.
IX JUNII MDCCCLXII.
SS. DOMINI NOSTRI PII IX
ALLOCUTIO
IN CONSISTORIALI 9 JUNII 1862 HABITA, ADSTANTIBUS ETIAM PATRIARCHIS, PRIMATIBUS, ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, SOLEMNIS SANCTORUM MARTYRUM IN JAPONIA ET MICHAELIS DE SANCTIS CANONIZATIONIS CAUSA ROMA CONGREGATIS.
Venerabiles Fratres,
Maxima quidem laetitia affecti fuimus, Venerabiles Fratres, cum Sancto rum honores et cultum, Deo bene juvante, septem et viginti invictissimis divinoe nostrae religionis heroibus hesterno die decernere potuerimus, vobis lateri Nostro adstantibus, qui egregia pietate ac virtute prediti, et in sollicitudinis Nostne partem vocati in hac tanta temporum asperitate strenue dimicantes pro Domo Israel summo Nobis solatio et consolationi estis. Utinam vero dum bujusmodi perfundimur gaudio, nulla mceroris, luctusque causa Nos aliunde contristaret ! Non possumus enim non vehementer dolere et angi, cum videamus tristissima, et nunquam satis deploranda mala ac damna, quibus cum permagno animarum detrimento catholica nunc Ecclesia, et ipsa civilis societas miserandum in modum premitur ac divexatur. Optime enim noscitis, Venerabiles Fratres, teterrimum sane bellum contra rem catholicam universam ab iis hominibus conflatum, qui inimici Grucis Christi sanam non sustinentes doclrinam, ac nefaria inter se societate conjuncti qu.iecumque ignorant, blasphemant, ac pravis cujusque generis artibus sanctissinue nostrae religionis, et humanae societatis fundamenta labefactare, immo, si fieri unquam posset, penitus evertere, omniumque animos mentesque perniciosissimis quibusque erroribus imbuere, corrumpere et a catholica religione avellere moliuntur. Nimirum callidissimi isti fraudum artifices, et fabricatores mendacii non cessant monstrosa quaeque veterum errorum portenta jam sapientissimis scriptis toties profligata ac depulsa, gravissimoque Ecclesue judicio damnata e tenebris excitare, eaque novis, variis ac fallacissimis formis verbisque expressa exaggerare, et modis omnibus usquequaque disseminare. Hac funestissima ac diabolica prorsus arte rerum omnium scientiam contaminant, deturpant, mortiferum ad animarum perniciem virus diffundunt, effrenatam vivendi licentiam, et pravas quasque cupiditates fovent, religiosum ac socialem ordinem invertunt, et omnem justitiee, veritatis, juris, honestatis et religionis ideam extinguere conantur, et sanctissima Christi dogmata, doctrinam irrident, contemnunt, oppugnant. Horret quidem refugitque animus, ac reformidat vel leviter attingere praecipuos tantum pestiferosque errores,
quibus hujusmodi homines miserrimis hisce temporibus divina et humana
cuncta permiscent.
Nemo vestrum ignorat, Venerabiles Fratres, ab hujusmodi hominibus planc destrui necessariam illam coharentiam, quae Dei voluntate intercedit inter utrumque ordinem, qui tum in natura, tum supra naturam est, itemque ab ipsis omnino immutari, subverti, deleri propriam, veram germanamque divinae revelationis indolem , auctoritatem , Ecclesiaeque constitutionem et potestatem. Atque eo opinandi temeritate progrediuntur, ut omnem veritatem, omnemque legem, potestatem et jus divina* originis audacissime denegare non metuant. Siquitlem haud erubescunt asserere, philosophicarum rerum, morumque scientiam, itemque civiles leges posse et debere a divina revelatione, et Ecclesiae1 auctoritate declinare, et Ecclesiam non esse veram perfectamque societatem plane liberam, nec poljere suis propriis et constantibus juribus sibi a divino suo Fundatore collatis, sed civilis potestatis esse definire, quse sint Ecclesiae jura et limites, intra quos eadem jura exercere queat. Hinc perverse comminiscuntur, civilem potestatem posse se immiscere rebus, qua? ad religionem, mores et regimen spirituale pertinent, atque etiam impedire, quominus Sacrorum Antistites et fideles populi cum Romano Pontifice supremo totius Ecclesiae pastore divinitus constituto libere ac mutuo communicent, ut plane dissolvatur necessaria et arctissima illa conjunctio, qua? inter membra mystici corporis Christi, et adspectabile suum Caput ex divina ipsius Christi Domini institutione esse omnino debet. Nihil vero timent omni fallacia ac dolo in vulgus proferre, sacros Ecclesia 1 ministros, Romanumque Pontificem ab omni rerum temporalium jure ac dominio esse omnino excludendos. Summa praterea impudentia asserere non dubitant, divinam revelationem non solum nihil prodesse, verum etiam nocere hominis perfectioni, ipsamque divinam revelationem esse imperfectam, et iccirco subjectam continuo et indefinito progressui, qui humanae rationis progressioni respondeat. Nec verentur proinde jactare, prophetias et miracula in sacris Litteris exposita et narrata esse poetarum commenta, et sacrosancta divinae fidei nostrae mysteria philosophicarum investigationum summam, ac divinis utriusque Testamenti libris mythica contineri inventa, et ipsum Dominum Nostrum Jesum Christum, horribile dictu ! mvthicam esse fictionem. Quare hi turbulentissimi perversorum dogmatum cultores blaterant, morum leges divina haud egere sanctione, et minime opus esse, ut humance leges ad naturse jus conformentur, aut obligandi vim a Deo accipiant, ac propterea asserunt, nullam divinam existere legem. Insuper inficiari audent omnem Dei in homines mundumque actionem, ac temere affirmant, humanam rationem , nullo prorsus Dei re- spectu habito, unicum esse veri et falsi, boni et mali arbitrum, eamdemque humanam rationem sibi ipsi esse legem, ac naturalibus suis viribus ad hominum ac populorum bonum curandum sufficere. Cum autem omnes religionis veritates ex nativa humanae rationis vi perverse derivare audeant, tum cuique homini quoddam veiuti primarium jus tribuunt, ex quo possit libere de religione cogitare et loqui, eumque Deo honorem et cultum exhibere, quem pro suo libito meliorem existimat.
At vero eo impietatis et impudentiae deveniunt, ut coelum petere, ac Deum
ipsum de medio tollere conentur. Insigni enim improbitate ac pari stultitia
haud timent asserere, nullum suprernum sapientissimum providentissimumque
Numen divinum existere ab hac rerum universitate distinctum, ac Deum idem
esse ac rerum naturam, et iccirco immutationibus obnoxium, Deumque reapse
fieri in homine et mundo, atque omnia Deum esse, et ipsissimam Dei habere
substantiam, ac unam eamdemque rem esse Deum cum mundo, ac proinde
spiritum cum materia, necessitatem cum libertate, verum cum falso, bonum
cum malo, et justum cum injusto. Quo certe nihil dementius, nihil magis
impium, nihil contra ipsam rationem magis repugnans fingi et excogitari
unquam potest. De auctoritate autem et jure ita temere effutiunt, ut im-
pudenter dicant, auctoritatem nihil aliud esse, nisi numeri, et materialium
virium summam, ac jus in materiali facto consistere, et omnia hominum
officia esse nomen inane, et omnia humana facta juris vim habere.
Jam porro commenta commentis, deliramenta deliramentis cumulantes, et
omnem legitimam auctoritatem , atque omnia legitima jura, obligationes,
officia conculcantes, nihil dubitant in veri legitimique juris locum substituere
falsa ac mentita virium jura, ac morum ordinem rerum materialium ordini
subjicere. Neque alias vires agnoscunt, nisi illas, qua? in materia positae sunt,
et omnem morum disciplinam honestatemque collocant in cumulandis et
augendis quovis modo divitiis, et in pravis quibusque voluptatibus explendis.
Atque hisce nefariis abominandisque principiis reprobum carnis spiritui rebellis sensum tuentur, fovent, extollunt, illique naturales dotes ac jura tribuunt, quse per catholicam doctrinam conculcari dicunt, omnino despicienteS
monitum Apostoli clamantis : « Si secundum carnem vixeritis, moriemini ; si
autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis [1]4 . » Omnia praHerea legitimae cujusque proprietatis jura invadere, destruere coutendunt, ac perperam
animo et cogitatione confingunt et imaginantur jus quoddam nullis circum-
scriptum limitibus, quo reipublicae Statum pollere existimant, quem omnium
jurium originem et fontem esse temere arbitrantur.
Dum vero hos praxipuos infelicissimae nostrae retatis errores dolenter ac
raptim perstringimus , recensere omiltimus, Venerabiles Fratres, tot alias
fere innumerabiles falsitates et fraudes vobis apprime notas ac perspectas,
quibus Dei hominumque hostes rem tum sacram tum publicam perturbare et
convellere connituntur. Ac silentio praUermittimus muiliplices gravissimasque injurias, calumnias, convicia, quibus sacros Ecclesiae ministros, et hanc
Apostolicam Sedem dilacerare et insectari non desinunt. Nihil loquimur de
iniqua sane hypocrisi, qua funestissima? in Italia pra^sertim perturbationis ac
rebellionis duces et satellites dictitant, se velle, Ecclesiam sua gaudere libertate, dum sacrilego prorsus ausu omnia ipsius Ecclesia* jura et leges quotidie
magis proculcant, ejusque bona diripiunt, et Sacrorum Antistites, ecclesiasticosque viros suo munere praeclare fungentes quoquo modo divexant, et in
carcerem detrudunt, et Religiosorum Ordinum alumnos, ac virgines Deo
sacras e suis coenobiis violenter exturbant, suisque propriis bonis spoliant,
1.
460 ALLOCUTION DE PIE IX.
nihilque intentatum relinquunt, ut ipsam Ecclesiam in turpissimam redigant servitutem, et opprimant. Ac dum singularem certe ex optatissima vestra praesentia voluptatem percipimus, vos ipsi videtis, quam libertatem nunc habeant Venerabiles Fratres Sacrorum in Italia Antistites, qui strenue constanterque praeliantes pra^lia Domini minime potuerunt cum summo animi Nostri dolore, adversantium opera, ad Nos venire, et inter vos versari, atque huic adesse conventui, quod summopere optavissent, quemadmodum infelicis Italiae Archiepiscopi et Episcopi suis Litteris summi erga Nos, et hanc Sanctam Sedem amoris et obsequii plenissimis significarunt. TNeminem etiam ex Sacrorum in Lusitania Antistitibus hic adesse cernitis, ac non parum dolemus, inspecta difficultatum natura qua? obstiterunt, quominus ipsi Romanum iter aggredi possent. Recensere autem omittimus tot alia sane tristia et horrenda, qua? ab hisce perversarum doctrinarum cultoribus cum incredibili Nostro ac vestro, et omnium bonorum luctu patrantur. Nihil item dicimus de impia conspiratione, et pravis cujusque generis molitionibus ac fallaciis, quibus civilem hujus Apostolica? Sedis principatum omnino evertere ac destruere volunt. Juvat potius hac de re commemorare miram prorsus consensionem, qua vos ipsi una cum aliis Venerabilibus Fratribus universi catholici orbis Sacrorum Antistitibus nunquam intermisistis et epistolis ad Nos datis, et pa- storalibus litteris ad fideles scriptis hujusmodi fallacias detegere, refutare, ac simul docere, hunc civilem Sancta? Sedis principatum Romano Pontifici fuisse singulari divinae Providentire consilio datum, illumque necessarium esse, ut idem Romanus Pontifex nulli unquam Principi aut civili potestati subjectus supremam universi Dominici gregis pascendi regendique potestatem auctoritatemque ab ipso Christo Domino divinitus acceptam per universam Ecclesiam plenissima libertate exercere, ac majori ejusdem Ecclesiae, et fidelium bono, utilitati et indigentiis consulere possit. Qua? hactenus lamentati sumus, Venerabiles Fratres, luctuosum plane ex- hibent spectaculum. Quis enim non videt pravorum dogmatum iniquitate, ac tot nequissimis deliramentis et machinationibus magis in dies christianum populum misere corrumpi, et ad exitium impelli, et catholicam Ecclesiam, ejusque salutarem doctrinam ac veneranda jura et leges, sacrosque ministros oppugnari, et iccirco omnia vitia et scelera invalescere ac propagari, et ipsam civilem societatem exagitari ? Nos itaque Apostolici Nostri ministerii probe memores, ac de spirituali omnium populorum bono et salute nobis divinitus commissa vel maxime solliciti, « cum aliter, » ut sanctissimi decessoris Nostri Leonis verbis utamur, « Nobis commissos regere non possimus, nisi hos, qui sunt perditores et perditi, zelo fidei Dominicae persequamur, et a sanis mentibus, ne pestis haec latius divulgetur, severitate, qua possumus, abscindamus ref>Epist. VII ad Episc. per Ital. c. 2 Edit. Baller. </ref>1 , » in hoc amplissimo vestro consessu Apostolicam Nostram attollentes vocem omnes commemoratos praesertim errores non solum catholica? fidei ac doctrinae, divinis ecclesiasticisque legibus, verum etiam ipsi sempiterna? ac naturali legi et justitiae, recta-que rationi omnino repugnantes et summopere adversos reprobamus, proscribimus atque damnamus. 1. 462 ALLOCUTION DE PIE IX.
Vos autem, Venerabiles Fratres, qui estis sal terroe, et Dominici gregis custodes, ac pastores, etiam atque etiam excitamus et obtestamur, ut pro eximia vestra religione et episcopali zelo pergatis, veluti adhuc cum summa vestri Ordinis laude fecistis, omni cura, sedulitate et studio fideles vobis traditos ab hisce venenatis pascuis arcere, et qua voce, qua opportunis scriptis tot perversarum opinionum monstra refellere et profligare. Optime enim scitis de summa re agi, cum agatur de sanctissima? fidei nostrae, ac de catholicae Ecclesiae, ejusque doctrinae causa, de populorum salute, et humanae societatis bono ac tranquillitate. Itaque, quantum in vobis est, ne desinatis unquam a fidelibus avertere tam dirai pestis contagia, id est ab eorum oculis mani- busque perniciosos hbros et ephemerides eripere, ipsosque fideles sanctissimis augustae nostrae religionis prajceptionibus assidue imbuere et erudire, ac monere et exhortari, ut ab hisce iniquitatis magistris tanquam a facie colubri effugiant. Pergite vestras omnes curas cogitationesque in id potissimum conferre, ut Clerus sancte scienterque instituatur, omnibusque virtutibus fulgeat, ut utriusque sexus juventus ad morum honestatem, pietatem, omnemque virtutem sedulo formetur, ut salutaris sit studiorum ratio. Ac diligentissime advigilate et prospicite, ne in humaniores litteras, severioresque disciplinas tradendas aliquid unquam irrepat quod fidei, religioni, bonisque moribus adverselur. Viriliter agite, Venerabiles Fratres, et ne animo unquam concidatis in hac tanta temporum perturbatione et iniquitate, sed divino auxilio omnino freti, ac sumentes in omnibus scutum inexpugnabile ivquitatis et fidei, atque assumentes gladium spiritus, quod est verbum Dei, ne intermittatis omnium catholica 1 Ecclesia>, et huius Apostolica: Sedis hostium conatibus obsistere eorumque tela retundere et impetus frangere. Interim vero dies noctesque, sublatis ad coelum oculis, non desistamus, Venerabiles Fratres, clementissimum misericordiarum Palrem, et Deum totius consolationis, qui de tenebris facit lucem splendescere, quique potens est de lapidibus suscitare filios Abrahae, iu humilitate cordis nostri ferventissimis precibus indesinenter orare et obsecrare, ut per merita Unigeniti Filii sui Domini Nostri Jesu Christi velit christianae et civili reipublica* auxiliariam porrigere dexteram, omnesque disperdere errores et impietates, ac drvinae suae gratiae lumine omnium errantium mentes illustrare, illosque ad se convertere et revocare, quo Ecclesia sua sancta optatissimam assequatur pacem, et ubique terrarum majora in dies incrementa suscipiat, ac prospere vigeat et efflorescat. Ut autem quae petimus et quarimus facilius consequi possimus, ne cessemus adhibere primum deprecatricem apud Deum Immaculatam san- ctissimamque Deiparam Virginem Mariam, qua^ misericordissima, etamantissima nostrum omnium mater cunctas semper interemit haereses, et cujus nullum apud Deum praesentius patrocinium. Petamus quoque suffragia tum sancti ejusdem Airginis Sponsi Josephi, tum sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, omniumque ccelitum, et illorum praesertim, quos nuper Sanctorum fastis adscriptos colimus et veneramur. Antequam vero dicendi finem faciamus Nobis temperare non possumus, quin iterum testemur et confirmemus, summa Nos uti consolatione, dum jucundissimo vestrum omnium conspectu fruimur, Venerabiles Fratres, qui
tanta fide, pietate et observantia Nobis et huic Petri Cathedrae firmiter obstricti, ac ministerium vestrum implentes majorem Dei gloriam, et animarum
salutem omni studio procurare gloriamini, quique concordissimis animis,
atque admirabili sane cura et amore una cum aliis Venerabilibus Fratribus
totius catholici orbis Episcopis et fidelibus vestrae et illorum curae commissis
gravissimas Nostras angustias et acerbitates modis omuibus lenne et sublevare
non desinitis. Quocirca hac etiam occasione amantissimi acque ac gratissimi
animi Nostri scnsus erga vos, et alios omnes Venerabiles Fratres, et ipsos
fideles amplissimis verbis palam publiceque profitemur. A vobis autem
exposcimus, ut cum ad vestras redieritis diceceses velitis eisdem fidelibus
vestrae vigilantirc concreditis hos animi Nostri sensus Nostro nomine nuntiare, illosque certiores facere de paterna Nostra in illos caritate, deque
Apostolica Benedictione, quam ex intimo corde profectam, et cum omnis
verae felicilatis voto conjunctam vobis ipsis, Venerabiles Fratres, et eisdem
fidelibus impertire vehementer laetamur.
- ↑ Ad Rom., c. 8, V. 13.