptizaretur 110.1160A| ab Eusebio. Nicomediensi episcopo, et juxta praecepta ejusdem Constantii Augusti martyrio coronatur et capite detruncatur. Aurelianis civitate depositio beati Prosperi episcopi, doctissimi viri et sanctissimi. Eodem die passio celebratur Simplicis [Simplicii] et Faustini germanorum, qui sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus in urbe Romana propter fidem Christi decollati sunt. Similiter et germana eorum, Beatrix nomine, eo quod corpora eorum cum Crispo et Joanne presbyteris sepelivit, a Lucretio praefecto praefocata reddidit spiritum, et usque in finem vitae in Christi confessione perseveravit. Lucretius vero ab immundo spiritu arreptus in convivio suo exspiravit.

 III KAL. Romae, Abdo et Sennis [Abdon et Sennen] 110.1160B| subregulorum, qui cum Curnula civitate Persarum vincula paterentur a Decio, ad ultimum duxit eos Romam catenis obligatos, et diversis poenis maceratos, ubi primo plumbatis caesi, et inde gladio interfecti sunt. Antisiodoro depositio Ursi episcopi.
 II KAL. In Africa civitate Sinnada natale sanctorum Democriti, Secundi, Dionysii, Thyrsi: Antisiodoro depositio sancti Germani episcopi et confessoris, qui multis virtutibus, doctrina et continentia clarus, etiam Bretonum [Britonum] fidem per duas vices a Pelagiana haeresi defendit. Et in Vercellis, Eusebii episcopi, qui moventibus persecutionem Arianis sub Constantio principe martyrium passus est.

AUGUSTUS. 110.1160C|

 KAL. AUGUSTI. Sanctorum Machabaeorum septem fratrum cum matre sua, qui passi sunt sub Antiocho rege. Romae dedicatio primae ecclesiae a beato Petro constructae et consecratae.
 IV NON. Romae Stephani papae, qui martyrio coronatus est in persecutione Valeriani principis. Eodem die natale sanctae Theodorae cum tribus filiis suis, in provincia Bithyniae, urbe Nicaeae, tempore Diocletiani sub comite Leucadio, qui hanc ferro vinctam cum filiis consulari Bithyniae Nicetio destinavit. At ille primo ejus filium primogenitum Evodium Christum fiducialiter confitentem fecit fustibus caedi. Deinde illam cum omnibus filiis igne consumi. Scriptum in 110.1160D| passione sanctae Anastasiae.
 III NON. In Antiochia sancti Stephani protomartyris, ubi haberi dicitur unus de lapidibus quibus in brachio percussus est, et multas ex eo virtutes sanitatum fieri. Eodem die in Hierosolymis inventio corporis ejusdem beati Stephani martyris et sanctorum Gamalielis et Nicodemi.
 II NON. Sancti Justini confessoris Christi: de quo narratur in passione Xisti atque Laurentii, quod multos ad fidem Christi converteret, nec non et sanctorum martyrum sepeliret.
 NON. In civitate Augusta passio sanctae Afrae martyris, cujus conversio et vita, nec non et passio, conscripta habetur. Et alibi natale sanctorum Floriani 110.1161A| et Philistinae. In civitate Catalaunice depositio Memmei [Memmii] episcopi et confessoris, de quo legitur quod a beato Petro apostolo in Romana urbe episcopus ordinatus missus fuisset in Galliam simul cum sancto Dionysio et sancto Sexto, atque sancto Euchario ad praedicandum verbum Dei, qui etiam virtutes multas fecit, et novissime nobiliter vitam praesentem finiens, ad requiem migravit aeternam.
 VIII ID. Romae sancti Sixti episcopi, Felicissimi, et Agapeti [Agapiti] diaconi, qui decollati sunt sub Decio. Decollati sunt cum eo et alii quatuor diaconi, Januarius, Magnus, Vincentius [Innocentius] et Stephanus, ut in Gestis pontificalibus legitur.
 VII ID. In Aricio, Donati episcopi et martyris, qui, ut Gregorius in libro Dialogorum meminit, fractum 110.1161B| a paganis calicem sanctum ad missas orando restauravit. Mediolano nativitas sancti Faustini.
 VI ID. Sancti Cyriaci martyris, qui a beato Marcello papa diaconus ordinatus simul cum Sisinnio socio multa miracula fecit, sub Maximiano imperatore, et daemones ab obsessis hominibus expulit: novissime vero per Carpasium vicarium jussu Maximiani decollatus est cum aliis numero viginti uno.
 V ID. Romae, sancti Romani militis, qui, confessione sancti Laurentii compunctus, petiit ab eo baptizari, et mox, jubente Decio, cum fustibus exhibitus et decollatus est. Et in Verona civitate passio sanctorum martyrum Firmi et Rustici, qui tempore Maximini [Maximiani] imperatoris et Anulini, consiliarii ejus, passi sunt.
 110.1161C| IV ID. Sancti Laurentii sub Decio, qui post plurima tormenta carceris, verberum diversorum, laminarum ardentium, ad ultimum in crate ferrea assatus martyrium complevit.
 III ID. Romae natale sanctae Susannae virginis, quae fuit filia Gabini presbyteri, patris Gai [Caii] papae. Haec ergo virgo sub Diocletiano imp. passa est, eo quod nollet Maximo filio suo in conjugio sociari, sed in virginitate permanere. Hortante eam Gaio [Caio] episcopo, nec non et Serena Augusta, ut stabilis permaneret in fide Christi et castitate perpetua. Propter hoc jussit eam Diocletianus post alia tormenta in domo propria percuti, et sic martyrium consummavit. Praedicta vero Serena Augusta collegit 110.1161D| corpus sanctae virginis, et sanguinem quem fuderat in eodem loco cum suo velamine tersit, et posuit in capsam argenteam in palatio suo. Ubi diu noctuque furtivis vicibus orare non cessabat, corpus autem sanctae Susannae ipsa manibus suis ornavit cum linteaminibus et aromatibus, et posuit juxta corpora sanctorum in coemeterio Alexandri. Eodem die passio sancti Tiburtii martyris, de quo scriptum 110.1162A| est in passione sancti Sebastiani martyris, quod conversum ad fidem Christi et baptizatum a Polycarpo presbytero, sanctus Sebastianus eum a fonte baptismatis suscepisset, fortiter paganis et infidelibus resisteret. Nam jussu Fabiani praesidis super prunas ardentes nudis pedibus incedens, in nullo laesus est: postea vero a praedicto Fabiano, machinante Torquato apostata, gladio transverberatus martyrium explevit; posthaec autem Torquatus egit ut Castulus, cetarius palatii, hospes sanctorum, fuisset arctatus, et hic tertio appensus, tertio auditus, in confessione Domini perseverans, missus est in foveam, et dimissa est super eum massa arenarii, et ipse cum palma martyrii migravit ad Christum. Quod cum fortiter pertulissent, et laudem Domini cantassent, jussit eos iniquus judex 110.1162B| ambos ibi ubi stabant lanceis per latera verberari, et ipsi per martyrii gloriam ad siderea regna migrarunt. Eodem die depositio beati Gaugerici episcopi, qui in Eposio castro ortus fuit. Hic statim in juventute meditationi legis Dei et psalmodiae intentus fuit. Post vero a beato episcopo Rhemensium civitatis, in Cameracorensi [Cameracensi] civitate episcopus est ordinatus; qui multis virtutibus claruit, maxime in absolutione vinctorum qui in carceribus custodiebantur. Cum ergo eos a praesidibus qui illos in carceres miserant, absolvi non posset impetrare, ad Dominum prece fusa absolvere promeruit, qui etiam caecos illuminavit et infirmos curavit. Cum autem in episcopatu suo triginta tres annos feliciter explevit, ad Dominum migravit; quod multis indiciis miraculorum 110.1162C| juxta sepulcrum ejus ita factum claruit.
 II ID. In Sicilia civitate Catinensium natale Eupli [Euplii] diaconi, qui cum diutissime torqueretur, decollatus est a Calvisiano consulari, tempore Diocletiani et Maximiani.
 IDIB. Romae, sancti Hippolyti, qui tempore Decii ligatus pedibus ad colla indomitorum equorum, sic per carduos ac tribulos tractus emisit spiritum, et Concordiae nutricis ejus, quae ante ipsum plumbatis caesa martyrizavit, et aliorum novemdecim de domo ejus, qui simul decollati sunt. Eodem die natale sancti Cassiani Romae, qui cum adorare idola noluisset, interrogatus a persecutore quid artis haberet, respondit quia pueros notas doceret; et mox spoliatus 110.1162D| vestibus, ac manibus post terga revinctis, statuitur in medio, vocatisque pueris, quibus docendo exosus factus erat, data est facultas eum perimendi; at illi quantum doluerant discentes, tantum se ulcisci gaudentes, alii eum tabulis ac buxibus ( sic ms. ) feriebant, alii stylis vulnerabant: quorum quanto infirmior erat manus, tanto graviorem martyrii poenam dilata morte faciebat. De quo scripsit Prudentius 110.1163A| poeta. Item eodem die Pictavis civitate depositio sanctae Radegundis reginae et in Germania provincia sancti Vigeberechti [Vuigberti] presbyteri et confessoris.
 XIX KAL. SEPTEMB. Natale sancti Eusebii presbyteri et confessoris, qui sub Constantio imperatore Ariano, machinante Liberio praesule similiter haeretico, confessionem suam complevit. Nam praedictus Constantius subrogatu Liberii includit Eusebium presbyterum in quoddam cubiculum domus suae, quod humile erat in latitudine pedibus quatuor, et ibi multis mensibus in oratione constanter perseverans, inclusus tamen post menses septem dormitionem accepit, Nona decima Kal. Septembris, cujus corpus collegerunt Gregorius et Orosius presbyteri, et parentes ejus, et sepelierunt in crypta juxta corpus 110.1163B| beati Sixti martyris et episcopi, via Appia in coemeterio Callisti, ubi et titulum ipsius scribentes posuerunt pro commemoratione ejus: Eusebio homini Dei. Eodem tempore auditum est a Constantio imperatore eo quod Gregorius et Orosius presbyteri colligerent corpus Eusebii presbyteri, et in eadem crypta vivum includi praecepit Gregorium. Tunc Orosius presbyter collegit semivivum beatum Gregorium noctu occulte propter Constantium Augustum, et emisso spiritu sepelivit eum juxta corpus sancti Eusebii presbyteri.
 XVIII KAL. Assumptio sanctae Mariae, et in Nicomedia natale sanctorum Strationis. Philippi et Eutychiani, cum sociis eorum.
 XVII KAL. In Alexandria natale sanctorum Orionis, 110.1163C| Aemilii, Agnati. In Perside natale sancti Thyrsii cum sociis suis.
 XVI KAL. In Caesarea Cappadociae, Mammetis, qui temporibus Aureliani tyranni, quando persecutio maxima fuit Christianorum, cum puer esset decem annorum, relictis omnibus fugit in montem cum pecoribus suis quae ibidem pascebat, et lacte eorum vescebatur: ubi visitatio divina super illum venit, eique praesignavit qualiter pro Christi nomine pati deberet. Ergo cum ferae sylvestres ad eum venissent, ipseque sedens quotidie Evangelium legeret, mansuetissime circa eum versabantur, eorumque lacte servus Dei et se et alios pauperes in alimoniis juvabat. Cum audisset hoc Alexander praeses, eum inter feras communiter vivere, magicae arti hoc deputavit: 110.1163D| vocatumque ad se multis tormentis afflixit, hoc est equuleo suspensum torquebat, in caminum ignis ardentis misit, et in nullo eum ignis laedere potuit: postea eum lapidare jussit, in tantum ut collectis lapidibus et in Christi martyrem projectis pene coopertum corpus esset, quem persecutor mortuum credens secessit, sed Dominus martyrem suum illaesum servans, postea divina vocatione ad coelestia regna eum arcessivit, sicque in pace animam reddens ad aeternam requiem migravit.
 XV KAL. Natale sancti Agapeti martyris, qui sub Antiocho rege cum esset puer annorum quindecim 110.1164A| pro fide Christi passus est; hic nervis caedebatur et flagellis atrocissimis, fumum ignis adhibuerunt, et caldam bullientem fuderunt super ventrem ejus, sed nihil illi nocuerunt; ad extremum decollatus est, et sic martyrium suum complevit.
 XIV KAL. Natale sancti Magni, seu [ pro item] sancti Andreae martyris cum sociis suis duobus millibus quingentis nonaginta septem.
 XIII KAL. Samuelis prophetae. In Alexandria natale Dioscori, et alibi depositio Filiberti abbatis. In Lucania, sanctorum Valentiniani, Leontii. In Sinnada civitate natale sanctorum Piricii, Arci, Maximi confessoris, Pamphili, Coloni confessoris.
 XII KAL. In Hispaniis nativitas sanctorum Vincentii et Juliani. In Sardinia natale sanctorum 110.1164B| Luxuri [Luxorii], Trajani. In Gavali vico Minatensi natale sancti Privati martyris.
 XI KAL. Sancti Timothei, qui ab Antiochia veniens Romam sub Miltiade papa susceptus est in hospitium a Sylvestro, qui postea episcopus factus est: qui cum annum totum et aliquot menses ibi praedicans multos ad Christum convertisset, tentus a Tarquinio Urbis praefecto, et longa carceris custodia maceratus cum sacrificare idolis noluisset, tertio caesus, ac gravissimis suppliciis attrectatus, ad ultimum decollatus et juxta beatum Paulum Apostolum sepultus est. Scriptum in historia sancti Sylvestri. Eodem die Augustoduno passio sancti Symphoriani martyris.
 X KAL. Passio trium fratrum sub Lysia praeside 110.1164C| in provincia Lycia, civitate Aegea, hoc est, Claudii, Asterii, Neonis, quos singillatim praeses torqueri praecepit, primum Claudium equuleo suspendi, flammas pedibus ex parte laniatis adhiberi, testa acutissima et candela ardente latera ejus aduri; Asterium vero fratrem ejus similiter jussit in equuleo suspendi, carbones ardentes sub pedibus ejus substerni; tertium fratrem ejus, hoc est Neonem, jussit in cervice torqueri, carbones super mitti, et nervis dorsum ejus caedere. Mulieres autem, hoc est, Domninam [Donuinam], et Theonillam projicere in terram, et alapis eas caedi, et capita tondi [tonderi], et sic carbonibus succendi: ad extremum vero corpora eorum sacco inclusa in mare jussit demergi.
 IX KAL. Nathale Bartholomaei apostoli, qui nomen 110.1164D| ex Syra lingua suscepit, et interpretatur filius suspendentis aquas. Lycaoniam [In Lycaonia] praedicavit: ad ultimum in Albano majoris Armeniae urbe vivens a barbaris decoriatus, atque per jussum regis Astyagis decollatus, sicque terrae conditus, IX Kal. Septembr.
 VIII KAL. Passio Genesii martyris sub imperatore Diocletiano, qui fuit primum sub gentilitate arte mimus, sed postea Christi confessor factus, multis modis a persecutoribus est cruciatus, hoc est fustibus caesus, equuleo suspensus, flammis adustus, novissime decollatus.
 110.1165A| VII KAL. Natale Herenaei [Irenaei] et Abundii Romae, quos Deciana persecutione jussit Valerianus in cloaca necari: eo quod corpus beatae Concordiae in cloacam missum levaverint, et ipsorum quoque corpus levavit Justinus presbyter, et sepelivit in crypta juxta beatum Laurentium.
 VI KAL. In Gallia Arelato civitate depositio sancti Caesarii episcopi. Augustoduno depositio sancti Syagrii episcopi.
 V KAL. In Africa depositio sancti Augustini episcopi, qui primo de sua civitate propter barbaros Sardiniam translatus, nuper a Luitbrando rege Longobardorum Ticinis [Ticinum] relatus et honorifice conditus est. Eodem die natale sancti Hermetis martyris.
 110.1165B| IV KAL. In Venusio, civitate Apuliae, natale Felicis episcopi civitatis Tubrozensis, et Januarii presbyteri, et Fortunatiani et Septimini, lectorum, qui temporibus Diocletiani in sua civitate tenti a Magnelliano procuratore XVIII Kal. Julii, inde multis diu vinculis et carceribus macerati, et in Asia, et in Sicilia, tandem in occisione gladii consummati sunt. Natale sanctae Sabinae martyris. Eadem die celebratur decollatio sancti Joannis Baptistae, qui primo in Samaria conditus, nunc in Alexandria: porro caput de Jerosolymis ad Phoenicis urbem Emissam [Edessam] delatum est.
 III KAL. Romae natale sanctorum martyrum Felicis et Audacti, Gaudentiae virginis cum reliquis tribus, et depositio Agili abbatis.
 110.1165C| II KAL. Treviris depositio sancti Paulini episcopi et confessoris, qui cum pro fide catholica a Constantio imperatore filio Constantini exsiliatus fuisset, ibidem requievit.

SEPTEMBER.

 KAL. SEPTEMB. Cennomannis civitate Galliae natale Victoris [Victorii] episcopi. Nam dum sanctus Martinus Turonensis episcopus perrexit ad sepeliendum Leporium, pontificem supradictae urbis, et venisset ad oppidum, respiciens vidit hominem operantem in vinea, eratque clericus, subdiaconi officium adeptus: revelatumque est sancto Dei eo quod ipse esset successurus in episcopalem locum: vocavitque illum sanctus Martinus ad se dicens illi: « Benedic me, 110.1165D| domine Victor. » Cui ille: « Benedic tu mihi, domine mi, et benedictus sermo tuus. » Sicque jussu sancti viri secutus est eum, quem, convocata plebe atque coadunata, ordinavit episcopum, ejusque filium, Victorinum nomine, baptizavit, et secum ad nutriendum ad Dei servitium tulit: quem etiam post obitum patris defuncti eidem civitati ordinavit episcopum.
 IV NON. Lugduno Galliae depositio Justi episcopi et confessoris cum post diaconatum antistes ordinatus est, tanta puritate, modestia, pietate, patientia, per multos rexit annos, tanta circa pauperes cura, tanta divinorum mandatorum observantia, ut etiam magnificos atque praestantes illos Domini sacerdotes 110.1166A| omni praeiret gratia virtutum, sed ita ingenti gloria suae plebis, populi Domini Ecclesiae praesideret, usque ad expulsionem ejus frementis diaboli exarsit invidia. Hunc ergo cum seditio populi persequebatur, post multas tribulationes in peregrinationem perrexit atque solo secum comitante puero in Aegyptum pervenit, ibique inter anachoretas strictissimam vitam duxit et nobiliter conversatus est: quem sanctus Antiochus, presbyter Lugdunensis, pio incitatus officio usque ad visitandum suum episcopum pergere animo intendit, quem etiam ad se venturum sanctus Justus episcopus praedixit his qui secum erant. Post aliquot vero dies sanctus Dei migrans de hoc saeculo, ossa sua ad sedem suam divino nutu tranferri promeruit, ibique honorifice sepeliri.
 110.1166B| III NON. In Alexandria, Aristippi episcopi; et in Syria, Antonini pueri annorum viginti, et Aristonis episcopi, et in Caudis, Vitaliani.
 II NON. In urbe Cabilonensi natale sancti Marcelli martyris, qui sub Antonino imperatore per Priscum praesidem passus est. Nam cum nollet idola adorare, multipliciter torquebatur. Sanctus ergo martyr in animo coelesti virtute roboratus, secundum loca idolorum, ita et supplicia commutabat, equuleis extensa membra catenarum stridore laniat, ignium globibus ( Ita ms. ) urit, et dissolutis ictibus artus exusta corporis elementa jungebant: sed athleta fortissimus, auctoris sui Jesu Christi intra viscera retinens passionem, gloriosiore certamine triumphabat, et antiquam fidem tormentorum novitas mutare non poterat. 110.1166C| Hoc semper iniqui persecutoris interrogationi respondens, fieri nequaquam posse ut qui Deum vivum sensibus recepisset, saxa sensu carentia aut simulacra daemonum adoraret; quem nequissimus praeses, cum in suppliciis divini favoris gratia adverteret fortiorem, inaudito crudelitatis exemplo, plus quam furore persecutoris insaniens, defodi eum cingulo tenus jussit, sed triduo in laudibus Christi omnipotentis Domini ac Dei sui ore et amore perdurans, interim terris membra terrena commendans, spiritum sanctum emisit ad coelos.
 NONIS. In portu Romae natale Taurini, Eraculani [Herculani], et in Alexandria, Nymphi et Saturnini, et depositio beati Ingenui episcopi, et in Campania, Quinti. In Galliis, civitate Vesontione, natale sanctorum 110.1166D| Ferreoli et Ferrutionis.
 VIII ID. Zachariae prophetae. Romae via Salaria, milliario ab Urbe quinquagesimo, natale sancti Eleutherii episcopi. In territorio Cappadociae, civitate Ructensi, natale sancti Cuttidi [Cottidi], Eugenii episcopi et sociorum ejus.
 VII ID. Natale sancti Chlodoaldi confessoris. In Campania natale Innocentii, et in Benevento Januarii, Festi, Acuti, et sancti Synoti et Desiderii. Arelato, Galliae civitate, natale sancti Augustalis episcopi. Aurelianis civitate sancti Evortii episcopi et confessoris, qui post Desinianum ipsius Ecclesiae episcopatum meruit; qui etiam divino nutu per columbae speciem Spiritus sancti electione ad episcopatum 110.1167A| percipiendum dignus ostensus est, sicut in Vita ejus conscriptum legitur. Hic nobili et sancta conversatione dies suos complevit, et miraculis claruit, ipseque diem obitus sui per revelationem agnoscens, sanctum Annianum episcopum futurum, ne seditio in populo oriretur, praelegit, sicque ad coelestem gloriam transivit. Aeduae civitate in Galliis, loco Alisiana, natale sanctae Reginae martyris, cujus gesta habentur.
 VI ID. Natale sanctae Dei genitricis. Et in Nicomedia, sancti Adriani martyris cum aliis viginti tribus; et in suburbanis Moguntiacensis Ecclesiae natale sancti Disibothi confessoris.
 V ID. Romae, Gorgonii martyris et Candidi, Cyrini, Domiciani, Eunoici, Sisinnii, Erachilii, Alexandri, 110.1167B| Joannis, Claudii, Athanasii, Valentis, Eliani, Melicii, Ecdicii, Acacii, Jubiani, Eliani, Theoduli, Cyrilli, Flavii, Severiani, Valerii, Chudionis, Sacerdonis, Drisci, Evacii, Juvenalis, Philoctimonis, Etii, Micalli, Lysimachi, Theophili, Euticii, Xanthii, Aggii, Leontii, Insitii, Gaii, Basilidis. Hi omnes simul quadraginta passi sunt temporibus Licinii imperatoris et Agricolai praesidis, et Lysiae ducis. Eodem die in Sabinis passio celebratur Jacinthi diaconi et martyris, qui a Luxurio persecutore traditus est consulari Leontio. Hic cum non posset eum compellere ut sacrificaret idolis, misit in ignem, qui statim exstintus est; postea misit eum in aquam, sed sanus ad littus reductus est. Luxurius vero cum a serpente percussus, juxta quod sanctus vir ei praedixerat, tumidus 110.1167C| in via jaceret: nam serpens cum juxta arborem praeteriret, cecidit per caput ejus inter collum et capitium tunicae, et sic in ventrem irrupit. Attamen ille impius jussit consulari Leontio ut capitalem sententiam sancto martyri inferret. Sicque corona martyrii sanctus vir migravit ad Dominum.
 IV ID. Romae depositio Hilari papae, per quem Victorius Ordinem paschalem conscripsit. Eodem die depositio sancti Salvii episcopi, de cujus sanctitate Gregorius Turonensis episcopus scripsit, narrans quod per revelationem vidisset, divinae vocis evaginatum gladium imminere super regulum (Sic ms.), quod Hilpericus rex jussit construi. Cur visioni veritas statim secuta est. Nam post dies viginti duos filii regis in eadem domo obierunt.
 110.1167D| III ID. Romae, Proti et Jacinthi [Hyacinthi], qui erant eunuchi sanctae Eugeniae virginis, et cum ea a Romana urbe Alexandriam venientes ab Heleno episcopo, cui eorum adventus per visionem revelatus est, recepti in monasterio quodam sub virili habitu inter monachos conversabantur; postea vero cum Melanthia quaedam femina malitiosa Eugeniam sub virili habitu degentem masculum suspicans, per eam stuprari desiderasset: sed patefacto arcano Eugenia non vir, sed femina esse comperta est: coacta imperiali praecepto, cum eunuchis suis Romam rediit: ibi simul cum Basilla virgine praedicti duo eunuchi jussu Gallieni Augusti gladio interfecti sunt. Beata vero Eugenia postmodum, hoc est in VIII Kal. 110.1168A| Januarii, pro Christi nomine passa, cum martyrii corona migravit ad Dominum.
 II ID. In Antiochia natale Timothei, et in Pampalia (Forte, Pamphylia) natale Syri, et in Sicilia civitate Cathena [Catana] natale Eupli. Lugduno civitate depositio beati Sacerdotis episcopi. In Galliis, civitate Augustoduno, depositio beati Evantii episcopi.
 ID. In Gallia, civitate Turonis, depositio Lidorii episcopi.
 XVIII KAL. OCTOB. Sancti Cornelii episcopi, cui primo os cum plumbatis caesum, et sic decollatus est cum aliis viginti uno promiscui sexus, et Cerealis miles cum uxore sua Sallustia, quam Cornelius ab infirmitate sanaverat. Passus sub Decio: hic Cornelius 110.1168B| temporibus suis rogatus a quadam matrona Lucina corpora apostolorum beati Petri et Pauli de catacumbas levavit noctu: primum quidem corpus beati Pauli beata Lucina accepit et posuit in praedio suo via Ostiensi ad latus, ubi decollatus fuit: beati vero Petri corpus beatus Cornelius accepit episcopus, et posuit juxta locum ubi crucifixus est, inter corpora sanctorum in templo Apollinis in monte Aureo. In Vaticano palatii Neroniani, III Kal. Julii. Eodem die natale sancti Cypriani episcopi, qui sub Valeriano principe post longum exsilium detruncatione capitis martyrium consummavit, sexto milliario a Carthagine juxta mare. Et depositio sancti Materni episcopi. Eodem die exaltatio est sanctae crucis.
 XVII KAL. Passio Nicomedis martyris: eodem die 110.1168C| natale sancti Apri episcopi, et Leobini confessoris. In Alexandria natale sancti Serapionis, Leontii: et Ancyra Galatiae natale sancti Seleuci, Valerii et Cyrionis: et in Tomis Stratonis et Macrobii; et in Nuceria in Campania natale Constantis, et in Anquira [Ancyra] natale Pauli episcopi; et in territorio Cabilonense, castro Nortio, natale sancti Valeriani martyris. Lugduno Galliae depositio Albini episcopi.
 XVI KAL. Natale sanctae Euphemiae virginis, quae martyrizavit sub Diocletiano imperatore, proconsule autem Prisco, in civitate Chalcedone, quae tormenta et carceres, verbera et argumenta rotarum, ignes et pondera lapidum angularium, bestias et plagas virgarum, serras acutas et sartagines ignitas, rursum morsum bestiae pro Christo superavit, et ad mille 110.1168D| passus civitatis Chalcedonis, sepulta est a patre suo Philosophrone senatore. Eodem die passio martyrum Luciae et Geminiani celebratur, qui sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus passi sunt. Igitur Lucia erat permanens in viduitate per annos triginta et sex. Erant autem omnes anni vitae ejus septuaginta quinque, ut in libello passionis ejus scriptum reperitur. Haec per Euprepium filium suum apud imperatores prodita, eo quod Christiana esset, tenta est et in vinculis posita, de suppliciis variis quae ei persecutor ingessit, erepta est. Nam carcerem in fluvium convertit, ipsaque verberibus applicata, nihil sensit: imo caedentem se lapideum fecit, templum deorum ex gemmis et auro fabricatum ruere a fundamentis 110.1169A| fecit, ignem exsuperavit, picem et plumbum in aquam convertit. Nec in his poenis laedi potuit: imo Geminianum socium passionis suae acquisivit, cum quo persecutoribus fortiter veritatem praedicans ad extremum per Apophrasium praesidem decollari jussi sunt, et sic ad regnum coeleste migrarunt.
 XV KAL. In Britannia, Socratis et Stephani. Et in Gallia prope civitatem Trajectum [Maestricht] in villa Liudovico, passio Landeberti episcopi, qui ab infantia Dei servitio mancipatus fuit. Hic septem annos vitam sanctam agens inter monachos habitavit. Postquam autem Faramundus de sede pontificali depositus est, et ejectus de provincia Trajectense, tunc agmina clericorum, et vulgus populorum una pariter voce ingenti postulabant Dominum ut pastorem eorum 110.1169B| dominum Landebertum recepturi essent, quem, consentiente Pipino tunc principe, ad propria recipere meruerunt: ibique per plures annos in Ecclesia Dei nobiliter vixit. Hunc vero Dodo domesticus jam supradicti principis Pipini machinatione pessima occidi fecit. Ipse vero per innocentem mortem ad Dominum migravit.
 XIV KAL. Mediolano depositio Eustorgii episcopi et Satyri. In Chalcedonia natale Trophimi et in Nicomedia natale Jociani.
 XIII KAL. In Neapoli Campaniae natale sanctorum Januarii, Beneventanae civitatis episcopi, cum Fossio [Sosio] diacono Mesenatis [Misenatis] civitatis, et diacono suo festo, et lectore suo Desiderio, qui post vincula et carceres capite sunt caesi in civitate Puteolana 110.1169C| sub Diocletiano principe, judice Dracontio: qui cum ducerentur ad mortem, viderunt inter alios Proculus Puteolanae civitatis diaconus, et duo laici, Eutyches et Acutius, et interrogaverunt quare justi occidi juberentur: quos judex ut vidit Christianos, jussit decollari cum illis. Sic omnes septem pariter sunt decollati, et tulerunt noctu corpora Christiani, et Neapolitani Januarium posuerunt juxta civitatem in basilica Mesenate [Misenate], Sossium aeque in basilica Puteolani; Proculum, Eutychen et Acutium juxta basilicam sancti Stephani; Festum et Desiderium Beneventani collegerunt.
 XII KAL. In Cyzim natale sanctorum Faustae virginis et Evilasii sub Maximiano imperatore: quam idem Evilasius cum esset primus palatii jussit decalvari 110.1169D| et tradi ad turpitudinem, deinde torqueri ac suspendi: quo tempore coruscatio de coelis facta multos ministrorum percussit: deinde jussit loculos afferri, et eam immissam ac fixam, quasi lignum secari mediam; sed non eam carnifices serris laedere valebant: quae inter stupens Evilasius Christo credere coepit; et hoc ubi imperatori nuntiatum est, misit praefectum, qui eum suspensum fortiter torqueret: qui etiam jussit Faustam nudam et sine maforte [ Sic ms. ] educi de carcere, et ei caput terebrari ac clavos infigi, cui postmodum non solum caput et facies; sed et pectus et totum corpus usque ad tibia, clavis impletum est. Post haec et sartaginem igniri jussit, 110.1170A| sed haec illa psallente refriguit. Haec interveniens vox de coelo vocavit eos, et sic tradiderunt spiritum. Erat autem Fausta annorum tredecim, et Evilasius octoginta.
 XI KAL. Natale sancti Matthaei evangelistae in Aethiopia, qui cum ibi praedicaret verbum Dei, et multos ad fidem Christi converteret, novissime spiculator missus ab Hirtaco rege, qui eum gladio feriebat, efficiens martyrem Christi.
 X KAL. Sanctorum martyrum Thebaeorum Mauricii, Candidi, Exsuperii, et sancti Emmerammi martyris.
 IX Kal. Natale sancti Sosii diaconi Mesenatis [Misenatis] civitatis in Campania, qui cum esset annorum triginta, martyr cum beato Januario Beneventi 110.1170B| episcopo capitis decollationem suscepit, tempore Diocletiani imperatoris. Is cum tempore quodam legeret in ecclesia Mesenate [Misenatis] civitatis, praesente episcopo Januario, frequenter enim eum pro sanctitate et prudentia ejus visitare consueverat, vidit subito idem episcopus de capite ejus flammam exsurgere, quam nemo alius vidit, et pronuntiavit eum martyrem futurum, et post non multos dies item diaconus tentus et in carcerem missus est: ad quem visitandum cum venisset episcopus cum diacono suo Festo et lectore suo Desiderio, et ipse cum eis simul tentus ac pariter omnes cum aliis tribus occisi sunt. Eodem die natale Theclae in Oriente Iconio civitate, quae a Paulo apostolo instructa in confessione Christi ignes ac bestias devicit, et 110.1170C| post multa certamina ac doctrinam multorum, veniens Seleuciam requievit in pace. Item eodem die Romae passio Lini papae, qui post apostolos primus cathedram episcopalem ibi tenuit annos undecim, menses septem, dies tredecim.
 VIII KAL. Conceptio Joannis Baptistae, et in Augustoduno natale Andochii presbyteri, Thyrsi diaconi, et Felicis, qui a sancto Polycarpo episcopo ab Oriente directi ad docendam Galliam sub Aureliano principe sunt gloriosissime coronati: siquidem flagellis caesi, in ultimo tota die inversis manibus suspensi, in ignem missi, sed non combusti. Tandem vectibus colla feriuntur, ubi Symphorianus tunc viginti annorum, qui postea passus est, semper vigilias et orationes agebat. Eodem die depositio Solemnis 110.1170D| episcopi, qui ab infantia Dei servitio devotus fuit, qui etiam miraculis claruit. Nam cum quadam die itineris sui proficisceretur callem, obvium habuit hominem a nativitate caecum, surdum et mutum, quem complexus collo osculavit, et cito sanum reddidit. Hic etiam cum defuncto Carnotensi urbis episcopo electus est ad episcopatum, quem ergo invitus accepit. Ludovicum vero regem adhuc paganum, qui eodem tempore Francis imperabat, cum vellet contra Gothos in bellum pergere, signo crucis in corde et in pectore armavit, et sic victoria de hostibus potitum, ac domi reversum simul cum sancto Rhemigio Rhemensium urbis episcopo, divina 110.1171A| favente virtute, cum gratiae alacritate baptizavit; et cum eodem trecentos septuaginta nobiles satrapas sacro fonte regeneratos in Spiritu sancto adoptionis parturivit filios: sicque memoratus sanctus Dei tres olympiadas gerens in episcopatu de hac luce migravit ad Christum. Romae natale Priscillae et Liberi episcopi et confessoris. Lugduno Galliae depositio sancti Lupi episcopi.
 VII KAL. Natale sancti Firmini martyris. In Asia natale Bardomiani, Eucarpi et aliorum viginti sex.
 VI KAL. Sanctorum martyrum Cypriani episcopi, et Justinae, quorum Justina sub Diocletiano multa propter Christum perpessa, ipsum quoque Cyprianum, cum esset magus, et magicis suis eam dementare conaretur, convertit ad Christum, cum quo jam 110.1171B| episcopo et nobili doctore facto, martyrizavit sub Claudio principe.
 V KAL. Cosmae et Damiani sub persecutione Diocletiani et Maximiani, praeside ejus Lysia in civitate Aegea; qui post multa tormenta, vincula et carceres toleratos, post mare et ignes, crucem, lapidationem et sagittas divinitus superatas, capite plectuntur.
 IV KAL. Romae natale Stactei, et in Africa, Martialis, Laurentii et aliorum viginti. Antissiodoro depositio sancti Alodi episcopi. In Gallia civitate Genua depositio Saloni [Salomonis] episcopi. Eodem die in Germania depositio Leobae virginis, quae in Britannia insula ex Saxonum gente nata, virginitatis propositum in monasterio posita nobiliter servavit, postea vero a sancto Bonifacio archiepiscopo 110.1171C| Moguntiacensis Ecclesiae in Germaniam advocata, ut famulas Dei in monasteriis Germaniae divinis Scripturis instrueret: ubi non solum multa miracula vivens fecit, imo post obitum in Bochonia silva, hoc est in monasterio Fulda, juxta decretum sancti Bonifacii sepulta, non paucis miraculis sanctitatem suam declaravit.
 III Kal. Dedicatio ecclesiae sancti Angeli Michaelis in monte Gargano. In Thracia civitate Eraclea natale Euticii [Eutichii] Plauti: Antissiodoro depositio Fraterni episcopi.
 II Kal. In Bethlehem Judae, depositio Hieronymi presbyteri, cujus vita et doctrina ubique in Ecclesiis Christi laudabilis exstat; quomodo divinos libros ex lingua Hebraea in Latinam transtulit, propheticosque 110.1171D| libros sensu allegorico exposuit. Cum autem octoginta et octo annorum dies explevit, vitam praesentem deserens, ad aeternam requiem emigravit.

OCTOBER.

 KAL. OCTOB. In Galliis, civitate Antissiodorense, depositio sancti Germani episcopi Rhemis civitate, Remedii episcopi. Adratis [Attrebatis] civitate beati Vedasti episcopi. Ganda monasterio, sancti Babonis episcopi. Quorum omnium conversationes et gesta miraculis plena conscripta habentur. Eodem die natale Fronti [Frontonis] episcopi et confessoris, terminibus [terminis] urbis Petrocoricae [Petragoricae] ex loco qui dicitur Linicasio felicem [felix] luminis 110.1172A| sumpsit exordium. Sicque devotus in servitio inter monachos habitans multis virtutibus claruit, et multos ad fidem Christi convertit: ad extremum vero post sacros labores, qui per insignia virtutum ejus claruerunt, a praesenti tribulatione ad aeternam migravit requiem.
 VI NON. OCTOBRIS. In Galliis natale sancti Leudegarii episcopi et confessoris. In Nicomedia, sancti Eleutherii.
 V NON. Apud antiquos Saxones natale duorum Hewaldorum presbyterorum, qui cum Wilibrordo episcopo venientes in Germaniam transierunt ad Saxones, et cum praedicare Christum ibi coepissent, comprehensi sunt a paganis et sic occisi sunt: ad quorum corpora noctu diu multa lux apparens, et 110.1172B| ubi essent et cujus essent meriti declaravit. Eodem die passio sancti Leutgarii Augustodunensis episcopi celebratur, qui Christianorum regum temporibus effectus est martyr, hoc est, Ludharii regis, et Theodorici fratris ejus, nec non et Hiltrici, per factionem malitiosam Eburwini, qui majordomus fuit, crudelissimis tormentis afflictus oculorumque effossione cruciatus: ad extremum gladio peremptus est, post cujus martyrium multis miraculorum signis Dominus reliquias ipsius glorificavit.
 IV NON. In Aegypto, Marti et Mauriciani. Romae, Marcelli episcopi; et in Africa, Audacti. Antissiodoro depositio Marsi presbyteri.
 III NON. In Sicilia natale Eutici [Eutychii] et aliorum triginta. In Galliis, civitate Valentia, depositio 110.1172C| beati Apollinaris episcopi. Et in Galliis, civitate Antissiodoro, natale sanctorum germanorum Firinati diaconi, et Flavianae, virginis Deo sacratae.
 II NON. Depositio sancti Marci episcopi; et in Apulia, Casti et Aemili [Aemilii]. In Galliis, civitate Agenno, natale sancti Fidei martyris. In civitate Antissiodoro depositio Romani episcopi.
 NON. OCT. Passio sanctorum martyrum Sergii et Bachi, qui sub Maximiano imperatore pro Christi nomine passi sunt. Nam Sergius primicerius et princeps erat gentilium, amicus imperatoris. Beatus vero Bachus secundicerius erat ejusdem scholae gentilium. Hi ergo ab Antiocho duce pro Christi nomine, jussu Maximiani imperatoris, passi sunt: ita ut Bachus dum extensus crudis flagellis caederetur emitteret 110.1172D| spiritum. Sergius vero post multa tormenta gladio caesus est, et sic migravit ad Christum.
 VIII ID. OCT. Natale Reparatae virginis et martyris, quae passa est in Caesarea, urbe Palaestinae, sub Decio praeside. Haec cum nollet idolis sacrificare, primo adhibita est illi olla plumbo fervente impleta: postea abscissae sunt illi mamillae, et lampades ardentes adhibitae; deinde in caminum ignis ardentis missa est: quae cum in nullo ibi fuisset laesa, ad extremum decollata est, et continuo de collo ejus exivit columba alba; cujus corpus rapuerunt Christiani, et conditum aromatibus sepelierunt.
 VII ID. In Parisio passio Dionysii episcopi et martyris, Eleutherii presbyteri et Rustici diaconi: quos 110.1173A| referunt a Clemente papa in Galliam ad praedicandum verbum Dei missos et ibidem martyrizatos. Eadem die natale est Domnini martyris, qui sub Maximiano imperatore propter fidem Christi decollatus est jussu ipsius imperatoris: hic post martyrium suum multa miracula fecit in sanitate infirmorum et debilium.
 VI ID. In Britannia, Paulini Eburaci episcopi.
 V ID. In Gallia, civitate Turonis, depositio Venantii abbatis et confessoris.
 IV ID. Romae natale Hedisti [Edistii], et in Syria Eustati [Eustachii] presbyteri, et Eucharisti, Burri, Bonati; et in Campania, Patriae Fortunatae ( Sic ms. ).
 III ID. In Hispanis natale Fausti, Marci et Adriae; et in Chalcedonia, Marcelli; et in Alexandria, 110.1173B| sancti Anastasii episcopi.
 II ID. Natale sancti Callisti papae, qui in persecutione Alexandri imperatoris diutius in carcere fame cruciatus, et quotidie fustibus caesus, per visionem a presbytero suo Calepodio, qui antea martyrium consummaverat, confortatus et consolatus est. Qui in carcere eodem positus, quemdam militem, nomine Privatum, ab ulcerum dolore ac foeditate simul curavit. Quod audiens Alexander, ipsum quidem militem fecit plumbatis deficere, beatum vero Callistum per fenestram domus praecipitari, et ligato ad collum ejus saxo, in puteum demergi, et in eum per rudera cumulari. Post dies vero quatuordecim presbyter ejus Asterius, cum clericis noctu veniens, levavit corpus et sepelivit in coemeterio Calepodii II 110.1173C| Id. Oct. Eodem die, Corduba civitate, sancti Lupi, Aureliae. Lugduno Galliae translatio corporis Justi episcopi et confessoris.
 ID. Gallis in Colonia Agro Pinensi natale Maurorum; et in Capua, Libuli, et sanctae Fortunatae in patrias [Forte, imperatricis.].
 XVII KAL. Nov. Depositio sancti Galli confessoris. In Asia natale Cereae et aliorum ducentorum septuaginta.
 XVI KAL. In Nicomedia, Alexandri. In Mauritania, Nini, Victurii, Nobilitani, Mauriani, Lucii, Mittini et Crescentiani.
 XV KAL. Sancti Lucae evangelistae, qui fuit Syrus Antiochensis, arte medicus, discipulus apostolorum, 110.1173D| postea Paulum secutus usque ad confessionem ejus, serviens Domino sine crimine, neque uxorem unquam habens, neque filios, septuaginta quatuor annorum, obiit in Bithynia plenus Spiritu sancto; et Romae sanctae Triphoniae, uxoris Decii Caesaris, quae, viro suo post interfectionem beatorum Xisti et Laurentii divinitus punito, petiit se baptizari cum filia Decii Cyrilla a Justino presbytero, et alia die defuncta est, ac juxta sanctum Hippolytum in crypta sepulta.
 XIV KAL. Natale sanctae Pelagiae, quae primum fuit sub gentilitatis ritu meretricis officio functa, et 110.1174A| mundanis illecebris dedita: postea vero per gratiam Dei, et sancti Nononis [Nonni] episcopi dogmata ad fidem Christi conversa, et ab eodem episcopo baptizata, totam substantiam et supellectilem suam pauperibus erogavit: ipsaque cilicio induta, et vili indumento vestita, in peregrinationem perrexit, et in Jerosolymis sub virili habitu monasticam vitam duxit. Construxerat enim sibi parvulam cellulam in monte Oliveti, ubi Dominus coelum ascendit, et ibi vitam praesentem finivit, atque ad vitam aeternam feliciter migravit.
 XIII KAL. Natale Simplicii, cujus castitas et vita miraculis probata multorum salutis causa fuit, ita ut trium millium hominum multitudo gremio genitricis Ecclesiae exciperetur, ac vitalis lavacri fonte dilueretur.
 110.1174B| XII KAL. Sancti Patris nostri Hilarionis, cujus Vitam Hieronymus virtutibus plenam conscripsit. Eodem die natale sancti Asterii presbyteri Callisti, qui cum corpus ejus elevatum de puteo sepelisset, post dies tres audiens hoc Alexander imperator, praecepit eum per pontem praecipitari. Cujus corpus inventum est et a quibusdam Christianis in eadem civitate sepultum. Scriptum in passione sancti Callisti papae.
 XI KAL. In provincia Thraciae et in Adrianopolitana civitate passio Philippi episcopi, et Severi presbyteri, atque Hermetis diaconi, qui persecutione saeviente Christianorum ecclesias claudere et spoliare jussu imperatoris per iniquos praesides contradicebant, et ob hoc per Passum praesidem, nec non et 110.1174C| Justinum, multis tormentis afficiebantur, hoc est carceribus, vinculis, flagellis, ad ultimum vero flammarum incendio, sed Domini virtute roborati usque in finem in confessione nominis ejus perseveraverunt.
 X KAL. Venantii abbatis, qui, spreto saeculi luxu et nuptiis carnalibus, elegit monasticam vitam, qua Deo soli serviret. Nam cum in monasterio sancti Martini abbatis officio functus die Dominica, oratione expleta, reverteretur, super bacellum sustentatus, in medio confessoris atrio erectis auribus oculisque ad coelum diutissime attentus stetit immobilis. Deinde motus a loco coepit dare gemitus ac suspiria longa producere, interrogatusque a suis quid hoc esset, aut si aliquid fuisset divinum intuitus, 110.1174D| enarraret, respondit: « Vae nobis inertibus et pigris, ecce jam in coelo missarum solemnia expediuntur, et nos segnes nec inchoare coepimus hujus ministerii sacramentum. Vere, inquit, dico vobis quod ego audivi voces angelorum in coelis sanctos in laude Domini proclamantes, » et dicto citius in monasterio missarum solemnia coepit explere. Sed nec illud praeteribo, quod quadam vice dum juxta consuetudinem, ut supra diximus, de basilicis, quas orationis gratia adierat, repedaret, et in basilica ad missas Dominicae orationis verba decantarentur, cum illi dixerunt: Libera nos a malo, audivit e tumulo cujusdam 110.1175A| vocem dicentem similiter: Libera nos a malo, quod non sine perfectionis merito censetur, ut haec meruisset audire. Postea multa miracula gessit, magnarum virtutum gratia pollens, impletoque vitae praesentis curriculo vitam percepturus aeternam, emigravit ab hoc saeculo.
 IX KAL. In Nicomedia natale Severi et Dorothei. In Caesarea Cappadociae natale Longini.
 VIII KAL. Passio martyrum Christi Chrysanti et Dariae, qui sub specie conjugii castitatem servaverunt perpetuam. Nam Chrysantus Dariam a gentilitatis errore et magica superstitione convertit ad fidem Christi, et sic inter varia tormenta, quae a Numeriano imperatore primum Claudius tribunus poenis eos afficiebat, sed per virtutem Dei et orationes 110.1175B| sanctorum conversus est ad fidem Christi, qui etiam martyr Christi simul cum uxore et liberis meruit fieri. Postea vero per Celerianum quemdam carcere et poenis traditi, et ad extremum in foveam profundam submersi, sanctas animas ad coelestia regna miserunt. Similiter eodem die Crispinus et Crispinianus sub Maximiano et Diocletiano imperatoribus in Suessionis civitate per Ritiovarum tyrannum Christi martyres effecti sunt. Nam idem Ritiovarus praeclaros martyres extensos ad trocleas caedere fustibus jussit. Deinde jussit sudes in ungulis eorum mitti, et loros singulos de dorso tolli, sed ab hac poena divino auxilio liberati sunt. Tunc Ritiovarus, furore insaniens, molas ad singulorum colla jubet suspendi, et hiemis tempore in fluvio 110.1175C| cujus vocabalum est Axona, velut sub glacie demergi; at illi, scuto divinae protecti virtutis, dicebant laeti: Supra aquam refectionis educabis nos, Domine (Psal. XXII); sed famulante creatura sua Deo, martyres ejus nec aqua mergere, nec petra premere, nec frigus potuit stringere; sed potius quasi aestivis lavacris delectati, projecto molari onere, ad alteram natantes illaesi pervenerunt fluminis ripam. Hoc viso Ritiovarus miraculo, instigante diabolo exagitatus ira, jussit eos rursus vinctos custodire, et plumbum injectum igni liquefieri, in quo martyres sanctos consumendos demergeret: sed quos quia Christi dextera protegebat invicta, illaesos reddidit ignis: quibus haec operantibus exsiliens gutta plumbi ferventis in oculum Ritiovari, 110.1175D| gravi illum dolore crucians, excaecavit: at is fremens, insania possessus, dum medelam corporis animaeque debuit implorare, mortem sibi acceleravit insaniens. Nam picem, adipem oleumque simul jussit fervere, et sanctos denuo martyres in eam praecipitari, quasi consumendos poena praecepit. At ubi ministri obtemperantes perfecerunt cuncta quae sibi ab impio fuerunt imperata, sancti martyres, spei suae immobiliter incumbentes, alacres fiducialiter Deo in oratione dixerunt: « Potens es, Domine Deus noster, de illatis nos ab impio liberare tormentis. Et sicut nos voluisti per confessionem tui sancti nominis pati, ita ad confusionem diaboli et satellitum 110.1176A| ejus ab hac etiam poena illaesos educere. » Mox oratione finita, eduxit eos angelus Domini sine dolore ab igne. Tunc videns se inimicus nihil illatis adversum Christi martyres praevaluisse suppliciis, sese concite furens Ritiovarus praecipitavit in ignem, et ita morte pessima vitam finivit indignam. Nam Maximianus, mox audita satellitis sui Ritiovari perditione, utrumque Crispinum videlicet ac Crispinianum gladio punire praecepit, qui jam jamque imminente cervicibus suis gladio gratiarum Domino actionem persolventes, vitam praesentem felici morte finierunt. Ipso die Romae, via Salaria, quadraginta sex militum, qui simul baptizati a Dionysio papa, et mox, jubente Claudio imperatore, decollati sunt. Ibi sunt et alii martyres centum viginti unus, inter quos 110.1176B| fuerunt quatuor milites Christi, Theodosius, Lucius, Marcus et Petrus. Scriptum in passione sancti Sixti.
 VII KAL. In Nicomedia natale Luciani, Flori [Florii], Heraclidae et Martiani.
 VI KAL. Vigilia apostolorum Simonis et Taddei. In Sardinia natale Proti et Januarii; et in Phrygia, Eumeni et Cononis, Diodori et Metrovii.
 V KAL. Vigilia apostolorum Simonis et Thaddaei; et Romae, sanctae Cyrillae, filiae Decii Caesaris, quae sub Claudio principe jugulata et necata est gladio, et sepulta a Justino presbytero, cum matre sua, juxta sanctum Hippolytum.
 IV KAL. In Lucania sancti Jacinthi, Quintini, Felicianae, Lucini [Hyacinthi, Quincti, Feliciani et 110.1176C| Lucii].
 III KAL. Romae natale sancti Pontiani papae et martyris, qui ab Alexandro imperatore, cum Hippolyto presbytero in exsilium est deportatus in Sardiniam insulam, ubi est defunctus.
 II KAL. In Galliis sancti Quintini, qui sub Maximiano imperatore martyrium passus est, et post annos quinquaginta duos inventum est, revelante angelo, corpus ejus, et sepultum IIX Kal. Julii.

NOVEMBER.

 KAL. NOVEMB. In castro Divionensi natale Benigni presbyteri, qui cum Andochio compresbytero et Thyrso diacono missus est a sancto episcopo Polycarpo ab Oriente in Galliam tempore Aureliani, qui, 110.1176D| praedicatione ejus comperta, vinctum eum et caesum ad se adduci praecepit, et audita sermonum ejus constantia nervis durissimis eum caedi fecit, et Terentio comiti superandum tradidit, a quo ad trochleas extensus est, et caesus, ac rursum carceri mancipatus, mane idola orando destruxit, et reductus est in carcerem, cui subulas decem calentes in manibus infixerunt, et a plumbo remisso pedes in lapide perforato fixerunt, et canes duodecim feroces cum eo incluserunt per sex dies, et attulit ei angelus panem coelestem, subulas abstulit, et eum de plumbo ac ferro eripuit. Post hoc collum ejus vecte ferreo tundi et corpus lancea forari jubetur: quo facto columba 110.1177A| nivea de carcere, Christianis aspicientibus, ad coelos ascendit, et odor suavissimus quasi paradisi secutus est: discedente Aureliano a loco, supervenit Leonilla, et conditum aromatibus corpus non longe ab ipso carcere sepelivit. Eodem die natale sancti Caesarii diaconi et Juliani presbyteri; qui videlicet Caesarius tempore Claudii imperatoris veniens ex Africa ad Terracinam Campaniae civitatem, dum contra idololatras proclamaret in publico, tentus est a Firmino pontifice et in custodiam reclusus, ubi diebus multis maceratus deinde traditus est Leontio consulari Campaniae. Quem ille cum verbis superare nequiret, jussit vinctum ante carpentum suum ducere, ligatis manibus, nudum usque ad templum Apollinis: quo cum pervenissent, ad orationem ejus 110.1177B| corruit templum, et occidit pontificem Firminum; post haec reclusus in carcere a Luxorio primo civitatis, fuit ibi annum et mensem unum. Deinde eductus in foro, a Deo dum oraret coelesti luce circumdatus, ut ipse Leontius crederet, et Caesarium, qui erat nudus, sua chlamyde indueret, et baptizaretur, ac corpus ac sanguinem Domini acciperet de manu Juliani presbyteri, nec mora, dicta super eum oratione, spiritum tradidit III Kal. Nov. Tunc Luxorius jussit Julianum et Caesarium mitti in saccum et praecipitari in mare: qui eodem die rejecti sunt ad littus et sepulti ab Eusebio servo Dei, juxta urbem Terracinam; et idem Eusebius postea martyrium passus est cum Felice presbytero. Eodem die depositio Severini monachi de Tiburtina civitate. Ipsa 110.1177C| die memoria celebratur omnium sanctorum, quod constituit Bonifacius papa, qui delubrum vetustum, quod ab antiquis Pantheon vocabatur, concedente Focato [Phoca] Caesare, in honorem sanctae Mariae Virginis et omnium sanctorum dedicavit. Item in eodem die in monasterio Fulda dedicatio ecclesiae sancti Bonifacii, et translatio corporis ejusdem sancti martyris.
 IV NON. In Africa natale Publii, Victoris, Hermetis, Justi et Papiae.
 III NON. In Caesarea Cappadociae natale Germani, Domnini, Theophili, Vitalis, Justi et Eremitis. Eodem die depositio sancti Permenii [Firmini] confessoris.
 II NON. Augustoduno depositio beati Proculi episcopi. 110.1177D| Rotenus [Ruthenis] Galliae natale sancti Amantii episcopi. In Galliis Beturicas [apud Bituricas] depositio sancti Inlusoris pueri et confessoris; et in Nicaea, Domnini. In Africa natale Primi, Caesarii, Gregorii, Porsiri, Amantis, Saturini, Victurinae, Perpetuae.
 NON. NOVEMB. In Tarracina, Campaniae civitate, natale sanctorum Felicis presbyteri et Eusebii monachi, tompore Claudii imperatoris: qui videlicet Eusebius cum sepelisset sanctos martyres Julianum et Caesarium, et ad sepulcra eorum orans ac jejunans multos converteret ad fidem, quos Felix presbyter baptizabat: tenti sunt ambo a Leontio filio 110.1178A| Leontii consularis ob eam maxime causam quia Caesarius patrem ejus Christianum fecisset, et ad forum ducti, nec superati, inde in carcerem reclusi, et nocte eadem cum sacrificare nollent decollati, atque in fluvio sunt jactati; quorum corpora venerunt usque ad mare, et rejecta sunt ad littus, atque a presbytero quodam de Capua, nomine Quarto, inventa, qui ea mox imposita vehiculo duxit in casam suam, et curiose quaerens etiam capita invenit, ac juncta corporibus sepelivit juxta sanctum Caesarium.
 VIII ID. NOVEMB. Depositio Wilbrordi episcopi de gente Anglorum, viri sanctissimi et miraculorum gratia insignissimi, qui a Sergio papa Romae ordinatus in Germaniam ad praedicandum verbum Dei 110.1178B| est destinatus, ibidemque quievit in pace.
 VII ID. In Africa natale Rogati, Donati, Juliae, Januarii. Eodem die natale sancti Rufi, episcopi urbis Metensis et confessoris, qui translatus est a praedicta urbe, consentiente Drogone praesule, in Wormatiensem pagum, in villam quae vocatur Oterheim, temporibus Ludarii imperatoris et Ludovici regis, ubi etiam sanctitas ejus multis virtutibus claruit.
 IV ID. Romae depositio sancti Leonis episcopi. In Antiochia natale Demetrii episcopi, Amnesi, Eustachii [Aniani, Eustosii] et sociorum ejus. Aurelianis depositio beati Minitoris [Minitoris] episcopi.
 III ID. Depositio beati Martini Turonensis archiepiscopi et confessoris, cujus vita et doctrina per miracula 110.1178C| quae Dominus per eum fecit, pene omnibus fidelibus claret, nec necesse est aliquid hic inde a nobis commemorari, quia ipsius Vitam, virtutes et signa Sulpicius Severus luculento sermone manifeste descripsit; nec non et Gregorius, ejusdem urbis episcopus, in Miraculorum libris plenissime disseruit. Eodem die passio celebratur Mennae martyris, qui militiam terrenam deserens, eo quod Diocletianus imperator saevitia Christianos cogeret idola colere et deos falsos adorare, sanctus famulus Dei primum in eremum secessit, ac ibi Domino instanter servivit. Postea vero cum gentiles natalem diem praedicti imperatoris celebrarent, venit in civitatem, et increpavit superstitiosos cultores idolorum de vanitate sua. Per Bagasium principem multis tormentis 110.1178D| afflictus est, et eum a Christi fide avertere voluit, et in errorem gentilium atque ad militiam terrenam reducere. Sed Christi martyr penitus hoc contradixit. Tunc praeses jussit eum primum in stipite tensum nervis taurinis caedere, ita ut sanguis e corpore ejus fluens in circuitu terram repleret; postea jussit fieri spinas ferreas, et praecepit ligari ipsum sanctum martyrem Mennam, et super easdem trahi. Tunc praeses jussit eum contra humeros diutissime caedi; deinde lampades ardentes mandavit supponi corpori ejus: allato autem igne et supposito ei per duas ferme horas nullum verbum ad praesidem dixit, sed tantum clamabat ad Dominum dicens: « Christe 110.1179A| Deus, adjuva me; » novissime vero cum nullo modo eum praeses a Christo separare posset, jussit eum decollari. Sicque feliciter sanctus Dei relinquens praesens saeculum ad coeleste regnum transivit.
 II ID. In Africa [Asia] natale sanctorum Inauruli, Publi [Aurelii et Publii]. In Caesarea Cappadociae natale sanctorum Germani, Theophili, Caesarii et sancti Eusebii.
 IDIB. In Turonis civitate Galliae depositio sancti Bricci [Britii] episcopi et confessoris, qui fuit successor sancti Martini in episcopatu.
 XVIII KAL. DECEMB. In Heraclea, civitate Thraciae, natale sancti Clentini et Theodotae, Filomini [Clementini, Theodoti, Philomeni], Eracli, Martialis, Donati et aliorum multorum sanctorum.
 110.1179B| XVII KAL. In Africa natale sanctorum Secundi, Fidentiani, Varici et Martialis.
 XVI KAL. In Capua natale Augustini, et in Africa Vitalis, Januarii. Lugduno Galliae depositio sancti Euceri [Eucherii] episcopi.
 XV KAL. Sancti Patris nostri Gregorii miraculorum factoris. Et in Aurelianis, civitate Galliae, depositio sancti Aniani episcopi et confessoris.
 XIV KAL. Passio sancti Romani martyris, qui sub Asclepiade praefecto gloriam sacri martyris adeptus est. Nam praedictus Asclepiades cum vellet sanctum Romanum a fide Christi avertere et in paganicum errorem redigere, validis tormentis illum afficiebat: ipse autem in fide recta et confessione vera permanebat. Ascitus etiam fuit in testimonium parvulus 110.1179C| infans, ut ipse ostenderet in professione sua utrum Christus Dei Filius an falsi dii adorandi essent; ad hoc infans respondit, Christum Dei Filium adorandum, non falsa numina deorum. Jussit memoratus praefectus ipsum infantulum valide tractari, sed tamen eum vincere non potuit nec in errorem seducere. Tunc Asclepiades jussit Romanum simul cum infante in carcerem mitti et postera die in validum ignem projicere, sed pluvia nimia a Deo missa illum exstinxit. Ob hoc iratus praeses infantulum jussit jugulari, Romano vero linguam abscindere. Sed Dei gratia post linguae abscissionem laudes Deo incessanter cecinit, et in Christi confessione perseveravit. Quod cum nuntiatum esset Maximino, genero Diocletiani, jussit eum in carcerem mitti et ibi per 110.1179D| noctem strangulari. Sicque sanctus Christi martyr octavo decimo die Novembri mensis ad coelestia regna migravit.
 XIII KAL. In Caesarea Cappadociae natale Maximi, Muciani, Neophyti et aliorum quadraginta.
 XII KAL. In Heraclea natale Bassi, Dionysii; et in Cappadocia Caesarea, Agapeti [Agapii].
 XI KAL. Mauri martyris, qui ab infantia Christianus fuit, orationibusque et jejuniis Christum Dominum deprecabatur, eleemosynis viduis et egenis frequenter impensis non minuebat. Cumque hoc 110.1180A| per omnes dies vitae suae perageret, nutu Dei Spiritus sanctus immisit in sensum ejus ut monasterium ingrederetur. Cum ergo non multo tempore ibidem habitaret, ita coepit ab universis fratribus diligi, ut veluti patrem eum omnes venerarentur. Cumque complesset annos octodecim agens vitam monachorum, introivit in sensum ejus desiderium ut sancti Petri apostoli sedem advisitaret; et proficiscens, Deo auxiliante, Romam pervenit, et cum omnia didicisset mysteria, vel regulam Ecclesiae, multo magis in urbe Roma coepit Christianis et egenis consueta praebere solatia. Cum vero illic demoraretur annis tribus, eodem tempore quo imperium obtinuit Numerianus impiissimus, et coepit per civitates vel provincias suas praecepta arguenter (ita 110.1180B| ms.) dirigere, ut si quis Christianus inventus fuisset, et non diis immolaret, diversis suppliciis maceratus morti traderetur. Ipso namque in tempore cum praefecturam Romae promeruisset Celerinus, et ipse idolis deditus diu requisisset per omnes civitates vel loca, ut sicubi Christiani reperirentur, diversis generibus tormentorum affecti deficerent: hic beatum Maurum multiplicibus tormentis afflixit, hoc est, jussit eum primum fustibus nodosis caedi: deinde plumbatis maxillas ejus contundi; postea in equuleo suspensum ungulis radi et lampades ardentes lateribus ejus applicari; ad extremum vero caput ejus amputari. Cujus corpus noctu nautae Africani cognoscentes eum ex sua patria ortum rapuerunt, et volventes eum linteaminibus mundis 110.1180C| cum aromatibus posuerunt in sarcophagum, scripserunt ad caput ejus dicentes: Dei et Christi Jesu famulus Maurus hunc [hoc] saeculum pro Christi fide relinquens vitam aeternam acquisivit; post aliquantos dies occulte eumdem sarcophagum suam in navem omnes nautae uno animo levaverunt. Quo facto, pervenit ad praefecti Celerini notitiam, et iratus jussit omnes nautas comprehendere. Quo audito omnes fugerunt, et nullus eorum inventus est. Videns haec Celerinus praefectus, consilio diaboli armatus, jussit eamdem navim, in qua martyris corpus erat, sarmentis impleri, et igne supposito in medio mari comburi, sed gubernante Domino, martyrem suum, ubi Christus voluit, ad portum salutis perduxit.
 X KAL. Sanctae Ceciliae, quae et sponsum suum 110.1180D| Valerianum, et fratrem ejus Tiburtium ad credendum Christo ac martyrium perdocuit, et ipsa deinde martyrizavit, ignem quidem superans, sed ferro occisa sub Almachio urbis praefecto. Eadem die sanctae Mederasmae virginis. Ipso die natale Longini martyris, qui militiam terrenam exercens, illo tempore quo Dominus cruci affixus, astans, jussus a Pontio Pilato praeside, latus Domini lancea percutiens aperuit, et videns signa quae fiebant propter Dominum, sole obscurato et terra commota, credidit in Dominum nostrum Jesum Christum, et percutiens pectus 110.1181A| suum voce magna dicebat: Vere Filius Dei est hic (Matth. XXVII). Et post haec recedens a militia instrueabatur Domini praeceptis a sanctis apostolis, et venerabilia Christi mandata servans, accepit signaculum fidei, totumque se obtulit Domino, faciens eleemosynas, et castitate corpus continens, puram custodiebat conscientiam, coelestem vitam gerens in terra. Hic cum esset Caesareae Cappadociae, vixit habens quietam monachorum vitam annis viginti octo, et multos avertens ab iniquitate illuminabat verbo veritatis: prohibens idolorum sacrificia, seminans verbo Domini venerabilia praecepta. Igitur cum Octavianus praeses hoc audisset, jussit eum sibi exhiberi, volens avertere illum a Christi fide et vera religione, multisque eum tormentis ob hoc afflixit: 110.1181B| novissime vero capitalem sententiam illum jussit subire, ipseque praeses postea orans juxta corpus sancti martyris recepit visum et sanitatem, quam propter scelera sua ante perdidit.
 IX KAL. Romae, sancti Clementis episcopi, qui, jubente Trajano, missus est in exsilium trans Pontum mare, ubi multis ad fidem vocatis per miracula et doctrinam ejus, praecipitatus est in mare ligata ad collum anchora, sed recessit mare orantibus discipulis ejus per tria millia, et invenerunt corpus in arca saxea in templo marmoreo, et anchoram juxta. Eodem die natale sanctae Felicitatis, matris septem filiorum, martyris, quae, jubente Antonio, decollata est pro Christo. Et in monasterio Bobio depositio sancti Columbani abbatis. Natale sancti Trudonis 110.1181C| confessoris.
 VIII KAL. Romae natale sancti Chrysogoni, qui sub Diocletiano martyrium complevit. Scriptum in passione sanctae Anastasiae. Ipso die natale sancti Crescentiani, qui erat cum Caesario diacono, et Largo, et Smaragdo, in carcere sub persecutione Maximini filii Maximiani, et eductus, jubente Carpasio vicario, de carcere, suspensus est in equuleum, et fustibus caesus, unguibus rasus diutius. Deinde flammis circum latera ejus appositis diu ustulatus, emisit spiritum, et ab Joanne presbytero sepultus est in coemeterio Priscillae. Ipso tempore Maximinus interfecit sororem suam Artemiam. Scriptum in gestis Marcelli papae.
 VII KAL. Natale sancti Petri episcopi Alexandriae: 110.1181D| qui cum esset omnibus adornatus virtutibus, in Scripturis quoque divinis nulli priorum inferior, vere et sacerdos et hostia Dei, subito rapitur, atque ex Maximini praecepto capite obtruncatur; cum quo simul et alii plures ex Aegypto episcopi trucidantur. Scriptum in Historia Ecclesiastica, libro IX. In Nicomedia passio beati Marculi sacerdotis et martyris, qui temporibus Constantis regis tyrannici per Macharianum et Paulum, persecutores maximos, martyrium pro Christi nomine pertulit. Nam cum variis tormentis afflictus esset, tamen a professione rectae fidei nullo modo averti potuit; ad extremum vero per praedictum Macharianum in altissimam rupem adductus, inde praecipitatus est; sed tamen, Christo 110.1182A| protegente, corpus ejus integrum inter asperrimos scopulos atque acutissimos servatum est: anima vero egressa de corporis ergastulo ad vitam migravit aeternam.
 VI KAL. Romae depositio Sirici episcopi et Saturnini; et in Aquilea, Valentini episcopi; et in Capua, Nicanoris, Cassiani et Felicissimi. Augustoduno depositio sancti Amatoris episcopi.
 V KAL. In Nicomedia natale Marcelli, Petri, Numeri, Hierenae et Melosae, et depositio Optati episcopi.
 IV KAL. In Syria, Trophimi, Theodoli, Expicaci, Euceri, Eusebii et Julii.
 III KAL. Romae natale sancti Saturnini, Serii [Senis], et Sisinnii diaconi sub Maximiano, a quo 110.1182B| primo inter alios damnati ad fodiendam arenam ad faciendas thermas Diocletianas. Deinde in carcere diu sunt macerati, ubi multos gentiles docentes baptizabant; et denuo educti vincti catenis, ac nudis pedibus, ante praefectum Urbis Laodicium jussi sunt in equuleo levari, et attrahi nervis et fustibus, ac scorpionibus caedi; quibus etiam postmodum flammas ad latera jussit apponi, et depositos de equuleo capite truncari; quorum corpora cum Joanne presbytero colligens Thrason vir Christianissimus, qui de facultatibus suis martyribus multa ministraverat, sepelivit in praedio suo via Salaria. His in medio certamine positis crediderunt duo milites, Papias et Maurus, qui mox comprehensi a Laodicio, et non multo post martyrio coronati 110.1182C| sunt. Scriptum in gestis Marcelli papae. Eodem die in Galliis civitate Mannetis [Tolosae], Saturnini episcopi et martyris. Ipse vero Saturninus martyr, ut fertur, ab apostolorum discipulis ordinatus in urbem Tolosatium est directus, qui impulsu paganorum bovis petulci religatus vestigiis per gradus Capitolii praecipitatus, praesentem finivit vitam, capitis compage dispersa; cujus reliquiae in pluribus locis miraculis claruerunt.
 II KAL. Natale sancti Andreae apostoli, qui interpretatur virilis vel decorus, frater Petri. Hic praedicavit Scythiam et Achaiam, ibique in civitate Patras cruci suspensus occubuit. Romae, Castuli, et Eucrepitis [Euprepitis], et in Mediolano, Ambrosii episcopi.

DECEMBER. 110.1182D|

 KAL. DECEMB. Romae natale Candidae, Viribon [Lucii, Rogati, Cassiani], et aliorum triginta, et dedicatio basilicae S. Albani martyris, atque ordinatio beati Bonifacii martyris.
 IV NON. Romae natale Primenti, Pontiani, Pimini, Dafrosae, Dimetri [ Forte, Demetrii], Jubiani. In Mauritania Veri [Severi], Securi, Januarii, Victorini.
 III NON. In Oriente, Metrobi, Claudici et Felicis. In Nicomedia, Ambici, Victuri [Victoris] et Julii. In Africa, Crispini, Maginae, Joannis, Stephani, Victoris [Claudii]. In Pannonia, sancti Agricolae; et in Tingi, Cassiani presbyteri.
 110.1183A| II NON. Natale Barbarae martyris, quae temporibus imperatoris Maximiani [Maximini] passa est pro Christo. Nam pater ejus nomine Dioscorus, dives valde, sed paganus et colens idola, ipsam filiam suam unicam, eo quod nollet nubere et deos falsos colere, multis tormentis affligebat; novissime vero, praecepto praesidis, a suo patre decollata est, et completum est martyrium ejus in bona confessione cum sancta Juliana. Descendente vero patre ejus a monte, descendit ignis de coelo, et combussit eum ita ut nec pulvis ejus inveniretur. Eodem die Heracli, Christiani, Pudentis. Monasterio Floriaco a partibus Romae adventus corporis sancti Benedicti abbatis.
 NON. Natale Dalmatii martyris. Natale sancti Crispini, 110.1183B| Felicis. In Africa, civitate Tagora [Thagura], natale Julii, Potamiae et Grati, et aliorum septem.
 VIII ID. In Africa, Zeloti, Fortunati, Gathi. Eodem die natale Nicolai Myrensis Ecclesiae metropolitani episcopi, qui temporibus Constantini Augusti cum pagani et haeretici tumultuarent, et Ecclesiam Dei erroribus suis vexarent, adveniens illuc, compescuit errorem et mitigavit persecutionem. Erat enim quidam praeses ibi, nomine Eustachius, qui per cupiditatem pecuniae multos Christianorum laeserat: nam amplius quam ducentos pondos [ducenta pondo] argenti accepturus idem praeses erat ut eos perderet. Postea vero per invidiam diaboli non modica facta est persecutio in civitate a magistro militum et a praefecto Ablabio, qui imperatori persuasit 110.1183C| falsis accusationibus sanctos Dei in custodiam mitti; quod cum factum fuisset, hoc est, ut Nepotianus, Ursus et Eupoleon intus in carcerem includerentur, jussit eos imperator pernoctantes gladio capite truncari. Ipsi autem viri sancti, hoc audientes, pulverem capiti suo sparserunt, et clamaverunt ad Dominum ut eos adjuvaret, dicentes: « Domine Deus sancti Nicolai, miserere nostri, et sicuti fecisti in tribus viris qui in Lycia inique aut injuste judicati sunt mori, et salvasti eos: sic et nos salva, sancte Nicolae, serve Christi, et si longinquus a nobis es, propinquior nobis fiat tua deprecatio atque postulatio; ad Dominatorem tuum Deum, et Salvatorem Dominum nostrum Jesum Christum, intercede pro nobis, ut salvi facti ab iniqua et mortifera tempestate, 110.1183D| digni efficiamur venire et adorare sanctissima vestigia tuae sanctitatis. » Haec et his similia dicente Nepotiano, tunc hi tres quasi ex uno ore sic vociferati sunt, orantes. Sanctus vero Nicolaus ipsa nocte praesens apparuit imperatori, et dixit ei: « Constantine imperator, surge, et dimitte illos tres viros quos habes in custodia carceris, Nepotianum, et Ursum, et Eupoleonem, magistros militum, quia ex summissione criminati sunt. Quod si non obaudieris me, pugnam tibi excitabo in doratio, et carnes tuas 110.1184A| et interiora bestiis tradam voranda: postulationem faciens contra te coram coelesti rege Christo. » Et dixit imperator: « Quis enim es tu, et quomodo ingressus es in meum palatium? » Et dixit sanctus vir: « Ego sum Nicolaus peccator, episcopus, qui in Lycia metropolin inhabito; » et haec dicens abscessit, et iterum in ipsa nocte et hora ambulavit, et apparuit Abablio [Forte, Ablabio] praefecto eadem dicendo: « Ababli, laetus animo et mente, surge et dimitte illos viros tres magistros militum quos habes innocentes in custodia carceris: quod si nolueris eos dimittere, et non audieris me, postulationes adversus te faciam coram immortali rege Christo, et in infirmitatem cades, et vermium comestione finieris, et omnis domus tua male peribit. » Et dixit 110.1184B| ei Abablius: « Tu autem quis es? et unde huc veniens talia loqueris? » Sanctus vero Nicolaus dixit: « Ego sum Nicolaus peccator, servus Dei, qui est in Myra metropoli; » et haec dicens simili modo discessit. Evigilans imperator misit ad Abablium dicens: « Vade, nuntia Abablio praefecto, et dic ei quae vidi et audivi; » et intimatis eis omnibus dimisit eum; similiter et praefectus remisit eumdem praecursorem eadem denuntians imperatori, et mox praecepit imperator praesentari tres viros magistros militum sibi coram omni coetu, et generalitate, seu praefecto, convenientibus illuc: cum interrogasset eos de omnibus, et cognovisset veritatem visionis quod per sancti Nicolai preces innocentes custoditi sunt, dixit ad eos: « Hoc autem scitote quod non 110.1184C| ego donavi vobis istam vitam, sed quem vos invocati estis, sanctum Nicolaum, ad quem destinastis; tondete capillos capitis vestri, et mutate vestes vestras, et gratias referetis ei. Memores estote et mei. » Deditque eis ut ferant secum vasa sancta diversa: et quidem Evangelium totum aureum, et cereola (thuribula) aurea duo, et patenam auream lapillatim pretiosam ornatam, et misit eos imperator: qui ambulantes in Lycia Myrensium metropoleos, adoraverunt sanctum Nicolaum, et totonderunt capillos capitis sui, et mutaverunt vestimenta sua. Et multum quidem cum lacrymis distribuebant pauperibus, de quibus habebant rebus, quaeque auri et argenti, et vestimentorum; per multos autem annos faciebant haec, glorificantes et laudantes Patrem, et 110.1184D| Filium, et Spiritum sanctum, nunc et semper in saecula saeculorum. Amen.
 VII ID. In Antiochia natale Polycarpi et Theodori. Eodem natale sancti Savini, episcopi et martyris, qui temporibus Maximiani Augusti pro nomine Christi passus est, simul cum Marcello et Exsuperantio diaconibus suis. Nam Venustianus quidam, vir clarus in Tusciae partibus, cum ipsum sanctum episcopum non posset a fide Christi avertere et ad idolorum culturam perducere, jussit ei manus abscindere, 110.1185A| eo quod statiunculam Jovis in terram projiciens frangeret. Diaconos vero suos tormentis variis torquebat: equuleo suspensos, unguibus latera eorum jussit lacerari, et ignem supponi; qui dum ibi spiritum exhalassent, jactari praecepit in fluvium corpora eorum, quae per piscatores inde ablata sepulta sunt per quamdam feminam nobilem, nomine Serenam, de civitate Spoletana, cujus nepotem sanctus Savinus, dum esset in carcere positus benedicens, illuminavit. Venustianus autem post aliquot dies divino judicio in oculis suis magnum dolorem sustinuit, quem sui pueri ad memoratum episcopum perduxerunt: ipse vero sanctus Dei docens eum abrenuntiare diabolo, convertit ad fidem Christi, et baptizavit eum cum uxore et filiis. Quod cum comperisset 110.1185B| Maximianus Augustus, misit militem suum ut amputaret caput Venustiani, et uxoris ejus, et filiorum. Savinum ergo in civitate Spoletana sine auditione tandiu praecepit caedi, quousque deficeret; qui cum diu caederetur, emisit spiritum.
 VI ID. In civitate Verona natale sancti Zenonis martyris, quando aquae fluminis Athesis usque ad superiores tecti fenestras ecclesiae illius excreverunt, nec in eam intrare potuerunt, virtutem martyris ostendentes. Et depositio sancti Eucharii episcopi.
 V ID. In Africa natale Petri, Successi [Bassiani, Primitivi], Turni, Publiciani, et aliorum viginti.
 IV ID. Natale sanctae Eulaliae virginis in Barchilona civitate Hispaniae sub Daciano praeside, quae cum esset tredecim annorum post plurima tormenta decollata 110.1185C| est, et reciso ab ea capite, columba de corpore ejus exire visa est. Eodem die sancti Habundi, et Carpofoli [Abundii et Carpophori] martyrum.
 III ID. Romae Damasi papae et confessoris: hic constituit ut psalmi die noctuque canerentur in Ecclesia Christi. Eodem die Fusciani, Victurici et Gentiani [Victorici et Gratiani] martyrum.
 II ID. In Hispanis, civitate Emerita, natale Eulaliae virginis, et Hermogenis, Donatae [Donati] et aliorum viginti duorum.
 ID. Natale sanctae Luciae virginis de Syracusis, sub Paschasio consulari: quam cum leones [ Forte, lenones] corrumpere jubente Paschasio vellent, nullatenus eam movere potuerunt nec funibus additis, 110.1185D| aut boum paribus plurimis: picem resineam, fervens oleum, nil laesa suscepit. Tandem gladio in viscera merso percussa, nec tamen mortua est, donec venientibus sacerdotibus communionem Dominici corporis et sanguinis accepit. Passa est tempore Diocletiani et Maximiani.
 XIX KAL. JANUAR. In Antiochia natale Drusi et sociorum ejus Zosimi et Theodori. Lugduno Galliae, sancti Viatoris episcopi. Rhemis, Nicasii episcopi, et Sacrepi [Eutropiae]. Viennae, Lupicini episcopi, Aspediae, Theodoli.
 XVIII KAL. In Africa natale Faustini, Lucii, Candidi, Celiani, Marci, Maximi, Januarii, Fortunati.
 XVII KAL. Ravennae Valentini, Navalis, Agricolae, 110.1186A| Concordii. Arelato dedicatio basilicae et altaris sancti Genesii martyris.
 XVI KAL. Sancti Ignatii episcopi et martyris, qui tertius Antiochiae post Petrum apostolum episcopus, undecimo Trajani anno ad bestias vinctus Romam missus est, reliquiae ductae corporis ejus Antiochiae jacent extra portam Dafniticam in coemeterio ecclesiae.
 XV KAL. Laodicea civitate, Theotimi, Basiliani. In Africa, Quinti, Simplicii, Pomponii et Pauli.
 XIV KAL. In Nicomedia, Zosimi, Cyriaci, Pauli, Secundi. Natale sanctorum Anastasii, et Siddimi [ Syndimii ] episcoporum. Antissiodoro, beati Gregorii episcopi.
 XIII KAL. In Thracia civitate Gildo (Vulgo, Gelduba ), 110.1186B| Bajuli. Romae, Zephyrini episcopi. In Oriente natale sanctae Theclae virginis, et sancti Liberati.
 XII KAL. Thomae apostoli, qui interpretatur abyssus et Dydimus, hoc est Christi similis. Hic Parthis et Medis praedicavit. Lancea enim ibi transfixus occubuit in Calamia Indiae civitate, ibi sepultus est cum honore XII Kal. Januarias. Et in Tuscia, Joannis et Festi.
 XI KAL. In Antiochia natale sancti Basilei: et Romae, via Lavicana, inter duos lauros natale sanctorum triginta martyrum, qui omnes uno die coronati sunt. Romae, via Portuensi, depositio sancti Felicis episcopi; et alibi passio Theodosiae virginis, et Didymi monachi.
 X KAL. Natale Gregorii presbyteri, qui temporibus 110.1186C| Diocletiani et Maximiani imperatorum in Spoletana urbe, sub Flacco et Tircano judicibus multa tormenta passus est, hoc est, primum fustibus nodosis caesus: postea in craticula ignea uri jubetur; ibique terraemotu magno facto intra civitatem Spoletanam oppressae sunt plusquam trecentae animae paganorum. Deinde in carcerem missus, et lampadibus ardentibus in lateribus accensis, ad extremum vero in medio amphitheatro ab Aqualino spathario capite truncatus, sicque ad aeternam gloriam migravit. Depositio Victoriae Romae sub Decio, quae cum esset desponsata viro pagano Eugenio, et nec nubere vellet nec sacrificare, post draconem pestiferum de illis locis expulsum, et post alia multa facta miracula, inter quae virgines plurimas, quas ad serviendum Domino 110.1186D| in spelunca qua prius draco habitavit, aggregaverat, percussa gladio in corde a carnifice Thaliaco comite rogatu sui sponsi. Deposita est autem X Kal. earumdem. In Nicomedia natale Martyrum triginta quinque. Et in alio loco, Evaristi, Victoris et aliorum quingentorum triginta duorum.
 IX KAL. JANUARII. In Tripoli civitate sancti Luciani, et natale sanctorum Metrobii, Pauli, Zenoti, Theutini, Timisti [Zenobii, Theotimi et Drusi]. In Antiochia Syriae natale sanctarum virginum quadraginta canonicarum, et aliorum duorum simul Drusi et Donati.
 VIII KAL. In Bethlehem nativitas Domini nostri Jesu Christi secundum carnem, et natale sanctae 110.1187A| Anastasiae, quae tempore Diocletiani, primo duram et immitem custodiam a viro suo Publio perpessa. In qua tamen a Chrysogono confessore Christi multum consolata et confortata est. Deinde a praefecto Illyrici in gravissima aeque et diuturna custodia macerata est, in qua duobus mensibus refecta est coelestibus escis per sanctum Theodoten, quae prius martyrium passa est; deinde navi imposita cum ducentis viris et ducentis feminis ut demergerentur in mari, perlata est ad insulas Palmarias, ubi per manus et pedes extensa, et ligata ad palos fixos, et circa media ejus ignis accensus est, in quo martyrium consummavit, et omnes qui cum illa venerant variis interfectionibus martyrium celebrarunt. Eodem die natale sanctae Eugeniae virginis, quae erat filia Philippi, 110.1187B| praefecti Alexandriae et totius Aegypti, ab imperatore illuc transmissi. Haec ergo propter fidem Christi et castitatis amorem sprevit saecularem habitum et delicias mundi: induta est veste virili, et pergens ad sanctum Helenum episcopum, simul cum Proto et Eugenio eunuchis suis, per quem baptismate abluti, monasterium monachorum ingressi sunt, sub virili habitu monastice conversantes: ubi, defuncto abbate, sancta Eugenia in locum abbatis statuta est, ubi sancta conversatione et miraculis claruit. Nam Melantiam quamdam feminam a febre signo crucis salvans: sed diabolo instigante ipsa Melantia eum ad concubitum suum pertrahere voluit; sed cum hoc non consensisset, accusavit eam quasi Eugenius monachus et abbas eum stuprare voluisset. Sed 110.1187C| haec omnia per Philippum praefectum falsa inventa sunt, quia ipsa Eugenia sese feminam esse demonstravit, non virum. Hoc etiam considerato Philippus pater ejus, et Claudia mater, fratresque Eugeniae, 110.1188A| Auctus et Sergius, conversi sunt ad fidem Christi et baptizati sunt. Postea vero sancta Eugenia cum Proto et Hiacyntho Romam perrexit, ubi et martyrizata est, jussu Gallieni imperatoris, per Nicetium praefectum Urbis, qui cum eam cogeret deae Dianae sacrificia exhibere, et illa nollet acquiescere, imo ipsum simulacrum in pulverem redegisset, jussit eam praefectus saxo ad collum ligato in Tiberin projicere; sed inde Dei gratia liberata, postea in fornacem ardentem missa est, sed nullo modo ab igne est laesa. Novissime vero in die natalis Domini, sicut Salvator ipse ei ante revelavit, per spiculatorem in custodia posita interfecta est, sicque ad coeleste regnum migravit.
 VII KAL. In oppido Hierosolymitano Cofargamala 110.1188B| passio sancti Stephani, primi martyris et diaconi.
 VI KAL. Assumptio sancti Joannis evangelistae apud Ephesum, et ordinatio episcopatus sancti Jacobi fratris Domini, qui ab apostolis primus ex Judaeis Jerosolymis est episcopus ordinatus, et medio Pascha martyrio coronatus.
 V KAL. In Bethlehem natale sanctorum infantum lactantium, qui sub Herode passi sunt pro Christo.
 IV KAL. In Africa natale Domici, Victuri [Dominici, Victoris], Crescentii, Primiani, Lybosi episcopi. Et Romae, in coemeterio Callisti, Felicis et Bonifacii episcopi de ordinatione.
 III KAL. Turonis depositio beati Perpetui episcopi, qui sancti Martini ecclesiam aedificavit.
 II KAL. Depositio sancti Sylvestri episcopi et confessoris, 110.1188C| et passio sanctae Columbae virginis, Senonis sub Aureliano imperatore, quae, superato igne, caesa est.