VENERABILIBVS FRATRIBVS GREGORIO ARCHIEPISCOPO MONACENSI ET FRISINGENSI, MICHAELI ABCHIEPISCOPO BAMBEBGENSI,
ET EPISCOPIS EORVM SVFFRAGANEIS
IN BAVARIA '
PIVS PAPA IX.
VENERABILES FRATRES
SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM.
Maximae quidem consolationi Nobis fuerunt inter
gravissimas, quibus affligimur, curas et angustias,
vestrae gratissimae Litterae quas XIII Kalendas
huius mensis ad Nos dedistis, Venerabiles Fratres,
in congressu a Vobis Bambergae habito, ut collatis inter Vos consiliis , ea statueretis, quae hisce
praesertim asperrimis temporibus ad Catholicae Ecclesiae causam, doctrinam, iura tuenda, et ad isto
rum fidelium salutem procurandam quotidie magis
conducere possint. In eisdem enim Litteris undique
enitet egregia et explorata Vestra erga Nos, et hanc
Petri Cathedram fides, amor et observantia, ac miRum sane studium, quo incensi estis ad omnia per
agenda , ut fideles vestrae potissimum vigilantiae
commissi summa ac debita reverentia, et obedientia Nos et eamdem Petri Cathedram prosequantur,
quae catholicae unitatis est centrum , omniumque
Ecclesiarum non modo caput, sed mater et magi stra, quaeque erroris tenebras undique dispellit, et omnium fluctuantium tutissimus est portus. Itaque hac eximia vestra episcopali virtute et sollicitudine vehementer gaudemus, Yohisque maiorem in modum gratulamur, Venerabiles Fratres, quod vestro facto, vestrisque pastoralibus ad istos fideles cuiusque vestrum curae concreditos datis Litteris haud omi seritis debitis, meritisque laudibus efferre arctissimam illam et admirabilem omnium totius catholici orbis Sacrorum Antistitum coniunctionem, quae luctuosissimis hisce temporibus cum Christi hic in terris Vicario, et hac Apostolica Sede singulari Dei beneficio tantopere viget ac tot splendidissimis factis magis in dies refulget. Ac vel maxime laetamur de conventu, quem Bambergae habuistis, in quo , Vos omnes, Venerabiles Fratres , concordissimis animis pro gravissimi episcopalis vestri ministerii officio ea suscepistis consilia, quae hisce potissimum tempo ribus magis opportuna esse existimastis ad Ecclesiae causam tutandam, eiusque rationes curandas, atque ad nefarios inimicorum hominum reprimendos conatus, qui unanimi constantique Episcoporum studio ac vigilantia sunt profligandi. Et sane , si un quam alias, hac praecipue nostra tristissima aetate Episcoporum est, veluti apprime intelligitis, contra sanctissimae nostrae religionis hostes strenuissime pugnare. Quocirca Sacrorum Antistites divino auxilio freti debent intentissimo studio episcopalem suam attollere vocem, et omnibus praedicare evangelium ac sapientibus et insipientibus aeternas divinae fidei nostrae veritates , et augustae religionis dogmata , doctrinam , praeceptiones nuntiare, tradere, expli care , et inculcare. Ac pari contentione iidem Sacrorum Antistites tenentur exponere, et ostendere tum Summis Principibus, tum Guberniis funestis sima et nunquam satis deploranda mala et damna, quae in populos et in ipsos Principes redundant ex hodierno religionis contemptu, et incredulitatis spiritu, qui sub fallaci socialis progressus specie e tenebris emissus, cum maximo Christianae, civilisque reipublicae detrimento ubique magis in dies invalescit ac dominatur, et hominum mentes animosque miserandum in modum pervertit et corrumpit. Atque iccirco gratissimum Nobis fuit agnoscere Vos, Venerabiles Fratres, isti Carissimo in Christo Filio Nostro Bavariae Regi illustri vestras pro sanctissimae nostrae Religionis eiusque iurium defensione misisse Litteras, et ea spe nitimur fore, ut idem Serenissimus Princeps pro animi Sui pietate, iustitia, aequitate iustissimis vestris desideriis, postulationi busque perlibenter obsecundare studeat. Neque vero ignoratis, Venerabiles Fratres, esse praetera aliud, quod Sacri Pastores omnibus studiis et contentioni bus agere debent. Siquidem oportet, ipsos summa constantia et fortitudine defendere catholicae Ecclesiae libertatem, quam ei Suo Sanguine peperit Unigenitus Dei Filius ipsius Ecclesiae sponsus , ac viriliter propugnare omnia veneranda ipsius Ecclesiae iura ei divinitus tributa. Opus quoque est, ut Episcopi nunquam cessent qua voce qua scriptis ad omnium memoriam revocare, Ecclesiam ipsam semper fuisse, et esse salutari sua doctrina et vi ac sapientissimis suis legibus et institutis non solum virtutum omnium matrem et magistram, omniumque vitiorum expultricem, verum etiam verae omnium gentium humanitatis, honestatis, civilitatis, libertatis, progressus, prosperitatis, tranquillitatisque conditricem ac moderatricem, et ipsam solam posse firmiter wslahilire et servare publicum humanae societatis ordinem, qui 4 impietate et rebellione hisce diebus ubique tam vehementer perturbatur. Debitas autem meritasque laudes Vobis tribuimus, Venera biles Fratres, quod vestris Litteris ad istud Gubernium scriptis de popularium scholarum bono et regimine maxime solliciti catholicae Ecclesiae hac super re doctrinam, auctoritatem et iura omni rationum genere scite ac strenue propugnastis eo sensu , quo Nos in Nostra Epistola ad Venerabilem Fratrem Hermannum Archiepiscopum Friburgensem in Brisgovia die 14 iulii huius anni missa coacti fuimus eiusdem Ecclesiae iura in tanti momenti negotio sarta tecta tueri et vindicare contra Ecclesiae hostium conatus, et molitiones, qui in Magno Badensi Ducatu eo iam pervenerunt , ut leges propo nerentur, quae Christianam scholarum indolem plane destruunt, ac delent. Etsi vero in pretio habeamus causas, quibus, Venerabiles Fratres, Ecclesiae iura quoad populares tantum scholas nunc propugnanda curastis, tamen haud possumus, quin hac occasione egregiam vestram episcopalem sollicitudinem etiam atque etiam excitemus , ut sedulam strenuamque operam detis quo eadem Ecclesiae jura recognoscantur quoque ac serventur circa superiores litterarum, severiorumque disciplinarum scholas. Etenim pro vestra sapientia optime nostis , ex eisdem scholis ab Ecclesiae doctrina, auctoritate, et vigilantia amotis graviora oriri damna et mala, quandoquidem erroribus falsisque doctrinis ii praesertim honestioris classis homines inficiuntur qui ad publica gubernii munera obeunda destinantur, quique ad communem civilis societatis spiritum formandum tantopere valere solent. Atque hic, Venerabiles Fratres, a Vobis exposcimus, ut prae oculis habere velitis quae Nos isti Venerabili Fratri Gregorio Archiepiscopo Monacensi per Nostram Epistolam die 21 Decembris anno superiore significavimus de philosophicis ac theologicis disciplinis tradendis, ac Vos impensis sime hortamur, ut vestras omnes curas cogitatio nesque in accuratam Cleri institutionem educatio nemque quotidie magis promovendam indesinenter conferatis, nihilque intentatum relinquatis, ut vester Clerus plenam illam, solidaraque habeat insti tutionem, quae ex puris incontaminalisque fontibus hausta, et communi Catholicae Ecclesiae docendi ratione innixa illa omnia removeat pericula, quibus nova hodierna docendi systemata super scientiae libertatem vel potius licentiam fundata , ac tantopere iactata sunt necessario obnoxia. Quamobrem vel maxime optamus, Venerabiles Fratres, ut memoria repetere, et exsequi velitis ea omnia, quae iam alias vel omnibus,vel singulis vestri Episcopalis Ordinis significavimus vehementerque commendavimus quoad Clericorum Seminaria ex providentissimis Concilii Tridentini praescriptis erigenda et moderanda. Persuasissimum autem Nobis est, Vos, Venerabiles Fratres, pro spectata vestra religione , et episcopali zelo naviter esse defensuros alia Ecclesiae iura, quae nondum in Bavaria plene sunt recognita, et pro quibus Bavariae Sacrorum Antistites in Frisingensi praecipue conventu suas protestationes emittere haud omiserunt. Ac propterea summopere probamus consilium a Vobis susceptum habendi quotannis inter Vos congressus. Id vero nullo modo impedire debet, quominus, Venerabiles Fratres, omnia conemini, ut quamprimum , veluti Nostris in votis est, Provinciales Synodos ex Sacrorum Canonum praescripto concelebrare possitis, quemadmodum alii in germania Sacrorum Antisti tes in suis ecclesiasticis provinciis cum summo animi Nostri gaudio , et suorum fidelium utilitate egerunt. Nihil certe Nobis gratius erit quam in hac re omnem Vobis opem auxiliumque ferre. Denique pro certo habeatis velimus, pecufiarem esse, qua Vos prosequimur, benevolentiam. Cuius quoque certissimum pignus accipite Apostolicam Benedictio nem, quam ex intimo corde profectam Vobis ipsis. Venerabiles Fratres, cunctisque Clericis, Laicisque Fidelibus, cuiusque Vestrum curae commissis peramanter impertimus.
Datum ex Arce Gandulphi die 18 augusti anno 1864,
Pontificatus Nostri anno decimonono.