- LITTERAE SSMI D. N. LEONIS PAPAE XIII
- AD EMUM CARD. LANGÉNIEUX ARCHIEPISCOP. RHEMEN,
- QUOAD SOCIETATEM IN GALLIA CONSTITUTAM PRO CONSERVATIONE
- ET TUITIONE SANCTORUM LOCORUM IN REGIONE ORIENTALI*
Fili Carissime.
Maximo cum animi nostri solatio ex tuis litteris accepimus, quosdam praeclarissimos Viros consilium iniisse, civium Societatem canservationi ac defensioni gallici coetus insignis, qui Loca Sancta tueri profitetur, in Gallia constituendi. Nullum profecto aliud opus generosis nobilibusque Patriae vestrae, quae prae coeteris Crucem, militiae notam, gestantium, princeps terra fuit, traditionibus aeque respondere posset. Pluraque ex eo tempore transiere saecula, pluries iam perduelles Ecclesiam, ad eius Fidem labefactandam, aggressi sunt. At vero Sanctorum Locorum cultus et observantia immota perstitit. Si quando iste cultus paulisper languescere visus est, hunc iterum hodie mirandum in modum excitari conspicimus in frequentibus peregrinationibus eo undique christiana pietate peractis, quas Nos subinde lubentissime commendasse meminimus. Opus igitur fauste incoeptum Nobis omnino laude dignum visum est ; novum quidem forma, antiquum autem spiritu; quod Nos iis in locis christianorum necessitatibus, in dies excrescentibus, levandis opportunum arbitramur. Te enim, Fili carissime, quot calamitatibus in Palaestina christiana Religio affiictetur, quot periculis circumdetur, et vidisse, et manu ferme contigisse latet neminem. Quae quidem inibi Religionis conditio ab sacrarum Aedium, quas in iisdem locis, ubi sacra humanae Redemptionis Mysteria peracta sunt, Patrum nostrorum pietas extruxit, dominio et usu praecipue pendet. Catholici nominis hostes actionem nisusque ad catholicorum pietatem in ipsis sacris Aedibus compediend am ingeminant. Opus igitur, de quo scribis, Fili carissime, opportuno tempore prodit, Nosque, illud fructu uberrimum futurum speramus. Gallia in Orientis regionibus peculiare munus, divina ipsi Providentia concreditum, obtinet. Nobile munus non modo plerisque abhinc saeculis usu consecratum, verum etiam nationum consensu confirmatum; quemadmodum nostra Congregatio propagandae christianae Fidei praeposita, hisce temporibus, declaratione edita die 22 Maii anno 1898 solemniter agnovit. Ecclesia quippe praeclarissimi patrimonu, quod ab Avis Gallia accepit, quidquam demere aut immutare non vult; idque ipsi integrum servare, quoniam in tradito sibi munere obeundo fidelem se praebuit, dignum ac iustum esse existimat. Nos ergo excupimus ut, Socii adlecti atque conscripti, hisce sublimibus sensibus informati, rationesque, apprime magni faciendas, Religionis et Patriae sincere prae oculis habentes, validum Galliae subsidium conferant, quo ipsa munus sex abhinc saeculis sibi traditum, rite perficiat. Utinam hae collatae coniunctaeque vires, Ecclesiae Catholicae in Oriente tutam atque tranquillam vitae conditionem tandem restituant, ut ipsi Ecclesiae liceat, bono cum successu, verae Fidei propagandae, ovibusque deviis in supremi atque unici Pastoris ovile reducendis adlaborare. Nunc vero, paterni nostri amoris pignus, tibi, Fili carissime, apostolicam benedictionem impertimus.
Datum Romae ad S. Petri, die 20 Augusti, anno 1898, Pontificatus nostri vicesimo primo.
LEO PAPA XIII
- ASS, vol. XXXI (1898-1899), pp. 193-195.