Metaphysica (Baumgarten)/I/Prolegomena ontologiea

E Wikisource
Tractatio
Pars I. Ontologia
Prolegomena ontologiea
1739

PARS I. ONTOLOGIA. PROLEGOMENA.[recensere]

§ 4[recensere]

ONTOLOGIA[1] (ontosophia, metaphysica, cf. §. 1, metaphysica universalis, architectonica, philosophia prima,) est scientia praedicatorum entis generaliorum.

§ 5[recensere]

Entis praedicata generaliora sunt prima cognitionis humanae principia, ergo ontologia refertur, §. 2, cum ratione ad metaphysicam, §. 1, 4.

§ 6[recensere]

Ontologia continet praedicata entis, §. 4, I) interna 1) universalia, quae sunt in singulis, 2) disiunctiva, quorum alterutrum est in singulis; II) relativa.


Annotamenta[recensere]
  1. Die Grund-Wissenschaft.