scaena I
[recensere][nuntius, chorus, Medea.]
[recensere]nuntius:
periere cuncta, concidit regni status;
880nata atque genitor cinere permixto iacent.
chorus:
qua fraude capti?
nuntius:
qua solent reges capi:
donis.
chorus:
in illis esse quis potuit dolus?
nuntius:
et ipse miror vixque iam facto malo
potuisse fieri credo.
chorus:
quis cladis modus?
nuntius:
885avidus per omnem regiae partem furit
ut iussus ignis: iam domus tota occidit,
urbi timetur.
chorus:
unda flammas opprimat.
nuntius:
et hoc in ista clade mirandum accidit:
alit unda flammas, quoque prohibetur magis,
890magis ardet ignis: ipsa praesidia occupat.
[nuntius abit.];;
scaena II
[recensere][nutrix, Medea, filii.]
[recensere]nutrix:
effer citatum sede Pelopea gradum,
Medea, praeceps quaslibet terras pete.
[nutrix abit.]
Medea:
egone ut recedam? si profugissem prius,
ad hoc redirem. nuptias specto novas.
895quid, anime, cessas? sequere felicem impetum.
pars ultionis ista, qua gaudes, quota est?
amas adhuc, furiose, si satis est tibi
caelebs Iason. quaere poenarum genus
haut usitatum iamque sic temet para:
900fas omne cedat, abeat expulsus pudor;
vindicta levis est quam ferunt purae manus.
incumbe in iras teque languentem excita
penitusque veteres pectore ex imo impetus
violentus hauri. quidquid admissum est adhuc,
905pietas vocetur. hoc age et faxis sciant
quam levia fuerint quamque vulgaris notae
quae commodavi scelera. prolusit dolor
per ista noster: quid manus poterant rudes
audere magnum? quid puellaris furor?
910Medea nunc sum; crevit ingenium malis.
iuvat, iuvat rapuisse fraternum caput,
artus iuvat secuisse et arcano patrem
spoliasse sacro, iuvat in exitium senis
armasse natas. quaere materiam, dolor:
915ad omne facinus non rudem dextram afferes.
quo te igitur, ira, mittis, aut quae perfido
intendis hosti tela? nescio quid ferox
decrevit animus intus et nondum sibi
audet fateri. stulta properavi nimis:
920ex paelice utinam liberos hostis meus
aliquos haberet - quidquid ex illo tuum est,
Creusa peperit. placuit hoc poenae genus,
meritoque placuit: ultimum, agnosco, scelus
animo parandum est - liberi quondam mei,
925vos pro paternis sceleribus poenas date.
cor pepulit horror, membra torpescunt gelu
pectusque tremuit. ira discessit loco
materque tota coniuge expulsa redit.
egone ut meorum liberum ac prolis meae
930fundam cruorem? melius, a, demens furor!
incognitum istud facinus ac dirum nefas
a me quoque absit; quod scelus miseri luent?
scelus est Iason genitor et maius scelus
Medea mater - occidant, non sunt mei;
935pereant, mei sunt. crimine et culpa carent,
sunt innocentes: fateor, et frater fuit.
quid, anime, titubas? ora quid lacrimae rigant
variamque nunc huc ira, nunc illuc amor
diducit? anceps aestus incertam rapit;
940ut saeva rapidi bella cum venti gerunt,
utrimque fluctus maria discordes agunt
dubiumque fervet pelagus, haut aliter meum
cor fluctuatur: ira pietatem fugat
iramque pietas - cede pietati, dolor.
945huc, cara proles, unicum afflictae domus
solamen, huc vos ferte et infusos mihi
coniungite artus. habeat incolumes pater,
dum et mater habeat - urguet exilium ac fuga:
iam iam meo rapientur avulsi e sinu,
950flentes, gementes osculis - pereant patri,
periere matri. rursus increscit dolor
et fervet odium, repetit invitam manum
antiqua Erinys - ira, qua ducis, sequor.
utinam superbae turba Tantalidos meo
955exisset utero bisque septenos parens
natos tulissem! sterilis in poenas fui -
fratri patrique quod sat est, peperi duos.
[Furiae et umbra Absyrti Medeae fratris cum fascibus.]
quonam ista tendit turba Furiarum impotens?
quem quaerit aut quo flammeos ictus parat,
960aut cui cruentas agmen infernum faces
intentat? ingens anguis excusso sonat
tortus flagello. quem trabe infesta petit
Megaera? - cuius umbra dispersis venit
incerta membris? frater est, poenas petit -
965dabimus, sed omnes. fige luminibus faces,
lania, perure, pectus en Furiis patet.
discedere a me, frater, ultrices deas
manesque ad imos ire securas iube:
mihi me relinque et utere hac, frater, manu
970quae strinxit ensem - victima manes tuos
placamus ista. quid repens affert sonus?
parantur arma meque in exitium petunt.
excelsa nostrae tecta conscendam domus
caede incohata. perge tu mecum comes.
975tuum quoque ipsa corpus hinc mecum aveham.
nunc hoc age, anime: non in occulto tibi est
perdenda virtus; approba populo manum.
[Medea abit.]
scaena III
[recensere][Iason, armiferi.]
[recensere]Iason:
quicumque regum cladibus fidus doles,
concurre, ut ipsam sceleris auctorem horridi
980capiamus. huc, huc, fortis armiferi cohors,
conferte tela, vertite ex imo domum.
[Medea cum filiis super tectum domi, Iason, armiferi]
Medea:
iam iam recepi sceptra germanum patrem,
spoliumque Colchi pecudis auratae tenent;
rediere regna, rapta virginitas redit.
985o placida tandem numina, o festum diem,
o nuptialem! vade, perfectum est scelus;
vindicta nondum: perage, dum faciunt manus.
quid nunc moraris, anime? quid dubitas potens?
iam cecidit ira? paenitet facti, pudet.
990quid, misera, feci? misera? paeniteat licet,
feci - voluptas magna me invitam subit,
et ecce crescit. derat hoc unum mihi,
spectator iste. nil adhuc facti reor:
quidquid sine isto fecimus sceleris perit.
Iason:
995en ipsa tecti parte praecipiti imminet.
huc rapiat ignes aliquis, ut flammis cadat
suis perusta.
Medea:
congere extremum tuis
natis, Iason, funus ac tumulum strue:
coniunx socerque iusta iam functis habent,
1000a me sepulti; natus hic fatum tulit,
hic te vidente dabitur exitio pari.
Iason:
per numen omne perque communes fugas
torosque, quos non nostra violavit fides,
iam parce nato. si quod est crimen, meum est:
1005me dedo morti; noxium macta caput.
Medea:
hac qua recusas, qua doles, ferrum exigam.
i nunc, superbe, virginum thalamos pete,
relinque matres.
Iason:
unus est poenae satis.
Medea:
si posset una caede satiari haec manus,
1010nullam petisset. ut duos perimam, tamen
nimium est dolori numerus angustus meo.
in matre si quod pignus etiamnunc latet,
scrutabor ense viscera et ferro extraham.
Iason:
iam perage coeptum facinus, haut ultra precor,
1015moramque saltem supplicis dona meis.
Medea:
perfruere lento scelere, ne propera, dolor:
meus dies est; tempore accepto utimur.
Iason:
infesta, memet perime.
Medea:
misereri iubes.
bene est, peractum est. plura non habui, dolor,
1020quae tibi litarem. lumina huc tumida alleva,
ingrate Iason. coniugem agnoscis tuam?
sic fugere soleo. patuit in caelum via:
squamosa gemini colla serpentes iugo
summissa praebent. recipe iam natos, parens;
1025ego inter auras aliti curru vehar.
Iason:
per alta vade spatia sublime aethere,
testare nullos esse, qua veheris, deos.