Metamorphoses (Ovidius)/Liber XV

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Liber XV
2 a.C.n. - 8 a.C.n.

 15:1 Quaeritur interea qui tantae pondera molis
 15:2 sustineat tantoque queat succedere regi:
 15:3 destinat imperio clarum praenuntia veri
 15:4 fama Numam; non ille satis cognosse Sabinae
 15:5 gentis habet ritus, animo maiora capaci
 15:6 concipit et, quae sit rerum natura, requirit.
 15:7 huius amor curae patria Curibusque relictis
 15:8 fecit ut Herculei penetraret ad hospitis urbem.
 15:9 Graia quis Italicis auctor posuisset in oris
 15:10 moenia, quaerenti sic e senioribus unus
 15:11 rettulit indigenis, veteris non inscius aevi:
 15:12 'dives ab Oceano bobus Iove natus Hiberis
 15:13 litora felici tenuisse Lacinia cursu
 15:14 fertur, et armento teneras errante per herbas
 15:15 ipse domum magni nec inhospita tecta Crotonis
 15:16 intrasse et requie longum relevasse laborem
 15:17 atque ita discedens, "aevo" dixisse "nepotum
 15:18 hic locus urbis erit," promissaque vera fuerunt.
 15:19 nam fuit Argolico generatus Alemone quidam
 15:20 Myscelus, illius dis acceptissimus aevi.
 15:21 hunc super incumbens pressum gravitate soporis
 15:22 claviger adloquitur: "patrias, age, desere sedes;
 15:23 i, pete diversi lapidosas Aesaris undas!"
 15:24 et, nisi paruerit, multa ac metuenda minatur;
 15:25 post ea discedunt pariter somnusque deusque
 15:26 surgit Alemonides tacitaque recentia mente
 15:27 visa refert, pugnatque diu sententia secum:
 15:28 numen abire iubet, prohibent discedere leges,
 15:29 poenaque mors posita est patriam mutare volenti.
 15:30 candidus Oceano nitidum caput abdiderat Sol,
 15:31 et caput extulerat densissima sidereum Nox:
 15:32 visus adesse idem deus est eademque monere
 15:33 et, nisi paruerit, plura et graviora minari.
 15:34 pertimuit patriumque simul transferre parabat
 15:35 in sedes penetrale novas: fit murmur in urbe,
 15:36 spretarumque agitur legum reus, utque peracta est
 15:37 causa prior, crimenque patet sine teste probatum,
 15:38 squalidus ad superos tollens reus ora manusque
 15:39 "o cui ius caeli bis sex fecere labores,
 15:40 fer, precor" inquit "opem! nam tu mihi criminis auctor."
 15:41 mos erat antiquus niveis atrisque lapillis,
 15:42 his damnare reos, illis absolvere culpa;
 15:43 tunc quoque sic lata est sententia tristis, et omnis
 15:44 calculus inmitem demittitur ater in urnam:
 15:45 quae simul effudit numerandos versa lapillos,
 15:46 omnibus e nigro color est mutatus in album,
 15:47 candidaque Herculeo sententia numine facta
 15:48 solvit Alemoniden: grates agit ille parenti
 15:49 Amphitryoniadae ventisque faventibus aequor
 15:50 navigat Ionium Sallentinumque Neretum
 15:51 praeterit et Sybarin Lacedaemoniumque Tarentum
 15:52 Sirinosque sinus Crimisenque et Iapygis arva,
 15:53 vixque pererratis, quae spectant aequora, terris,
 15:54 invenit Aesarei fatalia fluminis ora
 15:55 nec procul hinc tumulum, sub quo sacrata Crotonis
 15:56 ossa tegebat humus, iussaque ibi moenia terra
 15:57 condidit et nomen tumulati traxit in urbem.'
 15:58 talia constabat certa primordia fama
 15:59 esse loci positaeque Italis in finibus urbis.

 15:60 Vir fuit hic ortu Samius, sed fugerat una
 15:61 et Samon et dominos odioque tyrannidis exul
 15:62 sponte erat isque licet caeli regione remotos
 15:63 mente deos adiit et, quae natura negabat
 15:64 visibus humanis, oculis ea pectoris hausit,
 15:65 cumque animo et vigili perspexerat omnia cura,
 15:66 in medium discenda dabat coetusque silentum
 15:67 dictaque mirantum magni primordia mundi
 15:68 et rerum causas et, quid natura, docebat,
 15:69 quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo,
 15:70 Iuppiter an venti discussa nube tonarent,
 15:71 quid quateret terras, qua sidera lege mearent,
 15:72 et quodcumque latet, primusque animalia mensis
 15:73 arguit inponi, primus quoque talibus ora
 15:74 docta quidem solvit, sed non et credita, verbis:

 15:75 'Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis
 15:76 corpora! sunt fruges, sunt deducentia ramos
 15:77 pondere poma suo tumidaeque in vitibus uvae,
 15:78 sunt herbae dulces, sunt quae mitescere flamma
 15:79 mollirique queant; nec vobis lacteus umor
 15:80 eripitur, nec mella thymi redolentia florem:
 15:81 prodiga divitias alimentaque mitia tellus
 15:82 suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet.
 15:83 carne ferae sedant ieiunia, nec tamen omnes:
 15:84 quippe equus et pecudes armentaque gramine vivunt;
 15:85 at quibus ingenium est inmansuetumque ferumque,
 15:86 Armeniae tigres iracundique leones
 15:87 cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent.
 15:88 heu quantum scelus est in viscera viscera condi
 15:89 ingestoque avidum pinguescere corpore corpus
 15:90 alteriusque animans animantis vivere leto!
 15:91 scilicet in tantis opibus, quas, optima matrum,
 15:92 terra parit, nil te nisi tristia mandere saevo
 15:93 vulnera dente iuvat ritusque referre Cyclopum,
 15:94 nec, nisi perdideris alium, placare voracis
 15:95 et male morati poteris ieiunia ventris!

 15:96 'At vetus illa aetas, cui fecimus aurea nomen,
 15:97 fetibus arboreis et, quas humus educat, herbis
 15:98 fortunata fuit nec polluit ora cruore.
 15:99 tunc et aves tutae movere per aera pennas,
 15:100 et lepus inpavidus mediis erravit in arvis,
 15:101 nec sua credulitas piscem suspenderat hamo:
 15:102 cuncta sine insidiis nullamque timentia fraudem
 15:103 plenaque pacis erant. postquam non utilis auctor
 15:104 victibus invidit, quisquis fuit ille, leonum
 15:105 corporeasque dapes avidum demersit in alvum,
 15:106 fecit iter sceleri, primoque e caede ferarum
 15:107 incaluisse potest maculatum sanguine ferrum
 15:108 (idque satis fuerat) nostrumque petentia letum
 15:109 corpora missa neci salva pietate fatemur:
 15:110 sed quam danda neci, tam non epulanda fuerunt.

 15:111 'Longius inde nefas abiit, et prima putatur
 15:112 hostia sus meruisse mori, quia semina pando
 15:113 eruerit rostro spemque interceperit anni;
 15:114 vite caper morsa Bacchi mactandus ad aras
 15:115 ducitur ultoris: nocuit sua culpa duobus!
 15:116 quid meruistis oves, placidum pecus inque tuendos
 15:117 natum homines, pleno quae fertis in ubere nectar,
 15:118 mollia quae nobis vestras velamina lanas
 15:119 praebetis vitaque magis quam morte iuvatis?
 15:120 quid meruere boves, animal sine fraude dolisque,
 15:121 innocuum, simplex, natum tolerare labores?
 15:122 inmemor est demum nec frugum munere dignus,
 15:123 qui potuit curvi dempto modo pondere aratri
 15:124 ruricolam mactare suum, qui trita labore
 15:125 illa, quibus totiens durum renovaverat arvum,
 15:126 quot dederat messes, percussit colla securi.
 15:127 nec satis est, quod tale nefas committitur: ipsos
 15:128 inscripsere deos sceleri numenque supernum
 15:129 caede laboriferi credunt gaudere iuvenci!
 15:130 victima labe carens et praestantissima forma
 15:131 (nam placuisse nocet) vittis insignis et auro
 15:132 sistitur ante aras auditque ignara precantem
 15:133 inponique suae videt inter cornua fronti,
 15:134 quas coluit, fruges percussaque sanguine cultros
 15:135 inficit in liquida praevisos forsitan unda.
 15:136 protinus ereptas viventi pectore fibras
 15:137 inspiciunt mentesque deum scrutantur in illis;
 15:138 inde (fames homini vetitorum tanta ciborum)
 15:139 audetis vesci, genus o mortale! quod, oro,
 15:140 ne facite, et monitis animos advertite nostris!
 15:141 cumque boum dabitis caesorum membra palato,
 15:142 mandere vos vestros scite et sentite colonos.

 15:143 'Et quoniam deus ora movet, sequar ora moventem
 15:144 rite deum Delphosque meos ipsumque recludam
 15:145 aethera et augustae reserabo oracula mentis:
 15:146 magna nec ingeniis investigata priorum
 15:147 quaeque diu latuere, canam; iuvat ire per alta
 15:148 astra, iuvat terris et inerti sede relicta
 15:149 nube vehi validique umeris insistere Atlantis
 15:150 palantesque homines passim et rationis egentes
 15:151 despectare procul trepidosque obitumque timentes
 15:152 sic exhortari seriemque evolvere fati!

 15:153 'O genus attonitum gelidae formidine mortis,
 15:154 quid Styga, quid tenebras et nomina vana timetis,
 15:155 materiem vatum, falsi terricula mundi?
 15:156 corpora, sive rogus flamma seu tabe vetustas
 15:157 abstulerit, mala posse pati non ulla putetis!
 15:158 morte carent animae semperque priore relicta
 15:159 sede novis domibus vivunt habitantque receptae:
 15:160 ipse ego (nam memini) Troiani tempore belli
 15:161 Panthoides Euphorbus eram, cui pectore quondam
 15:162 haesit in adverso gravis hasta minoris Atridae;
 15:163 cognovi clipeum, laevae gestamina nostrae,
 15:164 nuper Abanteis templo Iunonis in Argis!
 15:165 omnia mutantur, nihil interit: errat et illinc
 15:166 huc venit, hinc illuc, et quoslibet occupat artus
 15:167 spiritus eque feris humana in corpora transit
 15:168 inque feras noster, nec tempore deperit ullo,
 15:169 utque novis facilis signatur cera figuris
 15:170 nec manet ut fuerat nec formam servat eandem,
 15:171 sed tamen ipsa eadem est, animam sic semper eandem
 15:172 esse, sed in varias doceo migrare figuras.
 15:173 ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris,
 15:174 parcite, vaticinor, cognatas caede nefanda
 15:175 exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur!

 15:176 'Et quoniam magno feror aequore plenaque ventis
 15:177 vela dedi: nihil est toto, quod perstet, in orbe.
 15:178 cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago;
 15:179 ipsa quoque adsiduo labuntur tempora motu,
 15:180 non secus ac flumen; neque enim consistere flumen
 15:181 nec levis hora potest: sed ut unda inpellitur unda
 15:182 urgeturque prior veniente urgetque priorem,
 15:183 tempora sic fugiunt pariter pariterque sequuntur
 15:184 et nova sunt semper; nam quod fuit ante, relictum est,
 15:185 fitque, quod haut fuerat, momentaque cuncta novantur.

 15:186 'Cernis et emensas in lucem tendere noctes,
 15:187 et iubar hoc nitidum nigrae succedere nocti;
 15:188 nec color est idem caelo, cum lassa quiete
 15:189 cuncta iacent media cumque albo Lucifer exit
 15:190 clarus equo rursusque alius, cum praevia lucis
 15:191 tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem.
 15:192 ipse dei clipeus, terra cum tollitur ima,
 15:193 mane rubet, terraque rubet cum conditur ima,
 15:194 candidus in summo est, melior natura quod illic
 15:195 aetheris est terraeque procul contagia fugit.
 15:196 nec par aut eadem nocturnae forma Dianae
 15:197 esse potest umquam semperque hodierna sequente,
 15:198 si crescit, minor est, maior, si contrahit orbem.

 15:199 'Quid? non in species succedere quattuor annum
 15:200 adspicis, aetatis peragentem imitamina nostrae?
 15:201 nam tener et lactens puerique simillimus aevo
 15:202 vere novo est: tunc herba recens et roboris expers
 15:203 turget et insolida est et spe delectat agrestes;
 15:204 omnia tunc florent, florumque coloribus almus
 15:205 ludit ager, neque adhuc virtus in frondibus ulla est.
 15:206 transit in aestatem post ver robustior annus
 15:207 fitque valens iuvenis: neque enim robustior aetas
 15:208 ulla nec uberior, nec quae magis ardeat, ulla est.
 15:209 excipit autumnus, posito fervore iuventae
 15:210 maturus mitisque inter iuvenemque senemque
 15:211 temperie medius, sparsus quoque tempora canis.
 15:212 inde senilis hiems tremulo venit horrida passu,
 15:213 aut spoliata suos, aut, quos habet, alba capillos.

 15:214 'Nostra quoque ipsorum semper requieque sine ulla
 15:215 corpora vertuntur, nec quod fuimusve sumusve,
 15:216 cras erimus; fuit illa dies, qua semina tantum
 15:217 spesque hominum primae matris latitavimus alvo:
 15:218 artifices natura manus admovit et angi
 15:219 corpora visceribus distentae condita matris
 15:220 noluit eque domo vacuas emisit in auras.
 15:221 editus in lucem iacuit sine viribus infans;
 15:222 mox quadrupes rituque tulit sua membra ferarum,
 15:223 paulatimque tremens et nondum poplite firmo
 15:224 constitit adiutis aliquo conamine nervis.
 15:225 inde valens veloxque fuit spatiumque iuventae
 15:226 transit et emeritis medii quoque temporis annis
 15:227 labitur occiduae per iter declive senectae.
 15:228 subruit haec aevi demoliturque prioris
 15:229 robora: fletque Milon senior, cum spectat inanes
 15:230 illos, qui fuerant solidorum mole tororum
 15:231 Herculeis similes, fluidos pendere lacertos;
 15:232 flet quoque, ut in speculo rugas adspexit aniles,
 15:233 Tyndaris et secum, cur sit bis rapta, requirit.
 15:234 tempus edax rerum, tuque, invidiosa vetustas,
 15:235 omnia destruitis vitiataque dentibus aevi
 15:236 paulatim lenta consumitis omnia morte!

 15:237 'Haec quoque non perstant, quae nos elementa vocamus,
 15:238 quasque vices peragant, animos adhibete: docebo.
 15:239 quattuor aeternus genitalia corpora mundus
 15:240 continet; ex illis duo sunt onerosa suoque
 15:241 pondere in inferius, tellus atque unda, feruntur,
 15:242 et totidem gravitate carent nulloque premente
 15:243 alta petunt, aer atque aere purior ignis.
 15:244 quae quamquam spatio distent, tamen omnia fiunt
 15:245 ex ipsis et in ipsa cadunt: resolutaque tellus
 15:246 in liquidas rarescit aquas, tenuatus in auras
 15:247 aeraque umor abit, dempto quoque pondere rursus
 15:248 in superos aer tenuissimus emicat ignes;
 15:249 inde retro redeunt, idemque retexitur ordo.
 15:250 ignis enim densum spissatus in aera transit,
 15:251 hic in aquas, tellus glomerata cogitur unda.

 15:252 'Nec species sua cuique manet, rerumque novatrix
 15:253 ex aliis alias reparat natura figuras:
 15:254 nec perit in toto quicquam, mihi credite, mundo,
 15:255 sed variat faciemque novat, nascique vocatur
 15:256 incipere esse aliud, quam quod fuit ante, morique
 15:257 desinere illud idem. cum sint huc forsitan illa,
 15:258 haec translata illuc, summa tamen omnia constant.

 15:259 'Nil equidem durare diu sub imagine eadem
 15:260 crediderim: sic ad ferrum venistis ab auro,
 15:261 saecula, sic totiens versa est fortuna locorum.
 15:262 vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus,
 15:263 esse fretum, vidi factas ex aequore terras;
 15:264 et procul a pelago conchae iacuere marinae,
 15:265 et vetus inventa est in montibus ancora summis;
 15:266 quodque fuit campus, vallem decursus aquarum
 15:267 fecit, et eluvie mons est deductus in aequor,
 15:268 eque paludosa siccis humus aret harenis,
 15:269 quaeque sitim tulerant, stagnata paludibus ument.
 15:270 hic fontes natura novos emisit, at illic
 15:271 clausit, et aut imis commota tremoribus orbis
 15:272 flumina prosiliunt, aut exsiccata residunt.
 15:273 sic ubi terreno Lycus est epotus hiatu,
 15:274 existit procul hinc alioque renascitur ore;
 15:275 sic modo conbibitur, tecto modo gurgite lapsus
 15:276 redditur Argolicis ingens Erasinus in arvis,
 15:277 et Mysum capitisque sui ripaeque prioris
 15:278 paenituisse ferunt, alia nunc ire Caicum;
 15:279 nec non Sicanias volvens Amenanus harenas
 15:280 nunc fluit, interdum suppressis fontibus aret.
 15:281 ante bibebatur, nunc, quas contingere nolis,
 15:282 fundit Anigrus aquas, postquam, nisi vatibus omnis
 15:283 eripienda fides, illic lavere bimembres
 15:284 vulnera, clavigeri quae fecerat Herculis arcus.
 15:285 quid? non et Scythicis Hypanis de montibus ortus,
 15:286 qui fuerat dulcis, salibus vitiatur amaris?

 15:287 'Fluctibus ambitae fuerant Antissa Pharosque
 15:288 et Phoenissa Tyros: quarum nunc insula nulla est.
 15:289 Leucada continuam veteres habuere coloni:
 15:290 nunc freta circueunt; Zancle quoque iuncta fuisse
 15:291 dicitur Italiae, donec confinia pontus
 15:292 abstulit et media tellurem reppulit unda;
 15:293 si quaeras Helicen et Burin, Achaidas urbes,
 15:294 invenies sub aquis, et adhuc ostendere nautae
 15:295 inclinata solent cum moenibus oppida mersis.
 15:296 est prope Pittheam tumulus Troezena, sine ullis
 15:297 arduus arboribus, quondam planissima campi
 15:298 area, nunc tumulus; nam (res horrenda relatu)
 15:299 vis fera ventorum, caecis inclusa cavernis,
 15:300 exspirare aliqua cupiens luctataque frustra
 15:301 liberiore frui caelo, cum carcere rima
 15:302 nulla foret toto nec pervia flatibus esset,
 15:303 extentam tumefecit humum, ceu spiritus oris
 15:304 tendere vesicam solet aut derepta bicorni
 15:305 terga capro; tumor ille loci permansit et alti
 15:306 collis habet speciem longoque induruit aevo.

 15:307 'Plurima cum subeant audita et cognita nobis,
 15:308 pauca super referam. quid? non et lympha figuras
 15:309 datque capitque novas? medio tua, corniger Ammon,
 15:310 unda die gelida est, ortuque obituque calescit,
 15:311 admotis Athamanas aquis accendere lignum
 15:312 narratur, minimos cum luna recessit in orbes.
 15:313 flumen habent Cicones, quod potum saxea reddit
 15:314 viscera, quod tactis inducit marmora rebus;
 15:315 Crathis et huic Subaris nostris conterminus oris
 15:316 electro similes faciunt auroque capillos;
 15:317 quodque magis mirum est, sunt, qui non corpora tantum,
 15:318 verum animos etiam valeant mutare liquores:
 15:319 cui non audita est obscenae Salmacis undae
 15:320 Aethiopesque lacus? quos si quis faucibus hausit,
 15:321 aut furit aut patitur mirum gravitate soporem;
 15:322 Clitorio quicumque sitim de fonte levavit,
 15:323 vina fugit gaudetque meris abstemius undis,
 15:324 seu vis est in aqua calido contraria vino,
 15:325 sive, quod indigenae memorant, Amythaone natus,
 15:326 Proetidas attonitas postquam per carmen et herbas
 15:327 eripuit furiis, purgamina mentis in illas
 15:328 misit aquas, odiumque meri permansit in undis.
 15:329 huic fluit effectu dispar Lyncestius amnis,
 15:330 quem quicumque parum moderato gutture traxit,
 15:331 haut aliter titubat, quam si mera vina bibisset.
 15:332 est locus Arcadiae, Pheneon dixere priores,
 15:333 ambiguis suspectus aquis, quas nocte timeto:
 15:334 nocte nocent potae, sine noxa luce bibuntur;
 15:335 sic alias aliasque lacus et flumina vires
 15:336 concipiunt.Ætempusque fuit, quo navit in undis,
 15:337 nunc sedet Ortygie; timuit concursibus Argo
 15:338 undarum sparsas Symplegadas elisarum,
 15:339 quae nunc inmotae perstant ventisque resistunt.
 15:340 nec quae sulphureis ardet fornacibus Aetne,
 15:341 ignea semper erit, neque enim fuit ignea semper.
 15:342 nam sive est animal tellus et vivit habetque
 15:343 spiramenta locis flammam exhalantia multis,
 15:344 spirandi mutare vias, quotiensque movetur,
 15:345 has finire potest, illas aperire cavernas;
 15:346 sive leves imis venti cohibentur in antris
 15:347 saxaque cum saxis et habentem semina flammae
 15:348 materiam iactant, ea concipit ictibus ignem,
 15:349 antra relinquentur sedatis frigida ventis;
 15:350 sive bitumineae rapiunt incendia vires,
 15:351 luteave exiguis ardescunt sulphura fumis,
 15:352 nempe, ubi terra cibos alimentaque pinguia flammae
 15:353 non dabit absumptis per longum viribus aevum,
 15:354 naturaeque suum nutrimen deerit edaci,
 15:355 non feret illa famem desertaque deseret ignis.

 15:356 'Esse viros fama est in Hyperborea Pallene,
 15:357 qui soleant levibus velari corpora plumis,
 15:358 cum Tritoniacam noviens subiere paludem;
 15:359 haut equidem credo: sparsae quoque membra venenis
 15:360 exercere artes Scythides memorantur easdem.

 15:361 'Siqua fides rebus tamen est addenda probatis,
 15:362 nonne vides, quaecumque mora fluidove calore
 15:363 corpora tabuerint, in parva animalia verti?
 15:364 in scrobe deiecto mactatos obrue tauros
 15:365 (cognita res usu): de putri viscere passim
 15:366 florilegae nascuntur apes, quae more parentum
 15:367 rura colunt operique favent in spemque laborant.
 15:368 pressus humo bellator equus crabronis origo est;
 15:369 concava litoreo si demas bracchia cancro,
 15:370 cetera supponas terrae, de parte sepulta
 15:371 scorpius exibit caudaque minabitur unca;
 15:372 quaeque solent canis frondes intexere filis
 15:373 agrestes tineae (res observata colonis)
 15:374 ferali mutant cum papilione figuram.

 15:375 'Semina limus habet virides generantia ranas,
 15:376 et generat truncas pedibus, mox apta natando
 15:377 crura dat, utque eadem sint longis saltibus apta,
 15:378 posterior partes superat mensura priores.
 15:379 nec catulus, partu quem reddidit ursa recenti,
 15:380 sed male viva caro est; lambendo mater in artus
 15:381 fingit et in formam, quantam capit ipse, reducit.
 15:382 nonne vides, quos cera tegit sexangula fetus
 15:383 melliferarum apium sine membris corpora nasci
 15:384 et serosque pedes serasque adsumere pennas?
 15:385 Iunonis volucrem, quae cauda sidera portat,
 15:386 armigerumque Iovis Cythereiadasque columbas
 15:387 et genus omne avium mediis e partibus ovi,
 15:388 ni sciret fieri, fieri quis posse putaret?
 15:389 sunt qui, cum clauso putrefacta est spina sepulcro,
 15:390 mutari credant humanas angue medullas.

 15:391 'Haec tamen ex aliis generis primordia ducunt,
 15:392 una est, quae reparet seque ipsa reseminet, ales:
 15:393 Assyrii phoenica vocant; non fruge neque herbis,
 15:394 sed turis lacrimis et suco vivit amomi.
 15:395 haec ubi quinque suae conplevit saecula vitae,
 15:396 ilicet in ramis tremulaeque cacumine palmae
 15:397 unguibus et puro nidum sibi construit ore,
 15:398 quo simul ac casias et nardi lenis aristas
 15:399 quassaque cum fulva substravit cinnama murra,
 15:400 se super inponit finitque in odoribus aevum.
 15:401 inde ferunt, totidem qui vivere debeat annos,
 15:402 corpore de patrio parvum phoenica renasci;
 15:403 cum dedit huic aetas vires, onerique ferendo est,
 15:404 ponderibus nidi ramos levat arboris altae
 15:405 fertque pius cunasque suas patriumque sepulcrum
 15:406 perque leves auras Hyperionis urbe potitus
 15:407 ante fores sacras Hyperionis aede reponit.

 15:408 'Si tamen est aliquid mirae novitatis in istis,
 15:409 alternare vices et, quae modo femina tergo
 15:410 passa marem est, nunc esse marem miremur hyaenam;
 15:411 id quoque, quod ventis animal nutritur et aura,
 15:412 protinus adsimulat, tetigit quoscumque colores.
 15:413 victa racemifero lyncas dedit India Baccho:
 15:414 e quibus, ut memorant, quicquid vesica remisit,
 15:415 vertitur in lapides et congelat aere tacto.
 15:416 sic et curalium quo primum contigit auras
 15:417 tempore, durescit: mollis fuit herba sub undis.

 15:418 'Desinet ante dies et in alto Phoebus anhelos
 15:419 aequore tinguet equos, quam consequar omnia verbis
 15:420 in species translata novas: sic tempora verti
 15:421 cernimus atque illas adsumere robora gentes,
 15:422 concidere has; sic magna fuit censuque virisque
 15:423 perque decem potuit tantum dare sanguinis annos,
 15:424 nunc humilis veteres tantummodo Troia ruinas
 15:425 et pro divitiis tumulos ostendit avorum.
 15:426 clara fuit Sparte, magnae viguere Mycenae,
 15:427 nec non et Cecropis, nec non Amphionis arces.
 15:428 vile solum Sparte est, altae cecidere Mycenae,
 15:429 Oedipodioniae quid sunt, nisi nomina, Thebae?
 15:430 quid Pandioniae restant, nisi nomen, Athenae?
 15:431 nunc quoque Dardaniam fama est consurgere Romam,
 15:432 Appenninigenae quae proxima Thybridis undis
 15:433 mole sub ingenti rerum fundamina ponit:
 15:434 haec igitur formam crescendo mutat et olim
 15:435 inmensi caput orbis erit! sic dicere vates
 15:436 faticinasque ferunt sortes, quantumque recordor,
 15:437 Priamides Helenus flenti dubioque salutis
 15:438 dixerat Aeneae, cum res Troiana labaret:
 15:439 "nate dea, si nota satis praesagia nostrae
 15:440 mentis habes, non tota cadet te sospite Troia!
 15:441 flamma tibi ferrumque dabunt iter: ibis et una
 15:442 Pergama rapta feres, donec Troiaeque tibique
 15:443 externum patria contingat amicius arvum,
 15:444 urbem et iam cerno Phrygios debere nepotes,
 15:445 quanta nec est nec erit nec visa prioribus annis.
 15:446 hanc alii proceres per saecula longa potentem,
 15:447 sed dominam rerum de sanguine natus Iuli
 15:448 efficiet, quo cum tellus erit usa, fruentur
 15:449 aetheriae sedes, caelumque erit exitus illi."
 15:450 haec Helenum cecinisse penatigero Aeneae
 15:451 mente memor refero cognataque moenia laetor
 15:452 crescere et utiliter Phrygibus vicisse Pelasgos.

 15:453 'Ne tamen oblitis ad metam tendere longe
 15:454 exspatiemur equis, caelum et quodcumque sub illo est,
 15:455 inmutat formas, tellusque et quicquid in illa est.
 15:456 nos quoque, pars mundi, quoniam non corpora solum,
 15:457 verum etiam volucres animae sumus, inque ferinas
 15:458 possumus ire domos pecudumque in pectora condi,
 15:459 corpora, quae possint animas habuisse parentum
 15:460 aut fratrum aut aliquo iunctorum foedere nobis
 15:461 aut hominum certe, tuta esse et honesta sinamus
 15:462 neve Thyesteis cumulemus viscera mensis!
 15:463 quam male consuescit, quem se parat ille cruori
 15:464 inpius humano, vituli qui guttura ferro
 15:465 rumpit et inmotas praebet mugitibus aures,
 15:466 aut qui vagitus similes puerilibus haedum
 15:467 edentem iugulare potest aut alite vesci,
 15:468 cui dedit ipse cibos! quantum est, quod desit in istis
 15:469 ad plenum facinus? quo transitus inde paratur?
 15:470 bos aret aut mortem senioribus inputet annis,
 15:471 horriferum contra borean ovis arma ministret,
 15:472 ubera dent saturae manibus pressanda capellae!
 15:473 retia cum pedicis laqueosque artesque dolosas
 15:474 tollite! nec volucrem viscata fallite virga
 15:475 nec formidatis cervos includite pinnis
 15:476 nec celate cibis uncos fallacibus hamos;
 15:477 perdite siqua nocent, verum haec quoque perdite tantum:
 15:478 ora cruore vacent alimentaque mitia carpant!'

 15:479 Talibus atque aliis instructo pectore dictis
 15:480 in patriam remeasse ferunt ultroque petitum
 15:481 accepisse Numam populi Latialis habenas.
 15:482 coniuge qui felix nympha ducibusque Camenis
 15:483 sacrificos docuit ritus gentemque feroci
 15:484 adsuetam bello pacis traduxit ad artes.
 15:485 qui postquam senior regnumque aevumque peregit,
 15:486 exstinctum Latiaeque nurus populusque patresque
 15:487 deflevere Numam; nam coniunx urbe relicta
 15:488 vallis Aricinae densis latet abdita silvis
 15:489 sacraque Oresteae gemitu questuque Dianae
 15:490 inpedit. a! quotiens nymphae nemorisque lacusque,
 15:491 ne faceret, monuere et consolantia verba
 15:492 dixerunt! quotiens flenti Theseius heros
 15:493 'siste modum,' dixit 'neque enim fortuna querenda
 15:494 sola tua est; similes aliorum respice casus:
 15:495 mitius ista feres, utinamque exempla dolentem
 15:496 non mea te possent relevare! sed et mea possunt.

 15:497 'Fando aliquem Hippolytum vestras si contigit aures
 15:498 credulitate patris, sceleratae fraude novercae
 15:499 occubuisse neci, mirabere, vixque probabo,
 15:500 sed tamen ille ego sum. me Pasiphaeia quondam
 15:501 temptatum frustra patrium temerare cubile,
 15:502 quod voluit, finxit voluisse et, crimine verso
 15:503 (indiciine metu magis offensane repulsae?)
 15:504 damnavit, meritumque nihil pater eicit urbe
 15:505 hostilique caput prece detestatur euntis.
 15:506 Pittheam profugo curru Troezena petebam
 15:507 iamque Corinthiaci carpebam litora ponti,
 15:508 cum mare surrexit, cumulusque inmanis aquarum
 15:509 in montis speciem curvari et crescere visus
 15:510 et dare mugitus summoque cacumine findi;
 15:511 corniger hinc taurus ruptis expellitur undis
 15:512 pectoribusque tenus molles erectus in auras
 15:513 naribus et patulo partem maris evomit ore.
 15:514 corda pavent comitum, mihi mens interrita mansit
 15:515 exiliis contenta suis, cum colla feroces
 15:516 ad freta convertunt adrectisque auribus horrent
 15:517 quadrupedes monstrique metu turbantur et altis
 15:518 praecipitant currum scopulis; ego ducere vana
 15:519 frena manu spumis albentibus oblita luctor
 15:520 et retro lentas tendo resupinus habenas.
 15:521 nec tamen has vires rabies superasset equorum,
 15:522 ni rota, perpetuum qua circumvertitur axem,
 15:523 stipitis occursu fracta ac disiecta fuisset.
 15:524 excutior curru, lorisque tenentibus artus
 15:525 viscera viva trahi, nervos in stipe teneri,
 15:526 membra rapi partim partimque reprensa relinqui,
 15:527 ossa gravem dare fracta sonum fessamque videres
 15:528 exhalari animam nullasque in corpore partes,
 15:529 noscere quas posses: unumque erat omnia vulnus.
 15:530 num potes aut audes cladi conponere nostrae,
 15:531 nympha, tuam? vidi quoque luce carentia regna
 15:532 et lacerum fovi Phlegethontide corpus in unda,
 15:533 nec nisi Apollineae valido medicamine prolis
 15:534 reddita vita foret; quam postquam fortibus herbis
 15:535 atque ope Paeonia Dite indignante recepi,
 15:536 tum mihi, ne praesens augerem muneris huius
 15:537 invidiam, densas obiecit Cynthia nubes,
 15:538 utque forem tutus possemque inpune videri,
 15:539 addidit aetatem nec cognoscenda reliquit
 15:540 ora mihi Cretenque diu dubitavit habendam
 15:541 traderet an Delon: Delo Creteque relictis
 15:542 hic posuit nomenque simul, quod possit equorum
 15:543 admonuisse, iubet deponere "qui" que "fuisti
 15:544 Hippolytus," dixit "nunc idem Virbius esto!"
 15:545 hoc nemus inde colo de disque minoribus unus
 15:546 numine sub dominae lateo atque accenseor illi.'

 15:547 Non tamen Egeriae luctus aliena levare
 15:548 damna valent; montisque iacens radicibus imis
 15:549 liquitur in lacrimas, donec pietate dolentis
 15:550 mota soror Phoebi gelidum de corpore fontem
 15:551 fecit et aeternas artus tenuavit in undas.

 15:552 Et nymphas tetigit nova res, et Amazone natus
 15:553 haut aliter stupuit, quam cum Tyrrhenus arator
 15:554 fatalem glaebam mediis adspexit in arvis
 15:555 sponte sua primum nulloque agitante moveri,
 15:556 sumere mox hominis terraeque amittere formam
 15:557 oraque venturis aperire recentia fatis:
 15:558 indigenae dixere Tagen, qui primus Etruscam
 15:559 edocuit gentem casus aperire futuros;
 15:560 utve Palatinis haerentem collibus olim
 15:561 cum subito vidit frondescere Romulus hastam,
 15:562 quae radice nova, non ferro stabat adacto
 15:563 et iam non telum, sed lenti viminis arbor
 15:564 non exspectatas dabat admirantibus umbras;
 15:565 aut sua fluminea cum vidit Cipus in unda
 15:566 cornua (vidit enim) falsamque in imagine credens
 15:567 esse fidem, digitis ad frontem saepe relatis,
 15:568 quae vidit, tetigit, nec iam sua lumina damnans
 15:569 restitit, ut victor domito remeabat ab hoste,
 15:570 ad caelumque oculos et eodem bracchia tollens
 15:571 'quicquid,' ait 'superi, monstro portenditur isto,
 15:572 seu laetum est, patriae laetum populoque Quirini,
 15:573 sive minax, mihi sit.' viridique e caespite factas
 15:574 placat odoratis herbosas ignibus aras
 15:575 vinaque dat pateris mactatarumque bidentum,
 15:576 quid sibi significent, trepidantia consulit exta;
 15:577 quae simul adspexit Tyrrhenae gentis haruspex,
 15:578 magna quidem rerum molimina vidit in illis,
 15:579 non manifesta tamen; cum vero sustulit acre
 15:580 a pecudis fibris ad Cipi cornua lumen,
 15:581 'rex,' ait 'o! salve! tibi enim, tibi, Cipe, tuisque
 15:582 hic locus et Latiae parebunt cornibus arces.
 15:583 tu modo rumpe moras portasque intrare patentes
 15:584 adpropera! sic fata iubent; namque urbe receptus
 15:585 rex eris et sceptro tutus potiere perenni.'
 15:586 rettulit ille pedem torvamque a moenibus urbis
 15:587 avertens faciem 'procul, a! procul omnia' dixit
 15:588 'talia di pellant! multoque ego iustius aevum
 15:589 exul agam, quam me videant Capitolia regem.'
 15:590 dixit et extemplo populumque gravemque senatum
 15:591 convocat, ante tamen pacali cornua lauro
 15:592 velat et aggeribus factis a milite forti
 15:593 insistit priscosque deos e more precatus
 15:594 'est' ait 'hic unus, quem vos nisi pellitis urbe,
 15:595 rex erit: is qui sit, signo, non nomine dicam:
 15:596 cornua fronte gerit! quem vobis indicat augur,
 15:597 si Romam intrarit, famularia iura daturum.
 15:598 ille quidem potuit portas inrumpere apertas,
 15:599 sed nos obstitimus, quamvis coniunctior illo
 15:600 nemo mihi est: vos urbe virum prohibete, Quirites,
 15:601 vel, si dignus erit, gravibus vincite catenis
 15:602 aut finite metum fatalis morte tyranni!'
 15:603 qualia succinctis, ubi trux insibilat eurus,
 15:604 murmura pinetis fiunt, aut qualia fluctus
 15:605 aequorei faciunt, siquis procul audiat illos,
 15:606 tale sonat populus; sed per confusa frementis
 15:607 verba tamen vulgi vox eminet una 'quis ille est?'
 15:608 et spectant frontes praedictaque cornua quaerunt.
 15:609 rursus ad hos Cipus 'quem poscitis,' inquit 'habetis'
 15:610 et dempta capiti populo prohibente corona
 15:611 exhibuit gemino praesignia tempora cornu.
 15:612 demisere oculos omnes gemitumque dedere
 15:613 atque illud meritis clarum (quis credere possit?)
 15:614 inviti videre caput: nec honore carere
 15:615 ulterius passi festam inposuere coronam;
 15:616 at proceres, quoniam muros intrare vetaris,
 15:617 ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere,
 15:618 quantum depresso subiectis bobus aratro
 15:619 conplecti posses ad finem lucis ab ortu.
 15:620 cornuaque aeratis miram referentia formam
 15:621 postibus insculpunt, longum mansura per aevum.

 15:622 Pandite nunc, Musae, praesentia numina vatum,
 15:623 (scitis enim, nec vos fallit spatiosa vetustas,)
 15:624 unde Coroniden circumflua Thybridis alti
 15:625 insula Romuleae sacris adiecerit urbis.

 15:626 Dira lues quondam Latias vitiaverat auras,
 15:627 pallidaque exsangui squalebant corpora morbo.
 15:628 funeribus fessi postquam mortalia cernunt
 15:629 temptamenta nihil, nihil artes posse medentum,
 15:630 auxilium caeleste petunt mediamque tenentes
 15:631 orbis humum Delphos adeunt, oracula Phoebi,
 15:632 utque salutifera miseris succurrere rebus
 15:633 sorte velit tantaeque urbis mala finiat, orant:
 15:634 et locus et laurus et, quas habet ipse, pharetrae
 15:635 intremuere simul, cortinaque reddidit imo
 15:636 hanc adyto vocem pavefactaque pectora movit
 15:637 'quod petis hinc, propiore loco, Romane, petisses,
 15:638 et pete nunc propiore loco: nec Apolline vobis,
 15:639 qui minuat luctus, opus est, sed Apolline nato.
 15:640 ite bonis avibus prolemque accersite nostram.'
 15:641 iussa dei prudens postquam accepere senatus,
 15:642 quam colat, explorant, iuvenis Phoebeius urbem,
 15:643 quique petant ventis Epidauria litora, mittunt;
 15:644 quae simul incurva missi tetigere carina,
 15:645 concilium Graiosque patres adiere, darentque,
 15:646 oravere, deum, qui praesens funera gentis
 15:647 finiat Ausoniae: certas ita dicere sortes.
 15:648 dissidet et variat sententia, parsque negandum
 15:649 non putat auxilium, multi retinere suamque
 15:650 non emittere opem nec numina tradere suadent:
 15:651 dum dubitant, seram pepulere crepuscula lucem;
 15:652 umbraque telluris tenebras induxerat orbi,
 15:653 cum deus in somnis opifer consistere visus
 15:654 ante tuum, Romane, torum, sed qualis in aede
 15:655 esse solet, baculumque tenens agreste sinistra
 15:656 caesariem longae dextra deducere barbae
 15:657 et placido tales emittere pectore voces:
 15:658 'pone metus! veniam simulacraque nostra relinquam.
 15:659 hunc modo serpentem, baculum qui nexibus ambit,
 15:660 perspice et usque nota visu, ut cognoscere possis!
 15:661 vertar in hunc: sed maior ero tantusque videbor,
 15:662 in quantum verti caelestia corpora debent.'
 15:663 extemplo cum voce deus, cum voce deoque
 15:664 somnus abit, somnique fugam lux alma secuta est.
 15:665 postera sidereos aurora fugaverat ignes:
 15:666 incerti, quid agant, proceres ad templa petiti
 15:667 conveniunt operosa dei, quaque ipse morari
 15:668 sede velit, signis caelestibus indicet, orant.
 15:669 vix bene desierant, cum cristis aureus altis
 15:670 in serpente deus praenuntia sibila misit
 15:671 adventuque suo signumque arasque foresque
 15:672 marmoreumque solum fastigiaque aurea movit
 15:673 pectoribusque tenus media sublimis in aede
 15:674 constitit atque oculos circumtulit igne micantes:
 15:675 territa turba pavet, cognovit numina castos
 15:676 evinctus vitta crines albente sacerdos
 15:677 et 'deus en, deus est! animis linguisque favete,
 15:678 quisquis ades!' dixit 'sis, o pulcherrime, visus
 15:679 utiliter populosque iuves tua sacra colentes!'
 15:680 quisquis adest, iussum veneratur numen, et omnes
 15:681 verba sacerdotis referunt geminata piumque
 15:682 Aeneadae praestant et mente et voce favorem.
 15:683 adnuit his motisque deus rata pignora cristis
 15:684 ter repetita dedit vibrata sibila lingua;
 15:685 tum gradibus nitidis delabitur oraque retro
 15:686 flectit et antiquas abiturus respicit aras
 15:687 adsuetasque domos habitataque templa salutat.
 15:688 inde per iniectis adopertam floribus ingens
 15:689 serpit humum flectitque sinus mediamque per urbem
 15:690 tendit ad incurvo munitos aggere portus.
 15:691 restitit hic agmenque suum turbaeque sequentis
 15:692 officium placido visus dimittere vultu
 15:693 corpus in Ausonia posuit rate: numinis illa
 15:694 sensit onus, pressa estque dei gravitate carina;
 15:695 Aeneadae gaudent caesoque in litore tauro
 15:696 torta coronatae solvunt retinacula navis.
 15:697 inpulerat levis aura ratem: deus eminet alte
 15:698 inpositaque premens puppim cervice recurvam
 15:699 caeruleas despectat aquas modicisque per aequor
 15:700 Ionium zephyris sextae Pallantidos ortu
 15:701 Italiam tenuit praeterque Lacinia templo
 15:702 nobilitate deae Scylaceaque litora fertur;
 15:703 linquit Iapygiam laevisque Amphrisia remis
 15:704 saxa fugit, dextra praerupta Cocinthia parte,
 15:705 Romethiumque legit Caulonaque Naryciamque
 15:706 evincitque fretum Siculique angusta Pelori
 15:707 Hippotadaeque domos regis Temesesque metalla
 15:708 Leucosiamque petit tepidique rosaria Paesti.
 15:709 inde legit Capreas promunturiumque Minervae
 15:710 et Surrentino generosos palmite colles
 15:711 Herculeamque urbem Stabiasque et in otia natam
 15:712 Parthenopen et ab hac Cumaeae templa Sibyllae.
 15:713 hinc calidi fontes lentisciferumque tenetur
 15:714 Liternum multamque trahens sub gurgite harenam
 15:715 Volturnus niveisque frequens Sinuessa columbis
 15:716 Minturnaeque graves et quam tumulavit alumnus
 15:717 Antiphataeque domus Trachasque obsessa palude
 15:718 et tellus Circaea et spissi litoris Antium.
 15:719 huc ubi veliferam nautae advertere carinam,
 15:720 (asper enim iam pontus erat), deus explicat orbes
 15:721 perque sinus crebros et magna volumina labens
 15:722 templa parentis init flavum tangentia litus.
 15:723 aequore placato patrias Epidaurius aras
 15:724 linquit et hospitio iuncti sibi numinis usus
 15:725 litoream tractu squamae crepitantis harenam
 15:726 sulcat et innixus moderamine navis in alta
 15:727 puppe caput posuit, donec Castrumque sacrasque
 15:728 Lavini sedes Tiberinaque ad ostia venit.
 15:729 huc omnis populi passim matrumque patrumque
 15:730 obvia turba ruit, quaeque ignes, Troica, servant,
 15:731 Vesta, tuos, laetoque deum clamore salutant.
 15:732 quaque per adversas navis cita ducitur undas,
 15:733 tura super ripas aris ex ordine factis
 15:734 parte ab utraque sonant et odorant aera fumis,
 15:735 ictaque coniectos incalfacit hostia cultros.
 15:736 iamque caput rerum, Romanam intraverat urbem:
 15:737 erigitur serpens summoque acclinia malo
 15:738 colla movet sedesque sibi circumspicit aptas.
 15:739 scinditur in geminas partes circumfluus amnis
 15:740 (Insula nomen habet) laterumque a parte duorum
 15:741 porrigit aequales media tellure lacertos:
 15:742 huc se de Latia pinu Phoebeius anguis
 15:743 contulit et finem specie caeleste resumpta
 15:744 luctibus inposuit venitque salutifer urbi.

 15:745 Hic tamen accessit delubris advena nostris:
 15:746 Caesar in urbe sua deus est; quem Marte togaque
 15:747 praecipuum non bella magis finita triumphis
 15:748 resque domi gestae properataque gloria rerum
 15:749 in sidus vertere novum stellamque comantem,
 15:750 quam sua progenies; neque enim de Caesaris actis
 15:751 ullum maius opus, quam quod pater exstitit huius:
 15:752 scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos
 15:753 perque papyriferi septemflua flumina Nili
 15:754 victrices egisse rates Numidasque rebelles
 15:755 Cinyphiumque Iubam Mithridateisque tumentem
 15:756 nominibus Pontum populo adiecisse Quirini
 15:757 et multos meruisse, aliquos egisse triumphos,
 15:758 quam tantum genuisse virum, quo praeside rerum
 15:759 humano generi, superi, favistis abunde!
 15:760 ne foret hic igitur mortali semine cretus,
 15:761 ille deus faciendus erat; quod ut aurea vidit
 15:762 Aeneae genetrix, vidit quoque triste parari
 15:763 pontifici letum et coniurata arma moveri,
 15:764 palluit et cunctis, ut cuique erat obvia, divis
 15:765 'adspice,' dicebat 'quanta mihi mole parentur
 15:766 insidiae, quantaque caput cum fraude petatur,
 15:767 quod de Dardanio solum mihi restat Iulo.
 15:768 solane semper ero iustis exercita curis,
 15:769 quam modo Tydidae Calydonia vulneret hasta,
 15:770 nunc male defensae confundant moenia Troiae,
 15:771 quae videam natum longis erroribus actum
 15:772 iactarique freto sedesque intrare silentum
 15:773 bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur,
 15:774 cum Iunone magis? quid nunc antiqua recordor
 15:775 damna mei generis? timor hic meminisse priorum
 15:776 non sinit; en acui sceleratos cernitis enses.
 15:777 quos prohibete, precor, facinusque repellite neve
 15:778 caede sacerdotis flammas exstinguite Vestae!'

 15:779 Talia nequiquam toto Venus anxia caelo
 15:780 verba iacit superosque movet, qui rumpere quamquam
 15:781 ferrea non possunt veterum decreta sororum,
 15:782 signa tamen luctus dant haut incerta futuri;
 15:783 arma ferunt inter nigras crepitantia nubes
 15:784 terribilesque tubas auditaque cornua caelo
 15:785 praemonuisse nefas; solis quoque tristis imago
 15:786 lurida sollicitis praebebat lumina terris;
 15:787 saepe faces visae mediis ardere sub astris,
 15:788 saepe inter nimbos guttae cecidere cruentae;
 15:789 caerulus et vultum ferrugine Lucifer atra
 15:790 sparsus erat, sparsi lunares sanguine currus;
 15:791 tristia mille locis Stygius dedit omina bubo,
 15:792 mille locis lacrimavit ebur, cantusque feruntur
 15:793 auditi sanctis et verba minantia lucis.
 15:794 victima nulla litat, magnosque instare tumultus
 15:795 fibra monet, caesumque caput reperitur in extis,
 15:796 inque foro circumque domos et templa deorum
 15:797 nocturnos ululasse canes umbrasque silentum
 15:798 erravisse ferunt motamque tremoribus urbem.
 15:799 non tamen insidias venturaque vincere fata
 15:800 praemonitus potuere deum, strictique feruntur
 15:801 in templum gladii: neque enim locus ullus in urbe
 15:802 ad facinus diramque placet nisi curia caedem.
 15:803 tum vero Cytherea manu percussit utraque
 15:804 pectus et Aeneaden molitur condere nube,
 15:805 qua prius infesto Paris est ereptus Atridae,
 15:806 et Diomedeos Aeneas fugerat enses.
 15:807 talibus hanc genitor: 'sola insuperabile fatum,
 15:808 nata, movere paras? intres licet ipsa sororum
 15:809 tecta trium: cernes illic molimine vasto
 15:810 ex aere et solido rerum tabularia ferro,
 15:811 quae neque concursum caeli neque fulminis iram
 15:812 nec metuunt ullas tuta atque aeterna ruinas;
 15:813 invenies illic incisa adamante perenni
 15:814 fata tui generis: legi ipse animoque notavi
 15:815 et referam, ne sis etiamnum ignara futuri.
 15:816 hic sua conplevit, pro quo, Cytherea, laboras,
 15:817 tempora, perfectis, quos terrae debuit, annis.
 15:818 ut deus accedat caelo templisque colatur,
 15:819 tu facies natusque suus, qui nominis heres
 15:820 inpositum feret unus onus caesique parentis
 15:821 nos in bella suos fortissimus ultor habebit.
 15:822 illius auspiciis obsessae moenia pacem
 15:823 victa petent Mutinae, Pharsalia sentiet illum,
 15:824 Emathiique iterum madefient caede Philippi,
 15:825 et magnum Siculis nomen superabitur undis,
 15:826 Romanique ducis coniunx Aegyptia taedae
 15:827 non bene fisa cadet, frustraque erit illa minata,
 15:828 servitura suo Capitolia nostra Canopo.
 15:829 quid tibi barbariam gentesque ab utroque iacentes
 15:830 oceano numerem? quodcunque habitabile tellus
 15:831 sustinet, huius erit: pontus quoque serviet illi!

 15:832 'Pace data terris animum ad civilia vertet
 15:833 iura suum legesque feret iustissimus auctor
 15:834 exemploque suo mores reget inque futuri
 15:835 temporis aetatem venturorumque nepotum
 15:836 prospiciens prolem sancta de coniuge natam
 15:837 ferre simul nomenque suum curasque iubebit,
 15:838 nec nisi cum senior meritis aequaverit annos,
 15:839 aetherias sedes cognataque sidera tanget.
 15:840 hanc animam interea caeso de corpore raptam
 15:841 fac iubar, ut semper Capitolia nostra forumque
 15:842 divus ab excelsa prospectet Iulius aede!'

 15:843 Vix ea fatus erat, medi cum sede senatus
 15:844 constitit alma Venus nulli cernenda suique
 15:845 Caesaris eripuit membris nec in aera solvi
 15:846 passa recentem animam caelestibus intulit astris
 15:847 dumque tulit, lumen capere atque ignescere sensit
 15:848 emisitque sinu: luna volat altius illa
 15:849 flammiferumque trahens spatioso limite crinem
 15:850 stella micat natique videns bene facta fatetur
 15:851 esse suis maiora et vinci gaudet ab illo.
 15:852 hic sua praeferri quamquam vetat acta paternis,
 15:853 libera fama tamen nullisque obnoxia iussis
 15:854 invitum praefert unaque in parte repugnat:
 15:855 sic magnus cedit titulis Agamemnonis Atreus,
 15:856 Aegea sic Theseus, sic Pelea vicit Achilles;
 15:857 denique, ut exemplis ipsos aequantibus utar,
 15:858 sic et Saturnus minor est Iove: Iuppiter arces
 15:859 temperat aetherias et mundi regna triformis,
 15:860 terra sub Augusto est; pater est et rector uterque.
 15:861 di, precor, Aeneae comites, quibus ensis et ignis
 15:862 cesserunt, dique Indigetes genitorque Quirine
 15:863 urbis et invicti genitor Gradive Quirini
 15:864 Vestaque Caesareos inter sacrata penates,
 15:865 et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta,
 15:866 quique tenes altus Tarpeias Iuppiter arces,
 15:867 quosque alios vati fas appellare piumque est:
 15:868 tarda sit illa dies et nostro serior aevo,
 15:869 qua caput Augustum, quem temperat, orbe relicto
 15:870 accedat caelo faveatque precantibus absens!

 15:871 Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis
 15:872 nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas.
 15:873 cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius
 15:874 ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi:
 15:875 parte tamen meliore mei super alta perennis
 15:876 astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum,
 15:877 quaque patet domitis Romana potentia terris,
 15:878 ore legar populi, perque omnia saecula fama,
 15:879 si quid habent veri vatum praesagia, vivam.