Jump to content

Metrum in Genesim

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Metrum in Genesim
Auctor incertus
saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 50

AuInHiA.MeInGe 50 Auctor incertus (Hilarius Arelatensis?) Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Metrum in Genesim


Metrum in Genesim

(PL 50 1287A)
Paruimus monitis, tua dulcia iussa secuti,
 Antistes Christi, quae dabas ore pio.
An ego non canerem tanti praeconia Patris,
 Munus opusque Dei, dum mihi lingua foret?
Rauca quidem, stridens, et nullis digna coronis,
 Ingeniumque iacens, sed libet alta loqui.
Dignum opus et iustum est semper tibi dicere grates,
Omnipotens mundi genitor, quo principe cuncta
Natalem sumpsere diem, atque exorta repente
Post tenebras stupido spectarunt lumina coelo.
Gens hominum, pecudesque, ferae, milleque volucres,
Et quae per liquidos discurrunt agmina campos.
Omnia per temet, ex te, qui maxima condis,
Ex te, nate Pater; nec iam patris est pater alter. (1287B)
Tu capitis primique caput, tu fontis origo,
Primus apex rerum, primus sator, omnia condens:
Nec tamen ex alio ducis genus, ipse perennis
Spiritus, antiquo vivens per saecula motu,
Semper eris, quia semper eras, non mortis egenus,
Qui natalis inops, nec finem noveris aevi.
Ex se principium, cui contigit, haud manet alter
Auctorem casus, nascentia terminus urget.
Omnia cum tegeret nigrum chaos, altaque moles
Desuper urgeret informis corpora mundi,
Et caliganti premeret serotina nocte,
Nec species, nec forma foret; Deus intus agebas,
Corporibus tectis mixtus, secreta potestas. (1287C)
Iam tum disponens nascentia moenia mundi,
Et varias rerum facies animasque futuras,
Utque caput victa prompsit caligine noctis
Sublimem attollens vultum, sensere tenebrae.
Mox Dominus rerum somnos discussit inertes,
Pigraque materies trepidavit numine pulsa
Commotaque simul matura, conscia partus,
Scinditur ingentis cumuli per plurima corpus
Membra, locusque simul metantur semina iussu,
Et confusa simul descendunt viscera moles,
Sectaque per partes, formas spectantia frusta,
Iam color intus alit, et blando suscitat igni. (1288A)
  Ac primum coeli pansus liber omnia mundi
Complectens spatia, celso suspenditur orbe:
Terra gravis pigro descendit pondere ad imum,
Ac semet defixa salo fundata resedit,
Essetque ut spatium vacuae regionis apertae,
Qua tener incedens mortalia pasceret aether,
Quoque exire patris possent tot munera rerum,
Ortaque ferrentur nullo per inane labore,
Diffusae coguntur aquae; mox limite certo
Liquuntur maria, nec finem transilit unda.
Tunc oritur lux alma, dies quae iussa vocari.
Nascentem tenero perfudit lumine mundum.
Munus opusque tuum prodens, tua maxima dona. (1288B)
Condere quae genitor patria pietate parabat,
Utque hominum solers posset clarescere vita
Artibus aethereis quae totas ducere luces.
Gaudet, et ingenium diversa laude fatigat.
 Insequitur nox atra diem densaeque tenebrae,
Corporibus somnos quae ferrent otia fessis,
Et cunctis unam faciem similemque figuram.
Namque dies varia rerum discriminat ora,
Et dat cuique suum disiecta nocte colorem,
Instigatque animos opere ad maiora calentes,
Exacuens variis mortalia pectora curis:
Quo mage forma dies vitae, nox mortis imago.
 Tunc condens Pater astra polo, ac lumine vivens,
Sidera distinguens, variis per tecta figuris
Lucifer exsurgit roseus et fulgidus ore
Vesper, puniceos spargit aurora capillos.
Anguis agit sudum, important pleiades imbres. (1288C)
Sunt iuga, sunt plaustra, gemmantes flore coronae,
Signaque bissenis annum volventia formis.
Multaque praeterea celsae domus ornamenta,
Queis saeclum folcit signis, et regia summa
Picta parens varia stellarum luce coruscat.
Sed soli lux maior inest, quem munere largo
Excultum genitor pleno dignaris honore.
Igneus ille iubar praecelso vertice tollit,
Ora rubens patulo, coeli per moenia fertur,
Astrorum ductor mundi viget, atque elementa. (1289A)
Ecce aliud mirum, mirum decus, en nova cursum
Mutat luna suum, quos perdit colligit ignes,
Cornuaque exstinguens perturbat lumine frontem.
Mox tamen ardescit completo circulus orbe
Noctilucum lumen pascit sata sidera luce.
Nec tamen aeterno, quae machina volvitur aethre,
Non tantum pictura poli est, nec celsa voluntas;
Mens ratioque subest, et rebus utilis ordo.
Hinc doctrina venit terris, hinc denique cunctis
Consilium agricolis, et qui maria alta pererrant,
Ut se quaque ferant luces praedicere possint,
Venturos norint imbres, siccumque serenum,
Tempore quo tauros campis inducat arator,
Et dubium tentet securus navita pontum.
 Instructos ignes coelo, Pater optime, terras
Excolere aggrederis, et munere donas opimo. (1289B)
Regna hominum, pecudumque larem requiemque volucrum
Planescunt campi, colles tumor arduus effert,
Subsidunt valles, florentia prata virescunt,
Saxaque durantur, pinguis se gleba resolvit,
Rumpuntur fontes, fluviis genus arduum unde est,
Herbarum varia consurgunt gramina campis.
 Iamque seges tenera fructum fundebat arista,
Cum iuga nulla forent, nec vomer ullus aratri,
Mugiret nullus proscissis taurus in arvis,
Ecce etiam vitis madido iam plena racemo
Expers falcis adhuc, et duri nescia ferri,
Pampineas celsis texebat collibus umbras.
Diversa exoritur variarum forma ferarum,
Quadrupedes animae, nec non repentia terris. (1289C)
Nascuntur pictis volucres per nubila pennis.
 His ubi perfectis Genitor, iam divite mundo
Cuncta videt magni curam deposcere regis,
Qui mare, qui terras, atque omnia nata gubernet,
Quique altum spectet coelum, laudetque potentis
Munera magna Dei, ne sint haec condita frustra.
Tunc faciamus, ais, hominem. Dic, optime, cum quo?
Nunc loqueris? clarum est: iam tum tibi Filius alto
Assidet in solio, et terras spectat amicas.
Sed faciamus, ais, hominem, cuius vultus imago
Noster erit, manibusque meis procedat in aevum.
 Inde opifex rerum, assumis mollia terrae
Atque virum formas, cuius de costa cupido
Fit mulier vultu, mulier de costa viri fit.
Quo mage chara viro et lateri sit coniugis apta. (1290A)
 O felix animal, summi cui dextra Tonantis
Est pater! o felix nimium, qui ducis olympo
Et genus et formam! si te non noxia terrae
Decipiant vitia, nec blandus subruat error,
Numen eris, coeloque redux mirabere regna,
Quae promissa bonis fido Pater exhibet ore.
Nam tibi multa Deus nascenti contulit ultro,
Aetheream faciem primum, vultumque paternum,
Incessumque pedum rectum, sublimia colla,
Ne qua mora in coelum oculis spectantibus esset,
Tunc alacres promptasque manus, vitaeque ministras
Atque domum divae pectus rationis, et alti
Sedem consilii, fundendae vocis honorem. (1290B)
 Haec soli concessa homini: nam caetera mutum
Est pecus: obtinuit ventrem, praecordia, nervos,
Venarum rivos, et sparsum corpore sanguen,
Iuste, levique simul sensusque dolores.
Tu vero, Omnipotens, privato munere largus
Erga hominem, manibusque tuis operisque favore
Impendens patria pignus pietate colendo,
Ne quid divinis modo desit vultibus, ignem
Aetheris inspiras, et sacrae mentis opimam
Indulges partem, permixtus corpore toto,
Tunc meminisse licet veterum, praesentia nosse
Hinc datur, atque animae fas est ventura videre.
Hinc loquimur canimusque Deum, hinc sidera cuncta
Terrarumque viget cultus, pontusque movetur;
Hinc artes, nomenque pudor, prudentia, iustum;
Hinc animae surgunt fortes, hinc pergit honestum,
Et via quae ducit castos ad limina coeli. (1290C)
 Ergo hominem pleno perfectum munere terris
Praeponis, Genitor, et rerum tradis habenas:
Cuncta habeat subdatque sibi, fieretque
Telluris dominus, famulus tuus, omnia mundi
Possideat, tantum Domino tibi serviat uni.
 Postquam primus homo vetito se pascere ligno
Non timuit, captusque dolis se praebuit angui,
Stat reus, et nudus deiecto lumine vestem
Implorans, Dominumque fugit, vultumque recondit
Culpa comes sequitur, peccato obnoxia vita
Debilitat vires, coelo venientia dona.
Aethere demissus paulatim deficit ignis,
Frigore peccati torpentia corda rigescunt,
Cura cibi ventrisque subibat, cura tegendi
Corporis, et sacrum subeunt mortalia pectus. (1291A)
 Nascitur hinc proles peccati, germinat inde
Deterior soboles multo, peiorque priori
Progenies sequitur gradibus ad crimina crescens:
Crimina quae stimulis acuunt dementia corda,
Teque, Pater, variis armant.
 Tum primum venit opere incumbere terris
Intempestivus descendere nubibus imber,
Fulmina tum primum coelo deiecta sereno;
Horrida tum grando turbatos verberat agros,
Et tonitru altisono infractus murmurat aether.
Nec tamen ista malos revocant; furor impius orbem
Obsidet, et laxis rabies defertur habenis.
Bella placent, caedesque simul, periuria, fraudes,
Mentirique libet, rapere est amor, abdere furta.
Nulla fides populis, nulla est iam veritas usquam.
Diluvio abluitur terrarum crimen et undis,
Virque unus residet generis populique refector. (1291B)
Arca tegit paucos castorum semina servans;
Iam tum venturi facies monstrata lavacri,
Atque unus multis, per quem data luce renati,
Susceptor fido servans Ecclesia partu.
 Postquam diluvii cecidit tumor, unda resedit,
Ales paciferae folium portavit olivae,
Iam siccis revolans pennis dedit omina pacis.
 Tum populus surgit melior tum purior undis
Gens hominum magnos terris paritura nepotes.
Inde sacerdotis in coelum dedita corda,
Hinc inter flammas pueri cantare parati,
Et puer impasti quem non tetigere leones,
Tum reges cecinere Deum, tum vera prophetis
Ora sonat coeli sobole splendentia terris. (1292B)
Quamvis cuncta Deo servirent crimine victo;
Attamen antiqui etiam nunc gutta veneni
Spargebat populos, et erant vestigia fraudis,
Quae bonus ablueret doctor melioribus undis.