Jump to content

Metamorphoses (Ovidius)/Liber I

E Wikisource
Liber I
2 a.C.n. - 8 p.C.n.

Liber II 


In nova fert animus mūtātās dīcere fōrmās
corpora; dī, coeptīs (nam vōs mūtāstis et illās)
adspīrāte meīs prīmāque ab orīgine mundī
ad mea perpetuum dēdūcite tempora carmen!
Ante mare et terrās et quod tegit omnia caelum  5
ūnus erat tōtō nāturae vultus in orbe,
quem dīxēre chaos: rūdis indīgestaque mōlēs
nec quicquam nisi pondus iners congestaque eōdem
nōn bene iunctārum discordia sēmina rērum.
Nūllus adhūc mundō praebēbat līmina Tītān,  10
nec nova crescendō reparābat cornua Phoebē,
nec circumfūsō pendēbat in aere tellūs
ponderibus lībrāta suīs, nec bracchia longō
margine terrārum porrexerat Amphītrītē;
utque erat et tellūs illīc et pontus et āēr,  15
sīc erat instabilis tellūs, innābilis unda,
lūcis egēns āēr; nūllī sua fōrma manēbat,
obstābatque aliīs aliud, quia corpore in ūnō
frīgida pugnābant calidīs, ūmentia siccīs,
mollia cum dūrīs, sine pondere, habentia pondus.  20

Hanc deus et melior lītem nātūra dirēmit.
Nam caelō terrās et terrīs abscidit undās
et liquidum spissō sēcrēvit ab āere caelum.
Quae postquam ēvolvit caecōque exēmit acervō,
dissociāta locīs concordī pāce ligāvit:  25
ignea convexī vīs et sine pondere caelī
ēmicuit summāque locum sibi fēcit in arce;
proximus est āēr illī levitāte locōque;
densior hīs tellūs elementaque grandia traxit
et pressa est gravitāte suā; circumfluus ūmor  30
ultima possēdit solidumque coercuit orbem.

Sīc ubi dispositam quisquis fuit ille deōrum
congeriem secuit sectamque in membra coēgit,
principiō terram, nē nōn aequālis ab omnī
parte foret, magnī speciem glomerāvit in orbīs.  35
Tum freta diffundī rapidīsque tumescere ventīs
iussit et ambītae circumdare lītora terrae;
addidit et fontēs et stāgna inmēnsa lacūsque
flūminaque oblīquīs cīnxit dēclīvia rīpīs,
quae, dīversa locīs, partim sorbentur ab ipsā,  40
in mare perveniunt partim campōque recepta
līberiōris aquae prō rīpīs lītora pulsant.
Iussit et extendī campōs, subsīdere vallēs,
fronde tegī silvās, lapidōsōs surgere montēs,
utque duae dextrā caelum totidemque sinistrā  45
parte secant zōnae, quinta est ardentior illīs,
sīc onus inclūsum numerō distinxit eōdem
cūra deī, totidemque plagae tellūre premuntur.
Quārum quae media est, nōn est habitābilis aestū;
nix tegit alta duās; totidem inter utramque locāvit  50
temperiemque dedit mixtā cum frīgore flammā.

Inminet hīs āēr, quī, quantō est pondere terrae
pondus aquae levius, tantō est onerōsior ignī.
Illīc et nebulās, illīc consistere nūbēs
iussit et hūmānās mōtūra tonitrua mentēs  55
et cum fūlminibus facientēs fulgura ventōs.

Hīs quoque nōn passim mundī fabricātor habendum
āera permīsit; vix nunc obsistitur illīs,
cum sua quisque regat dīversō flāmina tractū,
quin lanient mundum; tanta est discordia frātrum.  60
Eurus ad Aurōram Nabataeaque rēgna recessit
Persidaque et radiīs iuga subdita mātūtīnīs;
vesper et occiduō quae lītora sōle tepescunt,
proxima sunt Zephyrō; Scythiam septemque triōnēs
horrifer invāsit Boreās; contrāria tellūs  65
nūbibus adsiduīs pluviāque madēscit ab Austrō.
Haec super inposuit liquidum et gravitāte carentem
aethera nec quicquam terrēnae faecis habentem.

Vix ita līmitibus dissaepserat omnia certīs,
cum, quae pressa diū fuerant cālīgine caeca,  70
sīdera coeperunt tōtō effervescere caelō;
neu regiō foret ūlla suīs animālibus orba,
astra tenent caeleste solum fōrmaeque deōrum,
cessērunt nitidīs habitandae piscibus undae,
terra ferās cēpit, volucrēs agitābilis āēr.  75

Sanctius hīs animal mentīsque capācius altae
dēerat adhūc et quod domināri in cētera posset:
natus homō est, sive hunc dīvīnō sēmine fēcit
ille opifex rērum, mundī meliōris orīgō,
sive recēns tellūs sēductaque nūper ab altō  80
aethere cognātī retinēbat sēmina caelī.
Quam satus Īapetō, mixtam pluviālibus undīs,
finxit in effigiem moderantum cūncta deōrum,
prōnaque cum spectēnt animālia cētera terram,
ōs hominī sūblīme dedit caelumque vidēre  85
iussit et ērectōs ad sīdera tollere vultus:
sīc, modo quae fuerat rudis et sine imāgine, tellūs
induit ignōtās hominum conversa figūrās.

Aurea prīma sata est aetās, quae vindice nūllō,
sponte suā, sine lēge fidem rectumque colēbat.  90
poena metūsque aberant, nec verba minantia fīxō
aere legēbantur, nec supplex turba timēbat
iūdicis ōra suī, sed erant sine vindice tūtī.
Nōndum caesa suīs, peregrīnum ut vīseret orbem,
montibus in liquidās pīnus dēscenderat undās,  95
nūllaque mortālēs praeter sua lītora nōrant;
nōndum praecipitēs cingēbant oppida fossae;
nōn tuba dērectī, nōn aeris cornua flexī,
nōn galeae, nōn ensis erat: sine mīlitis ūsū
mollia sēcūrae peragēbant ōtia gentēs.  100
Ipsa quoque inmūnīs rastrōque intacta nec ūllīs
saucia vōmeribus per sē dabat omnia tellūs,
contentīque cibīs nūllō cōgente creātīs
arbuteōs fētūs montānaque frāga legēbant
cornaque et in dūris haerentia mōra rubētīs  105
et quae dēciderant patulā Iovis arbore glāndēs.
Vēr erat aeternum, placidīque tepentibus aurīs
mulcēbant zephyrī nātōs sine sēmine flōrēs;
mox etiam frūgēs tellūs inarāta ferēbat,
nec renovātus ager gravidīs cānēbat aristīs;  110
flūmina iam lactis, iam flūmina nectaris ībant,
flāvaque dē viridī stillābant īlice mella.

Postquam Sāturnō tenebrōsa in Tartara missō
sub Iove mundus erat, subiit argentea prōlēs,
aurō dēterior, fulvō pretiōsior aere.  115
Iuppiter antīquī contraxit tempora vēris
perque hiemēs aestūsque et inaequālis autumnōs
et breve vēr spatiīs exēgit quattuor annum.
Tum prīmum siccīs āēr fervoribus ūstus
canduit, et ventīs glaciēs adstricta pependit;  120
tum prīmum subiēre domōs; domus antra fuērunt
et densī fruticēs et vinctae cortice virgae.
Sēmina tum prīmum longis Cereālia sulcīs
obruta sunt, pressīque iugō gemuēre iuvencī.

Tertia post illam successit aenea prōlēs,  125
saevior ingeniīs et ad horrida promptior arma,
nōn scelerāta tamen; dē dūro est ultima ferrō.
Prōtinus inrūpit vēnae peiōris in aevum
omne nefās: fūgēre pudor vērumque fidēsque;
in quōrum subiēre locum frāudēsque dolusque  130
īnsidiaeque et vīs et amor scelerātus habendī.
Vēla dabant ventīs nec adhūc bene nōverat illōs
nāvita, quaeque prius steterant in montibus altīs,
flūctibus ignōtīs insultāvēre carīnae,
commūnemque prius ceu lūmina sōlis et aurās  135
cautus humum longō signāvit līmite mensor.
Nec tantum segetēs alimentaque dēbita dīvēs
poscēbātur humus, sed itum est in viscera terrae,
quasque recondiderat Stygiīsque admōverat umbrīs,
effodiuntur opēs, inrītāmenta malōrum.  140
Iamque nocēns ferrum ferrōque nocentius aurum
prōdierat, prōdit bellum, quod pugnat utrōque,
sanguineāque manū crepitantia concutit arma.
Vīvitur ex raptō: nōn hospes ab hospite tūtus,
nōn socer ā generō, frātrum quoque grātia rāra est;  145
inminet exitiō vir coniugis, illa marītī,
lūrida terribilēs miscēnt aconīta novercae,
fīlius ante diem patriōs inquīrit in annōs:
victa iacet pietās, et virgō caede madentīs
ultima caelestum terrās Astraea relīquit.  150

Nēve foret terrīs sēcūrior arduus aether,
adfectāsse ferunt regnum caeleste gigantās
altaque congestōs struxisse ad sīdera montīs.
Tum pater omnipotēns misso perfrēgit Olympum
fulmine et excussit subiectō Pēlion Ossae.  155
obruta mōle suā cum corpora dīra iacērent,
perfūsam multō nātōrum sanguine Terram
immaduisse ferunt calidumque animasse cruōrem
et, nē nūlla suae stirpis monimenta manērent,
in faciem vertisse hominum; sed et illa propāgō  160
contemptrix superum saevaeque avidissima caedis
et violenta fuit: scīrēs ē sanguine nātōs.

Quae pater ut summā vīdit Sāturnius arce,
ingemit et factō nōndum vulgāta recentī
foeda Lycāoniae referēns convīvia mensae  165
ingentēs animō et dignās Iove concipit īrās
conciliumque vocat: tenuit mora nūlla vocātōs.

Est via sublīmis, caelō manifesta serēnō;
lactea nōmen habet, candōre notābilis ipsō.
Hac iter est superīs ad magnī tēcta Tonantis  170
rēgālemque domum: dextrā laevāque deōrum
atria nōbilium valvīs celebrantur apertīs.
Plēbs habitat dīversa locīs: hāc parte potentēs
caelicolae clārīque suōs posuēre penātēs;
hīc locus est, quem, sī verbīs audācia dētur,  175
haud timeam magnī dixisse Palātia caelī.

Ergō ubi marmoreō superī sēdēre recessū,
celsior ipse locō sceptrōque innixus eburnō
terrificam capitis concussit terque quaterque
caesariem, cum quā terram, mare, sīdera mōvit.  180
Tālibus inde modīs ōra indignantia solvit:
'Nōn ego prō mundī regnō magis anxius illa
tempestāte fuī, quā centum quisque parābat
īnicere anguipedum captīvō bracchia caelō.
Nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab ūnō  185
corpore et ex ūnā pendēbat origīne bellum;
nunc mihi quā tōtum Nēreus circumsonat orbem,
perdendum est mortāle genus: per flūmina iūrō
īnfera sub terrās Stygiō labentia lūcō!
Cuncta prius temptanda, sed inmedicābile cūrae  190
ēnse recīdendum, nē pars sincēra trahātur.
Sunt mihi sēmideī, sunt, rustica nūmina, nymphae
faunīque satyrīque et monticolae silvānī;
quōs quoniam caelī nondum dignāmur honōre,
quās dedimus, certē terrās habitāre sināmus.  195
An satis, ō superī, tūtōs fore crēditis illōs,
cum mihi, quī fūlmen, quī vōs habeōque regōque,
struxerit īnsidiās nōtus feritāte Lycāōn?'

Cōnfremuēre omnēs studiīsque ardentibus ausum
tālia dēposcunt: sīc, cum manus inpia saevit  200
sanguine Caesareō Rōmānum exstinguere nōmen,
attonitum tantae subitō terrōre ruīnae
hūmānum genus est tōtusque perhorruit orbis;
nec tibi grāta minus pietās, Auguste, tuōrum
quam fuit illa Iovī. Quī postquam vōce manūque  205
murmura conpressit, tenuēre silentia cūnctī.
substitit ut clāmor pressus gravitāte regentis,
Iuppiter hōc iterum sermōne silentia rūpit:
'Ille quidem poenās (cūram hanc dīmittite!) solvit;
quod tamen admissum, quae sit vindicta, docēbō.  210
Contigerat nostrās īnfāmia temporis aurēs;
quam cupiēns falsam summō dēlābor Olympō
et deus hūmānā lustrō sub imāgine terrās.
Longa mora est, quantum noxae sit ubīque repertum,
ēnumerāre: minor fuit ipsa īnfāmia vērō.  215
Maenala trānsieram latebris horrenda ferārum
et cum Cyllēnē gelidī pīnēta Lycaeī:
Arcadis hinc sēdēs et inhospita tēcta tyrannī
ingredior, traherent cum sēra crepuscula noctem.
Signa dedī vēnisse deum, vulgusque precārī  220
coeperat: inrīdet prīmo pia vōta Lycāōn,
mox ait 'experiar deus hic discrīmine apertō
an sit mortālis: nec erit dubitābile vērum.'
Nocte gravem somnō necopīnā perdere morte
comparat: haec illī placet experientia vērī;  225
nec contentus eō, missī dē gente Molossā
obsidis ūnīus iugulum mucrōne resolvit
atque ita sēminecēs partim ferventibus artūs
mollit aquīs, partim subiecto torruit ignī.
Quod simul inposuit mēnsīs, ego vindice flammā  230
in dominō dignōs ēverti tēcta penātēs;
territus ipse fugit nactusque silentia rūris
exululat frūstrāque loquī cōnātur: ab ipsō
colligit ōs rabiem solitaeque cupīdine caedis
vertitur in pecudēs et nunc quoque sanguine gaudet.  235
In villōs abeunt vestēs, in crūra lacertī:
fit lupus et veteris servat vestīgia formae;
cānitiēs eadem est, eadem violentia vultūs,
īdem oculī lūcent, eadem feritātis imāgo est.
Occidit ūna domus, sed nōn domus ūna perīre  240
digna fuit: quā terra patet, fera rēgnat Erīnȳs.
in facinus iūrasse putēs! Dent ōcius omnēs,
quās meruēre patī, (sīc stat sententia) poenās.'

Dicta Iovis pars vōce probant stimulōsque frementī
adiciunt, aliī partēs adsensibus inplent.  245
Est tamen hūmānī generis iactūra dolōrī
omnibus, et quae sit terrae mortālibus orbae
forma futūra rogant, quis sit lātūrus in ārās
tūra, ferīsne paret populandās trādere terrās.
Tālia quaerentēs (sibi enim fore cētera cūrae)  250
rēx superum trepidāre vetat subolemque priōrī
dissimilem populō prōmittit orīgine mīrā.

Iamque erat in tōtās sparsurus fulmina terrās;
sed timuit, nē forte sacer tot ab ignibus aether
conciperet flammās longusque ardesceret axis:  255
esse quoque in fātis reminiscitur, adfore tempus,
quō mare, quō tellūs correptaque rēgia caelī
ardeat et mundī mōles obsessa labōret.
Tēla repōnuntur manibus fabricāta cyclōpum;
poena placet dīversa, genus mortāle sub undis  260
perdere et ex omnī nimbōs dēmittere caelo.

Prōtinus Aeoliīs Aquilōnem claudit in antrīs
et quaecumque fugant inductās flāmina nūbēs
emittitque Notum. Madidīs Notus ēvolat ālīs,
terribilem piceā tēctus cālīgine vultum;  265
barba gravis nimbīs, cānīs fluit unda capillīs;
fronte sedēnt nebulae, rōrant pennaeque sinūsque.
Utque manū lātā pendentia nūbila pressit,
fit fragor: hinc densī funduntur ab aethere nimbī;
nuntia Iūnōnis variōs indūta colōrēs  270
concipit Īris aquās alimentaque nūbibus adfert.
Sternuntur segetēs et dēplōrāta colōnī
vōta iacent, longīque perit labor inritus annī.

Nec caelō contenta suō est Iovis īra, sed illum
caeruleus frāter iūvat auxiliāribus undīs.  275
Convocat hīc āmnēs: quī postquam tēcta tyrannī
intrāvēre suī, 'nōn est hortāmine longō
nunc' ait 'ūtendum; vīrēs effundite vestrās:
sīc opus est! Aperīte domōs ac mōle remōtā
flūminibus vestrīs tōtās inmittite habēnās!'  280
Iusserat; hī redeunt ac fontibus ōra relaxant
et dēfrēnātō volvuntur in aequora cursū.

Ipse tridente suō terram percussit, at illa
intremuit mōtūque vias patefecit aquarum.
exspatiāta ruunt per apertōs flūmina campōs  285
cumque satis arbusta simul pecudēsque virōsque
tēctaque cumque suīs rapiunt penetrālia sacrīs.
Sī qua domus mānsit potuitque resistere tantō
indēiecta malō, culmen tamen altior hūius
unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turrēs.  290
Iamque mare et tellūs nūllum discrīmen habēbant:
omnia pontus erat, dērant quoque lītora pontō.

Occupat hic collem, cumbā sedet alter aduncā
et dūcit rēmōs illīc, ubi nūper arābat:
ille suprā segetēs aut mersae culmina vīllae  295
nāvigat, hic summā piscem dēprendit in ulmō.
Fīgitur in viridī, sī fors tulit, ancora prātō,
aut subiecta terunt curvae vīnēta carīnae;
et, modo quā gracilēs grāmen carpsēre capellae,
nunc ibī dēformēs pōnunt sua corpora phōcae.  300
Mīrantur sub aquā lūcōs urbēsque domōsque
Nēreidēs, silvāsque tenent delphīnes et altīs
incursant rāmīs agitātaque rōbora pulsant.
Nat lupus inter ovēs, fulvōs vehit unda leōnēs,
unda vehit tigrēs; nec vīrēs fulminis aprō,  305
crūra nec ablātō prōsunt velōcia cervō,
quaesītīsque diū terrīs, ubi sistere possit,
in mare lassātīs volucris vaga dēcidit ālīs.
Obruerat tumulōs inmēnsa licentia pontī,
pulsabantque novī montāna cacūmina flūctūs.  310
Maxima pars undā rapitur; quibus unda pepercit,
illōs longa domant inopī iēiūnia victū.

Sēparat Āoniōs Oetaeīs Phōcis ab arvis,
terra ferāx, dum terra fuit, sed tempore in illō
pars maris et lātus subitārum campus aquārum.  315
Mons ibi verticibus petit arduus astra duōbus,
nōmine Parnāsōs, superantque cacūmina nūbēs.
Hīc ubi Deucaliōn (nam cētera texerat aequor)
cum cōnsorte torī parvā rate vectus adhaesit,
Cōrycidās nymphās et nūmina montis adōrant  320
fātidicamque Themin, quae tunc orācla tenēbat:
nōn illō meliōr quisquam nec amantior aequī
vir fuit aut illā metuentior ūlla deōrum.
Iuppiter ut liquidīs stagnāre palūdibus orbem
et superesse virum dē tot modo mīlibus ūnum,  325
et superesse vidit dē tot modo mīlibus ūnam,
innocuōs ambō, cultōrēs nūminis ambō,
nūbila disiēcit nimbīsque aquilōne remōtīs
et caelō terrās ostendit et aethera terrīs.
Nec maris īra manet, positōque tricuspide tēlō  330
mulcet aquās rector pelagī sūpraque profundum
exstantem atque umerōs innātō mūrice tēctum
caeruleum Trōtōna vocat conchaeque sonantī
inspīrāre iubet flūctūsque et flūmina signō
iam revocāre datō: cava būcina sūmitur illī,  335
tortilis in lātum quae turbine crescit ab īmō,
būcina, quae mediō concēpit ubi aera pontō,
lītora vōce replet sub utrōque iacentia Phoebō;
tum quoque, ut ōra deī madidā rōrantia barbā
contigit et cecinit iussōs inflāta receptus,  340
omnibus audīta est tellūris et aequoris undīs,
et quibus est undīs audīta, coercuit omnēs.
Iam mare lītus habet, plēnōs capit alveus āmnēs,
flūmina subsīdunt collēsque exīre videntur;
Surgit humus, crescunt sola dēcrēscentibus undīs,  345
postque diem longam nūdāta cacūmina silvae
ostendunt līmumque tenent in fronde relictum

Redditus orbis erat; quem postquam vīdit inānem
et dēsōlātās agere alta silentia terrās,
Deucaliōn lacrimīs ita Pyrrham adfātur obortīs:  350
'Ō soror, ō coniunx, ō fēmina sōla superstēs,
quam commūne mihi genus et patruēlis orīgō,
deinde torus iūnxit, nunc ipsa perīcula iungunt,
terrārum, quascumque vident occāsus et ortus,
nōs duo turba sumus; possēdit cētera pontus.  355
Haec quoque adhūc vītae nōn est fīdūcia nostrae
certa satis; terrent etiamnum nūbila mentem.
Quis tibi, sī sine mē fatis ērepta fuissēs,
nunc animus, miseranda, foret? Quō sōla timorem
ferre modo possēs? Quō cōnsōlante dolērēs!  360
Namque ego (crēde mihī), sī tē quoque pontus haberet,
tē sequerer, coniūnx, et mē quoque pontus habēret.
Ō utinam possim populōs reparāre paternīs
artibus atque animās formātae īnfundere terrae!
Nunc genus in nōbis restat mortāle duōbus.  365
Sīc vīsum superis: hominumque exempla manēmus.'
Dīxerat, et flēbant: placuit caeleste precārī
nūmen et auxilium per sacrās quaerere sortēs.
Nūlla mora est: adeunt pariter Cēphēsidas undās,
ut nōndum liquidās, sīc iam vada nōta secantēs.  370
Inde ubi lībātōs inrōrāvēre liquōrēs
vestibus et capitī, flectunt vestīgia sanctae
ad dēlūbra deae, quōrum fastīgia turpī
pallēbant muscō stābantque sine ignibus ārae.
Ut templī tetigēre gradūs, prōcumbit uterque  375
prōnus humī gelidōque pavēns dedit oscula saxō
atque ita 'Sī precibus' dīxērunt 'nūmina iustis
victa remollescunt, sī flectitur īra deōrum,
dīc, Themi, quā generis damnum reparābile nostrī
arte sit, et mersis fer opem, mītissima, rēbus!'  380

Mōta dea est sortemque dedit: 'Discēdite templō
et vēlāte caput cinctāsque resolvite vestēs
ossaque post tergum magnae iactāte parentis!'
Obstupuēre diū: rumpitque silentia vōce
Pyrrha prior iussisque deae pārēre recūsat,  385
detque sibī veniam pavidō rogat ōre pavetque
laedere iactātis māternās ossibus umbrās.
Intereā repetunt caecīs obscūra latebrīs
verba datae sortis sēcum inter sēque volūtant.
Inde Promēthīdēs placidīs Epimēthida dictīs  390
mulcet et 'Aut fallax' ait 'est sollertia nōbīs,
aut (pia sunt nūllumque nefās ōrācula suadent!)
Magna parēns terra est: lapidās in corpore terrae
ossa reor dīcī; iacere hōs post terga iubēmur.'

Coniugis auguriō quamquam Tītānia mōta est,  395
spēs tamen in dubiō est: adeō caelestibus ambō
diffīdunt monitīs; sed quid temptāre nocēbit?
descēndunt: vēlantque caput tunicāsque recingunt
et iussōs lapidēs sua post vestīgia mittunt.
saxa (quis hōc crēdat, nisi sit prō teste vetustās?)  400
pōnere dūritiem coepēre suumque rigōrem
mollīrīque morā mollītaque dūcere formam.
Mox ubi crēvērunt nātūraque mītior illīs
contigit, ut quaedam, sīc nōn manifesta vidērī
forma potest hominis, sed utī dē marmore coepta  405
nōn exacta satis rudibusque simillima signīs,
quae tamen ex illīs aliquō pars ūmida sūcō
et terrēna fuit, versa est in corporis ūsum;
quod solidum est flectīque nequit, mutātūr in ossa,
quae modo vēna fuit, sub eōdem nōmine mansit,  410
inque brevō spatiō superōrum nūmine saxa
missa virī manibus faciem traxēre virōrum
et dē fēmineō reparāta est fēmina iactū.
Inde genus dūrum sumus experiēnsque labōrum
et documenta damus quā sīmus orīgine nātī.  415

Cētera dīversīs tellūs animālia formīs
sponte suā peperit, postquam vetus ūmor ab igne
percaluit sōlis, caenumque ūdaeque palūdēs
intumuēre aestū, fēcundaque sēmina rērum
vīvācī nūtrīta solō ceu mātris in alvō  420
crēvērunt faciemque aliquam cēpēre morandō.
Sīc ubi dēseruit madidōs septemfluus agrōs
Nīlus et antīquō sua flūmina reddidit alveō
aetheriōque recēns exarsit sīdere līmus,
plūrima cultōrēs vērsīs animālia glaebīs  425
inveniunt et in his quaedam modo coepta per ipsum
nāscendī spatium, quaedam inperfecta suīsque
trunca vident numerīs, et eōdem in corpore saepe
altera pars vīvit, rudis est pars altera tellūs.
Quippe ubi temperiem sumpsēre ūmorque calorque,  430
concipiunt, et ab hīs oriuntur cuncta duōbus,
cumque sit ignis aquae pugnax, vapor ūmidus omnēs
rēs creat, et discors concordia fētibus apta est.
Ergō ubi dīluviō tellūs lutulenta recentī
sōlibus aetheriīs altōque recanduit aestū,  435
ēdidit innumerās speciēs; partimque figūrās
rettulit antīquās, partim nova monstra creāvit.

Illa quidem nōllet, sed tē quoque, maxime Pȳthōn,
tum genuit, populīsque novīs, incognita serpēns,
terror erās: tantum spatiī dē monte tenēbās.  440
hunc deus arcitenēns, numquam letēlibus armīs
ante nisī in dammīs capreīsque fugācibus ūsūs,
mīlle gravem tēlīs exhausta paene pharētra
perdidit effūsō per vulnera nīgra venēnō.
Nēve operis fāmam posset dēlēre vetustās,  445
instituit sacrōs celebrī certāmine lūdōs,
Pȳthia dē domitae serpentis nōmine dictōs.
Hīc iuvenum quīcumque manū pedibusve rotāve
vīcerat, aesculeae capiēbat frondis honōrem.
nōndum laurus erat, longōque decentia crīne  450
tempora cingēbat dē quālibet arbore Phoebus.

Prīmus amor Phoebī Daphnē Pēnēia, quem nōn
fors ignāra dedit, sed saeva Cup`idinis īra,
Dēlius hunc nūper, victā serpente superbus,
vīderat adductō flectentem cornua nervō  455
'Quid' que 'tibī, lascīve puer, cum fortibus armīs?'
dīxerat: 'ista decent umerōs gestāmina nostrōs,
quī dare certa ferae, dare vulnera possumus hostī,
quī modo pestiferō tot iūgera ventre prementem
strāvimus innumerīs tumidum Pȳthōna sagittīs.  460
Tū face nesciō quōs estō contentus amōrēs
inrītāre tuā, nec laudēs adsere nostrās!'
Fīlius huic Veneris 'fīgat tuus omnia, Phoebe,
tē meus arcus' ait; 'quantōque animālia cedunt
cuncta deō, tantō minor est tua glōria nostrā.'  465
Dīxit et ēlīsō percussis āere pennīs
inpiger umbrōsa Parnāsī constitit arce
ēque sagittiferā prompsit duo tēla pharētrā
dīversōrum operum: fugat hōc, facit illud amōrem;
quod facit, aurātum est et cuspide fulget acūta,  470
quod fugat, obtūsum est et habet sub harundine plumbum.
Hōc deus in nymphā Pēnēide fīxit, at illō
laesit Apollineās trāiecta per ossa medullās;
prōtinus alter amat, fugit altera nōmen amantis
silvārum latebrīs captīvārumque ferārum  475
exuviīs gaudēns innūptaeque aemula Phoebēs:
vitta coercēbat positōs sine lēge capillōs.
Multī illam petiēre, illa āversāta petentēs
inpatiēns expersque virī nemora āvia lustrat
nec, quid Hymēn, quid Amor, quid sint cōnūbia curat.  480
Saepe pater dīxit: 'Generum mihi, fīlia, dēbēs!'
Saepe pater dīxit: 'Dēbēs mihi, nāta, nepōtēs!'
Illa velut crīmen taedās exōsa iugālēs
pulchra verēcundo suffūderat ōra rubōre
inque patris blandīs haerēns cervīce lacertīs  485
'Da mihi perpetuā, genitor cārissime,' dīxit
'virginitāte fruī! Dedit hōc pater ante Diānae.'
Ille quidem obsequitur, sed tē decor iste quod optās
esse vetat, vōtōque tuō tua forma repugnat:
Phoebus amat vīsaeque cupit cōnūbia Daphnēs,  490
quodque cupit, spērat, suaque illum ōrācula fallunt,
utque levēs stipulae dēmptīs adolentur aristīs,
ut facibus saepēs ārdent, quās forte viātor
vel nimis admōvit vel iam sub lūce relīquit,
sīc deus in flammās abiit, sīc pectore tōtō  495
ūritur et sterilem spērandō nutrit amōrem.
Spectat inōrnātōs collō pendēre capillōs
et 'Quid, sī cōmantur?' ait. Videt igne micantēs
sīderibus similēs oculōs, videt oscula, quae nōn
est vīdisse satis; laudat digitōsque manūsque  500
bracchiaque et nūdōs media plus parte lacertōs;
sī qua latent, meliōra putat. Fugit ōcior aurā
illa levī neque ad haec revocantis verba resistit:
'Nympha, precor, Pēnēi, manē! Nōn īnsequor hostis;
nympha, manē! Sīc agna lupum, sīc cerva leōnem,  505
sīc aquilam pennā fugiunt trepidante columbae,
hostēs quaeque suōs: Amor est mihi causa sequendī!
Mē miserum! Nē prōna cadās indignave laedī
crūra notent sentēs et sim tibi causa dolōris!
Aspera, quā properās, loca sunt: moderātius, ōrō,  510
curre fugamque inhibē, moderātius īnsequar ipse.
Cui plācās, inquīre tamen: nōn incola montis,
nōn ego sum pastor, nōn hīc armenta gregēsque
horridus observō. Nescīs, temerāria, nescīs,
quem fugiās, ideōque fugis: mihi Delphica tellūs  515
et Claros et Tenedōs Patarēaque rēgia servit;
Iuppiter est genitor; per mē, quod eritque fuitque
estque, patet; per mē concordant carmina nervīs.
Certa quidem nostra est, nostrā tamen ūna sagittā
certior, in vacuō quae vulnera pectore fēcit!  520
Inventum medicīna meum est, opiferque per orbem
dīcor, et herbārum subiecta potentia nōbīs.
Ei mihi, quod nūllis Amor est sānābilis herbīs
nec prōsunt dominō, quae prōsunt omnibus, artēs!'

Plūra locūtūrum timidō Pēnēia cursū  525
fūgit cumque ipsō verba inperfecta relīquit,
tum quoque vīsa decēns; nūdābant corpora ventī,
obviaque adversās vibrābant flāmina vestēs,
et levis inpulsōs retrō dabat aura capillōs,
auctaque forma fuga est. Sed enim nōn sustinet ultrā  530
perdere blanditiās iuvenīs deus, utque monēbat
ipse Amor, admissō sequitur vestīgia passū.
Ut canis in vacuō leporem cum Gallicus arvō
vīdit, et hic praedam pedibus petit, ille salūtem;
alter inhaesūrō similis iam iamque tenēre  535
spērat et extentō stringit vestīgia rostrō,
alter in ambiguō est, an sit conprensus, et ipsīs
morsibus ēripitur tangentiaque ōra relinquit:
sīc deus et virgō est hic spē celer, illa timorē.
Quī tamen insequitur pennīs adiūtus Amōris,  540
ōcior est requiemque negat tergōque fugācis
inminet et crīnem sparsum cervīcibus adflat.
Vīribus absumptīs expalluit illa citaeque
victa labōre fugae spectāns Pēnēidas undās
'fer, pater,' inquit 'opem! Sī flūmina nūmen habētis,  545
quā nimium placuī, mūtandō perde figūram!'
[quae facit ut laedar mūtandō perde figūram.]
Vix prece fīnītā torpor gravis occupat artūs,
mollia cinguntur tenuī praecordia librō,
in frondem crīnēs, in rāmōs bracchia crescunt,  550
pēs modo tam vēlox pigrīs rādīcibus haeret,
ōra cacūmen habet: remanet nitor ūnus in illā.

Hanc quoque Phoebus amat positāque in stīpite dextrā
sentit adhūc trepidāre novō sub cortice pectus
conplexusque suīs rāmōs ut membra lacertīs  555
ōscula dat lignō; refugit tamen ōscula lignum.
Cui deus 'at, quoniam coniunx mea nōn potes esse,
arbor eris certē' dīxit 'mea! semper habēbunt
tē coma, tē citharae, tē nostrae, laure, pharetrae;
tū ducibus Latiīs aderis, cum laeta Triumphum  560
vox canet et vīsent longās Capitōlia pompās;
postibus Augustīs eadem fīdissima custōs
ante forēs stābis mediamque tuēbere quercum,
utque meum intonsīs caput est iuvenāle capillīs,
tū quoque perpetuōs semper gere frondis honōrēs!'  565
Fīnierat Paeān: factis modo laurea rāmīs
adnuit utque caput vīsa est agitasse cacūmen.

Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit
silva: vocant Tempē; per quae Pēneōs ab īmō
effūsus Pindō spūmōsīs volvitur undīs  570
dēiectūque gravī tenuēs agitantia fūmōs
nūbila condūcit summīsque adspergine silvīs
inpluit et sonitū plus quam vīcīna fatīgat:
haec domus, haec sēdēs, haec sunt penetrālia magnī
amnis, in hīs residēns factō dē cautibus antrō,  575
undīs iūra dabat nymphīsque colentibus undās.
Conveniunt illūc populāria flūmina prīmum,
nescia, grātentur cōnsōlenturne parentem,
pōpulifer Sperchiōs et inrequiētus Enīpeus
Āpidanōsque senex lēnisque Amphrȳsōs et Aeās,  580
moxque āmnēs aliī, quī, quā tulit inpetus illōs,
in mare dēdūcunt fessās errōribus undās.
Īnachus ūnus abest īmōque reconditus antrō
flētibus auget aquās nātamque miserrimus Īō
lūget ut āmissam: nescit, vītāne fruātur  585
an sīt apud mānēs; sed quam nōn invenit usquam,
esse putat nusquam atque animō pēiōra verētur.

Vīderat ā patriō redeuntem Iuppiter illam
flūmine et 'Ō virgō Iove digna tuōque beatum
nescio quem factūra torō, pete' dīxerat 'umbrās  590
altōrum nemorum' (et nemorum monstrāverat umbrās)
'dum calet, et mediō sōl est altissimus orbe!
Quodsī sōla timēs latebras intrāre ferārum,
praeside tūta deō nemorum sēcrēta subībis,
nec dē plēbe deō, sed quī caelestia magna  595
sceptra manū teneō, sed quī vaga fulmina mittō.
Nē fuge mē!' Fugiēbat enim. Iam pascua Lernae
cōnsitaque arboribus Lyrcēa relīquerat arva,
cum deus inducta lātās cālīgine terrās
occuluit tenuitque fugam rapuitque pudōrem.  600

Intereā mediōs Iūnō despexit in Argōs
et noctis faciem nebulās fēcisse volūcrēs
sub nitidō mīrāta diē, nōn flūminis illās
esse, nec ūmentī sensit tellūre remittī;
atque suus coniunx ubi sit circumspicit, ut quae  605
dēprensī totiēns iam nosset furta marītī.
Quem postquam caelō nōn repperit, 'Aut ego fallor
aut ego laedor' ait dēlāpsaque ab aethere summō
cōnstitit in terrīs nebulāsque recēdere iussit.
Coniugis adventum praesēnserat inque nitentem  610
Īnachidos vultūs mutāverat ille iuvencam;
bōs quoque formōsa est. Speciem Sāturnia vaccae,
quamquam invīta, probat nec nōn, et cuius et unde
quōve sit armentō, vērī quasi nescia quaerit.
Iuppiter ē terrā genitam mentītur, ut auctor  615
dēsinat inquīrī: petit hanc Sāturnia mūnus.
Quid faciat? Crūdēle suōs addīcere amōrēs,
nōn dare suspectum est: Pudor est, quī suādeat illinc,
hinc dissuādet Amor. Victus Pudor esset Amōre,
sed leve sī mūnus sociae generisque torīque  620
vacca negārētur, poterat nōn vacca vidērī!

Paelice dōnātā nōn prōtinus exuit omnem
dīva metum timuitque Iovem et fuit anxia furtī,
dōnec Arestoridae servandam trādidit Argō.
Centum lūminibus cinctum caput Argus habēbat  625
inde suīs vicibus capiēbant bīna quiētem,
cētera servābant atque in statiōne manēbant.
Cōnstiterat quōcumque modō, spectābat ad Īō,
ante oculōs Īō, quamvis āversus, habēbat.
Lūce sinit pascī; cum sōl tellūre sub alta est,  630
claudit et indignō circumdat vincula collō.
frondibus arboreīs et amārā pascitur herbā.
Prōque torō terrae nōn semper grāmen habentī
incubat īnfēlīx līmōsaque flūmina potat.
Illa etiam supplex Argō cum bracchia vellet  635
tendere, nōn habuit, quae bracchia tenderet Argō,
cōnātōque querī mūgītus ēdidit ōre
pertimuitque sonōs propriaque exterrita vōce est.
Venit et ad rīpās, ubi lūdere saepe solēbat,
Īnachidas: rictūs novaque ut conspexit in undā  640
cornua, pertimuit sēque exsternāta refūgit.
Nāides ignōrant, ignōrat et Īnachus ipse,
quae sit; at illa patrem sequitur sequiturque sorōrēs
et patitur tangī sēque admīrantibus offert.
Dēcerptās senior porrexerat Īnachus herbās:  645
illa manūs lambit patriīsque dat ōscula palmīs
nec retinet lacrimās et, sī modo verba sequantur,
ōret opem nōmenque suum cāsūsque loquātur;
littera prō verbīs, quam pēs in pulvere dūxit,
corporis indicium mūtāti trīste perēgit.  650
'Mē miserum!' exclāmat pater Īnachus inque gementis
cornibus et niveā pendēns cervīce iuvencae
'Mē miserum!' ingeminat; 'tūne es quaesīta per omnēs
nāta mihi terrās? Tū nōn inventa reperta
luctus erās levior! Reticēs nec mūtua nostris  655
dicta refērs, altō tantum suspīria dūcis
pectore, quodque ūnum potes, ad mea verba remūgīs!
At tibi ego ignārus thalamōs taedāsque parābam,
spēsque fuit generī mihi prīma, secunda nepōtum.
Dē grege nunc tibi vir, nunc dē grege nātus habendus.  660
nec fīnīre licet tantōs mihi morte dolōrēs;
sed nocet esse deum, praeclūsaque iānua lētī
aeternum nostrōs lūctūs extendit in aevum.'
Tālia maerentī stellātus submovet Argus
ēreptamque patrī dīversā in pascua nātam  665
abstrahit. Ipse procul montis sublīme cacūmen
occupat, unde sedēns partēs speculātur in omnēs.

Nec superum rector mala tanta Phorōnidos ultrā
ferre potest nātumque vocat, quem lūcida partū
Plēias enixa est lētōque det imperat Argum.  670
Parva mora est ālās pedibus virgamque potentī
somniferam sumpsisse manū tegumenque capillīs.
Haec ubi disposuit, patriā Iove nātus ab arce
dēsilit in terrās; illīc tegumenque remōvit
et posuit pennās, tantummodo virga retenta est:  675
hāc agit, ut pastor, per dēvia rūra capellās
dum venit abductās, et strūctīs cantat avēnīs.
Vōce novā captus custōs Iūnōnius 'Āt tū,
quisquis es, hōc poterās mēcum cōnsīdere saxō'
Argus ait; 'Neque enim pecorī fēcundior ūllō  680
herba locō est, aptamque vidēs pastōribus umbram.'

Sēdit Atlantiadēs et euntem multa loquendō
dētinuit sermōne diem iunctīsque canendō
vincere harundinibus servantia lūmina temptat.
Ille tamen pugnat mollēs ēvincere somnōs  685
et, quamvīs sopor est oculōrum parte receptus,
parte tamen vigilat. Quaerit quoque (namque reperta
fistula nūper erat), quā sit ratiōne reperta.

Tum deus 'Arcadiae gelidīs sub montibus' inquit
'inter hamādryadās celeberrima Nōnācrīnās  690
nāias ūna fuit: nymphae Sȳringa vocābant.
Nōn semel et satyrōs ēlūserat illa sequentēs
et quoscumque deōs umbrōsaque silva feraxque
rūs habet. Ortygiam studiīs ipsaque colēbat
virginitāte deam; rītū quoque cincta Diānae  695
falleret et posset crēdī Lātōnia, sī nōn
corneus huic arcus, sī nōn foret aureus illī;
sīc quoque fallēbat. Redeuntem colle Lycaeō
Pān videt hanc pīnūque caput praecinctus acūtā
tālia verba refert; restābat verba referre  700
et precibus sprētis fūgisse per āvia nympham,
dōnec harēnōsī placidum Lādōnis ad amnem
vēnerit; hīc illam cursum inpedientibus undīs
ut sē mūtārent liquidās orasse sorōres,
Pānaque cum prensam sibi iam Sȳringa putāret,  705
corpore prō nymphae calamōs tenuisse palūstrēs,
dumque ibi suspīrat, mōtōs in harundine ventōs
effēcisse sonum tenuem similemque querentī.
arte novā vōcisque deum dulcēdine captum
'Hōc mihi colloquium tēcum' dixisse 'manēbit,'  710
atque ita disparibus calamīs conpāgine cērae
inter sē iunctīs nōmen tenuisse puellae.
Tālia dictūrus vīdit Cyllēnius omnēs
subcubuisse oculōs adopertaque lūmina somnō;
supprimit extemplō vocem firmatque sopōrem  715
languida permulcēns medicāta lūmina virgā.
Nec mora, falcātō nūtantem vulnerat ēnse,
quā collo est confīne caput, saxōque cruentum
dēicit et maculat praeruptam sanguine rūpem.
Arge, iacēs, quodque in tot lūmina lumen habēbās,  720
exstīnctum est, centumque oculōs nox occupat ūnā.

Excipit hōs volucrisque suae Sāturnia pennīs
collocat et gemmīs caudam stellantibus inplet.
Prōtinus exarsit nec tempora distulit īrae
horriferamque oculīs animōque obiēcit Erinyn  725
paelicis Argolicae stimulōsque in pectore caecōs
condidit et profugam per tōtum exercuit orbem.
Ultimus inmensō restābas, Nīle, labōrī;
quem simulac tetigit, positīsque in margine ripae
prōcubuit genibus resupīnoque ardua collō,  730
quōs potuit sōlōs, tollēns ad sīdera vultus
et gemitū et lacrimis et lūctisonō mūgītū
cum Iove vīsa querī finemque ōrāre malōrum.
Coniugis ille suae conplexus colla lacertīs,
fīniat ut poenās tandem, rogat 'in' que 'futūrum  735
pōne metūs' inquit: 'numquam tibi causa dolōris
haec erit,' et Stygiās iubet hōc audīre palūdēs.

Ut lēnīta dea est, vultūs capit illa priōrēs
fitque, quod ante fuit: fugiunt ē corpore saetae,
cornuā dēcrescunt, fit lūminis artior orbis,  740
contrahitur rictus, redeunt umerīque manūsque,
ungulaque in quīnōs dīlāpsa absūmitur unguēs:
dē bove nīl superest formae nisi candor in illā.
Officiōque pedum nymphē contenta duōrum
ērigitur metuitque loquī, nē mōre iuvencae  745
mūgiat, et timidē verba intermissa retemptat.

Nunc dea līnigerā colitur celeberrima turbā.
Huic Epaphus magnī genitus dē sēmine tandem
crēditur esse Iovis perque urbēs iuncta parentī
templa tenet. Fuit huic animīs aequālis et annīs  750
Sōle satus Phaethōn, quem quondam magna loquentem
nec sibi cēdentem Phoebōque parente superbum
nōn tulit Īnachidēs 'mātrī' que ait 'omnia dēmēns
crēdis et ēs tumidus genitōris imāgine falsī.'
Ērubuit Phaethon īramque pudōre repressit  755
et tulit ad Clymenēn Epaphī convīcia mātrem
'Quō' que 'magis doleās, genetrix' ait, 'ille ego līber,
ille ferōx tacuī! Pudet haec opprobria nōbīs
et dīcī potuisse et nōn potuisse refellī
At tū, sī modo sum caelesti stirpe creātus,  760
ēde notam tantī generis mēque adsere caelō!'
Dīxit et inplicuit māternō bracchia collō
perque suum Meropisque caput taedāsque sorōrum
trāderet ōrāvit vērī sibi signa parentis.
Ambiguum Clymenē precibus Phaethontis an īrā  765
mōta magis dictī sibi crīminis ūtraque caelō
bracchia porrexit spectansque ad lūmina sōlis
'Per iubar hōc' inquit 'radiīs īnsigne coruscīs,
nāte, tibī iūrō, quod nōs auditque videtque,
hōc tē, quem spectās, hōc tē, quī temperat orbem,  770
Sōle satum; sī ficta loquor, neget ipse videndum
sē mihi, sitque oculīs lūx ista novissima nostrīs!
nec longus labor est patriōs tibi nosse penātēs.
unde oritur, domus est terrae contermina nostrae:
sī modo fert animus, gradere et scītābere ab ipsō!'  775
Ēmicat extemplō laetus post tālia mātris
dicta suae Phaethōn et concipit aethera mente
Aethiopāsque suōs positōsque sub ignibus Indōs
sīdereīs trānsit patriōsque adit inpiger ortūs.

Liber II