CAPUT I. PRAEDICATA ENTIS INTERNA UNIVERSALIA.
[recensere]SECTIO I. POSSIBILE.
[recensere]§ 7
[recensere]Nihil negativum, cf. §. 54, irrepraesentabile, impossibile, repugnans, (absurdum, cf. §. 13,) contradictionem involvens, implicans, contradictorium, est A et non - A, seu, praedicatorum contradictoriorum nullum est subiectum, seu, nihil est, et non est. 0 = A + non - A. Haec propositio dicitur principium contradictionis, et absolute primum.
§ 8
[recensere]Nonnihil est ALIQUID[1]: repraesentabile, quicquid non involvit contradictionem, quicquid non est A et non - A, est POSSIBILE[2], §. 7.
§ 9
[recensere]A et non - A non est aliquid, §. 8, hinc est nihil et contradictorium, §. 7, s. subiectum implicans nulla habet praedicata, sive, quicquid est et non est, nihil est. A + non - A = 0.
[4]
§ 10
[recensere]Omne possibile est aut A, aut non - A, aut neutrum, §. 8, iam neutrum est nihilum, quia esset utrumque, §. 9. Ergo omne possibile aut est A, aut non - A, seu, omni subiecto ex omnibus praedicatis contradictoriis alter utrum convenit. Haec praepositio dicitur principium exclusi tertii, seu medii, inter duo contradictoria.
§ 11
[recensere]Omne possibile A est A, seu, quicquid est, illud est, seu, omne subiectum est praedicatum sui. Si negas: quoddam possibile A est non - A, §. 10, hinc A et non - A, seu nihil, §. 7, quod impossibile, §. 9. Haec propositio dicitur principium positionis, seu, identitatis.
§ 12
[recensere]Posito impossibili ORITUR CONTRADICTIO[3]. Quod non tantum videtur, sed et est, VERUM[4], quod tantum videtur, non est, APPARENS[5] dicitur. Hinc orta contradictio vel vera est, vel apparens.
§ 13
[recensere]Posito A et non - A oritur contradictio, §. 9, 12. Posito A et B, quo posito ponitur non - A, ponitur impossibile, §. 9, hinc
[5]
oritur CONTRADICTIO, §. 12, prior PATENS[6] (directa, immediata et explicita), posterior LATENS[7] (indirecta, cryptica, mediata et implicita) vocatur. In quo vera contradictio patet, ABSURDUM[8] est (absonum).
§ 14
[recensere]RATIO[9], cf. §. 640, (condieio, hypothesis,) est id, ex quo cognoscibile est, cur aliquid sit. Quod rationem habet, seu, cuius aliquid est ratio, RATIONATUM[10] eius dicitur, et ab eo DEPENDENS[11]. Praedicatum, quo aliquid vel ratio, vel rationatum est, vel utrumque, NEXUS[12] est.
§ 15
[recensere]Quod spectatur, sed non in nexu cum iis, quae extra illud ponuntur, SPECTATUR IN SE[13]. Quod nec in se quidem spectandum repraesentabile est, est IMPOSSIBILE IN SE[14], (intrinsecus, simpliciter, absolute, per se). Quod in se spectatum est possibile, est POSSIBILE IN SE[15] (intrinsecus, absolute, per se, simpliciter).
[6]
§ 16
[recensere]Quod in nexu etiam cum aliquibus, quae extra illud ponuntur, tamen est possibile, est POSSIBILE HYPOTHETICE[16] (respective, relative, extrinsecus, per aliud, et secundum quid).
§ 17
[recensere]Quod non, nisi in aliquo nexu cum iis, quae extra illud ponuntur, est impossibile, est IMPOSSIBILE HYPOTHETICE[17] (respective, relative, extrinsecus, per aliud, et secundum quid).
§ 18
[recensere]Nullum absolute impossibile est hypothetice possibile, §. 15, 16. Ergo nullum hypothetice possibile est absolute impossibile. Omne hypothetice impossibile et possibile est in se possibile, §. 17, 15. Ergo absolute impossibilia nec hypothetice possibilia sunt, nec impossibilia. Quoddam absolute possibile est hypothetice impossibile.
SECTIO II. CONNEXUM.
[recensere]§ 19
[recensere]Possibile in nexu i. e. in quo nexus est, cui nexus convenit, CONNEXUM[18] (rationale)
[7]
est, in nexu impossibile est IRRATIONALE[19] (inconnexum, incohaerens). Hinc irrationalia vel sunt in se, vel hypothetice impossibilia, §. 15, 17.
§ 20
[recensere]Omne possibile aut habet rationem, aut minus, §. 10, Si habet rationem, aliquid est eius ratio, §. 8. Si non habet, nihil est eius ratio, §. 7. Ergo omnis possibilis ratio aut nihil est, aut aliquid, §. 10. Si nihil foret ratio alicuius possibilis, foret ex nihilo cognoscibile, cur illud sit, §. 14, hinc ipsum nihilum repraesentabile et aliquid, §. 8, nihil aliquid, §. 14, 8. Hinc quoddam possibile impossibile, §. 7, 8, q. a., §. 9. Ergo omnis possibilis aliquid est ratio, s. omne possibile est rationatum, s. nihil est sine ratione, seu, posito aliquo, ponitur aliquid eius ratio. Haec propositio dicitur principium rationis, quam colligas etiam ex §. 265, 279, partim abstrahendo, partim vitando circulum.
§ 21
[recensere]Ratio singulorum in aliquo est RATIO eius SUFFICIENS[20] (completa, totalis), aliquorum tantum in eodem ratio est ratio eius INSUFFICIENS[21] (incompleta, partialis).
[8]
§ 22
[recensere]Nihil est sine ratione suficiente, seu, posito aliquo, ponitur aliquid eius ratio sufficiens. Singula in omni possibili habent rationem, §. 20, hinc omne possibile rationem sufficientem, §. 21. Haec propositio dicitur principium rationis suficientis (convenientiae).
§ 23
[recensere]Omne possibile est ratio, seu nihil est sine rationato, nihil sine corollario et auctoramento, nihil omnino sterile, otiosum et infecundum, seu posito aliquo ponitur aliquid rationatum eius. Nam omne possibile aut habet rationatum, aut minus, §. 10. Si habet, est aliquid rationatum eius, §. 8, si non habet, nihil est eius rationatum, §. 7. Ergo omnis possibilis rationatum aut nihil est, aut aliquid, §. 10. Si nihil esset rationatum possibilis alicuius, posset ex hoc cognosci, §. 14, hinc esset aliquid, §. 8, adeoque quoddam possibile impossibile, §. 7, 8, q. a., §. 9. Haec propositio dicatur principium rationati.
§ 24
[recensere]Omne possibile est ratio et rationatum, §. 20, 23, hinc nexu duplici, §. 14, connexum et rationale, §. 19, tam a priori quam a posteriori cognoscibile. Haec propositio
[9]
dicatur principium utrimque connexorum (a parte ante, et a parte post).
§ 25
[recensere]Ratio A rationis B, est ratio rationati C. Ex ratione του Β cognosci potest, cur C sit, §. 23, hinc A est ratio του C, §. 14.
§ 26
[recensere]Rationatum C rationati B, est rationatum rationis A, §. 25, 14.
§ 27
[recensere]Ratio A alicuius B, a quo dependet C, est huius C RATIO MEDIATA[22] (ulterior, remota), RATIO non mediata est IMMEDIATA[23] (proxima).
§ 28
[recensere]RATIO SECUNDUM QUID[24] (intermedia,) dicitur, quae habet adhuc ulteriorem, quae non habet, SIMPLICITER TALIS[25] (ultima). RATIONES ET RATIONATA alicuius vel spectantur, etiam ut rationes et rationata inter se, SUBORDINATA[26], vel minus, COORDINATA[27].
[10]
§ 29
[recensere]Posito rationato, ponitur eius ratio aliqua, §. 20, 14, et sufficiens, §. 22, seu a rationato ad rationem, et sufficientem, V. C.
§ 30
[recensere]Posita ratione, hinc et sufficiente, §. 21, ponitur rationatum, §. 23, seu a ratione, et sufficiente, ad rationatum V. C.
§ 31
[recensere]Sublata ratione, et sufficiente, tollitur aliquid rationatum, quia posito hoc, poneretur et illa, §. 29.
§ 32
[recensere]Sublato rationato tollitur ratio eius, et sufficiens, quia hac posita, poneretur et illud, §. 30.
§ 33
[recensere]A et B connexa tertio C sunt connexa inter se, A est connexum cum C connexo cum B, est ergo in A, de quo cognosci potest ex B, cur sit, hinc A et B sunt connexa, §. 19.
SECTIO III. ENS.
[recensere]§ 34
[recensere]Quod aut ponitur esse A, aut ponitur non esse A, DETERMINATUR[28]. Quod
[11]
vero tantum ponitur esse aut A, aut non A, est INDETERMINATUM[29]. Seu, si de subiecto respectu praedicatorum contradictoriorum nil ponitur, nisi alterutrum ex illis ipsi convenire, subiectum illud respectu horum praedicatorum est indeterminatum; determinatur autem, si alterutrum in subiecto ponitur. Quod determinari potest, est DETERMINABILE[30]. De quo ergo aut poni potest, illud esse A, aut, illud esse non A, illud est determinabile.
§ 35
[recensere]Ratio determinandi est DETERMINANS[31]. Omnis ergo ratio, sufficiens sufficienter, insufficiens insufficienter, determinat, §. 34, 21. Hinc posito determinante, ponitur determinatum, §. 30, et v. v., §. 29. Sublato determinato, tollitur determinans, §. 32, et v. v., §. 31.
§ 36
[recensere]Quae determinando ponuntur in aliquo (notae et praedicata), sunt DETERMINATIONES[32], altera positiva, et affirmativa, §. 34, 10, quae si vere sit, est REALITAS, altera negativa, §. 34, 10, quae si vere sit, est NEGATIO[33]. Negatio apparens
[12]
est REALITAS CRYPTICA, realitas apparens est VANITAS[34].
§ 37
[recensere]DETERMINATIONES possibilis aut sunt in eo repraesentabiles, etiamsi nondum spectetur in nexu, ABSOLUTAE[35], aut tunc demum, quando spectatur in nexu, §. 10, RESPECTIVAE[36] (assumptivae). Determinationes possibilium respectivae sunt RESPECTUS[37] (habitudines, τα προc τι, relationes latius dictae, vel ad extra, vel ad intra). Respectus possibilium in iisdeni in se spectatis non repraesentabiles sunt RELATIONES[38] (strictius dictae, ad extra). Relationes possibilium sunt eorundem DETERMINATIONES EXTERNAE[39] (relativae, ad extra, extrinsecae), reliquae omnes, INTERNAE[40].
§ 38
[recensere]Si in A sunt, quae in B, A et B sunt EADEM[41]. Non eadem sunt DIVERSA[42] (alia).
[13]
§ 39
[recensere]DETERMINATIONES possibilis internae, aut sunt internarum reliquarum rationes in internis simpliciter tales, aut minus, §. 10. Illae sunt PRIMAE (principes), sive ESSENTIALIA[43].
§ 40
[recensere]Complexus essentialium in possibili, seu possibilitas eius interna est ESSENTIA[44] (esse rei, ratio formalis, natura, cf. §. 430, quidditas, forma, formale totius, ουσία, τινοτις, substantia, cf. §. 191, conceptus entis primus).
§ 41
[recensere]Deterrainationes possibilis internae, rationata essentiae, sunt AFFECTIONES[45].
§ 42
[recensere]Determinatio interna, quae non est essentiale, est rationatum essentiae, §. 39, 40, hinc affectio, §. 41.
§ 43
[recensere]Posita in possibili essentia ponuntur affectiones, §. 41, 30.
§ 44
[recensere]Positis in possibili affectionibus ponitur essentia aliqua, §. 41, 29.
[14]
§ 45
[recensere]Sublata essentia tolluntur aliquae affectiones, §. 41, 31.
§ 46
[recensere]Sublatis affectionibus tolhtur essentia, §. 41, 32.
§ 47
[recensere]Omnes determinationes internae possibilis sunt inter se connexae, singulat cum singulis. Affectiones enim connectuntur singulae cum essentialibus, §. 39. haec cum essentia, §. 40, 14. Hinc singulae determinationes cum singulis, §. 33.
§ 48
[recensere]NEXUS (harmonia) UNIVERSALIS[46] est, qui est in singulis.
§ 49
[recensere]In determinationibus possibilis internis est nexus universalis §. 47, 48.
§ 50
[recensere]Affectiones habent rationem in essentia, §. 41, hinc aut sufficientem, aut minus, §. 21, 10. Illae sunt ATTRIBUTA[47], hae MODI[48] (accidentia praedicabilia, s. logica, cf. §. 191, adiuncta, praedicata secundaria).
[15]
§ 51
[recensere]ATTRIBUTA rationem sufficientem habent aut in omnibus essentialibus, aut in aliquibus tantum, §. 50, 10. Illa PROPRIA[49] sunt, haec COMMUNIA[50].
§ 52
[recensere]Omnis possibilium determinatio aut est essentiale, §. 39, aut attributum, aut modus, §. 42, aut relatio, §. 37.
§ 53
[recensere]Omne possibile determinatum est, qua possibilitatem, §. 34, 8, hinc in se possibile, qua possibilitatem internam, §. 15, quae cum sit essentia, §. 40, omne possibile habet essentiam, determinatum, qua essentiam. Erge omnimode indeterminatum nihil est, §. 7.
§ 54
[recensere]Possibile praeter essentiam, §. 53, aut est determinatum, qua omnes affectiones etiam in ipso compossibiles, aut minus, §. 34, 10. Illud est ACTUALE[51], hoc NON ENS (nihil, cf. §. 7) PRIVATIVUM (mere possibile)[52] vocatur.
§ 55
[recensere]EXSISTENTIA[53] (actus, cf. §. 210, actualitas) est complexus affectionum in aliquo
[16]
compossibilium, i. e. complementum essentiae sive possibilitatis internae, quatenus haec tantum, ut complexus determinationum spectatur, §. 40.
§ 56
[recensere]Omnis determinatio possibilis interna aut pertinet ad essentiam eius, aut ad exsistentiam, §. 55,42.
§ 57
[recensere]Omne actuale est interne possibile, §. 54, seu posita exsistentia ponitur interna possibilitas, §. 55, 40, ab esse ad posse V. C.
§ 58
[recensere]Nullum interne impossibile est actuale, §. 57, sublata possibilitate interna, tollitur actualitas, §. 55, 40, seu a non posse ad non esse V. C.
§ 59
[recensere]Quoddam possibile non est actuale, §. 54, seu posita possibilitate quadam tamen tolli potest actualitas, seu a quodam posse ad esse N. V. C.
§ 60
[recensere]Quoddam non actuale est possibile, §. 59, sublata actualitate non omnis tollitur possibilitas,
[17]
seu a non esse ad omnino non posse N. V. C.
§ 61
[recensere]Possibile, qua exsistentiam, determinabile est ENS[54].
§ 62
[recensere]NON ENS[55] (negativum, cf. §. 54) esset possibile, qua exsistentiam, non determinabile. §. 61. At hoc impossibile, §. 10, et, si videtur esse ens, est ENS FICTUM[56] (rationis ratiocinantis, cf. §. 647).
§ 63
[recensere]Omne ens est possibile, §. 61, rationem, §. 20, sufficientem habet, §. 22, et rationatum, §. 23, hinc dupliciter connexum est, §. 24, habet essentiam, §. 53, et essentialia, §. 40, hinc affectiones, §. 43, in universali nexu, §. 49. Omnes entis determinationes aut sunt essentialia, aut attributa, aut modi, aut relationes, §. 52. Posito ente, ponitur essentia eius, hinc essentialia omnia. Sublata essentia, tollitur ens. Sublato essentiali, tollitur essentia, hinc ens ipsum, §. 53, 40. Omnis denique determinatio entis interna aut pertinet ad essentiam eius, aut ad exsistentiam, §. 56.
[18]
§ 64
[recensere]Per essentiam attributa entis sufficienter determinantur, §. 35, 50, hinc posita essentia ponuntur attributa, §. 35. Ergo posito ente ponuntur attributa eius, §. 63, sublato attributo tollitur essentia et ens, §. 35, 63.
§ 65
[recensere]Modi entis per essentiam non sufficienter determinantur, §. 50, 35, hinc non determinantur, qua exsistentiam, §. 55. Ens ergo, qua modos actuales, per essentiam est indeterminatum, §. 34, 54, i. e. modi possunt abesse et adesse salva rei essentia.
§ 66
[recensere]Exsistentia non repugnat essentiae, sed est realitas, §. 36, cum ea compossibilis, §. 50, 55.
§ 67
[recensere]Cognitio diversitatis est DISTINCTIO[57], et ratio distinctionis in distinguendo DISCRIMEN (differentia, character, character distinctivus latius dictus, cf. §. 350, nota, nota characteristica)[58]. Iam omnis determinatio entis est id, ex quo cognosci potest, ens illud nec indeterminatum, nec alio modo determinatum esse, §. 36,
[19]
34. Ergo omnis determinatio est discrimen entis, §. 38, 14.
§ 68
[recensere]Discrimina entis sunt vel externa seu relativa, vel interna, §. 67, 37, et haec vel essentialia, quae pertinent ad essentiam, vel accidentalia, quae ad exsistentiam, §. 56, vel absoluta, vel respectiva, §. 37.
§ 69
[recensere]Discrimina interna possunt repraesentari in ente in se spectato, §. 68, 37, hinc quomodocumque cognosci, seu DARI[59]. Data vel possumus etiam (sine compraesentia) sine assumpto alio, sine relatione ad aliud, CONCIPERE[60] et intelligere, i. e. distincte cognoscere, vel non possumus. Illa sunt QUALITATES[61], haec QUANTITATES[62].
§ 70
[recensere]Qua qualitatem eadem sunt SIMILIA ~[63], qua quantitatem, AEQUALIA =[64], qua utramque, CONGRUENTIA[65]. Qua qualitatem diversa, DISSIMILIA #SZ#[66], qua quantitatem, INAEQUALIA #SZ#[67],
[20]
qua utramque diversa, DISCONGRUENTIA #SZ#[68]
§ 71
[recensere]Mere similia non sunt congruentia, hinc quantitate differunt, §. 70, hinc quantitas est discrimen internum mere similium.
SECTIO IIII. UNUM.
[recensere]§ 72
[recensere]Determinationes entis SEPARANTUR[69], si ex simul positis quaedam tolluntur. Hinc INSEPARABILES[70] sunt, quarum simul positarum nulla potest tolli.
§ 73
[recensere]Posito ente ponitur essentia, §. 63, ergo complexus essentialium, §. 40, hinc posito ente simul ponuntur essentialia omnia, et ita quidem, ut nullum possit tolli, §. 63, 40. Ergo essentialia entis sunt per se inseparabilia, §. 72, 15. UNUM[71] est, cuius determinationes sunt inseparabiles, et TRANSCENDENTALITER[72] quidem, cuius
[21]
determinationes sunt per se inseparabiles. Ergo omne ens est unum transcendentale.
§ 74
[recensere]A unum et B unum e. c. partim eadem, partim diversa sunt MULTA[73]. Quicquid cogitemus, aut sunt multa, aut non multa, §. 10. Prior determinatio est MULTITUDO (pluralitas)[74], posterior UNITAS CATEGORICA[75].
§ 75
[recensere]Determinationes entis singulae sunt una, §. 73, partim eadem, dum sunt determinationes eiusdem entis, partim diversa, §. 38, hinc multa, §. 74. Potest
ergo multitudo dari in ente in se spectato, §. 69, et est eius discrimen internum, §. 37, quod tamen intelligere non possumus, nisi uno alio assumpto, §. 74, 38, hinc multitudo est quantitas, §. 69.
§ 76
[recensere]Inseparabilitas determinationum cum sit impossibilitas separationis, §. 72, est vel absoluta, vel hypothetica, §. 15, 16. Hinc unitas est vel absoluta, vel hypothetica, §. 73.
[22]
§ 77
[recensere]Quicquid est, quod multa non sunt, est UNICUM (unum exclusive tale)[76].
SECTIO V. ORDO.
[recensere]§ 78
[recensere]Si multa iuxta vel post se invicemjpormntur, CONIUNGUNTUR[77]. Coniunctio plurium vel est eadem, vel diversa, §. 10, 38. Si prior, est COORDINATIO[78], et eius identitas ORDO[79]. Ordinis scientia olim erat MUSICA LATIUS DICTA.
§ 79
[recensere]Diversitas in coniunctione plurium est CONFUSIO (inordinatio)[80]. Coniunctio inseparabilium est UNITIO[81].
§ 80
[recensere]Omnis DETERMINATIO habet rationem, §. 20, 36, quaeque ex aliqua determinata ratione cognosci potest, RATIOSI
[23]
dicitur CONFORMIS (conveniens, consentiens)[82].
§ 81
[recensere]Si posito A tollitur B, A et B OPPOSITA sunt[83].
§ 82
[recensere]Determinatio opposita illi, quae rationi conformis est, est rationi contraria (difformis, disconveniens) seu DEFECTUS[84].
§ 83
[recensere]Propositis enuntians determinationem rationi conformem est NORMA (regula[85], lex), immo LATIUS, repraesentatio determinationis rationi conformis.
§ 84
[recensere]Ubicumque determinationes, ibi leges, §. 83, 80.
§ 85
[recensere]Respectus entis ex coniunctione eius cm aliis determinatus est POSITUS[86]. Ubi ergo positus, ibi leges, §. 84, 37.
[24]
§ 86
[recensere]Coniunctione determinatur positus, hinc sunt in coniunctione leges, §. 85, in eadem eaedem, §. 38. Ergo in ordine coniunguntur plura eidem rationi conformiter, §. 83, 78. Quod est in A et B, ipsus COMMUNE[87] est. Quod est in A, non in B, est, respectu B, τω A PROPRIUM[88], ergo in ordine sunt regulae communes.
§ 87
[recensere]In coniunctione diversa diversae sunt leges, §. 86, 38. Ergo in confusione non sunt leges communes, §. 79, 86.
§ 88
[recensere]Ordinis si regula fuerit unica, SIMPLEX[89], si plures, ORDO COMPOSITUS[90] vocatur.
SECTIO VI. VERUM.
[recensere]§ 89
[recensere]VERITAS METAPHYSICA[91] (realis, obiectiva, materialis) est ordo plurium in uno, VERITAS in essentialibus et attributis
[25]
entis, TRANSCENDENTALIS[92].
§ 90
[recensere]Cum omnis entis determinationes coniungantur, essentiales secundum principium contradictionis, §. 40, 7, et accidentales, attributa secundum principium contradictionis, §. 64, 7, et rationis, §. 20, et sufficientis, §. 22, 50, modi secundum principium contradictionis, §. 65, 7, et rationis, §. 42,20, essentialia et affectiones secundum principium rationati, §. 23, 41, hinc regulas communes, §. 83, 86, omne ens est verum transcendentaliter, §. 89.
§ 91
[recensere]Confusio veritati transcendentali opposita esset SOMNIUM OBIECTIVE SUMPTUM[93] (cf. §. 593). Somniorum aggregatum esset MUNDUS FABULOSUS[94] (cf. §. 354).
§ 92
[recensere]PRINGIPIA (cf. §. 307, 311) CATHOLICA[95] (universalia) sunt singulis entibus communia. Metaphysice vera determi-
[26]
nantur principiis catholicis, §. 7, 20, 22, 23, convenienter, §. 90, 80, et, quae determinantur his principiis conformiter, sunt methaphysice vera, §. 89. Hinc VERITAS METHAPHYSICA potest definiri per convenientiam entis cum principiis catholicis.
§ 93
[recensere]CERTITUDO OBIECTIVA[96] (cf. §. 531) est apperceptibilitas veritatis in ente. Iam omnis entis veritas est clare cognoscibilis, §. 90, 8. Ergo omne ens est obiective certum.
SECTIO VII. PERFECTUM.
[recensere]§ 94
[recensere]Si plura simul sumpta unius rationem sufficientem constituunt, CONSENTIUNT[97]. Consensus ipse est PERFECTIO[98], et unum, in quod consentitur, RATIO PERFECTIONIS DETERMINANS (focus perfectionis)[99].
[27]
§ 95
[recensere]In perfectione plura eidem rationi conformiter determinantur, §. 94, 80, ergo est in perfectione ordo, §. 78, et communes perfectionis regulae, §. 86.
§ 96
[recensere]Ratio perfectionis determinans si fuerit unica, SIMPLEX[100], si plures, COMPOSITA tunc est PERFECTIO[101], §. 88, 95.
§ 97
[recensere]REGULAE oppositae COLLIDI[102] dicuntur, et defectus ex regulis perfectionis collidentibus EXCEPTIO[103], prout normae vel vera vel apparente tantum oppositione colliduntur, §. 81, vel vera, vel apparens, §. 12.
§ 98
[recensere]Consensus essentialium est PERFECTIO (essentialis) TRANSCENDENTALIS[104], affectionum ACCIDENTALIS[105], utraque INTERNA[106]. Consensus relationum est PERFECTIO EXTERNA[107].
[28]
§ 99
[recensere]Essentialia omnis entis consentiunt ad essentiam eius, §. 63, 40, et attributa, §. 50,94. Ergo omne ens est perfectum transcendentaliter.
§ 100
[recensere]Bonum[108] est, quo posito ponitur perfectio. Ergo omne ens est bonum transcendentaliter, §. 99.
CAPUT II. PRAEDICATA ENTIS INTERNA DISIUNCTIVA.
[recensere]SECTIO I. NECESSARIUM ET CONTINGENS.
[recensere]§ 101
[recensere]NECESSARIUM[109] est, cuius oppositum est impossibile, non necessarium est CONTINGENS[110]*.
§ 102
[recensere]Cuius oppositum in se impossibile est, est illud NECESSARIUM IN SE[111] (metaphysice,
[29]
intrinsecus, absolute, geometrice, logice). Cuius oppositum est extrinsecus tantum impossibile, est NECESSARIUM HYPOTHETICE[112] (secundum quid). Entis determinatio, qua necessarium est, est eius NECESSITAS[113]. Ergo necessitas est vel ABSOLUTA[114] (consequentis), vel HYPOTHETICA[115] (consequentiae), illa, qua aliquid est in et per se, haec, qua aliquid est hypothetice tantum necessarium.
§ 103
[recensere]Possibilitas oppositum involvit, §. 81, 7, hinc possibilitas entis est determinatio eius necessaria, §. 101, intrinseca intrinsecus, extrinseca extrinsecus, §. 102.
§ 104
[recensere]Cuius oppositum absolute possibile est, est CONTINGENS IN SE[116] (per se, intrinsecus), cuius oppositum est etiam hypothetice possibile, est et EXTRINSECUS CONTINGENS[117] (hypothetice). Entis determinatio, qua contingens est, est eius
CONTINGENTIA[118]. Ergo contingentia est vel ABSOLUTA[119], qua aliquid est saltim
[30]
in et per se, vel HYPOTHETICA[120], qua aliquid est hypothetice contingens.
§ 105
[recensere]Nullum absolute necessarium est ullo modo contingens, §. 102, 104. Ergo quicquid ullo modo contingens est, non est absolute necessarium. Omne hypothetice necessarium est in et per se contingens, §. 18. Ergo quoddam in et per se contingens est hypothetice necessarium. Omne hypothetice contingens est et in se, §. 104.
§ 106
[recensere]Essentiae rerum sunt in iis absolute necessariae, §. 40, 103.
§ 107
[recensere]Sublatis essentialibus et attributis tollitur essentia, §. 63, 64, hinc ponitur impossibilitas entis interna, §. 81, 40. Sunt ergo tam essentialia, quam attributa absolute necessariae entis determinationes, §. 103.
§ 108
[recensere]Modorum oppositum est in ente absolute possibile, §. 65, 81, hinc modi sunt determinationes
[31]
entis in se contingentes, §. 104. Ergo non absolute necessariae, §. 105. Absolute necessariarum in ente determinationum oppositum est in eodem absolute impossibile, §. 102. Ergo ipsae sunt in ente absolute possibiles, §. 81, hinc in eodem in se spectato repraesentabiles, §. 15. Relationes autem non sunt in ente in se spectato repraesentabiles, §. 37. Ergo nullae relationes entis sunt absolute necessariae, omnes contingentes, §. 101.
§ 109
[recensere]Cum exsistentiae oppositum in aliquo sit possibile, §. 54, 55, exsistentia aut erit absolute necessaria, aut in se contingens, §. 102, 10. Ens, cuius exsistentia est absolute necessaria, est ENS NECESSARIUM[121], cuius exsistentia est intrinsecus contingens, est ENS CONTINGENS[122]
§ 110
[recensere]Omnes entis necessarii determinationes internae sunt absolute necessariae. Pertinent enim aut ad essentiam, aut ad exsistentiam, §. 56. Tam haec, quam illa est in ente necessario absolute necessaria, §. 109, 106.
§ 111
[recensere]In ente necessario non sunt modi, §. 110,
[32]
108. Ergo cui modi insunt, est ens contingens, §. 109.
§ 112
[recensere]Omne ens contingens habet modos. Pone enim alicui enti contingenti nullos modos inesse, omnes affectiones eius sunt absolute necessariae, §. 52, 107, hinc et exsistentia eius absolute necessaria est, §. 55, q. a., §. 109.
§ 113
[recensere]Determinationes unius sunt inseparabiles, §. 73, hinc cuiuslibet oppositum impossibile, §. 72, 81, sunt ergo determinationes unius necessariae, §. 101, et absolute quidem absolute unius, hypothetice hypothetice unius, §. 102, 76. Unita sunt necessario coniuncta, §. 79, vel in se, vel hypothetice, §. 102.
§ 114
[recensere]Necessaria sunt unico tantum modo ac ratione determinabilia. Nam sunt aut A, aut non - A. Tertius modus, tertia ratio determinabilitatis impossibilis est, §. 10. Iam pone necessarium esse determinabile per A; non - A est huius determinationis oppositum, §. 81, hinc impossibile, §. 101. Non sunt ergo plures determinabilitatis modi ac rationes, praeter A unicum, §. 77. Unico tantum modo ac ratione determinabilia sint A, oppositum eorum esset
[33]
non - A, §. 81, sed hoc impossibile est, §. 77. Sint non - A, oppositum eorum esset A, §. 81, sed hoc impossibile est, §. 77. Tertium non datur, §. 10. Ergo unico tantum modo ac ratione determinabilium oppositum est impossibile, adeoque ipsa necessaria sunt, §. 102. Contingentia non sunt necessaria, hinc nec sunt unico tantum modo ac ratione determinabilia, nec pluribus ac duobus, §. 10. Sunt ergo duplici modo determinabilia. Duplici modo ac ratione determinabilia non sunt necessaria, hinc contingentia, §. 102. Possunt itaque definiri 1) NECESSARIUM, per unico tantum, 2) CONTINGENS, per duplici modo determinabile, 3) NECESSITAS per unicitatem, 4) CONTINGENTIA per duplicitatem determinabilitatis.
§ 115
[recensere]Unum hypothetice tale habet determinationes in se separabiles, §. 76, 18, hinc unitas eius est intrinsecus contingens, §. 104.
§ 116
[recensere]Unitas transcendentalis est absolute necessaria, §. 73, 102, hinc nullum eius est oppositum, §. 102, 15.
§ 117
[recensere]Ordinis opposita cum sint confusio, §. 79, 78, et non facta coniunctio. §. 78, 81,
[34]
ordo absolute necessarius est in per se necessario coniunctis et quidem eodem modo, §. 102. Ubicumque ergo non est absolute necessaria tam coniunctio, quam coniunctionis identitas, ibi est ordo in se contingens, §. 104.
§ 118
[recensere]Veritas transcendentalis est ordo in essentialibus et attributis, §. 89, hinc necessario per se coniunctis, §. 78, 107, et quidem eodem modo, §. 7, 22, hinc veritas transcendentalis est absolute necessaria, §. 117, et nullum habet oppositum, §. 102, 15.
§ 119
[recensere]Ordo plurium in uno, quorum non coniunctio aut confusio est interne possibilis in ente, est veritas in se contingens, §. 117, 89.
§ 120
[recensere]Somnium obiective sumptum et mundus fabulosus sunt nonentia, §. 118, 91, et si videantur entia, sunt entia ficta, §. 62.
§ 121
[recensere]Perfectionis oppositum est IMPERFECTIO[123], et quidem 1) non consensus simplex, si in pluribus simul sumptis quaedam non sunt rationes unius: haec est IMPERFECTIO PRIVATIVE DICTA, 2) dissensus,
[35]
si in pluribus simul sumptis quaedam consentiunt ad unum, quaedam ad oppositum eius: haec est IMPERFECTIO CONTRARIE DICTA, §. 81, 94.
§ 122
[recensere]Perfectio eorum, quorum non consensus, hinc et dissensus est in se impossibilis, est absolute necessaria, §. 121, 102. At perfectio in iis, quae non consentire aut etiam dissentire est in se possibile, est in se contingens, §. 104,121.
§ 123
[recensere]Perfectio transcendentalis est absolute necessaria, §. 122, 94, hinc nullam habet oppositam imperfectionem, §. 121, 102.
SECTIO II. MUTABILE ET IMMUTABILE.
[recensere]§ 124
[recensere]SUCCEDUNT[124] sibi (successiva sibi sunt), quorum unum post aliud exsistit. Determinatio entium, qua sibi successiva sunt, est eorum SUCCESSIO[125].
[36]
§ 125
[recensere]Cuius determinationes sibi succedunt, MUTATUR[126]: hinc MUTABILE[127] (variabile) est, cuius determinationes sibi possunt succedere; cuius determinationes
sibi non possunt succedere, est IMMUTABILE[128] (fixum, invariabile, constans). Ipsa autem determinationum in ente successio, est eius, et simul determinationum eius, MUTATIO[129].
§ 126
[recensere]MUTATIO entis vel est INTERNA[130] internorum, vel EXTERNA[131] seu relativa relationum, §. 125, 37.
§ 127
[recensere]MUTABILITAS[132] entis, s. possibilitas mutationum in eodem, vel est absoluta, §. 125, 15, vel hypothetica, §. 125, 16. IMMUTABILITAS[133] entis, s. im possibilitas mutationum in eodem, vel est absoluta, §. 125, 15, vel hypothetica, §. 125, 17.
§ 128
[recensere]Nullum per se immutabile est hypothetice mutabile. Ergo nullum hypothetice
[37]
mutabile est absolute immutabile. Omne hypothetice immutabile est in se mutabile. Omne hypothetice mutabile est in se mutabile. Ergo absolute immutabilia nec sunt hypothetice mutabilia, nec immutabilia. Quoddam absolute mutabile est hypothetice immutabile, §. 127, 18.
§ 129
[recensere]Mutabilium determinationes sibi possunt succedere, §. 125, hinc mutabilia sunt pluribus modis determinabilia, §. 74, 34. Necessaria non sunt pluribus modis determinabilia, §. 114. Ergo necessaria sunt immutabilia, §. 125.
§ 130
[recensere]Absolute necessaria sunt absolute immutabilia, hypothetice necessaria sunt hypothetice immutabilia, §. 129, 127.
§ 131
[recensere]Nullum mutabile est necessarium, §. 129, hinc omne mutabile est contingens, §. 101, et in se quidem mutabile est in se contingens, hypothetice mutabile est hypothetice contingens, §. 104, 127.
§ 132
[recensere]Essentiae rerum, §. 106, essentialia et attributa, §. 107, exsistentia entis necessarii,
[38]
§. 109, omnes eius determinationes internae, §. 110, unitas, §. 116, veritas. §. 118, et perfectio, transcendentales, §. 123, sunt absolute et interne immutabiles, §. 130, 126.
§ 133
[recensere]Modi entis sibi in eo in se spectato possunt succedere, §. 124, 65, hinc et ipsi, et ens, cui insunt, sunt absolute mutabilia, §. 125, 127. Iam omne ens
contingens habet modos, §. 112. Ergo omne ens contingens est absolute et interne mutabile, §. 126. Relationes entis sunt intrinsecus contingentes, §. 108. Ergo possunt sibi in eo in se spectato succedere, §. 124, 104. Hinc sunt in omni ente absolute mutabiles, §. 127. Omne ens, qua omnes suas relationes, est mutabile, §. 125.
§ 134
[recensere]Essentia non est mutabilis, §. 132, hinc omne ens contingens mutabile est, qua exsistentiam, §. 133, 56. Hinc exsistentia entis contingentis est mutabilis, §. 125, nec est adeo essentiale, nec attributum, §. 132, interna tamen determinatio, §. 55, ergo modus, §. 52. Cuius exsistentia modus est, eius exsistentia est absolute mutabilis, §. 133, hinc et intrinsecus contingens, §. 131. Ergo cuius exsistentia modus est, est ens contingens, §. 109. Potest hinc ENS CONTINGENS definiri per ens, cuius exsistentia modus est.
[39]
SECTIO III. REALE ET NEGATIVUM.
[recensere]§ 135
[recensere]Negatione posita realitas tollitur. §. 36, 10. Hinc negationes et realitates sunt sibi invicem oppositae, §. 81. Tam realitates ipsae, quam entia, quibus insunt, ENTIA REALIA[134] seu positiva dicuntur. Negationes autem ENTIA NEGATIVA[135].
§ 136
[recensere]Ens mere negativum esset, cui nulla inesset realitas, hinc nec possibilitas, §. 8, nec rationalitas, §. 19, nec actualitas, §. 55, nec unitas, §. 73, nec veritas, §. 89, nec perfectio, §. 94, realitates, §. 36. Ergo ens mere negativum est non ens, et, si videtur ens, est ens fictum, §. 62. Cum ergo omni enti quaedam insit realitas, omne ens est reale, §. 135.
§ 137
[recensere]Omne ens cum sit reale, §. 136, aut nulla ipsi inerit negatio, aut quaedam cum realitatibus eius una inerit, §. 10, et haec quidem aut absolute necessaria, aut in se contingens, §. 102, 104. Prior est NEGATIO STRICTE DICTA[136] (ens negativum
[40]
stricte dictum). Posterior est PRIVATIO[137] seu ens privativum. Essentialia et attributa negativa sunt negationes stricte dictae, §. 106, 107, modi negativi sunt privationes, §. 108.
§ 138
[recensere]Nullae privationes sunt in ente absolute ntcessariae, §. 137, 105, hinc internae non sunt essentialia, nec attributa, §. 107. Ergo modi, §. 52. Ens itaque necessarium non habet privationes internas, §. 111, et cui insunt, est ens contingens, §. 111.
§ 139
[recensere]Ens negativum, qua tale, non est positivum, §. 135, at, si consentiret, qua negatio, ad unam realitatem, esset realitas, §. 94, 36, hinc ens negativum, qua tale, non consentit in ente reali, cui inest, §. 137, ad unam realitatem.
§ 140
[recensere]Realitates, qua tales, non consentiunt, nisi ad realitates. Rationatum enim merarum realitatum esse est realitas, §. 36, 14.
§ 141
[recensere]Omne ens est perfectum, §. 99, et reale, §. 137, hinc eius perfectio, qua talis, est consensus realitatum ad unam, §. 94, 140.
[41]
§ 142
[recensere]Positis in ente negationibus ponitur non consensus, §. 141, 139, hinc imperfectio, § 121, hinc positis in ente negationibus stricte dictis, ponitur imperfectio absolute necessaria, §. 137.
§ 143
[recensere]Imperfectio entis absolute necessaria, aut est attributum eius, aut essentiale, §. 107, 108, at, quia in realitatibus non est ratio sufficiens negationum, §. 139, non est in entis attributis imperfectio, in cuius non sit etiam essentialibus, §. 50, nec est in essentialibus entis imperfectio, in cuius non esset etiam affectionibus, §. 23.
§ 144
[recensere]Positis in ente privationibus ponitur imperfectio, §. 142, at in se contingens, §. 138.
§ 145
[recensere]Non est perfectio essentialis sine accidentali, §. 98, 140-, nee accidentalis sine essentiali, §. 98, non est imperfectio essentialis sine accidentali, nee accidentalis sine essentiali, §. 143, 98, nec sunt perfectio et imperfectio essentialis opposita, §. 81, 142.
§ 146
[recensere]Quo posito ponitur imperfectio, MALUM[138] est, hinc negationes sunt malum, §. 142,
[42]
eaeque vel stricte dictae, MALUM METAPHYSICUM[139], quo posito ponitur imperfectio absolute necessaria, §. 142, vel privationes, MALUM CONTINGENS[140] (physicum late dictum, cf. §. 788), quo posito ponitur imperfectio in se contingens, §. 144.
§ 147
[recensere]Positis entis realitatibus ponitur eius perfectio, §. 141, hinc realitates sunt bona, §. 100, et absolute quidem necessariae, BONUM METAPHYSICUM[141], in se contingentes, BONUM CONTINGENS[142] (physicum late dictum, cf. §.787).
SECTIO IIII. SINGULARE ET UNIVERSALE.
[recensere]§ 148
[recensere]Complexus omnium determinationum in ente compossibilium est OMNIMODA eius DETERMINATIO[143]. Hinc ens aut est omnimode determinatum, aut minus, §. 10. Illud est SINGULARE[144] (individuum), hoc UNIVERSALE[145]. Utrumque respectu omnium minus determinatorum, quae in se
[43]
continet, INFERIUS[146] dicitur, illa respectu huius, SCPERIORA[147].
§ 149
[recensere]ENS universale spectatum in suo inferiori, et singulare spectatum, qua alia etiam sua praedicata, praeter certum universale, SPECTATUR IN CONCRETO[148] et tunc CONCRETUM[149] dicitur. ENS universale quod attenditur quidem, non tamen in inferiori suo, et singulare, in quo tamen certum tantum eius superius attenditur, SPECTATUR IN ABSTRACTO[150], et tunc ABSTRACTUM[151] dicitur. Universale in concreto est UNIVERSALE PHYSICUM[152] (in multis, in re), universale in abstracto est LOGICUM[153] (post multa, post rem).
§ 150
[recensere]Universale in solis individuis in concreto repraesentabile, seu, quod sola individua sub se continet, est SPECIES[154], quod
[44]
etiam in universalibus in concreto repraesentabile est, seu, quod universalia etiam sub se continet, est GENUS[155], et horum INFIMUM[156] quod in nullo genere est, s. quod nullum genus sub se continet, SUMMUM[157] in quo nullum genus s. quod sub nullo genere continetur, SUBALTERNA[158] denique vocantur, quae non sunt summa.
§ 151
[recensere]Determinationes inferioris entis, indeterminatae in eius superiore sunt illius DIFFERENTIA[159]. Hinc DIFFERENTIA GENERICA[160] est complexus determinationum in genere determinatarum, indeterminatarum in eius superiori. DIFFERENTIA SPECIFICA[161] est complexus determinationum speciei indeterminatarum in genere eius infimo. DIFFERENTIA NUMERICA[162] (haecceitas, principium individuationis) est complexus determinationum individui indetermmatarum in specie, §. 148.
§ 152
[recensere]Singularia sunt interne prorsus determinata, §. 148, hinc actualia, §. 54.
[45]
§ 153
[recensere]Cum in inferiori sit superius, §. 149, 148, est in individuo species, genus infimum, subalterna, summum, in specie genera, in genere infimo et subalterno superiora, in inferioribus omnibus summum, §. 150.
§ 154
[recensere]Determinationes generis summi sunt in inferioribus eius, §. 148, i. e. generibus subalternis, infimo, speciebus et individuis; determinationes generis subalterni sunt in inferioribus eius generibus, speciebus, et individuis; determinationes generis infimi sunt in speciebus et individuis; determinationes speciei sunt in individuis, §. 153, 35, i. e. determinationes superioris sunt in eius inferiori, seu positivae fuerint seu negativae, §. 36. Haec propositio dicitur dictum de O. et N.
SECTIO V. TOTALE ET PARTIALE.
[recensere]§ 155
[recensere]Unum prorsus idem cum multis simul sumptis est TOTUM[163], et multa simul sumpta prorsus eadem cum toto sunt PAKTES[164] eius. Quae cum data parte simul sumenda sunt, ut sit prorsus eadem cum toto,
[46]
sunt eius compartes, seu COMPLEMENTA AD TOTUM[165] (supplementa).
§ 156
[recensere]Quaelibet pars simul sumpta cum suis complementis ad totum est PARS ACTUALIS[166], cum aliis simul sumpta est PARS POTENTIALIS[167].
§ 157
[recensere]Totum est prorsus idem cum suis partibus actualibus, §. 155, 156, hinc et aequale, et simile et congruens, §. 70.
§ 158
[recensere]Ens, cuius essentia est pars alterius, est ENS INCOMPLETUM[168], cuius essentia non est pars alterius, est ENS COMPLETUM[169].
§ 159
[recensere]Multitudo partium est MAGNITUDO[170] (absoluta, cf. §. 161) seu quantitas, §. 75, continua. Multitudo totorum est NUMERUS[171] (absolutus, cf. 161) seu quantitas, §. 75, discreta. Si tota, quorum est numerus, herum spectentur, ut partes, NUMERUS est
[47]
FRACTUS[172] (fractio, minutia), sin minus, NUMERUS est INTEGER[173].
§ 160
[recensere]Cuius pars toti aequalis est, MAIUS > est[174], totum parti aequale MINUS < est[175].
§ 161
[recensere]MINIMUM[176] est solo nihilo maius, seu, quo minus impossibile est, MAXIMUM[177] est, solo nihilo minus, seu, quo maius impossibile est. Multitudo maior est MULTITUDO COMPARATIVA[178], cf. §. 74, minor, PAUCITAS[179]. Magnitudo maior est MAGNITUDO COMPARATIVA[180], cf. §. 159, minor, PARVITAS[181]. NUMERUS maior est COMPARATIVUS, cf. §. 159, minor, RARITAS[182].
§ 162
[recensere]Mutari in minus est MINUI[183], mutari in maius AUGERI[184]. Quicquid ergo potest augeri vel minui, est mutabile, §. 125, et
[48]
quidem, qua quantitatem, §. 160, 70, hinc interne, §. 126, 69.
§ 163
[recensere]Essentiae rerum, essentialia et attributa, omnes entis necessarii determinationes internae, unitas in entibus, veritas, et perfectio, transcendentales augeri vel minui intrinsecus nequeunt, §. 162, 132.
§ 164
[recensere]Determinatio entis interna, quae potest augeri vel minui, modus est, §. 163, 52, et in quo talis occurrit determinatio interna, quae in ipso potest augeri vel minui, illud est ens contingens, §. 111.
SECTIO VI. PRIMA MATHESEOS INTENSORUM PRINCIPIA.
[recensere]§ 165
[recensere]Possibilitas minima est non repugnantia minimorum paucissimorum, §. 161, 8. Quo ergo plura, quo maiora sunt coinpossibilia, hoc maior est possibilitas, §. 160, donec maxima sit, ubi plurima maxima sunt compossibilia, §. 161. Hinc omnis possibilitas entis hypothetica maior est eiusdem possibilitate intrinseca, §. 16, 15.
§ 166
[recensere]Ratio minima est, quae unicum minimum rationatum
[49]
habet, §. 161. Quo ergo plura, quo maiora rationata habet, hoc maior est, §. 160, donec maxima fiat maxima plurima rationata habens, §. 161. Magnitudo rationis ex numero rationatorum est FECUNDITAS[185], ex magnitudine eorum PONDUS[186] (gravitas, dignitas, nobilitas).
§ 167
[recensere]Nexus minimus est unicae rationis minimae, §. 166, 14. Quo ergo plures, quo maiores rationes, hoc maior nexus, §. 160, donec fiat maximus plurimarum maximarum rationum, §. 161, i. e. fecundissimarum et gravissimarum, §. 166. Nexus maior est HARMONIA.
§ 168
[recensere]Possibilitas hypothetica minima est, qua ens unicum minimum in minimo nexu gaudet, §. 16, 161. Quo ergo plura, quo maiora, quo maiore in nexu possibilia sunt, hoc maior est possibilitas hypothetica §. 160, donec maxima sit, ubi plurima maxima in maximo nexu possibilia sunt, §. 161, i. e. fecundissimarum gravissimarumque rationum rationata fecundissima, gravissima, §. 167.
§ 169
[recensere]Ratio sufficiens est rationum fecundissima, §. 166, 21, in sufficientibus tamen minima est, quae unico minimo rationato sufficit, §. 166,
[50]
161. Quo ergo pluribus, quo maioribus rationatis sufficit, hoc maior est, §. 160, donec sit maxima, plurimis maximis rationatis sufficiens, §. 161, eademque fecundissima et nobilissima, §. 166.
§ 170
[recensere]Ratio ulterior propiore maior est, §. 166, 27, hinc sufficiens simpliciter talis maior omnibus secundum quid sufficientibus, §. 169, 28.
§ 171
[recensere]Essentia minima est, complexus paucissimorum minimorum essentialium, §. 40, 161. Quo plura, quo maiora sunt essentialia, hoc est maior, §. 160, donec maxima sit, complexus plurimorum maximorum essentialium, §. 161.
§ 172
[recensere]Nexus universalis minimus est, ubi singula aut sunt rationes minimae, aut earum rationata, §. 48, 167. Quo ergo aut maiores rationes, aut maiorum rationum rationata, aut utrumque fiunt singula, hoc maior est nexus universalis, §. 160, donec sit maximus, ubi singula maximae rationes sunt, §. 161, i. e. fecundissimae gravissimaeque, §. 166.
§ 173
[recensere]Unitas minima est, si paucissimae minimae determinationes unici minimi sint inseparabiles, §. 73, 161. Quo ergo plures, quo maiores determinationes,
[51]
quo plurium, quo maiorum sunt inseparabiles, hoc unitas maior est, §. 160, donec sit maxima, ubi plurimae maximae determinationes plurimorum maximorumque sunt inseparabiles, §. 161. Unicitas minima est, qna unum minimum a paucissimis minimis unico minimo discrimine differt, §. 77, 161. Quo ergo maius, a quo pluribus, quo maioribus, quo plures, quo maiores per differentias distinguitur, hoc maior est unicitas, §. 160, donec sit maxima, qua maximum ob omnibus, inaximis etiam in suo genere, per plurimas maximas differentias distinguitur, §. 161.
§ 174
[recensere]Identitas minima est, si unica minima determinatio sit paucissimis minimis communis, §. 38, 161. Hinc quo plures, quo maiores determinationes, quo pluribus, quo maioribus sunt communes, hoc maior est identitas, §. 160, donec sit maxima, plurimarum maximarumque determinationuni in plurimis maximis communio, §. 161.
§ 175
[recensere]Ordo minimus est minima in coniunctione identitas, §. 78, 161. Ergo quo maior est coniunctionis identitas, hoc maior fit ordo, §. 160, 174, donec sit
maximus, ubi maxima coniunctionis identitas, §. 161, i. e. ubi plurima maxima, toties, tantumque coniunguntur eodem modo, quoties, quantumque possunt, §. 174. Unitio minima est paucissimorum minimorum minime
[52]
necessaria coniunctio, §. 79, 113, 161. Quo ergo plura coniunguntur, hoc est extensive maior, quo maiora, quo maiori necessitate coniunguntur, hoc est intensive
maior unitio, donec plurimorum coniunctio necessaria sit extensive, vel duorum tantum, triumve, sed maximorum et maxime necessaria, quae potest esse inter ea, sit intensive maxima unitio.
§ 176
[recensere]DETERMINATIONIS ex ratione cognoscibilitas cum sit CONFORMITAS eius CUM RATIONE*), §. 80, haec conformitas erit minima, si determinatio ex minima ratione tantum cognoscibilis, §. 161, 166, in minima cognitionis possibilitate, §. 165. Quo maior ratio, ex qua cognoscenda determinatio, quo magis possibilis haec cognitio, hoc maior conformitas determinationis cum ratione, §. 160, donec sit maxima ex maxima ratione maxime cognoscibilis, §. 161. *) die Übereinstimmung einer Bestimmung mit ihrem Grunde.
§ 177
[recensere]Determinatio rationi sufficienti, fecundiori, graviori conformis, §. 166, 169, hinc ulteriori et simpliciter tali, §. 170, maiorem habet conformitatem, quam insufficienti, minus fecundae, minusque gravi, §. 166, 169, propiori aut secundum quid sufficienti, §. 170, tantum conformis, §. 176.
[53]
§ 178
[recensere]Defectus minimus est oppositus determinationi minimae conformitatis cum ratione, §. 82, 161, hinc eo maior est, quo maior in opposito eius conformitas, §. 160, 176, donec sit maximus, oppositus determinationi, in qua maxima conformitas, §. 176, 161.
§ 179
[recensere]Defectus rationi sufficienti, fecundiori, graviori, ulteriori et simpliciter tali contrarius maior est contrario rationi insufficienti, minus fecundae, minus gravi, propiori et sufficienti secundum quid tantum, §. 178, 177.
§ 180
[recensere]Magnitudo conformitatis cum ratione in determinatione, quam lex enuntiat, est ROBUR LEGIS[187]. LEX enuntians determinationem conformitatis cum ratione comparative magnae est FORTIS[188], parvae DEBILIS[189] est. Hinc lex maxime debilis seu minimi roboris est, quae enuntiat determinationem minimae conformitatis cum ratione, §. 161, 176. Quo maior conformitas cum ratione determinationi a lege enuntiatae, hoc lex est fortior, §. 160, donec fortissima sit enuntians determinationem, in qua maxima conformitas, §. 161.
[54]
§ 181
[recensere]Lex enuntians determinationem rationi sufficienti, fecundiori, graviori, ulteriori, cuius rationatum sit, seu cui subordinetur comparanda propior, et simpliciter tali conformem fortior est, quam lex debilior enuntians determinationem rationi insufficienti, minus fecundae, minus gravi, propiori, quae subordinetur illi, cum qua comparatur, ulteriori, et secundum quid sufficienti tantum conformem, §. 180, 177.
§ 182
[recensere]LEX enuntians determinationem rationi sufficienti ulteriori conformem SUPERIOR[190], propiori conformem enuntians INFERIOR[191] dicitur. Ergo leges superiores fortiores sunt inferioribus, et summa lex est fortissima, §. 181.
§ 183
[recensere]Ordo maximus plurimas regulas communes habet, §. 175, 86, hinc est maxime compositus, §. 88, adeoque ordo simplex, quantuscumque sit, non tamen est maximus, §. 175, 88.
§ 184
[recensere]Veritas metaphysica minima est ordo plurium in uno minimus, §. 175, 89, seu minima cum principiis catholicis conformitas, §. 176, 92.
[55]
Quo ergo plura in ente, quo maiora, secundum quo plures, quo fortiores regulas coniuncta sunt, hoc maior est in illo veritas, §. 175, 180, donec sit maxima, ubi plurima maxima, fortissimis (principiorum catholicorum, §. 182) regulis convenientissima deprehenduntur, §. 160, 161.
§ 185
[recensere]Perfectio minima est consensus paucissimorum minimorum ad unutn minimum unicus minimus, §. 94, 161, hinc quo plura, quo maiora, in quo plura, in quo maiora, quo pluries, quo magis consentiunt, hoc maior est perfectio, §. 160, donec sit maxima plurimorum maximorum maximus consensus ad unum, §. 161, 169. At summa perfectio cum adeo sit maxime composita, §. 183, 96, simplex perfectio, quantacumque sit, non tamen est maxima, §. 96.
§ 186
[recensere]Exceptio minima est a inaxime debili perfectionis regula ob fortissimam facta, §. 178, 97. Ergo quo fortior est regula perfectionis, a qua, quo debilior, ob quam excipitur, hoc maior est exceptio, §. 160, donec sit maxima a fortissima, hinc summa perfectionis regula, §. 182, ob maxime debilem legem excipiens, §. 161. Si collidantur ratio perfectionis sufficiens et insufficiens, exceptio a sufficiente maior, ab insufficiente minor est. Si collidantur fecundior et minus fecunda, exceptio a fecundiori maior,
[56]
a minus fecunda minor est. Si collidantur ratio perfectionis gravior et minus gravis, exceptio a graviori maior, a minus gravi minor est. Si collidantur ulterior et ipsi subordinanda propior, exceptio ab ulteriori maior, a propiori minor est. Si collidantur ratio simpliciter sufficiens et talis secundum quid, exceptio a simpliciter tali maior, a tali secundum quid, minor est, §. 181. Si collidantur regula perfectionis superior et inferior, exceptio a superiori maior, ab inferiori minor est, §. 182. Hinc exceptio summae perfectionis legi contraria, i. e. quae fit a summa perfectionis regula ob minimam, i. e. minimae conformis, est maxima, §. 187, 182.
§ 187
[recensere]Bonum minimum est, quo posito ponitur minima perfectio, §. 100, 161. Quo maior est perfectio posito bono ponenda, hoc maius est bonum, §. 160, donec OPTIMUM[192] sit, quo posito ponitur summa perfectio, §. 161.
§ 188
[recensere]Minime contingens est, cuius oppositum est minime possibile, §. 104, 161. Quo maior ergo possibilitas unius oppositorum, hoc maior alterius contingentia, §. 160. Maxima contingentia est illius, cuius oppositum habet maximam possibilitatem, §. 161.
[57]
§ 189
[recensere]Quo maior est determinationum hypothetice unius separabilitas, hoc maior est huius unitatis contingentia, §. 115, 188. Quo magis tam non coniunctio, quam confusio est possibilis, hoc oppositus ordo magis est contingens, §. 117, 188. Quo magis non coniunctio vel confusio quorundam entis variorum possibilis est, hoc veritas eius opposita magis est contingens, §. 119, 188. Quo magis imperfectio possibilis est, hoc magis opposita perfectio contingens est,
§. 122, 188.
§ 190
[recensere]Minima mutatio est unici minimi in unico minimo successio, §. 161, 125. Ergo quo plura, quo maiora, in quo pluribus, quo maioribus succedunt, hoc maior est mutatio, §. 160, donec sit maxima, plurimorum maximorum in pluribus maximis successio. Minima minimae mutationis in ente possibilitas est eius mutabilitas minima, §. 161, 127. Ergo quo magis possibilis, quo maior in ente mutatio, hoc est eius maior mutabilitas, donec sit maxima, maxima maximae mutationis possibilitas, §. 161. Realitas in ente minima est summa paucitas et parvitas in eodem determinationum vere positivarum, §. 135, 161. Quo harum plures, quo maiores habet, hoc est realius. REALISSIMUM ergo est, in quo maxiinae plurimae realitates, §. 161, 36. Hae absolute necessariae sunt SUMMUM BONUM, s. optimum
[58]
METAPHYSICUM[193], §. 187, 147, in se contingentes SUMMUM BONUM CONTINGENS[194] (physicum late dictum).
SECTIO VII. SUBSTANTIA ET ACCIDENS.
[recensere]§ 191
[recensere]Ens vel non potest exsistere, nisi ut determinatio alterius (in alio), vel potest, §. 10. Prius ACCIDENS[195] (praedicamentale s. physicum, cf. §. 50, cuius esse est inesse, συμβεβηκος), posterius est SUBSTANTIA[196] (ens per se subsistens, forma, έντελεχεια, ούσια, ΰττοστασις, ένεργεία), quod potest exsistere, licet non sit in alio, licet non sit determinatio alterius.
§ 192
[recensere]Exsistentia accidentis, qua talis, est INHAERENTIA[197], exsistentia substantiae, qua talis, est SUBSISTENTIA[198].
§ 193
[recensere]Accidentia si videntur per se subsistentia, sunt PHAENOMENA SUBSTANTIATA[199].
[59]
§ 194
[recensere]Accidentia non exsistere possunt, nisi in aliis. Iam non sunt diversa ab accidentibus, nisi substantiae, §. 191. Ergo accidentia non exsistere possunt, nisi in substantiis, seu non exsistunt extra suas substantias, §. 58.
§ 195
[recensere]Essentialia, attributa, modi, relationes accidentia, §. 191, 52, non exsistere possunt, nisi in substantiis, §. 194.
§ 196
[recensere]Id in substantia, cui inhaerere possunt accidentia, s. substantia, quatenus est subiectum (cf. §. 344) id, cui accidentia inhaerere possunt, SUBSTANTIALE vocatur, nec accidentia exsistunt extra substantiale, §. 194.
§ 197
[recensere]Si substantiae inhaerent accidentia, est aliquid inhaerentiae ratio, §. 20, s. vis LATIUS DICTA[200] (efficacia, energia, activitas, cf. §. 216), et sufficiens, §. 22. Hoc est vis (STRICTIUS DICTA[201], et brevitatis causa nonnumquam simpliciter).
[60]
§ 198
[recensere]Vis strictius dicta aut est substantia, aut accidens, §. 191. Iam non est accidens, eorum omnium cum sit ratio sufficiens, §. 197. Ergo est substantia, et quatenus ipsi inhaerere possunt accidentia, ut subiecto, substantiale, §. 196.
§ 199
[recensere]Omnis substantia est substantiali, §. 191, 196, hinc vi praedita, §. 198, est substantiale, §. 196, 191, hinc vis tam latius, quam strictius dicta, §. 198, 197.
§ 200
[recensere]Substantiae si videntur accidentia, sint SUBSTANTIAE PRAEDICATAE, singulares sunt SUPPOSITA[202].
§ 201
[recensere]Phaenomenis substantiatis vis tribuitur, §. 199, 193, et sunt etiam vires latius dictae, aut viribus latius dictis praedita, §. 197, 23. Quod si vero strictius dicta vis tribuitur accidentibus, sunt ea phaenomena substantiata, §. 198, 193.
§ 202
[recensere]Omnis substantia habet essentialia et attributa absolute necessario, §. 107, hinc
[61]
omnis substantia habet accidentia, §. 191, 195. Sed modos vel habet, vel non habet, §. 10. Quae modos habet, est ens contingens, quae non habet, ens necessarium, §. 111. Ergo substantia vel est necessaria vel contingens. Substantiae contingentis subsistentia modus est, §. 134, 192.
§ 203
[recensere]Vis minima unici tantum minimi inhaerentis accidentis est ratio, §. 197, 166. Quo ergo plurium, quo maiorum inhaerentium accidentium ratio est, hoc maior est, donec sit maxima plurimorum maximorum inhaerentium accidentium, §. 197, 16G.
§ 204
[recensere]Scientia virium est DYNAMICA tam philosophica, quam mathematica, DYNAMEOMETRIA.
SECTIO VIII. STATUS.
[recensere]§ 205
[recensere]Suppositum contingens est determinatum, qua modos et relationes, §. 184, 200. Hinc coexsistunt in eo fixa, seu, intrinsecus immutabilia, §. 107, 132, cum mutabilibus, §. 133. Eiusmodi coexsistentia status[203]
[62]
est. Ergo suppositum contingens habet statum. Status unitorum est UNIO[204].
§ 206
[recensere]Coexsistentia modorum cum fixis est STATUS INTERNUS[205], hinc suppositum contingens habet statum internum, §. 205.
§ 207
[recensere]Relationes substantiae sunt in ea intrinsecus mutabiles, §. 133. Ergo fixis coexsistentes dant STATUM, §. 205, qui EXTERNUS dicitur[206],
§ 208
[recensere]Mutato modo mutatur status internus, §. 125, 200, mutata relatione, mutatur status externus, §. 125, 207. Iam modi et relationes sunt mutabiles, §. 133, 207. Ergo in substantia contingenti mutationes status sunt possibiles. §. 206, 207.
§ 209
[recensere]Mutatio modi est MODIFICATIO[207]. Ergo modificatio est mutatio status interni, §. 208, et substantia contingens est modificabilis,
[63]
§. 128. Mutatio relationis VARIATIO est[208].
§ 210
[recensere]Mutationes status sunt accidentia, §. 191, hinc non exsistere possunt, nisi in substantiis, §. 194, et quidem posita vi, etiam strictius dicta, §. 197, 22. Vis illa mutationis, aut in genere inhaerentis acciclentis, ratio sufficiens, §. 197, vel est substantiale, quod mutatur, aut in genere, cui accidens inhaeret, vel vis ab eo diversa, §. 10, 38. Si prius est, substantia, cuius status mutatur, vel in genere, cui accidens inhaeret, AGIT[209]; si posterius est, substantia, cuius status mutatur, vel in genere, cui accidens inhaeret, PATITUR. Hinc ACTIO[210] (actus, operatio) est mutatio status, et in genere actuatio accidentis in substantia, per vim ipsius: PASSIO[211] mutatio status, et in genere actuatio accidentis in substantia, per vim alienam.
§ 211
[recensere]Substantia in substantiam extra se agens in eam INFLUIT, adeo INFLUXUS[212] (actio transiens) est actio substantiae in substantiam extra se. αCτιο, quae non est influens, est IMMANENS.
[64]
§ 212
[recensere]Si passio illius substantiae, in quam altera infinit, simul est ipsius patientis actio, PASSIO et INFLUXUS dicuntur IDEALES. Si vero passio non est patientis actio, PASSIO et INFLUXUS dicuntur REALES.
§ 213
[recensere]Actio patientis in agens est REACTIO"[213] et mutua substantiarum actio et reactio CONFLICTUS[214].
§ 214
[recensere]Actio et passio reactioque minimae sunt. per quas non nisi unicum minimum accidens actuatur, §. 161, 210. Quo ergo plura, quo maiora accidentia actuantur, hoc maior actio, passio, reactio, §. 160, 213, donec sint maximae, ubi plurima maxima aetuantur accidentia, §. 161, 210.
§ 215
[recensere]ACTIO et PASSIO SIMPLEX[215] dicitur, quae non est totum aliarum, quae est, COMPOSITA[216]; et quo pluribus partialibus constat, hoc magis est composita, §. 160. Hinc actio et passio maxima est maxime composita, §. 214, 161.
[65]
§ 216
[recensere]Omnis substantia exsistens agit, §. 210, 199, hinc habet possibilitatem agendi seu FACULTATEM[217] (potentiam activam, vim, cf. §. 197), §. 57, si patitur, habet possibilitatem patiendi, i. e. (potentiam passivam, capacitatem) RECEPTIVITATEM[218]. §. 57.
§ 217
[recensere]FACULTAS et RECEPTIVITAS influxuum realium REALES, idealium IDEALES, actionum simplicium SIMPLICES[219], compositarum COMPOSITAE[220] sunt.
§ 218
[recensere]Facultates et receptivitates vel absolutae sunt, §. 216, 15, vel hypotheticae, §. 16. Hae quidem semper maiores illis, §. 105, 216.
§ 219
[recensere]Facultas hypothetica minima esset, qua unica tantum actio in minimo nexu substantiae possibilis esset, §. 216, 161. Quo plures, quo maiores actiones, quo maiori in nexu sunt substantiae possibiles, hoc maior est facultas hypothetica, §. 168, 160. Maior facultas hypothetica est HABITUS[221] (promptitudo, dexteritas).
[66]
§ 220
[recensere]Posita facultate et receptivitate cum non ponatur actio vel passio, §. 216, 259, ponatur tamen posita vi strictius dicta, §. 210, 30, haec erit complementum facultatis ad actum, i. e. quod accedit ad facultatem, ut exsistat actio. Hinc data certa vis STRICTIUS DICTA ad datam certam actionem vel sufficit, vel minus, §. 21, 210, prior VIVA[222]*), posterior MORTUA[223] sollicitatio dicitur.
§ 221
[recensere]IMPEDIMENTUM[224] (obstaculum) est oppositum accidentis inhaerentiae, hinc et oppositum mutationibus est impedimentum, §. 210.
§ 222
[recensere]RESISTENTIA[225] est impedimentum actionis. Cumque oppositum inhaerentiae accidentium et mutationum sit accidens, §. 191, 81, impedimenta resistentiaeque rationem habent in vi sufficientem, §. 197, 27. Posito impedimento ponitur vis impediens: posita resistentia ponitur vis resistens, §. 22.
[67]
§ 223
[recensere]Substantia in substantiam propius influens illi PRAESENS[226] est, et proxime praesentes sibi invicem substantiae, SE CONTINGUNT, sunt contigua[227], ut adeo sit PRAESENTIA[228] influxus propior, et immediata praesentia mutua, s. immediatus conflictus, CONTACTUS[229]. Quatenus aliquid in aliud non influit, nec ab eo patitur, propius, ABSENS[230] ab illo dicitur.
SECTIO VIIII. SIMPLEX ET COMPOSITUM.
[recensere]§ 224
[recensere]ENS COMPOSITUM (stricte et simpliciter dictum)[231] est totum partium extra partes, ENS non compositum SIMPLEX (simpliciter et rigorose dictum)[232] est. ENS COMPOSITUM LATIUS DICTUM[233] est quicquid partes habet, et SIMPLEX COMPARATIVE[234] minus compositum.
[68]
§ 225
[recensere]Partes compositorum vel singulae et simul sumptae sunt accidentia, vel aliquae compositorum partes sunt substantiae, §. 10, 191. Si prius est, ens compositum est accidens, §. 224, 155. Posterius est ENS COMPOSITUM STRICTIUSDICTUM (reale)[235].
§ 226
[recensere]Pone extra se invicem posita nullo modo totum constituere, seu COMPONI[236], posse: compositum erit intrinsecus impossibile, §. 224, 15. Modus ergo compositionis est internae impossibilitatis oppositum in compositis, §. 81, i. e. interna possibilitas et compositorum essentia, §. 40.
§ 227
[recensere]ORTUS[237] est mutatio ex non exsistente in exsistens. Mutatio ex exsistenti in non exsistens est IXTERITUS[238]. Hinc entis necessarii et substantiae necessariae ortus et interitus est absolute impossibilis, §. 132, 202.
§ 228
[recensere]ORTUS EX NIHILO[239] est ortus eius, cuius nulla pars ipsi praeexsistit, et ANNIHILATIO[240]
[69]
interitus eius, cuius nulla pars exsistit superstes. Entis et substantiae necessariae ortus ex nihilo et annihilatio est absolute impossibilis, §. 227.
§ 229
[recensere]Ortus et ortus ex nihilo, interitus et annihilatio non possunt exsistere, nisi in substantiis, §. 227, 228, quia sunt aecidentia, §. 210, sed non in necessaria, §. 227, 228. Ergo in contingentibus, §. 202.
SECTIO X. MONAS.
[recensere]§ 230
[recensere]Substantia vel est simplex, vel composita, §. 224. Prior MONAS (atomus, perfecta unitas) dicitur.
§ 231
[recensere]Substantiae compositae pars omnis est vel substantiale vel accidens. Accidentia non sunt extra substantiale, §. 196. Ergo substantiae compositae substantialia sunt extra se posita, §. 224.
§ 232
[recensere]Substantia composita habet vires, hinc substantias extra se positas pro partibus,
[70]
§. 231, 198, hinc est ens compositum strictius dictum, §. 225.
§ 233
[recensere]Substantia composita non potest exsistere, nisi ut complexus substantiarum aliarum extra se invicem positarum, §. 232, 155, certoque modo compositarum, §. 226. Ergo non potest exsistere, nisi ut determinatio aliorum, §. 36, 38. Ergo est accidens, §. 191, et, si videtur per se subsistere, ipsique vis tribuitur, est phaenomenon substantiatum, §. 193, 201.
§ 234
[recensere]Omnis substantia monas est, §. 233, 230, ens compositum strictius dictum non est monas, §. 225. Ergo phaenomenon substantiatum, §. 193, 201.
§ 235
[recensere]Compositum strictius dictum monadibus constat, §. 225, 234.
§ 236
[recensere]Monas non oriri potest, nisi ex nihilo. Partes enim eius sunt substantiale et accidentia ipsi inhaerentia, §. 196. Substantiale non praeexsistit substantiae; eo enim exsistente exsistit vis, hinc Substantia, §. 198. Accidentium nullum praeexsistit suae substantiae,
[71]
§. 194. Ergo oriundae monados nulla pars praeexsistit, hinc non oriri potest, nisi ex nihilo, §. 228.
§ 237
[recensere]Substantiali superstite, nondum interiit substantia, §. 198, accidens vero nullum suae substantiae superstes est, §. 194. Ergo monas non potest interire, nisi per annihilationem, §. 228, 196.
§ 238
[recensere]Coniuncta iuxta se posita sunt SIMULTANEA[241], post se posita SUCCESSIVA[242]* Totum simultaneorum est ENS SIMULTANEUM, successivorum ENS SUCCESSIVUM.
§ 239
[recensere]Ordo simultaneorum extra se invicem positorum est SPATIUM[243], successivorum TEMPUS[244].
§ 240
[recensere]Positis siinultaneis extra se, ponitur spatium. Posito spatio extra se invicem ponuntur simultanea. Positis successivis, ponitur tempus, et posito tempore ponuntur
[72]
diversa, §. 74, sibi succedentia, §. 239, 78.
§ 241
[recensere]In quo spatium est, EXTENSUM[245] est, et spatium vel locum replere (esse in spatio, vel loco, repletive scilicet) dicitur. Iam in omni composito stricte dicto spatium est, §. 240, 224. Ergo omne compositum stricte dictum extensum est et spatium replet. Omne extensum habet partes extra partes simultaneas, §. 240, hinc compositum est, §. 224.
§ 242
[recensere]Monas non extensa est, nec spatium replet, §. 241, 230. At totum monadum, §. 235, est extensum, §. 241.
§ 243
[recensere]Omne compositum habet magnitudinem, §. 159, 224. MAGNITUDO compositi stricte et strictius dicti est QUANTITATIVA[246]. Hinc monas non habet magnitudinem quantitativam, §. 230.
§ 244
[recensere]DIVISIO PHysicA[247] est imminutio magnitudinis quantitativae. Sicut individui impossibilis est divisio logica, §. 148, ita INDIVISIBILE[248]
[73]
est, cuius impossibilis est divisio physica. Ergo indivisibilitas est vel absoluta vel hypothetica, §. 15, 17. Nullum absolute indivisibile est hypothetice divisibile. Quoddam absolute divisibile est hypothetice indivisibile, §. 18. Hinc monas est indivisibilis, §. 243, et quidem per se, §. 15.
§ 245
[recensere]Composita non possunt exsistere, nisi ut determinationes aliorum, §. 225, 233. Iam non sunt alia, praeter composita, quam simplicia, §. 224, 38. Ergo exsistente composito exsistunt monades, §. 230, 233.
SECTIO XI. FINITUM ET INFINITUM.
[recensere]§ 246
[recensere]Quantitas qualitatis est GRADUS[249] (quantitas virtutis). Hinc gradum non nisi alio assumpto intelligere possumus, §. 69.
§ 247
[recensere]Gradus infimus seu minimus est, quo minor impossibilis, quo maior impossibilis,
[74]
maximus est, §. 246, 161. Gradus maiores sunt plurium minimorum tota, §. 155, 160. Hinc ab affirmato gradu maiore ad affirmandum minorem, a negato gradu minore ad negandum gradum maiorem valet consequentia, §. 157. In quovis gradu maiore est multitudo graduum, quae INTENSIO[250] dicitur, §. 159. Haec si augetur, QUALITAS, cuius gradus est, INTENDITUR[251], si minuitur, qualitas, cuius gradus est, REMITTITUR[252].
§ 248
[recensere]Ens reale esse est qualitas, §. 69, omni enti conveniens, §. 136. Cumque in omni ente sit certus realitatum numerus, §. 136, 159, omne ens habet certum realitatis gradum, §. 246, 159. Hinc vel erit maximus, vel non maximus, §. 10, 247. Cumque gradus realitatis, quo maior possibilis est, seu non maximus, §. 247, LIMES[253] (terminus, cf. §. 350, finis, cf. §. 341) dicatur, limitem autem habens FINITUM[254] (cf. §. 341, limitatum), non habens limitem INFINITUM[255] (reale, illimitatum) erit. Ens ergo gradum realitatis maximum habens s. realissimum, §. 190, est infinitum, finita reliqua omnia. Finitum, cuius limites determinare vel non possumus,
[75]
vel non placet, est INDEFINITUM[256] (infinitum imaginarium, mathematice tale).
§ 249
[recensere]Finita habent limitem, hinc gradum, §. 248, ergo quantitatem, §. 246, hinc omnium finitorum possibilis est cognitio philosophica et mathematica, §. 93, 22. LIMES dati finiti, citra quem plus ultra in eodem per eius essentiam impossibile est, est ESSENTIALIS[257]. MATHESIS non extensorum INTENSORUM[258] est, §. 247.
§ 250
[recensere]In omni finito quaedam realitas tollenda est, §. 248, 247. Ergo quaedam ponenda negatio, §. 135, 81, adeoque imperfectio, §. 142, tam essentialis, quam accidentalis, §. 143, hinc absolute necessaria, §. 107, negatio, §. 36, stricte dicta, §. 137, malum metaphysicum, §. 146. § 251
Infiniti gradus realitatis maximus est
[76]
absolute necessarius, §. 248, 102, hinc absolute immutabilis, §. 130.
§ 252
[recensere]Si ens infinitum esset interne mutabile, determinationes, quae aliis succederent, mutarent realitatis gradum, §. 246, 125. At hic interne immutabilis est, §. 251. Ergo ens infinitum est interne immutabile.
§ 253
[recensere]Interne immutabile est, qua determinationes internas, actu quicquid esse potest, §. 125. Ergo ens infinitum, qua determinationes internas, est actu, quicquid esse potest, §. 252.
§ 254
[recensere]Quod non est actu, qua determinationes internas, quicquid esse potest, est ens finitum, §. 253, 248.
§ 255
[recensere]Interne mutabile est ens finitum, §. 252, 126. Ergo omne ens contingens est finitum, §. 133, licet esse possit multis rationibus indefinitum et mathematice infinitum, §. 248.
§ 256
[recensere]Ens infinitum est ens necessarium, §. 255, 109.
[77]
§ 257
[recensere]Quod habet gradum realitatis, quo maior possibilis est, eius qualitas quaedam, §. 248, hinc interna determinatio intendi potest, §. 247, 69, hinc mutari, §. 247, 162. Ergo ens finitum est interne mutabile, §. 248, 126, hinc non est ens necessarium, §. 132, eius exsistentia modus est, §. 134, et ipsum ens contingens, §. 109.
§ 258
[recensere]Ens necessarium est infinitum, §. 257, 248.
§ 259
[recensere]Quod est actu, qua determinationes internas, quicquid esse potest, est ens irecessarium, §. 132, ergo infinitum, §. 258. Hinc definiri potest ens infinitum per ens, quod actu est, qua determinationes internas, quicquid esse potest, §. 253.
§ 260
[recensere]Ens contingens non est actu, qua determinationes internas, quicquid esse potest, §. 133. Ens finitum est ens contingens, §. 257. Ergo ens finitum definiri potest per ens, quod non est actu, qua determinationes internas, quicquid esse potest, §. 254. Quod et hinc patet, quia contradictorie oppositorum uno definito affirmative,
[78]
alterum iisdem notis, sed negativis, definiri potest,
§. 81, 248.
§ 261
[recensere]Infinitudo est realitas, §. 36, cuius ratio est gradus realitatis maximus, §. 248, 14, finitudo seu limitatio est negatio, §. 36, cuius ratio limes est, §. 248, 14.
§ 262
[recensere]Modi et relationes entis vel sunt realitates, vel negationes, §. 36, hinc iis in ente finito mutatis mutatur limes eius, §. 248. Iam omnis mutatio entis fiuiti est rautatio modi aut relationis, §. 52, 132. Ergo omnis mutatio entis finiti est mutatio limitum eius, hinc et limitationis, §. 261, 30.
§ 263
[recensere]Ens finitum habet modos, §. 257, 112. Hi vel realitates sunt, vel negationes, §. 36. Utrarumque oppositum est in ente finito absolute possibile, §. 108. Hinc privationes sunt in omni ente finito absolute possibiles, §. 137. Hinc et imperfectio et malum contingens, §. 144, 146 (physicum late dictum).
§ 264
[recensere]Omne ens finitum partim malum, partim bonum est, §. 147, 137, et omni finito
[79]
bonum malumque contingens est intrinsecus possibile, §. 147, 263.
Annotamenta
[recensere]- ↑ Etwas.
- ↑ Möglich.
- ↑ Entsteht ein Widerspruch.
- ↑ Wahr.
- ↑ nur scheinend.
- ↑ Ein offenbarer.
- ↑ Ein versteckter Widerspruch.
- ↑ offenbar falsch.
- ↑ ein Grund.
- ↑ seine Folge, das in ihm gegründete.
- ↑ das von ihm abhangende.
- ↑ der Zusammenhang, die Verkniipfung.
- ↑ wird an und vor sich betrachtet.
- ↑ an und vor sich, innerlich, schlechterdings unmöglich.
- ↑ an und vor sich, innerlich, unbedingt moglich.
- ↑ bedingt, äusserlich möglich.
- ↑ bedingt, äusserlich, in einem gewissen Zusammenhange unmöglich.
- ↑ zusammenhängend, verknüpft.
- ↑ ungereimt.
- ↑ der zureichende Grund.
- ↑ der unzulängliche.
- ↑ mittelbarer und entfernter.
- ↑ unmittelbarer und nächster Grund.
- ↑ der Zwischen-Grund.
- ↑ der letzte Grund.
- ↑ untereinander.
- ↑ neben einander stehende Gründe und Folgen.
- ↑ bestimmt.
- ↑ unbestimmt.
- ↑ bestimmlich.
- ↑ das bestimmende.
- ↑ Bestimmungen.
- ↑ Verneinungen.
- ↑ Eitelkeit.
- ↑ dem möglichen an und vor sich betrachtet schon
- ↑ beziehungs-weise zukommende Bestimmungen.
- ↑ Beziehungen.
- ↑ Verhältnisse.
- ↑ äussre.
- ↑ innre Bestimmungen.
- ↑ einerlei.
- ↑ verschieden.
- ↑ die ersten oder wesentlichen Bestimmungen.
- ↑ das Wesen.
- ↑ innere folgende Bestimmungen.
- ↑ ein allgemeiner Zusammenhang.
- ↑ Eigenschaften.
- ↑ Zufälligkeiten.
- ↑ besondre.
- ↑ gemeine.
- ↑ wirklich.
- ↑ das bloss mögliche, ein mögliches Nichts.
- ↑ Wirklichkeit.
- ↑ ein Ding.
- ↑ ein Unding.
- ↑ ein erdichtetes Ding.
- ↑ Unterscheidung.
- ↑ Unterscheid, Merkmal, Kennezeichen, Unterscheidungs-Zeichen.
- ↑ angegeben werden.
- ↑ begreifen und verstehn.
- ↑ Beschaffenheiten.
- ↑ Grössen.
- ↑ ähnlich.
- ↑ gleich.
- ↑ gleichartig.
- ↑ unähnlich.
- ↑ ungleich.
- ↑ ungleichartig.
- ↑ werden getrennt.
- ↑ unzertrennlich.
- ↑ Eins.
- ↑ wesentlich eins.
- ↑ Viele.
- ↑ die Vielheit, Mehrheit.
- ↑ die Einheit.
- ↑ Einzig.
- ↑ verbunden werden.
- ↑ zusammenordnen.
- ↑ Ordnung.
- ↑ Unordnung und Verwirrung.
- ↑ Vereinigung.
- ↑ dem Grunde gemäss, übereinstimmig und zukommend.
- ↑ entgegen gesetzt, mit einander streiend.
- ↑ Mangel.
- ↑ Richtschnur, Gesetz.
- ↑ Stelle.
- ↑ Gemein.
- ↑ Eigen.
- ↑ Eine einfache
- ↑ zusammengesetzte Ordnung.
- ↑ die metaphysische Wahrheit.
- ↑ die nothwendige metaphysische Wahrheit.
- ↑ ein Traum, das geträumte.
- ↑ das Land der Wünsche.
- ↑ allgemeine Grund-Sätze.
- ↑ Gewissheit der Dinge.
- ↑ übereinstimmen.
- ↑ Vollkommenheit.
- ↑ Grund oder Brennpunkt der Vollkommenheit.
- ↑ eine einfache.
- ↑ eine zusammengesetzte.
- ↑ mit einander streitende Richtschnuren.
- ↑ Ausnahme.
- ↑ wesentliche.
- ↑ innre ausserwesentliche.
- ↑ innre.
- ↑ äussre.
- ↑ gut.
- ↑ nothwendig.
- ↑ zufällig.
- ↑ an sich, schlechterdings, unbedingt, nothwendig.
- ↑ bedingt nothwendig.
- ↑ Nothwendigkeit.
- ↑ die schlechterdings so genannte (unbedingte).
- ↑ die bedingte.
- ↑ an sich, schlechterdings (unbedingt).
- ↑ auch bedingt und äusserlich zufällig.
- ↑ Zufälligkeit.
- ↑ die unbedingte, schlechterdings so genannte.
- ↑ die bedingte.
- ↑ das nothwendige Ding.
- ↑ ein zufälliges Ding.
- ↑ Unvollkommenheit.
- ↑ Folgen aufeinander.
- ↑ die Folge.
- ↑ wird verändert.
- ↑ veränderlich.
- ↑ unveränderlich.
- ↑ Veränderung.
- ↑ eine innre.
- ↑ äussre Veränderung.
- ↑ Veränderlichkeit.
- ↑ Unveränderlichkeit.
- ↑ etwas bejahendes.
- ↑ etwas verneinendes
- ↑ eine Verneinung in engerer Bedeutung.
- ↑ eine Beraubung.
- ↑ Das Übel, Böse.
- ↑ das schlechterdings notwendige.
- ↑ das zufällige.
- ↑ das schlechterdings nothwendige.
- ↑ das zufällige Gute.
- ↑ durchgängige, völlige, vollständige Bestimmung.
- ↑ einzeln.
- ↑ allgemeine.
- ↑ das untere, niedrigere, tiefere, bestimmtere.
- ↑ die obern, höheren, allgemeinem, unbestimmtem.
- ↑ in mehrerer Bestimmung betrachtet.
- ↑ unabgesondert.
- ↑ nur in gewisser Bestimmung betrachtet.
- ↑ abgesondert.
- ↑ das allgemeine im bestimmtem.
- ↑ das allgemeine im denkenden.
- ↑ Art, Gattung.
- ↑ Geschlecht.
- ↑ das Unterste.
- ↑ das Oberste.
- ↑ untergeordnete, oder Untergeschlechte.
- ↑ die genauere Bestimmung.
- ↑ eines Geschlechtes.
- ↑ einer Art
- ↑ eines jeden einzeln.
- ↑ das Ganze.
- ↑ Theile.
- ↑ Ergänzungen.
- ↑ ein wirklicher.
- ↑ ein möglicher Theil.
- ↑ ein unvollständiges.
- ↑ ein vollständiges Ding.
- ↑ die Grösse des Ganzen.
- ↑ eine Zahl.
- ↑ ein Bruch.
- ↑ eine ganze Zahl.
- ↑ das grössere.
- ↑ das kleinere.
- ↑ das kleinste.
- ↑ das grösseste.
- ↑ eine Menge.
- ↑ Wenigkeit.
- ↑ eine Grösse des Ganzen und Zahl, auch in der Vergleichung.
- ↑ Kleinigkeit.
- ↑ Seltenheit.
- ↑ vermindert.
- ↑ vermehrt werden.
- ↑ Fruchtbarkeit.
- ↑ Wichtigkeit.
- ↑ Stärke der Richtschnur.
- ↑ ein starkes.
- ↑ schwaches Gesetz.
- ↑ eine höhere.
- ↑ niedrigere Richtschnur.
- ↑ das Beste.
- ↑ das nothwendige höchste Gut.
- ↑ das zufällige höchste Gut.
- ↑ ein nur in ändern.
- ↑ ein vor sich bestehendes Ding.
- ↑ das nur in ändern.
- ↑ das vor sich bestehn.
- ↑ das vor sich zu bestehn scheinende.
- ↑ eine Kraft in weiterer.
- ↑ eine Kraft in engerer Bedeutung.
- ↑ einzle vor sich bestehende Dinge.
- ↑ Zustand.
- ↑ Einigkeit.
- ↑ der innre Zustand.
- ↑ der äussre Zustand.
- ↑ eine innre.
- ↑ eine äussre Veränderung.
- ↑ thun, handeln.
- ↑ Handlung.
- ↑ Leiden.
- ↑ Einfluss.
- ↑ Gegenwirkung.
- ↑ Streit.
- ↑ ein einfaches.
- ↑ ein zusammengesetztes Thun und Leiden.
- ↑ Vermögen.
- ↑ Fähigkeit, Empfänglichkeit.
- ↑ einfache.
- ↑ zusammengesetzte Vermögen und Fähigkeiten.
- ↑ Fertigkeit.
- ↑ eine lebendige.
- ↑ eine todte Kraft.
- ↑ Hinderniss.
- ↑ Wiederstand.
- ↑ gegenwärtig, zugegen.
- ↑ sich einander berühren.
- ↑ Gegenwart.
- ↑ Berührung.
- ↑ abwesend.
- ↑ ein zusammengesetztes Ding in enger Bedeutung.
- ↑ einfach in genauer Bedeutung.
- ↑ zusammengesetzt in weiterer Bedeutung.
- ↑ einfach in Vergleichung.
- ↑ ein zusammengesetztes Ding in engerer Bedeutung.
- ↑ zusammengesetzt werden.
- ↑ das Entstehn.
- ↑ der Untergang.
- ↑ das aus nichts entstehn.
- ↑ Vernichtung.
- ↑ neben einander seiende.
- ↑ aufeinanderfolgende.
- ↑ Raum.
- ↑ Zeit.
- ↑ ausgedehnt.
- ↑ ausgedehnte Grösse.
- ↑ Zerlegung, Theilung.
- ↑ untheilbar.
- ↑ eine Stufe, Staffel.
- ↑ das höhere.
- ↑ zunehmen, stärker, angestrengt.
- ↑ schwächer werden, nachlassen, abnehmen.
- ↑ der Schranken.
- ↑ endlich, eingeschränkt.
- ↑ uneingeschränkt.
- ↑ mathematisch unendlich, unendlichscheinend.
- ↑ der wesentliche Schranken.
- ↑ Wissenschaft unausgedehnter Grössen.