T. MACCI PLAVTI MILES GLORIOSVS
ACTVS I
I.i
Pyrgopolynices Curate ut splendor meo sit clupeo clarior
quam solis radii esse olim quom sudumst solent,
ut, ubi usus veniat, contra conserta manu
praestringat oculorum aciem in acie hostibus.
nam ego hanc machaeram mihi consolari volo,; 5
ne lamentetur neve animum despondeat,
quia se iam pridem feriatam gestitem,
quae misera gestit ~ et fartem facere ex hostibus.
sed ubi Artotrogus hic est? Artotrogvs Stat propter virum
fortem atque fortunatum et forma regia; 10
tum bellatorem—Mars haud ausit dicere
neque aequiperare suas virtutes ad tuas.
Pyrg. Quemne ego servavi in campis Curculioniis,
ubi Bumbomachides Clutomistaridysarchides
erat imperator summus, Neptuni nepos? 15
Art. Memini. nempe illum dicis cum armis aureis,
cuius tu legiones difflavisti spiritu,
quasi ventus folia aut paniculum tectorium.
Pyrg. Istuc quidem edepol nihil est. Art. Nihil hercle hoc quidemst
praeut alia dicam—quae tu numquam feceris. 20
periuriorem hoc hominem si quis viderit
aut gloriarum pleniorem quam illic est,
me sibi habeto, ego me mancupio dabo;
nisi unum, epityrum estur insanum bene.
Pyrg. Vbi tu es? Art. Eccum. edepol vel elephanto in India, 25
quo pacto ei pugno praefregisti bracchium.
Pyrg. Quid, bracchium? Art. Illud dicere volui, femur.
Pyrg. At indiligenter iceram. Art. Pol si quidem
conisus esses, per corium, per viscera
perque os elephanti transmineret bracchium. 30
Pyrg. Nolo istaec hic nunc. Art. Ne hercle operae pretium quidemst
mihi te narrare tuas qui virtutes sciam.
venter creat omnis hasce aerumnas: auribus
peraurienda sunt, ne dentes dentiant,
et adsentandumst quidquid hic mentibitur. 35
Pyrg. Quid illuc quod dico? Art. Ehem, scio iam quid vis dicere.
factum hercle est, memini fieri. Pyrg. Quid id est? Art. Quidquid est.
Pyrg. Habes—Art. Tabellas vis rogare? habeo, et stilum.
Pyrg. Facete advortis tuom animum ad animum meum.
Art. Novisse mores tuos me meditate decet 40
curamque adhibere, ut praeolat mihi quod tu velis.
Pyrg. Ecquid meministi? Art. Memini: centum in Cilicia
et quinquaginta, centum in Scytholatronia,
triginta Sardos, sexaginta Macedones
~ sunt homines quos tu occidisti uno die. 45
Pyrg. Quanta istaec hominum summast? Art. Septem milia.
Pyrg. Tantum esse oportet. recte rationem tenes.
Art. At nullos habeo scriptos: sic memini tamen.
Pyrg. Edepol memoria es optuma. Art. Offae monent.
Pyrg. Dum tale facies quale adhuc, assiduo edes, 50
communicabo semper te mensa mea.
Art. Quid in Cappadocia, ubi tu quingentos simul,
ni hebes machaera foret, uno ictu occideras?
Pyrg. At peditastelli quia erant, sivi viverent.
Art. Quid tibi ego dicam, quod omnes mortales sciunt, 55
Pyrgopolynicem te unum in terra vivere
virtute et forma et factis invictissumum?
amant ted omnes mulieres, neque iniuria,
qui sis tam pulcher; vel illae quae here pallio
me reprehenderunt. Pyrg. Quid eae dixerunt tibi? 60
Art. Rogitabant: 'hicine Achilles est?' inquit mihi.
'immo eius frater' inquam 'est'. ibi illarum altera
'ergo mecastor pulcher est' inquit mihi
'et liberalis. vide caesaries quam decet.
ne illae sunt fortunatae quae cum isto cubant.' 65
Pyrg. Itane aibant tandem? Art. Quaen me ambae obsecraverint,
ut te hodie quasi pompam illa praeterducerem?
Pyrg. Nimiast miseria nimis pulchrum esse hominem. Art. Immo itast.
molestae sunt: orant, ambiunt, exobsecrant
videre ut liceat, ad sese arcessi iubent, 70
ut tuo non liceat dare operam negotio.
Pyrg. Videtur tempus esse, ut eamus ad forum,
ut in tabellis quos consignavi hic heri
latrones, ibus denumerem stipendium.
nam rex Seleucus me opere oravit maxumo, 75
ut sibi latrones cogerem et conscriberem.
regi hunc diem mihi operam decretumst dare.
Art. Age eamus ergo. Pyrg. Sequimini, satellites.—
ACTVS II
II.i
Palaestrio Mihi ad enarrandum hoc argumentum est comitas,
si ad auscultandum vostra erit benignitas; 80
qui autem auscultare nolet, exsurgat foras,
ut sit ubi sedeat ille qui auscultare volt.
nunc qua adsedistis causa in festivo loco,
comoediai quam nos acturi sumus
et argumentum et nomen vobis eloquar. 85
Alazon Graece huic nomen est comoediae,
id nos Latine gloriosum dicimus.
hoc oppidum Ephesust; illest miles meus erus,
qui hinc ad forum abiit, gloriosus, impudens,
stercoreus, plenus periuri atque adulteri. 90
ait sese ultro omnis mulieres sectarier:
is deridiculost, quaqua incedit, omnibus.
itaque hic meretrices, labiis dum ductant eum,
maiorem partem videas valgis saviis.
nam ego hau diu apud hunc servitutem servio; 95
id volo vos scire, quo modo ad hunc devenerim
in servitutem ab eo cui servivi prius.
date operam, nam nunc argumentum exordiar.
erat erus Athenis mihi adulescens optumus;
is amabat meretricem * * matre Athenis Atticis, 100
et illa illum contra; qui est amor cultu optumus.
is publice legatus Naupactum fuit
magnai rei publicai gratia.
interibi hic miles forte Athenas advenit,
insinuat sese ad illam amicam eri ~ 105
occepit eius matri suppalparier
vino, ornamentis opiparisque obsoniis,
itaque intimum ibi se miles apud lenam facit.
ubi primum evenit militi huic occasio,
sublinit os illi lenae, matri mulieris, 110
quam erus meus amabat; nam is illius filiam
conicit in navem miles clam matrem suam,
eamque huc invitam mulierem in Ephesum advehit.
ubi amicam erilem Athenis avectam scio,
ego quantum vivos possum mihi navem paro, 115
inscendo, ut eam rem Naupactum ad erum nuntiem.
ubi sumus provecti in altum, fit quod <di> volunt,
capiunt praedones navem illam ubi vectus fui:
prius perii quam ad erum veni, quo ire occeperam.
ille <qui> me cepit dat me huic dono militi. 120
hic postquam in aedis me ad se deduxit domum,
video illam amicam erilem, Athenis quae fuit.
ubi contra aspexit me, oculis mihi signum dedit,
ne se appellarem; deinde, postquam occasio est,
conqueritur mecum mulier fortunas suas: 125
ait sese Athenas fugere cupere ex hac domu,
sese illum amare meum erum, Athenis qui fuit,
neque peius quemquam odisse quam istum militem.
ego quoniam inspexi mulieris sententiam,
cepi tabellas, consignavi, clanculum 130
dedi mercatori cuidam, qui ad illum deferat
meum erum, qui Athenis fuerat, qui hanc amaverat,
ut is huc veniret. is non sprevit nuntium;
nam et venit et is in proximo hic devertitur
apud suom paternum hospitem, lepidum senem; 135
isque illi amanti suo hospiti morem gerit
nosque opera consilioque adhortatur, iuvat.
itaque ego paravi hic intus magnas machinas,
qui amantis una inter se facerem convenas.
nam unum conclave, concubinae quod dedit 140
miles, quo nemo nisi eapse inferret pedem,
in eo conclavi ego perfodi parietem,
qua commeatus clam esset hinc huc mulieri;
et sene sciente hoc feci: is consilium dedit.
nam meus conservos est homo haud magni preti, 145
quem concubinae miles custodem addidit.
ei nos facetis fabricis et doctis dolis
glaucumam ob oculos obiciemus eumque ita
faciemus ut quod viderit ne viderit.
et mox ne erretis, haec duarum hodie vicem 150
<suam> et hinc et illinc mulier feret imaginem,
atque eadem erit, verum alia esse adsimulabitur.
ita sublinetur os custodi mulieris.
sed foris concrepuit hinc a vicino sene;
ipse exit: hic illest lepidus quem dixi senex. 155
II.ii
Periplectomenvs Ni hercle diffregeritis talos posthac quemque in tegulis
videritis alienum, ego vostra faciam latera lorea.
mi equidem iam arbitri vicini sunt, meae quid fiat domi,
ita per impluvium intro spectant. nunc adeo edico omnibus:
quemque a milite hoc videritis hominem in nostris tegulis, 160
extra unum Palaestrionem, huc deturbatote in viam.
quod ille gallinam aut columbam se sectari aut simiam
dicat, disperiistis ni usque ad mortem male mulcassitis.
atque adeo ut ne legi fraudem faciant aleariae,
adcuratote ut sine talis domi agitent convivium. 165
Pal. Nescio quid malefactum a nostra hic familiast, quantum audio:
ita hic senex talos elidi iussit conservis meis;
sed me excepit: nihili facio, quid illis faciat ceteris.
adgrediar hominem. Per. Estne advorsum hic qui advenit Palaestrio?
Pal. Quid agis, Periplectomene? Per. Hau multos homines, si optandum 170
foret,
nunc videre et convenire quam te mavellem. Pal. Quid est?
quid tumultuas cum nostra familia? Per. Occisi sumus.
Pal. Quid negotist? Per. Res palamst. Pal. Quae res palamst? Per. De
tegulis
modo nescio quis inspectavit vestrum familiarium
per nostrum impluvium intus apud nos Philocomasium atque hospitem 175
osculantis. Pal. Quis homo id vidit? Per. Tuos conservos. Pal. Quis is
homost?
Per. Nescio, ita abripuit repente sese subito. Pal. Suspicor
me periisse. Per. Vbi abit, conclamo: 'heus quid agis tu' inquam 'in
tegulis?'
ille mihi abiens ita respondit 'se sectari simiam.'
Pal. Vae mihi misero, quoi pereundumst propter nihili bestiam. 180
sed Philocomasium hicine etiam nunc est? Per. Quom exibam, hic erat.
Pal. I sis, iube transire huc quantum possit, se ut videant domi
familiares, nisi quidem illa nos volt, qui servi sumus,
propter amorem suom omnes crucibus contubernales dari.
Per. Dixi ego istuc; nisi quid aliud vis. Pal. Volo. hoc ei dicito: 185
profecto ut ne quoquam de ingenio degrediatur muliebri 185a
earumque artem et disciplinam optineat colere. Per. Quem ad modum?
Pal. Vt eum, qui hic se vidit, verbis vincat, ne is se viderit.
siquidem centiens hic visa sit, tamen infitias eat.
os habet, linguam, perfidiam, malitiam atque audaciam,
confidentiam, confirmitatem, fraudulentiam. 189a
qui arguat se, eum contra vincat iureiurando suo:
domi habet animum falsiloquom, falsificum, falsiiurium,
domi dolos, domi delenifica facta, domi fallacias.
nam mulier holitori numquam supplicat, si quast mala:
domi habet hortum et condimenta ad omnis mores maleficos.
Per. Ego istaec, si erit hic, nuntiabo. sed quid est, Palaestrio, 195
quod volutas tute tecum in corde? Pal. Paulisper tace,
dum ego mihi consilia in animum convoco et dum consulo
quid agam, quem dolum doloso contra conservo parem,
qui illam hic vidit osculantem, id visum ut ne visum siet.
Per. Quaere: ego hinc abscessero aps te huc interim. illuc sis vide, 200
quem ad modum adstitit, severo fronte curans cogitans.
pectus digitis pultat, cor credo evocaturust foras;
ecce avortit: nixus laevo in femine habet laevam manum,
dextera digitis rationem computat, ferit femur
dexterum. ita vehementer icit: quod agat aegre suppetit. 205
concrepuit digitis: laborat; crebro commutat status,
eccere autem capite nutat: non placet quod repperit.
quidquid est, incoctum non expromet, bene coctum dabit.
ecce autem aedificat: columnam mento suffigit suo.
apage, non placet profecto mi illaec aedificatio; 210
nam os columnatum poetae esse indaudivi barbaro,
cui bini custodes semper totis horis occubant.
euge, euscheme hercle astitit et dulice et comoedice;
numquam hodie quiescet prius quam id quod petit perfecerit.
habet opinor. age si quid agis, vigila, ne somno stude, 215
nisi quidem hic agitare mavis varius virgis vigilias.
tibi ego dico. an heri maduisti? heus te adloquor, Palaestrio:
vigila inquam, expergiscere inquam, lucet hoc inquam. Pal. Audio.
Per. Viden hostis tibi adesse tuoque tergo obsidium? consule,
arripe opem auxiliumque ad hanc rem: propere hoc, non placide decet. 220
anteveni aliqua aut tu aliquosum circumduce exercitum,
coge in obsidium perduellis, nostris praesidium para;
interclude inimicis commeatum, tibi muni viam
qua cibatus commeatusque ad te et legiones tuas
tuto possit pervenire: hanc rem age, res subitaria est. 225
[reperi, comminiscere, cedo calidum consilium cito,
quae hic sunt visa ut visa ne sint, facta ut facta ne sient.
magnam illic homo rem incipissit, magna munit moenia.]
tu unus si recipere hoc ad te dicis, confidentiast
nos inimicos profligare posse. Pal. Dico et recipio 230
ad me. Per. Et ego impetrare dico id quod petis. Pal. At te Iuppiter
bene amet. Per. Auden participare me quod commentu's? Pal. Tace,
dum in regionem astutiarum mearum te induco, ut scias
iuxta mecum mea consilia. Per. Salva sumes indidem.
Pal. Erus meus elephanti corio circumtentust, non suo, 235
neque habet plus sapientiai quam lapis. Per. Ego istuc scio.
Pal. Nunc sic rationem incipisso, hanc instituam astutiam,
ut Philocomasio huc sororem geminam germanam alteram
dicam Athenis advenisse cum amatore aliquo suo,
tam similem, quam <lacte> lactist; apud <te> eos hic devortier 240
dicam hospitio. Per. Euge euge, lepide, laudo commentum tuom.
Pal. Vt si illic concriminatus sit advorsum militem
meus conservos, eam vidisse hic cum alieno oscularier,
eam arguam vidisse apud te contra conservom meum
cum suo amatore amplexantem atque osculantem. Per. Immo optume. 245
idem ego dicam, si <ex> me exquiret miles. Pal. Sed simillimas
dicito esse, et Philocomasio id praecipiendum est ut sciat,
ne titubet, si exquiret ex ea miles. Per. Nimis doctum dolum.
sed si ambas videre in uno miles concilio volet,
quid agimus? Pal. Facilest: trecentae possunt causae conligi: 250
'non domist, abiit ambulatum, dormit, ornatur, lavat,
prandet, potat: occupatast, operae non est, non potest',
quantum vis prolationum, dum modo hunc prima via
inducamus, vera ut esse credat quae mentibimur.
Per. Placet ut dicis. Pal. Intro abi ergo, et si isti est mulier, eam 255
iube
cito domum transire, atque haec ei dice monstra praecipe,
ut teneat consilia nostra, quem ad modum exorsi sumus,
de gemina sorore. Per. Docte tibi illam perdoctam dabo.
numquid aliud? Pal. Intro ut abeas. Per. Abeo.—Pal. Et quidem ego ibo
domum
atque hominem investigando operam huic dissimulabiliter dabo, 260
qui fuerit conservos qui hodie sit sectatus simiam.
nam ille non potuit quin sermone suo aliquem familiarium
participaverit de amica eri, sese vidisse eam
hic in proximo osculantem cum alieno adulescentulo.
novi morem: egomet tacere nequeo solus quod scio. 265
si invenio qui vidit, ad eum vineas pluteosque agam:
res paratast, vi pugnandoque hominem caperest certa res.
si ita non reperio, ibo odorans quasi canis venaticus,
usque donec persecutus volpem ero vestigiis.
sed fores crepuerunt nostrae, ego voci moderabor meae; 270
nam illic est Philocomasio custos meus conservos qui it foras.
II.iii
Sceledrvs Nisi quidem ego hodie ambulavi dormiens in tegulis,
certo edepol scio me vidisse hic proxumae viciniae
Philocomasium erilem amicam sibi malam rem quaerere.
Pal. Hic illam vidit osculantem, quantum hunc audivi loqui. 275
Scel. Quis hic est? Pal. Tuos conservos. quid agis, Sceledre? Scel. Te,
Palaestrio,
volup est convenisse. Pal. Quid iam? aut quid negotist? fac sciam.
Scel. Metuo—Pal. Quid metuis? Scel. Ne hercle hodie, quantum hic
familiariumst,
maxumum in malum cruciatumque insuliamus. Pal. Tu sali
solus, nam ego istam insulturam et desulturam nil moror. 280
Scel. Nescis tu fortasse, apud nos facinus quod natumst novom.
Pal. Quod id est facinus? Scel. Impudicum. Pal. Tute scias soli tibi,
mihi ne dixis, scire nolo. Scel. Non enim faciam quin scias.
simiam hodie sum sectatus nostram in horum tegulis.
Pal. Edepol, Sceledre, homo sectatu's nihili nequam bestiam. 285
Scel. Di te perdant. Pal. Te istuc aequom—quoniam occepisti, eloqui.
Scel. Forte fortuna per impluvium huc despexi in proxumum,
atque ego illi aspicio osculantem Philocomasium cum altero
nescio quo adulescente. Pal. Quod ego, Sceledre, scelus ex te audio?
Scel. Profecto vidi. Pal. Tutin? Scel. Egomet duobus his oculis 290
meis.
Pal. Abi, non verisimile dicis, neque vidisti. Scel. Num tibi
lippus videor? Pal. Medicum istuc tibi meliust percontarier.
verum enim tu istam, si te di ament, temere hau tollas fabulam:
tuis nunc cruribus capitique fraudem capitalem hinc creas.
nam tibi iam ut pereas paratum est dupliciter, nisi supprimis 295
tuom stultiloquium. Scel. Qui vero dupliciter? Pal. Dicam tibi.
primumdum, si falso insimulas Philocomasium, hoc perieris;
iterum, si id verumst, tu ei custos additus <eo> perieris.
Scel. Quid fuat me, nescio: haec me vidisse ego certo scio.
Pal. Pergin, infelix? Scel. Quid tibi vis dicam nisi quod viderim? 300
quin etiam nunc intus hic in proxumost. Pal. Eho an non domist?
Scel. Vise, abi intro tute, nam ego mi iam nil credi postulo.
Pal. Certum est facere.—Scel. Hic te opperiar; eadem illi insidias dabo,
quam mox horsum ad stabulum iuuenix recipiat se <a> pabulo.
quid ego nunc faciam? custodem me illi miles addidit: 305
nunc si indicium facio, interii; si taceo, <interii> tamen,
si hoc palam fuerit. quid peius muliere aut audacius?
dum ego in tegulis sum, illaec sese ex hospitio edit foras;
edepol facinus fecit audax. hocine si miles sciat,
credo hercle has sustollat aedis totas atque hunc in crucem. 310
hercle quidquid est, mussitabo potius quam inteream male;
non ego possum quae ipsa sese venditat tutarier.
Pal. Sceledre, Sceledre, quis homo in terra te alter est audacior?
quis magis dis inimicis natus quam tu atque iratis? Scel. Quid est?
Pal. Iuben tibi oculos exfodiri, quibus id quod nusquam est vides? 315
Scel. Quid, nusquam? Pal. Non ego tuam empsim vitam vitiosa nuce.
Sc. Quid negotist? Pal. Quid negoti sit rogas? Sc. Cur non rogem?
Pal. Non tu tibi istam praetruncari linguam largiloquam iubes?
Scel. Quam ob rem iubeam? Pal. Philocomasium eccam domi, quam in proxumo
vidisse aibas te osculantem atque amplexantem cum altero. 320
Scel. Mirumst lolio victitare te tam vili tritico.
Pal. Quid iam? Scel. Quia luscitiosu's. Pal. Verbero, edepol tu quidem
caecus, non luscitiosu's. nam illa quidem * domi.
Scel. Quid, domi? Pal. Domi hercle vero. Scel. Abi, ludis me,
Palaestrio.
Pa. Tum mihi sunt manus inquinatae. Sc. Qui dum? Pa. Quia ludo luto. 325
Scel. Vae capiti tuo. Pal. <Tuo> istuc, Sceledre, promitto fore,
nisi oculos orationemque aliam commutas tibi.
sed fores concrepuerunt nostrae. Scel. At ego ilico observo foris;
nam nihil est qua hinc huc transire ea possit nisi recto ostio.
Pal. Quin domi eccam. nescio quae te, Sceledre, scelera suscitant. 330
Scel. Mihi ego video, mihi ego sapio, <mihi> ego credo plurumum:
me homo nemo deterrebit, quin ea sit in his aedibus.
hic obsistam, ne imprudenti huc ea se subrepsit mihi.
Pal. Meus illic homo est, deturbabo iam ego illum de pugnaculis.
vin iam faciam, ut stultividum * fateare? Scel. Age face. 335
Pal. Neque te quicquam sapere corde neque oculis uti? Scel. Volo.
Pal. Nempe tu istic ais esse erilem concubinam? Scel. Atque arguo
eam me vidisse osculantem hic intus cum alieno viro.
Pal. Scin tu nullum commeatum hinc esse a nobis? Scel. Scio.
Pal. Neque solarium neque hortum, nisi per impluvium? Scel. Scio. 340
Pal. Quid nunc? si ea domist, si facio, ut eam exire hinc videas domo,
dignun es verberibus multis? Scel. Dignus. Pal. Serva istas fores,
ne tibi clam se subterducat istinc atque huc transeat.
Scel. Consilium est ita facere. Pal. Pede ego iam illam huc tibi sistam
in viam.—
Scel. Agedum ergo face. volo scire, utrum egon id quod vidi viderim 345
an illic faciat, quod facturum dicit, ut ea sit domi.
nam ego quidem meos oculos habeo nec rogo utendos foris.
sed hic illi subparasitatur semper, hic eae proxumust,
primus ad cibum vocatur, primo pulmentum datur;
nam illic noster est fortasse circiter triennium, 350
neque cuiquam quam illi in nostra meliust famulo familia.
sed ego hoc quod ago, id me agere oportet, hoc observare ostium.
sic obsistam. hac quidem pol certo verba mihi numquam dabunt.
II.iv
Pal. Praecepta facito ut memineris. Philocomasivm Totiens monere mirumst.
Pal. At metuo ut satis sis subdola. Phil. Cedo vel decem, edocebo 355
minime malas ut sint malae, mihi solae quod superfit.
Pal. Age nunciam insiste in dolos; ego abs te procul recedam.
quid ais tu, Sceledre? Scel. Hanc rem gero. habeo auris, loquere quidvis.
Pal. Credo ego istoc extemplo tibi esse eundum actutum extra portam,
dispessis manibus, patibulum quom habebis. Scel. Quamnam ob rem? 360
Pal. Respice dum ad laevam: quis illaec est mulier? Scel. Pro di
immortales,
eri concubinast haec quidem. Pal. Mihi quoque pol ita videtur.
age nunciam, quando lubet—Scel. Quid agam? Pal. Perire propera.
Phil. Vbi iste est bonus servos, qui probri me maxumi innocentem
falso insimulavit? Pal. Em tibi, hic mihi dixit tibi quae dixi. 365
Phil. Tun me vidisse in proxumo hic, sceleste, ais osculantem?
Pal. Atque cum alieno adulescentulo dixit. Scel. Dixi hercle vero.
Ph. Tun me vidisti? S. Atque his quidem hercle oculis. Ph. Carebis,
credo,
qui plus vident quam quod vident. Scel. Numquam hercle deterrebor
quin viderim id quod viderim. Phil. Ego stulta et mora multum, 370
quae cum hoc insano fabuler, quem pol ego capitis perdam.
Scel. Noli minitari: scio crucem futuram mihi sepulcrum;
ibi mei sunt maiores siti, pater, avos, proavos, abavos.
non possunt mihi minaciis tuis hisce oculi exfodiri.
sed paucis verbis te volo, Palaestrio. opsecro te, 375
unde exit haec? Pal. Vnde nisi domo? Scel. Domo? Pal. Me viden? Scel.
Te video.
nimis mirumst facinus, quo modo haec hinc huc transire potuit;
nam certo neque solariumst apud nos neque hortus ullus
neque fenestra nisi clatrata; nam certe ego te hic intus vidi.
Pal. Pergin, sceleste, intendere hanc arguere? Phil. Ecastor ergo 380
mi hau falsum evenit somnium, quod noctu hac somniavi.
Pal. Quid somniasti? Phil. Ego eloquar. sed amabo advortite animum.
hac nocte in somnis mea soror geminast germana visa
venisse Athenis in Ephesum cum suo amatore quodam;
ei ambo hospitio huc in proxumum mihi devortisse visi. 385
Pal. Palaestrionis somnium narratur. perge porro.
Phil. Ego laeta visa, quia soror venisset, propter eandem
suspicionem maximam sum visa sustinere.
nam arguere in somnis me meus mihi familiaris visust,
me cum alieno adulescentulo, quasi nunc tu, esse osculatam, 390
quom illa osculata mea soror gemina esset suompte amicum.
id me insimulatam perperam falsum esse somniavi.
Pal. Satin eadem vigilanti expetunt quae in somnis visa memoras?
eu hercle praesens somnium. abi intro et comprecare.
narrandum ego istuc militi censebo. Phil. Facere certum est, 395
neque me quidem patiar probri falso impune insimulatam.—
Scel. Timeo quid rerum gesserim, ita dorsus totus prurit.
Pal. Scin te periisse? Scel. Nunc quidem domi certo est. certa res est
nunc nostrum observare ostium, ubi ubist. Pal. At, Sceledre, quaeso,
ut ad id exemplum somnium quam simile somniavit 400
atque ut tu suspicatus es eam vidisse osculantem.
Scel. Nescio quid credam egomet mihi iam, ita quod vidisse credo
me id iam non vidisse arbitror. Pal. Ne tu hercle sero, opinor,
resipisces: si ad erum haec res prius ~ devenerit, peribis pulchre.
Scel. Nunc demum experior, mi ob oculos caliginem opstitisse. 405
Pal. Dudum edepol planum est id quidem, quae hic usque fuerit intus.
Scel. Nihil habeo certi quid loquar: non vidi eam, etsi vidi.
Pal. Ne tu edepol stultitia tua nos paene perdidisti:
dum te fidelem facere ero voluisti, absumptu's paene.
sed fores vicini proxumi crepuerunt. conticiscam. 410
II.v
Phil. Inde ignem in aram, ut Ephesiae Dianae laeta laudes
gratesque agam eique ut Arabico fumificem odore amoene,
quom me in locis Neptuniis templisque turbulentis
servavit, saevis fluctibus ubi sum adflictata multum.
Scel. Palaestrio, o Palaestrio. Pal. O Sceledre, Sceledre, quid vis? 415
Scel. Haec mulier, quae hinc exit modo, estne erilis concubina
Philocomasium, an non est ea? Pal. Hercle opinor, ea videtur.
sed facinus mirum est, quo modo haec hinc huc transire potuit,
si quidem east. Scel. An dubium tibi est eam esse hanc? Pal. Ea videtur.
Scel. Adeamus, appellemus. heus, quid istuc est, Philocomasium? 420
quid tibi istic in istisce aedibus debetur, quid negotist?
quid nunc taces? tecum loquor. Pal. Immo edepol tute tecum;
nam haec nil respondet. Scel. Te adloquor, viti probrique plena,
quae circum vicinos vagas. Phil. Quicum tu fabulare?
Scel. Quicum nisi tecum? Phil. Quis tu homo es, aut mecum quid est 425
negoti?
Scel. Me rogas homo qui sim? Phil. Quin ego hoc rogem quod nesciam?
Pal. Quis ego sum igitur, si hunc ignoras? Phil. Mihi odiosus, quisquis
es,
et tu et hic. Sc. Non nos novisti? Ph. Neutrum. Sc. Metuo maxume,
Pal. Quid metuis? Scel. Enim ne <nos> nosmet perdiderimus uspiam;
nam nec te neque me novisse ait haec. Pal. Persectari hic volo, 430
Sceledre, nos nostri an alieni simus, ne dum quispiam
nos vicinorum imprudentis aliquis immutaverit.
Scel. Certe equidem noster sum. Pal. Et pol ego. quaeris tu, mulier,
malum.
tibi ego dico, heus, Philocomasium. Phil. Quae te intemperiae tenent,
qui me perperam perplexo nomine appelles? Pal. Eho, 435
quis igitur vocare? Phil. Diceae nomen est. Scel. Iniuria es,
falsum nomen possidere, Philocomasium, postulas;
êdikow es tu, non dika¤a, et meo ero facis iniuriam.
Phil. Egone? Scel. Tu<ne>. Phil. Quae heri Athenis Ephesum adveni
vesperi
cum meo amatore, adulescente Atheniensi? Pal. Dic mihi, 440
quid hic tibi in Epheso est negoti? Phil. Geminam germanam meam
hic sororem esse indaudivi, eam veni quaesitum. Scel. Mala es.
Phil. Immo ecastor stulta multum, quae vobiscum fabuler.
abeo. Scel. Abire non sinam te. Phil. Mitte. Scel. Manifestaria es.
non omitto. Phil. At iam crepabunt mihi manus, malae tibi, 445
nisi me omittis. Scel. Quid, malum, astas? quin tenes altrinsecus?
Pal. Nil moror negotiosum mi esse tergum. qui scio
an ista non sit Philocomasium atque alia eius similis sit?
Phil. Mittis me an non mittis? Scel. Immo vi atque invitam ingratiis,
nisi voluntate ibis, rapiam te domum. Phil. Hosticum hoc mihi 450
domicilium est, Athenis domus est Atticis; ego istam domum
neque moror neque vos qui homines sitis novi neque scio.
Scel. Lege agito: te nusquam mittam, nisi das firmatam fidem,
te huc, si omisero, intro ituram. Phil. Vi me cogis, quisquis es.
do fidem, si omittis, isto me intro ituram quo iubes. 455
Sc. Ecce omitto. Ph. At ego abeo missa.—Sc. Muliebri fecit fide.
Pal. Sceledre, manibus amisisti praedam. tam east quam potis
nostra erilis concubina. vin tu facere hoc strenue?
S. Quid faciam? P. Ecfer mihi machaeram huc intus. S. Quid facies ea?
Pal. Intro rumpam recta in aedis: quemque hic intus videro 460
cum Philocomasio osculantem, eum ego obtruncabo extempulo.
Scel. Visanest ea esse? Pal. Immo edepol plane east. Scel. Sed quo modo
dissimulabat. Pa. Abi, machaeram huc ecfer. Sc. Iam faxo hic erit.—
Pal. Neque eques neque pedes profectost quisquam tanta audacia,
qui aeque faciat confidenter quicquam quam mulier facit. 465
ut utrubique orationem docte divisit suam,
ut sublinitur os custodi cauto, conservo meo.
nimis beat quod commeatus transtinet trans parietem.
Scel. Heus, Palaestrio, machaera nihil opust. Pal. Quid iam, aut quid est?
S. Domi eccam erilem concubinam. P. Quid, domi? S. In lecto cubat. 470
Pal. Edepol ne tu tibi malam rem repperisti, ut praedicas.
Scel. Quid iam? Pal. Quia hanc attingere ausu's mulierem hinc ex proxumo.
Scel. Magis hercle metuo. Pal. Sed numquam quisquam faciet quin soror
istaec sit gemina huius: eam pol tu osculantem hic videras.
Scel. Id quidem palam est eam esse, ut dicis; quid propius fuit, 475
quam ut perirem, si elocutus essem ero? Pal. Ergo, si sapis,
mussitabis: plus oportet scire servom quam loqui.
ego abeo a te, ne quid tecum consili commisceam,
atque apud hunc ero vicinum; tuae mihi turbae non placent.
erus si veniet, si me quaeret, hic ero: hinc me arcessito.— 480
II.vi
Sceledrvs Satin abiit ille neque erile negotium
plus curat, quasi non servitutem serviat?
certo illa quidem hic nunc intus est in aedibus,
nam egomet cubantem eam modo offendi domi.
certum est nunc observationi operam dare. 485
Periplectomenvs non hercle hisce homines me marem, sed feminam
vicini rentur esse servi militis:
ita me ludificant. meamne hic invitam hospitam,
quae heri huc Athenis cum hospite advenit meo,
tractatam et ludificatam, ingenuam et liberam? 490
Scel. Perii hercle, hic ad me recta habet rectam viam.
metuo, illaec mihi res ne malo magno fuat,
quantum hunc audivi facere verborum senem.
Per. Accedam ad hominem. tun, Sceledre, hic, scelerum caput,
meam ludificavisti hospitam ante aedis modo? 495
Scel. Vicine, ausculta quaeso. Per. Ego auscultem tibi?
Scel. Expurigare volo me. Per. Tun te expuriges,
qui facinus tantum tamque indignum feceris?
an quia latrocinamini, arbitramini
quidvis licere facere vobis, verbero? 500
Scel. Licetne? Per. At ita me di deaeque omnis ament,
nisi mihi supplicium virgeum de te datur
longum diutinumque, a mane ad vesperum,
quod meas confregisti imbricis et tegulas,
ibi dum condignam te sectatu's simiam, 505
quodque inde inspectavisti meum apud me hospitem
amplexum amicam, quom osculabatur, suam,
quodque concubinam erilem insimulare ausus es
probri pudicam meque summi flagiti,
tum quod tractavisti hospitam ante aedis meam: 510
nisi mihi supplicium stimuleum de <te> datur,
dedecoris pleniorem erum faciam tuom,
quam magno vento plenumst undarum mare.
Scel. Ita sum coactus, Periplectomene, ut nesciam
utrum me postulare prius * tecum aequom siet; 515
nisi <si> istaec non est haec neque <haec> istast, mihi
me expurigare tibi videtur aequius;
sicut etiam nunc nescio quid viderim:
itast ista huius similis nostrai tua,
siquidem non eadem est. Per. Vise ad me intro, iam scies. 520
Scel. Licetne? Per. Quin te iubeo; et placide noscita.
Scel. Ita facere certum est.—Per. Heus, Philocomasium, cito
transcurre curriculo ad nos, ita negotiumst.
post, quando exierit Sceledrus a nobis, cito
transcurrito ad vos rursum curriculo domum. 525
nunc pol ego metuo ne quid infuscaverit.
si hic non videbit mulierem—aperitur foris.
Scel. Pro di immortales, similiorem mulierem
magisque eandem, ut pote quae non sit eadem, non reor 529-530
deos facere posse. Per. Quid nunc? Scel. Commerui malum. 531
Per. Quid igitur? eanest? Scel. Etsi east, non est ea.
Per. Vidistin istam? Scel. Vidi, et illam et hospitem,
complexam atque osculantem. Per. Eanest? Scel. Nescio.
Pe. Vin scire plane? Sc. Cupio. Pe. Abi intro ad vos domum 535
continuo, vide sitne istaec vostra intus. Scel. Licet,
pulchre admonuisti. iam ego ad te exibo foras.—
Per. Numquam edepol hominem quemquam ludificarier
magis facete vidi et magis miris modis.
sed eccum egreditur. Scel. Periplectomene, te opsecro 540
per deos atque homines perque stultitiam meam
perque tua genua—Per. Quid opsecras me? Scel. Inscitiae
meae et stultitiae ignoscas. nunc demum scio
me fuisse excordem, caecum, incogitabilem.
nam Philocomasium eccam intus. Per. Quid nunc, furcifer? 545
vidistin ambas? Scel. Vidi. Per. Erum exhibeas volo.
Scel. Meruisse equidem me maxumum fateor malum,
et tuae fecisse me hospitae aio iniuriam;
sed meam esse erilem concubinam censui,
cui me custodem erus addidit miles meus. 550
nam ex uno puteo similior numquam potis
aqua aquai sumi quam haec est atque ista hospita.
et me despexe ad te per impluvium tuom
fateor. Per. Quid ni fateare, ego quod viderim?
et ibi osculantem meum hospitem cum ista hospita 555
vidisti? Scel. Vidi (cur negem quod viderim?),
sed Philocomasium me vidisse censui.
Per. Ratun istic me hominem esse omnium minimi preti,
si ego me sciente paterer vicino meo
eam fieri apud me tam insignite iniuriam? 560
Scel. Nunc demum a me insipienter factum esse arbitror,
cum rem cognosco; at non malitiose tamen
feci. Per. Immo indigne; nam hominem servom suos
domitos habere oportet oculos et manus
orationemque. Scel. Egone si post hunc diem 565
muttivero, etiam quod egomet certo sciam,
dato excruciandum me: egomet me dedam tibi;
nunc hoc mi ignosce quaeso. Per. Vincam animum meum,
ne malitiose factum id esse aps te arbitrer.
ignoscam tibi istuc. Scel. At tibi di faciant bene. 570
Per. Ne tu hercle, si te di ament, linguam comprimes
posthac, etiam illud quod scies nesciveris
nec videris quod videris. Scel. Bene me mones,
ita facere certum est. sed satine oratu's? Per. Abi.
Scel. Numquid nunc aliud me vis? Per. Ne me noveris. 575
Scel. Dedit hic mihi verba. quam benigne gratiam
fecit, ne iratus esset. scio quam rem gerat:
ut miles cum extemplo a foro adveniat domum,
domi comprehendar. una hic et Palaestrio
me habent venalem: sensi et iam dudum scio. 580
numquam hercle ex ista nassa ego hodie escam petam;
nam iam aliquo aufugiam et me occultabo aliquot dies,
dum haec consilescunt turbae atque irae leniunt.
nam uni satis populo impio merui mali.—
[verum tamen de me quidquid est, ibo hinc domum.] 585
Per. Illic hinc abscessit. sat edepol certo scio,
occisam saepe sapere plus multo suem:
quoin id adimatur ne id quod vidit viderit.
nam illius oculi atque aures atque opinio
transfugere ad nos. usque adhuc actum est probe; 590
nimium festivam mulier operam praehibuit.
redeo in senatum rusum; nam Palaestrio
domi nunc apud me est, Sceledrus nunc autemst foris:
frequens senatus poterit nunc haberier.
ibo intro, ne, dum absum, alter sorti defuat.— 595
ACTVS III
III.i
Palaestrio Cohibete intra limen etiam vos parumper, Pleusicles,
sinite me prius perspectare, ne uspiam insidiae sient
concilium quod habere volumus. nam opus est nunc tuto loco,
unde inimicus ne quis nostri spolia capiat consili.
nam bene consultum inconsultum est, si id inimicis usuist, 600
neque potest quin, si id inimicis usuist, obsit tibi;
[nam bene <consultum> consilium surripitur saepissime,
si minus cum cura aut cautella locus loquendi lectus est.]
quippe qui, si rescivere inimici consilium tuom,
tuopte tibi consilio occludunt linguam et constringunt manus, 605
atque eadem quae illis voluisti facere, illi faciunt tibi.
sed speculabor, ne quis aut hinc aut ab laeva aut dextera
nostro consilio venator adsit cum auritis plagis.
sterilis hinc prospectus usque ad ultumam est plateam probe.
evocabo. heus Periplectomene et Pleusicles, progredimini. 610
Periplectomenvs Ecce nos tibi oboedientes. Pal. Facilest imperium in
bonis.
sed volo scire: eodem consilio, quod intus meditati sumus,
gerimus rem? Per. Magis non potest esse ad rem utibile. Pal. Immo *
quid tibi, Pleusicles? Plevsicles Quodne vobis placeat, displiceat mihi?
quis homo sit magis meus quam tu es? Pal. Loquere lepide et commode. 615
Per. Pol ita decet hunc facere. Pl. At hoc me facinus miserum macerat
meumque cor corpusque cruciat. Per. Quid id est quod cruciat? cedo.
Plevs. Me tibi istuc aetatis homini facinora puerilia
obicere, neque te decora neque tuis virtutibus;
ea te expetere ex opibus summis mei honoris gratia 620
mihique amanti ire opitulatum atque ea te facere facinora,
quae istaec aetas fugere facta magis quam sectari solet:
eam pudet me tibi in senecta obicere sollicitudinem.
Pal. Novo modo tu homo amas, siquidem te quicquam quod faxis pudet;
nihil amas, umbra es amantis magis quam amator, Pleusicles. 625
Plevs. Hancine aetatem exercere <mei> me amoris gratia?
Per. Quid ais tu? itane tibi ego videor oppido Acherunticus?
tam capularis, tamine tibi diu videor vitam vivere?
nam equidem haud sum natus annos praeter quinquaginta et quattuor,
clare oculis video, pernix sum manibus, pedibus mobilis. 630
Pal. Si albicapillus hic, videtur neutiquam ab ingenio senex.
inest in hoc emussitata sua sibi ingenua indoles.
Plevs. Pol id quidem experior ita esse ut praedicas, Palaestrio;
nam benignitas quidem huius oppido adulescentula est.
Per. Immo, hospes, magis cum periclum facies, magis nosces meam 635
comitatem erga te amantem. Plevs. Quid opus nota noscere?
Per. Vt apud <te> exemplum experiundi habeas, ne quaeras foris;
nam nisi qui ipse amavit, aegre amantis ingenium inspicit:
et ego amoris aliquantum habeo umorisque etiam in corpore, 639-640
neque dum exarui ex amoenis rebus et voluptariis. 641
vel cavillator facetus vel conviva commodus
item ero, neque ego oblocutor sum alteri in convivio:
incommoditate abstinere me apud convivas commodo
commemini et meae orationis iustam partem persequi 645
et meam partem itidem tacere, quom aliena est oratio;
minime sputator, screator sum, itidem minime mucidus:
post Ephesi sum natus, non enim in Apulis; non sum Animulas.
Pal. O lepidum senem, in se si quas memorat virtutis habet,
atque equidem plane educatum in nutricatu Venerio. 650
Per. Plus dabo quam praedicabo ex me venustatis tibi.
neque ego umquam alienum scortum subigito in convivio,
neque praeripio pulpamentum neque praevorto poculum,
neque per vinum umquam ex me exoritur discidium in convivio:
si quis ibi est odiosus, abeo domum, sermonem segrego; 655
Venerem, amorem amoenitatemque accubans exerceo.
Pal. Tu quidem edepol omnis moris ad venustatem ~ vacet;
cedo tris mi hominis aurichalco contra cum istis moribus.
Plevs. At quidem illuc aetatis qui sit non invenies alterum
lepidiorem ad omnis res nec qui amicus amico sit magis. 660
Per. Tute me ut fateare faciam esse adulescentem moribus,
ita apud omnis comparebo tibi res bene factis frequens.
opusne erit tibi advocato tristi, iracundo? ecce me;
opusne leni? leniorem dices quam mutum est mare,
liquidiusculusque ero quam ventus est favonius. 665
vel hilarissimum convivam hinc indidem expromam tibi,
pel primarium parasitum atque obsonatorem optumum;
tum ad saltandum non cinaedus malacus aequest atque ego.
Pal. Quid ad illas artis optassis, si optio eveniat tibi?
Plevs. Huius pro meritis ut referri pariter possit gratia, 670
tibique, quibus nunc me esse experior summae sollicitudini.
at tibi tanto sumptui esse mihi molestumst. Per. Morus es.
nam in mala uxore atque inimico si quid sumas, sumptus est,
in bono hospite atque amico quaestus est quod sumitur
et quod in divinis rebus sumptumst, sapienti lucrumst. 675
deum virtute est te unde hospitio accipiam apud me comiter:
es, bibe, animo obsequere mecum atque onera te hilaritudine.
liberae sunt aedis, liber sum autem ego: mei volo vivere.
nam mihi, deum virtute dicam, propter divitias meas
licuit uxorem dotatam genere summo ducere; 680
sed nolo mi oblatratricem in aedis intro mittere.
Pal. Cur non vis? nam procreare liberos lepidumst onus.
Per. Hercle vero liberum esse tete, id multo lepidiust.
Pal. Tu homo et alteri sapienter potis es consulere et tibi.
Per. Nam bona uxor suave ductust, si sit usquam gentium 685
ubi ea possit inveniri; verum egone eam ducam domum,
quae mihi numquam hoc dicat 'eme, mi vir, lanam, unde tibi pallium
malacum et calidum conficiatur tunicaeque hibernae bonae,
ne algeas hac hieme' (hoc numquam verbum ex uxore audias),
verum prius quam galli cantent quae me e somno suscitet, 690
dicat 'da, mi vir, kalendis meam qui matrem munerem,
da qui faciam ~ condiat, da quod dem quinquatribus
praecantrici, coniectrici, hariolae atque haruspicae;
flagitiumst, si nil mittetur quae supercilio spicit;
tum plicatricem clementer non potest quin munerem; 695
iam pridem, quia nihil abstulerit, suscenset ceriaria;
tum opstetrix expostulavit mecum, parum missum sibi;
quid? nutrici non missuru's quicquam, quae vernas alit?'
haec atque horum similia alia damna multa mulierum
me uxore prohibent, mihi quae huius similes sermones serat. 700
Pal. Di tibi propitii sunt, nam hercle si istam semel amiseris
libertatem, haud facile in eundem rusum restitues locum.
Plevs. At illa laus est, magno in genere et in divitiis maxumis
liberos hominem educare, generi monumentum et sibi.
Per. Quando habeo multos cognatos, quid opus est mihi liberis? 705
nunc bene vivo et fortunate atque ut volo atque animo ut lubet.
mea bona in morte cognatis didam, inter eos partiam.
[ei apud me aderunt, me curabunt, visent quid agam, ecquid velim.]
prius quam lucet adsunt, rogitant noctu ut somnum ceperim.
[eos pro liberis habebo, qui mihi mittunt munera.] 710
sacrificant: dant inde partem mihi maiorem quam sibi,
abducunt ad exta; me ad se ad prandium, ad cenam vocant;
ille miserrumum se retur, minimum qui misit mihi.
illi inter se certant donis, egomet mecum mussito:
bona mea inhiant, me certatim nutricant et munerant. 715
Pal. Nimis bona ratione nimiumque ad te <te> et tuam vitam habes:
et tibi sunt gemini et trigemini, si te bene habes, filii.
Per. Pol si habuissem, satis cepissem miseriarum e liberis:
continuo excruciarer animi: si ei forte fuisset febris, 719-720
censerem emori; cecidissetve ebrius aut de equo uspiam, 721
metuerem ne ibi diffregisset crura aut cervices sibi.
Pal. Huic homini dignum est divitias esse et diu vitam dari,
qui et rem servat et se bene habet suisque amicis usui est.
Plevs. O lepidum caput. ita me di deaeque ament, aequom fuit 725
deos paravisse, uno exemplo ne omnes vitam viverent;
sicut merci pretium statuit qui est probus agoranomus:
quae probast mers, pretium ei statuit, pro virtute ut veneat,
quae improbast, pro mercis vitio dominum pretio pauperat,
itidem divos dispertisse vitam humanam aequom fuit: 730
qui lepide ingeniatus esset, vitam ei longinquam darent,
qui improbi essent et scelesti, is adimerent animam cito.
si hoc paravissent, et homines essent minus multi mali
et minus audacter scelesta facerent facta, et postea,
qui homines probi essent, esset is annona vilior. 735
Per. Qui deorum consilia culpet, stultus inscitusque sit,
quique eos vituperet. nunc istis rebus desisti decet.
nunc volo opsonare, ut, hospes, tua te ex virtute et mea
meae domi accipiam benigne, lepide et lepidis victibus.
Plevs. Nihil me paenitet iam quanto sumptui fuerim tibi; 740
nam hospes nullus tam in amici hospitium devorti potest,
quin, ubi triduom continuom fuerit, iam odiosus siet;
verum ubi dies decem continuos sit, east odiorum Ilias:
tam etsi dominus non invitus patitur, servi murmurant.
Per. Serviendae servituti ego servos instruxi mihi, 745
hospes, non qui mi imperarent quibusve ego essem obnoxius:
si illis aegrest mihi quod volup est, meo remigio rem gero,
tamen id quod odiost faciundumst cum malo atque ingratiis.
nunc, quod occepi, opsonatum pergam. Plevs. Si certumst tibi,
commodulum obsona, ne magno sumptu: mihi quidvis sat est. 750
Per. Quin tu istanc orationem hinc veterem atque antiquam amoves?
[nam] proletario sermone nunc quidem, hospes, utere;
nam ei solent, quando accubuere, ubi cena adpositast, dicere:
'quid opus fuit hoc, <hospes>, sumptu tanto nostra gratia?
insanivisti hercle, nam idem hoc hominibus sat erat decem.' 755
quod eorum causa obsonatumst culpant et comedunt tamen.
Pal. Fit pol illud ad illud exemplum. ut docte et perspecte sapit.
Per. Sed eidem homines numquam dicunt, quamquam adpositumst ampliter:
'iube illud demi; tolle hanc patinam; remove pernam, nil moror;
aufer illam offam porcinam, probus hic conger frigidus, 760
remove, abi aufer' neminem eorum haec adseverare audias,
sed procellunt se et procumbunt dimidiati, dum appetunt.
Pal. Bonus bene ut malos descripsit mores. Per. Haud centesimam
partem dixi atque, otium rei si sit, possum expromere.
Pal. Igitur id quod agitur, ~ hic primum praeverti decet. 765
nunc hoc animum advortite ambo. mihi opus est opera tua,
Periplectomene; nam ego inveni lepidam sycophantiam,
qui admutiletur miles usque caesariatus atque uti
huic amanti ac Philocomasio hanc ecficiamus copiam,
ut hic eam abducat habeatque. Per. Dari istanc rationem volo. 770
Pal. At ego mi anulum dari istunc tuom volo. Per. Quam ad rem usui est?
Pal. Quando habebo, igitur rationem mearum fabricarum dabo.
Per. Vtere, accipe. Pal. Accipe a me rusum rationem doli,
quam institui. Plevs. Perpurigatis damus tibi ambo operam auribus.
Pal. Erus meus ita magnus moechus mulierum est, ut neminem 775
fuisse aeque neque futurum credo. Plevs. Credo ego istuc idem.
Pal. Isque Alexandri praestare praedicat formae suam,
itaque omnis se ultro sectari in Epheso memorat mulieres.
Per. Edepol qui te de isto multi cupiunt ~ non mentirier,
sed ego ita esse ut dicis teneo pulchre. proin, Palaestrio, 780
quam potis tam verba confer maxime ad compendium.
Pal. Ecquam tu potes reperire forma lepida mulierem,
cui facetiarum cor pectusque sit plenum et doli?
Per. Ingenuamne an libertinam? Pal. Aequi istuc facio, dum modo
eam des quae sit quaestuosa, quae alat corpus corpore, 785
cuique sapiat pectus; nam cor non potest, quod nulla habet.
Per. Lautam vis an quae nondum sit lauta? Pal. Sic consucidam,
quam lepidissimam potis quamque adulescentem maxume.
Per. Habeo eccillam meam clientam, meretricem adulescentulam.
sed quid ea usus est? Pal. Vt ad te eam iam deducas domum 790
itaque eam huc ornatam adducas, ex matronarum modo,
capite compto, crinis vittasque habeat, adsimuletque se
tuam esse uxorem: ita praecipiundum est. Plevs. Erro quam insistas viam.
Pal. At scietis. sed ecquae ancillast illi? Per. Est prime cata.
Pal. Ea quoque opus est. ita praecipito mulieri atque ancillulae, 795
ut simulet se tuam esse uxorem et deperire hunc militem,
quasique hunc anulum faveae suae dederit, ea porro mihi,
militi ut darem, quasique ego <ei> rei sim interpres. Per. Audio;
ne me surdum esse arbitrare, si audes. ego recte meis
auribus utor * Pal. * 799a
ei dabo, <aps> tua mi uxore dicam delatum et datum,
ut sese ad eum conciliarem; ille eiusmodi est: cupiet miser,
qui nisi adulterio studiosus rei nulli aliaest improbus.
Per. Non potuit reperire, si ipsi Soli quaerendas dares,
lepidiores duas ad hanc rem quam ego. habe animum bonum.
Pal. Ergo adcura, sed propere opus est. nunc tu ausculta, Pleusicles. 805
Plevs. Tibi sum oboediens. Pal. Hoc facito, miles domum ubi advenerit,
memineris ne Philocomasium nomines. Plevs. Quem nominem?
Pa. Diceam. Pl. Nempe eandem quae dudum constitutast. Pa. Pax, abi.
Plevs. Meminero. sed quid meminisse id refert, <rogo> ego te tamen.
Pal. Ego enim dicam tum quando usus poscet; interea tace, 810
ut nunc etiam hic agat ac tu tum partis defendas tuas.
Plevs. Ego eo intro igitur.—Pal. Et praecepta sobrie ut cures face.
III.ii
quantas res turbo, quantas moveo machinas.
eripiam ego hodie concubinam militi,
si centuriati bene sunt maniplares mei. 815
sed illum vocabo. heus Sceledre, nisi negotiumst,
progredere ante aedis, te vocat Palaestrio.
Lvcrio Non operaest Sceledro. Pal. Quid iam? Lvc. Sorbet dormiens.
Pal. Quid, sorbet? Lvc. Illud, stertit, volui dicere.
sed quia consimile est, quom stertas, quasi sorbeas— 820
Pal. Eho an dormit Sceledrus intus? Lvc. Non naso quidem,
nam eo magnum clamat. tetigit calicem clanculum,
dum misit nardum in amphoram, cellarius.
Pal. Eho tu sceleste, qui illi suppromu's, eho— 824-825
Lvc. Quid vis? Pal. Qui lubitum est illi condormiscere? 826
Lvc. Oculis opinor. Pal. Non te istuc rogito, scelus.
procede huc. periisti iam, nisi verum scio.
prompsisti tu illi vinum? Lvc. Non prompsi. Pal. Negas?
Lvc. Nego hercle vero, nam ille me vetuit dicere; 830
neque equidem heminas octo exprompsi in urceum
neque illic calidum exbibit in prandium.
Pal. Neque tu bibisti? Lvc. Di me perdant, si bibi,
si bibere potui. Pal. Quid iam? Lvc. Quia enim obsorbui;
nam nimis calebat, amburebat gutturem. 835
Pal. Alii ebrii sunt, alii poscam potitant.
bono subpromo et promo cellam creditam.
Lvcr. Tu hercle idem faceres, si tibi esset credita:
quoniam aemulari non licet, nunc invides. 839-840
Pal. Eho an umquam prompsit antehac? responde, scelus. 841
atque ut tu scire possis, <ego> dico tibi:
si falsa dices, Lucrio, excruciabere.
Lvcr. Ita vero? ut tu ipse me dixisse delices,
post <e> sagina ego eiciar cellaria, 845
ut tibi, si promptes, alium subpromum pares.
Pal. Non edepol faciam. age eloquere audacter mihi.
Lvcr. Numquam edepol vidi promere. verum hoc erat:
mihi imperabat, ego promebam postea.
Pal. Hoc illi crebro capite sistebant cadi. 850
Lvcr. Non hercle tam istoc valide cassabant cadi;
sed in cella erat paulum nimis loculi lubrici,
ibi erat bilibris aula sic propter cados,
ea saepe deciens complebatur: vidi eam
plenam atque inanem fieri, plenam maxume; 855
ubi bacchabatur aula, cassabant cadi.
Pal. Abi, abi intro iam. vos in cella vinaria
bacchanal facitis. iam hercle ego erum adducam a foro.
Lvcr. Perii, excruciabit me erus, domum si venerit,
quom haec facta scibit, quia sibi non dixerim. 860
fugiam hercle aliquo atque hoc in diem extollam malum.
ne dixeritis, obsecro, huic, vostram fidem.
Pal. Quo te agis? Lvcr. Missus sum aliquo: iam huc revenero.
Pal. Quis misit? Lvcr. Philocomasium. Pal. Abi, actutum redi.
Lvcr. Quaeso tamen tu meam partem, infortunium 865
si dividetur, me absente accipito tamen.—
Pal. Modo intellexi quam rem mulier gesserit:
quia Sceledrus dormit, hunc subcustodem suom
foras ablegavit, dum ab se huc transiret. placet.
sed Periplectomenus quam ei mandavi mulierem 870
nimis lepida forma ducit. di hercle hanc rem adiuvant.
quam digne ornata incedit, haud meretricie.
lepide hoc succedit sub manus negotium.
III.iii
Periplectomenvs Rem omnem tibi, Acroteleutium, tibique una, Milphidippa,
domi demonstravi in ordine. hanc fabricam fallaciasque 875
minus si tenetis, denuo volo percipiatis plane;
satis si intellegitis, aliud est quod potius fabulemur.
Acrotelevtivm Stultitia atque insipientia mea istaec sit, <mi patrone,>
me ire in opus alienum aut ibi meam operam pollicitari,
si ea in opificina nesciam aut mala esse aut fraudulenta. 880
Per. At melius est monerier. Acr. Meretricem commoneri,
quam sane magni referat, nihil clam est. quin egomet ultro,
postquam adbibere auris meae tuae oram orationis,
tibi dixi, miles quem ad modum potis sit deasciari.
Per. At nemo solus satis sapit. nam ego multos saepe vidi 885
regionem fugere consili prius quam repertam haberent.
Acr. Si quid faciendum est mulieri male atque malitiose,
ea sibi immortalis memoriast meminisse et sempiterna;
sin bene quid aut fideliter faciundum eisdem veniat,
obliviosae extempulo fiunt, meminisse nequeunt. 890
Per. Ergo istuc metuo, quom venit vobis faciundum utrumque:
nam id proderit mihi, militi male quod facietis ambae.
Acr. Dum nescientes quod bonum faciamus, ne formida.
Per. Mala mulier mers est. Acr. Ne pave, peioribus conveniunt. 894-895
Per. Ita vos decet. consequimini. Pal. Cesso ego illis obviam ire? 896
venire salvom gaudeo, lepide hercle ornatus incedis.
Per. Bene opportuneque obviam es, Palaestrio. em tibi adsunt
quas me iussisti adducere et quo ornatu. Pal. eu, noster esto.
Palaestrio Acroteleutium salutat. Acr. Quis hic amabo est, 900
qui tam pro nota nominat me? Per. Hic noster architectust.
Acr. Salve, architecte. Pal. Salva sis. sed dic mihi, ecquid hic te
oneravit praeceptis? Per. Probe meditatam utramque duco.
Pal. Audire cupio, quem ad modum; ne quid peccetis paveo.
Per. Ad tua praecepta de meo nihil his novom adposivi. 905
Acr. Nempe ludificari militem tuom erum vis? Pal. Exlocuta es.
Acr. Lepide et sapienter, commode et facete res paratast.
Pal. Atque huius uxorem volo <te esse> adsimulare. Acr. Fiet.
Pal. Quasi militi animum adieceris, simulare. Acr. Sic futurum est.
Pal. Quasique ea res per me interpretem et tuam ancillam ei curetur. 910
Acr. Bonus vates poteras esse, nam quae sunt futura dicis.
Pal. Quasique anulum hunc ancillula tua abs te detulerit ad me,
quem ego militi <porro> darem tuis verbis. Acr. Vera dicis.
Per. Quid istis nunc memoratis opust quae commeminere? Acr. Meliust.
nam, mi patrone, hoc cogitato, ubi probus est architectus, 915
bene lineatam si semel carinam conlocavit,
facile esse navem facere, ubi fundata, constitutast.
nunc haec carina satis probe fundata, bene statutast,
atque architecto adsunt fabri ad eam rem haud imperiti.
si non nos materiarius remoratur, quod opus qui det 920
(novi indolem nostri ingeni), cito erit parata navis.
Pal. Nempe tu novisti militem meum erum? Acr. Rogare mirumst.
populi odium quidni noverim, magnidicum, cincinnatum,
moechum unguentatum. Pal. Num ille te nam novit? Acr. Numquam vidit:
qui noverit me quis ego sim? Pal. Nimis lepide fabulare; 925
eo ~potiuerim lepidius pol fieri. Acr. Potin ut hominem
mihi des, quiescas cetera? ni ludificata lepide
ero, culpam omnem in me imponito. Pal. Age igitur intro abite,
insistite hoc negotium sapienter. Acr. Alia cura.
Pal. Age, Periplectomene, has nunciam duc intro; ego ad forum illum 930
conveniam atque illi hunc anulum dabo, atque praedicabo
a tua uxore mihi datum esse eamque illum deperire.
hanc ad nos, quom extemplo a foro veniemus, mittitote,
quasi clanculum ad <eum> missa sit. Per. Faciemus. alia cura.
Pal. Vos modo curate, ego illum probe iam oneratum huc acciebo.— 935
Per. Bene ambula, bene rem geras. egone hoc si efficiam plane,
ut concubinam militis meus hospes habeat hodie
atque hinc Athenas avehat, <si> hodie hunc dolum dolamus,
quid tibi ego mittam muneris! Acr. Datne ab se mulier operam? 939-940
Per. Lepidissume et compsissume. Acr. Confido confuturum. 941
ubi facta erit conlatio nostrarum malitiarum,
haud vereor ne nos subdola perfidia pervincamur.
Per. Abeamus ergo intro, haec uti meditemur cogitate,
ut accurate et commode hoc quod agendumst exsequamur, 945
ne quid, ubi miles venerit, titubetur. Acr. Tu morare.—
ACTVS IV
IV.i
Pyrgopolinices Volup est, quod agas, si id procedit lepide at<que ex>
sententia;
nam ego hodie ad Seleucum regem misi parasitum meum,
ut latrones quos conduxi hinc ad Seleucum duceret,
qui eius regnum tutarentur, mihi dum fieret otium 950
Palaestrio Quin tu tuam rem cura potius quam Seleuci, quae tibi
condicio nova et luculenta fertur per me interpretem.
Pyrg. Immo omnis res posteriores pono atque operam do tibi.
loquere: auris meas profecto dedo in dicionem tuam.
Pal. Circumspice dum, ne quis nostro hic auceps sermoni siet. 955
nam hoc negoti clandestino ut agerem mandatumst mihi.
Pyrg. Nemo adest. Pal. Hunc arrabonem amoris primum a me accipe.
Pyrg. Quid hic? unde est? Pal. A luculenta atque festiva femina,
quae te amat tuamque expetessit pulcram pulcritudinem;
eius nunc mi anulum ad te ancilla porro ut deferrem dedit. 960
Pyrg. Quid ea? ingenuan an festuca facta e serva liberast?
Pal. Vah, egone ut ad te ab libertina esse auderem internuntius,
qui ingenuis satis responsare nequeas quae cupiunt tui?
Pyrg. Nuptan est an vidua? Pal. Et nupta et vidua. Pyrg. Quo 964-965
pacto potis
nupta et vidua esse eadem? Pal. Quia adulescens nuptast cum sene. 966
Pyrg. Euge. Pal. Lepida et liberali formast. Pyrg. Cave mendacium.
Pal. Ad tuam formam illa una dignast. Pyrg. Hercle pulchram praedicas.
sed quis east? Pal. Senis huius uxor Periplectomeni ex proxumo;
ea demoritur te atque ab illo cupit abire: odit senem. 970
nunc te orare atque obsecrare iussit, ut eam copiam
sibi potestatemque facias. Pyrg. Cupio hercle equidem, si illa volt.
Pal. Quae cupit? Pyrg. Quid illa faciemus concubina, quae domist?
Pal. Quin tu illam iube abs te abire quo lubet: sicut soror
eius huc gemina venit Ephesum et mater, accersuntque eam. 975
Pyrg. Eho tu, an venit Ephesum mater eius? Pal. Aiunt qui sciunt.
Pyrg. Hercle occasionem lepidam, ut mulierem excludam foras.
Pal. Immo vin tu lepide facere? Pyrg. Loquere et consilium cedo.
Pal. Vin tu illam actutum amovere, a te ut abeat per gratiam?
Pyrg. Cupio. Pal. Tum te hoc facere oportet. tibi divitiarum 980
adfatimst:
iube sibi aurum atque ornamenta, quae illi instruxti mulieri,
dono habere, auferre * abs te quo lubeat sibi.
Pyrg. Placet ut dicis; sed ne <et> istam amittam et haec mutet fidem
vide modo. Pal. Vah delicatu's, quae te tamquam oculos amet.
Pyrg. Venus me amat. Pal. St tace, aperitur foris, concede huc 985
clanculum.
haec celox illiust, quae hinc egreditur, internuntia,
[Pyrg. Quae haec celox? Pal. Ancillula illiust, quae hinc egreditur
foras.]
quae anulum istunc attulit quem tibi dedi. Pyrg. Edepol haec quidem
bellulast. Pal. Pithecium haec est prae illa et spinturnicium.
viden tu illam oculis venaturam facere atque aucupium auribus? 990
IV.ii
Milphidippa Iam est ante aedis circus ubi sunt ludi faciundi mihi.
dissimulabo, hos quasi non videam neque esse hic etiamdum sciam.
Pyrg. Tace, subauscultemus ecquid de me fiat mentio.
Milph. Numquis nam hic prope adest qui rem alienam potius curet quam suam,
qui aucupet me quid agam, qui de vesperi vivat suo? 995
eos nunc homines metuo, mihi ne obsint neve opstent uspiam,
domo si bitat, dum huc transbitat, quae huius cupiens corporist,
quae amat hunc hominem nimium lepidum et nimia pulchritudine,
militem Pyrgopolynicem. Pyrg. Satin haec quoque me deperit?
meam laudat speciem. edepol huius sermo haud cinerem quaeritat. 1000
Pal. Quo argumento? Pyrg. Quia enim loquitur laute et minime sordide.
Pal. Quippini? istaec de te loquitur: nihil attrectat sordidi.
Pyrg. Tum autem illa ipsa est nimium lepida nimisque nitida femina.
hercle vero iam adlubescit primulum, Palaestrio.
Pal. Priusne quam illam oculis tuis <videas>? Pyrg. Video id quod 1005
credo tibi.
tum haec celocula autem absentem subigit me ut amem. Pal. Hercle hanc quidem
nil tu amassis; mi haec desponsast: tibi si illa hodie nupserit,
ego hanc continuo uxorem ducam. Pyrg. Quid ergo hanc dubitas conloqui?
Pal. Sequere hac me ergo. Pyrg. Pedisequos tibi sum. Milph. Vtinam,
cuius causa foras
sum egressa, <eius> conveniundi mihi potestas evenat. 1010
Pal. Erit, et tibi exoptatum optinget, bonum habe animum, ne formida;
homo quidamst qui scit, quod quaeris ubi sit. Milph. Quem ego hic audivi?
Pal. Socium tuorum conciliorum et participem consiliorum.
Milph. Tum pol ego id quod celo hau celo. Pal. Immo et celas et non
celas.
Milph. Quo argumento? Pal. Infidos celas: ego sum tibi firme fidus. 1015
Milph. Cedo signum, si harunc Baccharum es. Pal. Amat mulier quaedam
quendam.
Milph. Pol istuc quidem multae. Pal. At non multae de digito donum
mittunt.
Milph. Enim cognovi nunc, fecisti modo mi ex proclivo planum.
sed hic numquis adest? Pal. Vel adest vel non. Milph. Cedo te mihi solae
solum.
Pal. Brevin an longinquo sermoni? Milph. Tribus verbis. Pal. Iam 1020
ad te redeo.
Pyrg. Quid ego? hic astabo tantisper cum hac forma et factis frustra?
Pal. Patere atque asta, tibi ego hanc do operam. Pyrg. Propera,
<expecta>ndo excrucior.
Pal. Pedetemptim (tu hoc scis) tractari satiust hasce huius modi mercis.
Pyrg. Age age ut tibi maxume concinnumst. Pal. Nullumst hoc stolidius
saxum.
redeo ad te. quid me voluisti? Milph. Quo pacto hoc Ilium accedi 1025
velis, ut ferrem abs te consilium. Pal. Quasi hunc depereat—Milph. Teneo
istuc.
Pal. Conlaudato formam et faciem et virtutis commemorato.
Milph. Ad eam rem habeo omnem aciem, tibi uti dudum iam demonstravi.
Pal. Tu cetera cura et contempla et de meis venator verbis.
Pyrg. Aliquam mihi partem hodie operae des denique, tandem ades, 1030
remeligo.
Pa. Adsum, impera, si quid vis. Py. Quid illaec narrat tibi? Pa.
Lamentari
ait illam, miseram cruciari et lacrimantem se adflictare,
quia tis egeat, quia te careat. ob eam rem huc ad te missast.
Pyrg. Iube adire. Pal. At scin quid tu facias? facito fastidi plenum,
quasi non lubeat; me inclamato, quia sic te volgo volgem. 1035
Pyrg. Memini et praeceptis parebo. Pal. Vocon ergo hanc quae te quaerit?
Pyrg. Adeat, si quid volt. Pal. Si quid vis, adi, mulier. Mil. Pulcher,
salve.
Pyrg. Meum cognomentum commemoravit. di tibi dent quaecumque optes.
Milph. Tecum aetatem exigere ut liceat—Pyrg. Nimium optas. Milph. Non
me dico,
sed eram meam, quae te demoritur. Pyrg. Multae aliae idem istuc 1040
cupiunt,
quibus copia non est. Milph. Ecastor haud mirum, si te habes carum,
hominem tam pulchrum et praeclarum virtute et forma <et> factis.
deus dignior fuit quisquam homo qui esset? Pal. Non hercle humanust ergo—
nam volturio plus humani credo est. Pyrg. Magnum me faciam
nunc quom illaec me sic conlaudat. Pal. Viden tu ignavum, ut sese 1045
infert?
quin tu huic responde, haec illaec est ab illa quam dudum <dixi>.
Pyrg. Qua ab illarum? nam ita me occursant multae: meminisse haud possum.
Milph. Ab illa quae digitos despoliat suos et tuos digitos decorat.
nam hunc anulum ab tui cupienti huic detuli, hic <ad te> porro.
Pyrg. Quid nunc tibi vis, mulier? memora. Milph. Vt quae te cupit, 1050
eam ne spernas,
quae per tuam nunc vitam vivit: sit necne sit, spes in te uno est.
Pyrg. Quid nunc volt? Mil. Te compellare et complecti et contrectare.
nam nisi tu illi fers suppetias, iam illa animum despondebit.
age, mi Achilles, fiat quod te oro, serva illam pulchram pulchre,
exprome benignum ex te ingenium, urbicape, occisor regum. 1055
Pyrg. Eu hercle odiosas res. quotiens hoc tibi, verbero, ego interdixi,
meam ne sic volgo pollicitere operam? Pal. Audin tu, mulier?
dixi hoc tibi dudum, et nunc dico: nisi huic verri adfertur merces,
non hic suo seminio quemquam porclenam impertiturust. 1059-1060
Milph. Dabitur quantum ipsus preti poscet. Pal. Talentum Philippi 1061
huic opus auri est;
minus ab nemine accipiet. Milph. Eu ecastor nimis vilest tandem.
Pyrg. Non mihi avaritia umquam innatast: satis habeo divitiarum,
plus mi auri mille est modiorum Philippi. Pal. Praeter thensauros.
tum argenti montes, non massas habet, Aetna mons non aeque altos. ~ 1065
Milph. Eu ecastor hominem periurum. Pal. Vt ludo? Milph. Quid ego? ut
sublecto?
sed amabo, mitte me actutum. Pal. Quin tu huic respondes aliquid,
aut facturum aut non facturum? Milph. Quid illam miseram animi excrucias,
quae numquam male de te meritast? Pyrg. Iube eampse exire huc ad nos.
dic me omnia quae volt facturum. Milph. Facis nunc ut <te> facere 1070
aequom,
quom, quae te volt, eandem tu vis, Pal. Non insulsum huic ingenium.
Milph. Quomque me oratricem haud sprevisti sistique exorare ex te.
quid est? ut ludo? Pal. Nequeo hercle equidem risu meo moderari. Milph. *
ob eam causam huc abs te avorti. Pyrg. Non edepol tu scis, mulier,
quantum ego honorem nunc illi habeo. Milph. Scio, et istuc illi dicam. 1075
Pal. Contra auro alii hanc vendere potuit operam. Mil. Pol istuc tibi
credo.
Pal. Meri bellatores gignuntur, quas hic praegnatis fecit,
et pueri annos octingentos vivont. Milph. Vae tibi, nugator.
Pyrg. Quin mille annorum perpetuo vivont, ab saeclo ad saeclum.
Pal. Eo minus dixi, ne haec censeret me advorsum se mentiri. 1080
Milph. Perii, quot hic ipse annos vivet, cuius filii tam diu vivont?
Pyrg. Postriduo natus sum ego, mulier, quam Iuppiter ex Ope natust.
Pal. Si hic pridie natus foret quam ille est, hic haberet regnum in caelo.
Milph. Iam iam sat, amabo, est. sinite abeam, si possum, viva a vobis.
Pal. Quin ergo abis, quando responsumst? Milph. Ibo atque illam huc 1085
adducam,
propter <quam> opera est mihi. numquid vis? Pyrg. Ne magis sim pulcher quam
sum,
ita me mea forma habet sollicitum. Pal. Quid hic nunc stas? quin abis?
Milph. Abeo.
Pal. Atque adeo, audin [tu]? dicito docte et cordate, ut cor ei saliat—
Philocomasio dic, si est istic, domum ut transeat: hunc hic esse.
Milph. Hic cum <mea> era est, <hinc> clam nostrum hunc sermonem 1090
sublegerunt.
Pal. Lepide factumst: iam ex sermone hoc gubernabunt doctius porro.
Milph. Remorare, abeo.—Pal. Neque te remoror neque tango neque te—taceo.
Pyrg. Iube maturare illam exire huc. iam istic rei praevortemur.
IV.iii
Pyrg. Quid nunc mi es auctor ut faciam, Palaestrio,
de concubina? nam nullo pacto potest 1095
prius haec in aedis recipi quam illam amiserim.
Pal. Quid me consultas quid agas? dixi equidem tibi
quo id pacto fieri possit clementissime.
aurum atque vestem muliebrem omnem habeat sibi,
quae illi instruxisti: sumat, habeat, auferat; 1100
dicasque tempus maxume esse, ut eat domum:
sororem geminam adesse et matrem dicito,
quibus concomitata recte deveniat domum.
Pyrg. Qui tu scis eas adesse? Pal. Quia oculis meis
vidi hic sororem esse eius. Pyrg. Convenitne eam? 1105
Pal. Convenit. Pyrg. Ecquid fortis visast? Pal. Omnia
vis optinere. Pyrg. Vbi matrem esse aiebat soror?
Pal. Cubare in navi lippam atque oculis turgidis
nauclerus dixit, qui illas advexit, mihi.
is ad hos nauclerus hospitio devortitur. 1110
Pyrg. Quid is? ecquid fortis? Pal. Abi sis hinc, nam tu quidem
ad equas fuisti scitus admissarius,
qui consectare qua maris qua feminas.
hoc age nunc. Pyrg. Istuc quod das consilium mihi,
te cum illa verba facere de ista re volo; 1115
nam cum illa sane congruos sermo tibi.
Pal. Qui potius quam tute adeas, tuam rem tute agas?
dicas uxorem tibi necessum ducere;
cognatos persuadere, amicos cogere.
Pyrg. Itan tu censes? Pal. Quid ego ni ita censeam? 1120
Pyrg. Ibo igitur intro. tu hic ante aedis interim
speculare, ut, ubi illaec prodeat, me provoces.
Pal. Tu modo istuc cura quod agis. Pyrg. Curatum id quidemst.
quin si voluntate nolet, vi extrudam foras.
Pal. Istuc cave faxis; quin potius per gratiam 1125
bonam abeat abs te. atque illaec quae dixi dato,
aurum, ornamenta quae illi instruxisti ferat.
Pyrg. Cupio hercle. Pal. Credo te facile impetrassere.
sed abi intro. noli stare. Pyrg. Tibi sum oboediens.—
Pal. Numquid videtur demutare alio atque uti 1130
dixi esse vobis dudum hunc moechum militem?
nunc ad me ut veniat usust Acroteleutium aut
ancillula eius aut Pleusicles. pro Iuppiter,
satine ut Commoditas usquequaque me adiuvat?
nam quos videre exoptabam me maxume, 1135
una exeuntis video hinc e proxumo.
IV.iv
Acrotelevtivm Sequimini, simul circumspicite, ne quis adsit arbiter.
Milphidippa Neminem pol video, nisi hunc quem volumus conventum. Pal. Et
ego vos.
Milph. Quid agis, noster architecte? Pal. Egone architectus? vah.
Milph. Quid est?
Pal. Quia enim non sum dignus prae te, ut figam palum in parietem. 1140
Acr. Heia vero. Pal. Nimis facete nimisque facunde malast.
ut lepide deruncinavit militem. Milph. At etiam parum.
Pal. Bono animo es: negotium omne iam succedit sub manus;
vos modo porro, ut occepistis, date operam adiutabilem.
nam ipse miles concubinam intro abiit oratum suam, 1145
ab se ut abeat cum sorore et matre Athenas. Plevsicles Eu, probe.
Pal. Quin etiam aurum atque ornamenta, quae ipse instruxit, mulieri
omnia dat dono, a se ut abeat: ita ego consilium dedi.
Plevs. Facile istuc quidemst, si et illa volt et ille autem cupit.
Pal. Non tu scis, quom ex alto puteo sursum ad summum escenderis, 1150
maxumum periclum inde esse ab summo ne rusum cadas?
nunc haec res apud summum puteum geritur: si praesenserit
miles, nihil ecferri poterit huius: nunc cum maxume
opust dolis: domi esse ad eam rem video silvai satis,
mulieres tres, quartus tute es, quintus ego, sextus senex; 1155
quod apud nos fallaciarum sex situmst, certo scio
oppidum quodvis, si detur, posse expugnari dolis.
date modo operam. Acr. Id nos ad te, si quid velles, venimus.
Pal. Lepide facitis. nunc hanc tibi ego impero provinciam.
Acr. Impetrabis, imperator, quod ego potero, quod voles. 1160
Pal. Militem lepide, et facete <et> laute ludificarier
volo. Acr. Voluptatem mecastor mi imperas. Pal. Scin quem ad modum?
Acr. Nempe ut adsimulem me amore istius differri. Pal. Tenes.
Acr. Quasique istius causa amoris ex hoc matrimonio
abierim, cupiens istius nuptiarum. Pal. Omne ordine. 1165
nisi modo unum hoc: hasce esse aedis dicas dotalis tuas,
hinc senem aps te abiisse, postquam feceris divortium:
ne ille mox vereatur intro ire in alienam domum.
Acr. Bene mones. Pal. Sed ubi ille exierit intus, istinc te procul
ita volo adsimulare, prae illius forma quasi spernas tuam 1170
quasique eius opulentitatem reverearis, et simul
formam, amoenitatem illius, faciem, pulchritudinem
conlaudato. satin praeceptumst? Acr. Teneo. satinest, si tibi
meum opus ita dabo expolitum, ut improbare non queas?
Pal. Sat habeo. nunc tibi vicissim quae imperabo ea discito. 1175
quom extemplo hoc erit factum, ubi intro haec abierit, ibi tu ilico
facito uti venias ornatu huc ad nos nauclerico;
causeam habeas ferrugineam, et scutulam ob oculos laneam,
palliolum habeas ferrugineum (nam is colos thalassicust),
id conexum in umero laevo, exfafillato bracchio, 1180
praecinctus aliqui: adsimulato quasi gubernator sies;
atque apud hunc senem omnia haec sunt, nam is piscatores habet.
Plevs. Quid? ubi ero exornatus quin tu dicis quid facturus sim?
Pal. Huc venito et matris verbis Philocomasium arcessito, 1184-1185
ut, si itura sit Athenas, eat tecum ad portum cito, 1186
atque ut iubeat ferri in navim si quid imponi velit.
nisi eat, te soluturum esse navim: ventum operam dare.
Plevs. Satis placet pictura. perge. Pal. Ille extemplo illam hortabitur
ut eat, ut properet, ne morae sit matri. Plevs. Multimodis sapis. 1190
Pal. Ego illi dicam, ut me adiutorem, qui onus feram ad portum, roget.
ille iubebit me ire cum illa ad portum. ego adeo, ut tu scias,
prorsum Athenas protinus abibo tecum. Plevs. Atque ubi illo veneris,
triduom servire numquam te, quin liber sis, sinam.
Pal. Abi cito atque orna te. Plevs. Numquid aliud? Pal. Haec ut 1195
memineris.
Plevs. Abeo.—Pal. Et vos abite hinc intro actutum; nam illum huc sat scio
iam exiturum esse intus. Acr. Celebre apud nos imperium tuomst.—
Pal. Agite abscedite ergo. ecce autem commodum aperitur foris.
hilarus exit: impetravit. inhiat quod nusquam est miser.
IV.v
Pyrgopolinices Quod volui ut volui impetravi, per amicitiam et gratiam, 1200
a Philocomasio. Pal. Quid tam intus fuisse te dicam diu?
Pyrg. Numquam ego me tam sensi amari quam nunc ab illa muliere.
Pal. Quid iam? Pyrg. Vt multa verba feci, ut lenta materies fuit.
verum postremo impetravi ut volui: donavi dedi
quae voluit, quae postulavit; <te> quoque <ei> dono dedi. 1205
Pal. Etiam me? quo modo ego vivam sine te? Pyrg. Age, animo bono <es>,
eidem ego te illim liberabo. nam si possem ullo modo
impetrare ut abiret, ne te abduceret, operam dedi;
verum oppressit. Pal. Deos sperabo teque. postremo tamen
etsi istuc mi acerbumst, quia ero te carendum est optimo, 1210
saltem id volup est, quom ex virtute formae evenit tibi
mea opera super hac vicina, quam ego nunc concilio tibi.
Pyrg. Quid opust verbis? libertatem tibi ego et divitias dabo,
si impetras. Pal. Reddam impetratum. Pyrg. At gestio. Pal. At modice
decet:
moderare animo, ne sis cupidus. sed eccam ipsam, egreditur foras. 1215
IV.vi
Milphidippa Era, eccum praesto militem. Acrotelevtivm Vbi est? Milph.
Ad laevam. Acr. Video.
Milph. Aspicito limis [oculis], ne ille nos se sentiat videre.
Acr. Video. edepol nunc nos tempus est malas peioris fieri.
Milph. Tuomst principium. Acr. Obsecro, tute ipsum convenisti?
ne parce vocem, ut audiat. Milph. Cum ipso pol sum locuta, 1220
placide, ipsi dum libitum est mihi, otiose, meo arbitratu [ut volui].
Pyrg. Audin quae loquitur? Pal. Audio. quam laeta est, quia ted adiit.
Acr. O, fortunata mulier es. Pyrg. Vt amari videor. Pal. Dignu's.
Acr. Permirum ecastor praedicas, te adiisse atque exorasse;
per epistulam aut per nuntium, quasi regem, adiri eum aiunt. 1225
Milph. Namque edepol vix fuit copia adeundi atque impetrandi.
Pal. Vt tu inclitu's apud mulieres. Pyrg. Patiar, quando ita Venus volt.
Acr. Veneri pol habeo gratiam, eandemque et oro et quaeso,
ut eius mihi sit copia quem amo quemque expetesso
benignusque erga me <ut> siet, quod cupiam ne gravetur. 1230
Milph. Spero ita futurum, quamquam illum multae sibi expetessunt:
ille illas spernit segregat ab se omnis, extra te unam.
Acr. Ergo iste metus me macerat, quod ille fastidiosust,
ne oculi eius sententiam mutent, ubi viderit me,
atque eius elegantia meam extemplo speciem spernat. 1235
Milph. Non faciet, bonum animum habe. ~ Pyrg. Vt ipsa se contemnit.
Acr. Metuo, ne praedicatio tua nunc meam formam exsuperet.
Milph. Istuc curavi, ut opinione illius pulchrior sis.
Acr. Si pol me nolet ducere uxorem, genua amplectar
atque obsecrabo; alio modo, si non quibo impetrare, 1240
consciscam letum: vivere sine illo scio me non posse.
Pyrg. Prohibendam mortem mulieri video. adibon? Pal. Minime;
nam tu te vilem feceris, si te ultro largiere:
sine ultro veniat; quaeritet, desideret, exspectet
sine: perdere istam gloriam vis, quam habes? cave sis faxis. 1245
nam nulli mortali scio obtigisse hoc, nisi duobus,
tibi et Phaoni Lesbio, tam mulier se ut amaret.
Acr. Eo intro, aut tu illum huc evoca foras, mea Milphidippa.
Milph. Immo opperiamur, dum exeat aliquis. Acr. Durare nequeo,
quin eam intro. Milph. Occlusae sunt foris. Acr. Exfringam. Milph. 1250
Sana non es.
Acr. Si amavit umquam aut si parem sapientiam habet ac formam,
per amorem si quid fecero, clementi animo ignoscet.
Pal. Vt, quaeso, amore perditast tuo misera. Pyrg. Mutuom fit.
Pal. Tace, ne audiat. Milph. Quid astitisti obstupida? cur non pultas?
Acr. Quia non est intus quem ego volo. Milph. Qui scis? Acr. Scio 1255
pol ego, olfacio;
nam odore nasum sentiat, si intus sit. Pal. Hariolatur.
Pyrg. Quia me amat, propterea Venus fecit eam ut divinaret.
Acr. Nescio ubi hic prope adest quem expeto videre: olet profecto.
Pyrg. Naso pol iam haec quidem plus videt quam oculis. Pal. Caeca amore
est.
Acr. Tene me obsecro. Mil. Quor? Acr. Ne cadam. Milph. Quid ita? 1260
Acr. Quia stare nequeo,
ita animus per oculos meos <meus> defit. Milph. Militem pol
tu aspexisti. Acr. Ita. Milph. Non video. ubi est? Acr. Videres pol, si
amares.
Milph. Non edepol tu illum magis amas, quam ego amem, si per te liceat.
Pal. Omnes profecto mulieres te amant, ut quaeque aspexit.
Pyrg. Nescio, tu ex me hoc audiveris an non: nepos sum Veneris. 1265
Acr. Mea Milphidippa, adi obsecro et congredere. Pyrg. Vt me veretur.
Pal. Illa ad nos pergit. Mil. Vos volo. Pyrg. Et nos te. Mil. Vt
iussisti,
eram meam eduxi foras. Pyrg. Video. Milph. Iube ergo adire.
Pyrg. Induxi in animum, ne oderim item ut alias, quando orasti.
Milph. Verbum edepol facere non potis, si accesserit prope ad te. 1270
dum te obtuetur, interim linguam oculi praeciderunt.
Pyrg. Levandum morbum mulieri video. Mil. Vt tremit atque extimuit,
postquam te aspexit. Pyrg. Viri quoque armati idem istuc faciunt,
ne tu mirere eius mulierem. sed quid <illa> volt me facere?
Milph. Ad se ut eas: tecum vivere volt atque aetatem exigere. 1275
Pyrg. Egon ad illam eam, quae nupta sit? vir eius me deprehendat.
Milph. Quin tua causa exegit virum ab se. Pyrg. Qui id facere potuit?
Mil. Quia aedis dotalis huius sunt. Pyrg. Itane? Mil. Ita pol. Pyrg.
Iube domum ire.
iam ego illi ero. Milph. Vide ne sies in exspectatione,
ne illam animi excrucies. Pyrg. Non ero profecto. abite. Mil. 1280
Abimus.—
Pyrg. Sed quid ego video? Pal. Quid vides? Pyrg. Nescio quis eccum
incedit
ornatu quidem thalassico. Pal. It ad nos, volt te profecto.
nauclerus hic quidem est. Pyrg. Videlicet accersit hanc iam. Pal. Credo.
IV.vii
Plevsicles Alium alio pacto propter amorem ni sciam
fecisse multa nequiter, verear magis 1285
me amoris causa hoc ornatu incedere.
verum quom multos multa admisse acceperim
inhonesta propter amorem atque aliena a bonis:
mitto iam, ut occidi Achilles civis passus est—
sed eccum Palaestrionem, stat cum milite: 1290
oratio alio mihi demutandast mea.
mulier profecto natast ex ipsa Mora;
nam quaevis alia quae morast aeque, mora
minor ea videtur quam quae propter mulieremst.
hoc adeo fieri credo consuetudine. 1295
nam ego hanc accerso Philocomasium. sed fores
pultabo. heus, ecquis hic est? Pal. Adulescens, quid est?
quid vis? quid pultas? Plevs. Philocomasium quaerito.
a matre illius venio. si iturast, eat.
omnis moratur: navim cupimus solvere. 1300
Pyrg. Iam dudum res paratast. i, Palaestrio,
aurum, ornamenta, vestem, pretiosa omnia
duc adiutores tecum ad navim qui ferant.
omnia conposita sunt quae donavi: auferat.
Pal. Eo.—Plevs. Quaeso hercle propera. Py. Non morabitur. 1305
quid istuc, quaeso? quid oculo factumst tuo?
Plevs. Habeo equidem hercle oculum. Pyrg. At laevom dico. Plevs.
Eloquar.
maris causa hercle hoc ego oculo utor minus,
nam si abstinuissem amare, tamquam hoc uterer.
sed nimis morantur me diu. Pyrg. Eccos exeunt. 1310
IV.viii
Pal. Quid modi flendo quaeso hodie facies? Philocomasivm Quid ego ni
fleam?
ubi pulcherrume egi aetatem, abeo. Pal. Em hominem tibi,
qui a matre et sorore venit. Phil. Video. Pyrg. Audin, Palaestrio?
Pal. Quid vis? Pyrg. Quin tu iubes ecferri omnia quae isti dedi?
Plevs. Philocomasium, salve. Phil. Et tu salve. Plevs. Materque et 1315
soror
tibi salutem me iusserunt dicere. Phil. Salvae sient.
Plevs. Orant te, ut eas, ventus operam dum dat, ut velum explicent;
nam matri oculi si valerent, mecum venissent simul.
Phil. Ibo; quamquam invita facio, impietas sit nisi eam. Plevs. Sapis.
Pyrg. Si non mecum aetatem egisset, hodie stulta viveret. 1320
Phil. Istuc crucior, a viro me tali abalienarier,
nam tu quemvis potis es facere ut afluat facetiis;
et quia tecum eram, propterea animo eram ferocior:
eam nobilitatem amittendam video. Pyrg. Ne fle. Phil. Non queo,
quom te video. Pyrg. Habe bonum animum. Phil. Scio ego quid doleat 1325
mihi.
Pal. Nam nil miror, si libenter, Philocomasium, hic eras,
<si> forma huius, mores, virtus, animum attinuere hic tuom,
quom ego servos quando aspicio hunc, lacrumo quia diiungimur.
Phil. Obsecro licet complecti prius quam proficisco? Pyrg. Licet.
Phil. O mi ocule, o mi anime. Pal. Obsecro, tene mulierem, 1330
ne adfligatur. Pyrg. Quid istuc quaesost? Pal. Quia abs te abit, animo
male
factum est huic repente miserae. Pyrg. Curre intro atque ecferto aquam.
Pal. Nihil aquam moror, quiescat malo. ne interveneris,
quaeso, dum resipiscit. Pyrg. Capita inter se nimis nexa hisce habent.
non placet. labra ab labellis aufer, nauta, cave malo. 1335
Plevs. Temptabam spiraret an non. Pyrg. Aurem admotam oportuit.
Plevs. Si magis vis, eam omittam. Pyrg. Nolo, retine. Plevs. At ultro
misero.
Pyrg. Exite atque ecferte huc intus omnia quae isti dedi.
Pal. Etiam nunc saluto te, <Lar> familiaris, prius quam eo.
conservi conservaeque omnis, bene valete et vivite, 1340
bene quaeso inter vos dicatis mi med absenti tamen.
Pyrg. Age, Palaestrio, bono animo es. Pal. Eheu, nequeo quin fleam,
quom abs te abeam. Pyrg. Fer aequo animo. Pal. Scio ego quid doleat mihi.
Phil. Sed quid hoc? quae res? quid video? lux, salve *
Plevs. Iam resipisti? * Phil. Obsecro, quem amplexa sum 1345
hominem? perii. sumne ego apud me? Plevs. Ne time, voluptas mea. 1345a
Pyrg. Quid istuc est negoti? Pal. Animus hanc modo hic reliquerat. 1347
~ metuoque ut timeo, ne hoc tandem propalam fiat nimis.
Pyrg. Quid id est? Pal. Nos secundum ferri nunc per urbem haec omnia,
ne quis tibi hoc vitio vortat. Pyrg. Mea, non illorum dedi: 1350
parvi ego illos facio. agite, ite cum dis benevolentibus.
Pal. Tua ego hoc causa dico. Pyrg. Credo. Pal. Iam vale. Pyrg. Et tu
bene vale.
Pal. Ite cito, iam ego adsequar vos: cum ero pauca volo loqui.—
quamquam alios fideliores semper habuisti tibi
quam me, tamen tibi habeo magnam gratiam rerum omnium; 1355
et, si ita sententia esset, tibi servire malui
multo, quam alii libertus esse. Pyrg. Habe bonum animum.
Pal. Eheu, quom venit mi in mentem, ut mores mutandi sient,
muliebris mores discendi, obliscendi stratiotici.
Pyrg. Fac sis frugi. Pal. Iam non possum, amisi omnem lubidinem. 1360
Pyrg. I, sequere illos, ne morere. Pal. Bene vale. Pyrg. Et tu bene
vale.
Pal. Quaeso memineris, si forte liber fieri occeperim
(mittam nuntium ad te), ne me deseras. Pyrg. Non est meum.
Pal. Cogitato identidem, tibi quam fidelis fuerim.
si id facies, tum demum scibis, tibi qui bonus sit, qui malus. 1365
Pyrg. Scio et perspexi saepe. Pal. Verum cum antehac, hodie maxume
scies: immo hodie me tuom factum faxo post dices magis.
Pyrg. Vix reprimor quin te manere iubeam. Pal. Cave istuc feceris:
dicent te mendacem nec verum esse, fide nulla esse te,
dicent servorum praeter me esse <hic> fidelem neminem. 1370
nam si honeste censeam te facere posse, suadeam;
verum non potest. cave faxis. Pyr. Abi iam. Pal. Patiar quidquid est.
Pyrg. Bene vale igitur. Pal. Ire meliust strenue.—Pyrg. Etiam nunc
vale.
ante hoc factum hunc sum arbitratus semper servom pessumum:
eum fidelem mi esse invenio. cum egomet mecum cogito, 1375
stulte feci qui hunc amisi. ibo hinc intro nunciam
ad amores meos. sed, sensi, hinc sonitum fecerunt foris.
IV.ix
Pver Ne me moneatis, memini ego officium meum,
ego ~ nam conveniam illum, ubi ubi est gentium;
investigabo, operae non parcam meae. 1380
Pyrg. Me quaerit illic. ibo huic puero obviam.
Pver. Ehem, te quaero. salve, vir lepidissime,
cumulate commoditate, praeter ceteros
duo di quem curant. Pyrg. Qui duo? Pver. Mars et Venus.
Pyrg. Facetum puerum. Pver. Intro te ut eas obsecrat, 1385
te volt, te quaerit, teque exspectans expetit.
amanti fer opem. quid stas? quin intro is? Pyrg. Eo.—
Pver. Ipsus illic sese iam impedivit in plagas;
paratae insidiae sunt: in statu stat senex,
ut adoriatur moechum, qui formast ferox, 1390
qui omnis se amare credit, quaeque aspexerit
mulier: eum oderunt qua viri qua mulieres.
nunc in tumultum ibo: intus clamorem audio.—
ACTVS V
V.i
Periplectomenvs Ducite istum; si non sequitur, rapite sublimen foras,
facite inter terram atque caelum ut sit <situs>, discindite. 1395
Pyrgopolinices Obsecro hercle, Periplectomene, te. Per. Nequiquam hercle
obsecras.
vide ut istic tibi sit acutus, Cario, culter probe.
Cario Quin iamdudum gestit moecho hoc abdomen adimere,
ut ea iam quasi puero in collo pendeant crepundia.
Pyrg. Perii. Per. Haud etiam, numero hoc dicis. Car. Iamne in 1400
hominem involo?
Per. Immo etiam prius verberetur fustibus. Car. Multum quidem.
- * * 1401a
Per. Cur es ausus subigitare alienam uxorem, impudens?
Pyrg. Ita me di ament, ultro ventumst ad me. Per. Mentitur, feri.
Pyrg. Mane, dum narro. Per. Quid cessatis? Pyrg. Non licet mihi dicere?
Per. Dic. Pyrg. Oratus sum, ad eam ut irem. Per. Quor ire ausu's? 1405
em tibi.
Pyrg. Oiei, satis sum verberatus. obsecro. Car. Quam mox seco?
Per. Vbi lubet: dispennite hominem divorsum et distendite.
Pyrg. Obsecro hercle te, ut mea verba audias prius quam secat.
Per. Loquere. Pyrg. Non volui nec factum est: viduam hercle esse censui,
itaque ancilla, conciliatrix quae erat, dicebat mihi. 1410
Per. Iura te non nociturum esse homini de hac re nemini,
quod tu hodie hic verberatu's aut quod verberabere,
si te salvom hinc amittemus Venerium nepotulum.
Pyrg. Iuro per Iovem et Mavortem, me nociturum nemini,
quod ego hic hodie vapularim, iureque id factum arbitror; 1415
et si intestatus non abeo hinc, bene agitur pro noxia.
Per. Quid si id non faxis? Pyrg. Vt vivam semper intestabilis.
Car. Verberetur etiam, postibi amittendum censeo.
Pyrg. Di tibi bene faciant semper, quom advocatus mihi venis.
Car. Ergo des minam auri nobis. Pyrg. Quam ob rem? Car. Salvis 1420
testibus
ut te hodie hinc amittamus Venerium nepotulum;
aliter hinc non ibis, ne sis frustra. Pyrg. Dabitur. Car. Magis sapis.
de tunica et chlamyde et machaera ne quid speres, non feres.
Car. Verberon etiam, an iam mittis? Pyrg. Mitis sum equidem fustibus.
opsecro vos. Per. Solvite istunc. Pyrg. Gratiam habeo tibi. 1425
Per. Si posthac prehendero ego te hic, carebis testibus.
Pyrg. Causam haud dico. Per. Eamus intro, Cario.—Pyrg. Servos meos
eccos video. Philocomasium iam profecta est? dic mihi.
Servvs Iam dudum. Pyrg. Ei mihi. Ser. Magis dicas, si scias quod ego
scio.
nam ille qui lanam ob oculum habebat <laevom>, nauta non erat. 1430
Pyrg. Quis erat igitur? Ser. Philocomasio amator. Pyrg. Qui tu scis?
Ser. Scio.
nam postquam porta exierunt, nil cessarunt ilico
osculari atque amplexari inter se. Pyrg. Vae misero mihi,
verba mihi data esse video. scelus viri Palaestrio,
is me in hanc inlexit fraudem. iure factum iudico; 1435
si sic aliis moechis fiat, minus hic moechorum siet,
magis metuant, minus has res studeant. eamus ad me. plaudite.