Jump to content

Metamorphoses (Ovidius)/Liber II

E Wikisource
Liber II
2 a.C.n. - 8 p.C.n.

 Liber I Liber III 


Rēgia Sōlis erat sūblīmibus alta columnīs,
clāra micante aurō flammāsque imitante pyrōpō,
cuius ebur nitidum fastīgia summa tegēbat,
argentī biforēs radiābant lūmine valvae.
Māteriam superābat opus: nam Mulciber illīc  5
aequora caelārat mediās cingentia terrās
terrarumque orbem caelumque, quod imminet orbī.
Caeruleōs habet unda deōs, Trītona canōrum
Prōteaque ambiguum ballaenārumque prementem
Aegaeōna suis inmānia terga lacertīs  10
Dōridaque et nātās, quārum pars nāre vidētur,
pars in mōle sedēns viridis siccare capillōs,
pisce vehī quaedam: faciēs nōn omnibus ūna,
nōn diversa tamen, quālem decet esse sorōrum.
Terra virōs urbēsque gerit silvāsque ferāsque  15
flūminaque et nymphās et cētera nūmina rūris.
Haec super inposita est caelī fulgentis imāgō,
signaque sex foribus dextrīs totidemque sinistrīs.

Quō simul adclīvī Clymenēia līmite prōlēs
vēnit et intrāvit dubitātī tēcta parentis,  20
prōtinus ad patriōs sua fert vestīgia vultūs
cōnsistitque procul; neque enim propiōra ferēbat
lūmina: purpureā vēlātus veste sedēbat
in soliō Phoebus clārīs lūcente smaragdīs.
Ā dextrā laevāque Diēs et Mēnsis et Annus  25
Saeculaque et positae spatiīs aequālibus Horae
Verque novum stābat cinctum flōrente corōna,
stābat nūda Aestās et spīcea serta gerēbat,
stābat et Autumnus calcātīs sordidus ūvīs
et glaciālis Hiems cānōs hirsūta capillōs.  30

Ipse locō medius rērum novitāte paventem
Sōl oculīs iuvenem, quibus adspicit omnia, vīdit
'Quae' que 'viae tibi causa? Quid hāc' ait 'arce petīstī,
prōgeniēs, Phaethōn, haud īnfitianda parentī?'
Ille refert: 'Ō lux inmēnsī pūblica mundī,  35
Phoebe pater, sī dās ūsum mihi nōminis huius,
nec falsā Clymenē culpam sub imāgine cēlat,
pignora dā, genitor, per quae tua vēra propāgō
crēdar, et hunc animīs errōrem dētrahe nostrīs!'
Dīxerat, at genitor circum caput omne micantēs  40
dēposuit radiōs propiusque accēdere iussit
amplexūque datō 'Nec tū meus esse negārī
dignus es, et Clymenē vērōs' ait 'ēdidit ortūs,
quōque minus dubitēs, quodvīs pete mūnus, ut illud
mē tribuente ferās! Prōmissī testis adestō  45
dīs iūranda palūs, oculīs incognita nostrīs!'
Vix bene dēsierat, currūs rogat ille paternōs
inque diem ālipedum iūs et moderāmen equōrum.

Paenituit iūrasse patrem: quī terque quaterque
concutiēns inlūstre caput 'temerāria' dīxit  50
'vōx mea facta tuā est; utinam prōmissa licēret
nōn dare! Cōnfiteor, sōlum hōc tibi, nāte, negārem.
Dissuādēre licet: nōn est tua tūta voluntās!
Magna petis, Phaethōn, et quae nec vīribus istis
mūnera cōnveniant nec tam puerīlibus annīs:  55
sors tua mortālis, nōn est mortāle, quod optās.
Plūs etiam, quam quod superīs contingere possit,
nescius adfectās; placeat sibi quisque licēbit,
nōn tamen igniferō quisquam cōnsistere in axe
mē valet exceptō; vastī quoque rector Olympī,  60
quī fera terribilī iaculātur fulmina dextrā,
nōn agat hōs currūs: et quid Iove māius habēmus?
Ardua prīma via est et quā vix māne recentēs
ēnītuntur equī; mediō est altissima caelō,
unde mare et terrās ipsī mihi saepe vidēre  65
fit timor et pavidā trepidat formīdine pectus;
ultima prōna via est et eget moderāmine certō:
tunc etiam quae mē subiectīs excipit undīs,
nē ferar in praeceps, Tēthȳs solet ipsa verērī.
Adde, quod adsiduā rapitur vertīgine caelum  70
sīderaque alta trahit celerīque volūmine torquet.
Nītor in adversum, nec mē, quī cētera, vincit
inpetus, et rapidō contrārius ēvehor orbī.
Finge datōs currūs: quid agēs? Poterīsne rotātīs
obvius īre polīs, nē tē citus auferat axis?  75
Forsitan et lūcōs illīc urbēsque deōrum
concipiās animō dēlūbraque dītia dōnīs
esse: per īnsidiās iter est formāsque ferārum!
Utque viam teneās nūllōque errōre trahāris,
per tamen adversī gradiēris cornua taurī  80
Haemoniōsque arcūs violentīque ōra Leōnis
saevaque circuitū curvantem bracchia longō
Scorpion atque aliter curvantem bracchia Cancrum.
Nec tibi quādripedēs animōsōs ignibus illīs,
quōs in pectore habent, quōs ōre et nāribus efflānt,  85
in promptū regere est: vix mē patiuntur, ubi ācrēs
īncaluēre animī cervixque repugnat habēnīs.
At tū, fūnestī nē sim tibi mūneris auctor,
nāte, cavē, dum rēsque sinit tua corrige vōta!
Scīlicet ut nostrō genitum tē sanguine crēdās,  90
pignora certa petis: dō pignora certa timendō
et patriō pater esse metū probor. Adspice vultūs
ecce meōs; utinamque oculōs in pectora possēs
īnserere et patriās intūs dēprendere cūrās!
Dēnique quidquid habet dīves, circumspice, mundus  95
ēque tot ac tantīs caelī terraeque marīsque
posce bonīs aliquid; nūllam patiēre repulsam.
Dēprecor hōc ūnum, quod vēro nōmine poena,
nōn honor est: poenam, Phaethōn, prō mūnere poscis!
Quid mea colla tenēs blandīs, ignāre, lacertīs?  100
Nē dubitā! Dabitur (Stygiās iuravimus undās),
quodcumque optāris; sed tū sapientius optā!'

Fīnierat monitūs; dictīs tamen ille repugnat
prōpositumque premit flagratque cupīdine currūs.
Ergō, quā licuit, genitor cunctātus ad altōs  105
dēdūcit iuvenem, Vulcānia mūnera, currūs.
Aureus axis erat, tēmō aureus, aurea summae
curvātūra rotae, radiōrum argenteus ordō;
per iuga chrȳsolithī positaeque ex ordine gemmae
clāra repercussō reddebant lūmina Phoebō.  110

Dumque ea magnanimus Phaethōn mīrātur opūsque
perspicit, ecce vigil nitidō patefēcit ab ortū
purpureās Aurōra forēs et plēna rosārum
ātria: diffugiunt stēllae, quārum agmina cōgit
Lūcifer et caelī statiōne novissimus exit.  115

Quem petere ut terrās mundumque rubēscere vīdit
cornuaque extrēmae velut ēvānescere lūnae,
iungere equōs Tītān vēlōcibus imperat Hōrīs.
Iussa deae celerēs peragunt ignemque vomentēs,
ambrosiae sūcō saturōs, praesēpibus altīs  120
quadripedēs dūcunt adduntque sonantia frēna.
Tum pater ōra suī sacrō medicāmine nātī
contigit et rapidae fēcit patientia flammae
inposuitque comae radiōs praesāgaque lūctūs
pectore sollicitō repetēns suspīria dīxit:  125
'Sī potes hīs saltem monitīs pārēre parentīs
parce, puer, stimulīs et fortius ūtere lōrīs!
Sponte suā properant, labor est inhibēre volentēs.
Nec tibi dērēctōs placeat via quīnque per arcūs!
Sectus in oblīquum est lātō curvāmine līmēs,  130
zōnārumque trium contentus fīne polumque
effugit austrālem iunctamque aquilōnibus arcton:
hāc sit iter manifesta rotae vestīgia cernēs
utque ferant aequōs et caelum et terra calōrēs,
nec preme nec summum mōlīre per aethera currum!  135
Altius ēgressus caelestia tēcta cremābis,
īnferius terrās; mediō tūtissimus ībis.
Neu tē dexterior tortum dēclīnet ad Anguem,
nēve sinisterior pressam rota dūcat ad Āram,
inter utrumque tenē! Fortūnae cētera mandō,  140
quae iuvet et melius quam tū tibi cōnsulat optō.
Dum loquor, Hesperiō positās in lītore mētās
ūmida nox tetigit; nōn est mora lībera nōbīs!
Poscimur: effulget tenebrīs Aurōra fugātīs.
Corripe lōra manū, vel, sī mūtābile pectus  145
est tibi, cōnsiliīs, nōn curribus ūtere nostrīs!
Dum potes et solidīs etiamnum sēdibus adstās,
dumque male optātōs nōndum premis īnscius axēs,
quae tūtus spectēs, sine mē dare lūmina terrīs!'

Occupat ille levem iuvenālī corpore currum  150
statque super manibusque levēs contingere habēnās
gaudet et invītō grātēs agit inde parentī.

Intereā volucrēs Pyroīs et Eōus et Aethōn,
Sōlis equī, quārtusque Phlegōn hinnītibus aurās
flammiferīs inplēnt pedibusque repāgula pulsant.  155
Quae postquam Tēthȳs, fātōrum ignāra nepōtis,
reppulit, et facta est inmēnsī cōpia caelī,
corripuēre viam pedibusque per āera mōtis
obstantēs scindunt nebulās pennīsque levātī
praetereunt ortōs isdem dē partibus Eurōs.  160
Sed leve pondus erat nec quod cognōscere possent
Sōlis equī, solitāque iugum gravitāte carēbat;
utque labant curvae iustō sine pondere nāvēs
perque mare instabilēs nimiā levitāte feruntur,
sīc onere adsuētō vacuus dat in āera saltus  165
succutiturque altē similīsque est currus inānī.

Quod simulac sēnsēre, ruunt trītumque relinquunt
quadriiugī spatium nec quō prius ordine currunt.
Ipse pavet nec quā commissās flectat habēnās
nec scit quā sit iter, nec, sī sciat, imperet illīs.  170
Tum prīmum radiīs gelidī caluēre Triōnēs
et vetitō frūstrā temptārunt aequore tinguī,
quaeque polō posita est glaciālī proxima Serpēns,
frīgore pīgra prius nec formīdābilis ūllī,
incaluit sumpsitque novās fervōribus īrās;  175
tē quoque turbātum memorant fūgisse, Boōtē,
quamvīs tardus erās et tē tua plaustra tenēbant.

Ut vērō summō dēspexit ab aethere terrās
īnfēlīx Phaethōn penitus penitusque iacentēs,
palluit et subitō genua intremuēre timōre  180
suntque oculīs tenebrae per tantum lūmen obortae,
et iam mallet equōs numquam tetigisse paternōs,
iam cognōsse genus piget et valuisse rogandō,
iam Meropis dīcī cupiēns ita fertur, ut ācta
praecipitī pīnus borea, cui victa remīsit  185
frēna suus rēctor, quam dīs vōtīsque relīquit.
Quid faciat? Multum caelī post terga relictum,
ante oculōs plus est: animō mētītur utrumque
et modo, quōs illī fātum contingere nōn est,
prōspicit occāsūs, interdum respicit ortūs,  190
quidque agat ignārus stupet et nec frēna remittit
nec retinēre valet nec nōmina nōvit equōrum.
Sparsa quoque in variō passim mīrācula caelō
vastārumque videt trepidus simulācra ferārum.
Est locus, in geminōs ubi bracchia concavat arcūs  195
Scorpius et caudā flexīsque utrimque lacertis
porrigit in spatium signōrum membra duōrum:
hunc puer ut nigrī madidum sūdōre venēnī
vulnera curvāta minitantem cuspide vīdit,
mentis inops gelidā formīdine lōra remīsit.  200

Quae postquam summum tetigēre iacentia tergum,
exspatiantur equī nūllōque inhibente per aurās
ignōtae regiōnis eunt, quāque inpetus ēgit,
hāc sine lēge ruunt altōque sub aethere fīxīs
incursant stēllīs rapiuntque per āvia currum  205
et modo summa petunt, modo per dēclīve viāsque
praecipitēs spatiō terrae propiōre feruntur,
īnferiusque suīs frāternōs currere Lūna
admīrātur equōs, ambustaque nūbila fūmant.
Corripitur flammīs, ut quaeque altissima, tellūs  210
fissaque agit rīmās et sūcīs āret adēmptīs;
pābula cānescunt, cum frondibus ūritur arbor,
māteriamque suō praebet seges ārida damnō.
parva queror: magnae pereunt cum moenibus urbēs,
cumque suīs tōtās populīs incendia gentēs  215
in cinerem vertunt; silvae cum montibus ārdent;
ārdet Athos Taurusque Cilix et Tmōlus et Oetē
et tum sicca, prius creberrima fontibus, Īdē
virgineusque Helicōn et nōndum Oeagrius Haemus:
ārdet in inmensum geminātīs ignibus Aetnē  220
Parnāsōsque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys
et tandem nivibus Rhodopē caritūra Mimāsque
Dindymaque et Mycalē nātūsque ad sacra Cithaerōn.
Nec prōsunt Scythiae sua frīgora: Caucasus ārdet
Ossaque cum Pindō maiorque ambōbus Olympus  225
āeriaeque Alpēs et nūbifer Appennīnus.

Tum vērō Phaethōn cunctīs ē partibus orbem
adspicit accensum nec tantōs sustinet aestūs
ferventīsque aurās velut ē fornāce profundā
ōre trahit currūsque suōs candescere sentit;  230
et neque iam cinerēs ēiectātamque favillam
ferre potest calidōque involvitur undique fūmō,
quōque eat aut ubi sit, picea cālīgine tēctus
nescit et arbitriō volucrum raptātur equōrum.

Sanguine tum crēdunt in corpora summa vocātō  235
Aethiopum populōs nigrum traxisse colōrem;
tum facta est Libyē raptīs ūmōribus aestū
ārida, tum nymphae passīs fontēsque lacūsque
dēflēvēre comīs; quaerit Boeōtia Dircēn,
Argos Amȳmōnēn, Ephyrē Pīrēnidas undās;  240
nec sortīta locō distantēs flūmina rīpās
tūta manent: mediīs Tanaīs fūmāvit in undīs
Pēnēōsque senex Teuthrantēusque Caīcus
et celer Ismēnos cum Phēgiacō Erymanthō
ārsūrusque iterum Xanthos flāvusque Lycormās,  245
quīque recurvātīs lūdit Maeandros in undīs,
Mygdoniusque Melās et Taenarius Eurōtās.
Ārsit et Euphrātēs Babylōnius, ārsit Orontēs
Thermōdōnque citus Gangēsque et Phāsis et Hister;
aestuat Alphēos, rīpae Sperchēides ārdent,  250
quodque suō Tagus amne vehit, fluit ignibus aurum,
et, quae Maeoniās celebrābant carmine rīpās
flūmineae volucrēs, mediō caluēre Caystrō;
Nīlus in extrēmum fūgit perterritus orbem
occuluitque caput, quod adhūc latet: ōstia septem  255
pulverulenta vacant, septem sine flūmine vallēs.
fors eadem Ismariōs Hebrum cum Strȳmone siccat
Hesperiōsque āmnēs, Rhēnum Rhodanumque Padumque
cuique fuit rērum prōmissa potentia, Thybrin.
Dissilit omne solum, penetratque in Tartara rīmīs  260
lūmen et īnfernum terret cum cōniuge rēgem;
et mare contrahitur siccaeque est campus harēnae,
quod modo pontus erat, quōsque altum texerat aequor,
exsistunt montēs et sparsās Cȳcladas augent.
Īma petunt piscēs, nec sē super aequora curvī  265
tollere cōnsuētās audent delphīnes in aurās;
corpora phōcārum summō resupīna profundō
exanimāta natant: ipsum quoque Nērea fāma est
Dōridaque et nātās tepidīs latuisse sub antrīs.
Ter Neptūnus aquīs cum torvō bracchia vultū  270
exserere ausus erat, ter nōn tulit āeris ignēs.

Alma tamen Tellūs, ut erat circumdata pontō,
inter aquās pelagī contractōsque undique fontēs,
quī sē condiderant in opācae viscera mātris,
sustulit oppressōs collō tenus ārida vultus  275
opposuitque manum frontī magnōque tremōre
omnia concutiēns paulum subsēdit et īnfrā,
quam solet esse, fuit fractāque ita vōce locūta est:
'Sī placet hōc meruīque, quid ō tua fulmina cessant,
summe deum? Liceat peritūrae vīribus ignis  280
igne perīre tuō clādemque auctōre levāre!
Vix equidem faucēs haec ipsa in verba resolvō';
(presserat ōra vapor) 'tostōs ēn adspice crīnēs
inque oculīs tantum, tantum super ōra favillae!
Hōsne mihī frūctūs, hunc fertilitātis honōrem  285
officiīque refērs, quod aduncī vulnera arātrī
rastrōrumque ferō tōtōque exerceor annō,
quod pecorī frondēs alimentaque mītia, frūgēs
hūmānō generī, vōbīs quoque tūra ministrō?
Sed tamen exitium fac mē meruisse: quid undae,  290
quid meruit frāter? Cur illī trādita sorte
aequora dēcrescunt et ab aethere longius absunt?
Quodsī nec frātris nec tē mea grātia tangit,
at caelī miserēre tuī! Circumspice utrumque:
fūmat uterque polus! Quōs sī vitiāverit ignīs,  295
ātria vestra ruent! Atlās en ipse labōrat
vixque suīs umerīs candentem sustinet axem!
Sī freta, sī terrae pereunt, sī rēgia caelī,
in chaos antīquum confundimur! Ēripe flammīs,
sī quid adhuc superest, et rērum consule summae!'  300

Dīxerat haec Tellūs: neque enim tolerāre vapōrem
ulterius potuit nec dīcere plūra suumque
rettulit ōs in sē propiōraque mānibus antra;
at pater omnipotēns, superōs testātus et ipsum,
quī dederat currūs, nisi opem ferat, omnia fātō  305
interitūra gravī, summam petit arduus arcem,
unde solet nūbēs lātīs indūcere terrīs,
unde movet tonitrus vibrātaque fulmina iactat;
sed neque quās posset terrīs indūcere nūbēs
tunc habuit, nec quōs caelō dēmitteret imbrēs:  310
intonat et dextra lībrātum fulmen ab aure
mīsit in aurīgam pariterque animāque rotīsque
expulit et saevīs conpescuit ignibus ignēs.
Cōnsternantur equī et saltū in contrāria factō
colla iugō ēripiunt abruptaque lōra relinquunt:  315
illīc frēna iacent, illīc tēmōne revulsus
axis, in hāc radiī fractārum parte rotārum
sparsaque sunt lātē lacerī vestīgia currūs.

At Phaethōn rutilōs flammā populante capillōs
volvitur in praeceps longōque per āera tractū  320
fertur, ut interdum dē caelō stēlla serēnō
etsī nōn cecidit, potuit cecidisse vidērī.
quem procul ā patriā dīversō maximus orbe
excipit Ēridanus fūmantiaque abluit ōra.
Nāides Hesperiae trifidā fūmantia flammā  325
corpora dant tumulō, signant quoque carmine saxum:

HĪC·SITUS·EST·PHAETHŌN·CURRŪS·AURĪGA·PATERNĪ
QUEM·SĪ·NŌN·TENUIT·MAGNĪS·TAMEN·EXCIDIT·AUSĪS

Nam pater obductōs lūctū miserābilis aegrō
condiderat vultūs, et, sī modo crēdimus, ūnum  330
īsse diem sine sōle ferunt: incendia lūmen
praebēbant aliquisque malō fuit ūsus in illō.
At Clymenē postquam dīxit, quaecumque fuērunt
in tantīs dīcenda malīs, lūgubris et āmēns
et laniāta sinūs tōtum percensuit orbem  335
Exanimēsque artūs prīmō, mox ossa requīrēns
repperit ossa tamen peregrīnā condita rīpā
incubuitque locō nōmenque in marmore lēctum
perfūdit lacrimīs et apertō pectore fōvit.
Nec minus Hēliadēs fletus et, īnānia mortī  340
mūnera, dant lacrimās, et caesae pectora palmīs
nōn audītūrum miserās Phaethōnta querellās
nocte diēque vocant adsternunturque sepulcrō.
Lūna quater iunctis inplērat cornibus orbem;
illae mōre suō (nam mōrem fēcerat ūsus)  345
plangōrem dederant: ē quis Phaethūsa, sorōrum
maxima, cum vellet terrā procumbere, questa est
dēriguisse pedēs; ad quam cōnāta venīre
candida Lampetiē subitā rādīce retenta est;
tertia, cum crīnem manibus laniāre parāret,  350
avellit frondēs; haec stīpite crūra tenērī,
illa dolet fierī longōs sua bracchia rāmōs,
dumque ea mīrantur, conplectitur inguina cortex
perque gradūs uterum pectusque umerōsque manūsque
ambit, et exstabant tantum ōra vocantia mātrem.  355
Quid faciat māter, nisi, quō trahat inpetus illam,
hūc eat atque illūc et, dum licet, ōscula iungat?
Nōn satis est: truncīs āvellere corpora temptat
et tenerōs manibus rāmōs abrumpit, at inde
sanguineae manant tamquam dē vulnere guttae.  360
'Parce, precor, māter,' quaecumque est saucia, clāmat,
'parce, precor: nostrum lacerātur in arbore corpus
iamque valē' cortex in verba novissima vēnit.
Inde fluunt lacrimae, stillātaque sōle rigescunt
dē rāmīs ēlectra novis, quae lūcidus amnīs  365
excipit et nuribus mittit gestanda Latīnīs.

Adfuit huic mōnstrō prōlēs Sthenelēia Cycnus,
quī tibi māternō quamvīs ā sanguine iunctus,
mente tamen, Phaethōn, propior fuit. Ille relictō
(nam Ligurum populōs et magnās rēxerat urbes)  370
imperiō rīpās viridēs amnemque querellīs
Ēridanum inplērat silvamque sorōribus auctam,
cum vōx est tenuāta virō cānaeque capillōs
dissimulant plumae collumque ā pectore longē
porrigitur digitōsque ligat iunctūra rubentis,  375
penna latus vēlat, tenet ōs sine acūmine rostrum.
Fit nova Cycnus avis nec sē caelōque Iovīque
credit, ut iniustē missī memor ignis ab illō;
stagna petit patulōsque lacūs ignemque perōsus
quae colat ēlēgit contrāria flūmina flammis.  380

Squālidus intereā genitor Phaethōntis et expers
ipse suī decoris, quālis, cum dēficit orbem,
esse solet, lūcemque ōdit sēque ipse diemque
datque animum in lūctūs et lūctibus ādicit īram
officiumque negat mundō. 'Satis' inquit 'ab aevī  385
sors mea prīncipiīs fuit īnrequiēta, pigetque
actōrum sine fīne mihī, sine honōre labōrum!
Quīlibet alter agat portantēs lūmina currūs!
Sī nēmō est omnēsque deī nōn posse fatentur,
ipse agat ut saltem, dum nostrās temptat habēnās,  390
orbātūra patrēs aliquando fulmina pōnat!
Tum sciet ignipedum vīres expertus equōrum
nōn meruisse necem, quī nōn bene rēxerit illōs.'

Tālia dīcentem circumstant omnia Sōlem
nūmina, nēve velit tenebrās indūcere rēbus,  395
supplice vōce rogant; missōs quoque Iuppiter ignēs
excūsat precibusque minās rēgāliter addit.
Colligit āmentēs et adhuc terrōre paventēs
Phoebus equōs stimulōque dolēns et verbere saevit
(saevit enim) nātumque obiectat et inputat illīs.  400

At pater omnipotēns ingentia moenia caelī
circuit et, nē quid labefactum vīribus ignis
corruat, explōrat. Quae postquam fīrma suīque
rōboris esse videt, terrās hominumque labōrēs
perspicit. Arcadiae tamen est inpēnsior illī  405
cūra suae: fontēsque et nōndum audentia lābī
flūmina restituit, dat terrae grāmina, frondēs
arboribus, laesāsque iubet revirescere silvās.
Dum redit itque frequēns, in virgine Nōnācrīnā
haesit, et acceptī caluēre sub ossibus ignēs.  410
Nōn erat huius opus lānam mollīre trahendō
nec positū variāre comās; ubi fībula vestem,
vitta coercuerat neglectōs alba capillōs;
et modo lēve manū iaculum, modo sūmpserat arcum,
mīles erat Phoebēs: nec Maenalon attigit ūlla  415
grātior hāc Triviae; sed nūlla potentia longa est.

Ulterius mediō spatium sōl altus habēbat,
cum subit illa nemus, quod nūlla cecīderat aetās;
exuit hīc umerō pharetram lentōsque retendit
arcus inque solō, quod texerat herba, iacēbat  420
et pictam positā pharetram cervīce premēbat.
Iuppiter ut vīdit fessam et custōde vacantem,
'Hōc certe fūrtum coniunx mea nesciet' inquit,
'aut sī rescierit, sunt, ō sunt iurgia tantī!'
Prōtinus induitur faciem cultumque Diānae  425
atque ait: 'Ō comitum, virgō, pars ūna meārum,
in quibus es vēnāta iugīs?' Dē caespīte virgō
sē levat et 'Salvē nūmen, mē iūdice' dīxit,
'audiat ipse licet, māius Iove.' Rīdet et audit
et sibi praeferrī sē gaudet et ōscula iungit,  430
nec moderāta satis nec sīc ā virgine danda.
Quā vēnāta foret silvā, nārrāre parantem
inpedit amplexū nec sē sine crīmine prōdit.
Illa quidem contrā, quantum modo fēmina posset
(adspicerēs utinam, Sāturnia, mītior essēs),  435
illa quidem pugnat, sed quem superāre puella,
quisve Iovem poterat? Superum petit aethera victor
Iuppiter: huic odiō nemus est et cōnscia silva;
unde pedem referēns paene est oblīta pharetram
tollere cum tēlīs et quem suspenderat arcum.  440

Ecce, suō comitāta chorō Dictynna per altum
Maenalon ingrediēns et caede superba ferārum
adspicit hanc vīsamque vocat: clāmāta refūgit
et timuit prīmō, nē Iuppiter esset in illā;
sed postquam pariter nymphās incedere vīdit,  445
sēnsit abesse dolōs numerumque accessit ad hārum.
Heu! Quam difficile est crīmen nōn prōdere vultū!
Vix oculōs attollit humō nec, ut ante solēbat,
iuncta deae laterī nec tōtō est agmine prīma,
sed silet et laesī dat signa rubōre pudōris;  450
et, nisi quod virgō est, poterat sentīre Diāna
mīlle notīs culpam: nymphae sēnsisse feruntur.
Orbe resurgēbant lūnāria cornua nōnō,
cum dē vēnātū frāternīs languida flammīs,
nacta nemus gelidum dea, quō cum murmure lābēns  455
ibat et attrītās versābat rīvus harēnās.
Ut loca laudāvit, summās pede contigit undās;
hīs quoque laudatīs 'procul est' ait 'arbiter omnis:
nūda superfūsīs tinguāmus corpora lymphīs!'
Parrhasis ērubuit; cunctae vēlāmina pōnunt;  460
ūna morās quaerit: dubitantī vestis adēmpta est,
quā positā nūdō patuit cum corpore crīmen.
Attonitae manibusque uterum cēlāre volentī
'Ī procul hinc' dīxit 'nec sacrōs pollue fontis!'
Cynthia dēque suō iussit sēcēdere coetū.  465

Sēnserat hōc ōlim magnī mātrōna Tonantis
distuleratque gravēs in idōnea tempora poenās.
Causa morae nūlla est, et iam puer Arcas (id ipsum
indoluit Iūnō) fuerat dē paelice nātus.
Quō simul obvertit saevam cum lūmine mentem,  470
'Scīlicet hōc etiam restābat, adultera' dīxit,
'ut fēcunda forēs, fieretque iniūria partū
nōta, Iovisque meī tēstātum dēdecus esset.
Haud inpūne ferēs: adimam tibi namque figūram,
quā tibi, quāque placēs nostrō, inportūna, marītō.'  475
Dīxit et adversā prensīs ā fronte capillīs
strāvit humī prōnam. Tendēbat bracchia supplex:
bracchia coepērunt nigris horrescere villīs
curvārīque manūs et aduncōs crescere in unguīs
officiōque pedum fungī laudātaque quondam  480
ōra Iovī lātō fierī dēformia rictū.
Nēve precēs animōs et verba precantia flectant,
posse loquī ēripitur: vōx īrācunda minaxque
plēnaque terrōrīs raucō dē gutture fertur;
mēns antīqua tamen factā quoque mānsit in ursā,  485
adsiduōque suōs gemitū testāta dolōrēs
quālēscumque manūs ad caelum et sīdera tollit
īngrātumque Iovem, nēqueat cum dīcere, sentit.
Ā! Quotiēns, sōlā nōn ausa quiēscere silvā,
ante domum quondamque suīs errāvit in agrīs!  490
Ā! Quotiēns per saxa canum lātrātibus acta est
vēnātrixque metū vēnantum territa fūgit!
Saepe ferīs latuit vīsīs, oblīta quid esset,
ursaque cōnspectōs in montibus horruit ursōs
pertimuitque lupōs, quamvīs pater esset in illīs.  495

Ecce Lycāoniae prōlēs ignāra parentis,
Arcas adest ter quīnque fere nātālibus actis;
dumque feras sequitur, dum saltus ēligit aptōs
nexilibusque plagis silvās Erymanthidas ambit,
incidit in mātrem, quae restitit Arcade vīsō  500
et cognōscentī similis fuit: ille refūgit
inmōtōsque oculōs in sē sine fīne tenentem
nescius extimuit propiusque accēdere aventī
vulnificō fuerat fīxūrus pectora tēlō:
arcuit omnipotēns pariterque ipsōsque nefāsque  505
sustulit et pariter raptōs per inānia ventō
inposuit caelō vīcīnaque sīdera fēcit.

Intumuit Iūnō, postquam inter sīdera paelex
fulsit, et ad cānam descendit in aequora Tēthȳn
Ōceanumque senem, quōrum reverentia mōvit  510
saepe deōs, causamque viae scītantibus īnfit:
'Quaeritis, aetheriīs quārē rēgīna deōrum
sēdibus hūc adsim? Prō mē tenet altera caelum!
Mentior, obscūrum nisi nox cum fēcerit orbem,
nuper honōrātās summō, mea vulnera, caelō  515
vīderitis stēllās illīc, ubi circulus axem
ūltimus extrēmum spatiōque brevissimus ambit.
Et vērō quisquam Iūnōnem laedere nōlit
offensamque tremat, quae prōsum sōla nocendō?
Ō ego quantum ēgī! Quam vasta potentia nostra est!  520
Esse hominem vetuī: facta est dea! Sīc ego poenās
sontibus inpōnō, sīc est mea magna potestās!
Vindicet antīquam faciem vultūsque ferīnōs
dētrahat, Argolicā quod in ante Phorōnide fēcit
cūr nōn et pulsā dūcit Iūnōne meōque  525
collocat in thalamō socerumque Lycāona sūmit?
At vōs sī laesae tangit contemptus alumnae,
gurgite caeruleō septem prohibēte triōnēs
sīderaque in caelō stuprī mercede recepta
pellite, nē pūrō tinguatur in aequore paelex!'  530

Dī maris adnuerant: habilī Sāturnia currū,
ingreditur liquidum pāvōnibus aethera pictīs,
tam nūper pictis caesō pāvōnibus Argō,
quam tū nūper erās, cum candidus ante fuissēs,
corve loquāx, subitō nigrantēs versus in ālās.  535
Nam fuit haec quondam niveīs argentea pennīs
āles, ut aequāret tōtās sine lābe columbās,
nec servātūrīs vigilī Capitōlia vōce
cēderet ānseribus nec amantī flūmina cycnō.
Lingua fuit damnō: linguā faciente loquācī  540
quī color albus erat, nunc est contrārius albō

Pulchrior in tōta quam Lārīsaea Corōnis
nōn fuit Haemoniā: placuit tibi, Delphice, certē,
dum vel casta fuit vel inobservāta, sed āles
sēnsit adulterium Phoebēius, utque latentem  545
dētegeret culpam, nōn exorābilis index,
ad dominum tendēbat iter. Quem garrula mōtīs
cōnsequitur pennīs, scītētur ut omnia, cornix
audītāque viae causā 'nōn ūtile carpis'
inquit 'iter: nē sperne meae praesāgia linguae!  550
Quid fuerim quid simque vidē meritumque requīre:
inveniēs nocuisse fidem. Nam tempore quōdam
Pallas Ericthonium, prōlem sine mātre creātam,
clauserat Actaeō texta dē vīmine cistā
virginibusque tribus geminō dē Cecrope nātis  555
et lēgem dederat, sua nē sēcrēta vidērent.
Abdita fronde levī densā speculābar ab ulmō,
quid facerent: commissa duae sine fraude tuentur,
Pandrosos atque Hersē; timidās vocat ūna sorōrēs
Aglaurōs nōdōsque manū dīdūcit, et intus  560
īnfantemque vident adporrectumque dracōnem.
Ācta deae referō. Prō quō mihi grātia tālīs
redditur, ut dīcar tūtēlā pulsa Minervae
et pōnar post noctis avem! Mea poena volucrēs
admonuisse potest, nē vōce perīcula quaerant.  565
At, puto, nōn ultrō nēquīquam tāle rogantem
mē petiit! Ipsā licet hōc ā Pallade quaerās:
quamvīs īrāta est, nōn hōc īrāta negābit.
Nam mē Phōcaicā clārus tellūre Corōneus
(nōta loquor) genuit, fueramque ego rēgia virgō  570
dīvitibusque procīs (nē mē contemne) petēbar:
forma mihī nocuit. Nam cum per lītora lentīs
passibus, ut soleō, summā spatiārer harēnā,
vīdit et incaluit pelagī deus, utque precandō
tempora cum blandīs absumpsit inānia verbīs,  575
vim parat et sequitur. Fugiō densumque relinquō
lītus et in mollī nēquīquam lassor harēna.
Inde deōs hominēsque vocō; nec contigit ūllum
vōx mea mortālem: mōta est prō virgine virgō
auxiliumque tulit. Tendēbam bracchia caelō:  580
bracchia coepērunt levibus nigrescere pennīs;
rēicere ex umerīs vestem mōlībar, at illa
plūma erat inque cutem rādīcēs ēgerat īmās;
plangere nūda meīs cōnābar pectora palmīs,
sed neque iam palmās nec pectora nūda gerēbam;  585
currēbam, nec, ut ante, pedēs retinēbat harēna,
sed summā tollebar humō; mox alta per aurās
ēvehor et data sum comes īnculpāta Minervae.
Quid tamen hōc prodest, sī dīrō facta volucrīs
crīmine Nyctimenē nostrō successit honōrī?  590
an quae per tōtam rēs est nōtissima Lesbon,
nōn audīta tibi est, patrium temerasse cubīle
Nyctimenēn? Avis illa quidem, sed cōnscia culpae
cōnspectum lūcēmque fugit tenebrīsque pudōrem
cēlat et ā cunctīs expellitur aethere tōtō.'  595

Tālia dīcentī 'Tibi' ait 'revocāmina' corvus
'sint, precor, ista malō: nōs vānum spernimus ōmen.'
Nec coeptum dīmittit iter dominōque iacentem
cum iuvenē Haemoniō vīdisse Corōnida narrat.
Laurea dēlāpsa est audītō crīmine amantis,  600
et pariter vultūsque deō plectrumque colorque
excidit, utque animus tumidā fervēbat ab īrā,
arma adsuēta capit flexumque ā cornibus arcum
tendit et illa suō totiēns cum pectore iuncta
indēvītāto trāiēcit pectora tēlō.  605
Icta dedit gemitum tractōque ā corpore ferrō
candida pūniceō perfūdit membra cruōre
et dīxit: 'potuī poenās tibi, Phoebe, dedisse,
sed peperisse prius; duo nunc moriēmur in ūnā.'
Hactenus, et pariter vītam cum sanguine fūdit;  610
corpus ināne animae frīgus lētāle secutum est.

Paenitet heu! Sērō poenae crūdēlis amantem,
sēque, quod audierit, quod sīc exārserit, ōdit;
ōdit avem, per quam crīmen causamque dolendī
scīre coactus erat, nec nōn arcumque manumque  615
ōdit cumque manū temerāria tēla sagittās
conlāpsamque fovet sērāque ope vincere fāta
nītitur et medicās exercet ināniter artēs.
Quae postquam frūstrā temptāta rogumque parārī
vīdit et ārsūrōs suprēmīs ignibus artūs,  620
tum vērō gemitūs (neque enim caelestia tinguī
ōra licet lacrimīs) altō dē corde petītōs
ēdidit, haud aliter quam cum spectante iuvencā
lactentis vitulī dextrā lībrātus ab aure
tempora discussit clārō cava malleus ictū.  625
Ut tamen ingrātōs in pectora fūdit odōrēs
et dēdit amplexūs iniūstaque iūsta perēgit,
nōn tulit in cinerēs lābī sua Phoebus eōsdem
sēmina, sed nātum flammīs uterōque parentis
ēripuit geminīque tulit Chīrōnis in antrum,  630
spērantemque sibī nōn falsae praemia linguae
inter avēs albās vetuit cōnsistere corvum.

Sēmifer intereā dīvīnae stirpis alumnō
laetus erat mixtōque onerī gaudēbat honōre;
ecce venit rutilīs umerōs prōtēcta capillīs  635
fīlia centaurī, quam quondam nympha Chariclō
flūminis in rapidī rīpīs ēnixa vocāvit
Ōcyroēn: nōn haec artēs contenta paternās
ēdidicisse fuit, fātōrum arcana canēbat.
Ergō ubi vāticinōs concēpit mente furōrēs  640
incaluitque deō, quem clausum pectore habēbat,
adspicit īnfantem 'Tōtō' que 'salūtifer orbī
cresce, puer!' dīxit; 'tibi sē mortālia saepe
corpora dēbēbunt, animās tibi reddere adēmptās
fās erit, idque semel dīs indignantibus ausus  645
posse dare hōc iterum flammā prohibēbere avītā,
ēque deō corpus fīēs exsangue deusque,
quī modo corpus erās, et bis tua fāta novābis.
Tū quoque, cāre pater, nunc inmortālīs et aevīs
omnibus ut maneās nascendī lēge creātus,  650
posse morī cupiēs, tum cum cruciābere dīrae
sanguine serpentis per saucia membra receptō;
tēque ex aeternō patientem nūmina mortis
efficient, triplicēsque deae tua fīla resolvent.'
Restābat fātis aliquid: suspīrat ab īmīs  655
pectoribus, lacrimaeque genīs lābuntur obortae,
atque ita 'Praevertunt' inquit 'mē fāta, vetorque
plura loquī, vōcīsque meae praeclūditur ūsus.
Nōn fuerant artēs tantī, quae nūminis īram
contraxēre mihī: mallem nēscīsse futūra!  660
Iam mihi subdūcī faciēs hūmāna vidētur,
iam cibus herba placet, iam lātīs currere campīs
impetus est: in equam cōgnātaque corpora vertor.
Tōta tamen quārē? Pater est mihi nempe bifōrmis.'
Tālia dīcentī pars est extrēma querellae  665
intellecta parum cōnfūsaque verba fuerunt;
mox nec verba quidem nec equae sonus ille vidētur
sed simulantis equam, parvōque in tempore certōs
ēdidit hinnītūs et bracchia mōvit in herbās.
Tum digitī coeunt et quīnōs alligat unguēs  670
perpetuō cornū levis ungula, crēscit et ōrīs
et collī spatium, longae pars maxima pallae
cauda fit, utque vagī crīnēs per colla iacēbant,
in dextrās abiēre iubās, pariterque novāta est
et vōx et faciēs; nōmen quoque mōnstra dedēre.  675

Flēbat opemque tuam frūstrā Philyrēius hērōs,
Delphice, poscēbat. Nam nec rescindere magnī
iussa Iovis poterās, nec, sī rescindere possēs,
tunc aderās: Ēlin Messēniaque arva colēbās.
Illud erat tempus, quō tē pastōria pellīs  680
texit, onusque fuit baculum silvestre sinistrae,
alterius dispar sēptēnīs fistula cannīs.
Dumque amor est cūrae, dum tē tua fistula mulcet,
incustōdītae Pyliōs memorantur in agrōs
prōcessisse bovēs: videt hās Atlantide Māiā  685
nātus et arte suā silvīs occultat abactās.
Sēnserat hōc furtum nēmō nisi nōtus in illō
rūre senex; Battum vīcīnia tōta vocābat.
Dīvitis hīc saltūs herbōsaque pascua Nēlei
nōbiliumque gregēs custōs servābat equārum.  690
Hunc tenuit blandāque manū sēdūxit et illī
'Quisquis es, hospēs' ait, 'sī forte armenta requīret
haec aliquis, vīdisse negā neu grātia factō
nūlla rependātur, nitidam cape praemia vaccam!'
Et dedit. Acceptā vōcēs hās reddidit hospēs:  695
'Tūtus eās! Lapis iste prius tua furta loquētur,'
et lapidem ostendit. Simulat Iove nātus abīre;
mox redit et versā pariter cum vōce figūra
'Rūstice, vīdistī sī quās hōc līmite' dīxit
'īre bovēs, fer opem fūrtōque silentia dēmē!  700
Iūncta suō pretium dabitur tibi fēmina taurō.'
At senior, postquam est mercēs gemināta, 'Sub illīs
montibus' inquit 'erunt,' et erant sub montibus illīs.
Rīsit Atlantiadēs et 'Mē mihi, perfide, prōdis?
Mē mihi prōdis?' Ait periūraque pectora vertit  705
in dūrum silicem, quī nunc quoque dīcitur index,
inque nihil meritō vetus est īnfāmia saxō.

Hinc sē sustulerat paribus cādūcifer ālīs,
Mūnychiōsque volāns agrōs grātamque Minervae
dēspectābat humum cultīque arbusta Lycēī  710
Illa forte diē castae dē mōre puellae
vertice suppositō festās in Palladis arcēs
pūra corōnātīs portābant sacra canistrīs.
Inde revertentēs deus adspicit āles iterque
nōn agit in rectum, sed in orbem curvat eundem:  715
ut volucrīs vīsīs rapidissima mīluus extīs,
dum timet et densī circumstant sacra ministrī,
flectitur in gȳrum nec longius audet abīre
spemque suam mōtis avidus circumvolat ālīs,
sīc super Actaeās agilīs Cyllēnius arcēs  720
inclīnat cursūs et easdem circinat aurās.
Quantō splendidior quam cētera sīdera fulget
Lūcifer, et quantō quam Lūcifer aurea Phoebe,
tantō virginibus praestantior omnibus Hersē
ībat eratque decus pompae comitumque suārum.  725
Obstipuit forma Iove nātus et aethere pendēns
nōn secus exārsit, quam cum Baleārica plumbum
funda iacit: volat illud et incandescit eundō
et, quōs nōn habuit, sub nūbibus invenit ignēs.
Vertit iter caelōque petit terrena relictō  730
nec sē dissimulat: tanta est fīdūcia formae.
Quae quamquam iusta est, cūra tamen adiuvat illam
permulcetque comās chlamydemque, ut pendeat aptē,
collocat, ut limbus tōtumque adpāreat aurum,
ut teres in dextrā, quā somnōs dūcit et arcet,  735
virga sit, ut tersīs niteant tālāria plantīs.

Pars sēcrēta domūs ebore et testūdine cultōs
trēs habuit thalamōs, quōrum tū, Pandrose, dextrum,
Aglauros laevum, medium possēderat Hersē.
Quae tenuit laevum, venientem prīma notāvit  740
Mercurium nōmenque deī scītārier ausa est
et causam adventūs; cuī sīc respondit Atlantis
Plēionēsque nepōs 'ego sum, quī iussa per aurās
verba patris portō; pater est mihi Iuppiter ipse.
Nec fingam causās, tū tantum fīda sorōrī  745
esse velīs prōlisque meae mātertera dīcī:
Hersē causa viae; faveās ōramus amantī.'
Adspicit hunc oculīs īsdem, quibus abdita nūper
vīderat Aglaurōs flāvae sēcrēta Minervae,
prōque ministeriō magnī sibi ponderis aurum  750
postulat: intereā tēctīs excēdere cōgit.

Vertit ad hanc torvī dea bellica lūminis orbem
et tantō penitus trāxit suspīria mōtū,
ut pariter pectus positamque in pectore fortī
aegida concuteret: subit, hanc arcāna profāna  755
dētexisse manū, tum cum sine mātre creātam
Lemnicolae stirpem contrā data foedera vīdit,
et grātamque deō fore iam grātamque sorōrī
et dītem sūmptō, quod avāra poposcerat, aurō.
Prōtinus Invidiae nigrō squālentia tābō  760
tēcta petit: domus est īmīs in vallibus huius
abdita, sōle carēns, nōn ūllī pervia ventō,
trīstis et ignāvī plēnissima frīgoris et quae
igne vacet semper, cālīgine semper abundet.
Hūc ubi pervēnit bellī metuenda virāgō,  765
cōnstitit ante domum (neque enim succēdere tēctīs
fās habet) et postēs extrēmā cuspide pulsat.
Concussae patuēre forēs. Videt intus edentem
vīpereās carnēs, vitiōrum alimenta suōrum,
Invidiam visāque oculōs āvertit; at illa  770
surgit humō pigrā sēmēsārumque relinquit
corpora serpentum passūque incēdit inertī.
Utque deam vīdit formāque armīsque decōram,
ingemuit vultumque ūna ac suspīria dūxit.
Pallor in ōre sedet, maciēs in corpore tōtō.  775
nusquam rēcta aciēs, līvent rūbīgine dentēs,
pectora felle virent, lingua est suffūsa venēnō;
rīsus abest, nisi quem vīsī mōvēre dolōrēs;
nec fruitur somnō, vigilantibus excita cūrīs,
sed videt ingrātōs intābēscitque videndō  780
successūs hominum carpitque et carpitur ūnā
suppliciumque suum est. Quamvīs tamen ōderat illam,
tālibus adfāta est breviter Trītōnia dictīs:
'Īnfice tābe tuā nātārum Cecropis ūnam:
sīc opus est. Aglauros ea est.' Haud plūra locūta  785
fūgit et inpressā tellūrem reppulit hastā.

Illa deam oblīquō fugientem lūmine cernēns
murmura parva dedit successūrumque Minervae
indoluit baculumque capit, quod spīnea tōtum
vincula cingēbant, adopertaque nūbibus ātrīs,  790
quācumque ingreditur, flōrentia prōterit arva
exūritque herbās et summa cacūmina carpit
adflātūque suō populōs urbēsque domōsque
polluit et tandem Trītōnida cōnspicit arcem
ingeniīs opibusque et festā pāce virentem  795
vixque tenet lacrimās, quia nīl lacrimābile cernit.
Sed postquam thalamōs intrāvit Cecrope nātae,
iussa facit pectusque manū ferrūgine tinctā
tangit et hāmātīs praecordia sentibus inplet
īnspīrātque nocēns vīrus piceumque per ossā  800
dissipat et mediō spargit pulmōne venēnum,
nēve malī causae spatium per lātius errent,
germānam ante oculōs fortūnātumque sorīris
coniugium pulchrāque deum sub imāgine pōnit
cūnctaque magna facit; quibus inrītāta dolōre  805
Cecropis occultō mordētur et ānxia nocte
ānxia lūce gemit lentāque miserrima tābe
līquitur, et glaciēs incertō saucia sōle,
fēlīcīsque bonīs nōn lēnius ūritur Hersēs,
quam cum spīnōsīs ignis suppōnitur herbīs,  810
quae neque dant flammās lentōque vapōre cremantur.
Saepe morī voluit, nē quicquam tāle vidēret,
saepe velut crīmen rigidō narrāre parentī;
dēnique in adversō venientem līmine sēdit
exclusūra deum. Cui blandīmenta precēsque  815
verbaque iactantī mītissima 'Dēsine!' dīxit,
'hinc ego mē nōn sum nisi tē mōtūra repulsō.'
'Stēmus' ait 'pactō' vēlox Cyllēnius 'istō!'
caelestīque forēs virgā patefēcit: at illī
surgere cōnantī partēs, quāscumque sedendō  820
flectimur, ignāvā nequeunt gravitāte movērī:
illa quidem pugnat rēctō sē attollere truncō,
sed genuum iunctūra riget, frīgusque per unguēs
lābitur, et pallent āmissō sanguine vēnae;
utque malum lātē solet inmedicābile cancer  825
serpere et inlaesās vitiātīs addere partēs,
sīc lētālis hiems paulātim in pectora vēnit
vītālēsque viās et respīrāmina clausit,
nec cōnāta loquī est nec, sī cōnāta fuisset,
vōcis habebat iter: saxum iam colla tenēbat,  830
ōraque dūruerant, signumque exsangue sedēbat;
nec lapis albus erat: sua mēns īnfēcerat illam.

Hās ubi verbōrum poenās mentisque profānae
cēpit Atlantiadēs, dictās ā Pallade terrās
linquit et ingreditur iactātīs aethera pennīs.  835
sēvocat hunc genitor nec causam fassus amōris
'fīde minister' ait 'iussōrum, nāte, meōrum,
pelle moram solitōque celer dēlābere cursū,
quaeque tuam mātrem tellūs ā parte sinistrā
suspicit (indigenae Sīdōnida nōmine dīcunt),  840
hanc pete, quodque procul montānō grāmine pascī
armentum rēgāle vidēs, ad lītora verte!'
Dīxit, et expulsī iamdūdum monte iuvencī
lītora iussa petunt, ubi magnī fīlia rēgis
lūdere virginibus Tyriīs comitāta solēbat.  845
Nōn bene conveniunt nec in ūnā sēde morantur
maiestās et amor; scēptrī gravitāte relictā
ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcīs
ignibus armāta est, quī nūtū concutit orbem,
induitur faciem taurī mixtusque iuvencīs  850
mūgit et in tenerīs formōsus obambulat herbīs.
Quippe color nivis est, quam nec vestīgia dūrī
calcāvēre pedis nec solvit aquāticus auster.
Colla torīs exstant, armīs paleāria pendent,
cornua vāra quidem, sed quae contendere possīs  855
facta manū, pūrāque magis perlūcida gemma.
Nūllae in fronte minae, nec formīdābile lūmen:
pācem vultus habet. Mīrātur Agēnore nāta,
quod tam formōsus, quod proelia nūlla minētur;
sed quamvīs mītem metuit contingere prīmō,  860
mox adit et flōrēs ad candida porrigit ōrā.
Gaudet amāns et, dum veniat sperāta voluptās,
ōscula dat manibus; vix iam, vix cētera differt;
et nunc adlūdit viridīque exsultat in herbā,
nunc latus in fulvīs niveum dēpōnit harēnis;  865
paulātimque metū dēmptō modo pectora praebet
virgineā plaudenda manū, modo cornua sertīs
inpedienda novīs; ausa est quoque rēgia virgō
nescia, quem premeret, tergō cōnsīdere taurī,
cum deus ā terrā siccōque ā lītore sēnsim  870
falsa pedum prīmis vestīgia pōnit in undīs;
inde abit ulterius mediīque per aequora pontī
fert praedam: pavet haec lītusque ablāta relictum
respicit et dextrā cornum tenet, altera dorsō
inposita est; tremulae sinuantur flāmine vestēs.  875

 Liber I Liber III