CAPUT III. PRAEDICATA ENTIS RELATIVA.
[recensere]SECTIO I IDEM ET DIVERSUM
[recensere]§ 265
[recensere]Similitudo minima est in duobus, in quibus unica minima qualitas est communis, §. 174, 70. Iam vero in omnibus entibus quaedam qualitates communes sunt, §. 8—100. Ergo omnia entia sibi sunt in aliquo gradu similia, §. 246. Est hinc in entibus similitudo quaedam adeoque identitas universalis, §. 70. Quo plures, quo maiores qualitates, quo pluribus sunt communes, hoc maior est similitudo, §. 174, 70. Aequalitas minima est in duobus, in quibus unica minima quantitas est communis, quo ergo plures, in quo pluribus, quo maiores quantitates communes sunt, hoc maior est aequalitas, §. 174, 70.
§ 266
[recensere]Congruentia minima est similitudo et aequalitas minima, quoque illae simul maiores, hoc
[80]
maior est congruentia, §. 265, 70. IDENTITAS, SIMILITUDO, AEQUALITAS, CONGRUENTIA essentialium ESSENTIALES[1], essentialium et attributoruru NECESSARIAE[2], modorum CONTINGENTES, affectionum ACCIDENTALES[3] vocantur.
§ 267
[recensere]IDENTITAS et DIVERSITAS, qua singula praedicata, est TOTALIS[4], qua quaedam, PARTIALIS[5]. Ergo similitudo, aequalitas, congruentia, sunt vel totales, vel partiales, §. 70.
§ 268
[recensere]Cum sit omnium entium similitudo partialis, §. 265, non sunt entia totaliter diversa, §. 267. Hanc propositionem dicamus principium. negatae totalis dissimilitudinis et diversitatis.
§ 269
[recensere]IDENTITAS totalis singularium est NUMERICA. Impossibilia sunt duo extra se singularia prorsm seu totaliter eadem. Cum enim ponantur duo, ponuntur multa, hinc partim eadem, partim diversa, §. 74. Ergo non sunt totaliter eadem, §. 267. Quae sunt totaliter eadem singularia, sunt eadem numero, nec partim eadem, partim diversa,
[81]
§. 267. Hinc non sunt multa, nec duo, §. 74. Haec propositio dicitur principium (identitatis) indiscernibilium late sumptum, aut negatae totalis identitatis.
§ 270
[recensere]Impossibilia sunt plura extra se actualia totaliter congruentia. Dum enim extra se invicem exsisterent, sua et propria cuilibet exsistentia conveniret, §. 86, ab exsistentia alterius diversa, §. 38, hinc aut attributum, aut modus, saltim unicus, §. 77, in altero esset, qui non esset in altero, §. 38, 55, adeoque aut qualitas, aut quantitas, §. 69, nec essent hinc ambo totaliter congruentia, §. 70, 267. Totaliter congruentia, qua omnia discrimina interna, sunt eadem, §. 267, 70, hinc exsistentia unius non est diversa ab exsistentia alterius, §. 70, ergo non exsistunt extra se invicem. Haec propositio sit principium negatae totalis congruentiae.
§ 271
[recensere]Impossibilia sunt plura extra se invicem actualia totaliter similia. Aut enim essent etiam totaliter aequalia, aut minus. Si prius, essent totaliter congruentia, §. 70, 267, q. a., §. 270. Si non essent totaliter aequalia, esset in uno quantitas, quae non esset in altero, §. 70, 38. Haec haberet rationem sufficientem, §. 22. Hinc esset
[82]
in totaliter similium uno qualitas, quae non esset in altero, §. 69, 14, q. a., §. 70, 267. Haec propositio est principium (identitatis) indiscernibilium stricte sumptum aut negatae totalis similitudinis.
§ 272
[recensere]Impossibilia sunt plura extra se invicem actualia totaliter aequalia. Aut enim erunt simul totaliter similia, aut partialiter tantum, §. 265. Si prius, essent totaliter congruentia, §. 70, 267, q. a., §. 270. Si partialiter tantum essent similia, esset qualitas in uno, quae non esset in altero, §. 267, 70, hinc in utroque non esset idem totaliter realitatis gradus, §. 248, adeoque quaedam quantitas unius non esset quantitas alterius, §. 246, ergo nec essent totaliter aequalia, §. 267, 70. Haec propositio sit principium negatae totalis aequalitatis.
§ 273
[recensere]Omnia extra se invicem actualia sunt partialiter diversa, §. 268, discongruentia, §. 270, 70, dissimilia, §. 271, inaequalia, §. 272.
§ 274
[recensere]Eadem A et C eidem tertio B, sunt eadem inter se. Quae enim sunt in B, sunt in A, §. 38. Quae sunt in C, sunt in B, §. 38.
[83]
Ergo quae sunt in C, sunt in A. Hinc A et C sunt eadem, §. 38.
§ 275
[recensere]Congruentia, similia, aequalia eidem tertio sunt congruentia, similia, aequalia inter se, §. 70, 274.
§ 276
[recensere]Posita eadem, congruenti, simili, aequali ratione sufficiente, ponitur idem, congruens, simile, aequale rationatum, et vice versa, §. 38, 70.
§ 277
[recensere]Posita eadem essentia, ponuntur eadem attributa, et vice versa, §. 276, 50.
§ 278
[recensere]Posita diversa, discongruenti, dissimili, inaequali ratione sufficiente, ponitur diversum, dissimile, discongruens, inaequale rationatum, et vice versa, hinc posita diversa essentia, ponuntur diversa attributa, et vice versa, §. 277, 276.
§ 279
[recensere]Identitas, diversitas, §. 38, congruentia, discongruentia, similitudo, dissimilitudo, aequalitas, inaequalitas, §. 70, extra se invicem actualium in nullo eorum repraesentabiles
[84]
sunt, nisi spectetur in nexu cum iis, quae extra illud ponuntur, §. 14, hinc sunt relationes, §. 37. Inter quae ergo intercedit, ea sunt connexa, §. 14, 19. Iam intercedit inter singula extra se invicem actualia, §. 265—273. Ergo singula actualia sunt connexa, §. 47. Hinc in omnibus actualibus nexus, immo harmonia est universalis, §. 48, 167.
SECTIO II. SIMULTANEA.
[recensere]§ 280
[recensere]Extensio cum sit qualitas compositi entis, qua spatium replet, §. 69, 241, et spatium possit esse maius et minus, §. 239, 175, in extenso possibilis est gradus extensionis, §. 246, i. e. FIGURA. Hinc monas non admittit, at totum monadum admittit figuram, §. 242. Compositum extensionis maioris est SPATIOSUM[6], minoris ANGUSTUM[7].
§ 281
[recensere]Positus simuitanei extra alia actualis eius LOCUS[8] est, successivi positus est AETAS[9].
[85]
§ 282
[recensere]Simuitanei cuiuslibet locus ex coniunctione cum diversis extra illud actualibus determinatur, §. 85, 281. Hinc diversus est a loco coexsistentium, §. 38. Ergo simultanea sibi invicem extra se posita non sunt in eodem loco, §. 281. Successivi cuiuslibet aetas ex coniunctione eius cum actualibus ante et post illud positis determinatur, §. 85, 78, hinc diversa est ab eorum aetate, §. 38. Hinc successiva sibi invicem non possunt esse in eadem aetate.
§ 283
[recensere]Mutatio loci MOTUS[10] est, hinc omnis motus est mutatio relationis, §. 281, 85, et minimus esset, si unici minimi unicus tantum positus erga unicum miniraum extra ipsum actuale mutaretur, §. 161, hinc eo maior est, quo plures, quo plurium, quo maiorum positus erga quo plura, quo maiora extra mobilia mutantur. Quae non moventur, QUIESCUNT[11], et absentia motus QUIES[12] est.
§ 284
[recensere]Coordinata se mutuo contingentia sunt CONTIGUA[13], non contigua DISTANT[14]. Locus inter se distantium SITUS[15] est.
[86]
Actio s. influxus immediatus et proximus in distans est impossibilis in et per se, §. 223, 15.
§ 285
[recensere]Ens simultaneum et successivum partium contiguarum est CONTINUUM[16], at ens simultaneum et successivum partium inter se distantmm est INTERRUPTUM[17].
§ 286
[recensere]Partes extensi extra se positae vel simplices sunt, vel compositae, §. 224. Priores quatenus extensae non sunt, §. 242, PUNCTA vocantur. Series punctorum punctis distantibus interpositorum continua est LINEA.
§ 287
[recensere]Extensio lineae ex numero punctorum, quibus constat, determinatur, §. 241, 286, et in qua datis distantibus paucissima interponuntur, est haec linea inter ista BREvissiMA[18]. LINEA inter data puncta brevissima est RECTA[19], non recta, CURVA[20] est.
[87]
§ 288
[recensere]Linea recta inter distantia est eorum DISTANTIA[21], quoque haec maior est, hoc magis distantia inter se distant, §. 287, 284. Quod si maior fuerit distantia, distantia sunt REMOTIORA[22], si minor, PROPIORA[23].
§ 289
[recensere]Series linearum lineis distantibus interpositarum continua est SUPERFICIES[24]. Extensio superficiei ex numero linearum, quibus constat, determinatur, §. 241, 175, eaque inter datas lineas distantes brevissima, est SUPERFICIES PLANA[25], non plana CURVA[26] est (gibba). Series superficierum superficiebus distantibus interpositarum continua est MATHEMATICE SOLIDUM[27] (corpus, cf. §. 296, mathematicum).
§ 290
[recensere]Extensio in linea sola possibilis est LONGITUDO[28], quae ad longitudinem accedit in superficie est LATITUDO[29], quae ad extensionem superficierum in mathematice
[88]
solidis accedit, est (altitudo) seu PROFUNDITAS[30].
§ 291
[recensere]Si ex quantitate pro una assumpta aliam homogeneam, seu similem, intelligimus, hanc MENSURATAM[31] ex illa MENSURA[32] METIMUR[33], et ipsa haec actio dicitur DIMENSIO[34].
§ 292
[recensere]Linea tantum admittit extensionis unicam dimensionem, §. 291, 287, superficies duplicem, §. 291, 289, mathematice solidum triplicem, §. 280, 246.
§ 293
[recensere]Spatii partes cum sint in simultaneis extra se positis, §. 239, 155, sunt simultaneae, et spatium adeo est ens simultaneum, §. 238.
§ 294
[recensere]Motus cum sit accidens, §. 283, non exsistere potest, nisi in substantiis, et quidem posita vi, §. 210, quae VIS MOTRIX[35] dicitur. Cumque quies sit impedimentum
[89]
motus, §. 221, 283, posita quiete ponitur vis motui resistens, §. 222, quae vis INERTIAE[36] (antitypia, ignavia, vis insita) vocatur.
§ 295
[recensere]Extensum, cui vis inertiae tribuitur, est MATERIA, cf. §. 344, et phaenomenon substantiatum, §. 234, 201. MATERIA, cui haec sola vis tribuitur, est PRIMA, cf. §. 423 (mere passiva).
§ 296
[recensere]Materia, cui vis motrix tribuitur, est CORPUS physicum (cf. §. 289, materia secunda, cf. §. 295) et phaenomenon substantiatum, §. 295, 201.
SECTIO III. SUCCESSIVA.
[recensere]§ 297
[recensere]TEMPUS cogitationis de ipso simultaneum PRAESENS[37] est, cui praesens succedit, PRAETERITUM[38], praesentis successivum FUTURUM[39].
[90]
§ 298
[recensere]Actualia temporis praesentis sunt EXSISTENTIA[40] (tempore praesentia, entia actu). Actualia temporis praeteriti, si non sint simul entia actu, s. si non amplius exsistant, sunt PRAETERITA[41] (res facti). Actualia temporis futuri sunt FUTURA[42], eaque, si non sint simul entia actu, sunt ENTIA IN POTENTIA[43].
§ 299
[recensere]Exsistentiae continuatio est DURATIO[44]. In quo possibilis est duratio, PERDURABILE[45] dicitur. Actuale vero non perdurabile INSTANTANEUM[46] (momentaneum). Perdurabile durationis maioris est DIUTURNUM[47] (stabile, constans, perpetuum, aeternum), minoris est BREVE[48] (fluxum, transitorium, inconstans).
§ 300
[recensere]Tempus momentanei simultaneum INSTANS (momentum) dicitur[49]. Successivum
[91]
aliorum POSTERIUS[50], cuius alia successiva sunt, PRIUS[51], omnibus prius, PRIMUM[52], omnibus posterius, POSTREMUM[53] est.
§ 301
[recensere]Mutatio entis in praesens est INITIUM[54], in praeteritum FINIS[55]. Unitio est unionis initium, §. 79, 205, initium contactus ICTUS[56] est.
§ 302
[recensere]AETERNITAS[57] (rigorose dicta, cf. §. 299) est duratio sine initio et fine. Duratio sine fine tantum est AEVITERNITAS[58], et omni tempori simultanea SEMPITERNITAS[59].
§ 303
[recensere]Exsistentiam continuans sine initio est simultaneum omni praeterito tempori et praesenti, §. 301, 297, eandem continuaturum sine fine erit simultaneum omni futuro tempori, §. 301, 297. Ergo omne aeternum sempiternum est, §. 302.
[92]
§ 304
[recensere]Ens in potentia vel rationem exsistentiae sufficientem proximam habet in entibus actu, vel minus, §. 27, 10. Prius est ENS IN POTENTIA PROXIMA[60], posterius ENS IN POTENTIA EMOTA[61].
§ 305
[recensere]Ens actu, dum durat, non potest non durare, §. 9, 7, hinc exsistit necessario, §. 299, 101, s. quicquid est, dum est, est necessario.
§ 306
[recensere]Quae locum et aetatem sibi mutuo determinant, sunt connexa, §. 281, 85. Hinc simultanea connexa sunt, qua spatium, successiva, qua tempus, §. 238, 239. Iam vero singula actualia extra se invicem posita sunt vel simultanea, vel successiva, §. 238, 298. Ergo inter singula actualia intercedit nexus et harmonia universalis, §. 48, 167.
SECTIO IIII. CAUSA ET CAUSATUM.
[recensere]§ 307
[recensere]Quod continet rationem alterius, eius est PRINCIPIUM[62]. Dependens a principio
[93]
PRINCIPIATUM[63] est. Principium exsistentiae est CAUSA[64], principiatum causae CAUSATUM[65]. Quod non potest exsistere, nisi ut causatum alterius extra se positi, est ENS AB ALIO[66] (dependens), quod potest etiam exsistere, licet non sit causatum alterius extra se positi, est ENS A SE[67] (independens).
§ 308
[recensere]Entis contingentis, hinc et finiti, exsistentia modus est, §. 134, 257. Hinc non sufficienter determinatur per entis contingentis et finiti essentiam, §. 65. Ergo nec per eius attributa, §. 64, 25. Ergo in internis entis contingentis et finiti determinationibus non est eius exsistentiae ratio sufficiens, §. 52 At necessaria est tamen enti contingenti et finito ad exsistendum, §. 22, 101. Ergo extra ens contingens et finitum ratio exsistentiae eius sufficiens ut sit, necesse est, quam quae continent cum causae sint, §. 307, ens finitum et contingens non potest exsistere, nisi ut causatum extra se positi, i. e. est ens ab alio, §. 307.
§ 309
[recensere]Ens a se non est contingens, nec finitum,
[94]
§. 308, 307, hinc necessarium, §. 109, et infinitum, §. 258.
§ 310
[recensere]Ens necessarium et infinitum, §. 258, potest exsistere, licet non sit causatum alterius extra se positi, §. 109, 102, ergo est ens a se et independens, §. 307.
§ 311
[recensere]Principium possibilitatis PRINCIPIUM ESSENDI[68] (compositionis), causa PRINCIPIUM FIENDI[69] (generationis), principium cognitionis PRINCIPIUM COGNOSCENDI[70] dicitur, idque si nec plura, nec pauciora inde cognosci possunt, quam datum principiatum, illi principiato ADAEQUATUM[71]
dicitur. Essentia est principium essendi et cognoscendi modorum, §. 65, 50.
§ 312
[recensere]Relatorum principium TERMINUS RELATIONIS[72], dependens vero SUBIECTUM RELATIONIS[73] dicitur. Quorumque potest unum alterius fieri terminus relationis,
sunt CORRELATA[74].
[95]
§ 313
[recensere]Inter causam et causatum NEXUS est, §. 307, 14, qui CAUSALIS[75] dicitur, et, quatenus causae tribuitur, CAUSALITAS[76], quatenus causato, DEPENDENTIA[77].
§ 314
[recensere]Causae plures unius eiusdemque causati sunt CONCAUSAE[78], et ad causatum COCURRERE[79] dicuntur. CAUSA, quae non habet concausam, est SOLITARIA[80]. Concausarum ea, quae maximam rationem causati inter reliquas continet, est PRINCIPALIS (primaria)[81]. Concausae causae principalis sunt (minus principales) SECUNDARIAE[82]. Omnes concausae connectuntur inter se, §. 313, 33.
§ 315
[recensere]Concausarum una vel est causa alterius, vel minus, §. 10. In casu priore CONCAUSAE sunt SUBORDINATAE[83], in posteriori COORDINATAE[84]. Subordinatarum
[96]
omnium CAUSA PRIMA[85], reliquae SECUNDAE[86] sunt.
§ 316
[recensere]In concausis subordinatis aut in causa propiori idem dependebit a causa ulteriori, a quo causatum propioris pendet, aut aliud quid, §. 315, 27. Si prius, CONCAUSAE SUBORDINANTUR ESSENTIALITER[87], si posterius, ACCIDENTALITER[88].
§ 317
[recensere]Causa causae essentialiter sibi subordinatae est etiam causa causati, §. 316, 25.
§ 318
[recensere]Causa vel est sufficiens vel insufficiens, §. 307, 21, et ista vel secundum quid, vel simpliciter talis, §. 28. Causa vel est mediata, a qua datum causatum per aliam dependet, vel immediata, a qua datum causatum, sed non per aliam, dependet, §. 27.
[97]
SECTIO V. CAUSA EFFICIENS.
[recensere]§ 319
[recensere]CAUSA realitatis per actionem est EFFICIENS[89], negationis vero DEFICIENS[90]. Causa tam efficiens, quam deficiens agunt, hinc sunt substantiae, §. 210, adeoque accidentia spectata, ut causae efficientes, sunt phaenomena substantiata, §. 201, 200. Causae efficientis deficientisve causata sunt EFFECTUS[91].
§ 320
[recensere]Causa efficiens et deficiens vel est mediata, quae per aliam causam efficientem deficientemve, vel immediata, quae effectum, sed non per aliam causam efficientem deficientemve, actuat. CAUSA efficiens et deficiens alteri efficienti et deficienti coordinata eius SOCIA[92] dicitur, et si altera sive socia una ad datum effectum insufficiens fuerit, socia altera vocatur AUXILIARIS[93].
[98]
§ 321
[recensere]AUXILIUM[94] est complementum ad effectum causae sociae insufficientis. Causam auxiliarem esse est IUVARE[95]. Ergo iuvans non est causa solitaria, §. 320, et causa solitaria non iuvat, §. 314.
§ 322
[recensere]Causa efficiens deficiensve minus principalis efficienti deficientive subordinata INSTRUMENTALIS[96] (administra, et ministerialis) est.
§ 323
[recensere]Actio singularis cum effectu suo EVENTUS[97] dicitur. Relatio eventus est OIRCUMSTANTIA[98]. Complexus relationum ad eventum concurrentium OCCASIO[99], eiusque causa CAUSA OCCASIONALIS est[100]. Paucissimarum minimarum circumstantiarum minimus ad eventum datum consensus est occasio minima, §. 161. Quo plures, quo maiores circumstantiae, quo magis ad eum consentiunt, hoc maior est occasio, §. 160, donec sit maxima plurimarum maximarum circumstantiarum ad datum eventum consensus maximus, §. 161. Occasio maior respectu loci OPPORTUNITAS, eiusque oppositum INOPPORTUNITAS, respectu
[99]
temporis TEMPESTIVITAS, eiusque oppositum INTEMPESTIVITAS est[101].
§ 324
[recensere]Si minima circumstantia sit in eventu A, quae non est in eventu B, eventus A et B non sunt totaliter iidem, §. 267, 323, hinc partialiter diversi, §. 267, i. e. minima circumstantia rariat rem externe.
§ 325
[recensere]Sint eventus A et B interne in aliquo gradu iideiu, et spectentur in diversissimis circumstantiis, diversitas inde pendens non est, nisi in relationibus, §. 323, hinc externa, §. 37. Ergo interna eventuum identitas diversitate circumstantiarum, loci, aetatis, §. 281, 85, e. c. nec augetur, nec minuitur, §. 162. i. e. Locus et tempus non variant rem interne.
§ 326
[recensere]Posito principio, ponitur principiatum, §. 307, 30. Posita causa, ponitur causatum, §. 311. Posita causa e/iciente et deficiente, ponitur effectus, §. 319, posita causa occasionali, ponitur occasio, §. 323, et v. v., §. 29.
[100]
§ 327
[recensere]Posito eodem, simili, aequali, conaruenti principio, hinc causis, §. 307, efficientibus, deficientibus, §. 319, occasionalibus, §. 323, ponuntur eadem, similia, aequalia, congruentia principiata, §. 276, 307, causata, efectus, occasiones, et v. v.
§ 328
[recensere]Sublato principio, hinc causa, §. 307, e/iciente, deficiente, §. 319, et occasionali, §. 223, tollitur principiatum, causatum, effectus, occasio, §. 307, 31, et v. r., §. 32.
§ 329
[recensere]Omnis effectus causae deficienti vel efficienti similis est, §. 265, i. e. qualis causa, talis effectus, §. 70. Effectus causae efficienti vel similis, qua differentiam utriusque specificam, vel minus, §. 10. Prior EFFECTUS UNIVOCUS[102], posterior AEQUIVOCUS[103] dicitur.
§ 330
[recensere]EFFECTUS in data actione rationem exsistentiae proximam habens est effectus eius IMMEDIATUS[104] (proximus, et continuus, cf. §. 285). MEDIATI[105] (remoti) sunt, qui ulteriorem tantum rationem exsistentiae
[101]
suae in data actione habent. Effectus actionis omnes in omni intensione sumpti sunt EFFECTUS PLENUS[106]. MINUS PLENUS[107] est vel quidam tantum, vel in minori gradu spectatus.
§ 331
[recensere]Effectus plenus tantus est, quanta actio, per quam actuatur, §. 330, 214, hinc actioni aequalis est, §. 70. Iam actio tanta, quanta vis viva, per quam actuatur, §. 220, 166, hinc actio viribus vivis, a quibus actuatur, aequalis est, §. 70. Ergo actio causae efficientis aequalis est viribus eius vivis, §. 319. Hinc effectus plenus aequalis (proportionatus) est viribus causae efficientis vivis, §. 275.
§ 332
[recensere]Nobilitas seu dignitas alicuius effectus causae alicui efficienti essentialiter subordinandi ad huius effectum plenum pertinet, §. 330, 317, 166. Ergo effectus non est nobilior sua causa efficiente, cui essentialiter subordinatur, §. 331, 160.
§ 333
[recensere]Ex effectu qualitates, §. 329, et quantitates, §. 331, hinc determinationes causae
[102]
cognosci possunt, §. 70, 67. Ergo effectus est principium cognoscendi causam, §. 311, i. e. effectus testatur de causa.
§ 334
[recensere]Omne ens contingens et finitum est ens ab alio, §. 308. Ergo exsistenti exsistentia non inhaeret per vim ipsi propriam, §. 307, hinc vis aliena extra finitum et contingens reale posita est ratio sufficiens inhaerentis enti finito et contingenti reali exsistentiae, §. 210. Ergo substantia extra ipsum posita in illud agit exsistentiam influendo, §. 211. Hinc omne ens contingens et finitum reale est effectus, §. 319, et habet causam efficientem, §. 326.
§ 335
[recensere]NEXUS causalis inter causam efficientem, deficientem et effectum EFFECTIVCS dicitur[108]. Hinc causae sociae connectuntur nexu effectivo, §. 320, 314.
SECTIO VI. UTILITAS.
[recensere]§ 336
[recensere]UTILE[109] est alteri bonum, non bonum alteri INUTILE[110], alten malum NOXIUM[111]
[103]
est. Hinc UTILITAS[112] est bonitas respectiva, §. 37, quae si tribuitur rei, cui alterum prodesse potest, PASSIVA[113], si illi, quod prodesse potest, ACTIVA[114] dici potest.
§ 337
[recensere]Utilitas minima est, qua unicum minimum in altero unico minimo ponit unicam minimam perfectionem, §. 336, 161, hinc augetur, quo plura, quo maiora. in quo pluribus, quo maioribus, quo plures, quo maiores perfectiones ponunt §. 187. Gradus utilitatis VALOR[115], et iudicium de valore PRETIUM[116] (aestimatio) dicitur. Hinc aestimatio cum pretio vel vera, vel apparens s. imaginaria est, §. 12.
§ 338
[recensere]Usus[117] est utilitatis actuatio. ABUSUS vel usus apparens[118], vel usus, quo utile interit[119]. Cumque cognosci possit ex utili perfectio eius, cui prodest, §. 336, 100, utile et illud, cui prodesse potest, connexa
[104]
sunt, eorumque nexus NEXUS UTILITATIS[120] dici potest.
§ 339
[recensere]Si quis utatur utili, actuatur per illud alterius perfectio, §. 338, 100, et utile per usum fit causa perfectionis illius, cui prodest, §. 307. Et hic nexus causalis dici potest NEXUS USUUM[121]. Quo quis utitur, est illud utile, §. 336, 57, oranino inutili nemo utitur, §. 338, 58, quoddam tamen utile caret usu, §. 59, hinc aliquid, quo nemo utitur, nihilo minus est utile, §. 60.
§ 340
[recensere]Utilia uni eidemque rei cum ea connexa sunt, §. 339. Ergo omnia utilia ad unum connexa sunt inter se, §. 314. Utile A utili B essentialiter sibi subordinato, utile est et illi C, cui prodest B, §. 317.
[105]
SECTIO VII. RELIQUA CAUSSARUM GENERA.
[recensere]§ 341
[recensere]Si quis utitur vel abutitur aliquo ad bonum sibi visum actuandum: ipsum honum agenti visum FINIS[122], cf. §. 248, causae finis, quibus ad finem uti vel abuti potest. MEDIA[123] (destinata, finita, cf. §. 248, remedia), finisque repraesentatio INTENTIO[124] dicitur. Iam finis est principium usus vel abusus, §. 338, 3o7, hinc causa finalis, §. 338, 307.
§ 342
[recensere]Intentionis rationes in intendente vocantur CAUSAE IMPULSIVAE[125]. Finis est effectus actionis et mediorum, quibus agens utitur vel abutitur, §. 341, 319. Hinc finis plenus est aequalis actioni et mediis. Media et actio sunt aequalia (proportionata) fini pleno, §. 331. Captatio occasionis, §. 323, et impedimentorum remotio, §. 221, sunt media, §. 341.
[106]
§ 343
[recensere]Nexus causalis mediorum et finium FINALIS[126] est, omnes cofines connectuntur inter se, §. 314, 341. Finis finium essentialiter sibi subordinatorum est et finis mediorum, §. 317, 341. FINIS primus, seu cui cofines omnes subordinantur, ULTIMUS seu SCOPUS[127] dicitur, et hic est vel simpliciter ultimus, vel talis secundum quid in data finium subordinatione, §. 28, reliqui INTERMEDII[128].
§ 344
[recensere]Si ens concipitur, ut determinabile, MATERIA, cf. §. 295, 296, EX QUA[129], in ipso determinationis actu MATERIA CIRCA QUAM (obiectum, subiectum occupationis)[130], facta determinatione MATERIA IN QUA, et haec cum materia ex qua SUBIECTUM vocatur.
§ 345
[recensere]Materia et forma cum actualis determinationis rationem contineant, §. 344, 40, causae sunt, §. 307. Illa materialis, haec formalis. Concausae materiales et
[107]
formales sunt inter se connexae, §. 314, earumque NEXUS cum suis principiatis, §. 307, et inter se, §. 314, ille SUBIECTIVUS dici potest, hic FORMALIS (essentialis). § 346
EXEMPLAR[131] est, cui simile intenditu., et causa impulsiva cum sit, §. 342, est causa, §. 307, quae exemplaris dicitur, eiusque causatum EXEMPLATUM[132] (ectypon, copia) vocatur. EXEMPLAR, quod non habet aliud, est ARCIIKTYPON[133] (originale). Exemplar et exemplatum et coexemplaria conuectimtur nexu eausali. §. 313, qui NEXUS EXEMPLARIS est (typicus).
SECTIO VIII. SIGNUM ET SIGNATUM.
[recensere]§ 347
[recensere]Medium cognoscendae alterius exsistentiae SIGNUM[134] est, signi finis SIGNATUM[135]. Hinc signum est signati principium cognoscendi, §. 311, et NEXUS inter signum et signatum SIGNIFICATIVUS[136]
[108]
est, signoque tributus SIGNIFICATUS[137] dicitur (vis, potestas).
§ 348
[recensere]Signatum actuale, §. 347, vel praesens est, tunc SIGNUM dicitur DEMONSTRATIVUM[138]; vel praeteritum, tunc signum dicitur MNEMONICUM[139] (rememorativum, μνημοσυνον); vel futurum, §. 298, tunc signum dicitur PROGNOSTICON.
§ 349
[recensere]Scientia signorum est (semiotica, semiologia philosophica, symbolice) CHARACTERISTICA[140], eaque, I. HEURISTICA[141], de inveniendis signis tam PRIMITIVIS[142], quae non habent signa pro partibus, quam DERIVATIVIS[143], quae ex signis sunt composita. Horum modus compositionis essentiae signati si sit similior, sunt ea ESSENTIALIA[144]. Heuristica signorum derivativorum est COMBINATORIA[145], et II. HERMENEUTICA[146], de cognoscendis
[109]
signorum signatis. Haec HERMENEUTICA UNIVERSALIS est[147]. Characteristica prognosticorum est MANTICA[148].
§ 350
[recensere]Signum repraesentationis est TERMINUS (cf. §. 248, symbolum). Termini per vocem humanam usitatiores sunt VOCABULA[149]. Series vocabulorum repraesentationes connexas significantium est ORATIO (latius dicta)[150]. Complexus vocabulorum in certa regione maiori usitatiorum est LINGUA PARTICULARIS[151]. Lingua in certa minori regione usitatior, a se ipsa, uti in aliis minoribus regionibus usitatior est, differens IDIOMA est[152]. Idioma perfectius est DIALECTUS. Termini, ductus oculis observandi, sunt CHARACTERES STRICTIUS DICTI[153], cf. §. 67. Hi vel vocabulorum, NOMINALES[154], vel rerum signandarum voca« bulis immediati, REALES[155], qui si aliam rem significent,
[110]
quam cui simillimi sunt, sunt HIEROGLYPHICI, societatum INSIGNIA[156], si in omni lingua particulari legi possunt, eorum complexus est LINGUA UNIVERSALIS[157].
Annotamenta
[recensere]- ↑ wesentliche.
- ↑ nothwendige.
- ↑ zufällige.
- ↑ völlig, gänzlich.
- ↑ zum Theil statt findend.
- ↑ räumlich.
- ↑ eng.
- ↑ Ort.
- ↑ Alter.
- ↑ Bewegung.
- ↑ ruhen.
- ↑ Ruhe.
- ↑ zunächst an einander.
- ↑ von einander abstehend.
- ↑ Lage.
- ↑ stetig, ununterbrochen, in einem fortgehend.
- ↑ unterbrochen.
- ↑ die kürzeste.
- ↑ grade.
- ↑ krumm.
- ↑ Entfernung.
- ↑ entfernter.
- ↑ näher.
- ↑ Fläche.
- ↑ ebene.
- ↑ gebogene.
- ↑ das der dreifachen Ausmessung fähige.
- ↑ Länge.
- ↑ Breite.
- ↑ Dicke, Höhe, Tiefe.
- ↑ das gemessene.
- ↑ das Maass.
- ↑ messen.
- ↑ Ausmessung.
- ↑ bewegende Kraft.
- ↑ Kraft der Trägheit, widerstehende Kraft.
- ↑ die gegenwärtige.
- ↑ vergangene.
- ↑ zukünftige Zeit.
- ↑ das jetzt daseiende.
- ↑ das vergangene.
- ↑ das zukünftige.
- ↑ das noch werden soll.
- ↑ die Dauer.
- ↑ einer Dauer fähig.
- ↑ keiner Dauer fähig.
- ↑ dauerhaft.
- ↑ von kurzer Dauer.
- ↑ ein Augenblick.
- ↑ das spätere.
- ↑ das frühere.
- ↑ das erste.
- ↑ das letzte der Zeit nach.
- ↑ Anfang.
- ↑ Ende.
- ↑ Stoss.
- ↑ die Ewigkeit.
- ↑ das nur ohne Ende.
- ↑ das zu aller Zeit sein.
- ↑ das sogleich.
- ↑ das einmal werden soll.
- ↑ die Quelle.
- ↑ das abgeleitete.
- ↑ die Ursach.
- ↑ das verursachte.
- ↑ abhängend.
- ↑ selbstständig.
- ↑ Quelle der Möglichkeit.
- ↑ Quelle der Wirklichkeit.
- ↑ Erkenntniss-Quelle.
- ↑ hinlänglich-eigen.
- ↑ der Grund.
- ↑ der Gegenstand der Verhältniss.
- ↑ beziehen sich wechselweise auf einander.
- ↑ Zusammenhang der Ursachen.
- ↑ das Verursachen.
- ↑ verursacht sein, oder werden, die Abhänglichkeit.
- ↑ Mitursachen.
- ↑ zusammenkommen.
- ↑ die einzige Ursach.
- ↑ die Haupt-Ursach.
- ↑ Neben-Ursachen.
- ↑ unter einander.
- ↑ bei und neben einander geordnete Ursachen.
- ↑ die erste.
- ↑ Unter-Ursachen.
- ↑ so sind die Mitursachen in einerlei.
- ↑ in verschiedenen Stücken untereinander geordnet.
- ↑ eine wirkende.
- ↑ fehlende Ursach.
- ↑ Wirkung.
- ↑ vergesellschaftete Ursachen.
- ↑ eine helfende Ursach.
- ↑ Hülfe.
- ↑ helfen.
- ↑ ein Werkzeug.
- ↑ ein Vorfall, eine Begebenheit.
- ↑ ein Umstand.
- ↑ die Gelegenheit.
- ↑ eine gelegentliche Ursach.
- ↑ bequemre und unbequemre Zeiten und Orte.
- ↑ eine Wirkung von einerlei.
- ↑ von verschiedener Art.
- ↑ unmittelbare.
- ↑ mittelbare.
- ↑ völlige.
- ↑ Wirkung, die nicht völlig ist.
- ↑ Zusammenhang der Ursachen und Wirkungen.
- ↑ nützlich, nutzbar.
- ↑ unnütz.
- ↑ schädlich.
- ↑ Nutzbarkeit.
- ↑ des, dem genutzt werden kann.
- ↑ die thätige Nutzbarkeit.
- ↑ Werth.
- ↑ Preis, Achtung, Schätzung, Würdigung.
- ↑ der Gebrauch, Nutzen.
- ↑ Missbrauch.
- ↑ Verbrauch.
- ↑ Zusammenhang der Nutzbarkeiten.
- ↑ Zusammenhang der Nutzen.
- ↑ Zweck.
- ↑ Mittel.
- ↑ Absicht.
- ↑ Trieb oder bewegende Ursachen.
- ↑ Zusammenhang der Mittel und Zwecke.
- ↑ Endzweck.
- ↑ MittelZwecke.
- ↑ der Stoff, der Zeug.
- ↑ der Gegenstand.
- ↑ das Muster.
- ↑ der Abdruck.
- ↑ das Urbild.
- ↑ das Zeichen.
- ↑ das bezeichnete.
- ↑ der Zusammenhang der Zeichen.
- ↑ die Bedeutung.
- ↑ ein Anzeigungs-Zeichen.
- ↑ ein Erinnerungs-Zeichen.
- ↑ die allgemeine Zeichen-Kunst.
- ↑ die erfindende.
- ↑ einfache.
- ↑ zusammen gesetzte Zeichen.
- ↑ wesentliche Zeichen.
- ↑ die verbindende.
- ↑ die deutende.
- ↑ die allgemeine Auslegungs-Kunst.
- ↑ die Kunst der Vorbedeutungen.
- ↑ Wort.
- ↑ Rede.
- ↑ besondre Sprache.
- ↑ Mund-Art.
- ↑ Züge.
- ↑ Wort-
- ↑ Sach-Charactere.
- ↑ Siegel, Pettschaft, Wapen.
- ↑ die allgemeine Sprache.