Jump to content

Methodus nova integralium valores per approximationem inveniendi

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Methodus nova integralium valores per approximationem inveniendi
1814
editio: incognita
fons: incognitus
METHODUS NOVA
INTEGRALIUM VALORES
PER APPROXIMATIONEM INVENIENDI.


1.

Inter methodos ad determinationem numericam approximatam integralium propositas insignem tenent locum regulae, quas praeeunte summo Newton evolutas dedit Cotes. Scilicet si requiritur valor integralis ydx ab x=g usque ad x=h sumendus, valores ipsius y pro his valoribus extremis ipsius x et pro quotcunque aliis intermediis a primo ad ultimum incrementis aequalibus progredientibus, multiplicandi sunt per certos coëfficientes numericos, quo facto productum aggregatum in hg ductum integrale quaesitum suppeditabit, eo maiore praecisione, quo plures termini in hac operatione adhibentur. Quum principia huius methodi, quae a geometris rarius quam par est in usum vocari videtur, nusquam quod sciam plenius explicata sint, pauca de his praemittere ab instituto nostro haud alienum erit.


2.

Sit n+1 multitudo terminorum, quos in usum vocare placuit, statuamusque hg=Δ, ita ut valores ipsius x sint g, g+Δn, g+2Δn, g+3Δn etc. usque ad g+Δ, respondeantque iisdem resp. valores ipsius y hi A, A, A, A etc. usque ad A(n): denique ponatur indefinite x=g+Δt, ita ut y etiam spectari possit tamquam functio ipsius t. Designemus per Y functionem sequentem A.(nt1)(nt2)(nt3)(ntn)(1)(2).(3).(n)+A.nt.(nt2).(nt3).(ntn)1.(1)(2)(1n)+A.nt.(nt1).(nt3)(ntn)2.1.(1)(2n)+A.nt.(nt1).(nt2)(ntn)3.2.1(3n)+ etc. +A(n).nt(nt1).(nt2)(ntn+1)n.(n1)(n2).1 sive ΣA(μ)T(μ)M(μ), ubi repraesentante μ singulos integros 0,1,2,3n,

T(μ)=nt(nt1)(nt2)(nt3)(ntn)ntμ

M(μ) valor ipsius T pro nt=μ.

Manifestum erit, Y exhibere functionem algebraicam integram ipsius t ordinis n, atque eius valores pro singulis n+1 valoribus ipsius t, puta 0, 1n, 2n, 3n1 aequales esse valoribus ipsius y. Porro patet, si Y sit functio alia integra pro iisdem valoribus cum y conspirans, YY pro iisdem evanescere, adeoque per factores t, t1n, t2n, t3nt1 et proin etiam per eorum productum (quod est ordinis n+1) divisibilem esse, unde patet, Y, nisi prorsus identica sit cum Y, certo ad altiorem ordinem ascendere debere, sive Y ex omnibus functionibus integris ordinem n haud egredientibus unicam esse, quae pro illis n+1 valoribus cum y conspiret. Quodsi itaque y, in seriem secundum potestates ipsius t progredientem evoluta, ante terminum qui implicat tn+1 omnino abrumpitur, cum Y identica erit: si vero saltem tam cito convergit, ut terminos sequentes spernere liceat, functio Y inter limites t=0, t=1 sive x=g, x=h ipsius y vice fungi poterit.


3.

Iam integrale nostrum ydx transit in Δydt a t=0 usque ad t=1 sumendum, cuius loco per ea, quae modo monuimus, adoptabimus ΔYdt. Evolvendo itaque T(μ) in αtn+βtn1+γtn2+δtn3+etc.  erit T(μ)dt, a t=0 usque ad t=1, =αn+1+βn+γn1+δn2+etc.  qua quantitate posita =M(μ)R(μ), erit integrale quaesitum =Δ(AR+AR+AR+AR+etc.+A(n)R(n))

Exempli caussa apponemus computum coëfficientis R pro n=5. Fit hic

T=55t513.54t4+59.53t3107.52tt+60.5.tM=2×1×(1)×(2)×(3)=12 Hinc 12R=312561625+7375426753+150=2512, adeoque R=25144.

Computus aliquanto brevior evadit, statuendo 2t1=u. Tunc fit T(μ)=(nu+n)(nu+n2)(nu+n4)(nun+4)(nun+2)(nun)2n(nu+n2μ)

Ponamus (nnuunn).(nnuu(n2)2).(nnuu(n4)2).(nnuu(n6)2)nnuu(n2μ)2=U(μ) ubi numerator desinere debet in (nnuu9)(nnuu1), si n est impar, vel in (nnuu4)nu, si n est par, eritque T(μ)=(nun+2μ)U(μ)2n Iam integrale T(μ)dt a t=0 usque ad t=1 acceptum aequale est integrali 12T(μ)du=nuU(μ)du2n+1+(2μn)U(μ)du2n+1 ab u=1 usque ad u=+1.

Statuendo itaque U(μ)=αun1+βun3+γun5+δun7+etc.  (sponte enim patet, potestates un2,un4,un6 etc. abesse), integralis pars nuU(n)du2n+1 evanescet pro valore impari ipsius n, pars altera (2μn)U(μ)du2n+1 vero pro valore pari, unde integrale T(μ)dt fiet pro n pari =n2n(αn+1+βn1+γn3+δn5+etc.) pro n impari autem =2μn2n(αn+βn2+γn4+δn6+etc.) In exemplo nostro habetur

U=(25uu25)(25uu9)=625u4850uu+225, adeoque

12R=132(1258503+225)=2512 ut supra.
Observare convenit, fieri U(nμ)=U(μ), adeoque T(nμ)dt=±T(μ)dt, signo superiore valente pro n pari, inferiore pro impari. Quare quum facile perspiciatur, perinde haberi M(nμ)=±M(μ), semper erit R(nμ)=R(μ), sive e coëfficientibus R,R,RR(n) ultimus primo aequalis, penultimus secundo et sic porro.


4.

Valores numericos horum coëfficientium a Cotesio usque ad n=10 computatos ex Harmonia Mensurarum huc adscribimus.

Pro n=1 sive terminis duobus.
R=R=12

Pro n=2 sive terminis tribus.
R=R=16, R=23

Pro n=3 sive terminis quatuor.
R=R=18, R=R=38

Pro n=4 sive terminis quinque.
R=R=790, R=R=1645, R=215

Pro n=5 sive terminis sex.
R=RV=19288, R=R=259, R=R=25144

Pro n=6 sive terminis septem.
R=RVI=41846, R=RV=935, R=RIV=9280, R=34105

Pro n=7 sive terminis octo.
R=RVII=75117280, R=RVI=357717280, R=RV=49640, R=R=298917280

Pro n=8 sive terminis novem.

R=RVIII=98928350, R=RVII=294414175, R=RVI=46414175, R=RV=524814175, RIV=4542835

Pro n=9 sive terminis decem.
R=RIX=285789600, R=RVIII=1574189600, R=RVII=272240, R=RVI=12095600, RIV=RV=288944800

Pro n=10 sive terminis undecim.
R=RX=16067598752, R=RIX=26575149688, R=RVIII=16175199584,

R=RVII=567512474, RIV=RVI=482511088, RV=1780724948.


5.

Quum formula Δ(AR+AR+AR+AR+etc.+A(n)R(n)) integrale ydx ab x=g usque ad x=g+Δ, sive integrale Δydt a t=0 usque ad t=1 exacte quidem exhibeat, quoties y in seriem evoluta potestatem tn non transscendit, sed approximate tantum, quoties y ultra progreditur, superest, ut errorem, quem inducunt termini proxime sequentes, assignare doceamus. Designemus generaliter per k(m) differentiam inter valorem verum integralis tmdt a t=0 usque ad t=1, atque valorem ex formula prodeuntem, ita ut sit k=1RRRRetc.R(n)k=121n(R+2R+3R+etc.+nR(n))k=131nn(R+4R+9R+etc.+nnR(n))k=141n2(R+8R+27R+etc.+n3R(n)) etc. Patet igitur, si y evolvatur in seriem K+Kt+Ktt+Kt3+etc.  differentiam inter valorem verum integralis ydt atque valorem approximatum formulae exprimi per Kk+Kk+Kk+Kk+etc. Sed manifesto k, k, k etc. usque ad k(n) sponte fiunt =0: correctio itaque formulae approximatae èrit

K(n+1)k(n+1)+K(n+2)k(n+2)+K(n+3)k(n+3)+etc.

Indolem quantitatum k(n+1), k(n+2) etc. infra accuratius perscrutabimur; hic sufficiat, valores numericos primae aut secundae, pro singulis valoribus ipsius n, apposuisse, ut gradus praecisionis, quam formula approximata affert, inde aestimari possit.{{nop}

Pro n=01 habemus k=16, k=14, k=310
Pro n=02 invenimus k=0, k=1120, kV=148
Pro n=03 fit k=1270, kV=1108
Pro n=04kV=0, kVI=12688, kVII=1768
Pro n=05kVI=152?00, kVII=1115000
Pro n=06kVII=0, kVIII=138880, kIX=18640
Pro n=07kVIII=16710588410, kIX=1672352980
Pro n=08kIX=0, kX=37173?1504, kXI=373145728
Pro n=09kX=865631351908, kXI=865114791256
Pro n=10kXI=0, kXII=26927136500000000, kXII=2692721000000000

Pro valore pari ipsius n ubique hic fieri animadvertimus k(n+1)=0, ac praeterea k(n+3)=n+32k(n+2); pro valore impari ipsius n autem ubique prodit k(n+2)=n+22k(n+1). Ratio horum eventuum facile e considerationibus sequentibus depromitur.

Designemus generaliter per l(m) differentiam inter valorem verum huius integralis (t12)mdt a t=0 usque ad t=1, atque valorem eum, quem formula approximata profert, ita ut habeatur l(m)=(t12)mdt[(12)mR+(1n12)mR+(2n12)mR+(3n12)mR+etc.+(121n)mR(n1)+(12)mR(n)] integrali a t=0 usque ad t=1 accepto. Manifesto pro valore impari ipsius m evanescet tum valor verus integralis tum valor approximatus: erit itaque l=0, l=0,lV=0,lVII=0 etc. sive generaliter l(m)=0 pro valore impari ipsius m. Pro valore pari autem ipsius m, formulae tribuimus formam hancce l(m)=12m(m+1)2nm((12n)mR+(12n1)mR+(12n2)mR+etc. +2mR(12n2)+R(12n1)) si simul fuerit n par; vel hanc l(m)=12n(1m+12nn(nmR+(n2)mR+(n4)mR+etc. +3mR(12n32)+R(12n12)))

si simul fuerit n impar.

Si igitur per evolutionem ipsius y in seriem secundum potestates ipsius t12 progredientem prodit y=L+L(t12)+L(t12)2+L(t12)3+etc.  correctio valori approximato integralis ydt a t=0 usque ad t=1 applicanda erit Ll+Ll+Ll+LVIlVI+etc.  aut potius, quum l(m) necessario evanescat pro valore quovis integro ipsius m haud maiori quam n, correctio erit L(n+2)l(n+2)+L(n+4)l(n+4)+L(n+6)l(n+6)+etc.  pro n pari, vel L(n+1)l(n+1)+L(n+3)l(n+3)+L(n+5)l(n+5)+etc.  pro n impari.

Facillime iam correctiones l(m) ad k(m) reducuntur et vice versa. Quum enim habeatur (t12)m=tm12m.tm1+14m(m1)1.2tm2+etc.  erit l(m)=k(m)12mk(m1)+14m(m1)1.2k(m2)+etc. 

Et perinde fit k(m)=l(m)+12ml(m1)+14m(m1)1.2l(m1)+etc.  Ex posteriori formula eiicientur termini, ubi l afficitur indice impari: utraque autem continuanda est tantummodo usque ad indicem n+1 (inclus.). Manifesto itaque habebimus

pro n parik(n+3)=n+32.l(n+2)
k(n+1)=0k(n+2)=l(n+2)k(n+3)=n+32.l(n+2)
pro n imparik(n+3)=n+32.l(n+2)

k(n+1)=l(n+1)k(n+2)=n+22.l(n+1)
unde demanant observationes supra indicatae.

6.

Generaliter itaque loquendo praestabit, in applicanda methodo Cotesiana ipsi n tribuere valorem parem, seu terminorum multitudinem imparem in usum vocare. Perparum scilicet praecisio augebitur, si loco valoris paris ipsius n ad imparem proxime maiorem ascendamus, quum error maneat eiusdem ordinis, licet coëfficiente aliquantulum minori affectus. Contra ascendendo a valore impari ipsius n ad parem proxime sequentem, error duobus ordinibus promovebitur, insuperque coëfficiens notabilius imminutus praecisionem augebit. Ita si quinque termini adhibentur, sive pro n=4, error proxime exprimitur per 12688K6 vel per 12688L6; si statuitur n=5, error erit proxime 1152500K6 vel 1152500L6, adeoque ne ad semissem quidem prioris depressus: contra faciendo n=6, error fit proxime =138880K8 vel =138880L8, praecisioque tanto magis aucta, quo citius series, in quam functio evolvitur, iam per se convergit.


7.

Postquam haecce circa methodum Cotesii praemisimus, ad disquisitionem generalem progredimur, abiiciendo conditionem, ut valores ipsius x progressione arithmetica procedant. Problema itaque aggredimur, determinare valorem integralis ydx inter limites datos ex aliquot valoribus datis ípsius y, vel exacte vel quam proxime. Supponamus, integrale sumendum esse ab x=g usque ad x=g+Δ, introducamusque loco ipsius x aliam variabilem t=xgΔ, ita ut integrale Δydt a t=0 usque ad t=1 investigare oporteat. Respondeant n+1 valores dati ipsius y hi A, A, A, AA(n) valoribus ipsius t inaequalibus his a, a, a, aa(n), designemusque per Y functionem algebraicam integram ordinis n hancce:

A(ta)(ta)(ta)(ta(n))(aa)(aa)(aa)(aa(n))+A(ta)(ta)(ta)(ta(n))(aa)(aa)(aa)(aa(n))+A(ta)(ta)(ta)(ta(n))(aa)(aa)(aa)(aa(n))+ etc. +A(n)(ta)(ta)(ta)(ta(n1))(a(n)a)(a(n)a)(a(n)a)(a(n)a(n1))

Manifesto valores huius functionis, si t alicui quantitatum a, a, a, aa(m) aequalis ponitur, coincidunt cum valoribus respondentibus functionis y, unde perinde ut in art. 2. concludimus, Y cum y identicam esse, quoties y quoque sit functio algebraica integra ordinem n non transscendens, aut saltem ipsius y vice fungi posse, si y in seriem secundum potestates ipsius t progredientem conversa tantam convergentiam exhibeat, ut terminos altiorum ordinum negligere liceat.


8.

Iam ad eruendum integrale Ydt singulas partes ipsius Y consideremus. Designemus productum

(ta)(ta)(ta)(ta)(ta(n))

per T, fiatque per evolutionem huius producti

T=tn+1+αtn+αtn1+αtn2+etc.+α(n)

Numerator fractionis, per quam, in parte prima ipsius Y, multiplicata est A, fit =Tta; numeratores in partibus sequentibus perinde sunt Tta, Tta, Tta etc. Denominatores vero nihil aliud sunt, nisi valores determinati horum numeratorum, si resp. statuitur t=a, t=a, t=a, t=a etc.: denotemus hos denominatores resp. per M, M, M, M etc., ita ut sit

Y=ATM(ta)+ATM(ta)+ATM(ta)+etc.+A(n)TM(n)(ta(n))

Quum fiat T=0, pro t=a, habemus aequationem identicam

an+1+αan+αan1+αan2+etc.+α(n)=0

adeoque

T=tn+1an+1+α(tnan)+α(tn1an1)+α(tn2an2)+etc.+α(n1)(ta)

Hinc dividendo per ta fit

Tta=tn+atn1+aatn2+a3tn3+etc.+an+αtn1+αat(n2)+αaatn3+etc.+αan1+αtn2+αatn3+etc.+αan2+αtn3+etc.+αan3+etc. etc. +α(n1) Valor huius functionis pro t=a colligitur

=(n+1)an+nαan1+(n1)αan2+(n2)αan3+etc.+α(n1)

Hinc M aequalis valori ipsius dTdt pro t=a, uti etiam aliunde constat. Perinde M, M, M, etc. erunt valores ipsius dTdt pro t=a, t=a, t=a etc.

Porro invenimus valorem integralis Tdtta, a t=0 usque ad t=1,

=1n+1+an+aan1+a3n2+etc.+an+αn+αan1+αaan2+etc.+αan1+αn1+αan2+etc.+αan2+αn2+etc.+αan3+etc. etc.+α(n1)

quos terminos ordine sequenti disponemus:

an+αan1+αan2+αan3+etc.+α(n1)+12(an1+αan2+αan3+etc.+α(n2))+13(an2+αan3+αan4+etc.+α(n3))+14(an3+αan4+αan5+etc.+α(n4))+etc.+1n1(aa+αa+α)+1n(a+α)+1n+1

Sed manifesto eadem quantitas prodit, si in producto e multiplicatione functionis T in seriem infinitam

t1+12t2+13t3+14t4 etc. 

orto, reiectis omnibus terminis, qui implicant potestates ipsius t exponentibus negativis (sive brevius, in producti parte ea, quae est functio integra ipsius t) pro t scribitur a. Supponamus itaque, fieri[1]

T(t1+12t2+13t3+14t4+etc.)=T+T

ita ut T sit functio integra ipsius t in hoc producto contenta, T vero pars altera, scilicet series descendens in infinitumque excurrens. Quo facto valor integralis Tdtta a t=0 usque ad t=1 aequalis erit valori functionis T pro t=a. Quodsi itaque valores determinatos functionis

T(dTdt)

pro t=a, t=a, t=a, t=a etc. usque ad t=a(n) resp. per R, R, R, RR(n) denotamus, integrale Yd a t=0 usque ad t=1 fiet

=RA+RA+RA+etc.+R(n)A(n)

quod per Δ multiplicatum exhibebit valorem vel verum vel approximatum integralis ydx ab x=g usque ad x=g+Δ.


9.

Hae operationes aliquanto facilius perficiuntur, si loco indeterminatae t introducitur alia u=2t1. Scribimus quoque brevitatis caussa b=2a1, b=2a1, b=2a1 etc. Transeat T, substituto pro t valore 12u+12, in U2n+1, sive sit

U=(ub)(ub)(ub)(ubn)

Erit itaque dTdt=12n.dUdu, adeoque M, M, M etc. valores determinati ipsius 12n.dUdu, si deinceps statuitur u=b, u=b, u=b etc.

Quum series t1+12t2+13t3+14t4+ etc. nihil aliud sit quam log11t1=log1+u11u1: per substitutionem t=12u+12 necessario transibit in 2u1+23u3+25u5+27u7+ etc. Quodsi itaque statuimus

U(u1+13u3+13u5+17u7+etc.)=U+U

ita ut U sit functio integra ipsius u in hoc producto contenta, U vero pars altera, puta series descendens infinita, patet esse

T+T=12n(U+U)

Sed manifesto T, tamquam functio integra ipsius t, per substitutionem t=12u+12 necessario functionem integram ipsius u producet: contra T, quae non continet nisi potestates negativas ipsius t, per eandem substitutionem tantummodo potestates negativas ipsius u gignet. Quam ob rem U nihil aliud erit quam 2nT per hanc substitutionem transformata, ac perinde U producta erit ex 2nT. Nihil itaque intererit, sive in T(dTdt) substituamus t=a, sive in U(dUdu) faciamus u=b, unde colligimus, R, R, R, R etc. etiam esse valores determinatos functionis U(dUdu) pro u=b, u=b, u=b, u=b etc.


10.

Antequam ulterius progrediamur, haecce praecepta per exemplum illustrabimus. Sit n=5, statuamusque a=0, a=15, a=25, a=35, a=45, a=1. Hinc fit

T=t63t5+175t495t3+274625tt24625t

Multiplicando per t1+12t2+13t3+14t4+ etc. obtinemus

T=t552t4+6730t31720tt+9137500t197500

Valores itaque coëfficientium R, R, R, R, R, R exprimuntur per functionem fractam

t525t4+6730t31720tt+9137500t1975006t515t4+685t3275tt+548625t24625

in qua pro t deinceps substituendi sunt valores 0, 15, 25, 35, 45, 1. Aliquanto brevior est methodus altera, quae suppeditat b=1, b=35, b=15, b=15, b=35, b=1

U=u675u4+259625uu9625U=u51615u3+2771875u

unde R, R, R etc. erunt valores functionis fractae

u41615uu+27718756u4285uu+518625

pro u=1, u=35, u=15 etc. Utraque methodus eosdem numeros profert, quos in art. 4. ex Harmonia Mensurarum tradidimus. Ceterum in casu tali, qualem hocce exemplum sistit, ubi a, a, a etc. sunt quantitates rationales, valores denominatoris dTdt commodius in forma primitiva computantur, puta (aa)(aa)(aa)(aa(n)) pro t=a ac perinde de reliquis. Idem valet de denominatore dUdu, qui pro u=b fit =(bb)(bb)(bb)(bb(n)).

11.

Quoties a, a, a etc. vel ex parte vel omnes sunt irrationales, utilis erit transformatio functionis fractae, ex qua numeros R, R, R etc. derivamus, in functionem integram: principia talis transformationis, quum in libris algebraicis non inveniantur. hoc loco breviter explicabimus. Propositis scilicet tribus functionibus integris Z, ζ, ζ indeterminatae z, quaeritur functio integra, quae fractae Zζ vice fungi possit, quatenus pro z accipitur radix quaecunque aequationis ζ=0. Supponemus autem, ζ pro nullo horum valorum ipsius z evanescere, sive quod eodem redit, ζ atque ζ nullum divisorem communem indeterminatum implicare. Exponentes potestatum altissimarum ipsius z in ζ atque ζ per k, k denotabimus.

Dividatur sueto more ζ per ζ, donec residui ordo infra k depressus sit; statuatur residuum =ζλ, eiusque ordo =k, ita ut 1λzk sit residui terminus altissimus; divisionis quotientem ponemus =pλ. Perinde ex divisione functionis ζ per ζ prodeat residuum ζλ ordinis k, quotiens pλ; dein rursus e divisione functionis ζ per ζ prodeat residuum ζλ ordinis k atque quotiens pλ et sic porro, donec in serie functionum ζ, ζ, ζ etc., quae singulae terminum suum altissimum coëfficiente 1 affectum habebunt, perveniatur ad ζ(m)=1. Hoc tandem evenire debere facile perspicitur, quum quaelibet functionum ζ, ζ, ζ, ζ etc. cum praecedenti divisorem communem indeterminatum habere nequeat, adeoque certo divisio absque residuo fieri nequeat, quamdiu divisor fuerit ordinis maioris quam 0. Habebimus igitur seriem aequationum

ζ=λζpζζ=λζpζζ=λζpζζ=λζpζ

etc. usque ad

ζ(m)=λ(m2)ζ(m2)p(m2)ζ(m1)

ubi ζ, ζ, ζζ(m) sunt functiones integrae ipsius z ordinis k, k, kk(m); numeri k, k, kk(m) continuo decrescentes usque ad ultimum k(m)=0; p, p, p, p etc. quoque functiones integrae ipsius z ordinis kk, kk, kk, kk etc. (excepto casu, ubi k<k, in quo manifesto statui debet p=0).

His ita praeparatis formamus secundam seriem functionum integrarum ipsius z, puta η, η, η, ηη(m). Et quidem statuemus η=1, η=0, reliquas vero singulas e binis praecedentibus per eandem legem derivamus, per quam functiones ζ, ζ, ζ, ζ etc. inter se nexae sunt, scilicet per aequationes

η=ληpηη=ληpηη=ληpηη=ληpη

etc. usque ad

η(m)=λ(m2)η(m2)p(m2)η(m1)

Manifesto η=λ hic est ordinis 0; η=λp ordinis kk, et perinde sequentes η, η etc. resp. ordinis kk, kk etc., ita ut ultima η(m) ascendat ad ordinem kk(m1).

Porro consideremus tertiam functionum seriem, ζζη, ζζη, ζζη, ζζη etc., inter cuius terminos quosvis ternos consequentes manifesto similis relatio intercedet, scilicet

ζζη=λ(ζζη)p(ζζη)ζζη=λ(ζζη)p(ζζη)ζζη=λ(ζζη)p(ζζη)

Iam prima harum functionum fit =0, secunda =ζ: hinc facile colligitur, singulas per ζ divisibiles fore.

Hinc autem nullo negotio sequitur, loco fractionis Zζ adoptari posse functionem integram Zη(m), quatenus quidem ipsi z non tribuantur alii valores nisi qui sint radices aequationis ζ=0: manifesto enim differentia Z(1ζη(m))ζ pro tali valore ipsius z necessario evanescit, quum 1ζη(m)=ζ(m)ζη(m) per ζ sit divisibilis.

Loco functionis Zη(m) etiam adoptari poterit eius residuum ex divisione per ζ ortum, cuius ordo erit inferior ordine functionis ζ.

Ceterum hocce residuum commodius per algorithmum sequentem immediate eruere licet. Formentur aequationes sequentes

Z=qζ+ZZ=qζ+ZZ=qζ+ZZ=qζ+Z

etc. usque ad
Z(m1)=q(m)ζ(m)+Z(m)

scilicet deinceps dividendo Z per ζ, dein residuum primae divisionis Z per ζ, tum residuum secundae divisionis per ζ ac sic porro. Quum residuum semper ad ordinem inferiorem pertineat quam divisor, ordo functionum Z, Z, Z, Z etc. erit resp. inferior quam k, k, k, k etc.; ultima vero Z(m) necessario fit =0, quum divisor ζ(m) sit =1. Habemus itaque

Z=qζ+qζ+qζ+qζ+etc.+q(m)ζ(m)

Quatenus autem pro z solae radices aequationis ζ=0 accipiuntur, fit ζ=0, ζ=ζη, ζ=ζη, ζ=ζη etc., unde sub eadem restrictione erit

Zζ=qη+qη+qη+etc.+q(m)η(m)

Ordo vero huius expressionis necessario erit infra k: quum enim ordo quotientium q, q, q etc. esse debeat infra kk, kk, kk etc., ordo singularum partium qη, qη, qη etc. erit infra kk, kk, kk etc.

Denique adhuc observamus, si forte inter valores indeterminatae z, quos in fractione Zζ substituere oporteat, rationales cum irrationalibus mixti reperiantur, magis e re fore, illos ab his separare atque hos solos in aequatione ζ=0 comprehendere. Pro rationalibus enim valoribus calculi compendio opus non erit; pro irrationalibus autem calculus tanto simplicior erit, quo minor fuerit gradus functionis integrae, ad quam fractam reducere licet.


12.

Ecce nunc exemplum transformationis in art. praec explicatae. Proposita sit functio fracta

z65039z4+283715zz256150157z610513z4+315143zz35429

in qua z indefinite repraesentat radices aequationis

z72113z5+105143z335429z=0

Si hic omnes septem radices complecti vellemus, ad functionem integram sexti ordinis delaberemur. Manifesto autem pro valore rationali z=0 computus fractionis obvius est, datque valorem 2561225: quapropter seposita hac radice in aequatione sexti gradus subsistemus:

z62113z4+105143zz35429=0

quo pacto facile praevidemus orturam esse functionem integram quarti ordinis. Iam ex applicatione praeceptorum praecedentium prodeunt sequentia:

ζ=7z610513z4+315143zz35429ζ=z62113z4+105143zz35429ζ=z41011zz+533ζ=zz37ζ=1λ=1342p=136λ=4719280p=4719280zz+3333280λ=1478p=1478zz+77788η=1η=0η=1342η=204493920zz144433920η=61347640z41274131120zz+1202634480Z=z65039z4+283715zz25615015;q=1Z=13z42265zz+3235005q=13Z=762145zz+63245045q=762145Z=43465q=43465

Hinc tandem derivatur functio integra fractioni propositae aequivalens:

185916800z4157329400zz+794739200


13.

Ad determinandum gradum praecisionis, qua formula nostra integralis RA+RA+RA+etc.+R(n)A(n) gaudet, statuamus generaliter

Ram+Ram+Ram+etc.+R(n)a(n)m=1m+1k(m)

ita ut k(m) sit differentia inter integralis tmdt a t=0 usque ad t=1 sumti valorem verum atque approximatum. Habebimus itaque, singulis fractionibus in series evolutis,

Rta+Rta+Rta+etc.+R(n)ta(n)=(1k)t1+(12k)t2+(13k)t3+(14k)t4+etc. =t1+12t2+13t3+14t4+etc.Θ

si statuimus

Θ=kt1+kt2+kt3+kt4+etc. 

sive potius (quum iam sciamus, k, k, k, k etc. usque ad k(n) sponte evanescere debere)

Θ=k(n+1)t(n+2)+k(n+2)t(n+3)+k(n+3)t(n+4)+etc.

Multiplicando per T fit

T(Rta+Rta+Rta+etc.+R(n)ta(n))=T+TTΘ

Pars prior huius aequationis est functio integra ipsius t ordinis n, eiusque valores determinati pro t=a, t=a, t=a etc. resp. fiunt MR, MR, MR etc.: quapropter, quum eadem valeant de functione T, uti ex ipso modo numeros R, R, R etc. determinandi perspicuum est, necessario illa pars prior aequationis identica esse debet cum T, adeoque T=TΘ. Oritur itaque Θ ex evolutione fractionis TT, quo pacto coëfficientes k(n+1), k(n+2) etc. quousque libet determinari poterunt. Quibus inventis correctio valoris nostri approximati integralis ydt erit

=k(n+1)K(n+1)+k(n+2)K(n+2)+etc. 

si series, in quam evolvitur y, est

y=K+Kt+Ktt+Kt3+etc. 


14.

Si magis placet, correctionem exprimere per coëfficientes seriei secundum potestates ipsius t12 progredientis

y=L+L(t12)+L(t12)2+L(t12)3+etc. 

illa erit

=l(n+1)L(n+1)+l(n+2)L(n+2)+l(n+3)L(n+3)+etc. 

si generaliter per l(m) exprimimus correctionem valoris approximati integralis (t12)mdt. Hae correctiones l(m) cum correctionibus k(m) nexae erunt per aequationem

l(m)=k(m)12mk(m1)+14m.m11.2k(m2)18m.m1.m21.2.3k(m3)+etc. 

Quo vero illas independenter eruere possimus, perpendamus, functionem Θ per substitutionem t=12u+12 transire in

2k(u1u2+u3u4+etc.)+4k(u22u3+3u44u5+etc.)+8k(u33u4+6u510u6+etc.)+16k(u44u5+10u620u7+etc.)+ etc. 

sive in

2ku1+4(k12)u2+8(k12.2k+14k)u3+16(k12.3k+14.3k18k)u4+etc. 

sive in

2lu1+4lu2+8lu3+16lu4+etc. 

sive denique, quum a priori sciamus, l, l, l, l etc. usque ad l(n) sponte evanescere, in

2n+2l(n+1)u(n+2)+2n+3l(n+2)u(n+3)+2n+4l(n+4)u(n+4)+etc. 

At Θ=TT; quare quum T, T per substitutionem t=12u+12 transeant in U2n+1, U2n, (art. 9), functio Θ per eandem substitutionem transibit in 2UU. Quodsi itaque seriem ex evolutione fractionis UU oriundam per Ω designamus, erit

Ω=2n+1l(n+1)u(n+2)+2n+2l(n+2)u(n+3)+2n+3l(n+3)u(n+4)+etc. 

quo pacto coëfficientes l(n+1), l(n+2) etc. quousque lubet erui poterunt.

Ita in exemplo art. 10 invenimus

U=17613125u130428125u32576309375u5etc. Ω=17613125u783228125u91898564296875u11etc. 

adeoque correctio valoris approximati integralis

=1152500LVI13112500LVIII5933137500000LXetc. 


15.

Coëfficiens K(m) functionis y in seriem evolutae fit, per theorema Taylori, aequalis valori ipsius

11.2.3mdmydtm sive Δm1.2.3mdmydxm

pro t=0 sive x=g; perinde coëfficiens L(m) est valor eiusdem expressionis pro t=12 sive u=0 sive x=g+12Δ: utrique coëfficienti ordinem m tribuemus. Generaliter itaque loquendo integratio nostra usque ad ordinem n inclus. exacta erit, quicunque valores pro a, a, aa(n) accipiantur. Attamen hinc nihil obstat, quominus pro valoribus harum quantitatum scite electis praecisio ad altiorem gradum evehatur. Ita iam supra vidimus, in methodo Cotesii i.e. pro a=0, a=1n, a=2n, a=3n etc. praecisionem sponte ad ordinem n+1 inclus. extendi, quoties n sit numerus par. Generaliter patet, si valores a, a, a, a etc. ita fuerint electi, ut in functione T vel U ab initio excidat terminus unus pluresve, praecisionem totidem gradibus ultra ordinem n promotum iri, quot termini exciderint. Hinc facile colligitur, quum multitudo quantitatum quas eligere conceditur sit n+1, per idoneam earum determinationem praecisionem semper ad ordinem 2n+1 inclus. evehi posse, quo pacto adiumento n+1 terminorum eundem praecisionis ordinem assequi licebit, ad quem attingendum 2n+1 vel 2n+2 terminos in usum vocare oporteret, si Cotesii methodum sequeremur.


16.

Totum hoc negotium in eo vertitur, ut pro quovis valore dato ipsius n functionem T eruamus formae tn+1+αtn+αtn1+αtn2 etc. itaque comparatam, ut in producto

T(t1+12t2+13t3+14t4+etc.)

evoluto potestates t1, t2, t3t(n+1) omnes nanciscantur coëfficientem 0; aut si magis placet, functionem U formae un+1+βun+βun1+βun2+ etc., cuius productum per u1+13u3+13u5+17u7+ etc. liberum evadat a potestatibus u1, u2, u3, u4u(n+1). Modus posterior aliquanto simplicior erit: quum enim facile perspiciatur, coëfficientes ipsius U, ut conditioni praescriptae satisfiat, alternatim evanescere debere, sive statui β=0, β=0, β=0 etc., laboris dimidia fere pars iam absoluta censenda erit. Evolvamus casus quosdam simpliciores.

I. Pro n=0, coëfficiens unicus ipsius t1 in producto

(t+α)(t1+12t2+13t3+etc.)

evanescere debet. Qui quum fiat =12+α, habemus α=12, sive T=t12. Perinde U=u.
II. Pro n=1, determinatio ipsius T pendet a duabus aequationibus

0=13+12α+α0=14+13α+12α

unde deducimus α=1, α=+16, sive T=ttt+16. Determinatio functionis U unicam aequationem affert

0=13+β

unde β=13, sive U=uu13.

III. Pro n=2, functio T determinatur adiumento trium aequationum

0=14+13α+12α+α0=15+14α+13α+12α0=16+15α+14α+13α

unde nanciscimur α=32,α=35,α=120, adeoque T=t332tt+35t120. Ad determinandam U unica aequatio sufficit

0=15+13β

unde β=35 sive U=u335u.

Attamen hunc modum, qui calculos continuo molestiores adducit, hic ulterius non persequemur, sed ad fontem genuinum solutionis generalis progrediemur.

17.

Proposita fractione continua

φ=vw+vw+vw+vw+ etc.

constat, fractiones continuo magis appropinquantes inveniri per algorithmum sequentem. Formentur duae quantitatum series, V, V, V, V etc., W, W, W, W etc. per hasce formulas

V=0W=1V=vW=wWV=wV+vVW=wW+vWV=wV+vVW=wW+vWV=wV+vVW=wW+vW

etc. eritque

VW=0VW=vwVW=vw+vwVW=vw+vw+vw

et sic porro. Praeterea constat, vel facile ex ipsis aequationibus praecedentibus confirmatur, esse

VWVW=vVWVW=+vvVWVW=vvvVWVW=+vvvv

etc. Hinc perspicuum est, seriei

vWWvvWW+vvvWWvvvvWW+etc. 

terminum primum esse =VW
summam duorum terminorum primorum =VW
summam trium terminorum primorum =VW
summam quatuor terminorum primorum =VW
et sic porro; quocirca series ipsa vel in infinitum vel usque dum abrumpatur continuata ipsam fractionem continuam φ exprimet. Simul hinc habetur differentia inter φ atque singulas fractiones appropinquantes VW, VW, VW etc.

E formula 33 art. 14 Disquisitionum generalium circa seriem infinitam mutando t in 1u, facile obtinemus transformationem seriei

φ=u1+13u3+15u5+17u7+etc. 

in fractionem continuam sequentem

1u13u2.23.5u3.35.7u4.47.9u etc.

ita ut habeatur

v=1,v=13,v=415,v=935,v=1663 etc. w=w=w=w=w etc.=u.

Hinc pro V, V, V, V etc. W, W, W, W etc. nanciscimur valores sequentes

V=0W=1V=1W=uV=uW=uu13V=uu415,W=u335uV=u31121u,W=u467uu+335VV=u479uu+64945WV=u5109u3+521uVVI=u534343u3+15u,WVI=u61511u4+511uu5231VVII=u65039u4+283715uu25615015,WVII=u72113u5+105143u335429u etc 

Leviattentione adhibita elucet, singulas V, V, V, V etc. W, W, W, W etc. fieri functiones integras indeterminatae u; terminum altissimum in V(m) fieri um1, potestatesque um2, um4, um6 etc. abesse; terminum altissimam vero in W(m) fieri um, atque abesse potestates um1, um3, um5 etc. Per ea autem, quae supra demonstravimus, erit

φ=1WW+13WW+2.23.3.5WW+2.2.3.33.3.5.5.7WW+2.2.3.3.4.43.3.5.5.7.7.9WW+etc.

ac proin generaliter

φV(m)W(m)=2.2.3.3m.m3.3.5.5(2m1)(2m+1)W(m)W(m+1)+2.2.3.3(m+1)(m+1)3.3.5.5(2m+1)(2m+3)W(m+1)W(m+2)+etc. 

Si igitur φV(m)W(m) in seriem descendentem convertitur, eius terminus primus erit

=2.2.3.3mmu(2m+1)3.3.5.5(2m1)(2m+1)

Productum vero φW(m) compositum erit e functione integra V(m) atque serie infinita, cuius terminus primus

=2.2.3.3mmu(m+1)3.3.5.5(2m1)(2m+1)

Hinc igitur sponte inventa est functio U ordinis n+1; quae conditioni in art. praec. stabilitae satisfacit, scilicet ut productum φU liberum evadat a potestatibus u1, u2, u3u(n+1). Scilicet non est alia quam W(n+1), simulque patet, U aequalem fieri ipsi V(m+1), nec non terminum primum ipsius U esse

=2.2.3.3(n+1)(n+1)3.3.5.5(2n+1)(2n+3).u(n+2)

Quodsi igitur pro b, b, bb(n) accipiuntur radices aequationis W(n+1)=0, valoresque coëfficientium R, R, RR(n) per praecepta supra tradita eruuntur, formula nostra integralis praecisione gaudebit ad ordinem 2n+1 ascendente, eiusque correctio exprimetur proxime per

122n+22.2.3.3(n+1)(n+1)3.3.5.5(2n+1)(2n+3)L(2n+2)=1.1.2.2.3.3(n+1)(n+1)2.6.6.10.10.14(4n+2)(4n+6)L(2n+2)

18.

Disquisitiones art. praec. functiones idoneas U pro singulis valoribus numeri n invenire quidem docent, sed successive tantum, dum a valoribus minoribus ad maiores transeundum est. Facile autem animadvertimus, has functiones generaliter exprimi per

un+1(n+1)n2.(2n+1)un1+(n+1)n(n1)(n2)2.4(2n+1)(2n1)un3(n+1)n(n1)(n2)(n3)(n4)2.4.6.(2n+1)(2n1)(2n3)un5+ etc. 

sive etiam, si characteristica F ad normam commentationis supra citatae utimur, per

un+1F(12n,12(n+1),(n+12),u2)

Haecce inductio facile in demonstrationem rigorosam convertitur per methodum vulgo notam, aut, si ita videtur, adiumento formulae 19 in comment. cit. Functio U, si magis placet, etiam ordine terminorum inverso, exprimi potest per

±3.5.7(n+1)(n+3)(n+5)(2n+1)uF(12n,12(n+3),32,uu)

pro n pari, valente signo superiori vel inferiori, prout 12n par est vel impar aut per

±1.3.5n(n+2)(n+4)(2n+1)F(12(n+1),12n+1,12,uu)

pro n impari, valente signo superiori vel inferiori, prout 12(n+1) par est vel impar.

Functio U expressionem generalem aeque simplicem non admittit: facile tamen ex ipsa genesi quantitatum V, V, V etc. colligitur, terminum ultimum ipsius U pro n pari fieri

=±2.2.4.4.6.6n.n3.5.7.9.11.13(2n1)(2n+1)

signo superiori vel inferiori valente, prout 12n par est vel impar.

Functio U=φW(n+1)V(n+1), cuius terminum primum iam in art. praec. assignare docuimus, etiam per algorithmum recurrentem evolvi potest, quum manifesto generaliter habeatur

φWV=w(φWV)+v(φWV)φWV=w(φWV)+v(φWV)φWV=w(φWV)+v(φWV)

etc. adeoque eo quem tractamus casu

φW(m+2)V(m+2)=u(φW(m+1)V(m+1))(m+1)2(2m1)(2m+1)(φW(m)V(m))

Ita invenimus

φWV=u1+13u3+15u5+17u7+ etc. φWV=13u2+15u4+17u6+19u8+ etc. φWV=445u3+8105u5+463u7+1122079u9+ etc. φWV=4175u4+8315u6+4165u8+16715u10+ etc. 

etc. quas series ita quoque exhibere licet

φWV=u1(1+1.22.3u2+1.2.3.42.4.3.5u4+1.2.3.4.5.62.4.6.3.5.7u6+ etc.)φWV=13u2(1+2.32.5u4+2.3.4.52.4.5.7u4+2.3.4.5.6.72.4.6.5.7.9u6+ etc.)φWV=445u3(1+3.42.7u2+3.4.5.62.4.7.9u4+3.4.5.6.7.82.4.6.7.9.11u6+ etc.)φWV=4175u4(1+4.52.9u2+4.5.6.72.4.9.11u4+4.5.6.7.8.92.4.6.9.11.13u6+ etc.)

etc. Hanc inductionem sequentes habebimus generaliter

U=φW(n+1)V(n+1) aequalem producto ex 2.2.3.3.4.4(n+1).(n+1)3.3.5.5.7.7.9(2n+1)(2n+3)u(n+2)

in seriem infinitam

1+(n+2)(n+3)2(2n+5)u2+(n+2)(n+3)(n+4)(n+5)2.4.(2n+5)(2n+7)u4+etc. 

aut si magis placet in F(12n+1,12n+32,n+52,u2). Haec quoque inductio facillime ad plenam certitudinem evehitur vel per methodum vulgo notam vel adiumento formulae 19 in commentatione saepius citatae.


19.
Quum sufficiat, functionum T, U alterutram nosse, posterioris determinationem tamquam simpliciorem praetulimus. Quae quemadmodum evolutioni seriei u1+13u3+15u5+ etc. in fractionem continuam innixa est, per ratiocinia similia ex evolutione seriei t1+12t2+13t3+14t4+ etc. in fractionem continuam

1t12116t261210t3101 etc.

derivare potuissemus algorithmum ad determinandam functionem T pro valoribus successivis numeri n. Ad eandem vero conclusionem pervenimus perpendendo, T nihil aliud esse quam U2n+1 seu W(n+1)2n+1, si pro u scribitur 2t1, quo pacto functiones successive pro T adoptandae habebuntur per algorithmum sequentem:

W=112W=t1214W=(t12)12W1.12.6W=ttt+1618W=(t12)14W2.26.1012W=t332tt+35t120110W=(t12)18W3.310.1414W=t42t3+97tt27t+170

etc. Per inductionem hinc resultat generaliter

T=tn+1(n+1)21.(2n+2)tn+(n+1)2.nn1.2.(2n+2)(2n+1)tn1(n+1)2.nn.(n1)21.2.3.(2n+2)(2n+1).2ntn2+etc.

sive T=tn+1F((n+1),(n+1),2(n+1),t1), cui inductioni facile est demonstrationis vim conciliare. Si magis arridet, T ordine terminorum inverso etiam per

±1.2.3.4(n+1)2.6.10.14.(4n+2)F(n+2,(n+1),1,t)

exprimi potest, ubi signum superius valet pro n impari, inferius pro pari. Simili denique modo generaliter T aequalis invenitur producto ex

1.1.2.2.3.3(n+1).(n+1)2.6.6.10.10.14(4n+2).(4n+6)t(n+2)

in seriem infinitam

1+(n+2)21.(2n+4)t1+(n+2)2(n+3)21.2.(2n+4)(2n+5)t2+(n+2)2.(n+3)2(n+4)21.2.3.(2n+4)(2n+5)(2n+6)t3+etc. 

sive in F(n+2,n+2,2n+4,t1)

20.

Quum in functione U potestates un, un2, un4 etc. absint, e radicibus aequationis U=0 binae semper erunt magnitudine aequales signis oppositae, quibus pro valore pari ipsius n adhuc associare oportet radicem singularem 0. Inventis radicibus, valores coëfficientium R, R, R etc. secundum methodum art. 11 habebuntur per functionem integram ipsius u, quae pro valore impari ipsius n erit formae

γun1+γun3+γun5+etc. 

pro valore pari autem, si excluditur coëfficiens radici u=0 respondens, formae

γun2+γun4+γun6+etc. 

Exemplum art. 12 ipsam hanc reductionem exhibet pro n=6. Manifesto igitur valoribus oppositis ipsius u semper respondent coëfficientes aequales. Ceterum in casu eo, ubi n est par, coëfficiens radici u=0 respondens facile generaliter a priori assignari potest. Habebitur hic coëfficiens, si in U(dUdu) substituitur u=0. Valorem numeratoris U pro u=0 iam in art. 18 tradidimus, valor denominatoris autem ibinde erit

=±3.5.7..(n+1)(n+3)(n+5).(2n+1)=±3.3.5.5.7.7.(n+1)(n+1)3.5.7.9.11.(2n+1)

adeoque coëfficiens quaesitus

=(2.4.6.8n3.5.7.9(n+1))2


21.

Functio integra ipsius u coëfficientes R, R, R etc. repraesentans in eo quem hic tractamus casu etiam independenter a methodo generali art. 11 erui potest sequenti modo. Differentiando aequationem

φUU=UU

substituendo dein dφdu=11uu, ac multiplicando per UU(uu1), obtinemus

(uu1)UdUduU(dUdu.(uu1)+U)=(uu1)UUd(UU)du

Termini huius aequationis ad laevam manifesto constituunt functionem integram ipsius u: itaque necessario in parte ad dextram coëfficientes potestatum ipsius u cum exponentibus negativis sese destruere debent.

Sed dUUdu producit seriem infinitam incipientem a termino

(1.2.3.4(n+1)1.3.5.7.(2n+1))2u(2n+4)

qua igitur per (uu1)UU multiplicata nihil aliud prodire poterit nisi quantitas constans

(1.2.3.4(n+1)1.3.5.7(2n+1))2

Hinc colligimus[2]

(uu1)UdUdu+(1.2.3.4.(n+1)1.3.5.7(2n+1))2

divisibilem esse per U, quamobrem functioni fractae U(dUdu), quae coëfficientes R,R,R etc. suggerit, aequivalebit functio integra

(1.3.5.7(2n+1)1.2.3.4(n+1)U)2.(uu1)

Loco huius functionis, quae est ordinis 2n+2, manifestoque solas potestates pares ipsius u implicat, adoptari poterit residuum ex eius divisione per U ortum, quod erit ordinis n, seu n1, prout n par est seu impar. Si vero in casu priori coëfficientem eum, qui respondet radici u=0, excludere malumus, loco illius functionis eius residuum ex divisione per Uu ortum adoptabimus, quod tantummodo ad ordinem n2 ascendet.


22.
Ut praesto sint, quae ad applicationem methodi hucusque expositae requiruntur, adiungere visum est, pro valoribus successivis numeri n, valores numericos tum quantitatum a, a, a etc., tum coëfficientium R, R, R etc. ad sedecim figuras computatos, una cum horum logarithmis ad decem figuras.

I. Terminus unus, n=0.

U=u,U=1,T=t12,T=1a=0,5R=1

Correctio formulae integralis proxime =112L.

II. Termini duo, n=1.

U=uu12,U=uT=ttt+16,T=t12a=0,2113248654051871a=0,7886751345948129R=R=12

Correctio proxime =1180L

III. Termini tres, n=2.

U=u335u,U=uu415T=t332tt+35t120,T=ttt+1160a=0,1127016653792583a=0,5a=?,8872983346207417R=R=518R=49

Correctio proxime =12800Lvi.

IV. Termini quatuor, n=3.

U=u467uu+333U=u31121uT=t42t3+97tt27t+170T=t332tt+132t584a=0,0694318442029754a=0,3300094782075677a=0,6699905217924323a=0,9305681557970246R=R=0,1739274225687284log.=9,2403680612R=R=0,3260725774312716log.=9,5133142764

Horum coëfficientium expressio generalis 35144uu+1748

Correctio proxime =144100LVIII

V. Termini quinque, n=4.

U=u5109u3+521uU=u479uu+64945T=t552t4+209t356tt+542t1252T=t42t3+4736tt1136t+13775600a=0,0469100770306680a=0,2307653449471585a=0,5a=0,7692346550528415a=0,9530899229693320R=R=0,1184634425280945log.=9,0735843490R=R=0,2393143352496832=9,3789687142R=64225=0,2844444444444444=9,4539974559

Expressio generalis horum coëfficientium, excluso R,

91400uu+10993600

Correctio proxime =1698544LX

VI. Termini sex, n=5.

U=u61511u4+511uu5231U=u53433u3+15uT=t63t5+7522t42011t3+511tt122t+1924T=t552t4+7433t31922tt+29220t71320a=0,0337652428984240a=0,1693953067668678a=0,3806904069584015a=0,6193095930415985a=0,8306046932331322a=0,9662347571015760R=R=0,0856622461895852log.=8,9327894580R=R=0,1803807865240693log=.9,2561902763R=R=0,2339569672863455log=.9,3691359831

Coëfficientium expressio generalis

77800u4775uu+2396
Correctio proxime =111099088LXII

VII. Termini septem, n=6.

U=u72113u5+105143u335429uU=u65039u4+283715uu25615015T=t772t6+6313t517552t4+175143t363286tt+7429t13432T=t63t5+535156t414578t3+13772860tt2234290t+323240240a=0,0254460438286202a=0,1292344072003028a=0,2970774243113015a=0,5a=0,7029225756886985a=0,8707655927996972a=0,9745539561713798R=R=0,0647424830844348log.=8,8111893529R=R=0,1398526957446384log.=.9,1456708421R=R=0,1909150252525595log.=.9,2808401093R=2561225=0,2089795918367347log.=.9,3201038766

Horum coëfficientium, R excluso, expressio generalis

185916800u4157329400uu+794739200

Correctio proxime =1176679360LXIV


23.

Coronidis loco methodi nostrae efficaciam ob oculos ponemus computando valorem integralis

dxlogx

ab x=100000 usque ad x=200000.

I. Ex termino uno habemus ΔRA=8390,394608
II. Ex terminis duobus fit {ΔRA=4271,810097ΔRA=4134,144502Summa=8405,954599.
III.Ex terminis tribus {ΔRA=2390,572772ΔRA=3729,064270ΔRA=2286,599733Summa=8406,236775
IV. Ex terminis quatuor {ΔRA=1501,957053ΔRA=2763,769240ΔRA=2711,454637ΔRA=1429,062040Summa=8406,242970
V.Ex terminis quinque {ΔRA=1024,879445ΔRA=2041,833335ΔRA=2386,601133ΔRA=1980,509616ΔRA=0972,419588Summa=8406,243117
VI. Ex terminis sex {ΔRA=0741,912854ΔRA=1545,757256ΔRA=1976,737668ΔRA=1950,466223ΔRA=1488,588550ΔRVAV=0702,780570Summa=8406,243121
VII. Ex terminis septem {ΔRA=0561,1213804ΔRA=1202,0551998ΔRA=1621,6290819ΔRA=1753,4212406ΔRA=1584,9790252ΔRVAV=1152,0681116ΔRVIAVI=0530,9690816Summa=8406,2431211

E calculis clar. Bessel valor eiusdem integralis inventus est =8406,24312.

  1. Vix opus erit monere, characteres T,T,T alio sensu hic accipi, quam in art. 2.
  2. Simul hinc, petitur demonstratio, quod U cum dUdu divisorem indeterminatum communem habere nequit, neque adeo aequatio U=0 radices aequales.