14:1 Iamque Giganteis iniectam faucibus Aetnen 14:2 arvaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri, 14:3 nescia nec quicquam iunctis debentia bubus 14:4 liquerat Euboicus tumidarum cultor aquarum, 14:5 liquerat et Zanclen adversaque moenia Regi 14:6 navifragumque fretum, gemino quod litore pressum 14:7 Ausoniae Siculaeque tenet confinia terrae. 14:8 inde manu magna Tyrrhena per aequora vectus 14:9 herbiferos adiit colles atque atria Glaucus 14:10 Sole satae Circes, variarum plena ferarum. 14:11 quam simul adspexit, dicta acceptaque salute, 14:12 'diva, dei miserere, precor! nam sola levare 14:13 tu potes hunc,' dixit 'videar modo dignus, amorem. 14:14 quanta sit herbarum, Titani, potentia, nulli 14:15 quam mihi cognitius, qui sum mutatus ab illis. 14:16 neve mei non nota tibi sit causa furoris: 14:17 litore in Italico, Messenia moenia contra, 14:18 Scylla mihi visa est. pudor est promissa precesque 14:19 blanditiasque meas contemptaque verba referre; 14:20 at tu, sive aliquid regni est in carmine, carmen 14:21 ore move sacro, sive expugnacior herba est, 14:22 utere temptatis operosae viribus herbae 14:23 nec medeare mihi sanesque haec vulnera mando, 14:24 fine nihil opus est: partem ferat illa caloris.' 14:25 at Circe (neque enim flammis habet aptius ulla 14:26 talibus ingenium, seu causa est huius in ipsa, 14:27 seu Venus indicio facit hoc offensa paterno,) 14:28 talia verba refert: 'melius sequerere volentem 14:29 optantemque eadem parilique cupidine captam. 14:30 dignus eras ultro (poteras certeque) rogari, 14:31 et, si spem dederis, mihi crede, rogaberis ultro. 14:32 neu dubites absitque tuae fiducia formae, 14:33 en ego, cum dea sim, nitidi cum filia Solis, 14:34 carmine cum tantum, tantum quoque gramine possim, 14:35 ut tua sim, voveo. spernentem sperne, sequenti 14:36 redde vices, unoque duas ulciscere facto.' 14:37 talia temptanti 'prius' inquit 'in aequore frondes' 14:38 Glaucus 'et in summis nascentur montibus algae, 14:39 Sospite quam Scylla nostri mutentur amores.' 14:40 indignata dea est et laedere quatenus ipsum 14:41 non poterat (nec vellet amans), irascitur illi, 14:42 quae sibi praelata est; venerisque offensa repulsa, 14:43 protinus horrendis infamia pabula sucis 14:44 conterit et tritis Hecateia carmina miscet 14:45 caerulaque induitur velamina perque ferarum 14:46 agmen adulantum media procedit ab aula 14:47 oppositumque petens contra Zancleia saxa 14:48 Region ingreditur ferventes aestibus undas, 14:49 in quibus ut solida ponit vestigia terra 14:50 summaque decurrit pedibus super aequora siccis. 14:51 parvus erat gurges, curvos sinuatus in arcus, 14:52 grata quies Scyllae: quo se referebat ab aestu 14:53 et maris et caeli, medio cum plurimus orbe 14:54 sol erat et minimas a vertice fecerat umbras. 14:55 hunc dea praevitiat portentificisque venenis 14:56 inquinat; hic pressos latices radice nocenti 14:57 spargit et obscurum verborum ambage novorum 14:58 ter noviens carmen magico demurmurat ore. 14:59 Scylla venit mediaque tenus descenderat alvo, 14:60 cum sua foedari latrantibus inguina monstris 14:61 adspicit ac primo credens non corporis illas 14:62 esse sui partes, refugitque abigitque timetque 14:63 ora proterva canum, sed quos fugit, attrahit una 14:64 et corpus quaerens femorum crurumque pedumque 14:65 Cerbereos rictus pro partibus invenit illis: 14:66 statque canum rabie subiectaque terga ferarum 14:67 inguinibus truncis uteroque exstante coercet. 14:68 Flevit amans Glaucus nimiumque hostiliter usae 14:69 viribus herbarum fugit conubia Circes; 14:70 Scylla loco mansit cumque est data copia, primum 14:71 in Circes odium sociis spoliavit Ulixem; 14:72 mox eadem Teucras fuerat mersura carinas, 14:73 ni prius in scopulum, qui nunc quoque saxeus exstat, 14:74 transformata foret: scopulum quoque navita vitat. 14:75 Hunc ubi Troianae remis avidamque Charybdin 14:76 evicere rates, cum iam prope litus adessent 14:77 Ausonium, Libycas vento referuntur ad oras. 14:78 excipit Aenean illic animoque domoque 14:79 non bene discidium Phrygii latura mariti 14:80 Sidonis; inque pyra sacri sub imagine facta 14:81 incubuit ferro deceptaque decipit omnes. 14:82 rursus harenosae fugiens nova moenia terrae 14:83 ad sedemque Erycis fidumque relatus Acesten 14:84 sacrificat tumulumque sui genitoris honorat. 14:85 quasque rates Iris Iunonia paene cremarat, 14:86 solvit et Hippotadae regnum terrasque calenti 14:87 sulphure fumantis Acheloiadumque relinquit 14:88 Sirenum scopulos, orbataque praeside pinus 14:89 Inarimen Prochytenque legit sterilique locatas 14:90 colle Pithecusas, habitantum nomine dictas. 14:91 quippe deum genitor, fraudem et periuria quondam 14:92 Cercopum exosus gentisque admissa dolosae, 14:93 in deforme viros animal mutavit, ut idem 14:94 dissimiles homini possent similesque videri, 14:95 membraque contraxit naresque a fronte resimas 14:96 contudit et rugis peraravit anilibus ora 14:97 totaque velatos flaventi corpora villo 14:98 misit in has sedes nec non prius abstulit usum 14:99 verborum et natae dira in periuria linguae; 14:100 posse queri tantum rauco stridore reliquit. 14:101 Has ubi praeteriit et Parthenopeia dextra 14:102 moenia deseruit, laeva de parte canori 14:103 Aeolidae tumulum et, loca feta palustribus ulvis, 14:104 litora Cumarum vivacisque antra Sibyllae 14:105 intrat et, ut manes adeat per Averna paternos, 14:106 orat. at illa diu vultum tellure moratum 14:107 erexit tandemque deo furibunda recepto 14:108 'magna petis,' dixit, 'vir factis maxime, cuius 14:109 dextera per ferrum, pietas spectata per ignes. 14:110 pone tamen, Troiane, metum: potiere petitis 14:111 Elysiasque domos et regna novissima mundi 14:112 me duce cognosces simulacraque cara parentis. 14:113 invia virtuti nulla est via.' dixit et auro 14:114 fulgentem ramum silva Iunonis Avernae 14:115 monstravit iussitque suo divellere trunco. 14:116 paruit Aeneas et formidabilis Orci 14:117 vidit opes atavosque suos umbramque senilem 14:118 magnanimi Anchisae; didicit quoque iura locorum, 14:119 quaeque novis essent adeunda pericula bellis. 14:120 inde ferens lassos averso tramite passus 14:121 cum duce Cumaea mollit sermone laborem. 14:122 dumque iter horrendum per opaca crepuscula carpit, 14:123 'seu dea tu praesens, seu dis gratissima,' dixit, 14:124 'numinis instar eris semper mihi, meque fatebor 14:125 muneris esse tui, quae me loca mortis adire, 14:126 quae loca me visae voluisti evadere mortis. 14:127 pro quibus aerias meritis evectus ad auras 14:128 templa tibi statuam, tribuam tibi turis honores.' 14:129 respicit hunc vates et suspiratibus haustis 14:130 'nec dea sum,' dixit 'nec sacri turis honore 14:131 humanum dignare caput, neu nescius erres, 14:132 lux aeterna mihi carituraque fine dabatur, 14:133 si mea virginitas Phoebo patuisset amanti. 14:134 dum tamen hanc sperat, dum praecorrumpere donis 14:135 me cupit, "elige," ait "virgo Cumaea, quid optes: 14:136 optatis potiere tuis." ego pulveris hausti 14:137 ostendens cumulum, quot haberet corpora pulvis, 14:138 tot mihi natales contingere vana rogavi; 14:139 excidit, ut peterem iuvenes quoque protinus annos. 14:140 hos tamen ille mihi dabat aeternamque iuventam, 14:141 si Venerem paterer: contempto munere Phoebi 14:142 innuba permaneo; sed iam felicior aetas 14:143 terga dedit, tremuloque gradu venit aegra senectus, 14:144 quae patienda diu est. nam iam mihi saecula septem 14:145 acta, tamen superest, numeros ut pulveris aequem, 14:146 ter centum messes, ter centum musta videre. 14:147 tempus erit, cum de tanto me corpore parvam 14:148 longa dies faciet, consumptaque membra senecta 14:149 ad minimum redigentur onus: nec amata videbor 14:150 nec placuisse deo, Phoebus quoque forsitan ipse 14:151 vel non cognoscet, vel dilexisse negabit: 14:152 usque adeo mutata ferar nullique videnda, 14:153 voce tamen noscar; vocem mihi fata relinquent.' 14:154 Talia convexum per iter memorante Sibylla 14:155 sedibus Euboicam Stygiis emergit in urbem 14:156 Troius Aeneas sacrisque ex more litatis 14:157 litora adit nondum nutricis habentia nomen. 14:158 hic quoque substiterat post taedia longa laborum 14:159 Neritius Macareus, comes experientis Ulixis. 14:160 desertum quondam mediis qui rupibus Aetnae 14:161 noscit Achaemeniden inprovisoque repertum 14:162 vivere miratus, 'qui te casusve deusve 14:163 servat, Achaemenide? cur' inquit 'barbara Graium 14:164 prora vehit? petitur vestra quae terra carina?' 14:165 talia quaerenti, iam non hirsutus amictu, 14:166 iam suus et spinis conserto tegmine nullis, 14:167 fatur Achaemenides: 'iterum Polyphemon et illos 14:168 adspiciam fluidos humano sanguine rictus, 14:169 hac mihi si potior domus est Ithaceque carina, 14:170 si minus Aenean veneror genitore, nec umquam 14:171 esse satis potero, praestem licet omnia, gratus. 14:172 quod loquor et spiro caelumque et sidera solis 14:173 respicio, possimne ingratus et inmemor esse? 14:174 ille dedit, quod non anima haec Cyclopis in ora 14:175 venit, et ut iam nunc lumen vitale relinquam, 14:176 aut tumulo aut certe non illa condar in alvo. 14:177 quid mihi tunc animi (nisi si timor abstulit omnem 14:178 sensum animumque) fuit, cum vos petere alta relictus 14:179 aequora conspexi? volui inclamare, sed hosti 14:180 prodere me timui: vestrae quoque clamor Ulixis 14:181 paene rati nocuit. vidi, cum monte revulsum 14:182 inmanem scopulum medias permisit in undas; 14:183 vidi iterum veluti tormenti viribus acta 14:184 vasta Giganteo iaculantem saxa lacerto 14:185 et, ne deprimeret fluctus ventusve carinam, 14:186 pertimui, iam me non esse oblitus in illa. 14:187 ut vero fuga vos a certa morte reduxit, 14:188 ille quidem totam gemebundus obambulat Aetnam 14:189 praetemptatque manu silvas et luminis orbus 14:190 rupibus incursat foedataque bracchia tabo 14:191 in mare protendens gentem exsecratur Achivam 14:192 atque ait: "o si quis referat mihi casus Ulixem, 14:193 aut aliquem e sociis, in quem mea saeviat ira, 14:194 viscera cuius edam, cuius viventia dextra 14:195 membra mea laniem, cuius mihi sanguis inundet 14:196 guttur, et elisi trepident sub dentibus artus: 14:197 quam nullum aut leve sit damnum mihi lucis ademptae!" 14:198 haec et plura ferox, me luridus occupat horror 14:199 spectantem vultus etiamnum caede madentes 14:200 crudelesque manus et inanem luminis orbem 14:201 membraque et humano concretam sanguine barbam. 14:202 mors erat ante oculos, minimum tamen illa malorum, 14:203 et iam prensurum, iam nunc mea viscera rebar 14:204 in sua mersurum, mentique haerebat imago 14:205 temporis illius, quo vidi bina meorum 14:206 ter quater adfligi sociorum corpora terrae, 14:207 cum super ipse iacens hirsuti more leonis 14:208 visceraque et carnes cumque albis ossa medullis 14:209 semianimesque artus avidam condebat in alvum; 14:210 me tremor invasit: stabam sine sanguine maestus, 14:211 mandentemque videns eiectantemque cruentas 14:212 ore dapes et frusta mero glomerata vomentem: 14:213 talia fingebam misero mihi fata parari 14:214 perque dies multos latitans omnemque tremiscens 14:215 ad strepitum mortemque timens cupidusque moriri 14:216 glande famem pellens et mixta frondibus herba 14:217 solus inops exspes leto poenaeque relictus 14:218 hanc procul adspexi longo post tempore navem 14:219 oravique fugam gestu ad litusque cucurri, 14:220 et movi: Graiumque ratis Troiana recepit! 14:221 tu quoque pande tuos, comitum gratissime, casus 14:222 et ducis et turbae, quae tecum est credita ponto.' 14:223 Aeolon ille refert Tusco regnare profundo, 14:224 Aeolon Hippotaden, cohibentem carcere ventos; 14:225 quos bovis inclusos tergo, memorabile munus, 14:226 Dulichium sumpsisse ducem flatuque secundo 14:227 lucibus isse novem et terram aspexisse petitam; 14:228 proxima post nonam cum sese aurora moveret, 14:229 invidia socios praedaeque cupidine victos 14:230 esse; ratos aurum, dempsisse ligamina ventis; 14:231 cum quibus isse retro, per quas modo venerat undas, 14:232 Aeoliique ratem portus repetisse tyranni. 14:233 'inde Lami veterem Laestrygonis' inquit 'in urbem 14:234 venimus: Antiphates terra regnabat in illa. 14:235 missus ad hunc ego sum, numero comitante duorum, 14:236 vixque fuga quaesita salus comitique mihique, 14:237 tertius e nobis Laestrygonis inpia tinxit 14:238 ora cruore suo. fugientibus instat et agmen 14:239 concitat Antiphates; coeunt et saxa trabesque 14:240 coniciunt merguntque viros merguntque carinas. 14:241 una tamen, quae nos ipsumque vehebat Ulixem, 14:242 effugit. amissa sociorum parte dolentes 14:243 multaque conquesti terris adlabimur illis, 14:244 quas procul hinc cernis (procul est, mihi crede, videnda 14:245 insula visa mihi!) tuque o iustissime Troum, 14:246 nate dea, (neque enim finito Marte vocandus 14:247 hostis es, Aenea) moneo, fuge litora Circes! 14:248 nos quoque Circaeo religata in litore pinu, 14:249 Antiphatae memores inmansuetique Cyclopis, 14:250 ire negabamus; sed tecta ignota subire 14:251 sorte sumus lecti: sors me fidumque Politen 14:252 Eurylochumque simul nimiique Elpenora vini 14:253 bisque novem socios Circaea ad moenia misit. 14:254 quae simul attigimus stetimusque in limine tecti, 14:255 mille lupi mixtaeque lupis ursaeque leaeque 14:256 occursu fecere metum, sed nulla timenda 14:257 nullaque erat nostro factura in corpore vulnus; 14:258 quin etiam blandas movere per aera caudas 14:259 nostraque adulantes comitant vestigia, donec 14:260 excipiunt famulae perque atria marmore tecta 14:261 ad dominam ducunt: pulchro sedet illa recessu 14:262 sollemni solio pallamque induta nitentem 14:263 insuper aurato circumvelatur amictu. 14:264 Nereides nymphaeque simul, quae vellera motis 14:265 nulla trahunt digitis nec fila sequentia ducunt: 14:266 gramina disponunt sparsosque sine ordine flores 14:267 secernunt calathis variasque coloribus herbas; 14:268 ipsa, quod hae faciunt, opus exigit, ipsa, quis usus 14:269 quove sit in folio, quae sit concordia mixtis, 14:270 novit et advertens pensas examinat herbas. 14:271 haec ubi nos vidit, dicta acceptaque salute 14:272 diffudit vultus et reddidit omina votis. 14:273 nec mora, misceri tosti iubet hordea grani 14:274 mellaque vimque meri cum lacte coagula passo, 14:275 quique sub hac lateant furtim dulcedine, sucos 14:276 adicit. accipimus sacra data pocula dextra. 14:277 quae simul arenti sitientes hausimus ore, 14:278 et tetigit summos virga dea dira capillos, 14:279 (et pudet et referam) saetis horrescere coepi, 14:280 nec iam posse loqui, pro verbis edere raucum 14:281 murmur et in terram toto procumbere vultu, 14:282 osque meum sensi pando occallescere rostro, 14:283 colla tumere toris, et qua modo pocula parte 14:284 sumpta mihi fuerant, illa vestigia feci 14:285 cumque eadem passis (tantum medicamina possunt!) 14:286 claudor hara, solumque suis caruisse figura 14:287 vidimus Eurylochum: solus data pocula fugit; 14:288 quae nisi vitasset, pecoris pars una manerem 14:289 nunc quoque saetigeri, nec tantae cladis ab illo 14:290 certior ad Circen ultor venisset Ulixes. 14:291 pacifer huic dederat florem Cyllenius album: 14:292 moly vocant superi, nigra radice tenetur; 14:293 tutus eo monitisque simul caelestibus intrat 14:294 ille domum Circes et ad insidiosa vocatus 14:295 pocula conantem virga mulcere capillos 14:296 reppulit et stricto pavidam deterruit ense. 14:297 inde fides dextraeque datae thalamoque receptus 14:298 coniugii dotem sociorum corpora poscit. 14:299 spargimur ignotae sucis melioribus herbae 14:300 percutimurque caput conversae verbere virgae, 14:301 verbaque dicuntur dictis contraria verbis. 14:302 quo magis illa canit, magis hoc tellure levati 14:303 erigimur, saetaeque cadunt, bifidosque relinquit 14:304 rima pedes, redeunt umeri et subiecta lacertis 14:305 bracchia sunt: flentem flentes amplectimur ipsi 14:306 haeremusque ducis collo nec verba locuti 14:307 ulla priora sumus quam nos testantia gratos. 14:308 annua nos illic tenuit mora, multaque praesens 14:309 tempore tam longo vidi, multa auribus hausi, 14:310 hoc quoque cum multis, quod clam mihi rettulit una 14:311 quattuor e famulis ad talia sacra paratis. 14:312 cum duce namque meo Circe dum sola moratur, 14:313 illa mihi niveo factum de marmore signum 14:314 ostendit iuvenale gerens in vertice picum, 14:315 aede sacra positum multisque insigne coronis. 14:316 quis foret et quare sacra coleretur in aede, 14:317 cur hanc ferret avem, quaerenti et scire volenti 14:318 "accipe" ait, "Macareu, dominaeque potentia quae sit 14:319 hinc quoque disce meae; tu dictis adice mentem! 14:320 '"Picus in Ausoniis, proles Saturnia, terris 14:321 rex fuit, utilium bello studiosus equorum; 14:322 forma viro, quam cernis, erat: licet ipse decorem 14:323 adspicias fictaque probes ab imagine verum; 14:324 par animus formae; nec adhuc spectasse per annos 14:325 quinquennem poterat Graia quater Elide pugnam. 14:326 ille suos dryadas Latiis in montibus ortas 14:327 verterat in vultus, illum fontana petebant 14:328 numina, naiades, quas Albula, quasque Numici, 14:329 quas Anienis aquae cursuque brevissimus Almo 14:330 Narve tulit praeceps et opacae Farfarus umbrae, 14:331 quaeque colunt Scythicae stagnum nemorale Dianae 14:332 finitimosque lacus; spretis tamen omnibus unam 14:333 ille colit nymphen, quam quondam in colle Palati 14:334 dicitur ancipiti peperisse Venilia Iano. 14:335 haec ubi nubilibus primum maturuit annis, 14:336 praeposito cunctis Laurenti tradita Pico est, 14:337 rara quidem facie, sed rarior arte canendi, 14:338 unde Canens dicta est: silvas et saxa movere 14:339 et mulcere feras et flumina longa morari 14:340 ore suo volucresque vagas retinere solebat. 14:341 quae dum feminea modulatur carmina voce, 14:342 exierat tecto Laurentes Picus in agros 14:343 indigenas fixurus apros tergumque premebat 14:344 acris equi laevaque hastilia bina ferebat 14:345 poeniceam fulvo chlamydem contractus ab auro. 14:346 venerat in silvas et filia Solis easdem, 14:347 utque novas legeret fecundis collibus herbas, 14:348 nomine dicta suo Circaea reliquerat arva. 14:349 quae simul ac iuvenem virgultis abdita vidit, 14:350 obstipuit: cecidere manu, quas legerat, herbae, 14:351 flammaque per totas visa est errare medullas. 14:352 ut primum valido mentem conlegit ab aestu, 14:353 quid cuperet, fassura fuit: ne posset adire, 14:354 cursus equi fecit circumfususque satelles. 14:355 'non' ait 'effugies, vento rapiare licebit, 14:356 si modo me novi, si non evanuit omnis 14:357 herbarum virtus, nec me mea carmina fallunt.' 14:358 dixit et effigiem nullo cum corpore falsi 14:359 fingit apri praeterque oculos transcurrere regis 14:360 iussit et in densum trabibus nemus ire videri, 14:361 plurima qua silva est et equo loca pervia non sunt. 14:362 haut mora, continuo praedae petit inscius umbram 14:363 Picus equique celer spumantia terga relinquit 14:364 spemque sequens vanam silva pedes errat in alta. 14:365 concipit illa preces et verba venefica dicit 14:366 ignotosque deos ignoto carmine adorat, 14:367 quo solet et niveae vultum confundere Lunae 14:368 et patrio capiti bibulas subtexere nubes. 14:369 tum quoque cantato densetur carmine caelum 14:370 et nebulas exhalat humus, caecisque vagantur 14:371 limitibus comites, et abest custodia regis. 14:372 nacta locum tempusque 'per o, tua lumina,' dixit 14:373 'quae mea ceperunt, perque hanc, pulcherrime, formam, 14:374 quae facit, ut supplex tibi sim dea, consule nostris 14:375 ignibus et socerum, qui pervidet omnia, Solem 14:376 accipe nec durus Titanida despice Circen.' 14:377 dixerat; ille ferox ipsamque precesque repellit 14:378 et 'quaecumque es,' ait 'non sum tuus; altera captum 14:379 me tenet et teneat per longum, conprecor, aevum, 14:380 nec Venere externa socialia foedera laedam, 14:381 dum mihi Ianigenam servabunt fata Canentem.' 14:382 saepe retemptatis precibus Titania frustra 14:383 'non inpune feres, neque' ait 'reddere Canenti, 14:384 laesaque quid faciat, quid amans, quid femina, disces 14:385 rebus; at est et amans et laesa et femina Circe!' 14:386 tum bis ad occasus, bis se convertit ad ortus, 14:387 ter iuvenem baculo tetigit, tria carmina dixit. 14:388 ille fugit, sed se solito velocius ipse 14:389 currere miratur: pennas in corpore vidit, 14:390 seque novam subito Latiis accedere silvis 14:391 indignatus avem duro fera robora rostro 14:392 figit et iratus longis dat vulnera ramis; 14:393 purpureum chlamydis pennae traxere colorem; 14:394 fibula quod fuerat vestemque momorderat aurum, 14:395 pluma fit, et fulvo cervix praecingitur auro, 14:396 nec quicquam antiquum Pico nisi nomina restat. 14:397 '"Interea comites, clamato saepe per agros 14:398 nequiquam Pico nullaque in parte reperto, 14:399 inveniunt Circen (nam iam tenuaverat auras 14:400 passaque erat nebulas ventis ac sole recludi) 14:401 criminibusque premunt veris regemque reposcunt 14:402 vimque ferunt saevisque parant incessere telis: 14:403 illa nocens spargit virus sucosque veneni 14:404 et Noctem Noctisque deos Ereboque Chaoque 14:405 convocat et longis Hecaten ululatibus orat. 14:406 exsiluere loco (dictu mirabile) silvae, 14:407 ingemuitque solum, vincinaque palluit arbor, 14:408 sparsaque sanguineis maduerunt pabula guttis, 14:409 et lapides visi mugitus edere raucos 14:410 et latrare canes et humus serpentibus atris 14:411 squalere et tenues animae volitare silentum: 14:412 attonitum monstris vulgus pavet; illa paventis 14:413 ora venenata tetigit mirantia virga, 14:414 cuius ab attactu variarum monstra ferarum 14:415 in iuvenes veniunt: nulli sua mansit imago. 14:416 '"Sparserat occiduus Tartessia litora Phoebus, 14:417 et frustra coniunx oculis animoque Canentis 14:418 exspectatus erat: famuli populusque per omnes 14:419 discurrunt silvas atque obvia lumina portant; 14:420 nec satis est nymphae flere et lacerare capillos 14:421 et dare plangorem (facit haec tamen omnia) seque 14:422 proripit ac Latios errat vesana per agros. 14:423 sex illam noctes, totidem redeuntia solis 14:424 lumina viderunt inopem somnique cibique 14:425 per iuga, per valles, qua fors ducebat, euntem; 14:426 ultimus adspexit Thybris luctuque viaque 14:427 fessam et iam longa ponentem corpora ripa. 14:428 illic cum lacrimis ipso modulata dolore 14:429 verba sono tenui maerens fundebat, ut olim 14:430 carmina iam moriens canit exequialia cycnus; 14:431 luctibus extremum tenues liquefacta medullas 14:432 tabuit inque leves paulatim evanuit auras, 14:433 fama tamen signata loco est, quem rite Canentem 14:434 nomine de nymphae veteres dixere Camenae." 14:435 'Talia multa mihi longum narrata per annum 14:436 visaque sunt. resides et desuetudine tardi 14:437 rursus inire fretum, rursus dare vela iubemur, 14:438 ancipitesque vias et iter Titania vastum 14:439 dixerat et saevi restare pericula ponti: 14:440 pertimui, fateor, nactusque hoc litus adhaesi.' 14:441 Finierat Macareus, urnaque Aeneia nutrix 14:442 condita marmorea tumulo breve carmen habebat 14:443 HIC . ME . CAIETAM . NOTAE . PIETATIS . ALUMNUS 14:444 EREPTAM . ARGOLICO . QUO . DEBUIT . IGNE . CREMAVIT 14:445 solvitur herboso religatus ab aggere funis, 14:446 et procul insidias infamataeque relinquunt 14:447 tecta deae lucosque petunt, ubi nubilus umbra 14:448 in mare cum flava prorumpit Thybris harena; 14:449 Faunigenaeque domo potitur nataque Latini, 14:450 non sine Marte tamen. bellum cum gente feroci 14:451 suscipitur, pactaque furit pro coniuge Turnus. 14:452 concurrit Latio Tyrrhenia tota, diuque 14:453 ardua sollicitis victoria quaeritur armis. 14:454 auget uterque suas externo robore vires, 14:455 et multi Rutulos, multi Troiana tuentur 14:456 castra, neque Aeneas Euandri ad moenia frustra, 14:457 at Venulus frustra profugi Diomedis ad urbem 14:458 venerat: ille quidem sub Iapyge maxima Dauno 14:459 moenia condiderat dotaliaque arva tenebat; 14:460 sed Venulus Turni postquam mandata peregit 14:461 auxiliumque petit, vires Aetolius heros 14:462 excusat: nec se aut soceri committere pugnae 14:463 velle sui populos, aut quos e gente suorum 14:464 armet habere ullos, 'neve haec commenta putetis, 14:465 admonitu quamquam luctus renoventur amari, 14:466 perpetiar memorare tamen. postquam alta cremata est 14:467 Ilios, et Danaas paverunt Pergama flammas, 14:468 Naryciusque heros, a virgine virgine rapta, 14:469 quam meruit poenam solus, digessit in omnes, 14:470 spargimur et ventis inimica per aequora rapti 14:471 fulmina, noctem, imbres, iram caelique marisque 14:472 perpetimur Danai cumulumque Capherea cladis, 14:473 neve morer referens tristes ex ordine casus, 14:474 Graecia tum potuit Priamo quoque flenda videri. 14:475 me tamen armiferae servatum cura Minervae 14:476 fluctibus eripuit, patriis sed rursus ab agris 14:477 pellor, et antiquo memores de vulnere poenas 14:478 exigit alma Venus, tantosque per alta labores 14:479 aequora sustinui, tantos terrestribus armis, 14:480 ut mihi felices sint illi saepe vocati, 14:481 quos communis hiems inportunusque Caphereus 14:482 mersit aquis, vellemque horum pars una fuissem. 14:483 'Ultima iam passi comites belloque fretoque 14:484 deficiunt finemque rogant erroris, at Acmon 14:485 fervidus ingenio, tum vero et cladibus asper, 14:486 "quid superest, quod iam patientia vestra recuset 14:487 ferre, viri?" dixit "quid habet Cytherea, quod ultra, 14:488 velle puta, faciat? nam dum peiora timentur, 14:489 est in vota locus: sors autem ubi pessima rerum, 14:490 sub pedibus timor est securaque summa malorum. 14:491 audiat ipsa licet, licet, ut facit, oderit omnes 14:492 sub Diomede viros, odium tamen illius omnes 14:493 spernimus: haud magno stat magna potentia nobis." 14:494 talibus inritans Venerem Pleuronius Acmon 14:495 instimulat verbis veteremque resuscitat iram. 14:496 dicta placent paucis, numeri maioris amici 14:497 Acmona conripimus; cui respondere volenti 14:498 vox pariter vocisque via est tenuata, comaeque 14:499 in plumas abeunt, plumis nova colla teguntur 14:500 pectoraque et tergum, maiores bracchia pennas 14:501 accipiunt, cubitique leves sinuantur in alas; 14:502 magna pedis digitos pars occupat, oraque cornu 14:503 indurata rigent finemque in acumine ponunt. 14:504 hunc Lycus, hunc Idas et cum Rhexenore Nycteus, 14:505 hunc miratur Abas, et dum mirantur, eandem 14:506 accipiunt faciem, numerusque ex agmine maior 14:507 subvolat et remos plausis circumvolat alis: 14:508 si volucrum quae sit subitarum forma requiris, 14:509 ut non cycnorum, sic albis proxima cygnis. 14:510 vix equidem has sedes et Iapygis arida Dauni 14:511 arva gener teneo minima cum parte meorum.' 14:512 Hactenus Oenides, Venulus Calydonia regna 14:513 Peucetiosque sinus Messapiaque arva relinquit. 14:514 in quibus antra videt, quae, multa nubila silva 14:515 et levibus cannis latitantia semicaper Pan 14:516 nunc tenet, at quodam tenuerunt tempore nymphae. 14:517 Apulus has illa pastor regione fugatas 14:518 terruit et primo subita formidine movit, 14:519 mox, ubi mens rediit et contempsere sequentem, 14:520 ad numerum motis pedibus duxere choreas; 14:521 inprobat has pastor saltuque imitatus agresti 14:522 addidit obscenis convicia rustica dictis, 14:523 nec prius os tacuit, quam guttura condidit arbor: 14:524 arbor enim est, sucoque licet cognoscere mores. 14:525 quippe notam linguae bacis oleaster amaris 14:526 exhibet: asperitas verborum cessit in illa. 14:527 Hinc ubi legati rediere, negata ferentes 14:528 arma Aetola sibi, Rutuli sine viribus illis 14:529 bella instructa gerunt, multumque ab utraque cruoris 14:530 parte datur; fert ecce avidas in pinea Turnus 14:531 texta faces, ignesque timent, quibus unda pepercit. 14:532 iamque picem et ceras alimentaque cetera flammae 14:533 Mulciber urebat perque altum ad carbasa malum 14:534 ibat, et incurvae fumabant transtra carinae, 14:535 cum memor has pinus Idaeo vertice caesas 14:536 sancta deum genetrix tinnitibus aera pulsi 14:537 aeris et inflati conplevit murmure buxi 14:538 perque leves domitis invecta leonibus auras 14:539 'inrita sacrilega iactas incendia dextra, 14:540 Turne!' ait. 'eripiam: nec me patiente cremabit 14:541 ignis edax nemorum partes et membra meorum.' 14:542 intonuit dicente dea, tonitrumque secuti 14:543 cum saliente graves ceciderunt grandine nimbi, 14:544 aeraque et tumidum subitis concursibus aequor 14:545 Astraei turbant et eunt in proelia fratres. 14:546 e quibus alma parens unius viribus usa 14:547 stuppea praerupit Phrygiae retinacula classis, 14:548 fertque rates pronas medioque sub aequore mergit; 14:549 robore mollito lignoque in corpora verso 14:550 in capitum faciem puppes mutantur aduncae, 14:551 in digitos abeunt et crura natantia remi, 14:552 quodque prius fuerat, latus est, mediisque carina 14:553 subdita navigiis spinae mutatur in usum, 14:554 lina comae molles, antemnae bracchia fiunt, 14:555 caerulus, ut fuerat, color est; quasque ante timebant, 14:556 illas virgineis exercent lusibus undas 14:557 Naides aequoreae durisque in montibus ortae 14:558 molle fretum celebrant nec eas sua tangit origo; 14:559 non tamen oblitae, quam multa pericula saepe 14:560 pertulerint pelago, iactatis saepe carinis 14:561 subposuere manus, nisi siqua vehebat Achivos: 14:562 cladis adhuc Phrygiae memores odere Pelasgos 14:563 Neritiaeque ratis viderunt fragmina laetis 14:564 vultibus et laetis videre rigescere puppim 14:565 vultibus Alcinoi saxumque increscere ligno. 14:566 Spes erat, in nymphas animata classe marinas 14:567 posse metu monstri Rutulum desistere bello: 14:568 perstat, habetque deos pars utraque, quodque deorum est 14:569 instar, habent animos; nec iam dotalia regna, 14:570 nec sceptrum soceri, nec te, Lavinia virgo, 14:571 sed vicisse petunt deponendique pudore 14:572 bella gerunt, tandemque Venus victricia nati 14:573 arma videt, Turnusque cadit: cadit Ardea, Turno 14:574 sospite dicta potens; quam postquam barbarus ignis 14:575 abstulit et tepida latuerunt tecta favilla, 14:576 congerie e media tum primum cognita praepes 14:577 subvolat et cineres plausis everberat alis. 14:578 et sonus et macies et pallor et omnia, captam 14:579 quae deceant urbem, nomen quoque mansit in illa 14:580 urbis, et ipsa suis deplangitur Ardea pennis. 14:581 Iamque deos omnes ipsamque Aeneia virtus 14:582 Iunonem veteres finire coegerat iras, 14:583 cum, bene fundatis opibus crescentis Iuli, 14:584 tempestivus erat caelo Cythereius heros. 14:585 ambieratque Venus superos colloque parentis 14:586 circumfusa sui 'numquam mihi' dixerat 'ullo 14:587 tempore dure pater, nunc sis mitissimus, opto, 14:588 Aeneaeque meo, qui te de sanguine nostro 14:589 fecit avum, quamvis parvum des, optime, numen, 14:590 dummodo des aliquod! satis est inamabile regnum 14:591 adspexisse semel, Stygios semel isse per amnes.' 14:592 adsensere dei, nec coniunx regia vultus 14:593 inmotos tenuit placatoque adnuit ore; 14:594 tum pater 'estis' ait 'caelesti munere digni, 14:595 quaeque petis pro quoque petis: cape, nata, quod optas!' 14:596 fatus erat: gaudet gratesque agit illa parenti 14:597 perque leves auras iunctis invecta columbis 14:598 litus adit Laurens, ubi tectus harundine serpit 14:599 in freta flumineis vicina Numicius undis. 14:600 hunc iubet Aeneae, quaecumque obnoxia morti, 14:601 abluere et tacito deferre sub aequora cursu; 14:602 corniger exsequitur Veneris mandata suisque, 14:603 quicquid in Aenea fuerat mortale, repurgat 14:604 et respersit aquis; pars optima restitit illi. 14:605 lustratum genetrix divino corpus odore 14:606 unxit et ambrosia cum dulci nectare mixta 14:607 contigit os fecitque deum, quem turba Quirini 14:608 nuncupat Indigetem temploque arisque recepit. 14:609 Inde sub Ascanii dicione binominis Alba 14:610 resque Latina fuit. succedit Silvius illi. 14:611 quo satus antiquo tenuit repetita Latinus 14:612 nomina cum sceptro, clarus subit Alba Latinum. 14:613 Epytus ex illo est; post hunc Capetusque Capysque, 14:614 sed Capys ante fuit; regnum Tiberinus ab illis 14:615 cepit et in Tusci demersus fluminis undis 14:616 nomina fecit aquae; de quo Remulusque feroxque 14:617 Acrota sunt geniti. Remulus maturior annis 14:618 fulmineo periit, imitator fulminis, ictu. 14:619 fratre suo sceptrum moderatior Acrota forti 14:620 tradit Aventino, qui, quo regnarat, eodem 14:621 monte iacet positus tribuitque vocabula monti; 14:622 iamque Palatinae summam Proca gentis habebat. 14:623 Rege sub hoc Pomona fuit, qua nulla Latinas 14:624 inter hamadryadas coluit sollertius hortos 14:625 nec fuit arborei studiosior altera fetus; 14:626 unde tenet nomen: non silvas illa nec amnes, 14:627 rus amat et ramos felicia poma ferentes; 14:628 nec iaculo gravis est, sed adunca dextera falce, 14:629 qua modo luxuriem premit et spatiantia passim 14:630 bracchia conpescit, fisso modo cortice virgam 14:631 inserit et sucos alieno praestat alumno; 14:632 nec sentire sitim patitur bibulaeque recurvas 14:633 radicis fibras labentibus inrigat undis. 14:634 hic amor, hoc studium, Veneris quoque nulla cupido est; 14:635 vim tamen agrestum metuens pomaria claudit 14:636 intus et accessus prohibet refugitque viriles. 14:637 quid non et Satyri, saltatibus apta iuventus, 14:638 fecere et pinu praecincti cornua Panes 14:639 Silvanusque, suis semper iuvenilior annis, 14:640 quique deus fures vel falce vel inguine terret, 14:641 ut poterentur ea? sed enim superabat amando 14:642 hos quoque Vertumnus neque erat felicior illis. 14:643 o quotiens habitu duri messoris aristas 14:644 corbe tulit verique fuit messoris imago! 14:645 tempora saepe gerens faeno religata recenti 14:646 desectum poterat gramen versasse videri; 14:647 saepe manu stimulos rigida portabat, ut illum 14:648 iurares fessos modo disiunxisse iuvencos. 14:649 falce data frondator erat vitisque putator; 14:650 induerat scalas: lecturum poma putares; 14:651 miles erat gladio, piscator harundine sumpta; 14:652 denique per multas aditum sibi saepe figuras 14:653 repperit, ut caperet spectatae gaudia formae. 14:654 ille etiam picta redimitus tempora mitra, 14:655 innitens baculo, positis per tempora canis, 14:656 adsimulavit anum: cultosque intravit in hortos 14:657 pomaque mirata est 'tanto' que 'potentior!' inquit 14:658 paucaque laudatae dedit oscula, qualia numquam 14:659 vera dedisset anus, glaebaque incurva resedit 14:660 suspiciens pandos autumni pondere ramos. 14:661 ulmus erat contra speciosa nitentibus uvis: 14:662 quam socia postquam pariter cum vite probavit, 14:663 'at si staret' ait 'caelebs sine palmite truncus, 14:664 nil praeter frondes, quare peteretur, haberet; 14:665 haec quoque, quae iuncta est, vitis requiescit in ulmo: 14:666 si non nupta foret, terrae acclinata iaceret; 14:667 tu tamen exemplo non tangeris arboris huius 14:668 concubitusque fugis nec te coniungere curas. 14:669 atque utinam velles! Helene non pluribus esset 14:670 sollicitata procis nec quae Lapitheia movit 14:671 proelia nec coniunx nimium tardantis Ulixis. 14:672 nunc quoque, cum fugias averserisque petentes, 14:673 mille viri cupiunt et semideique deique 14:674 et quaecumque tenent Albanos numina montes. 14:675 sed tu si sapies, si te bene iungere anumque 14:676 hanc audire voles, quae te plus omnibus illis, 14:677 plus, quam credis, amo: vulgares reice taedas 14:678 Vertumnumque tori socium tibi selige! pro quo 14:679 me quoque pignus habe: neque enim sibi notior ille est, 14:680 quam mihi; nec passim toto vagus errat in orbe, 14:681 haec loca sola colit; nec, uti pars magna procorum, 14:682 quam modo vidit, amat: tu primus et ultimus illi 14:683 ardor eris, solique suos tibi devovet annos. 14:684 adde, quod est iuvenis, quod naturale decoris 14:685 munus habet formasque apte fingetur in omnes, 14:686 et quod erit iussus, iubeas licet omnia, fiet. 14:687 quid, quod amatis idem, quod, quae tibi poma coluntur, 14:688 primus habet laetaque tenet tua munera dextra! 14:689 sed neque iam fetus desiderat arbore demptos 14:690 nec, quas hortus alit, cum sucis mitibus herbas 14:691 nec quicquam nisi te: miserere ardentis et ipsum, 14:692 qui petit, ore meo praesentem crede precari. 14:693 ultoresque deos et pectora dura perosam 14:694 Idalien memoremque time Rhamnusidis iram! 14:695 quoque magis timeas, (etenim mihi multa vetustas 14:696 scire dedit) referam tota notissima Cypro 14:697 facta, quibus flecti facile et mitescere possis. 14:698 'Viderat a veteris generosam sanguine Teucri 14:699 Iphis Anaxareten, humili de stirpe creatus, 14:700 viderat et totis perceperat ossibus aestum 14:701 luctatusque diu, postquam ratione furorem 14:702 vincere non potuit, supplex ad limina venit 14:703 et modo nutrici miserum confessus amorem, 14:704 ne sibi dura foret, per spes oravit alumnae, 14:705 et modo de multis blanditus cuique ministris 14:706 sollicita petiit propensum voce favorem; 14:707 saepe ferenda dedit blandis sua verba tabellis, 14:708 interdum madidas lacrimarum rore coronas 14:709 postibus intendit posuitque in limine duro 14:710 molle latus tristisque serae convicia fecit. 14:711 saevior illa freto surgente cadentibus Haedis, 14:712 durior et ferro, quod Noricus excoquit ignis, 14:713 et saxo, quod adhuc vivum radice tenetur, 14:714 spernit et inridet, factisque inmitibus addit 14:715 verba superba ferox et spe quoque fraudat amantem. 14:716 non tulit impatiens longi tormenta doloris 14:717 Iphis et ante fores haec verba novissima dixit: 14:718 "vincis, Anaxarete, neque erunt tibi taedia tandem 14:719 ulla ferenda mei: laetos molire triumphos 14:720 et Paeana voca nitidaque incingere lauru! 14:721 vincis enim, moriorque libens: age, ferrea, gaude! 14:722 certe aliquid laudare mei cogeris amoris, 14:723 quo tibi sim gratus, meritumque fatebere nostrum. 14:724 non tamen ante tui curam excessisse memento 14:725 quam vitam geminaque simul mihi luce carendum. 14:726 nec tibi fama mei ventura est nuntia leti: 14:727 ipse ego, ne dubites, adero praesensque videbor, 14:728 corpore ut exanimi crudelia lumina pascas. 14:729 si tamen, o superi, mortalia facta videtis, 14:730 este mei memores (nihil ultra lingua precari 14:731 sustinet) et longo facite ut narremur in aevo, 14:732 et, quae dempsistis vitae, date tempora famae!" 14:733 dixit, et ad postes ornatos saepe coronis 14:734 umentes oculos et pallida bracchia tollens, 14:735 cum foribus laquei religaret vincula summis, 14:736 "haec tibi serta placent, crudelis et inpia!" dixit 14:737 inseruitque caput, sed tum quoque versus ad illam, 14:738 atque onus infelix elisa fauce pependit. 14:739 icta pedum motu trepidantum aperire iubentem 14:740 visa dedisse sonum est adapertaque ianua factum 14:741 prodidit, exclamant famuli frustraque levatum 14:742 (nam pater occiderat) referunt ad limina matris; 14:743 accipit illa sinu conplexaque frigida nati 14:744 membra sui postquam miserorum verba parentum 14:745 edidit et matrum miserarum facta peregit, 14:746 funera ducebat mediam lacrimosa per urbem 14:747 luridaque arsuro portabat membra feretro. 14:748 forte viae vicina domus, qua flebilis ibat 14:749 pompa, fuit, duraeque sonus plangoris ad aures 14:750 venit Anaxaretes, quam iam deus ultor agebat. 14:751 mota tamen "videamus" ait "miserabile funus" 14:752 et patulis iniit tectum sublime fenestris 14:753 vixque bene inpositum lecto prospexerat Iphin: 14:754 deriguere oculi, calidusque e corpore sanguis 14:755 inducto pallore fugit, conataque retro 14:756 ferre pedes haesit, conata avertere vultus 14:757 hoc quoque non potuit, paulatimque occupat artus, 14:758 quod fuit in duro iam pridem pectore, saxum. 14:759 neve ea ficta putes, dominae sub imagine signum 14:760 servat adhuc Salamis, Veneris quoque nomine templum 14:761 Prospicientis habet.Æquorum memor, o mea, lentos 14:762 pone, precor, fastus et amanti iungere, nymphe: 14:763 sic tibi nec vernum nascentia frigus adurat 14:764 poma, nec excutiant rapidi florentia venti!' 14:765 Haec ubi nequiquam formae deus aptus anili 14:766 edidit, in iuvenem rediit et anilia demit 14:767 instrumenta sibi talisque apparuit illi, 14:768 qualis ubi oppositas nitidissima solis imago 14:769 evicit nubes nullaque obstante reluxit, 14:770 vimque parat: sed vi non est opus, inque figura 14:771 capta dei nympha est et mutua vulnera sensit. 14:772 Proximus Ausonias iniusti miles Amuli 14:773 rexit opes, Numitorque senex amissa nepotis 14:774 munere regna capit, festisque Palilibus urbis 14:775 moenia conduntur; Tatiusque patresque Sabini 14:776 bella gerunt, arcisque via Tarpeia reclusa 14:777 dignam animam poena congestis exuit armis; 14:778 inde sati Curibus tacitorum more luporum 14:779 ore premunt voces et corpora victa sopore 14:780 invadunt portasque petunt, quas obice firmo 14:781 clauserat Iliades: unam tamen ipse reclusit 14:782 nec strepitum verso Saturnia cardine fecit; 14:783 sola Venus portae cecidisse repagula sensit 14:784 et clausura fuit, nisi quod rescindere numquam 14:785 dis licet acta deum. Iano loca iuncta tenebant 14:786 naides Ausoniae gelido rorantia fonte: 14:787 has rogat auxilium, nec nymphae iusta petentem 14:788 sustinuere deam venasque et flumina fontis 14:789 elicuere sui; nondum tamen invia Iani 14:790 ora patentis erant, neque iter praecluserat unda: 14:791 lurida subponunt fecundo sulphura fonti 14:792 incenduntque cavas fumante bitumine venas. 14:793 viribus his aliisque vapor penetravit ad ima 14:794 fontis, et Alpino modo quae certare rigori 14:795 audebatis aquae, non ceditis ignibus ipsis! 14:796 flammifera gemini fumant aspergine postes, 14:797 portaque nequiquam rigidis promissa Sabinis 14:798 fonte fuit praestructa novo, dum Martius arma 14:799 indueret miles; quae postquam Romulus ultro 14:800 obtulit, et strata est tellus Romana Sabinis 14:801 corporibus strata estque suis, generique cruorem 14:802 sanguine cum soceri permiscuit inpius ensis. 14:803 pace tamen sisti bellum nec in ultima ferro 14:804 decertare placet Tatiumque accedere regno. 14:805 Occiderat Tatius, populisque aequata duobus, 14:806 Romule, iura dabas: posita cum casside Mavors 14:807 talibus adfatur divumque hominumque parentem: 14:808 'tempus adest, genitor, quoniam fundamine magno 14:809 res Romana valet nec praeside pendet ab uno, 14:810 praemia, (sunt promissa mihi dignoque nepoti) 14:811 solvere et ablatum terris inponere caelo. 14:812 tu mihi concilio quondam praesente deorum 14:813 (nam memoro memorique animo pia verba notavi) 14:814 "unus erit, quem tu tolles in caerula caeli" 14:815 dixisti: rata sit verborum summa tuorum!' 14:816 adnuit omnipotens et nubibus aera caecis 14:817 occuluit tonitruque et fulgure terruit orbem. 14:818 quae sibi promissae sensit rata signa rapinae, 14:819 innixusque hastae pressos temone cruento 14:820 inpavidus conscendit equos Gradivus et ictu 14:821 verberis increpuit pronusque per aera lapsus 14:822 constitit in summo nemorosi colle Palati 14:823 reddentemque suo iam regia iura Quiriti 14:824 abstulit Iliaden: corpus mortale per auras 14:825 dilapsum tenues, ceu lata plumbea funda 14:826 missa solet medio glans intabescere caelo; 14:827 pulchra subit facies et pulvinaribus altis 14:828 dignior, est qualis trabeati forma Quirini. 14:829 Flebat ut amissum coniunx, cum regia Iuno 14:830 Irin ad Hersilien descendere limite curvo 14:831 imperat et vacuae sua sic mandata referre: 14:832 'o et de Latia, o et de gente Sabina 14:833 praecipuum, matrona, decus, dignissima tanti 14:834 ante fuisse viri coniunx, nunc esse Quirini, 14:835 siste tuos fletus, et, si tibi cura videndi 14:836 coniugis est, duce me lucum pete, colle Quirini 14:837 qui viret et templum Romani regis obumbrat'; 14:838 paret et in terram pictos delapsa per arcus, 14:839 Hersilien iussis conpellat vocibus Iris; 14:840 illa verecundo vix tollens lumina vultu 14:841 'o dea (namque mihi nec, quae sis, dicere promptum est, 14:842 et liquet esse deam) duc, o duc' inquit 'et offer 14:843 coniugis ora mihi, quae si modo posse videre 14:844 fata semel dederint, caelum accepisse fatebor!' 14:845 nec mora, Romuleos cum virgine Thaumantea 14:846 ingreditur colles: ibi sidus ab aethere lapsum 14:847 decidit in terras; a cuius lumine flagrans 14:848 Hersilie crinis cum sidere cessit in auras: 14:849 hanc manibus notis Romanae conditor urbis 14:850 excipit et priscum pariter cum corpore nomen 14:851 mutat Horamque vocat, quae nunc dea iuncta Quirino est.
Metamorphoses (Ovidius)/Liber XIV
Jump to navigation
Jump to search