Jump to content

Miracula S. Abbonis (Aimoinus Floriacensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Miracula S. Abbonis
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a


Miracula S. Abbonis (Aimoinus Floriacensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.AimFlo.MiSAb, cc_idno: 9752

Miracula S. Abbonis

139.0413B| 1.

Anno incarnationis Dominicae millesimo quarto, indictione secunda, die mensis Novembris decimo tertio, martyrizatus est venerabilis abbas Abbo, cujus dies passionis cum celeri transitu, tum sancti Bricii, tum etiam festivitate cujusdam sancti, nomine Herardi, insignis habetur: cujus sancti caput in monasterio Regulae, reliquum corporis in quadam ipsius coenobii cella humatum servatur. De quo, quis fuerit quidve egerit, usque hodie in scriptis nil aliud reperire quivimus, quam diem transitus ejus. Porro de honorando patre nostro ea quae per eum Dominus operari post ejus transitum decrevit miracula, litteris mandare dignum duximus ad notitiam posterorum. Dum igitur adhuc inhumatum corpus ejus in ecclesia servaretur, cuidam debili, 139.0413C| quem longa vis febrium maceraverat, per visum revelatum est ut, si sanus esse vellet, dexteram manum ejus ablui aqua posceret, ipseque eam in potum sumeret. Quod cum a domno Remigio monacho, ejus loci postea praeposito, poposcisset ac impetravisset, hausto potu pristinae restitutus est sanitati.

2.

Dein vero, die secunda obitus ipsius sancti viri, una ex his mulieribus quae clamore suo seditionem concitaverant, mente capta totoque nuda corpore per ecclesiam rotabatur. Post haec lepra percussa et a consortio hominum expulsa, usque ad finem vitae non est mundata.

3.

Porro die quarta, dum custos ecclesiae duas lucernas mensurae semipedalis post synaxim 139.0413D| completorii accendisset, unam ante altare sancti Petri posuit, alteram ante sepulcrum martyris Abbonis. Cumque ad matutinos surrexisset designandos hymnos, eam quam coram altare sancti Petri posuerat, arsam reperit; illam vero quam ad caput tumbae sancti viri posuerat, pene integram se 139.0414B| reperisse professus est; quae usque mane sequentis diei perdurasse visa est.

4.

Caecus quidam erat Petragorici pagi, cui per visum revelatum est ut, si videre vellet, sepulcrum hujus sancti expeteret, ut ejus interventu a Domino lumen reciperet. Qui cum juxta praeostensam visionem ad locum Regulae accessisset, ac ad sancti tumulum aliquantas pervigiles duxisset noctes, visum recepit. Unde, partem haereditatis suae sancto Petro ac beato Benedicto, necnon sancto martyri Abboni illisque famulantibus largitus, ad propria rediit.

5.

Alter quoque caecus de pago Burdegalensi, per visum itidem admonitus est uti monasterium Regulae adiret: inibi esse sanctum, per cujus meritum 139.0414C| Dominus ei lumen condonaret. Qui praecepto parens, locum adiit, spatio ferme dierum octo ante sancti tumbam pernoctavit. Una vero noctium, dum fratres ad matutinos surgerent hymnos, puerum ante se jacentem excitavit, dicens: « Surge, ut pariter matutinalibus possimus interesse officiis. » Cui cum ille non se habere ubi accenderet lumen, obtenderet: « Video, ait, lucernam ante altare sanctae crucis ardentem. » Ad haec puer: « Si vides, inquit, vade, et eam huc defer. » Abiit ille, et apprehenso lumine, in superiora cryptae, ad eos qui psalmodiae insistebant, absque ductore ascendit. In crastinum, fratribus cuncta quae sibi acciderant referens, ad reddendas Deo laudes eorum mentes accendit. Fidem verbis ejus accommodabat 139.0414D| tam decora canities quam etiam vultus, ac totius corporis honestus status.

Semper qui proprios meritis exornat amicos, Et dat Floriacos coelo florere patronos, Praestans perpetuam post carnis funera vitam. Amen.